There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

[1] Gengulfi meritis, o Doctor Spiritus, adsis,
Aspirans menti, da linguam currere laudi
Et mea polluta tibi munda, sancte, labella!
Ut resones per me, Gengulfe, quae facis ipse,
Die cordi: Sic, sic, elingui suggere: Dic, dic!
Sunt a te, resonant per te, te cuncta redundant.
Te quoque posco, sacra, mihi Gengulfum, rogo, placa!
Et tu, sancte Dei, quem paucis scribere sumpsi,
Spiritui sancto scelerosum conciliato
Et tibi vel cunctis, offendi quos male, sanctis!
Nec indigneris, quod a tantillo refereris;
Fistula nam latices emanat plumbea dulces,
Nec depravantur bona, si a nequam referantur;
Nam tempus Christi fatur Sibylla futuri.
Non videat, quis dixero, sed quid dixero, quisquam.
Verborum phaleris simplex cum syrmate victis,
Praenoto rusticulus, quae dictet scriba futurus.
O miseris care martyr, mihi iam miseresce
Verbo, corde, manu peccanti semper et actu,
Veste cucullanti, heu! mundo morigeranti!
Valde infirmatus, per te sum, spero, levandus,
Te qualiscumque confidens ordior ecce.

[2] Matribus ubique terrarum ecclesiis minima earum ecclesia Florinensis gratiam et pacem divinae maiestatis. Vita excellentiori reverentissimae ecclesiae matres, fide compari dilectissimae sorores, quaeso, magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in id ipsum, immense magnum Dominum, beatum apud nos Gengulfum magnificantem, magnificate mecum! Eius mirabile nomen, quod assidua miraculorum iocunditate exaltat sanctum suum, tripudiatim exaltemus cum gratulatione laudum! Huius beati Gengulfi cotidiana miraculorum apud nos insignia, quae, si adhuc viveret, ille velocissimus Thespis poeta adscribere non sufficeret per singula, pauca tamen ex pluribus, principia multorum summatim referimus. In pago Ardennensi, villa Geldina sancti Gengulfi habebatur ecclesia, in qua eius sancti, sicut et ubique, mirificabantur lipsana; cui ecclesiae sacerdos nomine Reinoldus deserviebat, comes vero Godefridus de Grisomonte hereditarii territorii iure eam possidebat. Exorta autem inter eos dissensione vehementi, presbyter illius abiens, sustulit secum reliquias sancti, deveniensque in villam nomine Villeriacum, retro altare ecclesiae in scrinio suo, nullo sciente, inclusit eas. Ibi anus quaedam erat, quae in offerendis oblationibus sacerdoti ministrabat. Huic tunc senex quidam visione persaepe assistens, importunabatur, dicens: Vade, die Reinoldo, ut tollat me de iilo in quo reposuit loculo! Quae nesciens, quid esset, cum iam creberrima admonitio ei taedio fieret, presbyterum adorsa, inquit ei ioculabunda: Quem, quaeso, habes repositum, nescio ubi, qui tam importune se inde rogat tolli?

[3] Eo tempore Arnulfus, Alpaidis et Godefridi Hainoensis pagi comitis filius, Florinis dominabatur, qui tam prae militari severitate quam pro sibi dilecta religione ab omnibus reverenter formidabatur et formidolose reverebatur. Erant secum commanentes tres filii, non degeneres, sed iam tunc ut posse erat patrissantes et post eius obitum intentione mentis caelibes. Horum patri, quem diximus, Arnulfo de reliquiis sancti Gengulfi Reinoldus intimavit; quas Florinas deferens, in ecclesia sancti Mathei intra castrum eius rogatu reposuit. Quae dum essent ibi mensibus Martio et Aprili, et circa viciniam debiles et infirmi haberentur multi, quidam faciei ignotae ad singulos eorum in visione veniebat et, ut Florinas ad recuperandam sanitatem irent, monebat; qui et creduli confluebant, et sani redeuntes, hoc mirabile propalabant. Tunc sacerdos memoratus aperire coepit omnibus, quod sancti Gengulfi meritis haec fierent et precibus, cuius ibi habebat ipse pignus. Appropinquante interea eius martyrii die, coepit idem sacerdos praefato Arnulfo supplicare, ut sibi liceret eam diem deportatis extra castrum reliquiis sollempnizare. Cuius petitioni a viro religioso ut annuitur, papilio in campi medio protenditur, duaeque altrinsecus scenae componuntur, ubi mirificum pignus componi disponitur.

[4] Erat tunc in villa Rolceas homo nomine Boso, multo tempore paralytico ita concradus morbo, ut defunctis vivens membris ad usum vitae torperet inutilis. Huic nocte ante vigiliam solennicatis soporanti quidam astitit et sic proloquens: Vade Florinas ad diem festum sancti Gengulfi: ibi minorabitur taedium tui languoris. Qua auditione bona mane excitatus, et iam iamque credula spe levigatus, asinum sibi baiulum sterni postulavit: scabellula, quibus asinum adiret, sibi dari rogavit. Sed quia ministro tardante ea minime habuit, e stratu sese corripuit, baculotentim asinum ascensurus adiit, super quem se levari petiit. Sed in se protinus reversus, ait: Quia sancti Gengulfi meritis a lectulo ad asinum usque pervenire potui gradiendo, eiusdem fiducia modo tentabo, si hoc iter sine asino perficere potuero. Quid plura? Iter arripit pedibus, et baculo Florinas pervenit: clericis reliquias sancti cum laudibus ad praescriptam mansiunculam deportantibus obviat: quid sit interrogat, interrogans docetur, doctus laetatur, laetus prosequitur, prosequens tentorium ingreditur, ingressus candelam gerit, gerens accendere quaerit, accensam sancto offerre intendit. Sed nondum illic ignis, nondum erat lucerna obsequialus. Quid pluribus? A populo circumstante qui advenerat dum cernitur, dum attenditur, absque ignis adminiculo in manus eius candela succenditur, succensa candelabro affigitur, affixa martyris honori famulatur. Tunc in sancto suo mirabilis Deus laudatur: a Deo suo mirificatus sanctus attollitur. Quam pulchre ibi initiantur mirracula! Quam manifeste maiestas declarat divina, quod sibi acceptabuntur votorum munuscula, quae sancto suo ibi devoverit adventatio populica! Sunt et alia iocunda eo die ibi gesta miracula: quae quia sunt multa, ceteris dicendis reservantur interserenda.

[5] Videns autem religionis cultor Arnulfus, quod sanctum suum ibi honorari vellet Dominus, peracta eius glorifica in tentorio celebritate, statim ecclesiam eius honori ipso in loco construxit, a Notkero pontifice consecrari fecit; quam postea dominus abbas Werricus amplificavit. Audiens vero praedictus Godefridus tot tantaque ibi miracula fieri dolensque ecclesiam suam seseque tanto honore privari, accersito blande et pellaciter Reinoldo sacerdote, gratiam interruptam festinat resarcire. Cui dans multa, promittens ampliora, hanc ab eo promissionis exegit fidem, ut reliquiarum sibi sublatum restitueret honorem. Qui sacerdos hac intentione dum Florinas tenderet, ut furtim reliquias easdem reciperet, in articulo huius inceptionis repentina correptus molestia corporis, morte non clauda in medio praeventus est itineris.

[6] Intererat tunc Gerardus, praefati Arnulfi filius, Remensis ecclesiae clericus reverendus, postea Cameracensium a Deo institutus episcopus, cuius salutari monitu omnia agebat pater suus. Hic a Remis multorum reliquias sanctorum deferens patri, ut eis ecclesiam construeret, suggessit illi. Cuius hortatu id facere deliberavit, sed vitae clausura praeventus, obiit; quique, Deo disponente, a filiis intra veterem ecclesiam sancti Martini sepelitur. Eius quam deliberaverat devotio de construenda ecclesia a filiis perfici quaeritur; sed, cuius nominative sancti ad honorem fiat. ambigitur. Sciebat Gerardus beatum Iohannem baptistam apparuisse devoto viro conquerentem, quod non fiebat sibi ecclesia sicut multis aliis sanctis in episcopatu Leodiensi. Subiit quadam die absque ulla occasione Remensibus clericis intentio, ut sanctorum suorum reliquias in eo, in quo diu erant, respicerent loculo. Ad hoc opus tremendum Ricardus, eiusdem ecclesiae religiosus tunc canonicus, postea multorum monachorum pater effectus, quaeritur, quaesitus contra easdem reliquias in crypta orans invenitur, inventus arcersitur, arcersitus hoc opus aggreditur, aggrediens singula oculis perscrutatur, perscrutans iuncturas pollicum sancti Iohannis baptistae cum breviculo inveniens, contemplatur, contemplans tam insperatum pignus miratur, mirans congratulatur; quod regresso a Florinis venerabili Gerardo, sibi in amicitia spirituali unico, intimavit: isque ei inpraemeditatus statim sic ait: Date mihi e iuncturis unam, et ego congregationem ecclesiasticam eius honori faciam; quam mox ab eo ut impetravit, Florinas cum tanto thesauro tetendit.

[7] Quadam nocte in ipso itinere in quodam prato eum iacere contigit: qui tenebris ingruentibus clericorum uni suorum praecipiens, dixit: Vade et lumen accensum ante reliquias pone. Incipiebat iam ventorum status suboriri, et caelum ad pluendum obnubilari. Cui clericus cum demirans responderet, quod incassum inter ventos lumen poneret, sicut ab eius ore ego didici, haec verba intulit clerico miranti: Ille, cuius haec sunt reliquiae, quia lucerna est mundi ardens et lucens, faciamus ei obsequium condecens: quod si ei placuerit, ad contuendam hanc lucernam non erit impotens. Quid plura? Candelam clericus accendit, sub nudo aere ante lucernam mundi statuit. Tanta vis ventorum et imbrium tunc ingruit, et totam usque mane noctem tenuit, ut scutorum protectione nullus se valeret defendere. Sed lumen illud nec ventis vacillatum, nec imbre complutum extinguitur. Tunc diluculo surgentes, et lucernam illam admirantes, prosperato itinere Florinas pervenere. At religiosus Gerardus ecclesiam, quam devoverat, aedificare maturavit: in qua nativitatem Domini supervenientem cum clericis suis celebravit. Et quia opus adhuc erat imperfectum et incultum, reliquias sacras recondit intra murum.

[8] Erat tunc ibi homo quidam simplex nec seculo deditus nomine Amalricus, sancti Gengulfi servitio intentus, qui quadam nocte post matutinas vigilans et contra ecclesiam sancti Iohannis aspectans, videt columnam igneam a loco quo sanctae erant reliquiae in caelum usque protensam. Quod mane facto domino Gerardo fideliter retulit, isque mihi postea episcopus narravit. Ne cui autem illud videatur incredibile, quod de sancto Iohanne nullae praeter caput habeantur reliquiae, ecclesiastica refert historia, quod eius sanctissima ossa cum igni imponeret Iulianus Apostata, duo monachi interfuerunt, qui furto laudabili articulos et minora quae poterant rapuerunt. Venerabilis vero Gerardus intelligens tam sancto sanctorumque summo summam ecclesiastici ordinis convenire religionem, canonicam, quam ibi prius statuerat, eliminavit conversationem, monasticum substituens ordinem.

[9] Sic in Florinis sanctus Gengulfus praecursoris Domini praecursor est factus; sic locus ille, cum esset antea aridus et cleri pauperculus, per sanctorum merita ad ubertatem terrae et monasteriales habitus est incrementatus. Hic itaque innumera sancti Gengulfi per merita facta sunt et fiunt miracula, quae tam prae sui inaestimabili frequentia quam prae scriptorum inopia magna ex parte excidunt a memoria; quorum ea quae scribo vel ipse vidi vel ab his a quibus sunt visa vel ab eis in quibus sunt facta veraciter audivi. Quae quoniam sunt plura et cotidie augmentantur et augmentabuntur, plurima succincta facilitate sunt transcurrenda, pro quibus factis vel fiendis sit Deo glorioso in sanctis suis laus bonorabilis et honor laudabilis.

[10] Puerulus quidam, Geruinus nomine, dentium dolore in torquebatur, ut de vita eius omnimodis desperaretur: cui mater duas ad mensuram capitis candelas fecit; cum quibus puerum in ulnis deferens, ad reliquias sancti, dum adhuc essent in papilione, venit. Cumque ante altare adstaret pro nati anxietate anxia; in manu eius succensa est divinitus candelarum altera, sicque ex tunc et postea eiusmodi passionem nullam pueruli sensit mandibula.

[11] Idem puer iam factus adolescens, monachus, gravi infirmitate lectulo compressus, insomnes ducebat noctes et dies tribus hebdomadibus. Cumque iam oculorum acies hebesceret, totumque corpus hac diutina vigilantia crudesceret; a quodam qui se visitare venerat, duas cerae deneratas petiit, quas ab eodem pro ea qua laborabat angustia super altare sancti Gengulfi deferri fecit. Quod ut factum est, statim sopore gratissimo confovetur, humoresque corporis suo igni recoquuntur; et, ut dicere adhuc solet, ex tunc et postea ita dormitare valet, ac si quotidie Styge, dormitationis, ut dicunt, fluvio inebriatus, vel soporifero papavere saturatus.

[12] Huiusce mortis laqueo hic idem extricatus, acrius morticinii genus incurrit rursus. Per tres nimirum hebdomadas infirmitatis lectum tenuit, nec cibi aliquod genus omnino deglutire valuit: totius enim corporis dolor quasi in unum conveniens, gutturis locum obsidebat, sumendisque alimentis aditum denegabat. Et cum iam maciali defectu, consumptis carnibus, cohaererent ossa pellibus; petivit reliquiis sancti aqua perlutis, inde sibi daretur potus. Quo facto cum nondum levigaretur, sed morte tenus extenuaretur; ceteris de eius desperantibus vita, ipse fiducia de mentis et pietate sancti Gengulfi resumpta, reliquias eius sibi postulavit afferri, et invalescenti morbo superponi. Quibus allatis cum gyraretur locus pertinacissimae pestis, sicut isdem frater referre solitus est nobis, quasi gravissimum saxum disruptum cadere de loco sensit gutturis. Qui mox se circumstantibus et graviter patienti pie sibi compatientibus; Currite, inquit, pro Dei nomine, currite citissime: quod manducem comportate: quia mihi esuries tanta tantum incumbit, quod nisi statim reficiar mihi mortem rursum inculcabit. Interea fratribus coquinae accelerantibus, insistentibus, et custodibus ad ecclesiam reliquias reportantibus, sibi assistentibus repente clamat rnoribundus: Currite, currite post pignus sacrum: referte precor medicamentum meum. Mors enim aufugiens de gutture, ecce reversa praevalet in ventre. Tunc sacrae reliquiae cursim referuntur, eisque venter morbidus gyratur: quarum tactu salutifero languor emortuus, a toto corpore evanescit penitus: statimque cibos illatos frater ille imperit, tam esuriens et avidus ac si gravissimo et longo labore fatigatus. Toties impetu mortis sic ereptus iste, tandem parvo convalescit tempore.

[13] Euangelicum nobis miraculum iteratur, antiquatum itidem novellatur, et sicut illud tunc rnirabatur, ita istud modo admirabile veneratur. Native caecus ibi a Domino illuminatur, a nativitate caeca beati Gengulfi meritis hic quomodo sit illuminata, audiatur. Puellula quaedam in quodam erat viculo nomine Ivio, Florinensi viciniae contiguo: hanc matris uterus foetu opportuno gravidatus, in mundi lucem sine luce et inanibus perfudit orbibus. Cuius naturali imperfectui annos per plures parentes cum vicinis condolentes, de eius recuperatu iam nec cogitabant, diffidentes: sicque unius caecitate capitis, oculi fidei caecabantur in multis. Orbiratur interim gratus temporis recursus, quo annuatim amabillimi martyris Gengulfi dies venerat natalitius, aegrotis et debilibus expectabiliter desideratus, et desiderabiliter expectatus. Fit tunc occursus et concursus e longinquo et proximo; votiva dona ubertim congeruntur sancto, tribulatis in sua vota semper vocato, semper succurrere parato. Praefati quoque viculi mansoribus eius ad festa se praeparantihus, parentibus puellae spes coepit succrescere, ut eam ad sancti clementiam deberent conducere. Illa itaque nocte, quae praecedebat vigiliam sancti irruente, fide et spe comitibus sopori se suosque dedunt artus. Iam noctis peplo crastina luce discusso, cum rarescunt sidera, cum polum surgens purpurat aurora; puella evigilans suscipit mane coaevae noctis, videt mane mundanae lucis; statimque diutina caligine occlulis, impetu luminario patentibus fenestris, color ater exulat, lux peregrina resultat. Quae puella per parietem, cui adiacebat, novello lumine rimata: Quid, inquit, clamans matri, iacentes tardamus, cum iam vicinus vadat populus? Cui, quomodo nosset, cum mater succlamaret; Non somno, inquit, id fallaci, sed visu video pupillari. Mox parens uterque censurgens celerrime, stata prae oculis prole de rei huius certificantur veritate: factoque invicem festivo congratulamine, Florinas properant pro gratiarum reddenda actione. Quod non famae opinione, sed rei gestae praesentatione, a clero et populo in die festo sancti martyris agnoscitur, et in laudibus divinis celebriter attollitur.

[14] Puellus quidam nomine Arnulfus, in monasterio sancti Iohannis, quod est Florinis, modo monachus, vermium comestione ita erat debilitatus, ut tam sibi quam ceteris videretur moribundus. Nam genarum et gulae ita vermes vivi invaserant loca, ut scatendo densim eorum visibiliter ebullirent capita. Nec mora erat, nec requies: sed osia etiam mordicus perforantes, carnem quoque putrefacientes foetide, officinas edendi suo esu intolerabili praeripiebant esuribundo illi. Quid ageret? et quod refugium expeteret? Iam sanctus Gengulfus fuper hoc saepe erat expetitus, nec adhuc gravis deferbuerat rnorbus. Sed credere est sanctum Gengulfum pestem illam gravius invalescendo expectasse, ut tandem rnirabilius dignaretur sanare. Nam puerulus ille mortetenus iam afflictus, et mortali angore constrictus, petiit sancti reliquias cursim deferti, locumque mortis incubantis congyrari. Quo fato cerneres statim putridam carnem cum suis vermibus ita emori ac divelli; ac si novaculam acutissimam profunde impressam contigisset imponi. Quibus coram omnibus mortuis et cadentibus, statim et tunc et postea puer convaluit, sed signa huius rei in carne sua adhuc ostendit.

[15] Radbodus Namurcensium comes audiens cotidie innumerabiles populos undique Florinas confluere et quaesita solatia reportare, coepit illos stoliditatis arguere, quod tanto studio hominem talem certarent requirere. Dicebat enim illum paganum fuisse nec posse omnino quemquam iuvare. Cumque pro hac falsissima sua opinione suos sibique vicinos, ne ad eum irent, minis coepisset deterrere, nec posset eos ita compescere, iussit vias diligenter observare et venientes, diris flagris impositis, quae portarent diripere. Ab huiusmodi malis operibus cum non revocaret animum comes incredulus, repente in eius sano corpore omnigena febris furibunde grassatur et usque ad eius medullas penetrans bachatur. Tum cerneres illum tali hoste prostratum, ardoribus excoqui, frigoribus congelari, dentibus stridere, manus contorquere, brachia cruraque huc illucque iactare, escas fastidire et reicere, noctes et dies insomnes ducere et omnia milleformis illius mortis genera importune sustinere. Sic iam morte vicinus, ita se incusare coepit gemebundus: Merito, inquiens, haec patior, iuste sic caedor, qui sanctum Gengulfum blasphemavi, qui eius homines flagellavi. Sed ecce toto corde credo, plena fide praedico magni eum meritum esse, horrendum esse eius iram incurrere, saluberrimum venerari illum et quaerere; unde meam culpam, quia eum offendi, profiteor. Si eo iuvante mortem evasero, emendalurum me polliceor; et qui ceteros ab eius veneratione compescebam, ipse cum donis meis, si ea acceptare dignetur, ad eum ut servus ad dominum veniam. Quam eius miserandam humillimamque poenitudinem tam perfecta subsecuta est celeriter sanitas, acsi nulla eum attigisset infirmitas. Qui pristino incolumitatis statu revigoratus, Florinis ad sancti ecclesiam cum sui corporis pensa et aliis donariis, quae illuc devoverat, venit et palam omnibus se culpabilem reddidit et pro recepta sanitate gratias egit, sanctum Gengulfum pronuntians terribilem se spernentibus, pium et facilem poenitentibus. Postea filio suo morte gravato, et pensa corpusculi ad eandem ecclesiam transmissa, de eius celerrima laetatus est recuperatione, et in omnibus adversis suis sancto Gengulfo semper solebat se commendare.

[16] Herimannum comitem comes Lantbertus insequebatur; quo Florinis recepto, furialiter in se ipso bachabatur; et quia dolebat ipsas Florinas tunc et semper suorum inimicorum aptas esse refugio, aggressus est omnia delere incendio. Unde nec sancti Gengulfi ecclesia ab eo est reverita, sed omnia atrii tecta sunt incensa propinqua et muro cohaerentia. Res mira et tribus pueris in camini medio positis simillima! Ecclesia in medio stabat, flamma furens circumquaque ardentium domorum circa ipsam et supra incumbebat; plumbum et stannum et quae intra ecclesiam erat cera nimio calore liquescebat, nec tamen ipsam ecclesiam ignis, alias insatiabilis, denigrare poterat. Tunc hostes, qui ad tam nefarium incendii opus adstabant, hoc videntes, stupefiebant; qui revertentes, necdum a finibus illis exierant, et ecce equi ipsorum insanire coeperant et sibi infindentes laniando excutiebant. Ipsorum quoque hominum plurimi, insania et membrorum dolore contorti, foede ad propria sunt reversi; qui intolerabili poena gemiscentes et dominium Florinense sibi inimicum pertimescentes, per amica silentia noctis Florinas furtim adibant, et sancto Gengulfo se peccasse fatentes, meliorati redibant. Quod factum laudabile fidelis custos ecclesiae, sicut dum gerebatur consentiendo sciebat, ita gestum fideliter referebat.

[17] Parvo post elapso tempore contigit eundem Lantbertum contra ducem Godefridum in Florinis ad bellum venire; et quoniam plures quam dux tunc bellatores habebat, procul dubio se victurum fore decem iactabat. En, inquit, hodie, sicut in meis viribus confido, si vicero, Florinis exitialem funditus interitum post victoriam parabo, nec etiam ecclesias excipere volo. Unde et vias, si vicerimus, praecipio anticipari, ne quisquam fugientium ibi possit recipi et contra nos illud munimen tueri. His dictis, in bello congreditur et totis viribus praeliatur; nec credimus sanctum Gengulfum tunc dormitasse, cuius ecclesiam non timuit prius exhonorare et modo minabatur omnino evertere. Sed sicut cito a facie venti deficit fumus, sic, illo mortuo, omnis eius moriendo et fugiendo evanuit exercitus.

[18] Puella quaedam Rotsendis nomine caeca facta est meridiano tempore, non aliqua percussionis vel offensionis laesione, sed subitanea visus extinctone: cuius caecitatem parentes inconsolabiliter quotidie lugebant, nec tanti luctus remedium excogitare poterant: sed omnino humanitus insolatiati, caelitus quaerunt subvenimen. Recordantes sanctum Gengulfum laborantium omnium presto esse refugium, faciunt ei praecordiale votum, corpusculi scilicet illius appensum, et de cera circumpositum pileum. Quo facto, die subsequente altero, puellula subito meruit visum recipere: et acum unam in terra conspicata iacere, Cur inquit, o mater, acus ista perditur, quae a me hic iacere conspicitur? Quam vocem genitrix laetabunda raptim excepit, et, si vere videret, interrogavit. Qua cum vero didicisset experimento, gratias reddidit Deo et sancto eius Gengulfo, et hoc omni notificavit populo.

[19] Puer quidam Tietselinus nomine brachii dextri otio torpebat, quia illud gravissima paralysis iam diu invaserat; quem pater suus ante dominum suum nomine Godefridum, cuius erat servus, deduxit et tale infortunium coram eo deflere coepit. Cui cum dominus responderet se nescire, quomodo ei subveniret, a quodam sibi adstante clerico hoc audit continuo: Sancto, ait, Gengulfo detur, a quo, ut credo, curabitur. Vos, inquit dominus ille, ex manu mea ecce illum apprehendite et sancto habendum deducite! Quem is clericus statim suscipiens et brachium eius debile super altare sancti imponens: Hunc, inquit, audi, sancte Gengulfe, dominus suus tibi dat servum; quomodo tibi placet, habeas illum. Mox ille brachium ad se sanum retraxit ac deinceps nullum in eo dolorem sensit. Quod factum omnibus mirabile percrebuit et ad laudes Dei et venerationem sancti Gengulfi multorum corda excitavit.

[20] Clericulus quidam nomine Tiedboldus trans ecclesiam sancti Gengulfi quaedam iacula ioculando iaculabatur: qui ab adstantibus, sub comminatione sancti Gengulfi, ne id faceret, compescebatur. Qui comminantium parvi pendens monita, addebat iaculis iacurla, nec aliqua in hoc dicebat esse offendicula. Cumque irreverenter petras iaceret trans ecclesiam, etiam contra sancti altare; subito coepit omnibus membris contrahi et deficere, et in eodem quo stabat loco laxis nervis contractim accubare. Quod videntes qui aderant, iuste hoc ei accidisse dicebant, quia eum castigando a iactionibus compescere nequiverant. Quo comperto pater eius, dolore gravissimo moestificatus, ante sancti altare filium deportavit: et culpa lugubriter defleta, et clemenia beati Gengulfi praecordialiter implorata, voto facto statim sanum erectumque recepit, et laudibus Dominum eiusque sanctum magnificavit.

[21] Erat quidam, nomine Amalricus, per temporum subitaneos accensus paralysi ita resolutus, ut omnium membrorum officio repente destitueretur, nec fandi copia potirerur. Cuius rei timore anxius, auxilium sancti efflagitans suspiriis, gemitibus seipsum illi sub censu annuo devovit: et sic peste illa caruit. Postea autem securus de sanitate factus, censum coepit negligere, et annis undecim non timuit retinere. Cum autem poene iam oblitus esset suae devotionis, prae securitate incolumitatis; recidiva infirmitas illa, quasi ultrix tantae negligentiae, coepit recurrere, et eum sicut a principio ex tunc et postea vexare.

[22] Arnulfus, Arnulfi senioris filius, venatum ire debebat nec, in quem ascenderet, equum tunc praesto habebat. Sacerdos autem sancti Gengulfi unum domi in atrio habebat, quem ab illo ut sibi commodaret postulatus, praestare nolebat. Unde ille iratior stabulum eius intravit et caballum presbytero invito eduxit. Tunc sacerdos imprecando ei talia: Tibi, inquit, et sancto Gengulfo conveniat de hac mihi a te facta iniuria! Arnulfus vero praecepit, ut sibi ille equus interea pararetur, dum ecclesiam sancti oraturus ingrederetur. Ingrediens igitur, prostratus oravit, sed, oratione facta, resurgere omnino non potuit, iterum iterumque surgere nitebatur, sed quasi occultis vinculis ligatus detinebatur. Tandem reminiscens factae a se sacerdoti iniuriae et imprecationis ab eo illatae, pectus tundendo, terram osculando, culpam fatendo, corde et voce poenitendo, sic sancto Dei satisfecit; et eius iussu, immo precatu, equo reddito, statim surrexit et libere ad coeptum negotium exivit.

[23] Mercatores Huyi super flumen Mosam manentes ad forum quoddam erant tendentes. Transeuntibus autem eis per viam, quae erat prope ecclesiam sancti Gengulfi, alter alterum hortatus: Oratum, inquit, ad sanctum Gengulfum eamus. Cui alter: A via mea, ait, propter hoc non divertam, ne tardius ad negotium meum perveniam. Tunc ille prior, cui erat fides et fidei cultus maior, Saltem, inquit, sedens serva nostram supellectilem, donec pro me et te quam citius orem. Ille igitur abiit, oravit, reversus surgere et abire rogavit: qui surgere cito volebat, sed nequaquam poterat. Tunc manus socio dabat: ut valenter traheret, rogabat: sed per se nisus, per socium tractus, quasi vinculo terrae vinctus adhuc haerebat. Iuste, ait alter, hoc concigit tibi, qui ad ecclesiam sancti ire despexisti: sed modo culpam tuam confitere, aliquid ei devove ad misericordiam, et adhuc te iturum promitte. Quod ille ut fecit, statim per se potenter surrexit: et quod sponte prius noluit, postmodum coactus ad sancti ecclesiam properavit.

[24] Erat in Florinis quaedam femina nomine Vulferada, quae a viro suo sibi irato graviter fuerat percussa; qua percussione nimia eius mandibula a loco suo distorta et avulsa, laxabatur a genis pendula. Haec stratu infirmitatis multis diebus reclinata, nulla poterat subveniri medicina. Quadam die unus vicinorum eius illam visitavit: cui et increpans dixit: Quare oblita es semper praesto medici, sancti scilicet Gengulfi nostri patroni? Surgens ire ad illum enitere, et quod potes defer ei devote, et curam tui doloris misericordiae eius committe. Mox ad illius exhortationem, sperans illa suae recuperationis certitudinem, lectulo doloris se excussit, et cum hortatore suo ad ecclesiam sancti munuscula comportans accessit. Cuius infirmitatem homo ille manibus apprehendens, sancto curandam obtulit dicens: Ecce sancte Gengulfe, paupercula haec adstat, sanari se a tua misericordia efflagitat. Quam vocem tam perfecta mox subsecura est sanitas, ac si in ea huiusmodi non fuisset infirmitas.

[25] In pago Laudunensi alia mulier fuit, quam similis aegritudo diu detinuit. Nam eius ita a genis divaricaverant mandibulae, ut deformiter penderent in pectore. Ibi tunc de Florinis aderet sacerdos, nomine Stephanus, qui his verbis eam, ut vidit, est consolatus. Si ires, ait, Florinas ad sanctum Gengulfum, vere scias, quod curaret dolorem tuum. Sed modo fac illi votum, promittens dum potueris te ituram ad eum. Fecit igitur mulier, ut ille suaserat: et misericordiam sancti Gengulfi fiducialiter expetebat. Nocte autem insecuta, languoris sui lectulo soporata, videt per somnium virum sibi pulcherrimum assistere, et manibus suis lenissime infirmitatem suam attrectare, suoque loco recomponendo restituere. Quae mox a somno expergefacta, manibus palpare coepit genarum loca, probare volens verumne esset quod viderat: quas tam firmiter reperit ac sensit sanatas, ac si numquam habuisset a loco suo dimotas. Laeta itaque de sospitate, solicita de reddenda gratiarum actione, vota tua celeriter praeparavit, Florinis Curatori suo se praesentavit, gratias et laudes reddidit, omnibus hoc gratulabunda notificavit, ad propria exultabunda repedavit.

[26] In villa quae Curcellis dicitur mulier quaedam habitabat, quae dextrum brachium ita contractum habitabat; ut nullum opus ex eo faceret, nec etiam se signare posset. Quae adveniente saepe memorati sancti solennitate, Florinas adiit pro sui recuperatione. Sed festivitatis nocte et subsequente crastina die nullum sensit effectumi petitionis suae. Iam autem dies festiva finiebatur, iam omnes ad sua revertebantur; cum illa, quasi pro licentia abeundi petenda, pavimento humiliter prostrata, lacrymosa a tristi pectore trahebat suspiria, quia sibi quam quaerebat non aderat clementia. Surgens veto ab oratione, sensit sibi pietatem divinam adesse, et brachium ad caput extendens, coepit se, quod ante non solebat, signare. Quod videns filius sibi assistens e proximo. Quid, inquit, o mater video? Dextram tuam ad signandum levas, quod tandiu facere non consueveras. Haec est, ait mater, misericordia Dei: haec est, quam sperabam, medicina sancti Gengulfi. Nam ecce talem brachii mei virtutem sentio, qualem numquam me habuisse recolo. Sic gracias Deo reddens mulier illa, incolumis rediit ad propria, nec ulterius aliqua illius infirmitatis sensit incommoda.

[27] In Florinis quaedam erat puellula, per triennium omnino caeca: pro cuius longa caecitate pater eius etiam caecabatur tenebris tristitiae. Quadam vero die praesumpta sperandi fiducia, cum oblationibus suis et filia ecclesiam sancti intravit cum mente humillima. Tunc altari supposita oblatione, et statuta cominus prole, attentissima cordis et vocis supplicatione pro eius instabat recuperatione. Cuius respiciens fidem sanctus Gengulfus et devotionem, non diu suam protraxit pietatem. Nam necdum paternis finitis gemitibus, nox atra ab orbibus filiae evanuit, et dies lucis inclaruit. Quod genitor videns, et gratias Deo eiusque sancto persoluens, domum laetissime reversus, ut gestum erat ostendit omnibus.

[28] In Florinensi vicinia alia puella fuerat, quae multo tempore gravissime claudicabat. Hanc parentes ad solennitatem sancti memorati portarunt, et pro ea munera precesque obtulerunt: sed nullum petitionis suae tunc consequentes effectum, non sine magno moerore regrediuntur domum. Evoluta autem hebdomada dies erat festivitatis octava, cum pater puellae deambulans in atrio domus suae, sic orsus coepit orare: Domine mi, sancte Gengulfe, omnibus aliis semper praesto es et praestabilis, me solum scio propter peccata mea aspernaris: ad tua festa meam sobolem conduxi, nec tibi eam ibi placuit medicari. Sed ecce adsunt tuae octavae: credo, si vis, tam potes modo quam tunc succurrere: mirabilius etiam sanabis hic absentem, quam in tua ecclesia praesentem. Eius appensam tibi si placet devoveo: et ne differas amplius oro, quod te posse credulus confido. Necdum pater talia credulus finivit, cum ecce filia a domo exilivit, et hac voce inclamavit: Pater, pater: ecce, vide: firmiter vado, nec aliquam debilitatem in pedibus meis sentio. Mox pater plantas eius circumspiciens, et se exauditum esse vere comperiens, cum filia et oblatione votiva ad praesentiam sancti venit: gratiarumque actione reddita, hoc omnibus retulit, nec ulterius filiam claudicare doluit.

[29] Quidam homo habebat filium a prima aetate contractum, cuius magis gaudebat contractione quam paterna condoleret pietate. Eum scilicet ad sanctorum festa et ad populi conventus deponabat et eius debilitatem ostentans multas a multis eleemosynas accipiebat. Quem cum ad sancti Gengulfi solennitatem Florinis detulisset, ut sibi quas solebat pro eo eleemosynas acquireret, sine eius deprecatione, sola sancti Gengulfi larga miseratione, erigitur solutus ab omni contractione. Extolluntur in Dei laudes populi hoc videntis voces, sed Pater male cupidus, arrepto in brachiis puero, delitescendo declinans a populo, negat hoc esse factum, dolens sibi subtractum iri solitum quaestum. Durus pater, siquidem pater: pater quidem sola generatione, non pater affectu dilectionis paternae: plus quippe tristatur de sibi subtrahenda acquisitione, quam gaudeat de filii optanda sospitate: huic patri non patris inest affectus, sed mendici avarissimi rapax animus; qui ideo infirmum mavult quam sanum; non ut eius infirmitati ex caritate concurrat, sed ut infatiabili suae cupiditati aliquid congerat. Igitur hic talis pater furtim aufugiens, et filium raptim subducens, dum erectum et sanum deplorat, contractum subito et debilem respectat: sicque contigit ut eius malitia eum iterato contraheret, pro cuius acontractione Deo supplicare debuisset.

[30] In Cameracensi pago quidam erat homo quem phrenesiaca passio impatienti et horrendo lacerabat morbo. Hunc cognati fortissimi fortiter constrinxerant vinculis, ne animo manibusque efferatus rabiei suae exerceret impetus: sicque constrictum pro eius remedio sancto curandum deducebant Remaclo. Qui iter per Florinas habentes, a quibusdam huiusmodi perceperunt adhortationem, ut sanctum Gengulfum adeuntes, ei pro illo effunderent preces. Intrant itaque ecclesiam sancti, orantes intentissima devotione animi, condolentes patienti; expletaque oratione, cum vincto suo tendunt coeptum iter peragere: parvoque intervallo confecto, aegrotus ut solveretur petebat ex voto, non capite insano. Illis autem putantibus illum insanire, coepit ipse ingeminando subiungere: Solvite, solvite me citius, quaeso, quia Dei miseratione et sancti Gengulfi ab omni insania me absolutum sentio. Qui statim solutus, tranquilla mente et quieto corpore permansit sanus.

[31] De vico cui nomen Bovinia quaedam in praesenti adest puella nomine Grida, cui brachium ita adhaerebat lateri, et digiti eiusdem partis sic erant contracti, ut omnino omni vacarent opere. Quae a matre nuper sancto deducta Gengulfo, dato oblationis suae voto, ante eius altare pernoctabat, infirmitatem suam ei deplangebat. Iam autem appropinquante die, et custode ecclesiae, nostro scilicet monacho Osmaro nomine, matutinorum laudes decantante, coepit illa sudando, gemendo, angustiando voces emittere. Cui mater cum diceret quidem: Quid sic doles, filia? O mater, inquit, carissima, prae nimia sic clamo angustia, quia ecce sancti Gengulfi per meritum a latere meum disiungitur brachium. Haec dicens, coepit brachium extra sinum paulatim extendendo extrahere et extrahendo pleniter extendere et palmam, extensis digitis, in terra porrigere. Erat tunc pentecostes celebritas sacra, in qua ex diversis partibus plebs confluens multimoda, sicut semper erat solita, sancti Gengulfi requirebat suffragia. Quae mane facto audiens ab ipsa puella rei gestae ordinem, in Dei et eius sancti laudem cum devoto corde extollit vocem. Sic itaque sanata, pluribus ibidem diebus morata, videntibus cunctis, potens erat filare et consuere quaeque necessaria.

[32] Audita est res mira, sed modo audiatur mirabilior et iocunda. Haec eadem muliercula postquam domum rediit sana et ab universis vicinis satis est admirata, duo fratres, quibus illa ancillabatur, inter se coeperunt de ea litigare, dum familiam suam partientes, illam, quia utilior erat, alter alteri vellet subripere. Dum vero lis illa protenditur, puella ut prius contrahitur, et insuper obmutescens, ad omne opus inutilis redditur. Stupenda haec circumquaque vulgantur, ab universa vicinia catervatim curritur, et quia post sancti Gengulfi curationem a dominis suis mancipata sit, blasphematur. Quid plura? Cogente necessitate tantae infirmitatis et persuasu populi confluentis sancto Gengulfo ancilla traditur a senioribus suis. Tunc a parentibus et vicinis suscipitur, sancto Gengulfo perpetualiter habenda praesentatur, eius praestabili misericordiae commendatur, et confestim brachium, manus, loquela redduntur. Quam ecce sanam cotidiano operi insistere videmus et de eius iterata curatione Deum eiusque sanctum tam propinqui quam longinqui laudamus.

[33] Ecce dum sancti huius beneficia aliis impensa refero, de memet ipso, quod mihi contulit, de pluribus unum subscribo. Iussus fueram miracula eius denotare, sed ingenii mei paupertate vel rusticilate tam nobilia et urbana timebam deteriorare. Sed scriptorum inopia permanente, et miraculorum frequentia cotidie succrescente, aggressus sum hoc opus utcumque. Verum me forensibus iniunctae obedientiae rebus occupato et negligentiae torpore teporato, omiseram illud tempore non modico. Praesenti autem anno a pentecoste usque ante mensem Augustum graviter langui, et cogente infirmitate, quod intermiseram iterum incipiens, scripturum me promisi; convalescensque ab illo languore, praepeditus rursum cura forensi et, quod verius fateor, taediosus et tardioris, ut semper sum, studii ad omne opus utile, quod promiseram praesumpsi negligere, quasi iam securus de redeunte sospitate. Vix penitus morbus ille meritis illius a me noviter diffugerat, cum ecce, qua adhuc laboro, huiusmodi me pestis invaserat. Repente cum alio gravissimo morbo febres omnes cum suis omnibus viribus me vallant et, interiora quaeque et exteriora occupantes, suis frigoribus et caloribus confricando et conquassando et conterendo me graviter coangustant, cibum et potum et omnia corporis alimenta intercipiunt et, ut gravius saeviant, tertianis reditibus dolores mortis infligunt. Quid plura? Hac transacta dominica prae oculis erat mors sola; iam desperaveram vivere. Ultra rogabam fratres assistentes perquirere viaticae unctionis oleum et reliquum talis exitus providere obsequium. Hoc solum votum, fateor, erat animi et petitio declamantis ad sanctos Domini, ut in futura saltem dominica, in qua deberet esse nativitas genitricis Dei, pro tantae diei patrocinio, in quo multum confidebam, timor protenderetur exitus mei. Inter morticinos angores suggerunt mihi fratres assistentes: Adhuc sancto Gengulfo quod iam vovistis firmius vovete et aquam in sanctis eius reliquiis perlutam bibite, nec impotens erit adhuc vobis succurrere. Quae salubris aqua ut est citius nostra petitione allata, manibus illam sumens, culpabilem et voti reum me reddidi, et ante dies octo, si convalescerem, incepturum me quod omiseram devotissime promisi. Qua sitibunde hausta, cum hoc voto coepi meliuscule habere continuo. Coepit enim salutaris illa potio igneum in me furorem debellando calores eius refrigerare et per sudorem extra medullas et ossa diffluxim propellere. Sic ex illa nocte, Deo gratias! per sancti eius meritum evasisse me gaudeo mortis periculum. Inde est, quod ecce promissionem meam infra dies octo reddo, quod in lectulo infirmitatis hebenti animo, tremula manu scribo; et hoc cogor, velim nolim, quia tanto districtori toties mentiri non ausim. Caveo enim illum offendere, quem expertus sum sic districte posse vindicare.

[34] Mulier quaedam in pago qui Condrotium dicitur erat, quae per multum tempus caeca manebat. Hanc praesenti anno maritus suus ad sollempnitatem sancti Gengulfi conduxerat; quae usque ad altare eius, per manum viri tracta, palpando et offendendo pervenerat. Tunc custos eiusdem ecclesiae, monachus noster Osmarus nomine, sicut ipse mihi retulit, altari adstabat, qui et eidem petenti caput cereum super altare statim ponendum vendiderat. Quae, hac oblatione data, ibidem die illa est commorata: et in crastinum matutinis sonantibus ecclesiam ingressa, auxiliumque sancti profosius adorsa est petere. Finitis autem laudibus Dei coepit frigescere: unde necesse habuit ab ecclesia exire. Exiens vero ita clare coepit videre, ut ad hospitium rediret nullo ducente. Cui se calefacienti ad ignem complangebat suus hospes, quod graviter domum reverteretur, non videns lucem. Respondenique, inquit, o hospes gratissime, noli mihi condolere super hoc, sed congratulare: quia Dei misericordia sanctique Gengulfi modo repente coepi videre. Unde tam hospes quam maritus satis admirati, post quam gratias retulerunt tali curatori, mulier illa, quae prius marito manipulante advenit, libero et inoffenso gressu domum rediit, et clare videns vivit.

[35] Hoc eodem anno de vico Bovinia homo quidam servulum duodecim fere annorum contractum habebat; quem cunabulo constrictum asinoque impositum ad natalem eius adduxerat. Hunc brachiis accipiens altarique imponens: Sancte, inquit, Gengulfe, istum tibi sub annuali censu trado; nec unquam, si ei subveneris, contra voluntatem suam meo coactus erit servitio. Hoc dicens, manui eius denarium immisit et pro censu super altare iactare fecit. Quo facto, domum revertens, secum revexit; et post tertium diem, contractione dissoluta, puer ambulare coepit. Qui, postquam plenius convaluit, cum domino suo ad sanctum Gengulfum pedibus suis rediit et, gratiarum actione reddita, a domino suo reductus est ad propria.

[36] In pago Faimenna puerulus quidam quinque annorum a nativitate numquam ambulare nec loqui poterat; qui post nativitatem suam orphanus utroque parente relictus, pauperem fratrem habebat. Hunc ille frater suus ut potuit enutrivit, et operando manibus suis victum quaeritans, illum sustentavit. Quem quia secum circumferens pascebat, multis, quorum opera faciebat, oneri erat; plurimi etiam illum de opere suo repellebant, quia duos pro uno se non posse pascere dicebant. Qui postquam illum per plurima sanctorum loca deportavit, nec sanari vidit, ad sanctum Gengulfum attulit; et duabus ebdomadibus ante festivitatem eius inibi demoratus, ipso festo adveniente ante altare posuit, dieque transacto, ad hospitium suum reportavit. Die autem tertia post festum subito coepit contractulus ille per domum quasi puer unius anni gressum conari et sic paulatim de die in diem firmius eniti. Et pro sancti Gengulfi amore advocatrix nostra Gisla nomine illum postea de suo pascit et vestit et quasi mater fovet et enutrit; quem ecce pleniter sicut puerum ambulare cernimus et loqui audimus et pro magna eius simplicitate aliquando et congaudemus. Sic sanctus Gengulfus utrumque fratrem gemina pietate est consolatus, minorem de corporis alimento et membrorum erectione, maiorem de minoris compassione et baiulationis impeditione.

[37] Quaedam etiam nonna nomine Bertrada Cameracensium urbis incolebat moenia, cuius oculorum aciem per quatuor annos ita penitus obduxerat caecitas, ut vix quidem minimam illi reliquerit visus scintillam. Haec circumquaque ducitur, ubi siquidem sanitatum remedia insignius per sanctorum merita frequentabantur. Sed incuratam revertentem spes voti frustrabatur. Quadam vero cum sopori commisisset artus nocte, cernit in oromate sanctum Gengulfum sibi assistere, orbes oculorum leniter humectantem benedictae aquae conspersione. Quod cuidam retulit clerico, qui hoc quoque annuntiavit domino nostro Gerardo, eiusdem urbis antistiti venerando.