Miracula S. Benedicti (Adrevaldus Floriacensis)

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Miracula S. Benedicti
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 124


Miracula S. Benedicti

Miracula S. Benedicti (Adrevaldus Floriacensis), J. P. Migne 124.0947C

PROLOGUS AUCTORIS. Italiae laus et descriptio. 124.0909D|

Regni Italici summum ac praeclarum decus ea instantia a praepollentissimis veterum auctorum ingeniis tractatum est editumque constat, quo jam inveniri 124.0910D| nequiret quod non praeoccupaverit majorum diligentia. Scriptoribus namque praestantissimis suppetere plurimum videbatur ipsius laudabilis terrae excellens materia, coeli scilicet temperie, locorum salubritate, fertilitate soli, opacitate abundantissima nemorum, 124.0911A| collium apricitate, olearum vitiumque profluis proventibus, novarum urbium amoenitate, veterum quoque oppidorum decore, amnium nobilium felici prolapsu, unaque cunctarum rerum opulentissima gloria. At cum tantae copiae potentia vigorque decentissimus veterum studio Italiae fuerit attributus, tractus tamen totius patriae in diversa porrectus, diligenti sese consideratione adverti exposcit. Neque enim unius solummodo regionis beneficia complecti tanta laude videntur, quin potius patriae omnis decor regnique felicitas brevi memoratu ac si quodam collectaneo astricta perspicitur. Cumque magnitudo ipsa Italici regni quod olim Magna Graecia nuncupabatur, eo quod urbes ejus atque castella vel maxima ex parte auctoribus Graecis constiterint, in longitudinem 124.0911B| latitudinemque aequo libramine aestimata, longitudine haud modice superet latitudinem, assimilis utique querno folio, quod proceritate sui latitudinem excedit; plurimarum tamen provinciarum mater effecta, praedulci cunctas amplectitur gremio. At vero Romani imperii insignis potentia dum edomitum orbem jure perduellionis obtinere vellet, amplissima regnorum spatia quae per Asiam, Europam et Libyam haud parum distenduntur, in provincias coloniasque discindere ratum habuit, sicque stipendiarias legionibus interpositis constituere. Inter quae Italia quoque maxima regnorum Occidentalis climatis divisionem passa, duodeviginti provincias ex sese protulit, quarum omnium praeclarior Valeria, eique adjuncta Nursia inter Umbriam et Campaniam Picenumque 124.0911C| consistit, Samnitum orientem versus prospectans limitem, Etruria vero semetipsam determinans. Cum itaque, ut praelibavimus, nobilitate singulari et bonorum omnium proventibus affluentissime exuberescat, praecelsorumque altrix virorum prisca reperiatur aetate, uno tamen semetipsam editissimo potuit vincere germine, dum beatissimi Patris Benedicti optandam cunctis mortalibus protulit genituram.

MIRACULA S. BENEDICTI.

CAPUT X. Cassinensis eversio.

124.0912A| Justino igitur imperatore ob immanitatem scelerum in amentiam verso ac paulo post vita privato, Tiberius Constantinus, vir reipublicae regendae strenuus, imperii infulas totius gentis adnisu suscepit, quibus per septem annos rite gubernatis, successorem delegit sibi Mauricium, ex prosapia Graecorum ac Cappadocia oriundum. Quo imperante, B. Gregorius sanctae atque apostolicae sedi Romae praeficitur episcopus. Porro Francorum regnum Brunechildis regina cum nepotibus Theodeberto atque Theoderico filiis Childeberti regis jam majoris aetatis metas attingentibus fortiter regebat. At vero gens Langobardorum 124.0912B| Italiam a partibus Venetiarum dudum, ut supra praelibavimus, ingressa, maxima ex parte cladibus afficiendo, suae potentiae subdere conabatur. Procedente deinde tempore, jamque Phoca imperium administrante Romanum, qui Mauricium imperatorem cum filiis Theodosio, Tiberio, atque Constantino, cum esset strator Prisci Patricii, dolo interemerat, praefata gens duce Agilulfo, quem sibi regem praefecerat, totam pene irrumpit Italiam, Romanamque aggreditur urbem. Nec longo post a praedonibus praedictae gentis, monasterium beatissimi Patris Benedicti, quod in Cassino situm est, noctu invaditur, diripitur, destruitur. Qui cum universa diriperent, ne unum quidem ex monachis tenere potuerunt: ut prophetia venerabilis Patris, quam longe 124.0912C| ante praeviderat, compleretur, qua dixit: Vix apud Dominum obtinere potui, ut ex hoc loco mihi animae concederentur. Fugientes autem ex eodem loco monachi Romam venerunt, codicem sanctae regulae quam saepedictus Pater composuerat, et quaedam alia ejus scripta; necnon pondus panis, et mensuram vini, ac quidquid ex supellectili surripere potuerant deferentes. Phoca itaque post octo annorum curricula, 124.0913A| quibus imperium omne pessumdederat condigno mortis genere trucidato, Heraclius succedit, regens imperii sceptra viginti sex annis. Cuique Heraclonas [ al., Heracleonas] cum matre Marina duobus substituitur annis: ac deinde Constantinus filius Constantini, successionis ordine annis sufficitur viginti et novem. Quo imperante Italicum regnum Grimoaldus sibi prospere disponere videbatur, Francorum vero regimen Chlodoveus filius Dagoberti optime asservabat.

CAPUT XI. Translatio sanctorum Benedicti et Scholasticae. Pauli diaconi testimonium.

Hac proinde tempestate Mummolus abbas coenobii Floriacensis, quod situm est in territorio Aurelianensi 124.0913B| supra fluvium Ligeris, divina monitus visione per somnium, dirigit una cum consensu Deo sibi commilitantium fratrem quemdam ex suis venerabilem monachum Aigulfum nomine: quatenus sanctissimi confessoris Christi Benedicti corpus huc transferre deberet. Sic enim sibi revelatum divinitus asserebat. Cui ex insperato conjunguntur missi Cenomanensis urbis episcopi, et ipsi propter corpus beatissimae Scholasticae virginis sororis eximii Patris Benedicti transferendum divina revelatione invitati. Cujus rei historiam, quia in promptu est ( scripta scil. ab ipso Adrevaldo ), instanti opusculo inserere supervacaneum duximus. Huic sacratissimae translationi beatorum germanorum, Benedicti scilicet 124.0913C| atque Scholasticae, attestatur Paulus monachus, cujus supra mentionem egi, in historia gentis suae libro sexto, ita inquiens: Circa haec tempora (haud dubium quin Constantino imperante) cum in Castro Cassini ubi beatissimi Benedicti corpus requiescebat, aliquantis jam elapsis annis solitudo exsisteret; venientes de Cenomanensium et Aurelianensium regione Franci, dum apud sacrum corpus se pernoctare simulassent, ejusdem Patris atque germanae ejus ossa auferentes, in suam patriam asportaverunt, ubi singillatim duo monasteria in utriusque honore constructa sunt.

CAPUT XII. Rerum Francicarum status.

124.0913D| Sane Justiniano juniore post mortem Constantini imperium assumente, decem in imperio annis exactis, a Leone Augustali dignitate privatur, exsilioque relegatur: adversum hunc Tiberius arma corripiens, imperiali sarcina relevatum retrudit in carcerem. Porro illo in tempore, apud Gallias Francorum 124.0914A| decidente gloria, a praefectis palatii domus ordinabatur regia, regibus ob imperitiam desidiamque solum regale nomen inaniter gestantibus. Namque et opes et potentia regni penes palatii praefectos, qui majoresdomus dicebantur, et ad quos summa imperii pertinebat, retinebantur, neque aliud regi relinquebatur, quam ut regio tantum nomine contentus, crine profuso, barba submissa solio resideret, ac speciem dominantis effingeret, legatos undecunque venientes audiret, eisque abeuntibus responsa quae erat edoctus vel etiam jussus ex sua velut potestate redderet: cum praeter inutile regis nomen, et precarium vitae stipendium, quod ei praefectus aulae, prout videbatur, exhibebat, nihil aliud proprii possideret, quam unam et eam perparvi 124.0914B| reditus villam, in qua domum et ex qua famulos sibi necessaria ministrantes atque obsequium exhibentes paucae numerositatis habebat. Quocunque eundum ei erat, carpento ibat, quod bobus junctis et bubulco rustico more agente trahebatur. Sic ad palatium, sic ad publicum populi sui conventum, qui annuatim ob regni utilitatem celebrabatur, ire, sic domum redire solebat. At regni administrationem et omnia quae vel domi, vel foris agenda erant ac disponenda, praefectus aulae procurabat: cujus officii magistratum ea aetate Arnulfus vir eximiae nobilitatis probabilisque vitae, cum filio Angesilo apprime regebat. Quique relicta post saeculi gloria, episcopus Mediomatricum, cleri 124.0914C| populique acclamatione et voto ordinatus, mirabiliter in pontificatu vivere studuit: ac demum eremiticam eligens vitam, leprosis universa praebens obsequia, continentissime usque ad obitum vixit. Anastasius jam tunc Romani imperii regebat insignia, Italici vero regni principatum post Arepertum Liutprandus in suam redegerat ditionem.

CAPUT XIII. Cassinense monasterium a Petronace instauratur.

Circa haec tempora Petronax quidam civis Brexianus, religiosae vitae continentiam servans, Romam agente praesulatum B. Gregorio venit, sancti desiderii patefacturus votum. Denique hortatu ejusdem sanctissimi praesulis praedictus Petronax coenobium 124.0914D| quod quondam ab egregio Patre Benedicto in Castro Cassini montis aedificatum fuerat, atque permissu Dei omnipotentis a Langobardis destructum, devotissime adiit, ibique cum aliquibus prudenti simplicitate praeditis, qui jam ejusdem loci habitationem expetierant, summa charitatis 124.0915A| annexione in S. religionis habitu vivere coepit, quique eumdem virum seniorem sibi praeficiunt. Non post multum vero temporis, cooperante divina misericordia, suffragantibus meritis praecipui Patris Benedicti, multorum ibidem monachorum nobilium atque mediocrium ad se concurrentium Pater effectus est: sicque reparatis habitaculis coenobitali ordini congruentibus, sub sanctae regulae jugo ac beatissimi Patris Benedicti institutione vivere coeperunt. Hoc itaque ordine in statum, quo nunc cernitur, sanctissimum illud Cassinense coenobium reparatum est, cum jam fere centum et decem annorum curricula evoluta essent, ex quo occulto Dei nutu locus ille habitatione carere coeperat humana. Proinde sequenti tempore, huic venerabili 124.0915B| viro Petronaci dilectus Domini pontifex Zacharias plurimum auxilii contulit, libros scilicet sanctae Scripturae, necnon et alia quae ad utilitatem monasterii pertinere poterant: insuper et regulam quam ipse egregius Pater sanctissimis conscripsit manibus, paterna libertate concessit.

CAPUT XIV Caroli Martelli gesta. Pippinus et Carolomannus ejus filii. Carolomannus fit monachus.

Interea apud Gallias, Angesilo majoredomus filioque ejus Pippino humanam obeuntibus vitam Carolus filius Pippini, totius gentis Francorum magistratum, quanquam post multa bella de manu Reinfredi (Reginfredi Paul. Diac. lib. VI, c. 42) 124.0915C| tyranni Deo juvante abstulit, suaeque subdidit potestati. Denique rebus bellicis operosissime insistens, tyrannos per totam Franciam dominatum sibi vindicantes oppressit, ob eamque rem plurima juri Ecclesiastico detrahens praedia fisco associavit, ac deinde militibus propriis distribuere studuit. Praeterea Saracenos Galliam occupare tentantes duobus magnis praeliis, uno in Aquitania apud Pictavium civitatem, altero autem apud Narbonam, juxta Birram fluvium ita devicit ut in Hispaniam eos redire compelleret. Quamobrem cum adversantibus nullatenus cedere sciret, nullique parcere, diu a posteris Tudites, ab actu rerum scilicet agnomen indeptus est. Tudites enim mallei dicuntur fabrorum, quorum ictibus cuncta atteritur durities. 124.0915D| Pepigit hic foedus cum Liutprando, eique filium suum Pippinum misit, ut more Christianorum fidelium ejus capillum primus attonderet, ac Pater illi spiritalis exsisteret: quod ille gratantissime complens, multis ditatum muneribus genitori natum remisit (Paul. Diac., lib. VI, c. 53). Qua de re contigit, ut legationem sacratissimi praesulis Gregorii ad se directam, obsecrantis quatenus S. Romanam Ecclesiam a Langobardorum tyrannide liberaret, terrena coelestibus praeponderans, floccipenderet. 124.0916A| Rebus itaque humanis eo post diutinam regni administrationem exempto, duo filii ejus, Pippinus et Carlomannus, regni summam concordi societate divisam, aliquot annis sub Childrico nominetenus rege, ad gubernandum suscipiunt. Porro Carlomannus post aliquantum temporis excursum, regni quam ad regendum susceperat partem fratri relinquens, amore succensus speculativae conversationis, Romam se in otium contulit. Siquidem hortante B. Eucherio Aurelianorum episcopo, qui a patre illius nulla exsistente culpae offensa pulsus sede propria, atque in Hasbaniam apud S. Trudonem in exsilium relegatus fuerat; necnon S. Bonifacio Fresionum episcopo, qui ambo patris ejus apud inferos damnationem, etiam corporeis ipsi 124.0916B| ostendere visibus: operosam temporalis regni dignitatem toto contempens mentis adnisu, habituque permutato, tonsurae ecclesiasticae gratiam a B. Zacharia papa Romano percipere meruit. Denique monasticae vitae normam adeptus, in monte Soracte apud ecclesiam B. Silvestri, exstructo monasterio cum fratribus secum ad hoc convenientibus nonnullo tempore optata quiete perfruitur. Sed ex Francia multi nobilium ob vota solvenda, Romam cum solemniter commearent, et eum velut dominum quondam suum praeterire nollent, otium quo maxime delectabatur, crebra salutatione interrumpentes, locum mutare compellunt. Nam cum hujusmodi frequentiam suo proposito officere vidisset, relicto monte in Samnium provinciam ad monasterium 124.0916C| S. Benedicti situm in saepedicto castro Cassini, secessit, atque ibi, quod reliquum fuit mortalis vitae, religiose conversando complevit.

CAPUT XV. Pippinus rex constituitur. Cassinenses Zachariam papam de corpore S. Benedicti interpellant. Zachariae pro hac re epistola.

Dum igitur haec ita aguntur, Pippinus regni Francorum assecutus summam, jussu Stephani Romani pontificis Childricum inertissimum regem depositum ac detonsum, in monasterio deinde trusum private vivere compulit. Dein auctoritate ejusdem pontificis, ex praefecto palatii rex constitutus, per annos ferme quindecim aut eo amplius regni Francorum principatum 124.0916D| solus optime rexit. Ea igitur tempestate, monachi saepedicti coenobii Cassinensis, auctore Carlomanno de quo supra retulimus, Romam veniunt, doloris apud sanctissimum papam Zachariam deposituri querelam, propter corpus scilicet sacratissimi Patris Benedicti, a solo proprio in Gallia translati. Qui moeror jampridem a cordibus eorumdem fratrum ob terrarum longinquitatem nec non vetustatem temporum admodum refrixerat, nec jam spem potiundae hujusce rei habebant: sed Carlomanno illorum 124.0917A| sacrum subeunte collegium, spes olim emortua revixit: sanctumque adeuntes exposcunt praesulem, ut litteras Pippino regi Francorum dirigat, qualiter auctoritati ac precibus tanti favens pontificis, egregii Patris corpus avito restituat loco. Praefatus vero pontifex precibus annuens lacrymosis, auctoritatis apostolicae epistolam editam, per eumdem Carlomannum ac fratres qui cum eo venerant, Franciam Pippino dirigit regi. Modus autem relectorum sacrorum hic erat. « Zacharias episcopus, servus servorum Dei, sanctae sedi principis apostolorum B. Petri praesidens, omnibus episcopis ac presbyteris Ecclesiae Francorum salutem dicit. Egregius Apostolus ait: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII). Et iterum idem ipse: Dum tempus habemus, 124.0917B| operemur bonum ad omnes (Gal. VI). Et item Scriptura: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X)! Innotuerunt nobis religiosus abbas et presbyter Cassini monasterii B. Benedicti, et Carlomannus Deo amabilis monachus, germanus filii nostri Pippini excellentissimi majorisdomus, per hos praesentes religiosos Dei servos monachos concordiae et pacis sermones inter eum ac Grifonem fratrem ejus expedire nos mittere; ut et nos haec ipsa admonendo, dirigamus excellentiae jam dicti Pippini filii nostri, ut ad pacis concordiam redeant, vobis propter Deum pacificis mediatoribus. Verum etiam pro corpore B. Benedicti, quod furtive ablatum est a suo sepulcro, ut ei restituatur. In hoc pietatis et misericordiae libenter aurem accommodare 124.0917C| hortamur dilectionem ac sanctitatem vestram, ut primum omnium frater ad fratrem pacis jure in unum redeat, et confundatur iniquitas e medio eorum; charitas vero Dei vobis praedicantibus et ministrantibus exuberet inter eos. Deinde et praefati B. Benedicti corpus juxta petitionem servorum Dei, sublimitas filii dilecti nostri Pippini vestra cooperante sanctitate indubitanter ad proprium remittat locum; ut et jam dicti servi Dei de suo gaudeant sibi restituto Patre, vosque perennem habeatis mercedem et laudem, pro eo quod juste operati fueritis, ut ad suum sanctissimi viri corpus referatur tumulum, ex quo clam ablatum est. Nec enim habet sanctitas vestra quod offensionis in hoc bono opere restitutionis hujus pertimescere debeat coram Deo; dum 124.0917D| creditur, quia ad obtinendum hoc, ipsius suffragantibus orationibus et voluntate, praefati religiosi Dei servi sunt permoti. Valete. »

CAPUT XVI. Carolomanni legatio in Galliam. Remigius Rothomagensis episcopus a Floriacensibus S. Benedicti corpus repetit.

124.0918A| Acceptis itaque litteris S. papae, Carlomannus et fratres qui cum eo erant Gallias expetunt, Pippinum adeunt, sacra sancti apostolici proferunt rescripta: flebilemque sibi querelam questuosis subjiciunt lacrymis. Orant subveniri sibi, pios Patris cineres ossaque cunctis reverenda mortalibus furtim sublata devotissimis filiis auctoritate regia justitiaeque respectu affatim restitui. Non ullius offensae in hac re pertimescere culpam, cui suffragari agnoscitur inoffensus rectitudinis trames. Flexus his luctuosis questibus pius princeps simulque sanctae sedi assentando 124.0918B| favorem praebens, fratris quoquo consulens voluntati, Remigium Rothomagensem episcopum naturalem suum ad perficiendum Carlomanni fratrumque petitionem cum imperio Floriacum monasterium dirigit: qui ex praecepto regis etiam nolentibus fratribus sacrum effossum pignus Carlomanno ac fratribus cum eo pergentibus ocissime reddat. Suscepto negotio episcopus celerrime monasterium expetit, mandata regis edicit, jussa implere conatur. Medo tunc temporis abbas huic sancto praeerat gregi. Hic cum praecepta regalia aegerrime suscepisset, non se posse depositum reddere dixit, quod ad servandum, non autem restituendum se suscepisse gaudebat. Ita subjiciens: Ipse sanctissimus Pater propria sponte huc se deferre permisit, ipse visione sacra suos ob 124.0918C| sui devectionem invitavit servulos: suscepimus indigni, egregii Patris sacratissima membra, excepimus cineres pios, devote nunc usque asservare curavimus. At si nostris intervenientibus peccatis relinquere Gallias ruraque eum nativa petere placuerit, fateor potis id ei exsistere, nec velle nostrum licere quoquomodo obsistere. Sin vero (quod certissima fide nostro inhaesit pectori) divino nutu providentiaque clementi ob plurimarum salutem animarum relictis propriis has procul positas ac pene in ultimo littore Oceani sitas expetiit voluntarie sedes; certissimum habetote, impotes voti vestri vosmet ad propria redituros. His dictis, multum illacrymans, fores ecclesiae sanctae Dei Genitricis Mariae quo reposita sancta membra cubabant reserare jubet, suosque 124.0918D| propter ostia excubitare.

CAPUT XVII. Divinitus id impeditur.

Ipse vero cum fratribus totius congregationis intra Ecclesiam beati apostolorum principis sese retinens, 124.0919A| solo prostratus, lacrymis ora perfusus Domini auxilium expostulabat, quatenus dilectissimi sui confessoris pignus quod nullis praecedentibus meritis, sed solo gratuito munere famulis suis contulerat, nulla scelerum enormitate irritatus auferri permitteret. Quod quibus fletibus quibusque gemitibus, quove ululatuum clangore peroratum sit, quis mortalium exsolvere valeat? Conflictantes denique in dolore Patris et filiorum animos, aetatis maturimae interdumque supremae, qualitatis variae, valetudinis diversae, quis explicaverit digne? Videres certe animos Patris moestitiae vulnere attritos, prospectare moerentium filiorum lacrymabiles vultus, atque ab neutra parte consolatorem, prorumpere hinc senes junioribus solitum pridem impendentes dilectionis amorem 124.0919B| nullam solaminis conferre gratiam: hinc juniores, patribus nullum adjumenti robur conferre. Res certe animos erroneos hac illacque trahebat. Dum itaque partes tanto animi ardore inter se decertarent, atque hi quibus res pro animo inerat, sese orationibus communirent, majestati omnipotentissimae tantam discriminis litem solita miseratione dirimere placuit. Siquidem Remigius episcopus, cum suis templum ingressus, dum ad sacrum propinquassent sepulcrum, repentina luminum caecitate adeo percelluntur, ut nec mutuos cernere quirent vultus, nec quamlibet in partem saltem palpatu quo progredi vellent agnoscere. Perinde terrore valido adoperti, nihil aliud quam vitae dispendia operiebantur: alii denique solo sternuntur, misericordiam Domini praestolaturi; alii fugae solatio 124.0919C| salutem meditantes, huc illucque discurrunt, vociferantesque auxilium affore precantur. His nimia confusione tumultuantibus, evocatus cum fratribus accurrit abbas, dataque manu ab ecclesia violatores sacri templi extrahit, divinam satis abundeque sentientes ultionem. Humi deinde prostratis veniamque petentibus clementer indulsit, atque ex ejusdem pretiosissimi confessoris corpore reliquias benignissime contulit. Refectis autem, ac cunctis necessariis itineri dapsiliter attributis, ad sua remittit. At illi palatium repetentes, virtutem quamplurimam Dei hoc in loco meritis sanctae Dei Genitricis perpetuaeque Virginis Mariae, ac B. Petri apostolorum principis, necnon et egregii P. Benedicti intercessione vigentem, regi praestantissimo Pippino patefaciunt, eumque liberalem huic 124.0919D| sacro coenobio suis adhortationibus sedule efficiunt.

CAPUT XVIII. Carolus et Carlomannus Pippino patri succedunt. Carlomannus rex moritur. Caroli gesta.--Rahonis comitis rapacitas punitur.

Pippino interea rege ad coelestia ut credimus demigrante, 124.0920A| Carolus et Carlomannus filii ejus, regni administrationem suscipiunt, [ factoque solemniter generali conventu totum regni corpus ex aequo partiuntur: et Carolus quidem eam partem regni quam pater eorum Pippinus inprimis tenuerat; Carlomannus vero eam cui patruus eorum Carlomannus praefuerat, regendi gratia suscipiunt. Sed Carlomannus post administratum biennio regnum, morbo decessit: Carolus autem, fratre defuncto, consensu omnium Francorum, totius gentis monarchiam suscipit. Qui bellum adversus Langobardorum gentem Italiam jampridem Romanorum potestati subtractam vario jure possidentem, rogatu et precibus Adriani Romanae urbis episcopi assumit, quod prius quidem et a patre ejus, Stephano papa supplicante, 124.0920B| cum magna difficultate susceptum est. Quia quidam e primoribus Francorum cum quibus consulere solebat, adeo voluntati ejus renisi sunt, ut se regem deserturos, domumque redituros libera voce proclamarent. Susceptum tamen est tunc contra Haistulfum regem et celerrime completum. Siquidem praefatum regem paucorum dierum obsidione apud Ticinum compulit et obsides dare, et erepta Romanis oppida atque castella restituere, atque ut reddita non repeterentur, sacramento fidem facere. Enimvero Carolus inchoatum a se bellum nequaquam interpolari permisit, priusquam Desiderium regem longa obsidione fatigatum in deditionem acciperet, filiumque ejus Adalgisum in quem spes omnium inclinata videbatur, 124.0920C| non solum regno, verumetiam Italia excedere compelleret, omniaque Romanis erepta restitueret, totamque Italiam suae ditioni subjugaret subactaeque filium suum Pippinum regem, imponeret. Ampliata denique regia potestate, necesse erat duces regno subjugataeque genti praeficere, qui et legum moderamina, et morem Franciae assuetum servare compellerent. Qua de re primatibus populi ducibusque contigit palatium vacuari, eo quod multos ex Francorum nobili genere filio contulerit, qui cum eo regnum noviter susceptum tuerentur et regerent. Hac igitur occasione ut aliquibus videtur: ut plurimis vero credibile visum est, ob Francorum suspectam fidem, quam semel in conjuratione, dum bellum inchoaretur Saxonicum, expertus est; iterum autem 124.0920D| in conjuratione Pippini naturalis filii,] quibusdam servorum suorum fisci debito sublevatis curam tradidit regni, atque inprimis Ragonem Aurelianensibus comitem praefecit, Biturigensibus Sturminium, Arvernis Bertmundum, aliisque ut ei visum est locis alios praeposuit. Sed Raho ut ejus debitum 124.0921A| exposcebat naturae, nimia insolescens astutia, cupiditate vero crudelior effectus, cum universa quae Aurelianensium fines continere videbantur sibi subjecta cerneret, coenobio duntaxat S. Benedicti excepto quod ab abbate tunc regebatur Radulfo, consilium habuit abbate interfecto praefatum praeripere coenobium. Quod maturato peregisset, nisi pietas indulgentissima Conditoris obviam se tanto facinori opponere disposuisset. Fretus itaque fiducia peragendae malignitatis, quemdam e suis satellitibus ad regem dirigit, qui mortuum Radulfum abbatem nuntiaret, statimque ac pene evestigio alterum mittit, qui Radulfum abbatem ad colloquium evocaret mutuum. Sane legatus regi directus accelerato itinere palatium venit, jussa exsequitur: necdumque peracto 124.0921B| negotio aliquandiu palatio immoratur. At vero Radulfus abbas conscensis equis cum paucis ad colloquium properat fallentis amici. Sed dum ille iter perageret, comes balneum ingressus, curam corporis agebat. Cumque adhuc in balneo resideret, abbas monasteriolum S. Gundulfi ingreditur (nam inibi tunc morabatur comes), obviumque habuit quemdam pomilionem [pumilionem seu nanum] nomine Gauringisum, qui facetiis comiti inserviebat, quique insidias ei comitis, cum nutibus, tum sermone denuntians, fugae auxilium expetere hortatur. Itaque abbas verso gradu, calcaribus equum impellens, citato cursu Ligeris alveum repetit, navemque conscendens, in citeriorem transvehitur ripam, celerrimeque monasterio recipitur. Interea nuntiatur comiti 124.0921C| abbatem inibi affuisse Radulfum, sed concite rediisse. Cernens comes acerrime se ab abbate praeventum, nec malitiae suae ac fraudi locum patere ullum, nimio felle commotus, a balneo exsiliens linteo obvolvitur, seque in lectum aliquantulum requieturus projicit, residente ad caput ejus Deutheria concubina. Eo altiori sopore depresso, astitit in visu quidam senex monachi habitum gerens, quem sequebatur puer ejusdem habitus, taliterque ad eum infit: O Comes, quid promerui, quia voluisti abbatem interficere meum? Cui cum ille negando responsum ederet, nequaquam se abbatem suum necare voluisse; ille torvo vultu in eum respiciens simulque baculo quod gestabat incurvo caput ejus percutiens, inquit: Per caput hoc testor poenitudinem te hujus 124.0921D| facti inutiliter certissime acturum. Qua percussione excitatus, a lecto exsiliens, efferatus animo in vocem erupit, dicens: Vae mihi, vae mihi, jam nunc morior. Cumque astantes territi requirerent, quid causae esset, cur talia ac si mente captus effunderet verba, pallens ac tremens sciscitantibus respondit: Quiescenti mihi in lecto sanctus astitit Benedictus, veneranda decorus canitie, quem sequebatur puerulus et ipse monachus, coepitque adversum me conqueri, quamobrem abbatem suum interficere vellem. Cumque ei responderem nullatenus me abbatem 124.0922A| suum interficere voluisse, baculo quod gestabat, caput meum valide percutiens, morti me vicinum reddidit; una etiam comminans, citissime hujus facti me inutiliter poenitudinem peracturum. Haec dicens, dolore interiora citius penetrante, nocte sequenti, morti corporis mortem animae socians, Manum [daemonum] obsequio, miserrimam animam Erebi jaculatur ad ima. At Radulfus abbas agnita ejus praepeti quidem, sed serotina morte, legatum dirigit, qui regi et suam renuntiet vitam, et Rahonis exitiales exsequias.

CAPUT XIX. Naves Floriacensium a vectigali immunes.

124.0922B| Regali munificentia huic sacratissimo coenobio a priscis Francorum regibus per praecepti proprii syngraphum concessum fuerat, uti quatuor naves immunes ab omni debito fisci liberrime per alveum Ligeris discurrerent. Cum itaque suprafati comitis tempore, harum una ob salis evectionem Namneticam usque ad urbem pervenisset, atque in regrediendo tuta ex praecepto regio omnes itineris portus civitatesque pertransiret, ad urbem pervenit Aurelianam, ibique a telonariis civitatis detenta rector navis vectigalis gratia quaestioni subjicitur. Liberalitatem regiam illo reclamante, contempta regali auctoritate exactor navem onustam sale fisco subjicit, atque cum caeteris navibus procuratori portus committit. Erat quando haec agebantur dies 124.0922C| Dominica; sed circa horam fere diei tertiam, cunctis missarum celebratione detentis, navis quae cum caeteris in portu fiscali tenebatur, subito absque humano remige, a portu emota medium Ligerim petit, quo fortior vis aquae decurrere solet: ibique contra adversum pelagus fortiter enatando, pervenit ad Posterulam quae usque hodie S. Benedicti dicitur, ibique appulit. Concurrunt undique ab urbe populi incognitum cernere miraculum, stupentesque voces clamoris atque adhortationis proferunt. Videte, o cives, contemplamini qualiter novus nauta dilectus Domini Benedictus mortali sine remige navem propriam mediis regit in fluctibus. Confusa denique omnis procuratorum fisci audacia in posterum ab hac sese compescuit stultitia.

CAPUT XX. Carolo Magno Ludovicus succedit. Regni et Ecclesiae status sub eo. Odonis comitis feritas. S. Benedictus res suorum curat.

124.0922D| Carolo Augusto Magno imperatore Francorum diem obeunte, Ludovicus filius ejus imperii gubernacula suscepit, cujus tempore variis tumultuationibus regno Francorum attrito, multo ac gravi turbine Ecclesiae visus est concuti status. Namque filiis diversa adversus patrem molientibus, quantum ad 124.0923A| totius regni specimen attinet, intestina oritur collisio: dumque pater alios honoribus ob merita privare, alios cumulare opibus studet; idipsum vero filii adversus patrem, dejectos ab illo erigere, sublimatos deponere conantur, tempestatis instar maritimae, subjectos hac illacque dispergunt: qua causa res quarumque Christi ecclesiarum contigit gravissima pati dispendia. Inter quas Ecclesia Aurelianensis cum contiguis sanctorum locis, quae sub regimine Dominicorum clericorum sive monachorum consistere videbantur, non modica vexatione afflicta est. Siquidem Matfrido comite quondam Aurelianensi ob culpam inertiae propriis honoribus privato, Odo in ejus locum substituitur. Qui insolentia gravi contra sui naturam elatus, cuncta quae juri subjacebant ecclesiae 124.0923B| Aurelianensis, matricula excepta ( id est, rebus pauperum), sed et abbatiam S. Aniani, necnon S. Benedicti in propriam molitur redigere potestatem. Quod monachi coenobii S. Benedicti cernentes, consilio inito, misericordiae Domini solius se committentes, maturrimam partem suorum fratrum ad praefatum dirigunt comitem nimia insanientem tyrannide cum pignoribus sanctorum: omnigena supplicantes prece, ne tantum incurrat piaculum, neve res sacro ordini delegatas ad nefarios transferat usus sed magis servos Dei res sibi a Domino traditas libere liceat ordinare: quae petitio nulli apud eum valuit. Coeperat eo in tempore expeditionem parare viribus undecunque contractis adversum Lanthertum atque Matfridum sociosque eorum, Neustriae partibus 124.0923C| residentes, qui ab imperatore ad Lotharium defecerant: cui expeditioni jusserat quoque interesse Jonam venerabilem episcopum Aurelianensem et Bosonem abbatem S. Benedicti, quorum res injuste sibi vindicaverat. Interea auxiliares ex superiori Burgundia ad id properantes bellum, utramque Ligeris ripam tenentes, rapinis cuncta vastabant: quorum vesaniae Boso abbas obviando, jussit naves portus ita paratas adesse, ut si populus ex superioribus adventans partibus citeriorem ripam teneret, nautae omnem pecuniam familiae coenobii ipsius in majoribus minoribusque pecoribus seu caeteris mobilibus consistentem rebus, navibus exceptam, amnem ultra transferrent. Si autem ulteriorem viam pergeret, versa vice idipsum ex supradictis agerent rebus, 124.0923D| transvehendo scilicet cuncta in hanc alvei partem. Praeficitur hujusmodi negotio Hercambaldus presbyter bonae vitae et nominis, qui in hoc eodem coenobio vitam tenuit regularem, eaque quae scribere proposui, viva voce sub attestatione veritatis, cunctis profitebatur certissimo se cognovisse visu. Dum enim per triduum profectio perduraret exercitus, labor non dicam nautarum, verum ipsorum excrevit nimius animalium, itemque ex pervigilio lassitudo praevalida. Fessus continuatione vigiliarum presbyter, circa crepusculum tertiae noctis domum properat, atque in stramine cujusdam lecti impatientia victus somni se projicit, moxque ut quippiam somni capere potuit, conspicit in visu astantem sibi personam 124.0924A| sub monastico habitu baculum manu gestantem, quam sequebatur puer ejusdem habitus. Itaque stupescentem presbyterum persona illa clementer alloquitur: Quid est, frater, cur modo hic taliter jaces? Cui ille venerandi vultus intuens personam: Domine, inquit, vobis cunctisque notum est, quantum nobis ac familiae nostrae Odo comes necnon populus ei favens inferat mali, ideoque injunctum praecepto abbatis officium cura pervigili certatim dum provideo, quatenus navali effugio familia nostra servare a raptoribus valeat supellectilem suam, gravatus somno in hoc me stramine projeci. At senior verbis favens presbyteri, talia refert: Novi vera esse quae dicis, sed antequam his quae dolendo quereris, verissima satisfaciam promissione, causari 124.0924B| aliquantulum libet. Mirum valde est, quamobrem fratres nostri culpam in me redarguant ignaviae, ac si ego nullam vexationis illorum curam habeam, velutque lethargo oppressus, in eorum revelatione dormiam: quod pro certo fieri nequit. Si enim praeceptis omnipotentis curam adhibueritis obediendi, regulae quoque per me a Deo vobis traditae mandata exsecuti haud segniter fueritis, cuncta adversa fient prospera, inimici amici efficientur, gratiamque suam fautor omnium bonorum in nullo negabit. De hac vero quae nunc est injuria vestra, scitote jam clementissimi Conditoris omnium sententiam propitiam erga vos effectam, eumque qui tyrannidis adversum Ecclesiam indigne arma corripuit, septimum nequaquam transigere solem, donec hujus rei incurrat 124.0924C| poenitudinem. Habete ergo in Domino fiduciam, et in illo confortamini. Dum haec senior delectabilibus ederet verbis, presbyter quibus poterat nutibus puerum sciscitabatur, quae esset tantae venerationis persona. Cui puer submissa voce: Hic est, inquit, Pater noster S. Benedictus.

CAPUT XXI. Odonis aliorumque interitus

Saepedictus itaque presbyter cum rescisset beatissimum Patrem secum in visu colloqui, coepit cunctis qui aderant videntibus ab eodem sese lectulo brachiis extentis protrahere, ac si vestigia ejus quem cernebat astantem tenere posset: simulque voces cujusdam murmuris emittere anxius, quas nullatenus astantes intelligere poterant. Tandem expergefactus, 124.0924D| hac illacque obtutum vertendo discurrens, supplici ac pene lacrymabili voce semel et bis ingeminat dicens: Quorsum Dominus meus S. P. Benedictus abiit? Cognitorem omnium occultorum Dominum testor, modo hic eum in specie corporea a me visum, mihique locutum. Nec mora, ipse quoque presbyter monasterium veniens, Patribus ejusdem loci cuncta quae visu cognoverat, monita denique piissimi Patris, necnon adhortationem ejus sedule refert. Qua relatione moesti relevati fratres, semet invicem ad agendas Deo gratias hortabantur, qui auxilio desertos humano, solito tuebatur munimine. Necdum promissi cursum expleverant soles, et ecce ex acie castrensi quidam clericus fuga lapsus, cui nomen Herrardus, 124.0925A| postridie belli exacti hora fere diei octava monasterium pervenit, diroque nuntio coenobium omne perculit. Nuntiat namque cruentissimam caedem nostrorum, adversariorum victricem insistere manum, copias omnes cum auxiliis hinc inde contractis hac illacque fugae subsidio dilapsas, ductores belli Odonem, fratremque illius Guillelmum comitem Blesensium, Teutonem denique abbatem S. Martini, Guidonem comitem Cenomanensem cum multis aliis amplae opinionis viris mortem oppetiisse. Quo nuntio graviter afflicti fratres, ad Dominum exorandum pro tanta Christiani populi caede se intentissime conferunt. Licet enim quidam illorum, qui tanto interfuere discrimini, nimium gravi infortunio res Ecclesiae juri subditas, non dicam premerent, imo penitus 124.0925B| gentili more auferrent; tamen humanae affectu naturae, servorum Dei corda prae dolore concussa sunt, memoria recolentes quid animae perseverantes extrema sub luce in malis apud inferos patiantur: quibus cruciatibus torqueantur, quorum vitae finis exitiale stipendium meruit. Quamobrem praecepti divini memores, dicentis: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est: qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V): communi cosilio pro his preces ad Dominum fundere statuunt; quatenus etsi perpetuis non mererentur absolvi cruciatibus, saltem mitioribus multarentur a stricto Judice poenis.

CAPUT XXII. Solemnitas S. Benedicti. Huic pisces providet Benedictus.

124.0925C| Solemne festum impendebat S. confessoris Christi Benedicti, quod ex veteri consuetudine quotannis pridie Nonarum Decembrium agitur, quo conventus multorum populorum ob tanti memoriam Patris confluere monasterio solet: praeterea servorum Dei religiosorumque non contemnenda copia virorum. Mos autem prisca procedens aetate multam occupavit tempestatem, liberalitatis gratia post spiritalis refectionis abundantissimum donum, corpora quoque terreno accuratissime reficere cibo. Sed cum diversarum apparatus copiarum huic rei congruentium hinc inde proflueret, piscium omnimodis deerat affluentia, quae tantae celebritati aliquantulam 124.0925D| praestaret gratiam. Anxius valde abbas, sed et fratres huic procurando suffecti officio, quaquaversum dirigunt, si quo modo cujuslibet adminiculo a tanta relevari possent piscium penuria. Verum humana deficiente industria, cum jam desperati omnes dejectis animis nihil quod sperarent haberent, meritis et interventu clarissimi vereque Benedicti a tanto moeroris suscitantur somno. Instante enim vigilia praedictae festivitatis, quidam frater juxta morem nocturno tempore cum fratribus proprio recubans lecto, vidit in visu amnem Ligerim sese transpositum, atque in loco, quo fluviolus vulgari 124.0926A| dictus vocabulo Obla Ligeri immergitur, supra ejusdem fluvioli se astare marginem: ex alia vero ripa praefati fluminis, quemdam, ignotae sibi quidem formae, sed tamen venerandi vultus astare clericum ( id est monachum), qui baculo quod gestabat incurvo more veterum antistitum, maximum gregem suilli pecoris a profundo ejiciens aquae, eam versus partem, qua praedictus monachus stare videbatur, cum magno impellebat strepitu. Expergefactus frater post expletionem officii nocturni, evocato secretius monasterii decano, somnium refert, hortaturque ut cum fratribus fluvium piscandi aviditate expetat: pro certo se scire, quia Christi dilectus miles commilitonibus suis abundantissimam largiturus erit piscium praedam. Hoc denique significare 124.0926B| visum, cum procul dubio sues pisces, ignota vero, sed reverendi habitus persona, summum portenderet Benedictum. Roboratis hac visione animis fratrum, certatim retibus paratis, curritur ad flumen, pansisque hinc inde cassibus, squamigeri gregis copia exuberanter abstrahitur aequore, tantaque fuit captorum piscium abundantia, ut eorum evectio vehiculo egeret. Atqui noverat beatus Pater tirones suos his ac talibus, infatigabiliter Domini inhaerentes praeceptis, elevare beneficiis, qui mortali gravatus adhuc sarcina, discipulis penuria panis laborantibus opem ferre valuit ducentorum modiorum farinae collatione. Si igitur corpora alimento tantopere solatur terreno, quanto putamus eum juvamine animarum saluti insistere, qualiter aeternae felicitatis 124.0926C| gaudia honorum actuum onusti fructibus, mereantur intrare laetantes?

CAPUT XXIII. Pede utroque debilis sanatur.

Opinione vulgo orbem penetrante, gratiam Christi praestabilem adfore quibusque mortalibus incommoditate corporea laborantibus, ad limina confessoris Christi Benedicti coepere undecunque monasterium petere, quatenus optabilis sospitatis compotes esse valerent. Interea cum reliquis quidam utroque debilis gressu, cui nunquam pedibus concessum fuerat iter capere, sed magis scamellorum juvamine, geniculis se per terram noverat trahere, astitit. Hic diu in basilica sanctae Dei genitricis perpetuaeque virginis 124.0926D| Mariae apud sacros cineres excubans, tandem respectu divinae pietatis atque interventu dilecti Domini Benedicti sanitati redditus, gratias Domino simulque intercessori suo pro modulo scientiae sibi collatae referre non distulit. Sane quia insuetus dolor, laborque non modicus in extensione diutius contractorum nervorum graviter debilem afflixerat, nequaquam repentina celeritate ignotum pergere iter valebat, donec titubantia genua, dolore procul semoto, firmius stabilirentur. Servatur proinde in domo pauperum hospitio deputata, ibique sufficientem sibi agapem, cum reliquis ptochio ( πτωχεῖον, 124.0927A| mendicabulum seu hospitium pauperum) residentibus accepit. Transactis aliquot diebus aeger robustior redditur, ac gressus dudum hac illacque divaricantes rectius incedere discunt. Postremo residentibus fratribus, hora diei tertia, post lectionem capituli regularis sanctorumque memoriam, jubetur ab Adalgaudo [ al., Adalguado. Boscio, Adalcaldo] abbate quondam languidus sacro se praesentare conventui, atque ob dubietatem a quorumdam cordibus auferendam, putantium necdum eum plenam sospitatem recepisse, situlam plenam aquae deferre. Quod confestim impletum est. Erat igitur spectare miraculum, videres astare stabili firmoque gressu dudum terrae genutenus inhaerentem, ac celeri directoque calle quoquo discurrere, qui nuper 124.0927B| nutanti crure vix baculo sustentante quolibet progredi valebat. At mortalium corda quid tunc gaudii, quid exsultationis habere poterant, patronum tanti gregis, tantique praesulem loci, exhibitione operum, sui praesentiam cernentes ostendere? Sed mentes coelesti desiderio flagrantes, a laudibus Omnipotentis cessare non poterant, quin potius eo tempore Christo jucundare in hymnis exsultationis uberius adgaudebant, quo se donatos munere cognoscebant.

CAPUT XXIV. Judex S. Benedicti rebus contrarius morte punitur.

Dum Boso abbas coenobii hujus regimen ex regulari electione suscipiens non ignobiliter disponeret, 124.0927C| contentio maxima inter advocatum praesentis ecclesiae Epitagium nomine, necnon advocatum alterius cujusdam sacri loci oboritur ob mancipiorum querelam, non parvi numeri. Theodoinus dicebatur vocabulo vicarius Mariacensis, cujus in officio eorumdem concretio atque cohabitatio a progenitoribus exstiterat: ad quem se advocatus illius alterius loci conferens, datoque munere corrumpens, ab aequitatis jure deflexit: jamque instabat dies qua lis emota, in castello quod Nandonis ( Château-Landon in Wastinio) vocatur, dirimi debuisset. Sed Boso abbas, ne forte minus cautus esse videretur, ad praefatum vicarium duos mittit monachos, eique loco muneris duo vascula mittit argentea non contemnendi ponderis, obsecrans quatinus justitiae et rectitudini 124.0927D| favens, officiali nullomodo officeret nostro. At ille alterius jam dono corruptus monachos spernens, dona respuens, superbia tumidus, equum conscendit, servisque Dei dixit: Recedite, o monachi, cum vasculis vestris, ad monasterium de quo huc properastis. Hunc testor ensem, nullus ab hodierna die ex his mancipiis sancto famulabitur Benedicto. His dictis, impulso calcaribus equo, celerrime incedere coepit. Necdum procul a domo recesserat propria, et ecce equi cui insederat pes lapsus, sessorem a dorso projicit. Qui corruens in terram, 124.0928A| fracto humero, totoque pene corpore contrito, obsequentium manibus ad domum refertur propriam. Dein gravescente dolore, die abhinc tertia vitae excepit terminum. Advocatus vero S. Benedicti castellum Nandonis perveniens, querelam apud judices deponens, ac legali eorum judicio mancipia recipiens, ad propria remeat.

CAPUT XXV. Item alius linguae officio.--Duellum.

Decurso exinde non modico tempore, alia iterum oboritur controversia inter praefatum hujus loci advocatum, atque advocatum S. Dionysii. Colliguntur ab utriusque partibus plurimi legum magistri et judices, 124.0928B| qui pro partibus decertarent. Praeterea aderant in eodem placito missi a latere regis, Jonas episcopus Aurelianensis, et Donatus comes Milidunensium. Sed cum litem in eo placito finire nequirent, eo quod Salicae legis judices ecclesiasticas res sub Romana constitutas lege decernere perfecte. non possent, visum est missis dominicis placitum Aurelianis mutare. Venientes itaque ad condictum locum magistri et judices, utraque ex parte acerrime decertabant. Aderant namque legum doctores, tam ex Aurelianensi quam ex Wastinensi provincia. Enimvero longiuscule litem judicibus protrahentibus, eo quod nec hi cedere illis, nec illi assensum aliis praebere vellent, tandem adjudicatum est, ut ab utraque parte testes exirent, qui post sacramenti fidem 124.0928C| scutis ac baculis decertantes, finem controversiae imponerent. Sed cum id justum rectumque visum fuisset omnibus, quidam Wastinensis regionis legis doctor, cui quodam praesagio bestiale nomen pro humano inditum erat, quique ex parte S. Dionysii, munere corruptus advenerat, verens ne si duo inter se decertarent, testis eorum reprobus inveniretur; judicium protulit, non esse rectum ut bello propter res ecclesiasticas testes decernerent, imo magis inter se mancipia advocati partirentur. Cujus sententiae Genesius vicecomes favens, rectius dixit esse mancipia dividi, quam testes bello decernere: in eamque sententiam concilium omne deflexit. At vero S. Benedictus, nequaquam judicis illius ac legislatoris oblitus est, qui primus sententiam dividendi mancipia 124.0928D| versute juxta nomen suum ac bestialiter protulit. Namque continuo ut eadem in duas divisa sunt partes mancipia, ille justo Dei judicio ita percussus est, ut nullomodo aliquid loqui posset, evacuato totius linguae officio. Cognoscentes autem familiares ejus qui inibi aderant veritatem rei gestae, deduxerunt eum ad monasterium S. confessoris Christi quem graviter offenderat: ibique per unum ferme demoratus est mensem, nutibus quibus poterat auxilium deposcens egregii patris. Denique aliquantulam sanitatem consecutus, ad sua regreditur: nunquam 124.0929A| tamen donec advixit, impetrare valuit ut nomen sancti lingua propria exprimeret Benedicti.

CAPUT XXVI. Custos ecclesiae Christianus, vir pius, armillas furto sublatas recuperat.

Excubitorum officium sacris templis dicatum non modo modernis temporibus constat, verum prisca aetate sub B. Moyse a Domino legimus tabernaculo sacrato ex Levitarum genere, custodum munia subrogata: quae processu temporis, a sancto propheta necnon rege mirabili David, ampliori dispositione ordinata, morem nobis nostraeque religioni, ut ita dixero, suggessere. Et quidem vetusta aetas idem officium per successionem prolis excipiebat, nostra 124.0929B| vero non propagatione prolis, sed magis puritate vitae morumque probitate officiales admittit. Hac denique sacra consuetudine passim summa celebritate vigente, praesentis quoque loci basilica in honore sanctae Dei genitricis [Mariae omniumque Christi virginum Deo dicata, in qua venerabile etiam corpus sanctissimi Benedicti decenti honore servatur: omni religione atque honestate praestantem Christianum nomine, monachum custodem sortitur. Qui cujus meriti, cujusque sanctitatis exstiterit, luce his clarius eminet, qui ejus vitam sinceramque novere innocentiam. Huic solitum erat summa fiducia sacrum adire tumulum, atque vulgari mortalium more si quid adversi extrinsecus huic loco accideret, adversus sanctum causari Benedictum, ea utique 124.0929C| utens confidentia, qua sciebat se haudquaquam ab illo velle contemni. Quod et in hoc quod scribimus satis liquebit opere. In eadem basilica ob honorem, simulque utilitatem, opere caelatorio ex aere deformato armillae atque apprime deauratae funibus dependebant, quibus campanae secundum morem statutis horis celebrandi officii pulsabantur. Quadam vero die immisti populo ecclesiam ingressi latrones conspiciunt armillas funibus pendere, putantesque auri optimi pondus, cupiditate sibi familiari, pessimum facinus meditantes, communi decreto suffossionem parietis moliuntur. Quod noctu ut decreverant explentes, ecclesiam ingressi, armillas cum calamis fabre adjunctis exportant, eodemque foramine egrediuntur, oppilantes humo aditum fossae: 124.0929D| tantoque silentio id a furibus patratum, ut nemo excubantium persentiscere quiverit, quonam pacto tale completum fuerit facinus. Hora praeterea surgendi adveniente, cum tantum scelus venerando custodi Christiano innotuisset, qui dolor pectori ejus irrepserit, quae oculis lacrymae profluxerint, fateor non facile dictu. Cumque hujusmodi lamentis solito perveniens ad tumbam, acriter causari ac conqueri coepit, cur latronibus se spoliandum tradiderit. Et quia fiduciam sese a B. Benedicto audiendi cum simplicitate nimia ceperat, etiam peregrino sermone rusticitatem causandi exsequebatur (nam natura Germanus erat), ita inquiens: S. Benedicte, ut quid pigrescendo dormitas? quamobrem domum tuam 124.0930A| tam negligenter provides, ut quod in honorem operando confero, tu latronibus furto subducere permittas? Certe mihi non est curae si etiam tibi braccas auferant, qui armillas non defendisti. Crede mihi si armillas tuas non restituerint mihi, nec unam tibi candelam accendam. Haec et alia multa in hunc comminans modum, simulque baculo petram ante sepulcrum positam percutiens, tristis abscessit; sed omnipotens Deus nequaquam diutius contristari passus est servum suum, quin potius meritis et interventu beati Patris, cum quo fiducialius conqueri solitus erat, celerrime moestitia relevatum, gaudio competenti replevit. Si quidem praefati latrones scelus semel attentatum iterato repetentes, foramen suffossi parietis quod pridem tellure oppleverant, 124.0930B| paucis diebus interjectis expetunt: egestaque humo ingressum moliuntur. Confestim vero a custodibus capti, quaestioni subduntur: fatentur facinus, seque ob id ecclesiam ea hora ingressos, ut omne aurum atque argentum cum gemmis a S. Benedicti lecto extrahentes auferrent. Requisiti autem quomodo tantum scelus nudis patrarent manibus, praesertim cum neque subulas majores, neque malleos margulos, nec aliquid officinae fabrilis secum haberent, quo tam fabrefactam destruerent opus, cultros ex manicis protulerunt, quibus se actutum omnia perpetrare confessi sunt. Servati igitur usque ad tempus diurnae lucis, venerabili praesentantur Christiano, qui sciscitatus ab eis quid ex armillis quas furto abstulerant egissent, responsum accepit, eas reconditas 124.0930C| secum haberi. Graviter itaque redarguens acriterque in eos invectus, quare tantum nefas aggredi ausi fuissent, quod Deo hominibusque exsecrabile foret: porro leges humanae absque ullo misericordiae respectu vita eos carere, suspendio juberent; postremo Elisaei prophetae exemplo qui regis Syriae latrunculos, quos ad se interficiendum direxerat, captos oculis, in medium deduxit Samariae, atque rege Israel requirente a propheta, utrumne eos gladio percuteret, prohibuit, quin potius pane et aqua refocillatos suis remisit: misertus latronum labori, cibo potuque refici jussit, atque incolumes ad propria remeare, interdicens nequando ad talia audenda prorumperent.

CAPUT XXVII. Ludovico Pio imperante Francia turbatur.--Militi vaccam monasterii caedere volenti brachium rigescit.

124.0930D| Divi Augusti Ludovici temporibus, cum secundum Evangelicum Domini dictum, abundante iniquitate refrigesceret charitas multorum (Matth. XXIV), dissidio gentis Francorum accidit multifariam rempublicam ejusdem regni affligi. Namque pravorum hominum consiliis, dum consultatio reipublicae in superbiam dominatumque se transformavit, primoribusque magis sibi invicem invidere et obloqui, quam regni utilitati consulere placuit; coepere regibus boni quique suspectiores exsistere, quibus (ut ait Crispus) semper aliena virtus formidolosa est; atque 124.0931A| inprimis genti contraria sentire. Qua de re actum est, ut dum imperator nobilitatem veteranorum desponendo insequitur, ac hi memores pristinae virtutis, defensare libertatem nituntur defectionis ab imperatore, regnique magnum pararint exitium. Sed quia nostri haudquaquam propositi est, regum actus stylo comprehendere, imo miranda Dei opera per servum illius Benedictum patrata litteris committere, relictis quae (ut ita dixero) perperam necne procaciter peracta sunt; ad ea quae coepimus redeamus. Imperator (ut dictum est) suspectos Francorum primores habens, Germaniae populos Aquitaniam profecturus evocat, Saxones videlicet, Thoringos, Bajoarios atque Alemannos: eisque quos virtute Francorum pater armis subegerat, regni statum incomposite 124.0931B| committit. Illud quo animo Franci exceperint, in promptu est agnoscere. Libertate igitur Transrhenani ac si ob tutelam imperatoris adepta, vitiis sese omnemque subdidere exercitum, depraedationibus scilicet pauperum, bonorum virorum dehonestationibus, sacrorum locorum violationibus, ac reliquis quae piget enumerare malis. Sed dum imperator expeditionem in filium agens, Aquitaniam versus Ligeri fluvio propinquaret; accidit quosdam supradictorum populorum duces, villulas coenobii S. Benedicti vastando attingere. Cum vero grassante praedonum saevitia, quid jam pauperibus diriperent deesset, monasterio proximant, idipsum quod et in reliquis acturi locis. Erat haud longe a monasterio armentorum grex non parvus depascens, qui continuis 124.0931C| fratrum necessitatibus deputatus ad serviendum erat. Hunc praedonum valida invadens manus minatur partim securi percussum suis epulis praeparare, partim secum sibi apta abducere. Quibus cum armentarius diceret non debere eos gregem sancti contingere Benedicti, quod si agerent, eis impune non cedere; illi indignantes, pinguiorem quam conspexerant juvencam a toto separatam grege jugulari praecipiunt: qua religata, unus ex eis qui audacior videbatur, evaginato ense exertoque brachio vaccam percutere nititur. At vero in ipso conatu vinctus ligatusque inextricabilibus vinculis haesit, ita ut erexerat brachium cum ense retinens, nullamque in partem deflectere valens. Videres miserum astare ipso suo conanime loris non parentibus vinctum, 124.0931D| virtutemque divinam quam in suo spreverat delicto, re ipsa in se experiri. Socii videntes emissam coelitus vindictam in comparem desaevire, consternati animo culpam confitentur, misericordiamque ab eo 124.0932A| quem superbe contempserant, sancto scilicet exposcunt Benedicto. Depositis denique armis, calceis pedibus resolutis, terram capitibus aspergunt: sicque remedium petituri monasterium properant, deducentes secum illum divinitus vinctum latronem. Et ubi basilicae proximant, prostrati ante ostium culpam cum lacrymis confitentur: nec illum solummodo reum sceleris, sed omnes una conscios esse criminis edicunt. Postremo voto se obligant, nunquam se cuiquam ex familia S. Benedicti aliquid molestiae illaturos, si modo gratiam illius promereri valerent. Cernentes interea custodes sacrae domus devotionem virorum, totoque inclinatos animo ad misericordiam pii judicis impetrandam, humi prostratos erigunt, dejectosque animo ac corpore consolantes, Ecclesiam 124.0932B| introducunt, atque ad sanctum tumulum perducunt. Oratione completa, miser resolvitur, atque Domino cum sociis grates pro posse, ac liberatori suo Benedicto agens, ad sua regreditur, aperte ubique praedicans divinam huic loco praestantius inesse virtutem, nullique ex sententia cedere, si quid pravi adversus sanctum molitus fuerit Benedictum.

CAPUT XXVIII. Sancti Sebastiani translatio. Reliquiae sanctorum Dionysii et Sebastiani Floriacensibus concessae. Auctoris aetas.

Imperii Francorum monarchiam Ludovico Augusto (ut praefatum est) gerente, venerabilis abbas Hilduinus coenobii S. martyris Dionysii legatos Romam 124.0932C| direxit, atque ab Eugenio papa corpus S. Sebastiani martyris impetravit, quod delatum in S. Medardi basilica juxta corpus ejus in loculo gestatorio ad tempus collocavit. Quo in loco innumera miraculorum a Christo patrata sunt opera interventu sancti martyris. Postera sane tempestate, Boso abbas monasterii sancti confessoris Benedicti palatium evocatus adierat: unde regrediens transitum per monasterium S. Dionysii congruum habuit. Proinde divertens ad praefatum coenobium cum Hilduino reverendo abbate colloquium habuit familiare, interque familiaritatis colloquia reliquias ab eo sanctorum martyrum expetiit, Dionysii scilicet, Rustici et Eleutherii, atque Sebastiani. Cujus precibus nobilissimus abbas libentissime annuens, quod petebatur sub ea 124.0932D| conditione praestitit, ut quotannis adveniente natalitio eorumdem martyrum, celeberrima apud nos ipsorum festivitas more monastico haberetur. Susceptis gratantissime Boso abbas sanctorum pignoribus, 124.0933A| laetus ad propria regreditur. Die vero adventus sui ad monasterium, jussit directo misso, ut cum honore satis condigno fratres sibi occurrerent haud procul à monasterio. Jussis obedientes fratres excipiunt memorias sanctorum martyrum cum honore quantum mortalibus conceditur digno sub die undecimo Kalendarum Juliarum, atque in Ecclesia sanctae Dei genitricis Mariae collocant. Sequebatur autem reliquias sanctorum non minima multitudo virorum ac mulierum summa cum devotione, ob quaedam miraculorum beneficia a Domino per beatos martyres patrata. Porro quia ex antiqua auctoritate sancitum erat, feminas infra exteriores portas monasterii haudquaquam transitum introrsus habere; hi qui a longe memorias sanctorum secuti fuerant, ad preces convertuntur, 124.0933B| ut permitteretur eis poscentibus causa orationis ecclesiam in qua sanctorum reliquiae depositae erant ingredi, votaque sua persolvere. Quod quia adversum erat religioni monasticae, nullo omnino pacto impetrare valuerunt. Illis vero in prece perdurantibus, coepere etiam quique nobiliores causa tanti rumoris excitati ad tam venerabile undecunque confluere spectaculum: junctisque precibus vix extorquere quoquomodo ab abbate et fratribus potuerunt, ut extra portam monasterii ad occidentalem plagam in loco nemoribus consito tentorium extendi juberet, quo memoriae sanctorum certo tempore, hoc est vigilia Dominici diei deferrentur, manerentque sub reverenti vigilum custodia ibidem tam monachorum quam clericorum usque ad eamdem horam 124.0933C| Dominici diei, iterumque sacris referrentur aedibus. Quod cum impletum fuisset, multitudines plebium non solum ex contiguis, verum procul positis locis, medelam animarum ac corporum consecuturae eo confluxere. Operabatur denique Dominus per clarissimos martyres suos incredibilia virtutum dona, quae ipsi quoque pueruli ex parte conspeximus: ut liquido patesceret etiam nunc in his suis dilectissimis testibus illud compleri, quod olim eis qui in eum vera fide crediderint repromisit, ita inquiens: Amen dico vobis, quia qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). Si quidem capti oculis, quolibet scilicet corporis vitio, seu pessimo lippitudinis humore, seu glaucomate 124.0933D| adoperti, clarissimum recipiebant videndi usum: debiles vero gravamine gressuum qui nunquam pedibus incesserant, facilitatem gradiendi summo cum gaudio recuperabant: daemones ab obsessis extrudebantur corporibus, lunatici medelam assequebantur optatam. Praeterea quidam membrorum quorumdam incendium male perpessi, quod genus morbi incurabile, medici derivato nomine a cancere cancerauma vocitant, sanitatem perfectam a se adeptos gaudebant. Innumera proinde sanitatum dona (ut praefati sumus) per beatorum memorias martyrum Dominus in tabernaculo quo tempore statuto deportabantur, operatur ad laudem et gloriam nominis 124.0934A| sui, qui electos suos ubique glorificat, non solum aeternae beatitudinis praemia largiendo, verum in praesenti saeculo mortalibus deputato miraculis illustrando.

CAPUT XXIX. Contractus sanatus.

Sed ne imparem meritis idem Conditor ac Redemptor humani generis Jesus Christus sanctissimum ostenderet Benedictum, imo ne aliqui minus intelligere valentes divinam dispensationem, gloriosiores quam maxime apud Dominum nos putarent existere martyres, qui sanguinis effusione proprii coronam sibi pararint felicitatis perpetuae, quam illum qui absque martyrii palma in pace animam 124.0934B| sedibus patriae coelestis immiserit; placuit illi, haud disparia per servum suum dilectissimum patrare miracula apud sacratissimam aedem qua condita ejusdem Patris membra servantur. Namque delatus a parentibus puer parvulus ad memorias sanctorum martyrum, cum salutem nequidquam diutius expetitam consequeretur (erat enim crurium exsiccatione, nervorumque contractione adeo debilis, quin etiam taxilli ita natibus tenaciter inhaeserant, quod nunquam a nativitate gressuum incessum experiri quiret), deportatur a bajulis ad sepulcrum saepe memorati confessoris Christi Benedicti: ibique interdiu perseverans, postridie concinentibus nobis cunctisque qui aderant fratribus (nam vespertina synaxis tunc celebrabatur) coeperunt se nervi diu 124.0934C| contracti extendere, aridique meatus venarum sanguinis infusione humectari. Tali quoque natibus vehementer astricti, paulatim sese ab eis abjungere. Nec mora, extenditur puerulus, et toto corpore pavimento inhaeret: paulo post vero sanus exsurgens, quanquam titubanti gressu, diversam in partem libere coepit discurrere.

CAPUT XXX. Energumenus liberatur.

Hoc per Dei gratiam impleto miraculo, ex improviso quidam rabie daemonum furiisque agitatus advenit. Maldabertus hic vocabulo nuncupabatur, qui paulo ante a civibus Aurelianae urbis comprehensus, uti cerebrosus virgis caeditur, vinculis constringitur, 124.0934D| custodiae mancipatur. Sed omnia devincens, cursu rapido monasterium petit, ibique bacchari per cuncta miserrime coepit, membra torquere, in absidem defringere, crinem rotare, arcuata dorsi spina alvum protendere, saltibus in aera semet revolvere, ac per omnes motus corporis diabolicis incitamentis vexari. Proh dolor, miserrimum spectaculum! arctatur tandem vinculis, atque ad columnam ecclesiae ab ea parte corporis qua vestis cingulo sinuatur, infelix durissime constringitur. Acceditur ad eum a sacerdotibus, qui exorcismos ac cuncta quae erga energumenos agi debent, impleverant. 124.0935A| Interrogatus nomen edicit, Legionem se nuncupari confitetur. Volvebatur denique diverso circuitu columnarum, et motibus pessimis infelicissimum detorquens corpus, quid in se gereret ostendebat. Luctabantur (si fari liceat) agmina illa daemonum cum intercessionibus sanctorum. Equidem miser ille monitu religiosorum monachorum, qui eum ad obsecrandam Domini misericordiam, sanctorumque omnium intercessionem impellebant, solitus erat veluti orationem invitus fundens dicere: Deus, libera me ab hoste antiquo qui me obsidet. S. Benedicte, tu illum punge. Et hoc non certe voluntarie, sed immundis agitatus furiis, joculariter ut innumera alia proferebat. Quid plura? interventu serenissimi Patris, divina miseratione respectus 124.0935B| liberatur a diaboli laqueis, et sospes ac quietus intra ecclesiae limina residet. Cum loquentibus sibi quomodo arreptus a daemonibus fuerit explanat, confitetur culpam, seque ob scelerum enormitatem immundis traditum spiritibus, contrito corde et humili spiritu proclamat: grates Domino liberatori suo, necnon intercessori B. Benedicto refert, sicque incolumis ad propria remeat. Huic consuetus abhinc tempore quo advixit, mos incidit, annis singulis redeunte tempore sanitatis adeptae cum voto ad limina sancti confessoris Christi properare, atque oratione peracta sua repetere.

CAPUT XXXI. Item alius.

124.0935C| Hoc tali tantaque Dei clementia a rabie daemoniaca liberato, alter vinctus diris ligaminibus a superioribus partibus Ligeris alvei deducitur, obsessus et hic a crudelissimo daemone. Alligatur denique ad columnam ecclesiae. Sanguinei huic obtutus, pallidus color, macilenta facies, torvus aspectus, quique mortalibus plurimum terroris incuteret. Illicitum ei erat panem comedere: non enim permittebatur a dominatore suo cibo more humano uti. Triduum transire absque alimento solitus erat, aqua interdum simplici utebatur, exorcizatam coactus accipiebat, vociferans ac detorquens membra. Carnem aliquando avide, sed sordide (si daretur) more canum edebat; hujusmodi victu miser infelicem trahebat animam. Hic diutius apud sacram aedem 124.0935D| diversis atque immanissimis cruciatibus vexatus, postremo vinctus manicis ad memoriam sanctorum ducitur martyrum, quo etiam cineres saepedicti confessoris Christi Benedicti a fideli plebe venerabantur. Religatur ad stipitem tabernaculi, ibique nimium affligitur. Sciebat nempe impius tortor, virtute meritisque sanctorum citius sese pellendum ab obsesso homine: ideoque crudelius in eum omni genere desaeviebat. Sed circa horam tertiam cum jam missae celebrarentur, post lectionem evangelicam in somnum miser ille convertitur: dumque a sacerdote oblata sanctificaretur hostia, visum est cuidam fratrum nostrorum, cui nomen Garno, quibusdam 124.0936A| quoque ex clericis, ac si tres muscae magnae multumque nigerrimae ab ore vexati hominis egressae foras tabernaculum avolarent. Quod postquam visum est, coepit aegrotus quietius agere, atque miseratione Domini sanctorumque illius interventu a persecutore humani generis ereptus sanitati restitutus est: hocque modo incolumitatem adeptus propria revisit.

CAPUT XXXII. Comes item rabidus.

Castrum quoddam in Burgundiae partibus, in latere montis, supra fluvium Hermentionem (l' Armençon ) vocabulo situm, adjacenti regioni nomen indidit: namque a Tornodoro ( Tonnerre ) vicina regio 124.0936B| Tornodorensis dicitur. Huic praeerat quidam nobili ortus prosapia, vocabulo Raculfus, ex officio vicem comitis agens, qui ob pravitatem morum pessimorumque actuum immanitatem mente captus in rabiem vertitur. Cumque semetipsum ac reliquos circumquaque sibi astantes gladio, fustibus, caeterisque sibimet occurrentibus telis petere vellet; tenetur a suis, vinctusque cum magno apparatu uti opulentissimus virorum ad monasterium deducitur: illicque diu debacchatus, in tantum ut dentibus frendendo minaretur si licitum foret accedentes ad se morsibus laniare; evolutis ferme diebus quindecim, interventu B. Benedicti melius sapere coepit; nec longe post apprime saluti restitutus, cum gaudio non tantum unius viri, sed et multorum, nativum 124.0936C| repetit solum. Haec et alia multa ea tempestate miranda Dominus per servum suum carnis sarcina absolutum operari dignatus est: quae inertia eorum, quorum studiis nota populis debuere fieri, praetermissa sunt. Caeterum ea quae visu corporeo nos cognoscere quivimus, quaeve fideli narratione comperimus, submisso genere loquendi, quod vel maxime in agendis rebus valet, ad posterorum notitiam hortatu majorum transmittere curavimus.

CAPUT XXXIII. Ludovici Pii filii regnum partiuntur. Qualis tum rerum facies. Nortmannorum incursiones et dira facinora.

Verum piissimo Augusto Ludovico carnis onere spoliato, regnum Francorum quod ex diversis nationibus 124.0936D| solidum corpus fuerat effectum, trifariam dividitur, atque a tribus ejusdem imperatoris filiis ad regendum suscipitur. Et major quidem natu Lotharius Franciam cum Italia, Ludovicus Saxoniam omnemque Germaniam, Carolus autem junior Burgundiam cum Aquitania possedit. Sed ut de regnis taceam, bellisne attrita decreverint, an pace continua aliquanto floruerint, nostrae partis aerumnas breviloquio excurrere libet. Carolo regni non minimam assecuto partem, infortunium junctum fortunae, rempublicam maximo profligavit damno, ac primum Marchisis Britannici limitis inter se gravi perduellione dissidentibus, bellum oritur utraeque lugubre 124.0937A| parti. Quamvis enim Rainoldo occumbente victor Lambertus exstiterit, non adeo tamen victricia ab hoste retulit signa. Dum millia suorum prospexit oppetisse satellitum, idque adversum Heriveum repetens, primus natorum Rainoldi arma ob vindictam paternae resumentem necis, eumdem male depugnantem vicit, telisque confossum neci tradidit. Hoc dissidii genere bellatoribus utrinque pereuntibus, pene omnis illa regio defensoribus nudata suis, praeda gentibus paruit externis. Brittonum si quidem proxima vis limitem transgressa antiquum, Namneticam regionem, Andegavensem quoque, Meduanam ( Maine seu Mayenne ) usque fluvium vastando caedibus atque incendiis in suam redegit potestatem. Obstiterat quidem Lambertus jampridem id adnitentibus: sed 124.0937B| jussu regis loco cedens, Brittonibus explere conatus permisit barbaricos. Praeterea Nortmanni, gens Aquilonalis, nostro generi plus aequo praecognita, non jam piraticam exercendo, omnem oram maritimam pessumdedit, atque (ut verius dicam) in vastam redegit solitudinem. Fuerant eorum pessimi conatus saepe a ducibus illarum regionum sibimet succedentium frustrati, Lamberto scilicet atque Rotberto necnon Rainulfo: sed illis varia pereuntibus sorte, omnis fere Neustria, quae a Genabensi urbe per transversum Lutetiam usque Parisiorum pertingit oppidum, Nortmannicae patuit feritati. Irruptionibus namque creberrimis cuncta vastando circumeuntes, primo pedites quidem, eo quod equitandi peritia deesset, deinde equis evecti more nostrorum, 124.0937C| omnia pervagantur. Interea stationem navium suarum, ac si asylum omnium latrunculorum in insula quadam coenobio S. Florentii supposita componentes, mapalia quoque instar aedificaverunt burgi, quo captivorum greges catenis astrictos asservarent ipsique pro tempore corpora a labore reficerent expeditioni illico servitura: ex qua inopinatos discursus agitantes, modo navibus, modo equis delati, totam circumcirca delevere provinciam, et primo quidem adventu urbem Namneticam incendio cremavere ( anno 853). Andegavensem percurrentes regionem, ipsam quidem civitatem concremant; Pictavorum vero castella atque vicos, omnemque patriam a mari usque eamdem Pictavam urbem populantur, vastant, caedibus replentes omnia. Sequenti 124.0937D| tempore navigio Turonum veniunt, eamque de more stragibus opplentes, ad postremum ignibus tradunt. Populata omni circumquaque regione, haud longo post, superiora Ligeris amnis navibus expetentes, Aurelianis perveniunt: captamque urbem auro distrahunt, Agio tunc temporis praefatae urbis praesulatum 124.0938A| gerente: sicque ad tempus recedentes, secundo adventu praedictam civitatem combustione dissipant, matre duntaxat ecclesia, quae in honore sanctae Crucis, jubente Constantino Augusto, a B. praesule Evurtio sacrata erat, studio bonorum hominum remanente. Quid denique solius Neustriae clades memorando stylum protrahimus? haud solae quatuor supra memoratae urbes excidii damna sensere. Quid Lutetia Parisiorum nobile caput, resplendens quondam gloria, opibus, fertilitate soli, incolarum quietissima pace, quam non immerito regum divitias, emporium dixero populorum? Num magis ambustos cineres, quam urbem nobilem potis est cernere? Quid proinde Bellovacus, quid Noviomagum et ipsae quondam Galliarum praestantissimae urbes, nonne et 124.0938B| ipsae irruptionibus Nortmannicis, atque hostili gladio concidere? Piget referre coenobiorum nobilissimorum tam virorum quam feminarum Deo devote servientium excidia, stragesque non ignobilium plebium, captivitates matronarum, virginum ludibria, ac cuncta quae victis victores inferre valent infanda tormentorum genera. Quid Aquitanicae gentis ingentem referam afflictationem, quae olim bellorum nutrix, nunc frigidam bello praeferat dextram, suisque orbata luminibus, ducibus egeat alienis? Etenim ipsa quoque optimos quosque genitalis soli in sese elidens, patet nunc praeda gentibus alienis. Ab ipso quippe (ut ita loquar) Oceani littore, orientem versus, Arvernum usque clarissimam veteri tempestate Aquitaniae urbem, nulla libertatem retinere valuit regio, 124.0938C| non oppidum aut vicus, non denique civitas, quae non strage ferali ceciderit paganorum. Testatur hoc Pictavis fecundissima quondam urbs Aquitaniae: hoc Santonum, hoc Engolisma, hoc Petrocorium, hoc Lemovica, hoc certe Arvernus, terminus nuncusque barbarici gladii: ipsumque Avaricum ( Bourges ), caput regni Aquitanici proclamant, nulla scilicet bellica obviante, manu hostili graviter sese concidisse incursu. His atque hujuscemodi malis per triginta ferme annorum spatium, Gallis non absque piaculo quorumlibet detritis, cultus quoque divinae religionis quomodo processerit, utrum necne floruerit in promptu est cuilibet, licet tardioris ingenii, mortalium persentiscere. Quis enim Christianae religionis ordo normam eo propositi ad liquidum exsequitur, 124.0938D| ut non magis praevaricator mandatorum Christi judicetur, si actuum exsecutio rite vestigetur? Unde non immerito talibus, hoc est nobis transgressoribus praeceptorum suorum, ultionis vindictam olim per prophetam repromissam videtur infligere. Dicit enim comminans per Jeremiam prophetam: Pro eo quod non audistis 124.0939A| verba mea, ecce ego mittam, et assumam universas cognationes Aquilonis, ait Dominus, et adducam eas super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt. Et interficiam eos et ponam eos in stuporem et sibilum, et in solitudines sempiternas; perdamque ex eis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae, vocem molae et vocem lucernae: et erit universa terra ejus in solitudinem, et stuporem (Jer. XXV). Itemque per Ezechielem prophetam: Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate, et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum, et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt fructuarium eorum. Angustia superveniente requirent pacem, et non erit: conturbatio 124.0939B| super conturbationem veniet, et auditus super auditum, et requirent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus (Ezech. VII). Et post pauca: Secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus (Ibid.). Est itaque cernere comminationem propheticam nostro assignari aevo, quando ob scelerum immanitatem populus quondam Dei et oves manuum ejus dati sunt nationibus in depraedationem captivitatemque durissimam: atque solum nupera florentissimum aetate, ubere gleba, cunctarumque opulentia rerum, redactum in vastitatem ac solitudinem extremam. Libet igitur cum propheta David veraciter exclamare: Justus es, Domine, 124.0939C| et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII): atque cum altero humiliter implorare: Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus: esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis (Isa. XXXII). Haec de excidio jucundissimae patriae breviter litteris mandare libuit, quo his quae consequenda erant clariorem pararemus viam. Omissis scilicet infandis malorum cladibus, quae ipso sui horrore et exsecratione, styli cursum in semet hebescere cogunt, jam nunc ad propositum redeamus.

CAPUT XXXIV. Floriacense monasterium a Nortmannis diripitur ac comburitur.

Interea Nortmanni, ut supra paucis praelibavimus, secunda irruptione Aurelianos aggressi, urbem 124.0939D| ambustione concremant: parsque illorum, duce Bareto cum quadraginta navibus, monasterium S. P. Benedicti expetunt, quod ab urbe Aurelianensi decem et octo distat millibus. Illud denique vacuum 124.0940A| habitatoribus reperientes, cunctis vero mortalium temporaneis refertum commodis, more sibi familiari praedantur, dissipant, ad postremum vero igni immisso adurunt. Aberat jam tunc corpus sacratissimum confessoris Christi Benedicti: si quidem prima vastatione praefatae urbis, curam hujus sacri loci agente Bernardo nobilissimi generis viro, levatum a loco sepulcri sanctissimum corpus in scrinio cum honore congruo repositum est: sicque in loculo gestatorio collocatum, qualiter quocunque fugiendi impelleret necessitas, a fratribus fugae praesidio sese tuentibus deferri posset. Sed gratia Christi agente, gentili gladio sedes sibi aptatas repetente, sanctissima membra loco conduntur proprio. Secundo vero incursu hostium, jam praelibato abbate ultimos sui 124.0940B| regiminis decurrente soles, iterum levatum sanctissimum corpus atque in loculo vectario depositum, hac illacque prout opportunitas fugae se obtulit, a fratribus defertur. Non tamen infra haec temporis spatia gratia divina servos suos quanquam miserabiliter peregre incertisque sedibus jactatos oblivisci dignata est, quin miraculis solaretur per dilectissimum suum patratis: quatenus titubantia propter tot a versos casus hominum corda, ex praesentia tanti Patris, virtute quoque prae oculis habita, abundantius roborarentur. Post exhaustum namque gravi grassante incendio coenobium, nulla jam soli gratia remanente (quippe qui non templa divinis cultibus apta, non lares diversis exstructi usibus, non horrea, non penora, non certe quidpiam decoris, aut utilitatis 124.0940C| restiterat) nudique maceriarum parietes stuporem spectantibus oculis, horroremque magis quam decus aut gloriam praeferrent; compulsi fratres domum quondam quieti aptatam interpositis partientes arcubus, de parte umbram finxere minoris sacelli, in quo fabricato altari divinum officium interdiu celebrabant. Quo etiam in loco corpus beatissimi deferunt Benedicti, in loculo adhuc gestatorio positum. Dum igitur sancta eo quiescerent membra, Deo operante tale quoddam accidit miraculum.

CAPUT XXXV. Pejerans per S. Benedictum castigatur. Poenitens convalescit.

124.0940D| Tempore praefixo, hoc est septima feria, per totius cursum anni ex villis in proximo constitutis, more consueto orbis, ad distrahendas seu coemendas merces populus confluere solet in loco juxta monasterium 124.0941A| posito, qui dicitur Vetus Floriacus. Quadam itaque die Sabbati duo compares locum adeunt mercandi gratia: quorum alter in sacculo (ut ipse ferebat) duodecim habebat denarios, quos simul ex mercibus distractis acceperant eosque inibi inter se dividere convenerant. Sed dum ille qui nihil ex eis habuerat, a socio sibi debitam requireret partem, ille vero se ei reddidisse fateretur; contentione oborta, judex fori, Engilraus vocabulo, accurrit. Cumque litem dirimere vellet, atque ille qui pretium habuerat, compari se reddidisse modis omnibus affirmaret, nec dictis ejus fides adhiberetur, necessitate compulsus dexteram contra basilicam extendens, cum furore juramentum protulit, ita inquiens: Per istum S. Benedictum ego illos ei reddidi denarios. 124.0941B| Quod quia temere ac falso juraverat, nequaquam ex impunitate gavisus est: si quidem manum, quam cum brachio improvide pejeraturus tetenderat, ad se revocare nequivit; sed in suo conamine obrigescens, stupida remansit. Territi omnes qui aderant, quid consulto opus esset scrutantur e vestigio. Nihil vero consilii salubrioris repertum, quam ut reus virtutem jam expertus divinam, veniam petiturus aedem sacram expeteret. Quod ille impiger exsecutus, dejectus animo ac supplex ecclesiam petit, deferens altera in manu quae pene obnoxia nequaquam fuerat, voti gratia furcam ferream tridentem. Postremo sternitur ante sacratissimam tumbam, vacuam quidem sancto corpore, sed virtute divina ex societate quondam priorum ossium refertam: veniamque 124.0941C| temeritatis ac criminis ex perjurio contracti exorat, simul etiam misericordiam Domini precatur, quatenus interventu piissimi pastoris, cujus venerabile nomen sacramento velut vilissimam attentaverat rem, sanitatem assequi mereretur. Adfuit clementia Conditoris precibus affectuosis miseri poscentis auxilium eximii ducis, ejusque intercessione medelam infirmus consequitur, laetusque forum repetit. Sed ne forte plurima tristitia pro perditis absorberetur nummis, consolari eum Dominus dignatus est, ejus virtute, cujus auxilio salutem illi voluit conferre. Namque (mirabile dictu!) cum omnis fere populi multitudo a foro ad propria recessisset, paucique admodum remansissent, eo in loco quo major discursus 124.0941D| fuerat plebis respiciens, vidit sacculum jacentem cum nummis quos perdiderat. Quem recolligens, gaudio majore afficitur, non solum pro salute corporea, verum etiam pro invento paupertatis suae laborioso quaestu. Huic admirabili signo aliud adjicitur annuente Christi gratia, longiori quanquam terrae interstitio.

CAPUT XXXVI. Mulier clauda curatur.

Est intra moenia urbis Aurelianae aedes in honore 124.0942A| sanctissimi Benedicti constructa a venerabili praesentis loci abbate nomine Medone; parvula quidem, sed in secretiori (ut eo putabatur tempore) loco sita civitatis, ac per hoc aptissima monachis et abbati in necessariis rebus agendis habitatio. Porro circa tempora hiemis, irruptionem in superiora meditantibus paganis, necessitate fratres coacti eo se conferunt. Certe, ut jam supra brevi memoravimus, bis civitate incendio concremata, tertio distracta, nullus jam ei defensionis ac tutelae videbatur usus inesse: donec venerabilis pontifex ejusdem urbis cum summa dicendus reverentia, Galterius, Deo inspirante muros per cuncta fere destructos civitatis, sagacitate nobilis ingenii qua praepollere cognoscitur restaurans, defensioni coaptaret populorum. Huc 124.0942B| itaque servi Dei devenientes, tempus pro opportunitate religiosae transigunt vitae. Adfuit autem inter haec apud sacram aediculam quaedam femina ex burgo civitatis, ita ut nequaquam pedibus incedere posset: sed per terram reptando, scamellorum [scabellorum] magis juvamine sese protraheret, quae excubando pro foribus ipsius ecclesiae eleemosynis religiosorum fratrum pasci solita erat: exspectans si quomodo fieri posset, ut pietate Dei ac meritis beatissimi confessoris corpoream assequi mereretur sanitatem. Cum igitur diuturno spatio temporis id ageret, tandem respectu divinae pietatis, meritisque et interventu sanctissimi Benedicti sanitati restituitur, diuque in eodem loco sana et incolumis permanens, post virilem assecuta copulam, cum prole in eadem 124.0942C| moratur civitate.

CAPUT XXXVII. Incendium restinguitur.

Quidam homo ex familia S. Patris Pauliacensi (Pauliacum, Pouilly, oppidum in Nivernis) pago mansiunculam ex levi structura, vimine scilicet ac genesta, super haereditatem construxerat suam: quo cuncta quae acquirere potuit conducens, spem omnem protrahendae pauperrimae contulerat vitae. Casu denique accidente, igne comprehensa, flammarum globum coepit emittere. Perstrepentium autem tumultu, ut in tali assolet re, vicinarum homines villarum coeperunt concurrere. Sed cum jam rogum flammarum altius ascendentem, concremationique 124.0942D| proximam cernerent, gradum compressere, dicentes eam a nullo posse liberari quae exstructa viminibus et compacta genesta, levem pastum voranti praeberet flammae. Praeterea, humano recedente adjutorio, pauper ille ad divinum conversus auxilium ita aiebat: O Domine, miserere mei, ne fame affectus moriar! S. Benedicte, subveni mihi, et adjuva servum tuum; omnem enim paupertatem in hoc conduxeram tuguriunculo. Dum haec et alia plurima flendo ingeminaret, Divinitas flexa ad misericordiam 124.0943A| meritis sacratissimi Benedicti Patris, restinxit rogum, salvumque omne remansit tugurium, uno duntaxat pariete ambusto, qui erat contextus ex vimine. cunctaque illius remansere illaesa.

CAPUT XXXVIII. Vineam monasterii invadens morte corripitur.

Caput Cervium ( Sacerge ) pagus quidam Aquitanicae provinciae regia liberalitate coenobio S. Benedicti donatus, multis vicinorum insectationibus, et maxime primorum patriae, a potestate hujus loci desciverat. At post longum temporis spatium, maximo labore servorum Dei propriae restitutus potestati, consiliumque necessario repertum est, ut habitatione congrua monachis quoquomodo inibi constructa, 124.0943B| assidue monachi duo vel tres ibidem persisterent: quousque faciles Aquitanorum animi ad nova quaeque leviter mollienda, instantia fratrum ab hac potiendarum rerum quiescerent fiducia. Mittitur ad id enitendum Raganarius monachus magnae vir religionis, qui olim ab imperatore Ludovico cum aliis Hierosolymam missus fuerat: atque cum eo Segevertus presbyter ac monachus: qui cellulam in praedicto compingentes loco, omnem Aquitanicae genti abstulere harum repetendarum rerum fiduciam. Exstitit eo tempore quidam vir ejusdem plebis haud ignobilis, Stephanus nomine, qui aliquam partem fundi proprii cuidam servorum sancti Benedicti accepto pretio distraxit. Servus autem ille fundum absque aliquo fructifero cultu adeptus, vacuam nequaquam permisit 124.0943C| esse tellurem: sed eam optime excolens vineam inibi plantavit, atque quo advixit tempore, in proprios retinuit usus. Decedente illo dominus ipsius terrae de qua praefati sumus, quod vendiderat rursus repetere conatur. Advocatus vero una cum Raganario monacho, ad locum cessionis terrae juxta morem legis adveniens, praedictam vineam ad jus S. Benedicti sua auctoritate revocare nitebatur. Proinde Stephanus, impatientia levis animi commotus, Raganario monacho ita ut sedebat in equo propinquans, furibunde locutus est: Tibi dico, Raganari monache, qui trans mare Jerusalem requisisti, per hunc testor ensem; quando tu et ego ab hoc recesserimus loco, S. Benedictus ex hac vinea nullam habebit potestatem. Cui furenti Raganarius infit: Certe ego ignoro, 124.0943D| tu vero nescis, utrum ab hoc loco recedere pro voto possimus. Ille iterum concusso ense juramentum repetens affirmavit se absque gratia S. Benedicti ab eo regressurum loco. His dictis confestim ab eo corruens, contritis collisisque omnibus membris in gestario ad domum propriam a suis refertur: et vinea quidem potestati S. Benedicti relinquitur, ipse vero Stephanus longo consumptus languore moritur.

CAPUT XXXIX. Caroli Calvi regnum infaustum. Puer e lupi faucibus ereptus.

Rege Carolo Francorum disponente regnum, fames admodum gravis universas occupavit Gallias, clades etiam ex insectatione paganorum non modica totam 124.0944A| per Oceani littora attrivit gentem. Sed ut tertiam juxta prophetam (II Reg. XIV) orbis experiretur plagam, graves immissae sunt bestiae, quae famem clademque effugientes barbaricam hianti ore exciperent. Accidit autem ea tempestate, ut mulier quaedam ex Matriniacensi egressa praedio infantulum minusculae aetatis secum deduceret, quo cum aliis suae aetatis luderet infantulis, ipsa longius cum plurimis viris ac mulieribus prospectante: cum subito lupus a silva egressus filium mulieris illius rapuit, ac sustollens non silvam repetiit, sed per camporum spatia exportare coepit. Cernens hoc infelix mulier, miserrimis vocibus plangoribusque immensis indolens, mista deinde vulgo, lupum insequi coepit. At ille neutiquam territus, infantulum longius protrahebat. 124.0944B| Sed cum fatigatum vulgus a persecutione lupi cessaret, desperans ei se ullo modo praedam excutere posse; mulier quae pro filii amissione arctiori stimulabatur dolore, nequaquam ab incepto requievit cursu: sed magis pro posse citius properabat, invocans nihilominus S. Benedictum, quatenus ei ferret auxilium, reddendo filium proprium, servumque suum extra terminos suos nullatenus efferri permitteret. Tunc deinde clementia divinae majestatis et interventu pretiosi confessoris quod exorabat adepta est. Lupus namque veniens ad terminos territorii S. Benedicti infantulum illaesum atque incolumem relinquens, avia silvarum latibula repetiit. Mulier recepto alacris puerulo gratias Deo ac liberatori filii sui, sancto pro scire referens Benedicto, 124.0944C| lares pauperrimos suae revisit paupertatis.

APPENDIX ADELERII MONACHI.

CAPUT XL. In festo Translationis apparet S. Benedictus. Fratrum mortuorum salutem curat. Miracula.

Mirabilis Domini nostri virtus et sapientia, quae beatissimum Patrem Benedictum mirificat, glorificatum secum retinens in coelesti curia ejus reverendum cunctis mortalibus corpus mirificare in terris haud desistit jugiter miraculorum frequentia. Nam sicut a prioribus nostrae tempestatis viris atque studio veracis assertionis probabilibus credibili relatu comperimus, saeculis factum memoriale larga Dei celsitudo per saepe fatum sibi dilectum clementi 124.0944D| dignationis suae munere operari dignata est. Contigerat aliquando sacratissimae ejus translationis festivitas, ad quam temporis orbita redeunte plurimae confluxerant diversae numerositatis undecunque catervae, non solum a circumpositis, verum etiam a quibusque provinciarum remotissimis locis. Denique in celebratione tantae festivitatis praeconiis nocturnalibus decore competenti persolutis, nondum aurorae clare refulgentibus radiis, quietis gratia sua quique petiere cubilia. Quidam vero ex fratribus cui tuendae basilicae cura delegata erat, cum ad nanciscenda supernae aeternitatis gaudia jugiter intentus suorumque peccatorum omni devoti cordis devotione a Domino deposcens indulgentiam e vestigio sacrati corporis 124.0945A| ante altare resideret, psalmorum ac precum melodiam consueto sibi more satagebat persolvere devotissime: qui etiam inchoata altius protelans, lassitudine cogente obdormivit. Cui mox quidam senior honestatis formositate decorus, ac reverendi habitus assistens, quid fratres agerent, atque quonam secesserant, jucundo affamine inquisivit. Ille autem protinus dormitum isse respondit, quo post aliquantulam corporeae necessitudinis recreationem, diurni officii uberius valerent persolvere modulationem. Admirans itaque quis iste foret qui sibi haec imperando depromeret, beatissimus ad eum: Ne mireris, inquit, ob praesentiam quam perspicis mei, certissime sciens me fratrem Benedictum vocari praesulem ac defensorem hujus constitutum loci. 124.0945B| Fratribus etenim ex me salutes dicito in conventu generali, et ad celebrationem missae solemnis sint praescii, quia in exsecutione nocturnalis officii psallentibus meis praesens adesse nequivi. Namque fratri Aimerico in partibus Britanniae abeunti, veniam delictorum a Domino obtinui, atque de faucibus inimici eripiens, perennis vitae sedibus feliciter sublimavi. Cognoscant igitur te fatente, postquam disponente Deo corporis mei praesentia, a partibus Eois in has occiduas oras transvecta est, nullum eorum damna passum fore aeternae quietis, sed munire donatos coelestis patriae sublimibus locis Christum eos collocavisse. His dictis visio astantis simul et colloquentis ablata est. Ut vero se lux diei terris clara infudit, fratribus somno experrectis, idem sonitu fusilis 124.0945C| tabulae, olim reserandae locutionis gratia compactae, abbatem Theotbertum cum reliquis asciscens, salutationis verba depromit, et cuncta quae Benedictus Pater dicenda praeceperat, eis per ordinem retulit. Qui omni corpore terrae deflexo adorantes, laetabundis animis laudes innumeras Deo et provisori suo retulerunt unanimi devotione: et ne quid incongruum advenientis aspectus ostenderet, quisque se studuit procurare. Quanquam enim specialiter cum sui praesentiam fratribus praestolandam innotesceret, in Dominicis eis praeceptis persistentibus saltem ne ad modicum quidam usquam abesset; tamen ad declarandam suae virtutis potentiam, communemque cunctorum laetitiam, sese praesentem demonstravit per divinae operationis 124.0945D| efficaciam. Nam aliquid magni se vel videre vel cognoscere cunctis credentibus, accidit ut post recitationem sancti Evangelii, omnes quicunque aliquo molestabantur incommodo, quosque sacrae basilicae retentabant limina, cum optatae sospitatis munere quisque repedaret ad propria. Sexaginta denique utriusque sexus et aetatis curati sunt homines: 124.0946A| omni magnificentia Deo laudes, Deo gratias et beatissimo P. Benedicto in communi referentes. Tanta si quidem perfecta Dei operatione liquido cunctis patuit, quia noster Benedictus inter missarum solemnia praesens fuit.

CAPUT XLI. Carolus Calvus laudatur. Roma revertens Papiae veneno exstinguitur (anno 877). Ludovico succedente Nortmanni incursiones repetunt. Ab Hugone vincuntur.

Interea rex Carolus fratribus duobus vita humana decedentibus, tertioque Lothario, ob poenitudinem qua patrem carcerali mancipaverat custodia, monacho Prumiae apud monasterium effecto, totius paterni 124.0946B| imperii summam assecutus, gratum se cunctis et favorabilem praebens, nonnullos Francorum in suae unanimitatis allexerat augustalem sublimitatem: sicque in virum perfectum sese quotidie extendens, ita Christianissimi [Christiani animi] in ditandis sanctorum coenobiis strenue exercebat devotionem, ut nemini priscorum regum qui regii nominis claruerunt dignitate, impar visus sit in omni sancta religione. Nam inter caetera quae huic loco contulit munifica, affluenti sua largitate sacerdotale indumentum quod ex capella fratris sui Lotharii abstulerat dum ex bello reverteretur Fontanetico [ Fontenay in Burgundia anno 841]; devotissime praebendo concessit, necnon duo vasa aurea pondo librarum . . . appretiata, cum Evangelii textu subtili operis diversitate 124.0946C| fabricato, solemni donatione per seipsum ob medelam animae suae studuit conferre. Verum (ut praefatum est) obeuntibus fratribus Romam apparatu magnifico proficiscens, favore plebis totius imperator et Augustus Romani imperii appellatus est. Cumque in redeundo fines Italiae attingeret, quorumdam malivola deceptione illectus, apud Papiam civitatem, non sine maximo suorum luctu, pridie Nonas Octobris vitam veneno finivit. Hujus postmodum filius vocabulo Ludovicus regnum patrium suscipiens, vix duobus annis eo potius, laboriosum quibusque nobilibus regni sui consecravit initium. Nortmannica si quidem gens, quae jam bis vagina suae habitationis exempta piraticam toties exercuerat; demum de morte patris ejus vires resumendo, 124.0946D| intra terminos regni Franciae libere paucis resistentibus cladem malignitatis suae inferebat continue. Et primum partes aggressa Neustriae, caedibus et rapinis tota conaminis sui perversitate intenta, quaeque prius desiderabilia et vitae humanae commoda videbantur, diripere et in suos nefarios usus convertendo satagebat redigere. Peregissetque inchoata, 124.0947A| nisi Hugo nobilissimus abbas strenue rempublicam gubernans, cum armis, tum consiliis suis et virtute ejus barbaricos conatus reprimendo, maximam ex eis manum peremisset. Quod qualiter hujus per virtutem patris Benedicti potenter effecerit, paucis subjiciendum censemus. Igitur pertransiens (ut diximus) nullo obsistente plurimarum portus civitatum, Aurelianis devenit, indeque altius gressum protendens, ad monasterium Floriacum cladem inflictura accedere contendit. Porro fama vulgante istud jampridem fratres compererant, competensque eis visum est ut loco cederent, et praesidio opportunitatis necessariae se communirent. Proinde diversorum vehiculorum plaustris aptatis, quaeque pretiosa in eis componentes, cum supellectili 124.0947B| reliqua ad praedium Matriniacense decernunt contendere: quatenus illic quoquo modo tuta sua omnia possent esse. Ast eadem perfida natio monasterium deveniens, speque sua frustrata, nihil in eo quod diripere praeter parietes valeret reperiens, tandem plaustrorum recentibus vestigiis perspectis, eo tendendum deliberat, quo fratres iisse suspecto animo aestimabat: ut melioribus eorum direptis, rediret patrata victoria. Praevenitque ipsorum nequam consilium omnipotentia misericordis Dei, quae eos et sua virtute protereret, et innocentem plebem a maligna eorum infestatione benigne defendendo salvaret. Nam tum praedictus venerabilis vir Hugo a partibus Burgundiae ob suae utilitatem necessitatis forte Dei consilio vocatus ad hos fines contenderat, propeque 124.0947C| monasterium perveniens, relatu suorum addidicit, Fratres ab hostibus subsequi, ac ocissime depraedari, 124.0948A| praedari, nisi Dei liberarentur virtute mirabili. Denique hoc comperto animum in diversa protrahens, ut pote cui militum parvus admodum impraesentiarum aderat numerus, anxiari super hoc multimode coepit et taedere, qualiter occurrendum foret intra semetipsum revolvens tantae multitudini. Tandem hortatu Girboldi nobilissimi Autissiodorensium comitis animum congrediendi bellum assumpsit, asseverans nulla unquam passum discrimina fore, qui B. Benedicti Patris servitutis gratia adversantium agmini sese immiscuerit. Roboratis ergo hac exhortatione animis, confisi meritis et auxilio excellentissimi Patris, haud procul a monasterio hostes prosequuntur a tergo: consertoque forti animositate gravi praelio, tanta depopulationis strage in eos bacchati 124.0948B| sunt, ut ex tanta populi numerositate vix fuerit aliquis qui belli eventum intimaret posteris. Patrata itaque desiderabili victoria, belli dux suos interrogans, requisivit si forte quempiam reverendae visionis monachum inter densitates hostium sibi viam pandentem proprio visu contemplati essent. Quibus respondentibus se in illo praelio neminem monachorum vidisse, statim ille: Sanctus, inquiens, Benedictus me per totum belli hujus certamen protegens, sinistra manu equi mei habenas dirigendo ac custodiendo tenuit: dextera vero baculum manu tenens, plurimos hostium prosternendo morti tradidit. Sic et nocentibus poena et innocentibus interventu Patris Benedicti securitas reddita est: praestante benedicto Dei Filio, cujus nomen benedictum permanet 124.0948C| in saecula saeculorum.