Migne Patrologia Latina Tomus 53
Eustat.MeLaHe 53 Eustathiusfl. 450 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Metaphrasis Latina Hexaemeri
Eustathius Syncleticae germanae diaconissae salutem in Christo.
Religiosus, simulque studiosus animus tuae germanitatis, dum plenitudinem coelestium nosse desiderat Scripturarum, cunctas bibliothecas ecclesiasticas et earum qui fuerint conditores, crebris lectionibus investigans, perveni tandem ad Hexaemeron sancti ac venerabilis episcopi Basilii, Graeco sermone conscriptum: quod dum monumentis inserere linguae Latialis affectat, mihi hanc curam censuit esse mandandam. Sed ego considerans, quia hoc amore potius quam judicio praecepisti: festinabam quidem simplicibus jussis obsequi, tua commonitus caritate: sed promittere non audebam, propriam contemplatus infantiam. Itaque gemina cogitatione distractus quid agerem nesciebam: verebar enim si negare maluissem, mentem pie de me praesumentis offendere. Si parere, susceptum officium navare non posse. Quae cum ita essent, statui magis operam meam fideliter exhibere, quam sermonem pertinaciter excusare: confidens quia si displicuero, dabis veniam quae jussisti. Non enim meo vitio, sed tuo judicio, quod evenerit imputabis: mihi satis est peregisse mandata.
HEXAEMERI LIBER PRIMUS.
1. In principio fecit Deus coelum et terram. Conveniens exordium de mundi compositione narraturus assumpsit decorationem gestorum operum, sui faciens sermonis initium. Coeli enim terraeque factura referenda est non sponte formata, ut quidam opinati sunt, sed ex Deo causas propriae nacta substantiae. Qualis igitur auditus dignus sit magnitudine relatorum, vel quemadmodum instructus esse debeat animus, ad rerum ejusmodi perceptionem! nimirum qui vitiis carnalibus est immunis, et aerumnis minime saecularibus obfuscatus, quin etiam laboriosus et solers, et omnia circumspectans, ut meritam Dei notionem possit attrahere. Sed antequam de verborum subtilitate disceptemus, et perscrutemur quanta sit harum vocum significatio, cogitemus quis est qui nos affatur. Nam licet altitudinem cordis historici non valeamus attingere propter imbecillitatem nostri videlicet intellectus: attamen praerogativa loquentis inspecta, ultro ad consentiendum his quae dicta sunt adducemur. Moyses itaque est editor hujusce scripturae, Moyses ille qui perhibetur venustus apud Deum fuisse, cum adhuc maternis uberibus inhiaret, quem adoptavit filia Pharaonis, et regio cultu liberaliter educavit, philosophis Aegyptiorum eruditioni ejus magistris adhibitis (Act. VII, 20), qui fastum tyrannidis exhorruit, et ad humilitatem suorum civium se convertit, contentus afflictari potius cum populo Dei, quam fructum peccati capere temporalem. Qui amorem justitiae de ipsa natura sortitus est, quippe qui priusquam plebis acciperet principatum, propter odium nequitiae naturale, usque ad necem videtur improbos persecutus. Qui ab his effugatus est, quibus ipse fuerat opitulatus: qui libentissime tumultibus Aegypti derelictis, ad Aethiopiam profectus est, ibique caeterorum vacuus negotiorum, per annos quadraginta rerum contemplationi dans operam, octogesimumque aetatis agens annum, vidit Deum, ut erat homini videre possibile, imo ut nemini potius licuit alii, secundum testimonium ipsius Dei: Quia si fuerit propheta quis vestrum Domino, proprie per visum ei cognoscar, et per somnium loquar: sed non ita famulus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelis est. Ore ad os colloquar ei: in specie, et non per figuram (Num. XII, 6-8). Hic itaque qui in potiendis praesentibus Dei conspectibus, angelis fuerat coaequatus: quae auscultavit a Deo disserit nobis. Audiamus igitur veritatem verborum, non in persuasione humanae sapientiae, sed in probatissimis spiritalis doctrinae sermonibus, quorum finis non audientium laus est, sed discentium salus. 2. In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Retardat igitur sermonem meum mentis admiratio: cogitans quid primum dicam, vel unde capiam narrationis exordium, arguamne vanitatem saecularium, aut nostrorum potius praedicem veritatem? Plurima super rerum natura Graecorum philosophi disputarunt: sed nullus apud eos sermo fixus habetur et stabilis, priore semper a sequente dejecto. Nihilque nobis operae pretium est, quae illorum sunt infirmare: cum ad destructionem propriam sibimet ipsi sufficiant. Qui enim Deum nescire potuerunt, sapientiam rebus praeesse mortalium nullatenus concesserunt, sed familiari ignoratione sublapsi variis omnia definitionibus concluserunt. Propterea multi eorum ad confusam informemque se materiam redegerunt, elementis mundi causas omnium rerum deputantes. Alii atomos, et individua corpora, et tumores, et meatus continere naturam visibilium tradiderunt: modo concurrentibus sibi levibus illis rotundisque corpusculis, modo recedentibus a se atque discretis, ortus obitusque perficere, et in perse veratioribus corporibus complexionem atomorum locatam, validius causas aeternitatis exprimere. Vere telam araneae texunt, qui ista describunt: et qui tam vacua inaniaque principia, coelo, terrae, marique conscribunt. Neque enim sciebant dicere: In principio fecit Deus coelum et terram: propterea sine moderamine, et gubernatione, fortuitoque casu, agi et ferri omnia, insito sibi impietatis decepti errore, dixerunt. Quod ne nos quoque pateremur, primis statim suae narrationis elogiis mundi fabricationis expositor, Dei commemoratione sensus nostros illuminans, dixit: In principio fecit Deus. Quam bonus ordo principium primo posuit: ut non ingenitum quidam mundum arbitrarentur. Deinde subdidit, quia fecit: ut ostenderet quia creaturae opus, pars exigua virtutis est conditoris. Nam sicut figulus, vasis deformatis, nec artem potest amittere, nec virtutem: sic opifex rerum Deus, non uni facturae sufficientem potentiam possidens, sed infinitate penitus excedens, solo momento propriae voluntatis, magnitudinem eorum quae cernuntur exstruxit. Quod si et principium mundus habet, et factus est; quaere quis illi dedit principium, et quis ejus fabricator est. Quod ne humana forsitan cogitatione discutiens, a veritatis tramite deviares: praevenit instruens nos doctrinis, et animis nostris, tanquam signaculum cujusdam custodiae figens, venerabile mox Dei nomen inseruit dicens: In principio fecit Deus. Igitur beata natura, et opulenta bonitas, dilectissimaque cunctis rationem habentibus, ac nimium carissima pulchritudo, princeps omnium quae sunt, fons vitae, intelligibile lumen, inaccessibilis sapientia, Ipse fecit in principio coelum et terram. 3. Non ergo infecta esse vel improvida quae videntur opineris, o homo; nec quia circum te discurrunt ea quae moventur in coelo, nec quod ipsius circuli initium, nostro sensui comprehensibile non habetur, idcirco sine principio esse vertibilium corporum natura credenda est. Neque enim orbis iste, id est, planum hoc rotundumque schema, quod sub uno puncto continetur, quia nostrum diffugit intellectum, nec unde coeperit, aut quo reciderit possumus invenire: ob hoc etiam non esse compositum debemus asserere, aut quia sensus omnino nostros elabitur, ideo revera minus aliunde coepisse putabitur. Sic et tu non quia in semetipsa feruntur ea quae volvenda circumspicis, et quod planities eorum nullis mediis interponatur obstaculis, ob hoc sine principio vel fine mundum haberi decipiaris. Transit enim schema ejus (I Cor. VII, 31); et, coelum terraque praeteribit (Matth. XXIV, 31): praedicatio autem cunctorum de consummatione saeculi mandatorum, et de reformatione mundi, secundum notationem magisterii spiritalis, ex his quae in praesentia breviter tradita sunt declaratur. In principio fecit Deus coelum et terram. Omnia quae ex tempore coeperunt, necesse est tempore terminari. Si est initium temporale, de fine non dubites. Geometrica et arithmetica disciplina, commentitiaeque scripturae, et fabulosa astrologia, id est occupatissima vanitas. Ad qualem igitur terminum concludenda est, cum ii qui circa memoratarum rerum indaginem vacaverunt, coaeternum creatori omnium Deo, visibilem hunc mundum esse pronuntiant, ad illius gloriam referentes circumscriptum hunc orbem, corpusque habentem compositum, quae est incomprehensibilis invisibilisque natura? Qui ne hoc quidem perspicere potuerunt: quia cui singula membra solutioni corruptelaeque subjecta sunt, ejus etiam universum corpus iisdem casibus interire necesse est. Sed usque adeo cogitationibus evanuerunt, et excaecatum est irrationabile cor eorum, dicentesque se esse sapientes, stulti prorsus effecti sunt (Rom. XII, 1), ut etiam quidam eorum sempiternum esse cum Deo polum, et sine principio ac fine haberi, rerumque per partes institutarum auctorem, dispensatoremque esse audeant affirmare. 4. Quibus, ubi, vel quando sapientia saecularis, formidinem futurae condemnationis initiet, qui sic acute res vanissimas intuentes, ad concipiendam veritatis prudentiam, sponte caecati sunt. Alii stellarum intervalla dinumerant, earumque arctoas semper lucentes describunt, et quantae illarum quae sub axe moventur australi, a certis quidem suspiciuntur hominibus, nobis autem habentur ignotae. Vel borealem latitudinem, nec non signiferum circulum mille spatiis dividentes, astrorumque discursus, et praeclusiones, et omnium motus principales subtiliter observantes, et post quantum temporis, unaquaeque planetarum propriam circuitionem solet explere: unam omnium rationem reperire minime potuerunt, ut dicerent Deum mundi totius esse factorem, justoque judicio dignam remunerationem cuique pro suis facinoribus tributurum. Qui nec futurae examinationis intuitu, congruam cogitationem de rerum omnium fine ceperunt: considerantes, quia mundum quoque reformari necesse est, si ad aliud vitae schema animorum status transferendus est. Sicut enim praesens vita cognatam habet mundi hujus naturam: ita et futura animorum conversatio familiarem speciei suae sumptura est habitum. Sed tantum absunt credere quod haec vera sint, ut passim de nobis rideant, cum mundi hujus consummationem et reformationem saeculi praedicamus. Sane quoniam naturaliter omnium rerum sunt prima principia, idcirco super his quae ex tempore coeperunt, scriptor disserens hanc vocem praemisit dicens: In principio fecit. 5. Erat enim quaedam, ut vides, ante hunc mundum substantia intellectui quidem nostro contemplabilis, sed inaudita relicta est: propterea quod ab his qui imbuebantur propter sensus parvitatem, facile comprehendi non poterat. Erat antiquissima creaturae ordinatio; illis quae extra mundum sunt, apta virtutibus, orta sine tempore, sempiterna sibique propria: in qua conditor omnium Deus opera cuncta constituit, id est, lumen intellectibile conveniens beatitudini amantium Dominum. Rationabiles, invisibilesque dico naturas, et omnium intellectibilium decorationem, quae capacitatem nostrae mentis excedunt, quorum nec vocabula reperire possibile est. Haec substantiam invisibilis mundi replevisse sciendum est, sicut docet nos Paulus dicens: Quia in ipso creata sunt omnia, sive visibilia, sive invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, seu virtutes (Col. I, 16), seu angelorum militiae, seu archangelorum conventus. Cum vero necesse erat superduci rebus hunc mundum, qui est praecipue castigatio, et doctrina humanorum animorum, deinde cunctis quae oriuntur et occidunt, opportunum domicilium: tunc etiam decursio temporis, simul cum ipso mundo, et animantibus quae in eo sunt, congenerata dignoscitur: eaque semper urgetur, et effluit, finemque nequaquam percipit commeandi. Aut non ejusmodi tempus esse dicimus, cujus pars quae emensa est non videtur, quae autem ventura est necdum adfuit, quae vero praesto est, antequam sensui nostro notescat, elabitur? Talis etiam natura gignentium est, aut crescens videlicet, aut decrescens: cujus stabilitas et fundatio nihil habet certi. Paria fuerunt ergo animantium arbustorumque corpora, tanquam vi cujusdam torrentis ad necessitatem insitam relegata, et illi motui subjecta, qui ad ortus obitusque perducit, et ex natura temporis continetur, cognatam proprietatem rebus mutabilibus possidente. Hinc consequenter relator exorsus est, manifeste de mundi constructione nos edocens, in principio fecisse Deum. Principium autem est quod ad tempus pertinet, non quod ad antiquitatem respicit, quae est omnibus rebus anterior. Ergo non secundum eam dixit In principio fecit Deus, sed post illa invisibilia et intellectibilia initium generationis eorum quae cernuntur, sensuque comprehenduntur, enarrat. Dicitur quidem principium, et prima motio: sicut principium recti itineris est justa facere (Prov. XVI, 5). Ex justis enim operibus incitamur ad beate vivendum. Dicitur etiam principium ejus rei quae fit ex aliqua subsistente materia, sicut in domibus fundamentum, in navibus carina, et secundum quod dictum est: Initium sapientiae timor Domini (Prov. I, 7). Etenim tanquam munimentum et fulcimentum quoddam ad fidei firmitatem, praefertur semper cum timore religio. Sed et structibilium operum prima pars principium nuncupatur: sicut sapientia Beselehel erga tabernaculi decus. Actuum quoque fit plerumque principium bonus exitus inceptorum: sicut in largitate misericordiae, sequitur prosperitas Dei, et in operatione virtutum, finis ille habetur, qui in promissionibus est locatus. 6. Toties igitur nominato principio, considera si non praesens vox omnibus significatis accommoda est. Etenim ex eo tempore quo mundi coepit institutio, possibile tibi est dicere, si de praesentibus ad praeterita repedando, principalem diem mundanae creationis inquiras: unde tempori motus primus accesserit. Deinde quia velut sedes et repagula quaedam, coelum terraque fundata sunt; et quia est artifex Verbum, quod decorationem omnium quae videntur effecit, sicut vox relati monstrat initii: et quia non sine ratione, vel frustra formatus est mundus. Quippe qui utilem necessariumque rebus esset exitum praebiturus, si revera animorum rationabilium, sicut diximus, magisterium, et divinae notionis eruditionem, per visibilia haec et sensibilia tribuit menti nostrae regens nos, ut ita dixerim, manu, quo facilius invisibilia contemplemur, sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia ejus, a mundi compositione per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Fortassis autem propter celeritatem creaturae, quae sine ullo momento temporis est constructa, dictum est: In principio fecit; quoniam individua quaedam res est, et indistincta, principium. Sicut enim initium viae necdum via est, et initium domus, necdum domus est: sic et temporis initium, necdum plenum tempus est; sed nec exigua pars temporis. Quod si repugnans forte quispiam principium dixerit esse tempus, sciat hoc esse divisurum in multiplices portiones, id est in primam, mediam et extremam. Principium autem principii quaerere ridiculum penitus et ineptum est. Et qui dividit principium, duas necessario faciet pro una partes, vel potius, plures; quoniam semper illud quod divisum fuerit, in duas sine dubio scinditur portiones. Ergo ut doceremur simul cum Dei voluntate mundum sine tempore substitisse, dixit: In principio fecit. Quam rem certi interpretes planius exponentes, dixerunt: Summatim fecit Deus, id est brevi subitoque. Igitur super principio pauca de multis hactenus disseruisse sufficiat. 7. Sane sciendum quoniam artium omnium, aliae factrices, aliae negotiales appellantur, aliae contemplatoriae, et contemplatoriarum quidem finis est sola mentis intentio, negotialium autem motus ipse corporis: qui cum desierit, nihil reliqui est, nec ultra videntibus demonstratur. Nam saltationis et cantuum nullus exitus est: sed in semetipsam operatio tota consumitur. In artibus vero factricibus, etiamsi labor actusque cessaverit, manifestum tamen est opus earum, sicut fabrilitatis, et architecturae, et texturae et his similium, quarum licet artifex praesto non fuerit, ratio tamen artis ipsius apparet, possumusque de opere conspecto peritiam cujusque artificis admirari. Ergo ut certum fieret quia mundus arte perfectus est, qui cunctorum visibus habetur expositus, quatenus per eum fabricatoris sui sapientia nosceretur: non alia voce Moyses usus est, sed dixit: In principio fecit Deus. Non construxit aut composuit, sed fecit. Quamvis nonnulli eorum qui vana opinione praeventi sunt, sempiternum mundum cum Deo esse dicentes, nullo modo ab ipso factum concesserunt, sed tanquam obumbrationem quamdam virtutis esse divinae. Ferunt enim eum sponte compositum, et quamvis Deum ejus haberi fateantur auctorem; ita tamen fatentur, ut sine voluntate ipsius processisse confirment, sicut ex corpore umbram, vel ex luce fulgorem. Volens itaque hujusmodi errorem propheta corrigere, hac verborum subtilitate potius usus est dicens: In principio fecit Deus, id est non causam praestitit ut esset solum, sed fecit ut bonus utilem, ut sapiens optimum, ut potens maximum. Cum enim dicit: Quia fecit, quemdam sine dubio declarat artificem, qui singulorum compositione membrorum, per omnia convenientem sibimet et congruum formavit mundum. In principio fecit Deus coelum et terram. Ex duobus igitur summatibus elementis, omnium substantiam designat exstructam: coelo quidem privilegia digniora contribuens, terram vero in secundo creaturarum loco constituens; et si quid alius est medium, cum principalibus istis una perfectum est. Ita quamvis nihil de aere, vel igne, vel aqua dictum sit: te tamen prudentia propria necesse est intelligere. Primo quidem, quia omnia in omnibus sunt permixta. Siquidem aquam, et aerem, et ignem terrae cohaerere certissimum est: nam et ex ferro et ex lapidibus ignis per fricationem solet excuti: quae utique de tellure nascuntur. Et est mirum quomodo dum in memoratis abstrusa est flamma, corporibus habetur innoxia, cum vero fuerit extrinsecus elicita, devorat eam materiam in qua fuerat custodita. Aquarum quoque naturam venis subesse terrarum fossores indicant puteorum: quibus etiam aerem esso permixtum ex eo cognoscere possumus, quod cum fuerit humectata tellus, et temperiem solis acceperit, mox vapores exhalat largissimos. Deinde si naturaliter sedem superiorem coelum sortitum est, terra vero habetur inferior; ob hoc quia quae leviora sunt feruntur ad coelum, quae autem gravia sunt devehuntur ad terram. Contraria autem sibi sunt inferna et superna. Quid dicendum est, nisi quia ille qui res disjunctissimas praecepti societate conjunxit, etiam ea quae medius utriusque elementi locus amplectitur, suo dispensavit arbitrio? Non ergo quaeras de singulis rationem, sed illa quoque quae silentio Scriptura praeteriit, ex his quae relata sunt debebis advertere. 8. In principio fecit Deus coelum et terram. Igitur terrena substantia, et inquisitio singulorum quae nostris sensibus exposita sunt, tam longum nobis faciunt narrationis affatum, ut multo plures sermones in hujusmodi examinatione disserendi sint, quam in caeteris omnibus quae explicari possibile est. De qua re nulla penitus commoditas aedificandae confertur Ecclesiae, sed super coeli quidem natura contenti simus his quae retulit Isaias, qui verbis usus simplicibus sufficientem nobis de eo perhibuit intellectum dicens: Qui firmavit coelum sicut fumum (Isai. LI, 6), id est qui minime fortem crassamque naturam in coeli compositione substituit. De schemate etiam ejus satis ab eo dictum est, cum glorificatione Dei. Quis stabilivit coelum, ut cameram (Isai. XL, 22)? Eadem etiam de terra sentiri suademus: minime videlicet discutientes qualis sit ejus substantia, nec conficere nos cogitationibus perscrutantes quid ei subjaceat, nec scrutari naturam qualitatibus vacuam et informem, sed tantum scire nos convenit, quia omnia quae erga terram videmus, ad hoc solum ut essent ordinata sunt, quibus rebus substantia compleretur. Itaque ad nullum pervenies terminum, si singulas ejus qualitates persequi sermone tentaveris. Si enim discreveris ejus nigrorem, frigiditatem, gravitudinem, densitatem, et eas qualitates quae sapore gustus comprehensibiles habentur, nihil erit penitus quod telluri subjaceat. Haec igitur omittentes, nec illud hortamur inquiri, super quid sit terra firmata. Torquebitur enim mens ad nullum certum exitum perveniente discursionis indagine. Sive enim aerem dixeris ejus subesse fundamini: profecto deficies cogitando, quemadmodum liquida et diffusa natura, tanto pondere depressa substitit ac non potius labitur: undique terrae diffugiens densitatem, ac semper eminentior cum premente consistens. Quod si aquam posueris terrenae stabilitati esse subditam, nihilominus percunctari necesse est, quomodo moles tam gravis et spissa, minime sub aqua demergitur, sed ab infirmiore natura, superjectio tanti ponderis sustentatur. Si quidem ipsius etiam aquae fundamenta quaerenda sunt, et iterum deficiendum est cum invenire volueris quo fulcimine resistente fundus ultimus continetur. 9. Sin autem aliud quoddam validius esse corpus induxeris, quod terram prohibeat ad ima descendere: cogitare debebis illud quoque ipsum simili fundatum repagulo, quod non sinat inferius decidere quae portantur. Huic quoque ipsi, si quid confingentes potuerimus opponere, denuo aliud subesse munimen: necessario discursura est mens, et ita in infinitum cogitatione ducemur, semper his quae inveniuntur firmamentis, alia nova quaerentes. Et quanto longius sermone progredimur, tanto magis virtutem sustentatricem terrae superducere compellemur: quae simul omnia quae superjecta sunt valeat sustentare. Propterea disquisitioni metas debebis imponere: ne quandoque curiositati tuae, nimis incomprehensibilia pertractancti, verbum Job videatur obsistere, et interrogeris super quid circuli ejus infixi sunt (Job. XXXVIII, 6). Sed et si unquam in psalmo audieris: Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LIV, 4), compositoriam profecto virtutem ejus, columnas intellige. Quod autem dictum est: Ipse super maria fundavit eum (Psal. XXIII, 2), quid aliud scilicet significat, quam quia undique orbem terrae, aquarum natura circumfusa complectitur? Quomodo ergo cum sit aqua fluida, semperque ac decliviora contendere soleat, pendula est, et in neutram diffunditur partem? Illud quoque non reputas, quia non minorem, sed etiam majorem difficultatem nobis ipsa tellus importat, cum tanto sui pondere librata teneatur in aere. Sed necesse est, sive super se ipsam locatam esse concesseris, sive super aquas eam ferri dixerimus: nusquam nos a pietatis cogitatione discedere conveniet, sed contineri virtute creatoris omnia fateamur. Haec itaque nos oportet, et nobis ipsis suadere, et sciscitantibus ubi sit ampla, et insustentabilis terrae gravitudo firmata, respondere, dicentes: Quia terrae fines in manu sunt Dei (Psal. XCXIV, 4). Hoc nihilominus, vel nobis ad credendum commodius, vel auscultantibus utilius poterit inveniri. 10. Licet quidam de physicis philosophis tali quadam dispositione commententur terram immobilem permanere. Ferunt enim quod in mundo sita sit, et paribus undique collecta spatiis, ad summitatem usque non habere, quo magis valeat inclinari, et ob hoc semper in semetipsa consistit, impossibileque esse, ut eam patiatur aequalitas circumdata, ullum invenire momentum, in alium flectendi se locum. Mediam autem regionem, non fortuito vel sponte: nec aliqua sorte quaesitam tenere tellurem: sed naturaliter necessarieque situi ejus esse decretam. Coelesti enim corpore, ulteriorem in superioribus nacto sedem; quaecunque, inquiunt, arbitramur pondera de locis summioribus ad ima descendere, in medium congregantur locum; et in eas stationes totum deduci necesse est corpus in quas singulae partes coierint. Quod si lapides et ligna, cunctaque terrena, semper ad inferiora pelluntur: ibi erit sine dubio propria conveniensque terrae positio. Si vero aliquid de levioribus ex media regione movebitur, id ad superna ferri certissimum est: quoniam familiare est rebus gravissimis ima semper appetere. Ima autem dicimus, medium totius mundi locum. Non ergo mireris, si nusquam se tellus inclinat, ut pote mediam omnium sortita sedem, in qua eam necesse est semper stare, nullatenusque contra naturam, de propriis finibus submoveri. Horum igitur si quid tibi probabile videatur, ad sapientiam creatoris, qui haec ita disposuit, oportet te hujusmodi transferre miracula. Neque enim minuetur rerum dignitas. maximarum, si quae sit earum ratio detegamus, aut si secus evenerit, simplicitatem fidei potiorem caeteris fieri suadeo documentis. 11. De coelo quoque si eadem dixeris non peccabis, licet philosophorum multiloquax disputatio plurimum super coeli natura disseruerit. Quorum alii compositum ex quatuor asserunt elementis, ipsumque esse invisibilem, partemque habere telluris, propter insitam sibi duritiem, habere etiam ignis societatem, ex quo quasi perspicuum putatur esse, nihilominus etiam reliquarum portionum permixtiones amplectitur. Nonnulli autem, hujusmodi opinione contempta, quintam quamdam naturam, in coeli compositione proprio commenti arbitrio, subjunxerunt: quibus videtur corpus aethereum, non aer esse, non terra, non aqua, non ignis nec aliud penitus quod simplex esse credatur, ob hoc videlicet, quod simplicibus familiare est, motum semper habere directum, quorum leviora sursum semper intendunt, graviora vero deorsum labuntur. Sed nec superior aut inferior pars telluris, vertibili motu, idem omnino vel directum, erga circuli rotunditatem continet intervallum. Quorum autem naturales motus mutari solent, eorum etiam qualitates ipsas mutabiles esse necesse est. Licet nec de illis principalibus corporibus, quae vocantur elementa, possibile nobis est credere coelum fuisse compositum: quoniam ea quae ex diversa materia construuntur, minime sibi conveniunt, nec possunt sine vi aliqua motum tenere concordem, ut pote singulis partibus, alium atque alium impetum habentibus ex natura, nimioque labore quae composita sunt, in motu continentur assiduo. Neque enim potest una atque eadem ratio, rebus inter se dissimilibus ac repugnantibus consonare: cum ea quae levioribus sunt amica, gravioribus contraria judicentur. Nam cum ad superna et coelestia properamus, pondere terreno deprimimur. Cum autem ad ima demergimur, vim facimus igni, contra naturam suam eum pertrahentes inferius. Elementorum autem distractio in partes ducta diversas ruinae causas et solutionis importat. Quod enim violenter natura recusante tentatur, celeriter dissipatur: ut pote singulis partibus per quas moles constructa subsistit, ad suum principium redeuntibus. Propter harum igitur opinionum necessitates, secta priorum philosophorum, hi qui postea successere rescissa, proprias assertiones subjicere festinarunt: quintam quamdam naturam corporis, ut diximus, in coeli siderumque substantiam subesse firmantes. Alius autem quidam de acrioribus, haec quidem quae narravimus cuncta destruxit, proprium vero dogma visus est commendare. De quibus si referre singula maluerimus, similem illis patiemur errorem. Sed eos a semetipsis vicissim dejici relinquamus, et omni illorum contentione postposita, sequamur Moysen dicentem: In principio fecit Deus coelum et terram, Conditoremque optimum rerum sapientissime formatarum glorificemus, et ex visibilium pulchritudine, illum qui nimis optimus est contemplemur. Et ex magnitudine corporum circumscriptorum metiamur illum infinitum, et maximum, omnemque cogitationem cordis humani suae virtutis amplitudine transgredientem. Nam licet creaturae naturam minime comprehendamus, tamen idipsum quod tenuiter nostro subjicitur intellectui, tantum habet admirationis, ut etiam velocissima mens inferior videatur his rebus quae in hoc mundo habentur exiguae, debitamque super omnibus laudem Conditori referamus impensius: cui gloria et honor, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
LIBER SECUNDUS.
1. Modicis mane decursis sermonibus, usque adeo abditam altitudinem intellectus invenimus, ut liberet omnino de sequentibus desperare: si enim sanctorum talis introitus est, et vestibulum templi sic decorum et splendidum, ut elegantia suae pulchritudinis oculos nostrae mentis irradiet, qualia censenda sunt sancta sanctorum? Quis ergo sit ausus impossibilia contrectare; aut quis intuebitur ineffabilia, quorum et visus est inaccessibilis, et ratio intellectus ineffabilis? Tamen quoniam apud justum judicem, et pro solo studio meliorum, nos contemptibilis merces est deputata: minime nos pigeat explorare. Nam quamvis multum dignitate hujusmodi abesse credamur, tamen si voluntatem Scripturae sequamur, suffragante sancto Spiritu, nec nos improbabiles judicabimur, et nutu gratiae coelestis aedificationem aliquam conferemus Ecclesiae. Terra autem, inquit, erat invisibilis et incomposita. Quomodo igitur utrisque elementis, id est coelo et terra, pari honore constructis, coelum quidem perfectum fuerat, tellus vero adhuc incomposita est? Aut quid omnino causae fuit, quo minus perficeretur, et visibilis non esset? Igitur terrae plena compositio est propria fecunditas, id est universarum germinatio plantarum, et arborum fructiferarum vel infructiferarum copia, nec non colores odoresque florei, et alia quae paulo post divino jussu progenita, decoravere tellurem. Quorum quia nondum aliquid exstiterat, merito eam sermo Scripturae incompositam nominavit. Haec autem etiam de coelo imperfecto rite dicemus, quoniam nec ipsum proprium sumpsisset ornatum, quippe quod minime solis adhuc et lunae fuerat fulgore lustratum, nec choris siderum coronatum. Ita non videberis a veritate deflectere, si etiam coelum incompositum dixeris. Terram autem invisibilem dixit ob duas causas, aut quia necdum spectator ejus processerat homo, aut quia sub aquis, quae tunc ei supererant, latens, nullo modo cernebatur. Nondum enim aquae congregatae fuerant in propriis conceptaculis, quas in unum postea collectas Dominus maria nuncupavit. Invisibile itaque est, vel quod oculis non potest carnalibus comprehendi, sicut mens nostra, vel illud quod natura quidem cerni potest, sed propter obductum sibi velamentum corporis alicujus absconditur, sicut ferrum quod in profundo jacet. Hac itaque ratione nunc invisibilem terram dictam esse putandum est, ut pote quae aquarum superficie tegebatur. Deinde quia necdum luce constituta, mirum non est si haberetur invisibilis: cum aer ipse splendore carens esset obscurus. 2. Sed obtrectatores veritatis, sensu proprio Scripturas minime consequentes, ad suumque arbitrium interpretationem trahentes earum, materiam rerum dicunt per hujuscemodi verba monstrari, quae quasi natura invisibilis et incomposita atque informis erat, et omni specie schemateque privata, quam assumptam artifex pro sua sapientia conformavit, atque ita per eam omnia quae videntur effecit. Quam si dixerimus ingenitam, sine dubio coaequari Deo cum in promerendis aestimatur honoribus, et iisdem quibus ille privilegiis digna censebitur. Quo quid sit nefandius ac sceleratius, quam ut res confusa penitusque deformis, pari dignitate praedita judicetur qua sapiens et potens nimiumque bonus et omnium conditor Deus? Deinde si tanta est ut omnem divinam possit capere disciplinam, nihilominus ejus substantiam Dei videbuntur potentiae coaequare, si tamen valet tellus cunctam per se Dei sapientiam metiri. Sin autem minor est materia divinae potentiae, et sic in atrociorem blasphemiam eorum sermo ducetur; quippe qui propter inopiam materiae, inefficacem et otiosum in suis operibus Deum conantur asserere, quos quidem humanae naturae talia sentire decepit indigentia. Sane quoniam apud nos ars unaquaeque erga aliquam adhibitam materiam exercetur, sicut fabrilitas circa ferrum, carpentaria circa lignum, et in his aliud est quod subjacet, aliud species, aliud quod formatur ex specie: nam materia est quae extrinsecus assumitur, species quae ex arte producitur, perfectio autem est quae ex utraque componitur, id est de specie atque materia: sic opinantur et de divina operatione, schema quidem mundo de sapientia conditoris allatum, materiam vero extrinsecus creatori fuisse subjectam: atque ita universum mundum esse constructum, qui substantiam quidem possidet aliunde quaesitam, schema vero et figuram, ex Dei virtute perceptam. Hinc illis datur occasio negandi, causis Deum praeesse mundanis, et tanquam stipis alicujus rerum geniturae portionem exiguam contulisse: minime valentes, propter intellectus inopiam, ad culmen respicere veritatis. Nec considerarunt quia hic quidem ars post materiam noscitur adhibita, vitae gratia dispensandae. Nam lana quidem fuit anterior, texendi autem usus postea repertus est, ut id quod per naturam minus fuerat suppleretur ex arte; lignum quoque prius fuit, quod ars dolatoria postmodum percipiens, in ususque necessarios formans, commoditatem nobis non parvam contulit. Nam et remum nautis, et agricultoribus ventilabrum, et bellatoribus hastam dedit. Deus autem, priusquam fierent quae videntur, omnia mente complexus, volensque in nativitatem producere quae non erant, consideravit qualis mundus esse deberet, ejusque speciei congruam materiam congeneravit. Et coelo quidem deputavit decentem sibi naturam, terrarum vero schemati familiarem debitamque substantiam commodavit. Ignem vero, et aquam, et aerem distinxit ut voluit: et in ordinem deduxit quem singulorum ratio flagitabat. Totum autem mundum, cum esset sui dissimilis, et ex diversitate compositus, inviolabilibus cujusdam concordiae vinculis arctatum, in unam societatem compaginationemque devinxit, ut etiam illa quae multum a se positione distabant, permixtione mutua copulata credantur. Cessent ergo fabulosis figmentis, ac miserabili suarum cogitationum sensu virtutem mente incomprehensibilem et humanis sermonibus ineffabilem contrectare. 3. Fecit Deus coelum et terram, non singula ex dimidia parte, sed integrum coelum et integram terram, id est ipsam substantiam cum specie comprehensam. Non enim schematum repertor est Deus, sed totius naturae creator. Nam respondeant nobis quomodo sibi conveniunt operatrix Dei virtus et passibilis natura materiae, quarum una, quod subjectum est, solummodo sine figura praestitit; altera schematum peritiam possidens, ordinavit oblata, ut utrique quod deerat praeberetur ex altero, Conditori quidem, ut haberet in quo posset artis ostendere scientiam: materiae vero ut informitate deposita, vultum sumeret speciosum. Sed super his hactenus; ad illa vero quae proposuimus revertamur: Terra autem erat invisibilis et incomposita. Cum diceret: In principio fecit Deus coelum et terram, plura reticuit, id est, ignem, aquam, aerem, quae utique passiones quaedam de illis principalibus procreatae sunt, quae omnia, ut pote mundi consummatoria, simul sine dubio processerunt. Sed historicus haec consulto praeteriit, ut nostrum cor acueret ad industriam ex paucis occasionibus capiendam, quae facit nos cogitantes investigare quae desunt. Ergo quoniam minime de aqua dictum fuerat quia fecit eam, dixit autem quod terra invisibilis habebatur, tu tecum reputare debebis quo tegmine terra velata non apparebat, quam nec ignis abscondere poterat, qui utique lucidus potius quam tenebrosus est, nec aer operire, cujus certe natura perspicua est: quippe qui omnium rerum species liquido visentibus manifestat. Reliquum est igitur ut intelligamus aquam fuisse summitati telluris obductam; nondum enim in sua conceptacula humoris natura defluxerat. Ob hoc ergo non solum invisibilis terra, sed etiam incomposita nominatur. Licet etiam nunc aquarum abundantia impedimento est terrae, quominus fructuum copia ministretur. Haec ergo causa exstitit, ut nec videri possit arida, et haberetur incomposita. Si quidem terrae compositio est suus, ut diximus, naturalis ornatus, id est, segetes in planitie fluctuantes, nec non prata virentia, varioque florum colore splendentia, colles uberrimi, montiumque vertices arboribus excelsis opaci, quorum nihil habebat terra, parturiens adhuc nativitatem cunctorum propter insitam sibimet a creatore virtutem: sed tempus exspectabat, ut praeceptione divina conceptus suos proferret ad lucem. 4. Et erant, inquit, tenebrae super abyssum. Rursusque aliae fabularum occasiones, et infandorum figmentorum dantur his qui ad arbitrium suum detorquent verba Scripturae. Tenebras enim non eo modo quo natae sunt interpretantur, id est aerem quemdam obscurum, vel locum interjectione alicujus corporis obscuratum; sed virtutem dicunt malignam, vel potius ipsam malitiam habentem ex semetipsa prinicipium, adversariam bonitati Dei, et hanc asserunt tenebrarum esse naturam. Si enim Deus lumen est, inquiunt, sine dubio repugnans ei virtus obscuritas est secundum rationem sensus, non ex alio quodam mutuata substantiam, sed est malitia sui genitrix, labes animarum, mortis effectrix, probitati contraria, quam et subsistere, et a Deo factam esse contendunt. Ex hoc igitur quod non impium et profanum dogma fingatur? Qui non lupi raptores, dilaniantes gregem Domini, ex hac voce sumentes exordium, simplicibus animabus obripiant? Hinc Marcionis et Valentini, et exsecrabilis Manichaeorum secta manavit: quam putredinem quis Ecclesiarum nominans non peccabit? Quid longius a veritate secedis, o homo, causas ipse tibi perditionis exquirens, cum sit sermo simplex et omnibus planus? Invisibilis, inquit, erat terra. Cur? quia videlicet superjecta illi fuerat abyssus. Abyssi autem qui est intellectus, aqua nimia infinitum habens profundum. Sed scimus, inquiunt, multa corpora etiam per aquam lucidam plerumque spectari. Quomodo ergo tunc nulla pars terrae per aquas ostendebatur? quoniam lumine carebat, et obscuratus erat adhuc superfusus aquis aer. Nam cum radii solis aquam penetraverint, calculos eos qui habentur in altum saepe prospicimus: quod certe nullo modo fieri nocte potest. Causa ergo ut esset terra invisibilis, superjectio fuit aquarum. Dicit enim abyssum fuisse, qui retardaret aspectum: et ipsa abyssus obscurata erat. Ergo nec abyssum contrariarum virtutum multitudinem, ut quidam falso disputant, nec tenebrarum principalem quamdam malignamque substantiam, bonitatique repugnantem esse dicimus. Duo enim proposita sibi per contrarietatem, necesse est alternae fore perniciosa substantiae, jurgiaque sibi sempiterna parientia; ut pote mutuis inter se pugnandi contentionibus obligata. Quorum si unum superaverit, sine dubio contraria pars devicta consumitur. Quod si semper aequiparare malitiam bonitati voluerint; incessabilem rebus conflictum corruptelamque subjicient, modo superantibus invicem se partibus, modo sibi cedentibus. Verum si malitiam a bonitate superari pronuntient, quae ratio est ut natura malitiae non videatur funditus interiisse? Sin autem, quod dicere nefas est, miror quomodo non fugiunt, tam sacrilegam blasphemiam proferentes. Sed nos malitiam nascendi principium a Deo non accepisse hac ratione firmamus, quia nihil eorum quae sibi contraria sunt, potest sui quidpiam generare dissimile. Neque enim vel ex vita mortis origo processit, vel tenebras constat a luce formatas, vel ex aegritudine sanitatem; sed in affectuum mutationibus semper ex contrariis ad contraria translationes efficiuntur. In nativitatibus vero non ex contrariis, sed ex similibus res unaquaeque succedit. Ergo, inquiunt, si neque genitales sunt tenebrae, neque ex Deo factae, unde illis origo est? Nam quia sint malae, nullus audet repugnare vivorum. Quid ergo nos dicimus? Quia malum est non aliqua viva et animata substantia, sed affectus quidam virtuti contrarius, et a bonitate dejectus, et in pravissimorum mentibus collocatus. 5. Quapropter nolo te malum extraneum arbitrari, nec idem principalem naturam nequitiae possidens opinari: sed suae quisque malitiae se auctorem esse cognoscat. Eorum enim quae nobis eveniunt, alia sunt ex natura, id est senectus et languor; alia sponte succedunt, id est fortuiti casus, qui alienis a se plerumque negotiis incursantes vel laetitiam nobis afferunt, vel moerorem, sicut puteum fodientibus occurrit thesauri latentis inventio; aut ad forum pergentibus fit obviam rabidi canis adventus. Alia vero in nostra sunt potestate: sicut voluptatum frenare cupidines, temperare libidines, iracundiam cohibere; vel instigantem vitare, vel veritatem sequi, vel odisse mendacium, mitem moribus esse vel asperum, humilem vel elatum. Quarum igitur rerum domini habemur, earum aliunde non mutuamur initia. Itaque recognosce quia quod proprie malum est, ex commissis arbitrii liberi capit exordium. Neque enim si malum ex necessitate descenderet, tantus peccantibus legum metus incumberet: aut judices supplicia criminosis digna statuerent. Haec mihi dicta sint super eo quod proprie malum est. Aegritudinem vero vel egestatem, aut ignominiam, et alia quae solent moestificare mortales, necdum in malorum censeo partem ponenda; quia nec eorum contrariae causae in maximis bonorum sedibus collocantur: quorum alia sunt naturalia, quae plerumque nobis videntur utiliter evenire. Quapropter suspectam de moribus narrationem in praesentia compescentes, considerationem potius tenebrarum simpliciter, ac sine ulla calliditate nostris mentibus attrahamus. Flagitat autem sermo scire nos, si tenebrae congeneratae sunt mundo, etsi anteriores putandae sunt esse quam lux. Quod si ita est, cur deterior res meliore habetur antiquior? Quanquam asseramus has quoque tenebras non ex sui constare substantia, sed esse vitium quoddam in aere, subtracta luce confectum. Et rursus quaerendum est qua luce locus mundi repente privatus est. Arbitramur enim quia si fuit quidpiam, ante institutionem sensibilis hujus et corruptibilis mundi; profecto in luce fuit. Neque enim dignitas angelorum, nec omnium coelestium militiae, vel si quid est nominatum, aut incompellabile, aut aliqua rationabilis virtus, vel ministrator spiritus, degere posset in tenebris, sed in luce, et laetitia decentem sibi habitum possidebat. De qua re neminem puto contradicturum. Quisquis ergo lumen illud quod super coelos est in bonorum promissionibus opperitur, de quo Salomon dicit: Lux justis semper (Prov. XIII, 9). Et Apostolus: Gratias agentes Deo et Patri, qui nos fecit idoneos in portione sortis sanctorum in luce (Col. I, 12). Si enim damnati in tenebras ultimas abigantur, hi qui remunerationem pro dignis operibus praestolantur, in ea sine dubio luce, quae est extra mundum, quietis domicilium sortientur. Igitur quia constat factum esse coelum praeceptione Dei, subitoque distensum, ac familiari circum terram rotunditate conclusum, habens corpus spissum, et adeo validum, ut possit ea quae extrinsecus habentur ab interioribus separare; ob hoc necessario post se regionem relictam, carentem luce constituit, ut pote fulgore qui desuper radiabat excluso. Tria enim simul oportet in umbra facienda concurrere, lucem, corpus, et obscuratum locum. Ergo mundanas tenebras, ex umbra coelesti corporis exstitisse sciendum est. Tu vero per exemplum manifestum adverte quae dicimus. Si sub meridianis horis tabernaculum tibi quoddam ex materia densa nimis et opaca fundaveris, in spontaneis te ibidem tenebris collocabis. Tales ergo et illas tenebras esse opinare, non principaliter substitutas, sed processum secutas alterius. Has autem tenebras ferunt abysso superferri: quia extremitas aeris solita est conjungi corporum speciebus. Sed tunc aqua erat omnibus superjecta, propter quod necessario tenebras super abyssum fuisse relatum est. 6. Et spiritus, inquit, Dei ferebatur super aquam. Sive diffusionem aeris istius, spiritum dicit, percipe scriptorem portiones tibi mundi singulas enumerantem; nam fecisse Deum dicit coelum et terram, aquam et aerem, hunc liquidum atque diffusum; sive, quod verum magis existimo, et quod his qui ante nos fuere probatum est, Spiritum Dei dicit, id est sanctum. Reservavit enim Scriptura, ut praecipuam hujus competenter mentionem nominis declararet: nullumque alium spiritum dictum debemus credere, nisi sanctum, qui beatae ac venerabilis Trinitatis expletor est, et hunc intellectum capiens, majus tibi subinde commodum conferri reperies. Quomodo ergo hic spiritus aquis superferebatur? dicam tibi non meum sermonem, sed viri cujusdam genere Syri, qui tantum aberat a sapientia saeculi quantum verae doctrinae proximus habebatur. Dicebat enim Syrorum vocem facundiorem esse, et propter Hebraicae linguae cognationem, Scripturarum magis sermonibus indulsisse. Sensus itaque dicti illius hoc modo est: Superferebatur, inquit, Spiritus, hoc est fovebat et vivificabat aquarum naturam, ad similitudinem gallinae cubantis: vitalem virtutem his quae fovebantur injiciens. Hujusmodi ergo ratio quod dixit superferebatur, sic interpretatur, id est ad vivificandam aquarum naturam compellebat. Ex quo sufficienter etiam illud quod a quibusdam valde requiritur, approbari potest: quia nec genitali potentia Spiritus sanctus caret. 7. Et dixit Deus, Fiat lux. Prima vox Dei naturam luminis fabricavit, ac tenebras dispulit, moeroremque dissolvit, et omnem subito laetam speciem jucundamque produxit. Polus tunc apparuit, qui erat interim celatus a Domino; tantaque ejus pulchritudo perclaruit, quantam nunc etiam testificatur aspectus. Aer autem illustrabatur ex ea luce quae sibi erat admixta, acutamque penetrationem proprii fulgoris, ubique per omnes suos terminos intendebat. Sursum enim aetheri erat coeloque vicinus; latitudine autem boreales simul et australes, eoasque partes, necnon et occiduas contingebat, quippe cujus natura lucida est atque perspicua, propter quod nullas moras aut tempora lux per eum commeans sustinebat. Sicut enim obtutus nostros, sine ullo momento temporis, aer mox ad ea dirigit quae videntur; ita lucis accessum velociter, et omni celeritate perceptum, per omnes fines suae complexionis infudit. Aether quoque venustius illuminatum efficitur, et aquae splendidiores apparent, non solum quia lucis candore lustrantur, sed etiam repercussione ejus emicantes, clariorem reddunt aeris effigiem. Ita omnia vox divina, grata et honesta constituit. Nam sicut hi qui olei aspergine perspicuum sibi profundum maris efficiunt, sic rerum conditor Deus sui oris afflatu, jucunditatem lucis, mundo repente constituit. Fiat lux, dixit Deus: confestimque praeceptio fuit opus, et facta natura est, quia nihil voluptuosius in fruendo cogitationem poterit subire mortalium. Sed et si quando vocem sermonemque, vel praeceptionem Dei dicimus, debes advertere non intentione motuque corporis vocem reddentis sonum quempiam destinari, nec aerem lingua verberatum, esse Dei sermonem: sed voluntatis suae momentum, quoniam propter eos qui docentur utilius esse censemus, speciatim figurare praeceptum. Et vidit Deus quia lux bona. Quibus igitur lucem celebrare nos poterimus laudibus, cum tale de sua bonitate testimonium a Conditore meruerit? Licet divina verba nostros paria oculos de illa judicare compellant, nam sermo non sufficit explicare quantum sensus aciei praeveniens attestatur. Si enim pulchritudo corporea ex membris inter se rite compositis, et ex coloris venustate formatur, quomodo lucem cujus natura simplex est, sibique per omnia similis, plena praedicatione quod bona sit, possumus explicare? Ita enim et aurum bonum dicimus, non quia bene operatum est, sed quia coloris sui magna nobis oblectamenta largitur. Similiter etiam stella quae vocitatur Antifer, omnium siderum pulcherrima nominatur, non propter eximiam compaginationem membrorum, quae nulla sunt ei, sed quia laetum alacremque fulgorem nostris impendit obtutibus. Hujusmodi ergo Dei testimonium, non ad hoc solum respicit quod per se lux bona est et jucunda cernentibus, sed etiam propter utilitatem quae postmodum ex ea fuit collata mortalibus, bonam dixit. Et separavit Deus inter lucem et tenebras, id est incommixtam naturam illarum, sibique ex contrarietate disparem fabricavit; quippe quas prolixis a se spatiis et destituit et discrevit, sicut dictum est: Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. 8. Nunc quidem post solis creationem dies appellatur, id est aer sole illustratus, cum in hemisphaerio quod supra terram est commoratur; nox autem dicitur terrae obumbratio, quae sole in occasu condito generatur, tunc autem non solum corporis motu, sed diffusione principalis luminis, modo se subducentis, modo denuo reducentis, secundum divinam praeceptionem dies fiebat, noxque sequebatur. Et facta est vespera, et factum est mane dies unus. Vesperae igitur nuncupatio, communiter intelligenda est. Nam et incipiente die, et ad occasum vergente, nox ei sua vicinitate contigua est: verumtamen ut nativitatis diurnae privilegia reservaret, dixit primo vesperam, dicens quia nox diem comitatur. Nam antequam lux crearetur, nox non habebatur in mundo, sed tenebrae. Obumbratio ergo terrae quam suipra diximus intercidens diem nox appellata est: et deo novo nomine post generationem vocitata est: Facta est itaque vespera, et factum est mane: non dixit dies atque nox, sed vespera et mane, ut vocabuli videlicet dignitatem parti meliori tribueret. Nam dies aeque vesperam maneque contingit, et hanc consuetudinem reperies ubique custodire Scripturam in temporibus numerandis. Dicimus enim tot dies elapsos esse, nullam facientes noctium mentionem, sicut psalmus docet: Dies annorum nostrorum (Psal. LXXXIX, 10). Et iterum Jacob: Dies vitae meae breves et mali (Gen. XLVII, 9). Et alibi: Omnes dies vitae meae (Psal. XXII, 6). Ergo quae tunc historiae causa relata sunt, pro legibus in posterum valitura scriptor instituit. Et fuit vespera, et fuit mane dies unus. Quamobrem non dixit, primus, sed unus? Et certe consequentius fuerat ei, qui dicturus erat de secundo et tertio, et quarto, primum diem potius appellare quam unum. Sed hoc dixit, aut mensuram diei simul noctis que definiens, et tempus utriusque conjungens: ut viginti quatuor horae unius spatium diei viderentur efficere, subaudientibus videlicet nobis, quia nuncupatione diei, nox quoque debet intelligi. Unde, etiamsi unum ex his fieri longiorem, solstitiali immutatione contigerit, praefinitum tamen tempus horarum utriusque complectitur intervalla, tanquam si dixeris viginti quatuor horas ad mensuram unius diei pertineri: vel unum forsitan dixit, ob hoc, quia in coelo de certis signis in eadem iterum sub uno die processio solis et reversio celebratur. Ita quoties vespera vel mane, secundum solis circuitum, terrarum orbem complectitur, non ampliore tempore quam unius diei spatio, propria solet curricula definire. Vel sicut secretior tradit ratio, Deus cum naturam temporis procrearet, et mensuram ei signaque certa ex dierum constituit intervallis: et per septimanam numerari voluit, eamque semper in semetipsam converti praecepit, motum temporis metientem, rursusque septimanam suppleri jussit unius diei spatio, quae septies in semetipsa reflectitur. Haec enim ratio est volubilium schematum, ut a se incipientia semper in semetipsa ferantur. Quod etiam saeculorum proprium est, quae per sua se incessanter vestigia revolvendo, terminum nulla ratione percipiunt. Propterea verticem temporis non primum, sed unum nuncupavit diem: ut ex ipsa nuncupatione cum saeculo sibi servaretur affinitas. Rerum enim simplicium, nihilque commune cum aliis habentium, specimen indicans, congrue penitus et decenter nominatus est unus. Et quamvis multa saecula nobis Scriptura declaret dicens saeculorum esse saecula, tamen nec ibi primum, aut secundum, aut tertium saeculum numeratur. Unde causarum potius diversarum actuumque differentias, et non saeculorum circuitus et successiones ac fines datur intelligi. Dies enim, inquit, Domini magnus et lucidus (Joel. II, 11). Et alibi: Quid vobis quaerere diem Domini? Qui tamen tenebras habet, non lucem (Amos V, 18). Sed tenebras eas dixit quae deputatae sunt sibi dignis. Nam inocciduum et sempiternum diem illum sermo testatur, quem etiam octavum psalmus appellat: quippe qui extra tempus habetur. Sive ergo diem, sive saeculum, sive septimum dixeris, ex eodem trahitur intellectu, singulariter et non multipliciter declaratur. Itaque ut ad futuram vitam nostra cogitata dirigeret, diem principalem, qui est imago saeculorum, unum non immerito vocitavit, ut pote lumini aequaevum. Dico autem sanctum Dominicum qui resurrectione glorificatus est Salvatoris. Et hoc est quod dixit: Facta est vespera, et factum est mane dies unus. Sed vesperae quidem illius narratio occupata, praesenti vespera modum cursui nostrae disputationis imponit. Pater autem verae lucis, qui diem coelesti lumine decoravit, et noctem ignis radiis clarefecit, qui venturi saeculi requiem merentibus praeparavit, corda vestra perlustret agnitione veritatis, et intemeratam custodiat vitam vestram, praestans vobis honeste ambulare, quatenus fulgeatis ut sol in claritudine sanctorum suorum, ad exsultationem meam in diem Domini, cui gloria et honor, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
LIBER TERTIUS.
1. Primae diei opera, vel potius unius, neque enim fas est ei nos detrahere dignitatem quam a Conditore promeruit, cum per se singulariter ederetur, nullatenus aliarum connumerata curriculis, cum omnia quae in ea facta sunt, heri noster sermo disseruit. Et haec passim dividens, alimoniam matutinam, vespertinamque laetitiam praestitit animis auditorum; nunc autem ad miracula secundi diei properamus. Hoc autem commemorans, non in referentis potentia colloco quae dicuntur, sed in Scripturae gratia, quae naturaliter possidens intelligendi facilitatem, illis amorem suum cordibus inspiravit, qui persuasioni superfluae anteferunt veritatem; sicut et psalmus veri suavitatem demonstrans, ita dicit: Dulcia faucious meis verba tua, super mel ori meo (Psal. CXVIII, 103). Heri itaque, quantum possibile fuit, erga verba Domini commorantes vestros sensus delectatione replevimus. In hodiernumque diem festinanter occurrimus, sequentium rerum miracula spectaturi. Verumtamen minime latere nos potuit, quia multi opifices labore suarum manuum victitantes, circumstant nos, et admonent ut narrationem propositam brevitate stringamus, ne diutius extrahantur ab opere. Quibus hoc respondeo, quia pars modica temporis fenerata Deo, non solum ipsa non deperit, sed cum magnis ab eo rependitur incrementis. Omnes enim res quae occupationum causas efficiunt, Dominus omnipotens opportune scilicet tribuens corporibus fortitudinem, animisque laetitiam, nec non facultatem negotiis peragendis, si tamen nos saecularibus praeponenda spiritalia censeamus. Quod si forsitan in praesenti vita, remunerationem bene gestorum recipere non potuerimus, futuris tamen saeculis, copiosos sine dubio thesauros sortiemur. Quapropter obsecro vos ut omnes cogitationes mundanas de vestris mentibus excludatis, et penitus mihi vos integros praebeatis. Neque enim ullum commodum capiet praesentia corporalis; cum mens curis implicata terrestribus, creditur absentare. 2. Et dixit Deus: Fiat firmamentum; et sit separans inter aquam et aquam. Jam quidem hesterno die audivimus verba Domini dicentis: Fiat lux, hodie, Fiat firmamentum. Plus tamen quiddam videntur habere praesentia. Neque enim verbum in nudo praecepto remansit, sed causa per quam quaeritur firmamenti productio apertius declaratur; id est, ut dividat inter aquam et aquam. Primo quidem reputemus, discutientes quomodo Deus alloquitur, nostro ne, id est hominum more, qui prius futurae rei formam concipimus intellectu; deinde ex subjectis congruas et familiares unicuique significationes colligentes exprimimus, et post hoc ministeriis vocalium officiorum cogitata manifestantes, per aeris crepitum et articulati sermonis obsequium, publicamus sensum corde conceptum. Et quomodo non insanire dicendus est qui Deum talibus officiis indigere pronuntiat ad explananda quae cogitat; cum magis pium sit asserere, quia voluntas divina, et prior impetus mentis ejus, Verbum est Dei? Quod ideo in specie quadam Scriptura figuravit, ut ostenderet quia non solum fieri voluit creaturam, sed etiam aliquo cooperante perfecit. Poterat enim sicut ex initio de omnibus historicus, et modo referre, quia in principio fecit Deus coelum, deinde fecit lucem, et postea firmamentum: nunc autem Deum jubentem et loquentem videtur inducere, nullo nos impediens fascino quominus vestigiis indiciisque perducti, ad contemplationem ejus qui est ineffabilis veniamus. Quae enim labore quaesita sunt, et jocunde percipiuntur, et diligentissime conservantur. Nam quorum facilis habetur adeptio, eorum sine dubio fastidiosa possessio est, propterea nos tramitem verae rationis ingressos, ad explorandum dirigit Unigenitum. Et certe vocifero sermone non erat opus incorporeae naturae, cum destinatio cogitationis cooperantem latere non posset, quippe quibus consiliorum societas, ex ipsa potestate suppeditat. Nam vox propter auditum necessaria est, et auditus propter vocem. Ubi vero nec aer est, nec lingua, nec aures, nec tactus asperior, ad sensum capitis repercussum sonitum perducendo, ibi nec sermo necessarius est, sed ex ipsa, ut ita dixerim, cardinali cogitatione fit participatio voluntatis. Sicut ergo praediximus, ut mens nostra consurgeret ad inquisitionem vultus ejus de quo agimus, prudenter et optime schema hujusmodi elocutionis assumpsit. 3. Secundo loco quaerendum est si aliud praeter id quod initio factum est coelum, firmamentum fuit, quod tamen et ipsum coelum vocitatur; vel si certe duo coeli sunt, quanquam philosophi de coelo disputantes tolerabilius acquiescent linguas suas truncandas exponere, quam ut duos coelos esse concedant. Unum enim asserunt coelum, cujus naturam minime pati confirmant, ut secundum vel tertium adjiciatur ei, quoniam, inquiunt, tota coeli substantia in unius conformatione consumpta est. Singulare namque ferunt corpus esse vertibile, certoque ambitu circumseptum, quod quia in primi coeli creatione profecit, nihil reliqui esse ad secundi vel tertii compositionem. Sed haec dicentes materiam quamdam ingenitam Conditori opinantur habitam, ex prima fabulositate sequentium mendacia contexentes. Nos autem rogamus Graecorum philosophos, non antea nostra reprehendere, quam inter se valeant ipsi tenere concordiam. Nonnulli enim ex his infinitos esse coelos asserunt, et mundos innumerabiles: quorum quando malesuadam professionem superaverint acriores, probationibus quibusdam ex geometriae necessitate collectis, rursus affirmare se putant, eo quod natura non ferat, ut aliud coelum praeter unum generari potuerit. Sed eos tunc magis nos risu dignos dicimus, maxime quia videntur saepe quoque in aqua fieri plurimi, unde dubitandum non est de multitudine coelorum, et quod vivida creatrix omnium virtus, in eorum constructione suffecerit, quorum fortitudinem et magnitudinem, si Dei potentiam contemplati fuerimus, non arbitrabimur discrepare a fluxu liquoris, qui cum in vacua vasa diffunditur, quibusdam interdum reflationibus intumescit. Ergo risibilis eorum penitus propositio est, de omnipotentis impossibilitate certantium. Nos autem tantum absumus secundo coelo discredere: quia et tertium profitemur, cujus beatissimus Paulus non est fraudatus aspectu (II Cor. XII, 2). Nam psalmus nominans coelorum coelos etiam plurimorum nobis subjicit intellectum. Nec tamen admirabilior ista quaestio, septem illis orbibus videtur, secundum quos ferri septem stellae, consonanter ab omnibus praedicantur: quos etiam reconditos in se dicunt, exemplo cadorum uno super alium commissorum, et eos contrariis adversus se motibus impulsos, et acuta cum gravibus temperantes, concentum quemdam et harmoniae melos reddere dulce confirmant. Cujus rei assertores, cum fidem dictorum suorum ratione communis sensus approbare cogantur, hoc dicunt quia per veterem consuetudinem intenti auribus, erga crepitum illum qui ex prima nativitate resonuit, usu quotidiano, oppletarum aurium sensus obsurduit, atque ideo minus harmoniam possumus auscultare, sicut in officina fabrili, assiduis ictibus operantium contusus hebescit auditus. Verum has saeculariorum meditatas astutias illis tractare permittentes, nos ad sermonem redeamus Ecclesiae. Dictum est itaque a praecessoribus nostris, non esse hanc secundi coeli creationem, sed prioris expositionem. Ibi enim carptim Scriptura retulit coeli terraeque facturam; hic curiosius rationem tradidit nobis, qua unumquodque confectum sit elementum. Nos autem dicimus quia quando et nomen aliud, et usus proprius est in secundo, aliud esse necessario illud quod primo factum est coelum habens naturam validiorem, quae praestat rebus omnibus utilitatem praecipuam. 4. Et dixit Deus: Fiat firmamentum, et sit dividens inter aquam et aquam. Igitur antequam radicem eorum quae scripta sunt attingamus, experiamur ea quae nobis objicienda putamus ab aliis improbare. Sciscitantur namque nos, proponentes, si sphaerae simile habetur firmamenti corpus, sicut visio ipsa testatur, quomodo fluitans aqua, semperque ad inferiora delubricans, poterat in globositate curvati firmamenti consistere? Quid respondemus? quia non omnimodis, quod videtur nobis suspicientibus intrinsecus esse volubile, hoc etiam extrinsecus in sphaerae similitudinem creditur esse formatum. Siquidem lavacrorum marmoreas videmus cameras, interius quidem semirotundo schemate fabricatas, in fastigiis vero suis habere planitiem. Cessent ergo super hoc nobis calumniam generare, jactantes quod aqua non possit in superioribus partibus contineri. Reliquum est ut dicatur quae natura sit firmamenti, et cujus rei gratia intercedere statuta est aquis. Solemne igitur Scripturae est in causis virtute praestantibus, haec proferre, velut si dicatur: Dominus firmamentum meum et refugium meum (Psal. XVII, 5). Et alibi: Ego firmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4). Et: Laudate eum in firmamento potentiae suae (Psal. CL, 1). Et saeculares quidem firmum corpus dicunt, quasi condensatum; et referunt quod ad distinctionem mathematici corporis indicatur; aliud est enim mathematicum, et aliud quod intervallorum prolixitate subsistit, id est, in altitudine et latitudine distensum. Quod autem firmum est, cum sit disjunctum spatiis, etiam duritiam possidet. Sed Scriptura consuevit illud corpus quod est validum nimis et solidum vocare firmamentum, sicut et aerem crassum et concretum eodem. solet saepius appellare vocabulo, cum dicit: Qui firmavit tonitruum (Amos IV, 13). Spissitudinis enim duritiem, quia spiritus conceptus in nubibus violenterque proruptus efficit sonum tonitrualem, firmationem tonationis appellat. Unde nunc quoque arbitramur in aliqua firmissima natura, meatum aquarum lubricationemque consistere, et contentam vocis hujus repagulo sustineri, quoniam de aquarum communium editione nativitatem creditur habuisse, vel certe humori coagulato similem esse convenit aestimare: aut ejusmodi alicui materiae, quae ex diffusione liquoris sumpsit originem, qualis est lapidis natura crystallini, quem ferun ex aquarum concretione generari. Lapis vero qui proprie lucidam possidet perspicuitatem, et qui secundum suam naturam fuerit sincerus inventus, nec alicujus putredinis admixtione foedatus, nec fundus rimis aliquibus fixus est, aeri similis habetur in colore; sed nulli eorum conferre nos fas est firmamentum. Puerilis enim revera et insipientis est mentis, talem capere de coelestibus opinionem. Sed neque si omnia in omnibus sunt, id est, ignis in terra, aer in aqua, in aliis alia, nec quia eorum elementorum quae nostris sensibus subjiciuntur, nihil sociale habetur, vel mediarum, vel contrariarum communione causarum: ob hoc etiam arbitrari debemus, firmamentum, aut unum ex simplicibus esse, aut quod ex eis processit esse promiscuum, cum manifeste nobis Scriptura praecipiat nihil sensui nostro licere amplius quam concessum est opinari. Nec illud nos, quaeso, praetereat indiscussum, quod postquam Deus praecepit, dicens: Fiat firmamentum, non sine ratione adjecit historicus: Et factum est firmamentum. Nam ante fecit Deus firmamentum. Et iterum: Divisit Deus. Auscultent igitur surdi, et illuminentur ad videndum caeci. Quis autem tam surdus est, quam qui non audit ita palam vociferantem Scripturam? vel quis tam caecus, nisi qui evidentibus documentis instructus, gloriam Unigeniti non respectat? Et dixit Deus: Fiat firmamentum. Haec vox destinationis indicat causam. Quod autem dixit: Quia fecit Deus firmamentum, perfectionis est demonstratio. 5. Nunc in reliqua sermo vertatur. Et sit dividens inter aquam et aquam. Infinita erat, quantum datur intelligi, aquarum diffusio, undique alluentium terram, ita ut aliorum etiam elementorum statutos terminos videretur excedere; propterea in sequentibus dicitur abyssus circumdedisse tellurem. Sed multitudinis quidem aquarum causam paulo inferius exponemus. Verumtamen nullus nostrum, sed nec eorum qui valde sunt eruditi et acutissime intuentes ad corruptibilem hanc fluxamque naturam, opinando valebit reprehendere, vel impossibilia vel figmentis quibusdam narrationi conglutinata nos verba proferre; nec exiget probationes per quas possumus astruere super quid aquarum fuerit natura fundata. Ea enim ratione qua terram aquis graviorem firmantes, in media omnium hanc libratam esse pronuntiant, illam quoque coelestem aquam, propter naturalem impetum ejus, semper ad ima tendentem, et propter aequalitatem ex omni parte collocatam, necesse est super orbem terrarum stabiliter permanere. Ergo ampla nimis erat aquarum natura, ac non pro terrae dimensione diffusa, sed multo largius illius ambitum superabat. Ita ex initio magnificentissimus artifex futura prospiciens, sequentium utilitatem ex priorum dispositione constituit. Quae causa fuit ergo ut aquae enormitas exuberaret in terris? Quoniam necessaria erat rebus ignis natura, non solum erga dispensationem terrestrium, sed etiam ad perfectionem cunctorum. Etenim brevissima semiplenaque forent omnia, si maximis ac principalibus elementis aliquid minus esset, quae quidem contraria sibimet, atque alternae substantiae devoratoria scimus esse. Ignis enim consumit aquam, quando virtute praecellit, aqua vero cum abundaverit exstinguit ignem. Erat ergo necessarium, neque concordare inter se firmiter haec elementa, nec integra penitus defectione alterius, praebere causam solutionis rerum omnium, ideoque sufficientem gubernator mundi reposuit humoris copiam, ut praescriptos sibi terminos non excedens, igneae posset edacitati resistere. Deus enim, qui omnia sub ponderationis et mensurae ordinatione constituit, cui etiam guttae imbrium numeratae sunt, teste Job (XXXVI, 27), noverat quanto tempore aqua in orbe terrarum permanere deberet, et vel quantam igni alimoniam praepararet. Haec est aquarum ratio secundum creaturam. Verumtamen usus ignis quam necessarius sit rebus humanis, quis ita vivendi penitus expers habetur, ut hoc non aliter nisi ex doctrinae traditione cognoverit? Nam non solum eae artes quae vitae humanae sustentatrices sunt, indigent ignis auxilio, sed arborum etiam germinatio, fructuumque maturitas, et animalium tam terrestrium quam marinorum nativitas, neque principio processisset, neque perduraret in tempora, si caloris beneficium defuisset. Aquarum quoque abundantia valde fuit necessaria, ut incessabiliter et sine intermissione pastum sibi de his ignis attraheret. 6. Intuere denique diligentius creaturam, et invenies vim fervoris cunctis quae oriuntur et occidunt, potenter haerere. Propterea terris aquae largissimae sunt infusae, ultraque quam videntur sunt extensae, quae et fundum telluris attingunt; unde etiam fontibus et puteis largior copia manandi suppeditat, praecipitesque torrentium cursus, ut humor in multis ac diversis videlicet horreis conderetur. Itaque ab Orientis partibus hibernis progreditur Indus fluvius, omnium violentior fluentorum, sicut speculati sunt ii qui situm orbis descripsere terrarum. De meridianis autem locis Bactrus effluit et Choaspis, et Araxes, ex quo Tanais, abruptus in Maeoticam transit paludem. Phasis autem de Caucasiis exit montibus, et innumerabiles alii, de regionibus arctois ad Euxinum feruntur Pontum. Ab Occidentis vero climatibus aestivis, sub Pyrenaeo vertice Tartesus, atque Ister, quorum unus in exteriora maria decurrit, alter veniens per Europam, digeritur in Pontum. Eos autem quid necesse est enumerare, qui de Riphaeis Scythiae interioris montibus oriuntur? Quorum est Rhodanus, qui cum pluribus aliis navigalibus fluviis, Galatas et Hesperios, Celtorumque gentem, multasque finitimas praeteriens nationes, pelago miscetur Occiduo. Nam corum qui ex superiore meridie per Aethiopiam descendunt, id est, Tages, et Nisus, et Cremeas, et Nilus; alii in nostrum mare influunt, alii in citeriorem devolvuntur Oceanum; licet Nilus non sit fluminibus comparandus, quippe qui more pelagi, tempore diffusus aestivo, terram stagnare consuevit Aegyptiam. Ita mundi pars habitabilis aquis tota repleta est, non minus fluctibus aequoreis circumsepta, quam amnibus irrigata, propter ineffabilem sapientiam Conditoris, qui repugnatricem calori naturam, ut esset sufficiens ordinavit. Erit autem tempus quo ignis cuncta torrebit, ut testatur Isaias, loquens ad omnium Dominum Deum: Qui dicit abysso: Dissipaberis, et omnia flumina tua siccabo (Isai. XLIV, 27). Despecta ergo sapientia saeculari, recipe una nobiscum magisterium veritatis, nullis quidem facundiae phaleris exornatum, scientiae vero ratione potissimum. 7. Propterea: Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam. Diximus quid significat appellatio firmamenti: id est, non duram fortemque naturam, quae fulcimine aliquo sustentatur et pondere. Nam multo proprius ejusmodi vocabulum terra meruisset, sed propter substantiam superiorum, quae subtilis et rara est, nulloque sensu comprehensibilis habetur, firmamentum nuncupavit, comparatione scilicet corporum leviorum, quae nec visu, nec tactu valemus attingere. Et simul cogita locum quemdam, qui discernit humorem, cujus partem tenuiorem supernis stationibus deputavit, crassiorem vero limosamque inferioribus destinavit, ut illa quae ex initio facta est temperatio permaneret, aquarum paulatim minutione confecta. Sed tu quidem liquoris amplitudini non discredis, ad ignis autem vim non respectas, qui licet exiguus habeatur in visu, multitudinem tamen aquarum valet expendere. Semper enim trahit ad se subjectas undas, in modum medicatoriae cucurbitae; facileque consumit eas exemplo luminis lucernalis, quod per appositam stuppam lambens oleum mox peredit. Aether autem quis dubitet flammeum esse atque torridum? Quod nisi statutis sibi a Creatore finibus frenaretur, facile cuncta consumeret: quae res prohibet ut non totus humor qui rebus diversis insertus est calore solis voratus aresceret. Ob hoc coelestis facta est aqua loco superiore collecta, quam paludes, et fluvii, pelagusque surgentibus de se vaporibus exhalant, ut non ardor aethereus omnia quae subjecta sunt conflagraret. Siquidem solem quoque videmus, aestate stagna leviora brevissimo temporis spatio repente siccare. Ubi ergo est aqua illa? Demonstrent nobis callidi, dubium ne cuipiam potest esse quin fervore solis expensa defecerit? Licet nec calidum solem dicant esse, tanta illis suppeditat in loquendo facultas. Et considerate quo freti documento, rebus evidentissimis adversantur. Quoniam, inquiunt, candidus color ejus est, et non rubeus, aut puniceus habetur, ob hoc non igneum solem esse contendunt. Calorem autem ferunt ex asperiore ejus circumversione procedere, hoc videlicet argumentantes, ut asserant solem nihil expendere de humore. Sed ego, etiamsi non verum sit quod objicitur, non refutabo sermonem, utpote mihi astipulantem. Dicebatur enim propter ignis edacitatem aquarum necessariam esse multitudinem: nihil tamen interest utrum naturalis sit an quaesitus ardor, dummodo circa eamdem materiam similes casus exerceat, id est, sive cum inter se ligna fricantur, flamma consurgit, sive sponte succensus ignis, quae fuerint injecta consumpserit, unus scilicet atque idem exitus ab utroque procedit. Et certe videmus moderatricem sapientiam Dei, solem in alias partes ex aliis transponentem, ut non semper in eisdem commoratus locis, fervoris aviditate mundanum depopuletur ornatum. Sed nunc eum ad Australem zonam, nunc ad signa solstitialia pro temporum mutatione traducit, atque inde in arctoam regionem convertit, ut paulatim per diversa commigrans terrenis fructibus temperamenta custodiat. Videant tamen si non ipsi sibi probantur obsistere, cum mare ideo confirmant incrementis fluvialibus non augeri, quia calore solis absorbetur, unde etiam salsa et amara ejus aqua perficitur, ut pote quae saporem propriae dulcedinis, raptu fervoris amittit et ubi leviorem quidem partem secum aufert, graviorem vero et limosam, velut faecem aliquam hic relinquit. Sed qui de mari modo talia disserebant, rursum mutati nullam defectionem fieri liquoris a sole pronuntiant. 8. Et vocavit Deus firmamentum coetum. Proprie quidem aliud illi conveniens fuerat nomen. Scimus tamen saepissime coelum dici locum spissum densatumque aeris istius palam nostris obtutibus occurrentem. Coelum autem a cernendo vocari, quod ex Graecorum melius etymologia colligimus, quod οὐρανόν appellant, ἀπὸ τοῦ ὁρᾶσθαι, sicut dicit Scriptura, volatilia coeli (Psal. VIII, 9); et alibi, volatilia secundum firmamentum coeli (Gen. I, 20). Tale est et quod dicitur: Ascendunt usque ad coelum (Psal. CVI, 26). Et Moyses benedicens tribum Joseph, ex finibus coeli, et mutatione solis, et concursione mensium, et ex vertice montium benedictionem dat (Deut. XXXIII, 13); ut pote regione telluris rerum talium copiis abundante. Sed et in maledictis Israel: Sit, inquit, tibi super caput coelum aeneum (Deut. XXVIII, 23), indicans integram siccitatem, atque defectum liquoris aeris per quem terrenis fructibus fecunditas optata praestatur. Quando ergo de coelo dicit emitti rorem vel pluviam, aquas intellige, quae superiorem tenere jussae sunt regionem. Conglomeratis enim vaporibus in altum, et aere ventorum flatibus condensato, exhalationes hae quae subtiliter nubibus inseruntur, per mutuas accessiones guttae perficiuntur, suoque pondere collisae deorsum pelluntur. Haec est imbrium generatio; cum vero fuerit despumatus humor, flabrorum violentia repercussus, cum frigore vehementius indurescit, concretis nebulis, nix gelata defertur ad terram. Et omnino secundum ejusmodi rationem, licet tibi omnem aquarum exspectare naturam, quomodo circum aerem qui super nos est congregantur. Nullus tamen argumentationi eorum qui de coelo disputant, simplicitatem spiritualium velit conferre sermonum. Quantum enim recte viventium mulierum pulchritudo meretriciae formositati praeponitur, tantum noster sermo saeculari noscitur praelatus esse doctrinae. Illi enim coactam verbis suasionem soliti sunt afferre; nos autem nudam fallendi proferimus veritatem. Sed quid opus est nos commovere certamen, illorum mendacia repellentes, cum possimus scripturas suas sibimet conferentes, sine nostro labore illorum exspectare conflictum? Qui nec eloquentia differentes, nec numero pauciores, nec dignitate deteriores, suis adversariis repugnantes, cum ignem omnia torrere penitus ac devorare confirment, rursus de recidivis seminibus, quae ignis conflagratio derelinquit, causas regenerationis inducunt. Unde etiam mundos innumerabiles introducunt. 9. Sed illi utriusque professionis veritate privati, hinc inde per inopiam subsidia sui erroris exquirunt. Siquidem et de his aquis quas firmamenti interjectio separavit, occasione allegoriarum et sensus altioris, quasdam nobis figuras objiciunt, dicentes spirituales incorporeasque virtutes, mutabiliter intelligi debere pro aquis, et sursum quidem super firmamentum remansisse digniores, in humilioribus autem diversoriis ut pote crassioribus et coenosis, noxias constitisse. Propterea dicunt eas aquas quae super coelos sunt, laudare Dominum, id est, optimas virtutes quae dignae sunt, ob suae meritum puritatis, decentibus celebrare laudibus Conditorem. Eas vero quae continentur inferius, spiritus esse pravitatis affirmant ex altitudine naturali in profundum malitiae devolutos, quos ut turbidos, ac seditiosos, et vitiorum tumultibus fluctuantes, mare propter varietatem sui propositi, quod mutatur assidue, nuncupatos. Sed nos hujusmodi sermones, ut somniorum conjecturas et aniles fabulas omittentes, aquam intelligamus, aquam esse veram, separationemque firmamenti, ita ut Scriptura tradit, accipiamus. Et si quando laudem communi omnium Domino aquae dicantur offerre, non ob hoc aestimandae sunt rationabilis esse naturae. Neque enim quia coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XIII, 1), modis omnibus animati sunt, nec firmamentum sensibile animal esse putandum est, quia enuntiat facturam manuum suarum. Quod etsi dixerit quispiam, coelos quidem contemplabiles esse virtutes, firmamentum autem factricem Dei potentiam, sermonem quidem nos hujusmodi, quamvis sit commentitius, tamen non aspernanter admittimus, sed verum hunc esse nullatenus patiemur. Nam nec ros, aut bruma, vel frigus, aut aestus, quoniam laudare omnium creatorem jubentur, ut ait Daniel (Cap. III), sensibilis esse vel invisibilis intelligenda natura sunt; sed consideratio eorum prudenter a sensum habentibus contemplata, glorificationem perficit Creatoris. Non solum enim aqua quae super coelos est, tanquam caeteris honore praecellens propter insitam sibimet venustatem, laudem dependit Domino; sed idem facere etiam quae in terra sunt invitantur, id est, dracones, et omnes abyssi (Psal. CXLVIII, 7). Ita nec abyssus, quam in pejorem partem conantur abjicere fabricatores allegoriarum, refutabilis aestimatur a Psalmista: cum et ipsa secundum suam qualitatem hymnos potentiae Conditoris emittit. 10. Et vidit Deus quia bonum est firmamentum. Non oculorum probatione dixit bonum. Neque enim corpoream delectationem praestant nobis quae constituuntur a Deo, nec ea illorum percipienda voluptas est quae videntur jocunda mortalibus; sed bonum dixit opus quod artis suae ratione pensatur, et ad finem futurae commoditatis intendit. Merito ergo quidem in rationem gignentium manifestam esse proposuit; illa quae subinde per partes effecta sunt, opifico suae virtutis sermone percurrens, ut pote mundi consummatoria collaudavit. Nam manus et oculus, caeteraque membra simulacri aenei sparsim projecta nulli videntur esse bona; cum autem in suum ordinem composita redigantur, speciemque congruae formationis acceperint, a quolibet imperito facile discernuntur. At vero elementorum Creator, et ante singulorum compositionem, noverat cujusque operis bonum: singulaque collaudans, cogitationem suae mentis ad futurum exitum dirigit formatorum. Talis ergo nunc quoque artifex singularum partium Deus, assertor et praedicator; sed paulo post omni pariter mundo, competentem laudem, cum fuerit consummatus, impertiet. Sed hic jam narratio matutina secundae diei terminum sortiatur: ut auditoribus studiosis inducias praebeamus, quo inter se conferre quae dicta sunt, memoriaeque beneficio, in intimis cordibus ad utilitatem propriam retinere cuncta procurent, et usu meditationis assiduae, doctrinae cibum ruminantes, post digestionem salubrem, residui flagitent alimenta sermonis. His vero qui vivendi causas manibus exercent indulgentiam medio tempore tribuamus; ut completis operibus animum curarum nexu solutum, rursus dapibus exhibeant vespertinis. Interea, Dominus, qui magnifica fecit ex nihilo, et a nobis haec parva verborum proferri libamina dispensavit, det vobis intellectum suae veritatis; ut ex visibilibus invisibilem reputetis, et ex magnitudine ac pulchritudine creaturae, decentem gloriam Conditoris meus vestra percipiat, ut et in terra, et in aere, et in coelo, et in aquis, et inter diem et noctem, et in omnibus quae cernuntur benefactoris monumenta certissima capiatis. Neque enim aut peccatis tempus dabitur, aut inimico locus suggerendi contraria relinquetur, Domino vestris sensibus adhaerente; cui gloria et veneratio, nunc et semper, et per omnia saecula saeculorum. Amen.
LIBER QUARTUS. De congregatione aquarum, et apparitione aridae disputatio.
1. Sunt urbes quaedam quarum populi spectaculis mirabilibus a matutino tempore usque ad vesperum, proprios oculos pascendo reficiunt: cantus etiam blandos, modulationesque lascivas, luxum nimium generantes, sensibus suis injiciunt, quorum auscultatione diutius oblectati, nullatenus satiantur. Et tamen eos homines multi beatos appellare consueverunt, quia necessaria negotia deserentes, et artes quibus vivendi subsidia comparantur, per desidiam et voluptatem statutum sibi tempus vitae peragentes, inanibus actibus occupantur, ignorantes quia saltatio spectationibus approbata turpissimis, publicum et commune perficit magisterium vitiorum. Lyrica etiam carmina, cantusque tibicinum, et meretriciae cantiones, cordibus audientium lapsae, quid aliud quam infamiam spectatoribus inolescunt aemulantibus histriones? Nonnulli autem circensium furiali ardore detenti, noctibus somniantes pro equorum velocitate contendunt, modo currus rotantes, modo aurigas in partem aliam transferentes, omnemque prorsus diurnam cogitationem tempore soporis revolvere non desistunt. Nos autem quos Dominus, qui opifex rerum maximus et valde mirificus habetur, ad demonstrationem suorum operum convocavit, deficere non debemus erga eorum spectacula, nec desides fieri in auscultandis Spiritus sancti sermonibus; sed circumdantes praeclaram hanc divini operis stationem, transactaque tempora cogitationibus reputantes, contemplemur coelum quidem levatum ut cameram, sicut dicit propheta (Isai. XL, 22), terram autem vastam nimis, immensitate vel pondere in semetipsam constare fundatam, aeremque diffusum liquidumque natura; congruam et incessabilem spirantibus alimoniam ministrantem, scindentemque se moventibus omnibus, leniterque cedentem mollitudinis intercessu; aquam vero altricem corporum, et humano generi nimis utilem constitutam, ac moderate in deputatis sibi conceptaculis permanentem. Quas res, ita se habere, de his quae recenter lecta sunt approbabis. 2. Et dixit Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in congregationibus suis, et appareat arida. Et vocavit Deus aridam terram, et congregationes aquarum vocavit maria. Quantas mihi calumnias in his quae sequuntur objeceris, exigens quemadmodum terra possit invisibilis haberi, colore praesente, siquidem color omnis sensu comprehenditur visionis, et fortasse tibi non videtur esse sufficiens quod diximus; quia non ad naturam, sed ad nos invisibilis fuisse terra relata est, propter aquarum videlicet injectionem, quae tunc omnes terras operuissent. Nunc vero ausculta Scripturam, quomodo seipsam declarat: Congregentur, inquit, aquae, et appareat arida. Velamentum subducitur, ut conspicua fieret, quae interim non videbatur. Illud etiam forsitan quis requiret, cur id quod per naturam subest: aquis, id est, ut semper ad procliviora contendant, hoc ad praeceptionem Creatoris sermo convertit. Donec enim in planitie fuerit aqua recondita, stabilis est, non inveniens quo declinet, ubi vero descensus occurrerit, irrumpente protinus parte priore, reliqua multitudo consequitur properanter effugiens, quae praecedit urgente venientis impulsu: tantoque velocior meatus aspicitur, quanto majoris ponderis fuerit aqua quae confluit, locusque devexior. Si ergo talis natura liquoris est, differret utique praeceptionem qua jusserat aquas in unum conceptaculum congregari. Poterat enim sine dubio, propter naturalem impetum in regiones concavas sponte decurrere, priusquam terga compleret: nullus enim terrarum locus sic aequalis est, ut aquarum situs. Deinde, inquiunt, quomodo in unam congregationem jussa est convenire, cum maria esse diversa sciamus, quae certe multum a se distare noscuntur? Ad illud igitur quod primum quaesitum est, hoc respondebimus: quia tu quidem post editionem praecepti divini humoris motum cognovisti, et quia circumfluus habetur semperque decurrens. Nam priusquam meatum caperet ex auctoritate coelesti, nec tu eum vidisti, nec ab alio qui viderat didicisti: unde debebis advertere quia vox Dei, naturae formatrix est, et praeceptio quae tunc data est creaturae, dispositionem cunctis quae forent gignenda praebebat. Nam et dies et nox semel factae sunt, et ex illo usque nunc, sibimet vicibus succedendo, curriculorum suorum tempora certis portionibus divisa custodiunt. 3. Congregentur aquae. Jussum est aquarum naturam diffluere, et nunquam deficit obsequendo mandatis. Hoc autem dico respiciens ad liquidam aquarum sortem, quarum aliae semper manant ut fontes et fluvii, aliae congregatae sunt et sistentes. Sed mihi nunc de fluentibus sermo est. Congregentur aquae in congregationem unam. Si quando te stantem juxta rivum subit cogitatio, reputans cujus impulsu de telluribus aqua progreditur, vel quae sunt horrea de quibus tam largiter effunditur, aut qui locus ad quem cogitur pervenire, vel quomodo nec illa deficit quae sequitur, nec ea quae praecessit exuberat; profecto reperies omnia haec ex voce prima teneri, unde etiam meatus illi suppetit sempiternus. Quamobrem in omni semper historia memento primae praeceptionis, quae dicit: Congregentur aquae. Etenim oportebat eas decurrere properanter, ut devenirent ad propriam regionem: et postquam ventum esset, stare in conceptaculis deputatis, atque ultra non tendere. Propterea est ab Ecclesiaste dictum: In mare fluvii delabuntur, sed mare non superimpletur (Eccle. I, 7). Quia et quod aquarum cursus urgetur, et quod mare certis circumscriptum finibus retinetur, primae praeceptionis virtus est: Congregentur aquae in unam congregationem: ut non scilicet illa quae influit, expletis conceptaculis superfusa, cunctos similiter terrarum terminos inundaret; idcirco jussa fuit in unam se congregationem redigere. Propterea pelagus ventis saepe turbatum, ac fluctibus aestuans, in altumque consurgens, ubi littora vicina tetigerit, fervoris impetum spumando resolvens, mox frangitur atque subducicitur. Aut me non timebitis, dicit Dominus, qui arenam terminum pono mari (Jer. V, 22)? Etenim mirum est quomodo res omnium quae in terris habentur infirmior arena, jussu Dei violentiam maris frenat. Quod si secus esset, quae ratio vetare poterat Rubrum mare, ut non Aegyptum totam, quae utique devexior habetur, invaderet, proximoque pelago misceretur, nisi praecepto Conditoris esset inhibitum? Nam quia humilior est Aegyptus Rubro mari, certissime docemur ab his qui Aegyptium et Indicum mare conjungere voluerunt, quorum primus est Sesostres Aegyptius, secundus Darius Medus. Haec eo dixi, ut divinae sanctionis potentiam nosceremus. Congregentur aquae in congregationem unam, id est, altera non procedat ex illa, sed in primo conceptaculo, quae collecta est teneatur. 4. Deinde cum diceret: Congregentur in unam congregationem, docuit quia multae erant aquae variis divisae modis. Loca enim convallia, profundioribus naturaliter cavata spatiis, habebant aquam collectam, nec non etiam campi pleni erant, similitudinem pelagi referentes, aliaeque ejusmodi regiones, de quibus omnibus in unam congregationem confluere sunt praeceptae. Et nullus dicat, quia si totam terram, tunc aquarum texerat multitudo, nihilominus ea quoque loca, in quae postea jussae sunt aquae concurrere, repleta tunc erant. Ubi ergo deberet aqua colligi, quae omnes terrarum partes invaserat? Ad hoc respondemus, quia quando praeceptio data est ut in unam congregationem coirent, tunc et susceptionis earum causa processit. Neque enim erat illo tempore mare quod extra Gaddiros est, nec maximum illud, et solis audacibus navigabile pelagus, quod Britannicam insulam, et Hiberos occiduos alluit, habebatur, sed postmodum jussu Dei capacitas sufficiens praeparata est, ut aquarum ibidem multitudo conflueret. De qua re quoniam repugnare videtur nostrae mundificationis sermo, dicentibus philosophis, eo quod minime in unam congregationem, sicut experti sumus, aqua collecta est, dicere quidem multa et omnibus nota possemus: sed ne contendere cum talibus ridiculum videatur, quanquam etiam objicere nobis deberent paludes et stagna, nec non eas aquas quae colliguntur ex imbribus, ut per haec assertionem nostri sermonis infringerent, sciant tamen quia maximam, perfectamque aquarum omnium concursionem, Deus vocavit congregationem. Nam et puteus aquae collectio est manufacta, in profundam cavationem liquore delapso. Non ergo quaelibet aquarum conceptacula congregationis illius vocabulum manifestant, sed illa maxima excellensque susceptio; in quem totum elementum repente collatum est. Nam sicut ignis in parvulis ac diversis quibusque materiis est dispersus, perhibens omnibus usum necessarium, totus tamen in aethere continetur, similiterque aer, licet singulis corporibus sit illapsus, universum tamen orbem terrae complectitur; sic et aquarum natura quamvis variis commissa stationibus teneatur, una tamen est maxima congregatio, quae omne illud elementum discernit a caeteris. Lacus enim qui circa regiones habentur arctoas, vel in Hellesponto, seu in Macedonia, vel in Bithynia congregationes sine dubio nominantur; sed modo nobis mentio est de illa, quae reliquis omnibus ita prolixior est, ut terrarum amplitudini coaequetur, et quanquam in minoribus quoque congregationibus aquarum inesse multitudinem nullus obsistat, non tamen illas quis rite maria nuncupabit: quamvis certae paludes salsugine maris infectae sint, sicut illa quae vocitatur Asfaltitis in partibus Judaeae, vel Serbonitis, quae inter Aegyptum Palaestinamque jacens, deserta contingit Arabiae. Omnes hae quidem paludes sunt, unum tamen habetur mare, sicut asserunt qui peragrando terras omnes obierunt. Sed Hyrcanium, Caspiumque lacum quidam in semetipsos circumscriptos esse pronuntiant. Et sane quoniam oportet nos historicorum cosmographiam diligentius intueri, quid de his relatum sit audiamus. Ferunt itaque memoratos lacus occultis quibusdam perforatos cavernis, in mare maximum suos meatus evolvere; unde etiam Rubrum pelagus affirmatur in mare quod ultra Gaddiros habetur effluere. Quomodo ergo, inquiunt, si Deus diversas aquarum stationes, maria vocavit, quoniam in unum conceptaculum convenerunt, et rursus congregationes omnes, id est sinus, quos pro schemate suo terrae circumdatio comprehendit, maria nihilominus appellantur, id est, mare Arctoum, mare Australe, mare Eoum, mare Occiduum, et iterum uniuscujusque pelagi propria nomina sunt, Euxinum, Hellespontum, Aegaeum, Ionium, Siculum, Tyrrhenum, et alia plurima, quorum omnium singillatim vocabula percurrere longum nimis et operosum est: propterea congregationes aquarum Deus maria nominavit. Sed nos quidem nunc ad hoc praetereuntis ordo sermonis adduxit: ad illud vero quod dudum coepimus revertamur. 5. Et dixit Deus: Congregentur aquae in congregationem unam, et appareat arida. Non dixit appareat terra, ne iterum eam incompositam demonstraret, ut pote limosam et adhuc ex aquarum inundatione deformem, atque invalidam; simulque ne soli quispiam causam terrenae siccationis ascriberet, merito nativitate solis anteriorem telluris ariditatem Creator instituit. Adverte namque sensu diligentius, quia non solum aqua, quae superfuerat terrae, sed etiam illa quae in profundioribus partibus latitabat, famulata praecepto dominantis effluxit. Et factum est sic. Sufficit igitur adjectio ista, declarans vocem Conditoris effectui mancipatam; licet relatum sit in multis cosmographiae codicibus: quia collecta est aqua, quae fuerat subter coelo in congregationes suas, et apparuit arida; quod certe nec reliquorum commentariorum ita esse manifestat editio, nec usus exprimit Hebraeorum. Nam revera superflua videretur post testimonium quo asseritur, quia factum est sic, rursus de iisdem repetita narratio. Et vocavit Deus aridam terram, et stationes aquarum vocavit maria. Cur et in praecedentibus dictum est, congregentur aquae in congregationem unam, et appareat arida, cum magis dici debuisset, appareat terra; et iterum: apparuit arida, et vocavit Deus aridam terram? Quoniam arida videlicet proprietatis est species, designans illud quod naturae subjectum est; terra vero nuda causae nuncupatio est. Sicut enim rationabilitas propria est homini, homo autem ipse, vox est significatoria illius animalis, cujus est proprietas, ita terrae propria praecipuaque ariditas habetur. Ergo elementum quod proprie sortitum est siccitatem, terra non immerito nominatur; sicut animal cui proprius est hinnitus equus appellatur. Non solum autem hoc de tellure notandum est, sed etiam in aliis elementis propria cuique qualitas est decreta, per quam a caeteris singula discernuntur, et quale sit ipsum manifeste dignoscitur, id est, aqua suam retinens qualitatem, per quam frigida demonstratur, aer habet humiditatem, ignis ardorem. Sed ea quidem ut pote principalia compositarum rerum elementa, secundum rationem quae dicta est, mente sola possumus contemplari. Ea vero quae in corporibus illapsa sunt, et visui subjiciuntur, conjunctas sibimet possident qualitates, nullumque eorum absolutum potest esse vel simplex, quippe quae oculis comprehenduntur, et sensu. Nam tellus est arida et frigida, aqua humida et frigida, aer calidus et humidus, ignis calidus et aridus; atque ita per haec naturae potentia provocata facit, ut temperamentis permixtionis alternae sibimet omnia copulentur, vicinoque elemento per sociam qualitatem unumquodque cohaereat, et propter insitam singulis communitatem, contrariis misceantur, sicut terra quae arida est et frigida, connectitur aquis per cognationem frigiditatis; aeri autem per aquam sociatur. Etenim media horum aqua posita, tanquam duarum porrectione manuum, gemina illis qualitate conjungitur, id est, per frigiditatem terrae, per humiditatem aeri. Rursusque aer intercessione sua conciliator naturae repugnantis efficitur, id est, ignis et aquae: igni quidem sociatus per calorem, aquae vero per humorem. Ignis autem quoniam fervidus aridusque natura est, aeri quidem caloris interventu cohaeret, per siccitatem vero terrae communicat; et hoc modo quasi circulus quidam et chorus compaginatus, alterutrum sibimet convenientibus elementis videtur esse perfectus. Haec ideo disserui, ut ordo claresceret, propter quem aridam Dominus terram nominavit; et non potius tellurem vocitavit aridam. Siccitas enim non postmodum secuta est, sed erat anterior; quippe quae sit consummatoria substantiae ejus, atque ideo jure vocabuli hujus privilegiis honoratur. Unde etiam tellus, ut pote principalis, causas suae notionis assumpsit. 6. Et vidit Deus quia bona est aqua. Non omnimodis speciositatem eam quae ex vultu maris emicuit, bonam Domino fuisse visam, sermo significat pulchritudine creaturae; sed ineffabili sapientia, quae sunt facta intuetur. Nobis enim revera voluptuosum est mare, cum stabili coeperit tranquillitate candescere, aut cum lenibus asperatum flabris, purpureum colorem cernentibus ostentat; et quando non violentis tellurem verberat fluctibus, sed velut pacificis eam complexibus osculatur. Verumtamen non ita Deo videri bonum mare Scripturam dixisse putandum est; ibi enim bonum, non aspectu, sed facturae ratione censetur. Primo quia fons quidam totius humoris qui terram rigat est mare: quod in occultis diffusum venis, sicut approbant scrupea defossaque loca, per quae commeans aqua marina cum aliquibus montuosis obstaculis retardata fuerit, impulsa spiritu quo urgetur perruptis obicibus procedit ad lucem, potabilis jam effecta, per defecationem, amaritudine deposita naturali; itemque fervidam qualitatem recipit, cum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quod etiam in insulis plurimis et in diversis littoribus maritimis invenimus, siquidem et in mediterraneis ita fieri regionibus constat. Cur autem hoc dixerimus? ut assererem quia tellus omnis per abditas invisibilesque venas, aquis est repleta manantibus quae trahunt ex mari principium. 7. Bonum etiam mare Deo visum est, et propter decursum quem peragit in profundo terrarum, et receptaculum est fluviorum cunctarumque aquarum quae in se undique devolvuntur, manens intra terminos suos. Bonum quoque ob hoc, quod aquis aeriis fons quidam et origo est. Quae cum fuerit fota calore solano, deponit humorem subtiliorem per tenues vapores, qui tracti in altiorem locum, frigidique perfecti, ut pote qui nubibus obumbrantur, rores generant atque imbres. Et huic rei nullus erit incredulus, si ad cacabos spumantes fervore respexerit, qui cum repleti aqua fuerint, igne supposito vacui saepe redduntur; licet ipsa quoque maris aqua, solis decoqui radiis, ut nautici referunt, affirmetur. Nam vapores exhalantes de pelago suscipiunt penicillis, atque ita sitis consolantur ardorem. Bonum nihilominus eo videtur mare, quia constringit insulas, non minus eis munitionem perhibens quam ornatum, et quia classibus invectabilem praestat accessum, divitiarumque causas mercatoribus subministrat; et quia plurima terrarum incolis ignota, navigantium relatione discuntur, multumque penitus vitae hominum commoditatis ex mari tribuitur. Nam ea quae nobis exuberant, in alias provincias regionesque transvehimus, et inde rursus quae minus hic suppeditant apportantur. Sed unde mihi possibile erit maris pulchritudinem designare, ita ut Conditori visum est? Quod si mare bonum atque laudabile est apud Deum, quomodo non coetus Ecclesiae catholicae pulchrior judicetur, in qua aetatum omnium sexuumque diversitas, vocibus glorificatoriis ad Deum fusis similem marinis fluctibus sonum reddit, quae firmiter in pacis statione fundata, nullius quassationem turbinis sustentat haeretici? Quamobrem perficite vos dignos remuneratione coelesti, decus hujus ordinis conservantes in Christo Jesu, cui gloria nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
LIBER QUINTUS. De herba seu lignis disputatio.
1. Et dixit Deus: Germinet terra herbam pabuli, seminans semen secundum genus, et lignum fructuosum, faciens fructum secundum genus: cujus semen in semetipso est. Consequenter itaque postquam tellus respiravit, eluctata jam pondus aquarum, datum illi praeceptum est germinare prius herbam, deinde pabulum: quod etiam modo fieri videmus. Nam vox quae tunc emissa est; et prima illa praeceptio veluti lex quaedam naturae fuit, et inhaesit terrae: creandi fructificandique sibi perhibens in posterum facultatem. Germinet terra. Primum est in generatione nascentium germinatio, deinde cum paulisper emerserit, herba fit, et cum creverit, pabulum habetur. Eademque paulatim pubescens articulatur; et ita usque ad tempestivam maturitatem seminis coalescit. Nam herbosa viridisque species omnibus est communis. Germinet terra herbam pabuli. Per se videlicet tellus germinare praecepta est, nullius indigens adjumento. Quoniam quidam opinantur plantis ac seminibus solem causas praestare crescendi, dum ea quae de terra pullulant, proprii caloris attractu, ab imis sedibus ad superna producit, idcirco sole antiquior terrenae fecunditatis ornatus emicuit, ut occasio venerandi solem, ut pote auctorem nascentium, his qui in errore positi sunt auferretur, si tamen suaderi potuerint quia priusquam ipse creatus est, erat jam terra suis fructibus decorata, considerantes quod herbis et pabulis sol in nascendo posterior est. Quid ergo dicemus, quia pecoribus quidem Conditor alimoniam reponebat, nostrum vero genus nullius cura dignum provisionis habuerit? Non ita est. Nam qui bubus et equis tuis pastum praeparavit; uberiores utique tibi divitias, et fruendi copiam ministravit, et subsidia tuae vitae per illorum nutrimenta recondidit. Seminum quoque productio quid aliud debet intelligi quam tuae dispensationis instructio? siquidem olera radicesque palmarum agrestium non sit dubium cibos hominibus ministrare. Quod etsi est aliquod genus herbarum, alienis, non nostris usibus aptatum; tamen id ipsum videtur nostro nihilominus lucro proficere. nobisque omnium seminum commoditas deputata sentitur: et hunc esse profecto constat super his quae dicta sunt intellectum. 2. Germinet terra herbam pabuli et semen seminans secundum genus. Recte inquit; sic enim et narrationis consequenter ordo constabit, qui nunc sibi quodammodo creditur repugnare; et necessitas naturalis dispensationis implebitur. Primo est enim germinatio, deinceps herba, post hoc pabuli successio; quam mox seminis perfectio comitatur. Quomodo ergo cuncta quae nascuntur e terra, seminaria esse sermo declarat, cum nec calamus, nec gramen, nec menta, nec crocus, nec alia plurima nascendi principium sortiuntur ex semine? Ad haec respondemus, quod quaedam eorum quae terra producit, in radicibus et in fundo creduntur virtutem seminis obtinere, sicut calamus post incrementa recentia, rursus aliam sobolem de radice submittit reparationem stirpis in posterum porrecturam. Hoc autem facit non solum calamus, sed etiam alia mille, quae sub tellure nascentia, redivivam prolem in radice custodiunt. Unde verum esse probatum est quia unicuique nascentium, aut semen suppetit renovandi generis, aut vis quaedam seminaria sit adjuncta. Et hoc est quod dicit secundum genus. Neque enim calami progenies potest olearum haberi creatrix; sed ex calamo calamus alter, per similitudinem cognationis exoritur, et ita quod de prima generatione terra produxit, usque nunc posteritatis successione servatur. Germinet terra. Respice quomodo ex parva voce, et praeceptione brevissima tellus arida, sterilisque repente parturiens, et ad fetum fructificationis impulsa, velut quodam luctuoso amictu deposito, sumptisque laetioribus indumentis, et cultu proprii decoris exsultans, omnia quae jussu coelesti conceperat, effundebat. Cupio itaque in tuis sensibus altius haerere creaturae miracula: ut ubicunque repertus fueris et cuilibet nascentium generi spectator astiteris, magnificam percipias memoriam Conditoris, et ante omnia cum videris herbam feni, vel florem, mox te ad humanae naturae convertas imaginem: recordatus Isaiae sapientis exemplar: Quia omnis caro tanquam fenum, et omnis gloria hominis tanquam flos feni (Isai. XL, 6). Etenim vitae hujus brevitas, et minimum gaudium, et super rebus prosperis hilaritudo mortalium, congrue prorsus a propheta comparata est. Videtur enim hodie quispiam membris refectus, facie robustus, aetate primaevus, fremens viribus, atque impetu non ferendus. Hic sequenti mox die miserabilis invenitur; dum aut senectute frangitur, aut languore tabescit. Alter itidem spectabilis habetur, et maximarum refertus opibus facultatum, fultus obsequiis, susceptorum amicorum etiam simulatorum stipatus examine, nec non parasitorum, vel affinium adulatorum circumseptus excubiis, a quibus omnibus, et procedens, et rediens invidiam cum vituperatione conquirit. Neque enim potest hunc morbum declinare qui eminet. Adde divitiis civilem quoque potentiam, et honores delatos a principibus, gentium regimenta, militum magisteria, praecones horrifica voce personantes ante seipsum, fasciumque vectores hinc et inde prosequentes, gravissimumque terrorem supplicibus ferentes: adde verbera, proscriptiones, auctiones, vincula, carceres, ex quibus intolerabilis glomeratur formido subjectis. Quid postea? nox una, et febris accessio, lateris dolor, pulmonisque suspirium, divulsum ex hominibus ducit hominem, totaque ejus scena repente detegitur, et illa tanta potentia velut transactum somnium non videtur. Quapropter tempestive propheta florum imbecillitati, similitudinem gloriae comparavit humanae. 3. Germinet terra herbam pabuli, seminans semen secundum genus. Usque nunc igitur primae dispositioni testis est ordo nascentium. Germinatio enim omnia quae generantur antevenit, et si quid de radice prorumpit, ut crocus et gramen, prius id germinare necesse est, et post hoc fenum viride videri, atque ita in frugem maturam, stipula jam flavescente perduci. Germinet terra herbam pabuli. Semen igitur cum ceciderit in solum, et mediocriter humore fuerit et calore mollitum, mox gremio terrae connectitur, quaedam subinde genitiva fomenta suscipiens et in venas ejus sensim labendo demergitur, sparsisque minutissimis fibris tumorem superjectae telluris nascendo perrumpit, fundatumque jam firmiter, facile consurgit tot numero sursum calamos explicans, quot deorsum radices extenderit. Atque ita teneritudo germinis tepefacta, subjecto vapore, qui tractu caloris illapsus est per radices, et terrae nutrimentis adhibetur: partem sui diffundit in culmum, partem ducit in corticem, partem ministrat in grana, partem porrigit in aristas. Et hoc modo concretione perfecta, paulatini ad sui mensuram singula quaeque perveniunt. Ergo sive triticum fuerit, sive legumen, sive olus, sive arbustum, sufficienter instruere poterit tuum sensum, quo possis intueri sapientiam conditoris artificis: quomodo tanquam genibus quibusdam stipula frumenti succingitur, ut crebris compagibus alligata, facilius valeat onus subvectare spicarum, cum gravitudine maturitatis inflexae deorsum coeperint inclinari. Et propterea calamus avenae totus vacuus habetur: quia nullum scilicet gerit pondus in capite. Triticum autem longae aliter natura munivit, cujus grana providenter admodum locavit in thecis, ut non diripiantur ab avibus. Et idcirco ei rationabiliter aristas causa custodiae, velut hastas apposuit, quarum aculeis minores bestiae repellantur. 4. Quid loquar, quidve reticeam, tam copiosos respiciens thesauros creaturae? est quidem difficilis assecutio meliorum, sed jactura non tolerabilis omissorum. Germinet terra herbam pabuli. Mox cum victualibus et perniciosa procedunt, id est cum tritico cicuta, cum reliquis seminibus helleborus, et aconitum, et mandragora, et papaveris succus. Quid ergo? postposita gratiarum actione super munificentia Conditoris, accusemus eum de noxiarum productione causarum? Minime: considerantes illud, quia non omnia propter nostrum facta sunt ventrem; sed nobis quidem deputatae dapes, tam promptae quam notae sunt. Unumquodque vero eorum quae generata sunt, habent propriam rationem. Neque enim quia taurini sanguinis haustus lethifer habetur, idcirco animal ipsum fieri non oportuit, aut penitus non videri, cujus utique labor, ad varios vitae nostrae usus valde necessarius aestimatur. Sed tibi quidem sufficiet rationabilitas familiaris hominibus, ad declinanda quae noxia sunt. Etenim si ovibus et capris sensus suppetit naturalis cavendi contraria, solo intellectu discernentibus laesionem: tu cui et sermonis facultas praesto est, et artis medicinae solertia suppetit, remedia sanitatis explorans, et rerum frequens experientia, malorum nobis effugia demonstrando, difficile, dic mihi, poteris periculosa vitare, quorum nihil est otiose vel inutiliter constitutum? Aut enim pastum ministrant certis quibusque pecudibus, aut nobis aegrotantibus solatia conferunt ad salutem. Nam cicutam sturni solent edere: cujus venenum pro qualitate sui corporis dicuntur effugere. Tenuissima enim sunt adjacentia eorum cordi spiramina, priusque illis evenit ut digerant quae sumpserunt, quam frigiditas ad intima eorum intestina perveniat. Coturnicibus etiam in usu escae habetur helleborus, hujus virus pestiferum naturae suae quadam temperatione devitant; haec autem omnia nos ipsos quoque juvare creduntur. Ex mandragora enim somnifera medicamina componuntur gravissimis membrorum doloribus profutura. Quidam autem per cicutam molestissimam vescendi rabiem mitigarunt; nonnulli per helleborum diuturna vitia corporis exstinxerunt. Ergo unde putabas Conditori crimen objicere, inde potius referendae sibi laudis augmenta sortiris. 5. Germinet terra. Quantam igitur dicit alimoniam sponte in foliis herbarum, et radicibus et seminibus inveniri, vel quantum ex cultu et diligentia conferri, quanquam non continuo praecepit fructum semenque produci, sed germinare prius statuit, et virere tellurem. et tunc maturare semen, ut prima illa praeceptio documentum naturae fieret ad rationem sequen tium. Quomodo ergo secundum genus semina terra producit, cum fulvum triticum serentes, atrum plerumque colligimus? Quod non pertinet ad mutationem generis, sed infirmitatem quamdam et languorem seminis fuisse dicemus. Neque enim desiit esse frumentum quod adustione nigratum est, sicut ex ipsa possumus appellatione cognoscere, quia nimietate frigoris excoctas species, in alium semen et colorem transtulit et saporem. Sicut econtra, si ager fecundus exstiterit, et coeli clementia potiatur, mox ad pristinum schema revertitur. Lolium vero et caetera adulterina genera, quae zizania solet nuncupare Scriptura, victualibus admixta segetibus, non ex tritici corruptione gignuntur, sed ex sua propria nascuntur origine. Horum consideratio illis conferenda est, qui Domini mandata subvertunt, et non sincere verbum monitionis accipiunt; sed maligno magisterio depravati, audent se membris Ecclesiae salubribus admiscere, ut morbi sui clandestinam perniciem latenter mentibus integris inolescant; licet Dominus perfectionem credentium in eum merito seminis comparat incrementis, ita dicens: Ut homo mittut sementem super terram, et ille dormiat, et surgat nocte ac die, messis autem levatur et crescit, ipso nesciente. Sponte enim terra fructiferat: primo fenum, postea spicam. Germinet terra herbam (Marc. IV, 26). Igitur in brevissimo temporis momento, a germinatione tellus incipiens, ut legem Creatoris impleret, per omnes crescendi profecta gradus, mox ad maturitatem quae nascebantur evexit. Cerneres eo tempore, saltus omnes herbarum viriditate splendescere: campos etiam turgidis messibus exornatos, imaginem quodammodo pelagi fluctuantis spicarum motibus aemulari. Omne tunc fenum et omne genus olitorium; et si quid arbustivum vel seminarium est, copiosis super terram fructibus eminebat. Nulla tunc erat desperatio metuenda seminibus: non ignavia culpanda cultorum, non aerum intemperantia, non ullius causae querela corruptelam frugibus apportantis, non condemnatio, quae fertilitatem posset impedire terrarum. Postea enim delictum exstitit; proquo sumus addicti, ut in sudore nostri vultus panem manducaremus. 6. Inter haec praecepit quoque lignum nasci fructuosum faciens fructum; cujus semen in seipso est secundum genus et similitudinem. Hujus igitur editione sermonis omnia confestim nemora densabantur, arbores etiam quibus mos est in altum surgere, id est, olea, vel cedrus, et cypressus, et pinus, nec non frutices foliis vestiebantur, et frondibus virgulta. Quin etiam quae coronaria vocitantur, roseta dico, et myrteta, et laureta sub uno temporis momento, cum ante non essent, singula cum sui proprietate surgebant: alterum ab altero, manifestissima probatione discretum, et certa designatione productum. Verumtamen illo tempore rosa sine spina fuit. Nam postea pulchritudini ejus adjuncta est, ut esset videlicet voluptati sollicitudo contigua, reminiscentibus nobis peccatum, cujus gratia dumos et vepres generare terra damnata est. Quae quidem jubetur et lignum faciens fructum producere; sed multa ligna videmus, neque semen, neque fructum ferentia. Ad hoc dicemus, quia quae sunt utiliora, mandari memoriae principaliter meruerunt, deinde subtiliter inquirentibus patefiet aut seminarias esse omnes arbores, aut similem semini habere virtutem. Populus enim vel ulmus, et salix et aliae tales, fructum quidem nullum videntur afferre manifestum; semen tamen in eis, si quis attentius scrutetur inveniet. Subjectum est enim earum foliis granum quod mischum nuncupare solent hi qui vocabulorum compositionibus operam dederunt, hoc vim seminis obtinet. Nam ea quae de ramorum plantatione nascuntur, ex semetipsis, quamplurimum radices fundunt. Forsitan et illae gemmae quae de stirpe truduntur, rationem quamdam seminis habent, quas agricultores avulsas reparandi causa generis, pastinare consueverunt. Primo tamen, ut supra diximus, arbores illae dignae memoratu habentur, quae nostram vitam suis fructibus sustentantes, atque hominem nutrientes invidiosam ei facturae erant fruendi libertatem: sicut vitis quae vinum generat laetificans cor hominis, et olea fructum ferens, qui vultum exhilarat, in misericordia. Quanta alia tunc simul emergebant urgenter, haec producente natura. Itaque radix vineae habet in circo sarmenta virentia, diffusa per terram: ex quibus primo germen oritur, quod fit labrusca, post hoc uva. Sufficit igitur vinea quoque prudenter inspecta, recordationem tibi naturae subjicere. Meministi enim dominici sermonis exemplum, quo se dicit esse vitem, Patrem vero cultorem. Singulos autem nostrum, qui per fidem inserti sumus Ecclesiae, sarmenta nuncupavit: provocans nos ad fructificationem copiosam, ne desidiae accusati, flammis contradamur aeternis. Denique non cessat; ubique animas hominum vitibus comparando. Sic enim dicit: Vinea facta est dilecto in cornu pingui (Isai. V, 1). Et iterum: Vineam plantavi, et sepe circumdedi (Matth. XXI, 33), animas videlicet indicans hominum, quas coelestium mandatorum munitione consepsit: apposita nihilominus angelorum custodia, sicut scriptum est: Immittit angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. XXIII, 7). Deinde velut vallos quosdam quibus fulciremur erexit: constitutis in Ecclesia, primo apostolis, secundo prophetis, tertio magistris (I Cor. XII, 28). Atque ita nos exemplis veterum sanctorum suscitans in sublime provexit: nec omnino passus est mentem nostram humi jacentem, fieri dignam calcationibus aliorum. Vult etiam nos velut quibusdam viteis claviculis, id est, amplexibus caritatis astrictos, et proximum quemque diligentes, impetu animi semper ad superiora contendere: similes effectos sarmentis quae solent paulatim crescendo, ad summos arborum vertices pervenire. Exigit nos etiam fossionem pati. Foditur autem mens, saecularium depositione curarum; quae cordibus nostris onus grave conficiunt. Ergo qui illecebras corporeae voluptatis abjecerit, et exsecrabilis ambitum gloriae divitiarumque contempserit, tanquam fossionis cultura nitescens, aspirare libere incipit, omni labe terrenae conversationis abstersa. Convenit etiam nos secundum proverbii rationem, minime luxuriantes effluere, id est, non ostentatorie vivere, nec captare decus laudis externae; sed fertiles nos vero demonstratore cultori bonorum operum praeferentes industriam. Tu autem sicut oliva fructifera nulla te spe nudaveris, sed semper habeto fidei viridem validamque constantiam. Ita enim vivacitatem illius arboris, et opulentiam fructuosam videberis imitari: si uberrime misericordiam omni tempore largiaris. 7. Sed jam redeamus ad scrutationem dispositionis artificis. Quanta tunc genera exstitere lignorum, quorum quaedam fecunda sunt, alia projectibilia, nonnulla navibus fabricandis accommoda, quaedam focis necessaria? Rursus in his varius spectatur ornatus, quorum et proprietatis investigatio difficilis habetur et differentia singulorum. Nam alia profundioribus, alia summis et levibus sunt annexa radicibus: alia in altum porrecta, singulisque defixa stipitibus, alia humiliora; et de stirpibus suis oculos plures fundentia. Et quorum vertices sunt excelsi, eorum radices multiplices et profundiores habentur, in circoque diffusae: quas velut fundamina quaedam natura subjecit, quibus moles superposita valeat sustentari. Quanta etiam diversitas in corticibus est, quorum alii lenes sunt et nitidi, nonnulli nodosi et asperi, alii simplices, certi etiam multis conserti caudicibus? Et quod magis miraberis, senectutis et juventutis humanae similitudo reperitur in eis. Nam novellorum et pollentium virgultorum deductus et tensus est cortex; senescentium vero rugosus et scaber. Ex his quaedam cum fuerint amputata regerminant, alia mox cum truncantur arescunt, tanquam mortem quamdam ex incisionis injuria perferendo. Multis sane probatum est quia exustae vel incisae pinus in nemus glandiferum se transformant. Notum est etiam quasdam diligentia cultorum curatas, naturali penitus malitia caruisse. Nam mala punica quae sunt acidiora, vel amaras amygdalas, hoc modo ferunt posse molliri, si juxta radicem, truncis earum terebratis taedae cuneus per medium cardinis transfigatur, omnem molestiam saporis incongrui, mutatione dulcedinis exempturus. Idcirco nullus hominum caligine malignitatis offusus de propria salute desperet, sciens quod agricultura quidem pomorum qualitates reducit in melius, labor autem spiritalis potens est omnium morborum superare nequitiam. Et sane tantam in arborum fecunditatibus videmus esse distantiam, quantam nec verbo quidem possumus explicare. Neque enim solum in alterno genere discretio fetuum continetur; sed in singulis etiam plurima diversitas invenitur. Siquidem aliud specimen masculini fructus, aliud feminini, cultorum fertur tradidisse solertia: qui etiam palmas gemini esse sexus affirmant. Nam videtur quomodo apud eos quae femina nominatur, ramos proprios incurvat ad marem velut concubitum petens, ut possit ex ejus admixtione concipere. Unde ingeniosi agricolae, sublatos de masculo certos oculos, feminae dicuntur inserere; et ita quasi coitu desiderato repleta confestim subductis brachiis pristinum recurrit ad statum. Haec autem de ficis quoque narrantur. Nam quidam plantas agrestes hortensibus narratur apponere: nonnulli etiam fructum caprifici domesticis alligant, conferendae valitudinis causa, quo possint germina sua retinere cadentia. Cujus rei videlicet figura monere nos creditur ut agnoscamus quia oportet plerumque etiam ab alienigenis capere nos fidei documentum, ad professionem bonorum operum declarandam. Si enim videris quempiam de gentilibus aut haereticis ab Ecclesia Domini segregatum, vitae morumque cultibus honestatum; eniti debebis impensius, et studium tuum magis ac magis augere quo possis accedere prope illam fructiferam ficum, quae de societate silvestrium vigorem mutuata fecundum, vitia quidem molesti fluxus inhibuit, subsidia vero vicinae fertilitatis arripuit. 8. Igitur si tanta ratio generationis illarum est, ut vix pauca pro multis potuerimus exponere, quis omnium fructuum varietates, qualitates schematave percurrat, et quanta in singulis habeatur utilitas, cum sint aliae quae sole decoctae maturescunt, aliae quae tegumentorum praesidio defensae plenescunt? Et quomodo eorum quae mollem fructum ferunt folia fortiora sunt, sicut fici; quorum autem fructus durior habetur membranarum textura tenerior est, sicut nuces: quia ficus videlicet propter imbecillitatem merito flagitat opem majoris auxilii, nucibus au tem laesionem facere potuisset densior opacitas foliorum. Pampinus etiam quam rationabiliter multifida formatione perfectus est, ut uva per eam partem quae tegitur, aeris repellat injuriam, per eam vero quae patet, fomenta solani caloris excipiat. Nihil itaque fortuitum, nihil irrationabile factum videmus. Est in omnibus ineffabilis quaedam mirandaque sapientia. Quae autem mens aut cujus facundia sufficiet comprehendere cuncta subtiliter, ut et contemplari proprietates valeat, et discernere differentias singulorum, vel latentium penitus causarum secreta rimari? Quomodo unus idemque humor per arbustorum radices attractus, in officia numerosa dispergitur, aliter ipsam radicem nutriens, aliter corticem, aliter truncum, et aliter medullam? et quomodo nunc folium fit, nunc in palmites ramosque formatur, et fructibus praebet alimenta crescendi? Lacrymas etiam quasdam per ramos eadem fundit materia, quarum quanta sit inter se differentia quis poterit explicare? Alia est enim lacryma schini, alius balsami succus, alius etiam de Aegyptiis Libycisque ferulis sudor emanat. Fama est quoque quod electrum lacryma sit cujusdam ligni, more lapidis obdurata. Cujus rei testimonio sunt surculi, vel musculae parvae, quae considentes in electri manantis succo, cum gelaretur haeserunt. Et omnino de eorum qualitatibus, nisi qui experiendo doctus fuerit, plenam rationem proferre non poterit: quomodo iterum ex ipso humore, vitis quidem vinum generat, olea oleum. Et non solum hoc mirabile est, quia dulcis hic, et ibi pinguis efficitur: sed quod in ipsis fructibus multiplex admodum saporis mutatione demonstratur. Alia est enim dulcedinis qualitas in uva, alia in malo, alia in ficu, alia in dactylo. Volo itaque te adhuc hoc enucleatius examinare negotium; quomodo labiorum sensui, gustuique placidissimus videtur humor, cum in quibusdam pomis allata maturitate dulcescit, in aliis acerbus habetur et anxius cum acescit. Contristat autem sensum per amaritudinem nimiam: cum se in absynthio vel in scamonia diffuderit. In quernis vero, vel in corneis pomis, stipticus et durus efficitur; in terebintho autem vel nuce, mollem recipit pinguemque substantiam. 9. Sed cur longinqua prosequimur, cum in una eademque ficu, modo amarissimus sit humor in succo, modo dulcissimus in fructu, in vite autem sit acerbus cum germinat, suavis in uva matura? Colorum quoque quantas dicas esse discretiones? Denique si quando florea rura respexeris, videbis eumdem iquorem, quomodo puniceus quidem habetur in hoc flore, purpureus autem vel candidus, vel aurosus in alio, majoremque rursus odoris differentiam, quam coloris ostendit. Sed jam sentio mihi sermonem in immensa spatia contemplationis aviditate proserpere. Quem nisi vinctum ad necessitatem creaturae redegero, dies me profecto deficiet, magnificam vobis sapientiam, ex minorum comparatione pandentem. Germinet terra lignum fructuosum faciens fructum. Mox ut praeceptum est datum, juga montium arboribus comantia crebrescebant, horti cernebantur exculti, ripae fluminum diversis frondium generibus replebantur. Quarum quaedam dispositae sunt mensas exornare mortalium, nonnullae pabula praebere pecudibus, aliae medicandi usibus aptantur; et, ut carptim dicam, quaecunque nobis experientia rerum diuturna congessit, undique necessaria colligens, haec velocissime dispensatio Conditoris, ab initio futura prospiciens generari constituit. Sed tu cum videris domestica, silvestria terrena, aquaria, florea, majorem recognosce per minima, ita tamen ut admirationi propriae dilectionem Creatoris adjicias, inquirendo quemadmodum certa lignorum facit semper esse virentia, nonnulla quae nudantur hyberno, et rursus eorum quae semper virentia sunt, quaedam solent folia mutare latenter, ut per hoc nunquam possint propriis frondibus spoliari, sicut est oliva vel pinus; alia sempiternis induta foliis esse praecipit, ut palmam, quibus ex principali germinatione perceptis usque ad extremum finem creditur esse contenta. Illud quoque considera, quomodo arbor ea quae myrice nominatur, velut ambigui generis est, quippe quae non minus locis humidioribus quam siccioribus delectatur. Propter quod Hieremias (XVII, 16) mores varios et mutabiles huic virgulto prudenter aequiparat. 10. Germinet terra. Igitur parva ista praeceptio cogit eam vires proprias quantas, habet, singulis annorum curriculis ad informandum genus herbarum, seminum lignorumque producere. Nam sicut turbe pineus, ictu prioris verberis incitatus, curvatis spatiis gyros explicat tortuosos, acutoque fundamine semel defixus semetipse circumfert; ita naturae ratio ex priore Dei mandato sortita principium, per omne transit aevum, donec ad communem terminum finemque perveniat. Ad quem nos quoque bonorum operum repleti fructibus properemus, ut plantati in domo Domini, floreamus in aula Dei piissimi, in Christo Jesu, cui gloria et honor sit semper, et in saecula saeculorum. Amen.
LIBER SEXTUS.
1. Athleticorum certaminum spectatores, oportet dimicantium valetudinis esse consortes, quod ab editoribus ludorum lustralium facile probabitur, qui congregatos in stadio nudato capite sedere praecipiunt. Propterea, ut mihi videtur, ne non solum spectator intersit unusquisque, sed etiam particeps sudoris existat. Ita videlicet maximorum atque excellentium spectaculorum quaesitorem, et summae sapientiae atque ineffabilis auditorem convenit afferre proprias causas ad contemplationem rei propositae, mecumque partiri laboris onus, ut poterit, socium se magis arbitrans astare quam judicem: ne forte lateat nos veritatis inventio, et mea culpa fiat cum auditoribus commune dispendium. Quorsus haec dixerim? Quia videlicet proposita nobis est disputatio de mundi compositione, non ex saeculari sapientia nacta principium, sed ex quibus famulum suum Moysen Dominus docuit in specie, non per figuram locutus ad eum. Ergo necesse est maximarum rerum studiosissimos spectatores, non inexercitato animo, quaestionibus interesse praesentibus. Itaque si quando sub serenitate nocturna, ineffabilem siderum pulchritudinem desuspexisti, credo te captum de rerum omnium conditore quaesisse, quis floribus ejusmodi coelum variaverit, et quomodo in iis quae cernuntur major delectatione probatur utilitas, itemque si interdiu, sobria mente discutiens, considerasti diurna miracula, per visibiliumque rationem, eum qui habetur invisibilis reputasti, omnino promptus ad audiendum venisti, dignum te demonstrans celebritate honesti hujus beatique spectaculi. Quapropter faciam quod solent hi qui urbium peregrinos, manu comprehensos, ad destinata perducunt, id est, ut vos ad occulta miracula maximae hujus civitatis, utpote nescios introducam. In hac igitur urbe sita est antiqua patria nostra, ex qua nos traduxit homicida diabolus, suis sollicitatos illecebris. Hic conspiciens primam hominis generationem, et mortem quae nos subinde secuta est, quam peperit peccatum, quod est primogenitum vetusti daemonis germen; ibi recognoscis hominem, natura quidem terrenum, sed opus esse manuum divinarum; valetudine multum pecoribus deteriorem, sed animantium inanimatorumque principem constitutum; instrumentis naturalibus imbecillem, sed ad coelum ipsum ope rationis elatum. Si haec didicerimus, nos quidem ipsos recognoscemus, Deum reminiscemur, Conditorem adorabimus, Domino serviemus, patrem glorificabimus, benefactorem reverebimur, auctorem vitae nostrae praesentis et futurae non cessabimus venerari, qui per eas quas largitus est nobis divitias, etiam earum fidem quas promisit ostentat, et qui experimento praesentium, illa quoque quae sperantur affirmat. Si enim temporalia sunt ejusmodi, qualia sempiterna? Si visibilia tam bona, qualia quae non videntur? Si coeli magnitudo mensuram humanae mentis excedit, quis sempiternorum naturam sufficiat aestimare? Si corruptioni sol obnoxius, tam bonus et magnus est, mobilitate velox, discursibus ordinatus, habens congruam amplitudinem, qua statutam rebus omnibus mediocritatem transgredi non queat? Decor autem naturae velut oculus quidam perspicuus ornamentum mundo perhibet. Si insatiabilis est ejus aspectio, qualis in pulchritudine sol putabitur esse justitiae? Si caeco jactura est hunc non visere, quantum dispendium patitur peccator, vera luce fraudatus? 2. Et dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli ad illuminandam terram, et dividant inter diem et noctem. Coelum scilicet et terra praecesserant, lux super his jam fuerat fabricata, dies a nocte discretus, arida jam revelata erat, aqua congregata in stationem sibi deputatam, terra suis erat fructibus repleta; quippe quae tot herbarum millia germinaverat et variis plantarum generibus abundabat: sol autem necdum erat et luna, ne principem videlicet patremque luminis eum vocarent, vel auctorem e terra nascentium, qui Deum nesciunt, opinarentur. Propterea quarto die dixit: Fiant luminaria, et fecit Deus duo luminaria. Quis praecepit? Quis obsecutus est? Num consideras in his duplicationem personarum? ubique igitur dogma Deitatis mystica narratione consertum est historiae, causaque praesto est creandorum luminariorum ad illustrandam terram. Quomodo ergo si lux antecesserat, nunc ad illuminationem sol dicitur constitutus? Primo quidem sermonis nostri simplicitas nullum tibi risum moveat, si facundiae vestrae non affectamus elegantiam, nec compositiones sequimur clausularum. Non enim consuevimus verborum instructuras, vel euphoniam pronuntiationis excolere; sed honestam significationem nominum ubique ducimus praeponendam. Adverte itaque quomodo per naturam sufficienter quod voluit, declaravit: pro illuminatione enim luminaria nominat, quod utique non repugnat his quae de luce praedicta sunt. Tunc enim natura luminis est producta; nunc autem solanum corpus effectum est, quo superfertur illud primogenitum lumen. Sicut enim aliud est ignis, aliud lucerna, quorum unum illustrandi vim possidet, aliud ministrandi causa luminis, his qui ejus indigent est formatum; sic et mundissimae illi et sincerissimae luci pro vehiculis quibusdam luminaria ista subjecta sunt, licet Apostolus (Phil. II, 15) quosdam luminaria mundi nominat. Sed alia est vera lux mundi, ex cujus transfusione lustrati sancti, luminaria fiebant animabus his, quas veritatem docentes, de tenebris eas ignorantiae liberabant. Sic et sol iste visibilis illo principali fulgore flammatus elucet. 3. Et nulli videatur incredibile, quod diximus aliud esse luminis splendorem, aliud subjectum lumini corpus, primo quia quae composita sunt, in duas partes dividuntur id est, in materiam receptricem, et in eam quae sibi evenerit qualitatem. Sicut ergo aliud est naturalis candor, et aliud quod candescit: sic illa quae dicta sunt distare a se quidem natura videntur, sed Creatoris virtute conjuncta sunt. Et non mihi dicas impossibile est haec ab alterutrum separari; neque enim ego separationem luminis a solano corpore comprehensibilem mihi tibique confirmo, sed quia nobis opinatione sola divisibilis aestimatur. Plane nutu Conditoris possunt haec a natura sua facile sejungi. Denique nobis impossibile penitus est ardorem solis a splendore discernere, sed Deus volens famulum suum mirifica visione convertere, sic apposuit rubo flammam, ut solam vim claritudinis ejus, deposita torriditate, monstraret. Sicut et psalmus testatur dicens: Vox Domini intercidentis flammam ignis (Psal. XXVIII, 7). Unde etiam in retributionibus delictorum quae in vita contraximus, ratio quaedam nos secretior docet partiendam ignis esse naturam: cujus lux ad illuminandos deputabitur justos, ardor autem ad concremandos proficiet peccatores. Licet et de lunae quoque passionibus facile queamus fidem capere quaesitorum, decrescens enim, non toto corpore prorsus expenditur; sed insertam sibi lucem modo deponens, modo recipiens, concretionis et diminutionis propriae quasdam nobis exhibet fantasias. Nam quia senescente ea minime totum corpus ejus expenditur, testimonio sunt quae videntur: licet enim tibi aere libero nebulosisque carente vaporibus, spectare lunam deficientem, quando rotunda secundum schema est, quando globus ejus, ex eo latere quod tenebrosum est, tali orbe circumscribitur, quali cum luce plena est. Quem evidenter integrum perfectumque conspiciens, ea manifestatum parte qua fulget. Et non mihi dicas quia lux ejus adventitia est, quoniam minuitur quidem quando contra solem vertitur, crescit autem cum ab eo discesserit. Nam nec nobis hoc modo discutere propositum est, sed quia aliud est ejus corpus, aliud causa luminis. Tale quiddam ergo mihi, et de natura solis intellige, qui ob hoc tantum discrepare videtur a luna; quod hic quidem susceptam semel insitamque sibi lucem minime deponit, illa vero saepius exuta, iterumque induta lumen, facile poterit ex se etiam quae de sole dicta sunt confirmare. Haec ergo luminaria statuta sunt dividere inter diem et noctem, quorum naturam tunc ab alterna contrarietate destituit, ut erga se irreprehensibiliter haberentur, nullaque communitas tenebris esse possit cum luce. Quod enim est umbra interdiu, hoc obscuritas habetur in nocte. Et sic ut omnis umbra de corporibus lumini subjectis emit titur, mane quidem tendens ad occasum, vespere vergens ad Orientem, meridianis se horis ad partem Septentrionis inclinans, nox quoque ipsa, retrorsum lucis radiis repercussa secedit. Cujus quid aliud intelligenda natura est, quam mundi obumbratio? Sicut enim lucido die stantem quempiam sub aurora solis mox umbra comitatur, sic obumbrato aere qui terrae proximus est, nox efficitur, et hoc est quod dicit, Separavit Deus inter lucem et tenebras. Nam fere semper obscuritas refugit lucis adventum, quippe quibus ex prima generatione alienatio inter se naturaliter est aptata. Nunc autem solem praecepit spatia diurna peragere, lunam vero cum orbem suum compleverit, moderatricem noctis statuit: pro certaque dimensione invicem sibi luminaria ista succedunt. Nam sole procedente, luna si plena est, statim ducitur ad occasum. Rursus autem cum sol cursui suo metas posuerit, haec incipit exoriri. Sed si secundum alia schemata minime spatio noctis lunare lumen aequiparat, non interest propositae quaestionis, solum nobis illud asserentibus, quia quando perfecta est luna, noctis obtinet principatum, proprio superans astra fulgore, terramque perlustrans; temporis autem mensuram aequaliter cum sole partitur. 4. Et sint, inquit, in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis. Necessarias igitur humanae vitae, sicut longior usus docet, signorum notationes et observationes invenies, si tamen non amplius eas quam oportet inquiras. Multa enim super futuris imbribus possumus discere; plurima quoque de vaporibus terrarum, motibusque ventorum, seu per partes venientium, seu generaliter ubique spirantium, et utrum violenter, an placide sint venturi. Unum itaque ex demonstrationibus habetur solum, quod ostendit nobis Dominus, dicens futuram tempestatem cum coelum coeperit igneo rubore tristari (Matth. XVI, 3). Nebulis enim subeuntibus, obfuscati radii rutilo sanguineoque colore cernuntur; aeris videlicet densitate talem speciem nostris obtutibus exhibente, qui necdum vi caloris expressus, propter exhalantes subinde vapores, et augmentis aquarum magis magisque crassatus; certissimam tempestatem regionibus in quibus fuerit glomeratus intentat. Similiter etiam fit quando habetur luna circumflua, vel cum solem circumdederit area quae vocatur, nimirum aquarum multitudinem, aut ventorum fremitus futuros annuntiat, vel cum visi circa eum fuerint discurrentes, ii qui soles contrarii nominantur: profecto casus aliquos aetherei tractus imminere portendunt. Sicut et virgae illae quae in iridis colore sub matutinis nubibus ostenduntur, vehementes pluvias et procellas, aut aliquam omnimodo coeli perturbationem significant. Plurima etiam indicia crescente vel senescente luna, qui huic scientiae studuerunt notasse dicuntur: asserentes quod aer terrae proximus, necessario pro lunae schematibus qualitatibusque vertatur. Nam cum fuerit tertia, si gracilis et minime cornibus obtusis appareat, serenitatem stabilem firmamque declarat. Sin autem rubicunda, pinguisque cornibus habeatur, imbres nimios, australemque violentiam minatur. Horum igitur observatio quantum commoditatis impendat hominibus, quis ignorat? Possunt enim navigaturi intra portum retinere classem, futura pericula praevidentes; viator item cautus effectus ex coeli tristitia, tranquillitatis tempus exspectat; agricultores quoque seminibus et plantis sollicitam diligentiam commodantes, ex memoratis instructi signis opportunitatem congruam praestolantur. Quid, quod solutionis etiam rerum omnium in sole, lunaque et stellis, visenda prodigia Dominus praedicavit dicens: Sol vertetur in sanguinem, et luna non dabit lucem suam (Joel. II, 31: Act. II, 20). Verum haec indicia sunt mundanae consummationis, ut diximus. 5. Sed illi qui ultra fossam saltus suos conantur extendere, ad rationem genesis cursum propositi sermonis inflectunt. Ferunt enim vitam nostram de motu pendere coelestium; propterea Chaldaei notationes astrorum ad casus humanos asserunt pertinere, simplexque dictum Scripturae quod ait in signis, non ad mutationem videlicet aeris vel temporum qualitatem, sed ad sortem vitae transferentes humanae, prout sibi videtur, exponunt; dicentes quorumdam discurrentium siderum complexionem, cum ad illas stellas quae in zodiaco moventur circulo, si secundum tale verbi gratia schema coierint, certam genesin solere perficere; rursusque si alter habitus illarum fuerit, contraria decreta componit. De quibus non erit fortassis inutile, si aperiendae quaestionis gratia, paulo superius repetita serie narrationis exordiar. Dico autem non meum quid proprium, sed confutationis illorum causa, suis utar elogiis: ut et ii qui errore praeventi sunt, remedia conceptae laesionis accipiant, et caeteri munimen aliquod, ne similia patiantur, inveniant. Repertores igitur genesiacae rationis diuturnitate temporis experti, quod eos de schematibus multa diffugiant, in angustum penitus temporis redegere mensuram, ut etiam minutissimo intervallo, sicut dicit Apostolus: In momento, et in puncto (I Cor. XV, 52), magna sit inter genesim genesimque distantia, asserentes quod ille qui natus est in hoc puncto rex erit gentium princepsque populorum, maximam potentiam multasque divitias sortiturus; eum autem qui in illo momento creatus est, mendicum, et vagum fore, quotidianique victus causa, diversorum januas obiturum. Ideo namque circulum qui signifer appellatur in duodecim partibus dividunt; quoniam sol per triginta dies egreditur duodecimum locum sphaerae, ejus quae ἀπλανὴς, id est, inerrabilis vocitatur. Et rursus unumquodque membrum partium tricenarum per spatia duodena deducunt: quorum singulas iterum portiones in alia sexaginta distribuunt, eorumque sexaginta sexagies portiones enumerant. Hujusmodi ergo nascentium genesim disponentes, videamus si possunt hanc subtilitatem, sub temporis dimensione servare. Mox enim ut infans processerit ex utero, speculari necesse est obstetricem quae dicat puer sit an puella quod natum est, et exspectat vagitum quo capiat parvuli viventis indicium. Quanta vis dum haec aguntur, sexagies dicas transisse momenta. Itaque dum manifestatur editus puer mathematico, quanta dicimus elapsa esse puncta, dum media responsa redduntur. Quod etsi contigerit extra fores cubiculi stare eum qui nascentis horam colligit, oportet visitari laterculum, ut diligenter, et sine ulla intermissione calculari possit cursus horarum, sive diurni fuerint, sive nocturni. Quantorum igitur sexagesimorum numerus, eo ipso tempore praeteriisse putabitur? Necesse est enim ut inveniatur stella, quae non solum in quota parte duodecimi spatii, sed etiam in quoto puncto duodecies divisae portionis assistit, vel potius in quoto momento sexagesimorum reperitur, in quibus diximus decretorum sortem fuisse divisam, aut ut omnino veritas inquiratur, in quoto eorum sexagesimorum ostento, quae a primis sunt sexagesimis reparata. Verum istam sic enucleatam, et incomprehensibilem temporis inventionem, in singulis quibusque planetis fieri, necessarium esse confirmant: ut agnoscatur qualem habitum gesserit adversus erraticas stellas, vel quale inter se schema tenuerint, cum nasceretur infantulus. Nam si hora sollicite non fuerit custodita, contigeritque vel modicum quid de illa subtilissima ratione mutari: prorsus observatio tota confunditur. Sunt quidem risu digni qui hujus inexplicabilis disciplinae studiis vacaverunt: sed multo magis illi qui avidius in eos inhiant, tanquam scientes aliquid. 6. Itaque solent eventus, et effigies quoque praedicere singulorum, declarantes illum crispo capillo futurum et alacrem; quoniam in ariete posita est ejus hora, talis enim species est ejus animalis; eritque magnae potentiae, quoniam principalis est aries. Praesidalem quoque futurum, et quaestuosum, quoniam pecus istud sine molestia depositam lanam facile resumit ministrante natura. Qui autem sub tauro creatus est tyrannicus erit, et laboriosus, idemque servilis, taurus enim jugo submittere colla consuevit. Qui vero signo scorpii nascitur, vulnificus habebitur, ut pote similis illi; qui autem sub hora librae fuerit editus, justus efficitur; propter aequitatem quae servatur in trutina. Quod his risibilius fieri poterit? Aries igitur ex quo genesim mutuaris hominibus, duodecima pars coeli habetur; in quo si sol constiterit, aetherea signa contingit; libra quoque vel taurus duodecima portio est signiferi circuli. Quomodo ergo principales inde causas asserendo vitae mortalium, de terrenis pecudibus nascentium formas mentes, et dicis munificum fore arietinum hominem: non quia morum ejusmodi pars illa coeli perfectrix est, sed quia natura talis est ovis? Hortaris ergo nos praelata dignitate stellarum, aut potius suadere conaris, per bestias mutas accommodare tibi consensum. Quod si de animalibus assumptas morum proprietates habet polus, ipse quoque subjacet necessitatibus alienis; quippe quia nactus est ex quadrupedibus causarum ducta principia. Si autem hoc dicis ineptum esse, multo illud pronuntiabis ineptius, ut auderes de his rebus assertiones afferre, quae nihil nobiscum videntur habere commune. Verum haec illorum argumenta similia sunt cassibus aranearum, in quibus si culex, aut musca consederit, tenetur innexa; cum autem de fortioribus aliquid inciderit, ipsum quidem mox penetrat, textus vero perrumpit invalidos. 7. Tamen his non usquequaque contenti sunt, sed longinquius progrediuntur errantes. Nam res quae in arbitrii nostri libertate sunt positae, id est, virtutes aut vitia, coelestium necessitatibus applicant. Quibus contradicere quamvis risibile sit, tamen quia plures hac seductione prolapsi sunt, congruum mihi videtur non transire silentio. A quibus illud principe in loco postulamus agnoscere: si non diebus singulis millies schemata mutantur astrorum. Semper enim moventur atque discurrunt eae stellae quae planetae vocantur, quarum aliae celeribus se vestigiis consequuntur, nonnullae tardius discurrentes, sub eadem hora saepius, et aspiciunt se, et absconduntur. Maxima sane vis habetur in genesi, ut illi dicunt, si aut bona stella respexerit, aut maligna nascentem. Fit autem plerumque ut eo tempore, quo bona stella praefuerit, mathematicus non inveniens tempus edicere propter ignorationem unius minutissimarum, quas supra retulimus portionum, sub cacodaemone illum jacere describat, ut ipsorum sermonibus cogar uti, in quibus est quidem magna dementia, sed major habetur impietas. Nam maligniores stellae causas nequitiae propriae in suum transferunt conditorem: quibus si ex natura subesset improbitas, conditor profecto malignitatis auctor exstiterit. Sin autem proposito faciente sunt pessimae, primo quidem animalia quaedam putanda sunt arbitrio suo famulantia, absolutoque et libero impetu, ad hoc quod sibi libuerit incitata, siquidem totius modum furoris excedit insimulare res exanimes. Deinde quanta irrationabilitas est, bonum, malumve, non pro sua cujusque dignitate distinguere, sed ex loci qualitate, aut respectu alterius, vel optimum fieri definire, vel pessimum? Et cum paulisper de schemate stella diverterit, suae propriae dicitur malignitatis oblita. Sed haec quidem hactenus sane per singula momenta temporis, ut dicunt, in aliud atque aliud schema se transferunt. In his itaque tot tantarumque mutationum millibus, quanta quotidie natalium regiorum decreta formari putanda sunt. Cur ergo non singulis diebus principes procreantur? Aut quare apud illos successio semper paterni custoditur imperii? Quoniam nemo videlicet eventus suorum liberorum refert ad schema stellarum; quippe quibus regnum non genesis fato, sed generis jure defertur. Nonne igitur Joatham generavit Ozias, et de Joatham natus Acham est? Et tamen nullus illorum servilis horam conditionis incurrit. Deinde si virtutum vitiorumque principia non ex arbitrio nostro, sed ex genesis necessitate sortimur, superflui sunt, ut video, latores legum, sequenda nobis vel fugienda mandantes: superflui quoque judices honestos laudibus exornantes, improbos suppliciis punientes: insons etiam censenda est homicidae, vel furis audacia, qui etsi cohibere manus proprias a facinore maluissent, minime potuissent, propter indeclinabilem necessitatis impulsum. Vani omnes artifices aestimandi sunt, vitae subsidia manuum labore quaerentes. Supervacaneus porro sudor agricolarum, quibus copiae fructuum possint etiam non operantibus abundare. Mercator etiam dives efficeretur in otio, cui vel nolenti pecuniam genesis apportasset. Christianorum vero spes, quae magna est, sublata penitus interisset, quoniam frustra vel justitia colitur, vel damnatur iniquitas; si omnino nihil ex sententia facere permittimur. Etenim quando genesiaca vis, et decretio fatalis incumbit, nullum locum prorsus invenit examinatio justi judicii. Haec quidem adversus illos disseruisse sufficiat. Neque enim aut vos prolixioribus sermonibus indigetis, ut pote mentis sanitate pollentes, aut tempus patitur ulterius limitem disputationis extendi. 8. Sed sermonem magis ad reliqua retorqueamus. Sint, inquit, in signis et in temporibus, et in diebus, et in annis. Diximus jam de signis: tempora sane intelligimus esse partes quatuor anni vertentis, id est, ver, aestatem, autumnum, atque hiemem. Haec sibimet succedendo vicissim pro luminariorum dispositis cursibus temperantur. Hiems enim fit in australibus sole regionibus commorante, nocturnamque opacitatem, circa clima, quod nos habitamus, spatio longiore ducente. Unde fit ut aer terrae proximus frigidus efficiatur, omnesque nebulosi vapores conglomerati, pluvias et nives, glaciesque perficiant. Cum autem de meridiana plaga rediens sol, medium orbem coeli tenuerit; tunc diebus ac noctibus tempus aequale distribuit. Quantoque altius a terra subvehitur, tanto magis paulatim componit temperiem, per quam ver procedit, cujus beneficio frutices arboresque frondescunt, et animalia cuncta terrena, vel aquaria, genitali calore stimulata propagationem generis, successione prolis extendunt. Inde sol mox ad aestivam lineam deflectendo, per confinia transit arctoa, dies nobis longiores efficiens, diutiusque commoratus in aere, ipsum quidem flagrantem reddit ac torridum, tellurem vero perficit sicciorem, unde maturandis seminibus, atque pomis, facultas optata praestatur. Eoque tempore habetur ardentior, et umbras meridianas facit breviores, quoniam de alto nimis loco nostram respicit regionem, diesque majores habentur, tunc quando breves sunt umbrae: sicut e contra dies parvi sunt, cum fuerint umbrae longiores: quod apud nos qui eteroscii nominamur, id est, alias umbras habentes, et partes habitamus arctoas, ita contingit. Nam sunt quidam qui per integrum biduum singulis annis omnimodo sine umbra sunt cum sub meridiano sole constiterint, quos, quia sol contra ipsum verticem positus aequalibus undique spatiis illuminat, in nullam penitus partem flectere sinit umbras. Nam et putealis apud eos aqua, vix tenuissimum potest in alveum de sole lumen excipere, propter quod eos quidam ascios, id est, exumbres appellant. Illi autem qui extra terras odoriferas habitant, in utramque partem mutant umbras. Nam soli qui nostram videntur incolere regionem, adversus austrum semper, id est, ad meridiem umbras creduntur emittere: unde etiam a quibusdam amphiscii, id est biumbres nominantur. Verum haec omnia sole ad partes boreales commeante proveniunt. Ex his considerandum est, quantus radiorum fervor habeatur, et quantos hominibus casus efficiat. Post haec igitur tempus autumnale succedit, quod frigoris et caloris aequatas obtinens portiones, sine molestia nos tradit adventui sequentis hibernii, denuo videlicet sole ad australem regionem de aquilonis partibus remeante. Hae sunt vicissitudines temporum, quae solis discursibus famulantes, vitam nostram dispensare creduntur. Et sint, inquit, in signis et in diebus: non ut diem faceret sol, sed ut diei moderaretur. Nam olim nox et dies, antequam luminaria crearentur, effectae sunt, quod declarat et psalmus dicens: Posuit solem in potestatem diei, lunam, et stellas, in potestatem noctis (Psal. CXXXV, 8). Quomodo igitur sol habet diei potestatem? quia lucem in se ipse circumferens, cum ad orbem quem nos habitamus accesserit, solutis tenebris, diem praestat. Non ergo fallitur quisquis diem vocitaverit aerem istum, solis radiis illustratum, et hanc diurni temporis esse mensuram, quod in hemisphaerio, ut opinantur, quod supra terram est, commoratur. Sed et in annis, inquit, signa ista disposita sunt. Cum duodecies igitur spatia sui cursus luna peregerit, annum facit: unum tamen inseri sibi flagitat mensem, ut diligentius horarum possit colligi perfecta concursio: sicut Hebraei annum antiquitus observabant, et Graecorum vetustissimi. Annus autem solanus vocatur ordinatio solis, de certo signo in eodem rursus per sua se vestigia revolventis. 9. Et fecit Deus duo luminaria magna. Nuncupatio igitur magnorum duplex est, quorum una intellectum habet absolutum, alia vero est quae respectu minoris illud quod est majus assignat: ut puta magnus equus, aut magnus bos. Non enim ex nimia immensitate suorum corporum, sed ex comparatione alterius, testimonium sortiuntur ejusmodi. Quomodo ergo nunc sensum super magnorum appellationem ducamus? Sed priorem sine dubio sensum, tanquam minora majoribus conferentes, velut formicam, aut aliud quoddam animal natura parvum maximorum collatione postpositum; an potius quia pro ingenti forma sua merito luminaria magna dicuntur? Et magis opinor ita debere intelligi. Non enim quia majora sunt aliis stellis magna nuncupantur, sed quia tanta amplitudo est orbis illorum, ut fulgor qui ex ipsis eradiat, aerem totum sufficienter illuminet, et ubique porrectus, terras omnes mariaque contingat. Qui cum in qualibet poli parte, vel oriendo vel occidendo constiterit, cunctorum mortalium visibus aequaliter apparescit. Cujus magnitudo certissimum habet documentum: quia nec ipsorum luminariorum collatione latitudo terrae, quanta sit assignatur; ut per hoc sol et luna vel minores esse comprehendi valeant, vel majores. Nam semper ea quae eminus posita sunt, exigua nostris putantur obtutibus: cum vero juxta venerimus, magnitudinem eorum quanta sit facilius reperimus. Sol autem nulli unquam, vel longius asseritur esse, vel propius, ita ex omni parte quae subjecta sunt, aequa lance respectat: quem Indi atque Britanni similiter intuentur. Neque enim vergens in occasum, habitantibus Orientem, de sua quippiam magnitudine sentitur amittere; nec in Occidente positis, minor apparet exoriens, nec quando medium coeli tenet axem, utriusque lateris immutat aspectum. Non te ergo brevitas ejus contemplata decipiat, nec quia cubitalis visentibus orbis suus putatur esse, revera talis haberi putandus est. Semper enim cohaerere solet intervallorum tractui rerum prolixitas spectatarum; aciesque oculorum interjecti spatii longitudinem non assequitur intuendo, sed tanquam deficiens expenditur, et magis aestimatione quam visu, ea quae cernuntur attingit: et ideo pro sua tenuitate res parvas existimat esse quae magnae sunt, imbecillitatem videlicet suam his quae conspicit ascribendo Profecto ergo falluntur obtutus, et judicium fidele non habent. Recordare namque infirmitatem propriam, et ex te ipso capies eorum quae dicta sunt argumentum. Itaque si quando ex alto montis vertice subjectam camporum planitiem respexisti, nonne juga boum tam grandia, vel aratores eorum, formicis similes judicasti? Nihilominus etiam dum in excelsa specula locatus, oculos in pelagus convertisti, quales tibi videbantur insulae? Nonne columbarum parvissimarum tibi phantasiam quamdam perhibebant? aut naves ingentes, velis tumescentibus candidis prospectae procul nigrae putabantur? Ob hoc videlicet, quia sensus ut diximus oculorum, aeris distentione tenuatus non sufficit comprehendere plenius quae visuntur. Nam et rupium maximarum in altum cavatarum rotunda plenaque putatur aspectio; dum eminentibus undique marginibus occupata, medium cavationis locum, non valet visio defectionis attingere. Ita nec corporum schemata, qualia sint advertit intuitus, sed teretes esse turres quae quadratae sunt opinantur. Certum est ergo, quia in prolixioribus intervallis non definitam, sed confusam corporum capimus visionem. Sic et magna luminaria, secundum Scripturae testimonium, multipliciora sunt quam cernuntur. 10. Licet illud quoque magnitudinis eorum sit probabile documentum, quia cum sint infinitae numero stellae, fulgor tamen qui procedit ex eis, non potest nocturnam scindere densitatem. Sol autem fusa per mundum luce, non modo cum visus fuerit, sed etiam cum venire speratur et antequam terras illuminet. obscuritatem noctis infringit, et superat astra candore, aeremque terrae proximum, frigore nebulisque concretum dissolvit, ac discutit: ex quo matutinus ventus, et humor roscidus, quando serenum est generatur. Tellus autem cum sit ampla nimium, quomodo poterat sub uno temporis momento, radiis tota lustrari, nisi de maximo solis orbe lux ei largissima praeberetur? Hic nunc sapientiam Conditoris adverte, quomodo immensitati ejus mediocrem vim fervoris adhibuit: ut nec ardor immoderatus terram possit exurere, nec infructuosam eam denegatio penitus caloris efficeret. His vero consentanea de luna quoque intelligito, cujus corpus cum sit lucidum, non tamen semper magnitudo conspicua est sed nunc quidem perfecta videtur in globo, nunc semiplena scilicet, sed minuata monstratur, defectumque suum gemina parte designat. Alio enim latere deprehenditur esse tenebrosa, cum crescit, et alio cum senescit. Ratio sane secretior est, dispensationem declarans artificis Conditoris, per quam lunae varietas, naturae nostrae nobis exemplum subjicit, eo quod nihil in rebus humanis perseverabile, diutinumque consistat, sed ea quae de nihilo producuntur, ad aliquid cum adoleverint, ad summamque mensuram suae fuerint aetatis erecta, paulatim tabescentia dissolvuntur. Ex lunae ergo consideratione docemur advertere res mortales, et mutabilitates illarum cogitatione capientes, cavere debemus ne rebus elati secundis, affectemus superbiam vel insolentiam, nec confidamus temporali potentiae, nec opibus, aut divitiis, quae nimis incertae sunt, exaltemur: sed cupiditatem corporis castigemus, quae maxime habetur instabilis, et diligentiam potius animae tribuamus, cujus bonum semper manet immobile. Quod si te forsitan luna contristat, sensim deposita luce deficiens; plus te anima debebit afficere, quae honorem quem ex divina virtute percepit, amittit intemperantiae vitio, nunquam firmum propositum servans, sed assidue se vertens, ut pote nullis constantiae fulta repagulis. Re enim vera secundum proverbium: Sine voce luna mutatur (Eccli., XXVII, 12). Opinor autem quod et animalibus creandis, caeterisque omnibus quae terra producit, non parva confertur ex lunae mutatione formatio. Aliter namque cum perfecta est, et aliter cum decrescit, eorum corpora disponuntur. Modo enim laxiora videntur et vacua cum senescit, modo integra et repleta cum crescit: quoniam humorem quemdam cum calore permixtum, interius his latenter infundit. Quod ita esse demonstrant ii qui sub divo dormientes lucente luna, postquam surrexerint, inveniunt capita sua largissimo rore madentia. Sed et recentes carnes, si sub luna jacuerint, fluida mox putredine corrumpuntur. Idemque significat pecorinum cerebrum, vel etiam viscera marinorum animalium, quae sunt humectiora, nec non arborum medullae, quae omnia utique nullatenus sufficeret ad suam luna redigere qualitatem, nisi amplitudine virtutis excelleret, secundum Scripturae testimonium. 11. Sed et aeris motus, hisdem ipsis commutationibus continetur, sicut lunae novitas attestatur, quae ex longa plerumque serenitate subito nubium glomerationes, et perturbationes exsuscitat. Euriporum quoque meatus refluus hoc indicat, vel etiam reciprocatio Syrtium, quae vicinae habentur Oceano, quas pro lunae schematibus concitari locorum accolae prodiderunt. Euripi etiam in utramque partem soliti sunt propria leniter fluenta convertere, reliquo omni tempore: cum vero luna nascitur, nullomodo possunt quiescere, sed vehementi fervore semper exaestuant, donec luna rursus appareat, sedationem commotis turbinibus allatura. Similiter occiduum mare crebros accessus patitur et recessus, modo alluens littora fluctibus, modo destituens. Ita velut quibusdam lunae spiraminibus retro subducitur, et iterum ejus exundat impulsibus. Haec igitur disserui ad exprimendam magnitudinem luminariorum, et quia nec usque ad unam syllabam otiosum quid esse potest spiritalium praeceptorum, cum certe nihil de secretioribus sermo deprompserit. Multa enim super amplitudine, vel intervallis solis et lunae, reperire poterit cogitando, qui non desidiose affectiones eorum virtutesque disquirit. Quamobrem oportet accusare suam quemque potius imbecillitatem: ut non magnificentiam creaturae verbis humanis metiri posse credatur. Sed ex paucis quae dicta sunt, considerare convenit, quanta et qualia sint illa quae praeterivimus. Non ergo velis oculis lunam, sed ratione potius aestimare, quae validius quam aspectus, ad inventionem valet veritatis accedere. Fabulae igitur aniles, atque risibiles ubique percrebuerunt: quia magicis carminibus luna sedibus evocata de propriis deducatur ad terram. Primo quidem quomodo potest vi cantuum submoveri, quam ipse firmavit altissimus? Deinde quis eam locus susciperet descendentem? Vis tamen ex parvis indiciis magnitudinis ejus accipere documentum. Civitates igitur quae in orbe terrarum positae sunt, longis a se spatiis disjunguntur. Harum plateae, quae ad partem respiciunt Orientis, aequaliter omnes lunare lumen excipiunt. His igitur cunctis, nisi coram luna videretur, solos illos qui adversus eam positi sunt angiportus perlustraret, eos autem qui latitudinem illius excedunt, ut pote ex transverso venientes, nullo modo visitaret. Quod etiam lucerna domi accensa declarat, quam si plures circumsteterint, umbra illorum qui coram fuerint recta porrigitur, reliquorum vero in utramque flectitur partem. Ita nisi immensitate et amplitudine lunare corpus excelleret, nunquam omnes simul attingeret. Nam cum de solstitialibus exoritur partibus, eos qui septentrionalis axis habitant frigidam regionem aequaliter illuminat, et illos qui in inferioribus meridianae plagae solis sub zona versantur aestifera valitudine complectens, certissimum propriae nobis magnitudinis praestat indicium. Quis ergo contradicere potest, astruens non esse corpus ejus immensum, cum per tot tantaque terrarum intervalla tendatur? Et de magnitudine quidem solis et lunae hactenus. Qui vero nobis praestitit intellectum, ut ex minimis creaturae rebus, infinitam sapientiam cognoscamus artificis, praestet etiam super majoribus nos maximas cogitationes de Conditore percipere, quanquam ejus collatione, sol et luna formicarum credantur habere mensuram. Et ideo licet digna non sint, ut ex his divinae magnitudinis contemplatio capiatur, parvis tamen quibusdam caliginosisque parabolis videmur instrui, sicut nonnunquam animalia minora, vel herbas conferre solemus ingentibus. Nunc vero contenti simus serie narratorum; me videlicet agente gratias ei, qui mihi hoc pusillum sermonis exigui munus attribuit: vobis vero largitorem spiritalis alimoniae praedicantibus, qui vos velut hordeaceo pane, id est, nostrae vocis tenuitate cibavit in praesenti, pascatque in posterum; pro rata cujusque fidei portione, praestans nobis revelationem Spiritus (I Cor. XII, 7); cui gloria in Christo Jesu, nunc et semper, in saecula saeculorum. Amen.
LIBER SEPTIMUS.
1. Et dixit Deus: Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia sub firmamento coeli. Post luminariorum formationem, aqua etiam repletur animalibus; ut et hoc ornaretur videlicet elementum. Terra enim jam dudum de propriis germinibus congruum decus acceperat: coelum quoque stellarum flores assumpserat: et velut geminis oculis, id est, conjunctione maximorum luminum fuerat venustatum. Reliquum erat, ut aquis etiam familiaris decoratio redderetur. Venit praeceptio: confestimque lacus et fluvii pro suo quoque genere vel natura perficiebantur uberrimi, mare quin etiam ita diversorum natantium fetura complevit, ut coenosae paludes, vadosaque stagna otiosam vel irritam minime vim generandi tenuerint. Ranae etiam et muscae, culicesque inde sine dubio pullularunt. Nam ea quae modo videntur, transactorum faciunt documentum. Ita omnis aqua cogebatur opificibus servire praeceptis. Nam quorum nec genera quidem quispiam sufficit explicare, eorum vitam mox vegetam, mobilemque monstravit ineffabilis et magnifica Dei virtus, simulque praeceptionem, quae data est aquis, opportunitas vivificationis insequitur. Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum. Nunc primum animalia spirantia, sensusque capacia generantur. Virgulta enim et arbores quanquam vivere dicuntur, ut pote alendi crescendique nacta virtutem, non tamen continuo animantia sunt intelligenda. Et ob hoc dixit: Ejiciant aquae reptilia. Omne genus igitur natantium, sive quod summis fluctibus superfertur, sive quod in altis gurgitibus diversatur, profecto naturam reptandi sortitum est; dum per aquam corpus trahitur, quanquam et pedibus nonnulla utantur et gressibus. Et licet multa de illis habeantur ambigua, sicut vituli marini, et crocodili et ranae et cancri, tamen eis praecipuus est natatus. Propterea, Ejiciant aquae reptilia. In his igitur brevissimis sermonibus omnia genera continentur. Quid enim non comprehensum est praecepto creaturae? Sive illa dixeris quae catulos pariunt, id est, vitulos marinos, et torpedines, et delphinos, et his similia, sive ovifica nominaveris, qualia sunt omnia pene genera piscium. Et vox quidem praeceptionis exigua est, imo non vox, sed potius momentum solum, et impetus voluntatis: intellectus vero ejus tam multiplex habetur, quam ipsa piscium inter se potest esse discretio. Quos omnes verbis assequi non minus operosum est, quam si undarum numerum designare coneris: vel quot amphoras habeat pelagus explicare. Ejiciant aquae reptile. In his sunt aequorei, littorei, altivagi, petrei, gregales, belluini, immanes minutique pisces, sub eademque virtute praecepti, tam maximi, quam minimi continentur. Itaque cum diceret, Ejiciant aquae: demonstravit quanta sit natantium cum aqua cognatio. Denique si paulisper ad terram fuerint educti deficiunt: neque enim suppetit illis spiramen, quo possint auras vitales capere. Nam sicut terrenis animantibus datus aer est, sic piscibus aqua. Et ratio manifesta est, quia nobis videlicet adjacet rarus et patulus pulmo, qui per distinctionem pectoris aerem trahens, interiorem calorem ventilando contemperat: illis autem faucium interseptio complicabilis, modo suscipiens, modo diffundens aquam, respirandi explet officium. Est etiam propria sors piscibus propriaque natura, et cibus differens, certaque vivendi conditio. Propterea nihil de aquariis mansuescit, nec patitur hominum se manibus contrectari. 2. Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum. Uniuscujusque generis originem, nunc velut quoddam semen, praecepit educi, nam multitudinem postmodum servavit in sobole, quando eos crescere multiplicarique necesse est. Itaque alterius generis sunt, qui testicutes nominantur, sicut conchae, pectines, et cochleae marinae, ac diversorum ostreorum millia, et alterius ea quae mollitestia nominantur, id est astaci, cercini, et his proxima. Aliud quoque genus est illorum quae Graece malacia vocitantur, id est quorum caro tenerior habetur et laxior, sicut sunt sepiae et polypodes, et his similia. In his iterum magna differentia est. Dracones enim et muraenae, et anguillae, quae in coenosis fluviis paludibusque nascuntur, venenosis potius serpentibus, quam piscibus pro naturae similitudine copulantur. Aliud etiam genus est, ovificorum: et aliud catuligenorum. Facit autem catulos mustella, et asellus, et omnia quae sine squamis sunt, quae salatia Graeci nominant. Sed et belluarum pars maxima, et delphini, et phocae catulos pariunt, quae fetus suos recenter editos, cum ex aliqua causa territi fuerint, denuo sublapsos in uterum, protegere ac fovere narrantur. Ejiciant aquae reptilia secundum genus. Aliud genus est immanium, et aliud minutorum piscium. Item in his ipsis multae differentiae, pro generis qualitate divisae sunt, quibus et vocabula propria sunt, et alimenta discreta, et magnitudo membrorum dispar, et diversa inter se specie separantur. Quis igitur tynnorum speculator tantorum, nobis poterit explicare distantiam, quamquam eos asserunt conspectis piscium maximis gregibus non solum genus, sed etiam numerum posse signare? Quis autem nobis eorum artificum, qui in littoribus habitantes, et in marinis diversoriis senescentes, notitiam subtiliter valebit patefacere singulorum? Alios enim pisces noverunt hi qui in mare piscantur Indiacum, et alios qui pelagus rimantur Aegyptium. Alios etiam sciunt insularum incolae: et alios Maurusii piscatores. Sed omnes tam tenues, quam majores similiter prima praeceptio, et ineffabilis virtus illa produxit. Magna est illis vivendi diversitas, nimia etiam in cujusque generis successione discretio. Multi piscium non incubant suis ovis, sicut aves, nec nidos aedificant, nec cum labore proprios natos enutriunt: sed aqua suscipiens ovum, facit animal, manetque in singulis generibus immutabilis ad aliam naturam, inconfusaque progenies, ac non sicut mulorum terrestrium, vel alitum manifestarum stirpem, adulterina corrumpit admixtio. Nullus piscium, ex parte dimidia, dentibus est armatus, sicut oves videmus esse et boves, nec ruminat quisquam piscium praeter scarum, ut quidam tradiderunt. Cuncti vero pisces acutissima dentium acie condensantur: ut non esca diutius ore subacta difflueret, quae nisi discerpta celeriter utero traderetur, facile immutata, spargeretur a fluctibus. 3. Victus vero alius aliis secundum genus aptatus est. Nam certi limo aluntur: nonnulli herbis quae nascuntur in aqua, contenti sunt, plurimi autem devoratione satiantur alterna, semperque qui minor est apud eos, majori fit cibus. Et si quando contigerit eum qui minorem ceperat, morsu validioris absumi: in unum uterque alvum posterioris injicitur. Quasi vero nos homines aliud quid agamus dum inferiores potentia premimus. Aut quid distat a pisce illo novissimo, vir qui divitiarum amore flammatus, captos inopes inexpletis hiatibus propriae rapacitatis absorbuit? Alter substantiam pauperis vi sublatam retentabat. Hunc tu minis, ac terroribus circumventum tui fecisti patrimonii portionem, atque ita injusto injustior exstitisti, et raptore rapacior. Cave igitur ne te idem qui pisces eventus excipiat, id est hamus, aut rete, vel cophinus. Nam nos quoque necesse est, nefandis facinoribus inquinatos suprema supplicia non vitare. Praeterea imbecillibus etiam animalibus subesse dolos et insidias expertus, malo te callidorum fraudes effugere. Ferunt namque cercinum ostreae carnem concupiscere: cujus captio difficilis est illi, propter operimenta testarum, quibus mollitudinem carnis ejus natura consepsit unde etiam testicoria nominatur. Ergo quia sunt concava, facile ostreae interiores partes complicata defendunt, et ob hoc irrita fit impugnantis aggressio. Quid molitur ergo adversarius? Quando viderit in apricis locis ostream se libenter sub sole pandentem, minutum tenens calculum ei latenter apponit, cujus objectu nequeat sua tegimenta concludere, atque ita quod efficere virtute non valuerat, astu potuit impetrare. Haec igitur est malitia eorum quibus nec ratio, nec vox ulla suppeditat. Sed ego te cupio lucrativa machinamenta cercini contemplatum, abstinere a laesionibus proximorum. Talis est enim qui subdolo animo pergit ad fratrem: vel propinquorum bona devastat, vel qui alienis calamitatibus oblectatur. Quapropter desine vituperatos aemulari, paupertas enim cum veritate maximis opibus a sapiente praefertur. Itaque non praeteribo calliditatem fraudulenti furacisque polypodis, qui cum aliquod saxum porrectis crinibus amplexatur, illius assumit colorem, multique pisces illuc imprudentes allapsi, velut ad petram simpliciter se trahentes decipiuntur, facilem sui captionem maligno protinus exhibentes. Tales sunt qui summatibus obsequentes assidue, mentis varietate mutantur; nec in uno proposito perdurantes, alios atque alios se demonstrant, pudicitiam cum castis, luxuriam cum libidinosis exercentes, et omnino ut cujusque mens fuerit, ita proprios aptantes mores. Quos etiam vitare difficile est, propter nequitiam quae in simulatione latet officii. Hujusmodi homines lupos raptores Dominus appellavit, vestitu se simplices oves esse fingentes (Matth. VII, 15). Fuge igitur ejusmodi morum varietatem, et sectare potius veritatem, sinceritatem, innocentiam, quoniam et vipera varia est; propter quod eam Dominus ventre serpere condemnavit. Justus nihil habet fictum sicut Job: propterea Dominus inhabitare faciet unius moris in domo (Psal. LXVII, 7). Hoc mare magnum et spatiosum: illic serpentes quorum non est numerus, animalia pusilla et magna (Psal. CIII, 25). Sed tamen est in his sapiens quaedam et moderata dispositio. Non ergo totos pisces debemus arguere, sed etiam certos quosque laudare atque imitari. Nam vide quomodo singula genera regiones sibi detinent deputatas; nullusque alterius fines occupat, sed suis quisque sedibus est contentus. Et certe nullus eis agri mensor habitacula defendenda distribuit, nec murorum circumscriptione signavit, nec terminos posuit observandos: sed omnibus utilitas in commune collata est. Hic etenim sinus certum piscium genus nutrit, alter aliud. Et qui in hoc abundant loco, minus littoribus habentur in aliis: non quod aliquibus montium jugis asperrimis separentur, aut fluviorum interpositis obicibus arceantur a transitu; sed lex naturae singulis aequabiliter prout usus cujusque postulat, quod necessarium est impendendo, cunctos observatione suae sanctionis astrinxit. 4. Sed nos tales non sumus: nam et majorum nostrorum fines audacter excedimus, et saltus transgredimur vicinorum, et domos domibus, et agros agris adjungimus, et aliena jura mutilamus (Prov. XXII, 26). Sciunt marini cetus concessum sibi a natura diversorium, quod in extremis pelagi situm est partibus, cui nulla penitus in conspectu terra monstratur, quodque innavigabile penitus habetur. Nam nec quale sit, vel historia referente compertum est, ut pote nemine inde confidente transire. In hoc igitur loco memoratae belluae quae sunt instar montium commorantur, neque urbibus aliquibus, neque insulis infestantes. Ita singula genera in stationibus sibi datis a natura, velut in regionibus terrarum larem proprium incolere coguntur. Certi sane pisces, quasi communi quodam decreto civium, ad exteriora directi, laborem peregrinationis arripiunt, simulque omnes tanquam signo dato ad longinqua discedunt. Nam cum fetandi coeperit tempus vigere, alii ex alio sinu, naturae legibus excitati, profectionem mox ad partes pelagi Borealis intendunt. Quos in revertendo cum videris densissima glomeratione consertos, torrentem violentissimum putabis effluere, per Propontidis littus, ad mare commeantes Euxinum. Quis igitur eos exagitat? quae imperantis auctoritas? quae edicta proposita statutum illis tempus annuntiant? qui sunt duces eorum? Nonne vides ordinationem divinam cuncta complentem et per haec etiam parva diffusam? Pisces igitur Dei legibus non repugnant, et homines minime doctrinam recipiunt salutarem. Non spernas pisces, quia muti sunt et irrationabiles, sed verere potius ne et illis irrationabilior aestimeris, praeceptionibus Creatoris obsistens. Ausculta pisces, qui tantum quod vocem non emittunt, nam certis significationibus fari videntur, quia propter immortalitatem generis desiderabilem peregrinationem subire coguntur. Hi non utuntur suis sermonibus, sed habent legem naturae fortiter illis haerentem, et quae sunt agenda demonstrantem. Pergamus, inquiunt, ad Borinum pelagus, dulcior enim caeteris aequoribus est ejus aqua, quoniam brevi tempore sol ibidem commoratus, non totas penitus radiis potabiles exhaurit aquas. Nam dulcioribus aquis etiam marina animalia delectantur; unde procul a pelago venientes pisces per fluvios saepe cernuntur ascendere. Propterea pontum libentius expetunt quam sinus alios, quia magis opportunus est eis ad edendam fovendamque progeniem. Qui cum sufficienter destinata peregerint, catervatim cuncti simul revertuntur ad propria. Quae autem ratio sit, a tacitis audiamus. Quia humile videlicet est Arctoum pelagus et devexum, et ob hoc expositum violentiae commotionique ventorum: quod tempestatibus exortis, ab imo fundo concutitur, adeo ut arena inferior nonnunquam summis fluctibus misceatur. Sed et frigidum nimis est hiemali tempore, ut pote multis ac maximis amnibus repletum. Quo cum fuerint aestivis potiti mensibus, rursus asperitate succedentis hiberni deterriti, in altiora maris loca, quae sunt tranquilliora, se conferunt. 5. Spectavi haec ego et admiratus sum Dei sapientiam, quia irrationabiles animantes, providae custodesque salutis habentur propriae, et intelligunt quid sibi sit conveniens, quid adversum. Nos igitur quid dicemus, qui ratione sumus honestati, promissionibus invitati, spiritaliter eruditi, piscibus irrationabilius nostra negotia disponentes? Licet illis etiam studium sit scientiae futurorum. Nos autem infidelitate futuri saeculi depravati, nostram vitam per actus foedissimos, et illicitas voluptates expendimus. Pisces igitur tot maris intervalla transcurrunt, ut possint invenire quod utile est. Quid tandem tu dicturus es, habens cohaerentem tibi desidiam, quae nequitiae princeps est? Nullus igitur de ignoratione causetur: naturalis enim nobis insita est ratio, vel in appetendam bonorum familiaritatem, vel in declinandam noxiorum laesionem Itaque non recedam ab exemplis animalium. marinorum; quoniam haec nobis exempla proposuimus examinanda. Audivi ego quemdam de littoreis habitatoribus referentem quia maritimus echinus, cum sit vilissimus ac sprebilis, fit index saepe navigantibus futurae serenitatis aut hiemis. Nam cum praesenserit flatus imminere ventorum, sub lapide se collocat, quo velut anchorae dente subnixus, quassationem tempestatis evitet. Patiturque se tantisper deprimi pondere superposito, dummodo non jactetur a fluctibus. Hoc cum viderint signum nautici, sciunt mox ventorum fremitum concitandum. Et certe nullus astrologus, aut Chaldaeus ortu siderum colligens aeris qualitatem, docuit echinum: sed maris tempestatumque Dominus huic quoque animali exiguo, magnificae sapientiae suae manifesta vestigia signavit. Ita nihil improvidum, nihil praetermissum est apud Deum: cuncta enim speculatur oculus ille insopitus, et omnibus praesto est, remedia salutis portans. Qui si echinum suae visitationis non reliquit exsortem: te, tuaque o homo non respiciet? Viri diligite vestras conjuges (Ephes. V, 25). Quod etsi terrarum interjecta prolixitas disjungere vos ad tempus forte videbitur, naturae tamen foedus, et benedictionis jugum sit vobis indiscreta conjunctio. Vipera cum sit saevissima serpentium, pergit ad connubium muraenae, sibilisque significans se venisse, provocat eam de profundo maris, ad consortium nuptiale procedere, quae mox obediens copulatur ei. Quid igitur iste sermo desiderat? quia licet et asper sit vir et moribus habeatur immitis, hunc tamen uxor ferre necessario debet, nullis occasionibus contractam semel dirimens affectionem. At vero dicis illum iracundum esse vel crudelem, sed maritus est; vinolentum, sed conjunctus tibi est per naturam; durum et implacabilem, sed corporis tui pars habetur pretiosior. 6. Audiat et maritus congruam sibi admonitionem. Vipera pestiferum virus evomit nuptialis causa reverentiae; tu feritatem animi, et amaritudinem non deponis, coactus pudore conjugii? Forte autem viperae nobis exemplum alias etiam reperiemus esse conveniens, quia magis adulterium naturae facit coitio viperae cum muraena. Recognoscant igitur, qui alienis matrimoniis insidias parant, quali bestiae comparantur. Itaque unum est semper propositum, quo possit Ecclesia fabricari: et ob hoc hortor, ut cessent libidines flagitiosorum marinis exemplis et terrestribus castigandae. Hic me sermonem statuere, tam vespertinum tempus, quam corporis cogit infirmitas. Nam plura forent quae tractatui deberemus adjicere, praesertim cum studiosi sint auditores, et super his quae in mari nascuntur, admiratione dignissimis, vel de ipso mari, quomodo aqua ejus gelatur in salem, vel quomodo lapis ille pretiosus, qui corallius nominatur, herba est dum habetur in pelago, postquam vero in aerem fuerit inde educta, mox mutatur in lapidem. Vel unde vilissimis animantium ostreis, margaritam pretio gravem natura subjicit, ut eam quam reges magnopere desiderant, per littus et asperas cautes testa inclusam conchae, pauper piscator inveniat. Unde aurosam lanam maritimae nutriunt pinnae; vel unde purpuram conchilia ministrant imperatoribus, quae florum omnium pulchritudinem, venustate proprii coloris exsuperat. Ejiciant aquae. Quid non necessarium factum est? aut quid non optimum, vitae nostrae collatum est? quorum pars ministeriis hominum proficit, alia sibi contemplatio mirabilis vindicat creaturae. Nonnulla terribilia, quae nostram scilicet desidiam coercerent. Fecit Deus cetos magnos, non vero quia ab aliis piscibus exiguis majus est, idcirco magnum dicitur, sed quia immanitate membrorum, montibus coaequatur excelsis, quod etiam saepe putatur esse insula, cum se ad summas undas leni natatu sustulerit. Hoc tamen non in littoribus usitatis, aut in locis habitabilibus diversatur, sed antiquum pontum fertur incolere. Tales igitur ad incutiendum nobis timorem atque terrorem belluae sunt formatae. Cum vero audieris, quia naves ingentes, sinu tumentes velorum, ventoque prospero volitantes in pelago piscis tenuissimus ita retardat ac retinet ut diutius efficiantur immobiles, velut quibusdam fundatae radicibus in profundo: nonne et per hoc minimum animal divinae virtutis accipies documentum? Neque enim solus canis aut xifius, aut balaena formidolosa est; sed etiam pastinacae aculeus, et certe defunctae, lepusque marinus, pari timore caventur; indeclinabilem celeremque portando perniciem. Quae cum ita sint, maluit te providentia Conditoris semper esse pervigilem: quatenus in eum fidens, cunctas subinde noxias pestes effugias. Sed jam de gurgite pelagi remeantes revertamur ad terram. Nam alia nobis ex aliis occurrentia creaturae miracula, velut quidam fluctus crebris alternisque jactationibus nostrum submersere sermonem. Et sane mirabor, si non sensus noster causis ingentioribus occupatus in terram denuo, sicut Jonas in mare refugiat. Quamobrem videtur mihi disputationis series nostrae, multis implexa miraculorum millibus, ac suae mediocritatis oblita, similis esse navigantibus in alto, qui ad certum locum cursum minime dirigentes, ignorant quantum spatii velificando peregerint. Quod utique nostro sermoni provenisse probavimus, qui dum per creaturae tramites latius evagatur, multitudinem relatorum sensu non percipit. Sed quanquam sit cupidus audiendi coetus astantium, jucundissimaque cordibus eorum videatur dominicorum narratio mirabilium; tamen hic finem facimus disserendi, sequenti die residua fenoris soluturi. Nunc vero simul omnes gratias super his quae dicta sunt referamus: et supplementum eorum quae minus explicuimus, postulemus, faciatque nos inter ipsas epulas reminisci, quae vel mane, vel ad vesperam noster affatus exprompsit, eorumque memoriam cohaerere vobis, etiam cum somno quiescitis, et suavitatem quam interdiu percepistis, noctis quoque ruminare tempore; ut ita liceat vobis dicere, Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V, 2), meditando die noctuque legem Domini, cui gloria et honor, nunc et semper, et in saecula saeculorum Amen.
LIBER OCTAVUS.
1. Et dixit Deus: Ejiciat terra animam secundum genus: quadrupedes, et serpentes, et bestias secundum genus. Et factum est sic. Venit praeceptio passim gradiens, et recepit terra proprium cursum. Ibi jussit aquas ejicere reptilia animarum vivarum: hic, Ejiciat terra animam vivam. Putasne ergo est animata tellus et locus praebebitur vaniloquis Manichaeis, animam terrae dandi? Non omnimodis, quia dixit, Ejiciat, quod in ipsa erat, eduxit, sed Deus qui praeceptionem dedit, etiam virtutem terrae tribuit educendi. Neque enim cum audisset, ut herbam germinaret feni, et lignum fructuosum, latens intra se videlicet, herbam feni tantum protulit, nec palmas, aut esculos, aut cypressos, in suis abstrusa sinibus, ad superna produxit; sed sermo divinus nascentium profecto creator est. Germinet terra, non ut quod habebat, educeret; sed ut quod non haberet assumeret, Deo scilicet operationis ei praebente virtutem. Sic et modo: Ejiciat animam: non eam quae recondita erat in terra, sed quae illi a Deo collata est per mandatum. Deinde in contrarium Manichaeis sermo vertendus est. Si enim animam quam habebat tellus eduxit, exanimis ipsa facta est. Sed eorum quidem detestabilitas nota subinde est. Illud sane videamus, cur aquae jussae sunt reptilia vivarum animarum producere, tellus autem animam vivam. Arbitramur igitur eo quod natura natantium imperfectam quodammodo putatur habere vitam: ob hoc quia crassiores sunt aquae. Nam denique tardior auditus est animantibus in aqua degentibus, et visus hebetior, ut pote per aquam cernendo, nec ulla apud eos memoria, vel opinatio, vel agnitio est proximorum. Declarat ergo sermo divinus, quia vita carnalis aquariorum moderatur animi motionibus. Nam in terrigenis bestiis, quae vitam perfectiorem sortitae sunt, animus corporis obtinet principatum. Etenim sensus earum vegetior est, manifestaque animalia cum praesentium maximam curam gerant, tunc diligenter memoriam custodiunt transactorum. Unde considerandum est quod piscium quidem corpora animata produxit aqua: reptilia enim animarum vivarum produxit, ut Scriptura significat, in terrestribus autem anima corpus regens, generari praecepta est, ut pote quae plus vivificae virtutis assumpserint, quanquam ipsa quoque terrestria sint irrationabilia, tamen unumquodque eorum multa per naturalem vocem super animi passione significat. Nam et laetitiam et moerorem, et inediam, et separationem suorum, variasque molestias voce declarant, cum aquaria non solum muta, sed etiam immitia sint et indocta, et ad omnem vitae societatem prorsus hominibus intractabilia. Recognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3), piscis vero nunquam potuit cognoscere nutrimenta praestantem. Intelligit asinus et hominis consuetam vocem, novit iter quod saepius ambulavit, interdumque dux fit agitatori suo, cum erraverit, ad audiendum ita vehementer acutus, ut nullum ei possit de terrestribus comparari. Camelus habet semper tenacem memoriam malorum; et ad iracundiam gravis, et perseverans est. Denique si fuerit percussus, diu dissimulato dolore, cum reperit opportunum tempus, illatam protinus reponit injuriam. Sed hunc nulla de marinis belluis imitatur. Audite igitur, iracundi homines, qui recordationem dudum laesionis acceptae pro virtute maxima affectatis, cui belluae similes habemini, quando proprium bilem, tanquam aliquam scintillam cinere sopitam, usque eo retinetis in cordibus, quousque nacti occasionem, stimulos doloris, velut igniculum parvum, fomite nutritum suscitetis in flammam. 2. Ejiciat terra animam vivam. Cur terra producit animam vivam? ut differentiam discas animae pecoris hominisque. Et paulo quidem inferius cognosces quomodo anima sit hominis constituta: nunc vero audi de anima mutorum, quia secundum Scripturam, cunctorum animalium anima sanguis est proprius. Sanguis autem gelatus converti solet in carnem, caro autem corrupta redit in terram. Merito ergo tabida est anima jumentorum. Ejiciat terra animam vivam. Vide consequentiam animae ad sanguinem, sanguinis ad carnem, carnis ad terram. Iterumque resolvens haec, redi repedando per eadem, id est de terra ad carnem, a carne in sanguinem, a sanguine in animam, et invenies quia pecorum animus terra est. Nec eam opineris antiquiorem esse substantiae corporalis illorum: nec exspectare, ut cum corpore dissolvatur. Fuge garrulitates anxias philosophorum, qui asserere non erubescunt suas canumque animas similem tenere speciem. Siquidem profitentur etiam mulieres se quondam, pisces, fruticesque fuisse. Ego autem si fuerunt aliquando pisces, quod non credam; tamen dum ista scriberent, irrationabiliores piscibus habebantur. Ejiciat terra animam vivam. Quare igitur passim currente sermone, subito non brevi tempore conticuerim, credo mirari nonnullos astantium, quanquam studiosissimos auditores non arbitror causas ignorare silentii; quippe qui respectu nutuque inter se vicissim, ad memoriam nos eorum, quae intermisimus reduxerunt. Certam enim partem creaturae non vilissimam pene praeterivimus indiscussam. Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum, secundum genus, et volatilia volantia sub firmamento coeli. Dixeramus superius de natantibus, quantum tempus permiserat vespertinum; hodie transimus ad examinationem terrestrium. Sed interea nos in narratione media volucres effugerunt. Quapropter imitandi sunt nobis obliviosi viatores, qui cum aliquid in mansione reliquerint pretiosum, quamvis maximam partem viae progrediendo confecerint, revertuntur: dignum laborem suae negligentiae perferentes: sic et nobis per eumdem quem venimus callem redeundum est. Neque enim contemptibile est quod omisimus: ut pote quae tertia portio sit animalium creaturae. Nam tria genera sunt animantium, terrestrium, volatilium, marinorum. Ejiciant, inquit, aquae reptilia animarum vivarum secundum genus, et volatilia volantia sub firmamento coeli secundum genus. Cur igitur ex elemento maris, avibus quoque nativitatem tribuit? Quia velut affinitas quaedam volucribus habetur et piscibus. Sicut enim pisces aquam secant motibus alarum in priora tendentes, caudae vero gubernaculo flexus dirigunt proprios, ita et aves aerem pennis creduntur natando perrumpere. Ergo quoniam una proprietas in genere utroque natandi est, eadem illis etiam suppetit ex aqua cognatio. Quorum haec differentia est, quia nullus alitum sine pedibus esse potest, ut pote qui pastum consequuntur e terra, et ob hoc necessario pedum potiuntur obsequio. Raptoribus autem etiam unguium acies, ad convectandas praedas accommodata est. Nam caeteris tam propter alimoniae quaestum, quam propter aliam vitae dispensationem pedum ministeria sunt tributa. Paucae vero avium pedes inutiles habent, neque gressui neque venatui opportunos, sicut hirundines, meropesque, quibus esca solo praebetur ex aere. Sed hirundo solet volare depressior, terramque pene contingere, ut per hoc usum pedum videatur explere. 3. Sunt sane multa genera quae, si quis eo modo voluerit explicare quo nos piscium multitudinem pro parte descripsimus, inveniet unum quidem avium cunctarum generale vocabulum, sed plurimas in his differentias, vel habitus, vel magnitudinis, vel coloris. Nam et morum, et actuum, et victus nimia diversitate distinctae sunt. Quidam autem affectaverunt nominibus circa eas uti variis, ut tanquam per inusitata sigilla novae inauditaeque nuncupationis proprietas in singulis volucrum generibus agnoscatur. Sed nobis sufficiens est significatio, ad qualitatem cujusque generis contemplandam, ususque communis Scripturae, quae mundas immundasque discernit. Aliud enim est genus earum quae carne vescuntur, aliaque forma, suis congruens moribus: habent enim falcatos ungues, obuncum rostrum, volatum pernicem, quo praeda citius capiatur, discerptaque pedibus, facilem cibum suggerat captori. Alia species est earum quae seminibus nutriuntur, et alia earum quae pro alimonia percipiunt quidquid casus obtulerit. Et in his rursus maxima differentia est. Quaedam enim sunt gregales, exceptis praedatricibus: quarum nulla cum aliis praeter coitum sociatur. Aliae sunt communiter viventes, sicut columbae, sturni, grues, et graculi: ex quibus quaedam sine ducibus habentur, semetipsas regentes, aliae sub moderamine continentur, ut grues. Est etiam in eis alia discretio, secundum quam certas videmus advenas esse, alias indigenas. Nonnullas hieme compellente, causa pastus, ad pe regrina discedere. Plurimas mansuetas fieri, et patientes: exceptis infirmioribus, quae propter nimiam timiditatem, contrectationem manus nequeunt tolerare. Aliae inter homines diversantur, iisdem quibus illi domiciliis commanentes, aliae locis desertis et montibus delectantur. Est etiam avibus magna differentia vocum, et sua cuique proprietas. Sunt enim quaedam loquaces et garrulae, aliae taciturnae: nonnullae canorae atque clamosae, certae stridulae, nullumque penitus habentes cantum. Aliae naturaliter aemulatrices sunt, vel ex hominum traditionibus eruditae. Aliae unicum, nunquamque mutabilem sonum vocis habent. Lascivus est gallus, diligens pavo, libidinosa columba, domesticaque gallina. Dolosus et zelotypus perdix; interdumque venantibus hominibus, ad aliorum captum malitiose consentiens; et omnino multiplex in illis actuum morumque discretio est. 4. Sunt et certa animalia urbana, si tamen urbanitatis est ad unum communemque finem, operationem perducere singulorum: sicut in apibus est videre, quibus communis habitatio est, et volatus, et unus labor omnibus, et quod maximum est, sub regibus et ducibus una quaeque proprium munus exercet. Nec prius audent campos patentes appetere, quam suum principem viderint volasse. Rex autem apud eas non constituitur a populo, nam saepe suffragia multitudinis imperitae solent indignos ad culmen imperiale provehere, nec regnum sorte praestatur. Sunt enim irrationabiles exitus urnae, quippe quae saepius infimo cuique potestatum decernit insignia. Sed nec ex parentum haereditate imperialia sceptra traduntur, quoniam principum liberi per voluptates et delicias facile corrumpuntur, et vecordes efficiuntur ac stulti. Sed naturae judicio, qui dignus fuerit, infulas accipit principatus, non minus proceritate membrorum quam lenitate morum caeteris praestans, et habet spicula quaedam, sed his ad laesionem non utitur aliorum. Ita leges quasdam tacitas eis natura praescripsit, quibus retinentur ad inferenda tormenta supplicibus. Ipsae vero apes si secutae non fuerint instituta regnantium, propria poenitudine castigantur. Nam si pupugerint aliquem, dimittunt animam cum aculeo simul in vulnere. Audiant haec Christiani, quibus mandatum est, nulli malum pro malo reponere, sed in bonitate superare malitiam. Quamobrem imitamini mores apium: quae nulli molestiam facientes, nec aliena patrimonia rapientes, fingunt quidem favos constructos ex floribus, mel autem de humore roscido, qui arborum foliis insidet, ore collectum in cereis recondunt cellis. Nam denique liquidius habetur mel, quod primo percipitur, deinde paulatim tempore procedente digestum, ad suam spissitudinem suavitatemque revertitur. Non immerito ergo tantarum laudum apes gloriam consequuntur: utpote quas laboriosas et sapientes vocitavit antiquitas. Ita studiose victum proprium reponentes, quarum usus, tam regibus quam privatis remedia salutis impertit. Et sic, quia sic sapienter horrea mellis aedificant. In tenera enim membrana crebras thecas, sibique contiguas exstruunt: ut earum condensatio tenuissimae textu compaginationis arctata, et fulta velut quibusdam repagulis opus omne contineat. Unumquodque vero spiramen mutuo strictum nexu sustentatur ab alio, et subtilissima forulorum interseptione discluditur: qui binis, aut ternis super se sunt ordinati tegminibus. Neque enim directas vel simplices cavernarum profunditates efficere maluerunt, ne sui pondere stipatus humor manaret extrinsecus. Disce quomodo geometriae affectatio, sapientissimis apibus comparata postponitur. Sex enim angulis totidemque lateribus, cerarum fistulae continentur, nec tamen erectae sunt, ne fundus videlicet laboraret, si juncturarum vacuus foret auxilio. Sed inferiores illi sex anguli, sedes et firmamentum quoddam superjectis habentur: quo tolerabiliter pondus superpositum subvectarent, humoremque reconditum in cavationibus singulis conservarent. 5. Quis igitur volatilium valeat diligenter cunctas proprietates exponere? Vel quemadmodum grues excubias vicissim noctu suscipiunt, quarum aliis corpora sopore curantibus, nonnullae tuitionem illis perhibent vigilando. Quae cum statutum sibi tempus excubandi peregerint, ipsae quidem clamore dato, quiescere incipiunt, aliae vero sorte succedunt. Hunc autem ordinem et in volatu custodiunt, dum diversis vicibus operam ductandi coguntur explere. Ciconiae sane non procul distant ab his, quibus rationabilis collata prudentia est. Nam uno tempore simul omnes adveniunt, itemque sub uno signo cunctae pariter ad longinqua discedunt. Suf fragantur autem eis cornices, quas et proficiscen tes honorifice prosequuntur, et sicut mihi videtui auxilium praestant illis, adversus quasdam volucres pugnaturis. Cujus rei certum est documentum: primum quidem, quia cornix eo tempore penitus non videtur: deinde quod sauciae redeuntes, manifestissima praeliorum signa demonstrant. Quis, rogo, illis hospitalitatis jura mandavit? Aut quis sub comminatione praecepit ut ciconias in procinctu positas suo non destituerent comitatu? Audiant haec avari homines, qui negata peregrinis adventantibus humanitate, januas suas claudunt, et nec tectis eos succedere noctis aut hiemis tempore patiuntur. Liberalitas vero quae senibus ciconiis a junioribus exhibetur sufficeret hominum filios, si mallent advertere, amatores suorum reddere genitorum. Quis enim tam insipiens est, ut non se censeat ignominia notari, cum avibus irrationabilibus cultu postponitur pietatis? Illae parentes suos aetate confectos pennisque eorum vetustate dejectis, circumstantes, propriis plumis fovent, alimoniamque convectant, et in volatu quod potuerint, hinc inde se supponentes, senectae lassitudinem consolantur, alarum suarum eas auxilio sustentantes. Quae res per omnes ubique gentes ita percrebuit, ut hodie remuneratio delati beneficii apud Graecos ἀντιπελάργωσις nominetur. Quapropter nemo se penitus obtentu paupertatis excusans, de vita propria desperet, quamvis nullae domi suppeditent facultates, dum ingeniosam contemplatur hirundinem. Illa enim in fabricando nido paleas quidem ore comportat, limum autem pedibus ferre non valens, alarum summitates humectat in fluvio, deinde in cinere volutata, caementi usum videtur explere. Paulatimque surculos inter se luto apposito, velut quadam glute conjungens, suos educat pullos. Quorum si quispiam oculos effoderit, habet eorum mater a natura sibi traditam medicinam, qua mox ad sanitatem fetuum suorum reducat aspectum. Haec te videlicet hortabuntur, ne ad improbitatem velis egestatis occasione converti, nec in pessimis artibus spem vivendi collocans, immunis bonitatis exsorsque reddaris, sed ad Deum confugias: qui cum hirundini tam magna donaverit, quanto majora praestabit his qui eum tota mentis intentione implorant? Alcyon avicula est quaedam in littoribus marinis fetare consueta, quae super ipsam arenam ponit ova, eo tempore quo mare multis gravibusque ventorum flatibus commovetur: sed tamen omnes tunc tempestates procellaeque sedantur per integros septem dies, quibus avis memorata cubare narratur: nutriendorumque gratia pullorum, postquam fuerunt de ovis educti, septem dies alios illi Deus magnorum largitor adjecit, quos dies nautici diligentius observantes, alcyonios eos vocant. Haec tibi praescripta sunt, super remediis indubitanter a Deo salutaribus deprecandis. Quid enim non mirabile fiat tui causa, qui ad imaginem Dei factus es, cum propter avem parvulam maximum formidolosumque mare videas tempestuoso tempore fieri tranquillum, divina praeceptione frenatum? 6. Turturem ferunt si quando casu aliquo separetur a conjuge, nullatenus coire cum altero, sed me moria prioris connubii perdurante, contractum secundae copulationis abnuere. Audiant mulieres quomodo apud aves irrationabiles continentia viduitatis frequentibus nuptiis antefertur. Aquila in educandis pullis propriis injusta fertur esse. Duobus enim procreatis, unum verberibus alarum mulctatum projicit in terram, alterum retentatum fovet. Ita propter victus inopiam cogitur negare quem genuit, nec tamen eum sinit interire ossifragus, sed assumptum propriis applicat pullis, et studiose nutrit. Tales sunt nonnulli parentes hominum, qui paupertatem causati suos exponunt liberos, vel haereditatis sortem non aequam constituunt inter eos. Quibus quoniam pares causas praestitere nascendi, justum esset ut his vivendi etiam parem tribuerent portionem. Ne velis ergo praedatricum avium mores aemulari, quae cum viderint pullos suos jam volatui confidentes, de nidis eos praecipites exturbant atque projiciunt, nullam penitus illis curam deinceps impendentes. Laudatur e contra circa natos cornicis affectio, quos et volantes prosequitur, et escam largiter subministrat. Certae vero volucres, ad nutriendos fovendosque fetus, masculorum juvamine non utuntur. Aliae sane earum quae altius volitant steriles omnino sunt, sicut vultures, quos asserunt sine coitu generare, praecipue cum sint longaevi. Nam vitam eorum centum annis manere affirmant. Sit igitur haec tibi pars historiae notata de avibus, ut cum videris aliquos cachinnantes, propter ineffabile mysterium catholicae fidei, quod quasi impossibile sit, alienumque naturae virginem peperisse, statu virginitatis integro custodito, cogites quia ille qui dignatus est in stultitia praedicationis salvare credentes, idem quoque nobis innumerabiles causas ex natura sumptas ad fidelitatem mirabilium praestitit. 7. Ejiciant aquae reptilia vivarum animarum, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Volare ideo jussae sunt super terram, quia victus omnibus e terra suppeditat. Sub firmamento autem coeli dixit, propter illa quae supra disseruimus. Coelum autem hic intelligere debemus, a cernendo dictum: Graece enim οὐρανὸς vocatur ἀπὸ τοῦ ὁρᾶσθαι. Nam comparatione corporis aetherei, aer iste, qui super nos est, ex vaporibus terrae concretus et crassus efficitur. Habes igitur polum decoratum, terram formosissimam, mare opulentissimum, aerem repletum avibus: quae omnia ex nihilo ad hanc vitam Dei praeceptione producta sunt. Et alia multa quae nunc consulto sermo praeteriit, ne in hisdem diutius commoratus, modum disputandi videretur excedere. Tu autem cuncta haec tecum ipse reputans, et intente sapientiam Dei, quae in omnibus habetur, inquirens, nunquam deficias admirando, nec Conditorem glorificando desistas. Habes etiam volatilia nocturna et diurna. Vespertiliones enim et noctuae lucifugae sunt. Ergo si quando te minime sopor oppresserit, sufficiet te conversationis eorum examinatio, vitaeque proprietas ad praedicandam sapientiam Creatoris impellere, quomodo luscinia vigilat ovis incubans omni tempore noctis cantilenam trahendo, quomodo etiam vespertiliones non minus quadrupedes sunt quam pennatae, quas etiam solas ex avibus omnibus dentes habere constat; et catulos procreare feruntur; aut in aere non plumis, sed quadam membrana pellita volare. Est etiam illis mutua inter se magnaque dilectio per naturam. Nam velut setae quaedam piscatoriae de alternis haerent nexibus: quod in hominibus utique videmus non facile provenire, quorum nonnulli separati ab aliorum conversationibus singularitate et solitudine delectantur. Quomodo etiam noctuarum oculis similes habentur saecularis sapientiae professores. Nam et illarum aspectus noctibus quidem acrior est, exorto autem sole caecatur, sicut istorum cum sit acutissimus ad contemplandam vanitatem sensus, erga inquisitionem verae lucis hebescit. Interdiu autem facile tibi est admirationem Conditoris undique attrahere; quemadmodum gallus domesticus homines ad labores compellit et opera, claraque voce proclamans, solem procul advenire significat. Anserum quoque genus, quam vigilans habetur et providum, et cito sentiens quae tentantur occulte! Ii quondam urbem Romam nocturnis hostium liberasse dicuntur insidiis: quos per occultos aditus latenter ingredi molientes arcemque pervadere, festinanter prodidere clamando. In quo autem genere propria miracula non usquequaque natura demonstrat? Quis vulturibus futuram nuntiat hominum mortem, quos contra se bella gesturos, mox catervae vulturum prosequuntur, armorumque instructione vel apparatu, qualis sit exitus habendus intelligunt? Quod quidem non procul est rationis humanae. Quemadmodum etiam tibi locustarum expeditiones aperiam? Quae sub uno signo propriis egressae de sedibus in spatioso campo castra constituunt, et non ante subjecta contingunt, quam datur eis divina praeceptio. Quomodo etiam mergus insatiabilem vescendi patitur orexim, per quam vulneribus sui ventris remedia sanitatis acquirit. O virtutis admiratio coelestis! quae rabiem famis in usum medicaminis reformavit. Quanta quoque ratio est in cantibus cicadarum, quae sub ardenti sole plus resonant tractu aeris impulsae, qui per earum pectus illabitur dum respirant? Sed jam sentio sermonem nostrum non minus miraculis volatilium superari, quam si experirer ipse pernicitatem suam meis pedibus anteire. Sane cum videris apes et vespas, considera quia nullus eis spiritus aut pulmo subest, sed semper ex aere nutriuntur. Denique si oleo tactae fuerint, continuo perimuntur, utpote praeclusis earum spiramentis: et si aceto rursus illas asperseris, reviviscunt, venarum videlicet meatibus patefactis. Ita nihil quod supersit, aut desit nostris utilitatibus, fecit Deus. Iterum si aquariorum genus examinare volueris, invenies in illis aliam dispositionem. Pedes enim non habent fissos ut corvus, nec uncos ut aquila, sed latos atque membraneos, ut natantes facile superferantur undis, tanquam remis quibusdam pedum nisibus repellentes aquam. Item si consideres quomodo cygnus in altum guttur extendens, ab imo fundo trahit alimoniam, tunc advertere poteris sapientiam Creatoris, qui ob hoc illi longiora colla quam pedes adhibuit, ut tanquam setam quamdam porrigens se in profundum, reconditum possit invenire nutrimen. 8. Igitur simpliciter inspecta verba Scripturae syllabae quaedam videntur esse: Ejiciant aquae volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Si considerata fuerit vis verborum, tunc Conditoris mirificatio declaratur, qui futuras avium differentias longe praevidit, easque secundum genus a se discrevit. Dies me profecto deficiet, si cuncta vobis aeria miracula referre voluero. Verumtamen terra nos vocat ad inspiciendas bestias, et pecudes ac serpentes. Parata est enim similia piscibus et volatilibus quadrupedum et virgultorum genera demonstrare: Ejiciat terra animam vivam. Quid dicitis, qui Paulo apostolo de resurrectione non creditis, cum videatis certa de aereis animantibus figuram propriam commutare, sicut Indiacum vermem, qui est corniger, primo in verucae se speciem transformantem, deinde fieri bombulionem, nec tamen in eo schemate persistentem, sed membranis mollioribus ac latioribus plumescentem aligerum reddi? Itaque vos, matronae, quando sedetis eorum revolventes opera, id est stamina quae Seres huc dirigunt ad confectionem vestium delicatarum. reminiscimini hujus animalis refigurationem, ut evidens de resurrectione capiatis exemplum, et nihil dubitetis de reformatione corporis, quam Paulus exponit. Sed jam sentio me modum disputationis excedere. Etenim si ad multitudinem respexero relatorum, in infinitum videbor sermone prolapsus. Sin autem oculos ad diversitatem creaturae convertero, nec exordium narrationis arbitror assumpsisse. Verumtamen non est utile vos praeterire transcursu. Quid enim facietis usque ad vesperam? A pransoribus certe non urgemini, nec conviviorum apparatus abire nos admonet, quoniam tempus jejunandi est. Quapropter si placet, abstinentiam corporis in voluptates animi convertamus. Saepius utique corporibus paruistis, hos saltem dies deputemus usibus animorum, sicut scriptum est: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Si divitias amas, opes tibi praesto sunt spirituales, id est, judicia Dei vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum (Psal. XVIII, 10). Si edax et gulosus es, habes verba Domini dulciora super mel et favum (Ibid.). Nunc si dimisero vos coetumque dissolvero, alii mox vestrum currunt properanter ad aleam, in qua juratio et contentio vehemens, et lucrandi cupiditas habetur, astatque daemon obscenus, modo hunc erigens exsultatione victoriae, faciensque adversarium tristem, modo illum alacrem superbumque demonstrans. Quid juvat corpore jejunare, si animus multis pravitatum millibus oneratur? Porro qui non ludit tesseris, sed vacat, quas non vanitates ex ore depromit, aut quid non percipit auribus exsecrandum? Ita otiositas sine timore Dei magistra nequitiae est. Et quidem praesumo aliquid vobis utilitatis ex his quae locuti sumus acquiri. Quod si secus fuerit, tamen peccato vos vacuos commoratio loci hujuscemodi perficiet. Quantoque plus vos in Ecclesia Domini retentamus, tanto magis a malorum cogitationibus separamus. Sufficientia sunt quae disseruimus apud aequissimum cognitorem, si tamen non ad copiosas creaturae divitias, sed ad parvitatem nostrae possibilitatis aspexerit, vel ad mensuram super laetitia capienda praesentium. Sit itaque terminus hic matutini convivii, ne ultra modum ingesta satietas fastidium vespertinae vobis epulationis injiciat. Dominus sane, qui creaturae suae copiis cuncta complevit, et qui in rebus omnibus mirabilium suorum nobis aeterna monimenta praebuit, cumulet mentes nostras gaudio spiritali in Christo Jesu, cui gloria et honor nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
LIBER NONUS.
1. Dicite quaeso qualis vobis nostrae sermocinationis matutina visa est mensa. Mihi enim libet comparare tenuitatem nostram egeno cuipiam exhibenti convivium, qui munificentiam animi sui copiose desiderans ostentare, deficit facultatum retardatus inopia, et ob hoc apparatum pauperem qualiscunque est, largius ministrare molitur, risum de se perhibens invitatis. Ita fit ut exprobrationis ignominia liberalitas affectata non careat. Tale quiddam est et in nobis, si tamen vos non aliter sentietis: verumtamen utcunque se habent nostra, non extenuabuntur a vobis. Neque enim Haelisaeum ut improbum pastorem refutabant illius temporis convivae (IV Reg. IV, 39): et certe agrestibus eos reficiebat olusculis. Compertas itaque habeo leges quasdam super allegoria, non quas ex meipso confeci, sed quas didici aliorum voluminibus recensitis, per quas hi qui acquiescunt communibus consentire scripturis, aquam dicunt non esse aquam, sed aliam quamdam naturam, pisces quoque vel serpentes, aut bestias, non pro veritatis ratione, sed pro suo commentantur arbitrio: sicut interpretes somniorum, visis per soporem variis imaginibus, quid futurum sit pro sua voluntate pronuntiant. Ego autem cum audiero fenum, hoc intelligo quod dictum est. Item pisces aut quadrupedes, aut virgulta, quomodo relata sunt, ita percipio: Neque enim erubesco Evangelium (Rom. II, 16). Nam licet hi qui de mundo plura scripserunt, certa de terrae schematibus disputarint, modo eam sphaerae, modo cylindro, modo circulo similem, et aequalibus undique collectam partibus designantes, et in medio esse cavam. Ad omnes enim hujusmodi opiniones, scriptores cosmographiae prolapsi sunt, alter alterius dogmata rescindendo. Ego tamen non adducor ut dicam idcirco deteriorem nostram mundificationem videri: quia nihil de schematibus ejus famulus Dei disseruit, et quia non dixit tot millia stadiorum ambitum telluris tenere, vel quod metitus non est quantis spatiis obumbratio ejus in aere distenditur, cum sol proprios cursus agit sub terra, qui cum lunae propinquaverit, luminis ei defectum praestat. De quibus omnibus prudenter ille reticuit, sciens inutilia nobis haberi quae ad nos minime pertinerent. Ideo ne debemus verba spiritualia viliora esse vanissimis philosophorum assertionibus arbitrari, et non glorificare potius Deum qui nostram mentem superfluis quidem quaestionibus liberavit, ad excitandas vero aedificandasque nostras animas proficere cuncta disposuit? Unde videntur mihi quidam rerum ignari, seductionibus pravis et suasionibus falsis eniti, quo possint honestatis quemdam colorem, per argumenta propria, divinis Scripturis obducere. Quod quid aliud intelligendum est, quam sapientiores se esse tales homines verbis spiritalibus profiteri, suaque magis dicta sub praetextu interpretationis astruere? Quapropter ut scriptum est intelligatur: Ejiciat terra animam vivam pecudum et bestiarum et serpentum. 2. Adverte igitur Dei verbum currens per omnem creaturam. Quod quidem olim coepit: sed usque nunc operatur et properat ad finem, donec consummationem mundus accipiat. Sicut enim pila cum ab aliquo fuerit impulsa, cum spatia devexa repererit, ipsa sui volubilitate, locique proclivitate velocius incitata perfertur, nec prius stare poterit, quam ad plana descendat, ita natura rerum Dei praeceptione commota, nascentium morientiumque facturam passim penetrans, uniuscujusque generis sobolem per similitudinem sui custodit aequaliter, donec ad statutum terminum valeat pervenire. Equum enim facit equo succedere, et leonem leoni, et aquilam aquilae, et singulas animantes, sequentium successione servata, usque ad finem rerum omnium exitumque perducit. Nullum enim tempus valebit proprietates animantium commutare, sed tanquam nuper constituta natura sit, ita recens fertur cum tempore. Ejiciat terra animam vivam. Haec praeceptio mansit in terra, et nullatenus famulando desinit Conditori. Certa enim ex eorum posteritate quae prima facta sunt, nasci non dubium est, alia de terra nunc etiam formari et vivificari conspicimus. Non enim cicadas solum ex imbribus rigata producit, vel alia plurima volatilium millia, quorum maxima pars propter sui tenuitatem vocabulis caret; sed etiam mures et ranas ex terra generari videmus. Denique in Aegyptiacis Thebis, si pluvias largiores aestivo tempore fuderit, mox infinitis muribus regio tota completur. Anguillas etiam non aliter nisi de coeno nasci certissimum est, quarum genus nec ovum, nec alter aliquis partus instaurat, sed ut diximus. de limo gignendi sortiuntur originem. Ejiciat terra animam vivam. Pecudes omnes terrenae sunt, ob hoc inclinantur ad terram. Sed alia est planta coelestis homo: qui quantum habitu figurae, tantum dignitate distat a pecoribus. Illorum facies deorsum flexa; uterumque prospectat, et quod ejus libidini jucundum est, hoc sectatur: tuum vero caput ad coelum semper erigitur, oculi tui superna respiciunt. Sed si tu quoque corporis te voluptatibus foedaveris, obediendo luxui ventris, et inferioribus ejus partibus, comparatus es jumentis insensibilibus, et similis illis factus (Psal. XLVIII, 13). At vero tibi alia sollicitudo nimisque decora est quaerendi sublimia, ubi habetur Christus (Col. III, 1). Convenit enim altius te ferri terrestribus, ut quomodo natus es, ita propriam disponas vitam. Conversatio tua sit in coelo (Philip. III, 20), vera tibi patria est superior Hierusalem, cives et sodales habes primogenitos ascriptos in coelo (Hebr. XII, 2). 3. Ejiciat terra animam vivam. Igitur quadrupedum anima, non olim sub terra reposita, subito tunc ejecta prosiluit, sed simul creata est cum praecepto. Una est illis anima, et decor omnis in figura locatus: proprietatibus variis singulae discernuntur. Boves graves sunt, et constantes, asini hebetes, calidi equi desiderio feminarum. Lupus indomitus, vulpes dolosa, cervus timidus, laboriosa formica, gratificus canis, et memor amicitiae, singularumque nativitatibus morum etiam qualitates aptatae sunt, sicut iracundia congenerata leoni est, et solitudo conversationis, similiumque vitatio. Nam velut tyrannus quidam bestiarum, vitio superbiae naturalis elatus refugit aliorum consociationem, nec quotidiano cibo pascitur, quamvis reliquias suae captionis adierit. Huic nimium grande vocis ministerium natura perhibuit, adeo ut certae quadrupedes cum sint cursu velociores, rugitu ejus pavefactae deficiant. Torvus est pardus, et acutus in impetu conveniensque animi sui motibus habet corpus. Ursorum segnior natura est, mens aspera, subdola, et non minus setis, quam simultate contecta. Quod si sermonem latius extendentes, voluerimus asserere quanta multis animalibus diligentia conservandae propriae salutis sine cujusquam traditione suppeditet, fortasse quidem incitabimur erga studium nostrae munitionis: sed vereor ne in aemulandis quoque bestiis minores esse credamur. Ursus lethali vulnere saepe transfixus, omnibus utitur machinamentis, ut se curare praevaleat, herba praecipue quadam natura sicciore plagas proprias oppilando. Vulpes etiam frequentius deprehensa est, succo pineo sibimet remedium contulisse. Testudo autem cum viperinis visceribus ingluviem ventris expleverit, organi medicamine quod est serventibus contrarium, pestem venenosi cibi fertur effugere. Coluber vero dolores gravissimos oculorum, feniculum depastus exstinguit. Nam praescientia pecudum de futuris coeli mutationibus, quam non rationabilem prudentiam creditur superare? Itaque ovis, impendente hieme, herbam carpit avidius, tanquam reficere se largius indicans ad tolerandam ex futura tempestate penuriam. Boves autem cum diutius inclusi tempore fuerint hiberno, perturbationem aeris naturali praesentientes intellectu, de stabulo foris simul omnes aspiciunt mutantes vultum. Multi sane homines echinum terrestrem captaverunt duplices cavernas in suis fecisse cubilibus, ut cum flatibus aquilonis urgetur, ad australem se conferat partem; iterumque cum notus spiraverit, boreale foramen aperiat. Quid igitur nobis hominibus per haec signa Scriptura significat? non solum ut per omnia nostri Creatoris quanta sit erga nos indulgentia contemplemur, sed etiam consideremus, quia cum nimia futurorum providentia in mutis pecoribus habeatur, nec utique nos debemus praesentis vitae voluptatibus contaminare, sed intentionem nostram ad venturum saeculum destinare. Tu ne ergo homo non laborabis in hoc mundo, ut possis tibi subsidia quietis futurae reponere, cum videas formicam hiemis memorem, victum sibi studiose tempore aetatis attrahere? Quae non ideo minus diligens est, quia nondum pericula experitur hiberni, quin potius omni nisu curaque pervigili laborat et operatur, cunctaque discurrendo pertentat, quo possit sufficientia sibimet alimenta recondere: mirabilique prudentia prospicit, ne species quae collectae sunt corrumpantur. Secat enim dentibus granum, ne incipiens germinare pastum sibi praeberet inutilem: semen quoque ipsum si fuerit humectatum vapore telluris, siccat in solem; nec tamen semper hoc facit, sed cum serenitatem stabilem fore praesenserit. Denique non videbis imbres emitti de nubibus, quousque formica torrendum sub sole semen exponit. Quis igitur sermo comprehendere, quis auditus capere, vel quantum temporis sufficere poterit, ad explananda cuncta mirabilia? Quapropter et nos simul cum propheta dicamus: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Ergo non proderit nobis illa satisfactio, qua putamus excusare nos posse dicentes, minime litteris didicisse quod expedit, cum legis magisterio naturalis electionem utilium percepisse credamur. Nosti enim tu bonum quod facere debebis in proximum, et malum quod idem nolis ab alio perpeti. Nulla scilicet ars medendi, nec aliquis usus herbarum remedia pecoribus quaerenda monstravit, sed naturaliter animal unumquodque novit propriae saluti consulere, et ineffabilem diligentiam genitiva captare prudentia. 4. Sunt tamen et apud nos genera nonnulla virtutum: quas non ex hominum doctrina, sed ex naturae traditione sortimur. Sicut enim nulla nos institutio monet odisse languorem, sed spontaneum habemus erga omnia quae nos contristare creduntur horrorem; sic et animo naturale subest officium noxia declinare. Omne autem malum morbus est animi, virtus autem rationem sanitatis apportat. Unde bene quidam statuerunt, asserentes sanitatem esse motuum naturalium constantiam. Quod etiam in animi vigore profitendo quis non judicabitur errare? Sui enim semper appetens est naturaliter animus: ideoque laudanda prudentibus est castitas, assequenda justitia, sectanda sapientia, miranda fortitudo. Quae res magis animis familiares sunt quam corporibus valetudo. Parentes, diligite filios: filii, nolite parentes exasperare (Ephes. VI, 4). Nunquid non hoc idem natura praecepit? Nihil ergo novi Paulus hortatur, sed astringit altius vincula naturae. Cujus tanta vis est in affectu, ut etiam lupus pro catulis suis pugnet. Quid dicturus est homo, qui et mandatum spernit, et naturam despicit, cum aut juvenis deformat injuriis canitiem genitoris, aut pater secundas nactus nuptias liberos ex patrimonio priore contristat? Infucatus est amor ferarum inter parentes et filios, quoniam qui eas creavit Deus quod minus illis in ratione praestitit, sensus beneficio compensavit. Ex quo fit ut praesentibus tot ovium millibus, de mandra laxatus agnus mox matris vocem agnoscat: et ad eam currat exsultans, fontesque lactis inquirat. Quod etsi forte mater sterilior habeatur, ipsa sola contentus ubera praeterit aliena, quamvis copiosa sint et referta. Materque nihilominus in tanta multitudine suum recognoscit fetum. Et certe vox una est in diversis, color unus et odor idem, quantum nos videlicet nostro possumus odore colligere: verumtamen est illis acutior intellectus ab homine: per quem cuique suppetit agnitio propriorum. Necdum scilicet catulo dentes formati sunt, et tamen infestantes conatur ore repellere. Nondum vitulo cornua surrexerunt, et novit jam in qua parte futura sibi sint arma pugnandi. Haec igitur indicium nobis faciunt, quia naturalis prudentia doctrinae traditione non utitur, et quia nihil inordinatum, vel improvidum habetur in rebus: sed omnia certissimum specimen in se sapientiae Conditoris ostentant, qui sic instructas pecudes ad defensionem propriae salutis instituit. Expers quidem rationis est canis, sed aequiparantem rationi sensum creditur possidere. Nam ea quae per otium vitae longum quidam sedentes vix invenire potuerunt, id est philosophi saeculares, syllogismorum dico tendiculas beneficio naturali canis consecutus asseritur: quia vestigia ferarum sagaciter indagando, cum viderit multipliciter intercisas semitas, omnes discursibus interrumpit, vocem tantum articulatam non emittens: nam per ea quae agit indicat profecto, quo bestiae quae lustrantur abierint. Nec illum relinquens inexploratum locum, ubi suspicio nulla vestigii est, donec omnibus odore repetitis explicatisque fallentibus viis, cubile reperiet. Quid amplius hi faciunt in descriptionibus, qui otiose sedentes, pulverem stylo signant, et ex tribus propositionibus duas auferunt, in illa autem quae reliqua est inveniunt veritatem? Memoria igitur canis erga depensum sibi beneficium, quem non ingratum hominem suo benefactori pudore confundit, cum etiam dominis interfectis in loco deserto, multi canes observatione longissima defecerunt? Alii peremptis dominis indices homicidii fuerunt, reosque praesentavere judiciis, accusationem latratu peragentes. Quid igitur dicturi sunt qui creatorem pastoremque suum Deum non modo non diligunt, sed etiam maledicos ejus habent amicos, et in eadem cum illis simul cibantur mensa, largitoremque epularum sacrilegis blasphemorum sermonibus lacerari patiuntur? 5. Sed nunc ad creaturae contemplationem redeamus. Ideo scilicet imbecilliores bestiae fecundiores sunt, id est lepores et damae, ovesque silvestres: ut non facile deleretur genus earum, a carnificibus expensum feris. Hae autem quae devoratrices sunt aliarum, steriliores habentur. Nam denique leoni vix leaena fit mater: unguibus enim dum nascitur, vulvam genitricis exulcerat, sicut vipera quae non aliter nisi matris exeso discerptoque ventre procedit, congruam creatrici mercedem pro tali partu rependens. Ita nihil in rebus humanis habetur improvidum: nec ulla diligentiae sibi competentis immunitas est. Quod si studiosius ipsa pecorum membra discusseris, invenies nihil illis superfluum dedisse Conditorem, nihil necessarium denegasse. Belluis namque carnisumis acutos dentes apposuit, quoniam talibus opus erat ad speciem alimoniae praefinitae ministeriis. Eis vero quibus ex una parte dentes instituit, plurimorum receptacula pabulorum inesse disposuit, ut pars quae prior assumpta est de stomacho, denuo decurrat ad dentes, quo facilius eam possit ruminando conterere, ac sine labore digerere. Neque enim sine causa gurgulionem, stomachumque certis animalibus dedit, utpote necessarios usus praebentem. Camelus igitur idcirco longum guttur habet: ut coaequatum pedibus, facile escam quam quaerit attingeret. Brevis autem humerisque suppressa cervix ursorum est, itemque leonis et tygridis, et similium ferarum, quibus herbosa non sunt alimenta, nec habent aliquam necessitatem inclinandi se ad terram: quippe quae carne vescuntur. Quid de promuscide elephanti dicamus, qui cum omnium sit maximus belluarum, visentibusque terribilis, par fuit ut membris immanibus formaretur? Quorum magnitudini si cervix fuisset aequiparans, immobilis haberetur, pondere ipso deorsum curvatus. Nunc autem paucis ossibus cervices et caput innexum spinae cohaeret, habetque promuscidem ministerium sibi colli longioris explentem, quae pastum percipit et aquam trahit. Pedesque ejus nullis geniculorum conjunguntur articulis, ut tanquam columnae quaedam gravitatem superjecti ponderis subvectarent. Si enim gracilia nutantiaque ejus fuissent crura, sine dubio ejectiones juncturarum pateretur assiduas, utpote non sufficientium molem tantam sublevare, cum surgeret. Itaque vides quomodo velut quaedam corporeae turres belli tempore locantur ante aciem, vel montes animati opponuntur, hostium munimenta rupturi. Quorum si magnitudini fundamina gressuum non haberentur aequalia, nullatenus tanta membrositas portaretur. Fertur autem elephantum trecentos annos et amplius vivere, ministerioque promuscidis cibum sibimet, ut diximus, admovere; qui velut serpens quidam sinuosus et lubricus, huc atque illuc flectitur. Ita verus est sermo qui asserit nihil minus, nihil superfluum in rerum creatura reperiri. Hanc tamen ipsam belluam tam ingentem Deus subjectam nobis esse praecepit: ut et quod doceretur intelligat, et dum caeditur patiatur, manifeste declarans cuncta nobis ideo fuisse subjugata; quia nos ad imaginem Dei facti sumus, et non solum in maximis animalibus ejus inaestimabilem sapientiam possumus contemplari, sed in minimis quoque bestiolis eadem considerare miracula. Sicut enim non satis admiror magnorum vertices montium quia, cum proximi nubibus habeantur, assiduis flatibus gravissimas perferunt tempestates, vel e contra speluncarum cavationes, quia non solum ventorum fremitus evitare solent, quibus ardua quatiuntur, sed sempiterna etiam temperie gratulantur: sic et in animalium forma, non tantam vastitudinem elephanti stupeo, quantum murem, qui formidolosus elephanto est, vel aculeum subtilissimum scorpii, quem tanquam fistulam quamdam sapientia perforavit artificis, ut per eam virus a se vulneratis injiceret. Sed nullus ob hoc reprehendat Conditorem: quod vitae nostrae bestias venenosas adhibuit. Ita enim quis et praeceptorem insimulabit infantum, qui officia eos disciplinae custodire compellens, lascivias et protervitates illorum minis verberibusque castigat. 6. Quin potius confessionem fidei nobis intelligimus res noxias indicare. Si enim confidis in Dominum, super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13). Reminiscere namque quomodo Paulus cum ligna colligeret morsu viperae sauciatus, nihil laesionis accepit: ob hoc scilicet, quod fidei plenus vir ille sanctissimus habebatur. Sin autem fueris infidelis, non tam serpentem metuere debebis, sed infidelitatem propriam, per quam tu te ipse perditioni obnoxium perfecisti. Sed jam sentio me humanae nativitatis debito flagitari, et auditorum voces in cordibus audio mussitantes, eo quod nostra quidem qualia sint doceamus, nosmet vero ipsos ignoremus. Necessarium est ergo, nubem illam quae hominum sensus caligat eripere: nam revera omnium causarum difficillimum est se ipsum cognoscere. Non enim solus oculus ea quae extrinsecus habentur inspiciens, seipsum non valet intueri: sed etiam mens ipsa satis acute aliena delicta contemplans, tardior est erga suorum cognitionem vitiorum, unde etiam nunc quoque velociter alienis actibus sermo decursis, obtusior habetur et pigrior ad examinanda quae sunt: et non tam ex elementorum compositione reputare possumus Conditorem, quam etiam ex nostra ipsorum formatione: si tamen se quisque velit prudenter inspicere, sicut dicit propheta: Mirificata est notio tua ex me (Psal. CXXXVIII, 6); id est, dum me ipsum intueor, ineffabilis tuae sapientiae disco virtutem. Et dixit Deus, faciamus hominem. Ubi sunt nunc Judaei, qui in sequentibus velut per quasdam cavernas Deitatis luce fulgente, secundaque persona quae mystice quidem declaratur, necdum tamen manifeste conspicitur, repugnabant dicentes sibimet ipsum loqui Deum, quoniam ipse dixit et ipse fecit, Fiat lux, et facta est lux? Erant quidem in promptu, et nunc quae modo proferuntur ab eis ineptiae. Quis enim faber ferrarius, aut carpentarius, aut coriorum confector solus in suo consistens ergastulo, cui nullus artis socius praesto est, sibimet ipse dicit, faciamus gladium, vel aratrum compaginemus, aut formemus calceum; et non magis tacitus speciem quam mente destinavit inceptat? Etenim vana garrulitas est, hominum quempiam, velut judicem aut censorem districte sibimet aliquid imperare. Quanquam hi quoque qui Dominum crucifixerunt, quid non dicturi sint, exercitatas ad mendacium linguas habentes, licet praesens vox eorum penitus ora praecluserit? Et dixit Deus, Faciamus hominem. Donec igitur minime qui doceretur existeret, in profundo fuit abdita praedicatio Deitatis. Ubi vero coepit hominis exspectari creatio, revelata est fides, et evidenter dogma veritatis emicuit. Ausculta, Judaee Christi repugnator, quomodo socium mundificationis alloquitur, per quem saecula fecit, qui agit omnia verbo potentiae suae: sed tuus animus verba non recipit pietatis. Sicut enim ferae cum includuntur in caveis, vulvas earum dentibus exedunt, amaritudinem propriam demonstrantes, furorem tamen suum nequeunt explere: sic Judaeus adversarius veritatis, alligationum coarctatus angustiis, multas asserit esse personas ad quas Verbum Dei processisse mentitur. Ferunt enim, quod angelis dixerit: Faciamus hominem. Judaica vere fictio, suaeque digna perfidiae fabulositas! Ut unum non recipiant, plurimos confitentur, filiumque famulis per participationem dignitatis asciscunt, et conlibertos nostros auctores humanae formationis efficiunt, hominisque perfectorem volunt angelis coaequare, cum sit absurdum ut quaelibet factura possit aequalis esse factori. Consideremus quoque sequentia: Faciamus hominem ad imaginem nostram. Quid respondes? Nunquid Dei et angelorum una imago est? Nam Patris necesse est eamdem esse quam Filii, sic tamen, ut Deo decens intelligatur esse figura, id est, non in habitu corporeo, sed in divina proprietate consistens. Ausculta tu etiam, qui de nova circumcisione progrederis, Judaismi cultum sub Christianitatis simulatione commendans. Cui dicit, Ad imaginem nostram (Hebr. I, 3), nisi illuminationi gloriae, et titulo paternae substantiae, quae est imago Dei invisibilis? Suae ergo loquitur imagini, quae dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Qui me videt et Patrem meum videt (Joan. XIV, 9), huic dicit: Faciamus hominem ad imaginem nostram. Etenim ubi unitas imaginis est, nihil potest esse dissimile. Non enim dixit ad imagines nostras, sicut et Scriptura testatur: Fecit Deus, inquit, hominem: non fecerunt. Prudenter vitavit nunc multitudinem personarum: ut ubi quidem Judaeum confunderet, hic ritum gentilitatis excluderet. Ideo commemoravit unitatem, ut et Filium simul esse cum Patre cognosceres: et periculum de personarum multitudine declinares. Ad imaginem Dei fecit hominem. Rursum cooperantes personam inducit. Non enim dixit: Fecit ad imaginem suam sed ad imaginem Dei. Et in quo quidem dispositum est habere hominem imaginem Dei, vel quomode recipit similitudinem Divinitatis, in sequentibus Chri sto sensum largiente narrabitur, nunc vero tantum dixisse sufficiet, quia una imago est. Tibi vero cur incidit in mentem, tam sacrilege blasphemare, ut diceres Filium Patri esse dissimilem? O animum in gratum! similitudinem Dei quam tu ipse sumpsisti. benefactorem tuum habere non pateris. Et tibi quidem proprium vis esse quod de coelesti gratia percepisti, filio autem similitudinem natura insitam, cum genitore non sinis esse communem. Sed jam nobis silentium vespere tempus indicit: dudum ad occasum sole delapso. Quapropter hic nos etiam sermonis curricula terminemus, his contenti quae dicta sunt. Tantum enim in praesentia disseruimus, quantum intentionem vestram possumus acuere. Pleniorem vero de propositis quaestionem alias vobis, sancto Spiritu astipulante, reddemus. Ite nunc exsultantes, et pro dapibus copiosis pomisque diversis, memoria relatorum mensas vestras instruite. Confundatur impius, erubescat Judaeus, exsultet justus praedicationibus veritatis: glorificetur Dominus, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.