Liber I
2 a.C.n. - 8 p.C.n.

Liber II 


In nova fert animus mutatas dicere formas  1
corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)  2
adspirate meis primaque ab origine mundi  3
ad mea perpetuum deducite tempora carmen!  4
Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum  5
unus erat toto naturae vultus in orbe,  6
quem dixere chaos: rudis indigestaque moles  7
nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem  8
non bene iunctarum discordia semina rerum.  9
nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,  10
nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,  11
nec circumfuso pendebat in aere tellus  12
ponderibus librata suis, nec bracchia longo  13
margine terrarum porrexerat Amphitrite;  14
utque erat et tellus illic et pontus et aer,  15
sic erat instabilis tellus, innabilis unda,  16
lucis egens aer; nulli sua forma manebat,  17
obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno  18
frigida pugnabant calidis, umentia siccis,  19
mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.  20

Hanc deus et melior litem natura diremit.  21
nam caelo terras et terris abscidit undas  22
et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.  23
quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,  24
dissociata locis concordi pace ligavit:  25
ignea convexi vis et sine pondere caeli  26
emicuit summaque locum sibi fecit in arce;  27
proximus est aer illi levitate locoque;  28
densior his tellus elementaque grandia traxit  29
et pressa est gravitate sua; circumfluus umor  30
ultima possedit solidumque coercuit orbem.  31

Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum  32
congeriem secuit sectamque in membra coegit,  33
principio terram, ne non aequalis ab omni  34
parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.  35
tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis  36
iussit et ambitae circumdare litora terrae;  37
addidit et fontes et stagna inmensa lacusque  38
fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,  39
quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,  40
in mare perveniunt partim campoque recepta  41
liberioris aquae pro ripis litora pulsant.  42
iussit et extendi campos, subsidere valles,  43
fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,  44
utque duae dextra caelum totidemque sinistra  45
parte secant zonae, quinta est ardentior illis,  46
sic onus inclusum numero distinxit eodem  47
cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.  48
quarum quae media est, non est habitabilis aestu;  49
nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit  50
temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.  51

Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae  52
pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.  53
illic et nebulas, illic consistere nubes  54
iussit et humanas motura tonitrua mentes  55
et cum fulminibus facientes fulgura ventos.  56

His quoque non passim mundi fabricator habendum  57
aera permisit; vix nunc obsistitur illis,  58
cum sua quisque regat diverso flamina tractu,  59
quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.  60
Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit  61
Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;  62
vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,  63
proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones  64
horrifer invasit Boreas; contraria tellus  65
nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.  66
haec super inposuit liquidum et gravitate carentem  67
aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.  68

Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,  69
cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,  70
sidera coeperunt toto effervescere caelo;  71
neu regio foret ulla suis animalibus orba,  72
astra tenent caeleste solum formaeque deorum,  73
cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,  74
terra feras cepit, volucres agitabilis aer.  75

Sanctius his animal mentisque capacius altae  76
deerat adhuc et quod dominari in cetera posset:  77
natus homo est, sive hunc divino semine fecit  78
ille opifex rerum, mundi melioris origo,  79
sive recens tellus seductaque nuper ab alto  80
aethere cognati retinebat semina caeli.  81
quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,  82
finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,  83
pronaque cum spectent animalia cetera terram,  84
os homini sublime dedit caelumque videre  85
iussit et erectos ad sidera tollere vultus:  86
sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus  87
induit ignotas hominum conversa figuras.  88

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,  89
sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.  90
poena metusque aberant, nec verba minantia fixo  91
aere legebantur, nec supplex turba timebat  92
iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.  93
nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,  94
montibus in liquidas pinus descenderat undas,  95
nullaque mortales praeter sua litora norant;  96
nondum praecipites cingebant oppida fossae;  97
non tuba derecti, non aeris cornua flexi,  98
non galeae, non ensis erat: sine militis usu  99
mollia securae peragebant otia gentes.  100
ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis  101
saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,  102
contentique cibis nullo cogente creatis  103
arbuteos fetus montanaque fraga legebant  104
cornaque et in duris haerentia mora rubetis  105
et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.  106
ver erat aeternum, placidique tepentibus auris  107
mulcebant zephyri natos sine semine flores;  108
mox etiam fruges tellus inarata ferebat,  109
nec renovatus ager gravidis canebat aristis;  110
flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,  111
flavaque de viridi stillabant ilice mella.  112

Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso  113
sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,  114
auro deterior, fulvo pretiosior aere.  115
Iuppiter antiqui contraxit tempora veris  116
perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos  117
et breve ver spatiis exegit quattuor annum.  118
tum primum siccis aer fervoribus ustus  119
canduit, et ventis glacies adstricta pependit;  120
tum primum subiere domos; domus antra fuerunt  121
et densi frutices et vinctae cortice virgae.  122
semina tum primum longis Cerealia sulcis  123
obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.  124

Tertia post illam successit aenea proles,  125
saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,  126
non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.  127
protinus inrupit venae peioris in aevum  128
omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;  129
in quorum subiere locum fraudesque dolusque  130
insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.  131
vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos  132
navita, quaeque prius steterant in montibus altis,  133
fluctibus ignotis insultavere carinae,  134
communemque prius ceu lumina solis et auras  135
cautus humum longo signavit limite mensor.  136
nec tantum segetes alimentaque debita dives  137
poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,  138
quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,  139
effodiuntur opes, inritamenta malorum.  140
iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum  141
prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,  142
sanguineaque manu crepitantia concutit arma.  143
vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,  144
non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est;  145
inminet exitio vir coniugis, illa mariti,  146
lurida terribiles miscent aconita novercae,  147
filius ante diem patrios inquirit in annos:  148
victa iacet pietas, et virgo caede madentis  149
ultima caelestum terras Astraea reliquit.  150

Neve foret terris securior arduus aether,  151
adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas  152
altaque congestos struxisse ad sidera montis.  153
tum pater omnipotens misso perfregit Olympum  154
fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae.  155
obruta mole sua cum corpora dira iacerent,  156
perfusam multo natorum sanguine Terram  157
immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem  158
et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,  159
in faciem vertisse hominum; sed et illa propago  160
contemptrix superum saevaeque avidissima caedis  161
et violenta fuit: scires e sanguine natos.  162

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,  163
ingemit et facto nondum vulgata recenti  164
foeda Lycaoniae referens convivia mensae  165
ingentes animo et dignas Iove concipit iras  166
conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.  167

Est via sublimis, caelo manifesta sereno;  168
lactea nomen habet, candore notabilis ipso.  169
hac iter est superis ad magni tecta Tonantis  170
regalemque domum: dextra laevaque deorum  171
atria nobilium valvis celebrantur apertis.  172
plebs habitat diversa locis: hac parte potentes  173
caelicolae clarique suos posuere penates;  174
hic locus est, quem, si verbis audacia detur,  175
haud timeam magni dixisse Palatia caeli.  176

Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,  177
celsior ipse loco sceptroque innixus eburno  178
terrificam capitis concussit terque quaterque  179
caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.  180
talibus inde modis ora indignantia solvit:  181
'non ego pro mundi regno magis anxius illa  182
tempestate fui, qua centum quisque parabat  183
inicere anguipedum captivo bracchia caelo.  184
nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno  185
corpore et ex una pendebat origine bellum;  186
nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,  187
perdendum est mortale genus: per flumina iuro  188
infera sub terras Stygio labentia luco!  189
cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae  190
ense recidendum, ne pars sincera trahatur.  191
sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae  192
faunique satyrique et monticolae silvani;  193
quos quoniam caeli nondum dignamur honore,  194
quas dedimus, certe terras habitare sinamus.  195
an satis, o superi, tutos fore creditis illos,  196
cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,  197
struxerit insidias notus feritate Lycaon?'  198

Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum  199
talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit  200
sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,  201
attonitum tantae subito terrore ruinae  202
humanum genus est totusque perhorruit orbis;  203
nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum  204
quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque  205
murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.  206
substitit ut clamor pressus gravitate regentis,  207
Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:  208
'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit;  209
quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.  210
contigerat nostras infamia temporis aures;  211
quam cupiens falsam summo delabor Olympo  212
et deus humana lustro sub imagine terras.  213
longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,  214
enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.  215
Maenala transieram latebris horrenda ferarum  216
et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:  217
Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni  218
ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.  219
signa dedi venisse deum, vulgusque precari  220
coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,  221
mox ait "experiar deus hic discrimine aperto  222
an sit mortalis: nec erit dubitabile verum."  223
nocte gravem somno necopina perdere morte  224
comparat: haec illi placet experientia veri;  225
nec contentus eo, missi de gente Molossa  226
obsidis unius iugulum mucrone resolvit  227
atque ita semineces partim ferventibus artus  228
mollit aquis, partim subiecto torruit igni.  229
quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma  230
in domino dignos everti tecta penates;  231
territus ipse fugit nactusque silentia ruris  232
exululat frustraque loqui conatur: ab ipso  233
colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis  234
vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.  235
in villos abeunt vestes, in crura lacerti:  236
fit lupus et veteris servat vestigia formae;  237
canities eadem est, eadem violentia vultus,  238
idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.  239
occidit una domus, sed non domus una perire  240
digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.  241
in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,  242
quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.'  243

Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi  244
adiciunt, alii partes adsensibus inplent.  245
est tamen humani generis iactura dolori  246
omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae  247
forma futura rogant, quis sit laturus in aras  248
tura, ferisne paret populandas tradere terras.  249
talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)  250
rex superum trepidare vetat subolemque priori  251
dissimilem populo promittit origine mira.  252

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;  253
sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether  254
conciperet flammas longusque ardesceret axis:  255
esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,  256
quo mare, quo tellus correptaque regia caeli  257
ardeat et mundi moles obsessa laboret.  258
tela reponuntur manibus fabricata cyclopum;  259
poena placet diversa, genus mortale sub undis  260
perdere et ex omni nimbos demittere caelo.  261

Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris  262
et quaecumque fugant inductas flamina nubes  263
emittitque Notum. madidis Notus evolat alis,  264
terribilem picea tectus caligine vultum;  265
barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;  266
fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.  267
utque manu lata pendentia nubila pressit,  268
fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi;  269
nuntia Iunonis varios induta colores  270
concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.  271
sternuntur segetes et deplorata coloni  272
vota iacent, longique perit labor inritus anni.  273

Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum  274
caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.  275
convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni  276
intravere sui, 'non est hortamine longo  277
nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras:  278
sic opus est! aperite domos ac mole remota  279
fluminibus vestris totas inmittite habenas!'  280
iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant  281
et defrenato volvuntur in aequora cursu.  282

Ipse tridente suo terram percussit, at illa  283
intremuit motuque vias patefecit aquarum.  284
exspatiata ruunt per apertos flumina campos  285
cumque satis arbusta simul pecudesque virosque  286
tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.  287
si qua domus mansit potuitque resistere tanto  288
indeiecta malo, culmen tamen altior huius  289
unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.  290
iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:  291
omnia pontus erat, derant quoque litora ponto.  292

Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca  293
et ducit remos illic, ubi nuper arabat:  294
ille supra segetes aut mersae culmina villae  295
navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.  296
figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,  297
aut subiecta terunt curvae vineta carinae;  298
et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,  299
nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.  300
mirantur sub aqua lucos urbesque domosque  301
Nereides, silvasque tenent delphines et altis  302
incursant ramis agitataque robora pulsant.  303
nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,  304
unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,  305
crura nec ablato prosunt velocia cervo,  306
quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,  307
in mare lassatis volucris vaga decidit alis.  308
obruerat tumulos inmensa licentia ponti,  309
pulsabantque novi montana cacumina fluctus.  310
maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,  311
illos longa domant inopi ieiunia victu.  312

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,  313
terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo  314
pars maris et latus subitarum campus aquarum.  315
mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,  316
nomine Parnasos, superantque cacumina nubes.  317
hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)  318
cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,  319
Corycidas nymphas et numina montis adorant  320
fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat:  321
non illo melior quisquam nec amantior aequi  322
vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.  323
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem  324
et superesse virum de tot modo milibus unum,  325
et superesse vidit de tot modo milibus unam,  326
innocuos ambo, cultores numinis ambo,  327
nubila disiecit nimbisque aquilone remotis  328
et caelo terras ostendit et aethera terris.  329
nec maris ira manet, positoque tricuspide telo  330
mulcet aquas rector pelagi supraque profundum  331
exstantem atque umeros innato murice tectum  332
caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti  333
inspirare iubet fluctusque et flumina signo  334
iam revocare dato: cava bucina sumitur illi,  335
tortilis in latum quae turbine crescit ab imo,  336
bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,  337
litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo;  338
tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba  339
contigit et cecinit iussos inflata receptus,  340
omnibus audita est telluris et aequoris undis,  341
et quibus est undis audita, coercuit omnes.  342
iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,  343
flumina subsidunt collesque exire videntur;  344
surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis,  345
postque diem longam nudata cacumina silvae  346
ostendunt limumque tenent in fronde relictum  347

Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem  348
et desolatas agere alta silentia terras,  349
Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:  350
'o soror, o coniunx, o femina sola superstes,  351
quam commune mihi genus et patruelis origo,  352
deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,  353
terrarum, quascumque vident occasus et ortus,  354
nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.  355
haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae  356
certa satis; terrent etiamnum nubila mentem.  357
quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,  358
nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem  359
ferre modo posses? quo consolante doleres!  360
namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet,  361
te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.  362
o utinam possim populos reparare paternis  363
artibus atque animas formatae infundere terrae!  364
nunc genus in nobis restat mortale duobus.  365
sic visum superis: hominumque exempla manemus.'  366
dixerat, et flebant: placuit caeleste precari  367
numen et auxilium per sacras quaerere sortes.  368
nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas,  369
ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.  370
inde ubi libatos inroravere liquores  371
vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae  372
ad delubra deae, quorum fastigia turpi  373
pallebant musco stabantque sine ignibus arae.  374
ut templi tetigere gradus, procumbit uterque  375
pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo  376
atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis  377
victa remollescunt, si flectitur ira deorum,  378
dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri  379
arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!'  380

Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo  381
et velate caput cinctasque resolvite vestes  382
ossaque post tergum magnae iactate parentis!'  383
obstupuere diu: rumpitque silentia voce  384
Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,  385
detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque  386
laedere iactatis maternas ossibus umbras.  387
interea repetunt caecis obscura latebris  388
verba datae sortis secum inter seque volutant.  389
inde Promethides placidis Epimethida dictis  390
mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis,  391
aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)  392
magna parens terra est: lapides in corpore terrae  393
ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'  394

Coniugis augurio quamquam Titania mota est,  395
spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo  396
diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit?  397
descendunt: velantque caput tunicasque recingunt  398
et iussos lapides sua post vestigia mittunt.  399
saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)  400
ponere duritiem coepere suumque rigorem  401
mollirique mora mollitaque ducere formam.  402
mox ubi creverunt naturaque mitior illis  403
contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri  404
forma potest hominis, sed uti de marmore coepta  405
non exacta satis rudibusque simillima signis,  406
quae tamen ex illis aliquo pars umida suco  407
et terrena fuit, versa est in corporis usum;  408
quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa,  409
quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit,  410
inque brevi spatio superorum numine saxa  411
missa viri manibus faciem traxere virorum  412
et de femineo reparata est femina iactu.  413
inde genus durum sumus experiensque laborum  414
et documenta damus qua simus origine nati.  415

Cetera diversis tellus animalia formis  416
sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne  417
percaluit solis, caenumque udaeque paludes  418
intumuere aestu, fecundaque semina rerum  419
vivaci nutrita solo ceu matris in alvo  420
creverunt faciemque aliquam cepere morando.  421
sic ubi deseruit madidos septemfluus agros  422
Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo  423
aetherioque recens exarsit sidere limus,  424
plurima cultores versis animalia glaebis  425
inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum  426
nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque  427
trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe  428
altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.  429
quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,  430
concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus,  431
cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes  432
res creat, et discors concordia fetibus apta est.  433
ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti  434
solibus aetheriis altoque recanduit aestu,  435
edidit innumeras species; partimque figuras  436
rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.  437

Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,  438
tum genuit, populisque novis, incognita serpens,  439
terror eras: tantum spatii de monte tenebas.  440
hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis  441
ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus,  442
mille gravem telis exhausta paene pharetra  443
perdidit effuso per vulnera nigra veneno.  444
neve operis famam posset delere vetustas,  445
instituit sacros celebri certamine ludos,  446
Pythia de domitae serpentis nomine dictos.  447
hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave  448
vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem.  449
nondum laurus erat, longoque decentia crine  450
tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.  451

Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non  452
fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira,  453
Delius hunc nuper, victa serpente superbus,  454
viderat adducto flectentem cornua nervo  455
'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?'  456
dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros,  457
qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,  458
qui modo pestifero tot iugera ventre prementem  459
stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.  460
tu face nescio quos esto contentus amores  461
inritare tua, nec laudes adsere nostras!'  462
filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe,  463
te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt  464
cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.'  465
dixit et eliso percussis aere pennis  466
inpiger umbrosa Parnasi constitit arce  467
eque sagittifera prompsit duo tela pharetra  468
diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem;  469
quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta,  470
quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.  471
hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo  472
laesit Apollineas traiecta per ossa medullas;  473
protinus alter amat, fugit altera nomen amantis  474
silvarum latebris captivarumque ferarum  475
exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes:  476
vitta coercebat positos sine lege capillos.  477
multi illam petiere, illa aversata petentes  478
inpatiens expersque viri nemora avia lustrat  479
nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.  480
saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,'  481
saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes';  482
illa velut crimen taedas exosa iugales  483
pulchra verecundo suffuderat ora rubore  484
inque patris blandis haerens cervice lacertis  485
'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit  486
'virginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.'  487
ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas  488
esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat:  489
Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,  490
quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt,  491
utque leves stipulae demptis adolentur aristis,  492
ut facibus saepes ardent, quas forte viator  493
vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,  494
sic deus in flammas abiit, sic pectore toto  495
uritur et sterilem sperando nutrit amorem.  496
spectat inornatos collo pendere capillos  497
et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes  498
sideribus similes oculos, videt oscula, quae non  499
est vidisse satis; laudat digitosque manusque  500
bracchiaque et nudos media plus parte lacertos;  501
si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura  502
illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:  503
'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;  504
nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,  505
sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,  506
hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!  507
me miserum! ne prona cadas indignave laedi  508
crura notent sentes et sim tibi causa doloris!  509
aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro,  510
curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.  511
cui placeas, inquire tamen: non incola montis,  512
non ego sum pastor, non hic armenta gregesque  513
horridus observo. nescis, temeraria, nescis,  514
quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus  515
et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;  516
Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque  517
estque, patet; per me concordant carmina nervis.  518
certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta  519
certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit!  520
inventum medicina meum est, opiferque per orbem  521
dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.  522
ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis  523
nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!'  524

Plura locuturum timido Peneia cursu  525
fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,  526
tum quoque visa decens; nudabant corpora venti,  527
obviaque adversas vibrabant flamina vestes,  528
et levis inpulsos retro dabat aura capillos,  529
auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra  530
perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat  531
ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.  532
ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo  533
vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem;  534
alter inhaesuro similis iam iamque tenere  535
sperat et extento stringit vestigia rostro,  536
alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis  537
morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:  538
sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.  539
qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,  540
ocior est requiemque negat tergoque fugacis  541
inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.  542
viribus absumptis expalluit illa citaeque  543
victa labore fugae spectans Peneidas undas  544
'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis,  545
qua nimium placui, mutando perde figuram!'  546
[quae facit ut laedar mutando perde figuram.]  547
vix prece finita torpor gravis occupat artus,  548
mollia cinguntur tenui praecordia libro,  549
in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,  550
pes modo tam velox pigris radicibus haeret,  551
ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.  552

Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra  553
sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus  554
conplexusque suis ramos ut membra lacertis  555
oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.  556
cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse,  557
arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt  558
te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae;  559
tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum  560
vox canet et visent longas Capitolia pompas;  561
postibus Augustis eadem fidissima custos  562
ante fores stabis mediamque tuebere quercum,  563
utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,  564
tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!'  565
finierat Paean: factis modo laurea ramis  566
adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.  567

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit  568
silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo  569
effusus Pindo spumosis volvitur undis  570
deiectuque gravi tenues agitantia fumos  571
nubila conducit summisque adspergine silvis  572
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat:  573
haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni  574
amnis, in his residens facto de cautibus antro,  575
undis iura dabat nymphisque colentibus undas.  576
conveniunt illuc popularia flumina primum,  577
nescia, gratentur consolenturne parentem,  578
populifer Sperchios et inrequietus Enipeus  579
Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas,  580
moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos,  581
in mare deducunt fessas erroribus undas.  582
Inachus unus abest imoque reconditus antro  583
fletibus auget aquas natamque miserrimus Io  584
luget ut amissam: nescit, vitane fruatur  585
an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,  586
esse putat nusquam atque animo peiora veretur.  587

Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam  588
flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum  589
nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras  590
altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras)  591
'dum calet, et medio sol est altissimus orbe!  592
quodsi sola times latebras intrare ferarum,  593
praeside tuta deo nemorum secreta subibis,  594
nec de plebe deo, sed qui caelestia magna  595
sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.  596
ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae  597
consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,  598
cum deus inducta latas caligine terras  599
occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.  600

Interea medios Iuno despexit in Argos  601
et noctis faciem nebulas fecisse volucres  602
sub nitido mirata die, non fluminis illas  603
esse, nec umenti sensit tellure remitti;  604
atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae  605
deprensi totiens iam nosset furta mariti.  606
quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor  607
aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo  608
constitit in terris nebulasque recedere iussit.  609
coniugis adventum praesenserat inque nitentem  610
Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;  611
bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae,  612
quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde  613
quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.  614
Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor  615
desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.  616
quid faciat? crudele suos addicere amores,  617
non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc,  618
hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore,  619
sed leve si munus sociae generisque torique  620
vacca negaretur, poterat non vacca videri!  621

Paelice donata non protinus exuit omnem  622
diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,  623
donec Arestoridae servandam tradidit Argo.  624
centum luminibus cinctum caput Argus habebat  625
inde suis vicibus capiebant bina quietem,  626
cetera servabant atque in statione manebant.  627
constiterat quocumque modo, spectabat ad Io,  628
ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.  629
luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,  630
claudit et indigno circumdat vincula collo.  631
frondibus arboreis et amara pascitur herba.  632
proque toro terrae non semper gramen habenti  633
incubat infelix limosaque flumina potat.  634
illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet  635
tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,  636
conatoque queri mugitus edidit ore  637
pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.  638
venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,  639
Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda  640
cornua, pertimuit seque exsternata refugit.  641
naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,  642
quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores  643
et patitur tangi seque admirantibus offert.  644
decerptas senior porrexerat Inachus herbas:  645
illa manus lambit patriisque dat oscula palmis  646
nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,  647
oret opem nomenque suum casusque loquatur;  648
littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,  649
corporis indicium mutati triste peregit.  650
'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis  651
cornibus et nivea pendens cervice iuvencae  652
'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes  653
nata mihi terras? tu non inventa reperta  654
luctus eras levior! retices nec mutua nostris  655
dicta refers, alto tantum suspiria ducis  656
pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis!  657
at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,  658
spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.  659
de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.  660
nec finire licet tantos mihi morte dolores;  661
sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti  662
aeternum nostros luctus extendit in aevum.'  663
talia maerenti stellatus submovet Argus  664
ereptamque patri diversa in pascua natam  665
abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen  666
occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.  667

Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra  668
ferre potest natumque vocat, quem lucida partu  669
Pleias enixa est letoque det imperat Argum.  670
parva mora est alas pedibus virgamque potenti  671
somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.  672
haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce  673
desilit in terras; illic tegumenque removit  674
et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:  675
hac agit, ut pastor, per devia rura capellas  676
dum venit abductas, et structis cantat avenis.  677
voce nova captus custos Iunonius 'at tu,  678
quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo'  679
Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo  680
herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.'  681

Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo  682
detinuit sermone diem iunctisque canendo  683
vincere harundinibus servantia lumina temptat.  684
ille tamen pugnat molles evincere somnos  685
et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,  686
parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta  687
fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.  688

Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit  689
'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas  690
naias una fuit: nymphae Syringa vocabant.  691
non semel et satyros eluserat illa sequentes  692
et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque  693
rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat  694
virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae  695
falleret et posset credi Latonia, si non  696
corneus huic arcus, si non foret aureus illi;  697
sic quoque fallebat.  698

Redeuntem colle Lycaeo  699
Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta  700
talia verba refert -- restabat verba referre  701
et precibus spretis fugisse per avia nympham,  702
donec harenosi placidum Ladonis ad amnem  703
venerit; hic illam cursum inpedientibus undis  704
ut se mutarent liquidas orasse sorores,  705
Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,  706
corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,  707
dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos  708
effecisse sonum tenuem similemque querenti.  709
arte nova vocisque deum dulcedine captum  710
'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,'  711
atque ita disparibus calamis conpagine cerae  712
inter se iunctis nomen tenuisse puellae.  713
talia dicturus vidit Cyllenius omnes  714
subcubuisse oculos adopertaque lumina somno;  715
supprimit extemplo vocem firmatque soporem  716
languida permulcens medicata lumina virga.  717
nec mora, falcato nutantem vulnerat ense,  718
qua collo est confine caput, saxoque cruentum  719
deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.  720
Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,  721
exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.  722

Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis  723
collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.  724
protinus exarsit nec tempora distulit irae  725
horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn  726
paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos  727
condidit et profugam per totum exercuit orbem.  728
ultimus inmenso restabas, Nile, labori;  729
quem simulac tetigit, positisque in margine ripae  730
procubuit genibus resupinoque ardua collo,  731
quos potuit solos, tollens ad sidera vultus  732
et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu  733
cum Iove visa queri finemque orare malorum.  734
coniugis ille suae conplexus colla lacertis,  735
finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum  736
pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris  737
haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes.  738

Ut lenita dea est, vultus capit illa priores  739
fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,  740
cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,  741
contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,  742
ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:  743
de bove nil superest formae nisi candor in illa.  744
officioque pedum nymphe contenta duorum  745
erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae  746
mugiat, et timide verba intermissa retemptat.  747

Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.  748
huic Epaphus magni genitus de semine tandem  749
creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti  750
templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis  751
Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem  752
nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum  753
non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens  754
credis et es tumidus genitoris imagine falsi.'  755
erubuit Phaethon iramque pudore repressit  756
et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem  757
'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber,  758
ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis  759
et dici potuisse et non potuisse refelli.  760
at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,  761
ede notam tanti generis meque adsere caelo!'  762
dixit et inplicuit materno bracchia collo  763
perque suum Meropisque caput taedasque sororum  764
traderet oravit veri sibi signa parentis.  765
ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira  766
mota magis dicti sibi criminis utraque caelo  767
bracchia porrexit spectansque ad lumina solis  768
'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis,  769
nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,  770
hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,  771
Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum  772
se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris!  773
nec longus labor est patrios tibi nosse penates.  774
unde oritur, domus est terrae contermina nostrae:  775
si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!'  776
emicat extemplo laetus post talia matris  777
dicta suae Phaethon et concipit aethera mente  778
Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos  779
sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.

 780
Liber II