Merito existimasti

This is the stable version, checked on 25 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Merito existimasti
1887

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XX (1887), p. 217.

LITTERAE IN FORMA BREVIS SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

AD ANTONIUM BRUGIDON, MODERATOREM SODALITII UNIVERSI

AB ADORATIONE REPARATRICE GENTIUM CATHOLICARUM*

LEO PP. XIII


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Merito existimasti gaudio nobis fore quae nunciabas per litteras nonis septembribus datas, de laetis incrementis quae superiores anni attulerunt sodalitio tuis curis excitato, cui ab Adoratione Reparatrice gentium catholicarum nomen est inditum. Quum enim hoc institutum temporum necessitati peropportunum censeamus, ideoque caelestium divitiarum, quarum dispensatores sumus, largitione, nedum laudibus Nostris ornaverimus, nil sane optati us Nobis esse poterat, quam ut sciremus illud late effundi in plurimas dioeceses, augerique fidelium numerum, qui coniunctis precibus apud ipsum gratiarum fontem laboranti Ecclesiae supemam opem concilient. Itaque cum grates et laudes agimus summo bonorum auctori Deo, tum Tibi gratulamur, Dilecte Fili, quod industriae pietatisque tuae fructus uberes ceperis, simulque merita commendatione prosequimur pastoralem curam Sacrorum Antistitum et parochorum, qui salutaris huius Operis propagines in gregibus suis fovendas censuerunt, nec non pia studia fidelium qui eidem dedere nomen. Quin etiam ex hoc prospero optimi incepti progressu felix auspicium capimus fore ut aliorum sodalium nova in dies fiat accessio, neque ulla sit pars catholici orbis, quae ad hoc pietatis et religionis opus non sese propensam exhibeat. Hanc porro concordem bonorum comprecationem largiora heneficia sequutura esse confidimus miserentis Dei, qui populum suum respiciens, in hoc rerum discrimine eripiat ab aerumnis praesentibus, malorumque graviorum metum, ope sua interposita, submoveat. Interim Tibi, Dilecte Fili, sodalitati cui praees universae, omnibusque qui eidem provehendae operam navant, divinorum ubertatem adprecati, apostolicam Benedictionem paternae caritatis testem, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die V Octobris anno MDCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri Decimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XX (1887), p. 217.