EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Melancholia
Saeculo XVII
editio: incognita
fons: incognitus


Semper ego inclusus Germanae finibus orae
In Bavara tellus senescam!
Tristibus imperiis spatio retinemur in arcto
Et curtum male perdimus aevum.
Atqui vincla licet rupto dissolvere nodo
Et clausas diducere turreis:
Graeculus effugiens aliquis Minoia regna
Ceratas sibi sumpserat alas.
Sed neque fallaceis ventos temptare necesse est
Lapsuris super aequora pennis.
Tota mihi quamvis adeo Germania carcer,
Deterius quoque carcere corpus,
Libera mens tamen est: ubi vult, habitatque volatque.
In pelago non impedit Auster,
In terris non tardat obex, transcendit et Alpes
Nubiferas ac sidera pulsat.
Accedit Phoebi donum, divina poesis.
Hac fretus velocior Euro
Euri nascentis patriam cunasque videbo,
Aurorae rapiendus in ortum.