There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Epistola Synopsis Sex Sequentium Meditationum 

1. Quaestiones de Deo & mente humanâ jam ante paucis attigi in Dissertatione de Methodo recte regendae rationis &veritatis in scientiis investigandae, gallice editâ anno 1637, non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem, sed tantùm ut delibarem, & ex lectorum judiciis addiscerem quâ ratione postea essent tractandae. Tanti enim momenti mihi visae sunt, ut plus unâ vice de ipsis agendum esse judicarem; viamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam, atque ab usu communi tam remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico & passim ab omnibus legendo scripto fusiùs docere, ne debiliora etiam ingenia credere possent eam sibi esse ingrediendam.

2. Cùm autem ibi rogassem omnes quibus aliquid in meis scriptis reprehensione dignum occurreret, ut ejus me monere dignarentur, nulla in ea quae de his quaestionibus attigeram notatu digna objecta sunt, praeter duo, ad quae hîc paucis, priusquam earumdem accuratiorem explicationem aggrediar, respondebo.

3. Primum est, ex eo quod mens humana in se con[8]versa non percipiat aliud se esse quàm rem cogitantem, non sequi ejus naturam sive essentiam in eo tantùm consistere, quod sit res cogitans, ita ut vox tantùm caetera omnia excludat quae forte etiam dici possent ad animae naturam pertinere. Cui objectioni respondeo me etiam ibi noluisse illa excludere in ordine ad ipsam rei veritatem (de quâ scilicet tunc non agebam), sed dumtaxat in ordine ad meam perceptionem, adeo ut sensus esset me nihil plane cognoscere quod ad essentiam meam scirem pertinere, praeterquam quod essem res cogitans, sive res habens in se facultatem cogitandi. In sequentibus autem ostendam quo pacto, ex eo quod nihil aliud ad essentiam meam pertinere cognoscam, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam pertinere.

4. Alterum est, ex eo quod ideam rei me perfectioris in me habeam, non sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, & multo minùs illud quod per istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hîc subesse aequivocationem in voce ideae: sumi enim potest vel materialiter, pro operatione intellectûs, quo sensu me perfectior dici nequit, vel objective, pro re per istam operationem repraesentatâ, quae res, etsi non supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior ratione suae essentiae. Quomodo verò, ex hoc solo quod rei me perfectioris idea in me sit, sequatur illam rem revera existere, fuse in sequentibus exponetur.

5. Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes quàm conclusiones argumentis ex Atheorum locis [9] communibus mutuatis impugnabantur. Et quoniam istiusmodi argumenta nullam vim habere possunt apud eos, qui rationes meas intelligent, adeoque praepostera & imbecillia sunt multorum judicia, ut magis a primum acceptis opinionibus, quantumvis falsis & a ratione alienis, persuadeantur, quàm a verâ & firmâ, sed posterius auditâ, ipsarum refutatione, nolo hîc ad illa respondere, ne mihi sint prius referenda. Tantùmque generaliter dicam ea omnia, quae vulgo jactantur ab Atheis ad existentiam Dei impugnandam, semper ex eo pendere, quod vel humani affectus Deo affingantur, vel mentibus nostris tanta vis & sapientia arrogetur, ut quidnam Deus facere possit ac debeat, determinare & comprehendere conemur; adeo ut, modò tantùm memores simus mentes nostras considerandas esse ut finitas, Deum autem ut incomprehensibilem & infinitum, nullam ista difficultatem sint nobis paritura.

6. Jam verò, postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum hîc aggredior easdem de Deo & mente humanâ quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum vulgi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantùm iis qui seriò mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis, abducere poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos, qui, rationum mearum seriem & nexum comprehendere non curantes, in singulas tantùm clausulas, ut [10] multis in more est, argutari studebunt, non magnum ex hujus scripti lectione fructum sunt percepturi; & quamvis forte in multis cavillandi occasionem inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione dignum sit objicient.

7. Quia verò nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus primâ fronte satisfacturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primo quidem in Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam & evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar an fortè iisdem rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam possim persuadere. Postea vero respondebo ad objectiones virorum aliquot ingenio & doctrinâ excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam typis mandarentur, examinandae missae sunt. Satis enim multa & varia ab illis fuerunt objecta, ut ausim sperare non facile quicquam aliis, saltem alicujus momenti, venturum in mentem, quod ii nondum attigerint. Ideoque rogo etiam atque etiam Lectores, ut non prius de Meditationibus judicium ferant, quàm objectiones istas earumque solutiones omnes perlegere dignati sint.

 Epistola Synopsis Sex Sequentium Meditationum