chorus II
Saeculo I

a c t u s s e c u n d u s

___________________________________


s c a e n a I

[Medea, nutrix pro domo.]

Medea:
occidimus: aures pepulit hymenaeus meas.
vix ipsa tantum, vix adhuc credo malum.
hoc facere Iason potuit, erepto patre
patria atque regno sedibus solam exteris
120
deserere durus? merita contempsit mea
qui scelere flammas viderat vinci et mare?
adeone credit omne consumptum nefas?
incerta vaecors mente non vaesana feror
partes in omnes; unde me ulcisci queam?
125
utinam esset illi frater! est coniunx: in hanc
ferrum exigatur. hoc meis satis est malis?
si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae
novere facinus quod tuae ignorent manus,
nunc est parandum. scelera te hortentur tua
130
et cuncta redeant: inclitum regni decus
raptum et nefandae virginis parvus comes
divisus ense, funus ingestum patri
sparsumque ponto corpus et Peliae senis
decocta aeno membra: funestum impie
135
quam saepe fudi sanguinemet nullum scelus
irata feci: saevit infelix amor.

quid tamen Iason potuit, alieni arbitri
iurisque factus? debuit ferro obvium
offerre pectus - melius, a melius, dolor
140
furiose, loquere. si potest, vivat meus,
ut fuit, Iason; si minus, vivat tamen
memorque nostri muneri parcat meo.
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens
coniugia solvit quique genetricem abstrahit
145
natis et arto pignore astrictam fidem
dirimit: petatur, solus hic poenas luat,
quas debet. alto cinere cumulabo domum;
videbit atrum verticem flammis agi
Malea longas navibus flectens moras.

nutrix:
150
sile, obsecro, questusque secreto abditos
manda dolori. gravia quisquis vulnera
patiente et aequo mutus animo pertulit,
referre potuit: ira quae tegitur nocet;
professa perdunt odia vindictae locum.

Medea:
155
levis est dolor qui capere consilium potest
et clepere sese: magna non latitant mala.
libet ire contra.

nutrix:
      siste furialem impetum,
alumna: vix te tacita defendit quies.

Medea:
Fortuna fortes metuit, ignavos premit.

nutrix:
160
tunc est probanda, si locum virtus habet.

Medea:
numquam potest non esse virtuti locus.

nutrix:
spes nulla rebus monstrat adflictis viam.

Medea:
qui nil potest sperare, desperet nihil.

nutrix:
abiere Colchi, coniugis nulla est fides
165
nihilque superest opibus e tantis tibi.

Medea:
Medea superest, hic mare et terras vides
ferrumque et ignes et deos et fulmina.

nutrix:
rex est timendus.

Medea:
      rex meus fuerat pater.

nutrix:
non metuis arma?

Medea:
      sint licet terra edita.

nutrix:
170
moriere.

Medea:
  cupio.

nutrix:
      profuge.

Medea:
        paenituit fugae.

nutrix:
Medea -

Medea:
  fiam.

nutrix:
      mater es.

Medea:
        cui sim vides.

nutrix:
profugere dubitas?

Medea:
      fugiam, at ulciscar prius.

nutrix:
vindex sequetur.

Medea:
      forsan inveniam moras.

nutrix:
compesce verba, parce iam, demens, minis
175
animosque minue: tempori aptari decet.

Medea:
Fortuna opes auferre, non animum potest.
sed cuius ictu regius cardo strepit?
ipse est Pelasgo tumidus imperio Creo.


s c a e n a I I

[Creo cum comitibus, Medea, nutrix]

Creo:
180
Medea, Colchi noxium Aeetae genus,
nondum meis exportat e regnis pedem?
molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.
cui parcet illa quemve securum sinet?
abolere propere pessimam ferro luem
equidem parabam: precibus evicit gener.
185
concessa vita est, liberet fines metu
abeatque tuta. fert gradum contra ferox
minaxque nostros propius affatus petit.
arcete, famuli, tactu et accessu procul,
iubete sileat. regium imperium pati
190
aliquando discat. vade veloci via
monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.

Medea:
quod crimen aut quae culpa multatur fuga?

Creo:
quae causa pellat, innocens mulier rogat.

Medea:
si iudicas, cognosce, si regnas, iube.

Creo:
195
aequum atque iniquum regis imperium feras.

Medea:
iniqua numquam regna perpetuo manent.

Creo:
i, querere Colchis.

Medea:
      redeo: qui avexit, ferat.

Creo:
vox constituto sera decreto venit.

Medea:
qui statuit aliquid parte inaudita altera,
200
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.

Creo:
auditus a te Pelia supplicium tulit?
sed fare, causae detur egregiae locus.

Medea:
difficile quam sit animum ab ira flectere
iam concitatum quamque regale hoc putet
205
sceptris superbas quisquis admovit manus,
qua coepit ire, regia didici mea.
quamvis enim sim clade miseranda obruta,
expulsa supplex sola deserta, undique
afflicta, quondam nobili fulsi patre
210
avoque clarum Sole deduxi genus.
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat
Pontusque quidquid Scythicus a tergo videt.
palustribus qua maria dulcescunt aquis,
armata peltis quidquid exterret cohors
215
inclusa ripis vidua Thermodontiis,
hoc omne noster genitor imperio regit.
generosa, felix, decore regali potens
fulsi: petebant tunc meos thalamos proci,
qui nunc petuntur. rapida fortuna ac levis
220
praecepsque regno eripuit, exilio dedit.
confide regnis, cum levis magnas opes
huc ferat et illuc casus - hoc reges habent
magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:
prodesse miseris, supplices fido lare
225
protegere. solum hoc Colchico regno extuli,
decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,
praesidia Achivae gentis et prolem deum
servasse memet. munus est Orpheus meum,
qui saxa cantu mulcet et silvas trahit,
230
geminique munus Castor et Pollux meum est
satique Borea quique trans Pontum quoque
summota Lynceus lumine immisso videt,
omnesque Minyae: nam ducum taceo ducem,
pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;
235
vobis revexi ceteros, unum mihi.
incesse nunc et cuncta flagitia ingere.
fatebor: obici crimen hoc solum potest,
Argo reversa. virgini placeat pudor
paterque placeat: tota cum ducibus ruet
240
Pelasga tellus, hic tuus primum gener
tauri ferocis ore flammanti occidet.
Fortuna causam quae volet nostram premat,
non paenitet servasse tot regum decus.
quodcumque culpa praemium ex omni tuli,
245
hoc est penes te. si placet, damna ream;
sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo;
talem sciebas esse, cum genua attigi
fidemque supplex praesidis dextra peti;
iterum miseriis angulum et sedem rogo
250
latebrasque viles: urbe si pelli placet,
detur remotus aliquis in regnis locus.

Creo:
non esse me qui sceptra violentus geram
nec qui superbo miserias calcem pede,
testatus equidem videor haud clare parum
255
generum exulem legendo et adflictum et gravi
terrore pavidum, quippe quem poenae expetit
letoque Acastus regna Thessalica optinens.
senio trementem debili atque aevo gravem
patrem peremptum queritur et caesi senis
260
discissa membra, cum dolo captae tuo
piae sorores impium auderent nefas.
potest Iason, si tuam causam amoves,
suam tueri: nullus innocuum cruor
contaminavit, afuit ferro manus
265
proculque vestro purus a coetu stetit.
tu, tu malorum machinatrix facinorum,
feminae cui nequitia, ad audendum omnia
robur virile est, nulla famae memoria,
egredere, purga regna, letales simul
270
tecum aufer herbas, libera cives metu,
alia sedens tellure sollicita deos.

Medea:
profugere cogis? redde fugienti ratem
vel redde comitem - fugere cur solam iubes?
non sola veni. bella si metuis pati,
275
utrumque regno pelle. cur sontes duos
distinguis? illi Pelia, non nobis iacet;
fugam, rapinas adice, desertum patrem
lacerumque fratrem, quidquid etiam nunc novas
docet maritus coniuges, non est meum:
280
totiens nocens sum facta, sed numquam mihi.

Creo:
iam exisse decuit. quid seris fando moras?

Medea:
supplex recedens illud extremum precor,
ne culpa natos matris insontes trahat.

Creo:
vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.

Medea:
285
per ego auspicatos regii thalami toros,
per spes futuras perque regnorum status,
Fortuna varia dubia quos agitat vice,
precor, brevem largire fugienti moram,
dum extrema natis mater infigo oscula,
290
fortasse moriens.

Creo:
      fraudibus tempus petis.

Medea:
quae fraus timeri tempore exiguo potest?

Creo:
nullum ad nocendum tempus angustum est malis.

Medea:
parumne miserae temporis lacrimis negas?

Creo:
etsi repugnat precibus infixus timor,
295
unus parando dabitur exilio dies.

Medea:
nimis est, recidas aliquid ex isto licet:
et ipsa propero.

Creo:
      capite supplicium lues,
clarum priusquam Phoebus attollat diem
nisi cedis Isthmo. sacra me thalami vocant,
300
vocat precari festus Hymenaeo dies.