LIBER SEPTIMVS recensere

I.

[1] Cum incognitis hominibus Orpheus sacrorum caerimonias <ostenderet>, nihil aliud ab his quos initiabat in primo uestibulo nisi iu<ri>siurandi necessitatem [et] cum terribili auctoritate religionis exegit, ne profanis auribus inuentae ac compositae religiones proderentur. Sed et † Platonici meum perpetuum a se eum frequenter conuenit, nec secretarum disputationum ueneranda commenta imperitis aliquando intimari. Patiuntur enim haec omnia iacturam, cum perditis ac desperatis animis ingeruntur. [apud] Pythagoras etiam et noster Porphyrius religioso putant animum nostrum silentio consecrari.

[2] Vnde et ego horum uirorum legem insecutus conuenio te iureiurando, Mauorti decus nostrum, per fabricatorem mundi deum, qui omnia necessitate perpetuitatis excoluit, qui Solem formauit et Lunam, qui omnium siderum cursus ordinesque disposuit, qui maris fluctus intra certos terrae terminos coartauit, qui ignem ad sempiternam substantiam diuinae perpetuitatis inflammat, qui terram in medio collocatam aequata moderatione sustentat, qui omnes homines, feras, alites et omnia animantium genera diuina artificii maiestate composuit, qui terram perennibus rigat fontibus, qui uentorum flatus cum quadam facit necessitatis modera-tione uariari, qui ad fabricationem omnium quattuor elementorum diuersitate composita, ex contrariis et repugnantibus cuncta perfecit, et ortum occasumque † terrae motum omnium <...> per descensum ascensumque animae, per immortalem aeternae perpetuitatis ordinem,

[3] ne haec ueneranda commenta profanis uel imperitis auribus intimentur, sed his quos animus incorruptus ad rectum uiuendi ordinem casto ac pudico praesidio mentis or[di]nauit, quorum illibata fides, quorum manus ab omni sunt facinorum scelere separatae, integris pudicis sobriis ac modestis, ut puro mentis splendore decoratis integra se scientia diuinationis insinuet. Accipe itaque omnia partili ratione collecta, et quia te iurisiurandi religione conuenimus, accipe quod tibi cum maxima animi trepidatione misimus.

II. DE EXPOSITIS ET NON NVTRITIS

[1] Quorumcumque horam beniuolae non uiderint stellae, et Luna eorum sit in aliquo cardine constituta, Marte et Saturno in VII. ab horoscopo loco, id est in occasu, constitutis, nati statim exponuntur a matribus. Sed et si horoscopus in his signis fuerit quae breuia habent tempora, et Mars in VII. loco ab horoscopo, id est in occasu, Luna autem minuta lumine ad Saturnum feratur aut ad Martem plena, natus infans similiter exponetur.

[2] Sed et si dominus Fortunae, id est dominus eius signi <in> quo locus Fortunae fuerit inuentus, et dominus eius signi in quo pars horoscopi constituta est, radiis sint Solis absconsi, aut in his signis in quibus ante diximus fuerint constituti, Saturnus uero aut Mars in occasu geniturae sint constituti, natus infans exponetur. Sed et si Luna in horoscopo fuerit inuenta aut in occasu horoscopi, et Mars et Saturnus diametra sint radiatione coniuncti, aut si una maliuola in conceptionali Sole fueri[n]t inuenta[e], is qui natus fuerit exponetur. 3. Sed et si Sol et Luna diametra se radiatione respiciant, aut si quadrati fuerint, ita tamen ut haec schemata in cardinibus faciant, et cum ambobus maliuolae sint stellae pariter constitutae, id est si Sol in horoscopo fuerit et Luna in occasu, aut Luna in horoscopo et Sol in occasu, et cum uno Mars et cum alio Saturnus fuerit, in ipso partu, angustiis constitutus, suffocatus extinguitur. Si uero superiores maliuolae stellae effectae Lunam minaci radiatione respiciant, et mater in ipso partu graue discrimen mortis incurrit.

[4] Si Sol in horoscopo fuerit inuentus, et Luna plena luminibus in quocumque signo feratur ad Martem, Saturnus uero in aliquo sit cardine constitutus, is qui natus fuerit expositus interibit. Sed et si Luna cum Marte in quocumque cardine fuerit inuenta, et in contrario Sol cum Saturno fuerit constitutus, et omnibus testimonium Iouis desit, is qui natus fuerit aut exponetur aut statim cum matre pariter interibit. [5] Si Luna in quocumque cardine fuerit inuenta, et Mars eamdem de alio cardine diametra radiatione respiciat, aut cum ipsa in eadem parte fuerit inuentus, et Saturnus alium geniturae cardinem teneat, aut in anafora sit cardinis constitutus, is qui natus fuerit exponetur. Quodsi Iouis stella in quocumque cardine fuerit inuenta, et eam Mars de loco superiore respiciat, expositos aut inueniri faciet aut reuerti, praesertim si Martem Venus quacumque radiatione respiciat.


[6] Si Sol cum Saturno in horoscopo fuerit inuentus, et Luna sit in MC. constituta, Mars uero in IMC. positus Lunam diametra radiatione respiciat, is qui natus fuerit exponetur. Sed et si Sole in horoscopo constituto et Luna in MC. Saturnus sit in occasu et Mars in IMC., is qui natus fuerit expositus statim peribit, aut et mater cum ipso pariter morietur. Sed et semper (quod et generaliter seruare conuenit) si Solem et Lunam in quibuscumque cardinibus constitutos ambos Mars et Saturnus diametra radiatione respiciant, aut unum de diametro alium de quadrato, aut exponentur nati, aut statim peribunt, aut cum ipsis matres misero perimuntur exitio.

[7] Si Mars et Saturnus in aliquo cardine fuerint inuenti, aut uno eorum in cardine constituto alius sit in anafora positus aut in epicatafora, Luna uero ab uno ipsorum aut diametra aut quadrata radiatione pulsetur, aut pariter sit constituta, is qui sic natus fuerit exponetur. Si uero, his sic constitutis, beniuola stella coniunctionem Lunae uenientis exceperit, expositi ab aliis colligentur, et libertati redditi in filiorum loco nutrientur. [8] Si Luna in horoscopo fuerit inuenta, et Mars sit in XII. ab horoscopo loco, Saturnus uero in anafora horoscopi positus Solem quacumque radiatione respiciat, pecus intra uiscera matris artuatim concisum a medicis proferetur. Quodsi, sic his ordinatis, alienus a cardinibus Iuppiter fuerit, et mater in ipso partu constituta morietur. Si Luna sic fuerit constituta, ut maliuolam stellam in praecedenti signo habeat, aliam in sequenti, et sequens Lunam stella Solem quacumque radiatione respiciat, is qui natus fuerit aut exponetur aut statim ut natus fuerit interibit.

[9] Si dominus geniturae, aut dominus signi in quo Fortunae locus fuerit inuentus, in XII. ab horoscopo aut in VI. loco fuerint inuenti, aut in II. ab horoscopo aut in VIII., nec eos aliqua beniuolarum stellarum prospera radiatione respiciat, nec dominus geniturae in suis sit finibus constitutus, is qui natus fuerit statim exponetur. Sed et si aliqua maliuola stella aut Lunam aut horoscopum uiderit, et omnes beniuolarum stellarum radii ab his alieni fuerint, expositi laniabuntur a canibus. [10] Si dominus geniturae in tropicis signis fuerit inuentus, et in his signis constitutus in pigris et deiectis locis positus, et eum Luna diametra radiatione respiciat, maliuolae uero stellae aut per quadratum aut per diametrum Lunae aequata partium societate iungantur, hi qui nati fuerint aut in mari aut in fluuio proiecti statim interibunt. Si uero beniuolae stellae testimonium commodarint <lunae> aut horoscopo, paucis diebus nutriti proicientur. [11] Cum Sol et Luna in quocumque signo XXX. signi possederint partem, is qui natus fuerit nulla habebit uitae tempora. Si uero Solem et Lunam in XXX. parte constitutos maliuolae stellae aut <de> quadrato aut <de> diametro respexerint, is qui natus fuerit, expositus, a canibus laceratus extinguitur. Sed et si Luna et Sol in XII. ab horoscopo loco constituti pariter fuerint inuenti, et beniuolae stellae nec hos nec horam prospera radiatione respexerint, is qui natus fuerit exponetur. Si uero maliuolae respexerint stellae, expositus consumetur a canibus. Si uero sic ut diximus in tropicis signis fuerint constituti sine testimonio beniuolarum stellarum, natus statim in aqua peribit.

[12] Si in genitura neque Solem neque Lunam neque horoscopum neque Fortunae locum beniuolae stellae prospera radiatione respexerint, is qui natus fuerit exponetur. Si uero maliuolarum stellarum radius accesserit, expositus consumetur a canibus. Si nulla beniuolarum stellarum nec cum Sole et Luna neque in horoscopo neque in MC. neque in V. ab horoscopo loco neque in XI. neque in IX. neque in III. neque in VII. neque in IV. fuerit inuenta, sed in his locis solae sint stellae maliuolae constitutae, is qui natus fuerit exponetur.

[13] Si in genitura beniuolae quidem radiis sint Solis absconsae, maliuolae uero stellae in matutino sint ortu, is qui natus fuerit exponetur. Sed et si Luna sic sit synodica ut omnem substantiam luminis perdat, nec eam aliqua beniuola stella prospera radiatione respiciat, is qui natus fuerit exponetur. Sed et si maliuola stella sic positam Lunam uiderit, aut mortui nascuntur aut nati lacerabuntur a canibus. [14] Si omnes stellae cum Sole et Luna in VI. aut in XII. ab horoscopo loco fuerint collocatae, is qui natus fuerit exponetur. Quodsi, ceteris stellis in his in quibus diximus locis positis, una beniuola stella in quocumque cardine fuerit inuenta, expositus ab alio collectus nutrietur. Sed ei haec ipsa beniuola stella ad uiuendum minora temporis sui spatia decernit.

[15] Si Luna aequis partibus cum Marte iungatur in eodem signo posita, aut si in diametro constituti aequas partes teneant in <MC. et in> IMC., nec eos aliqua beniuola stella respiciat, Saturnus uero sic positam cum Marte Lunam qualibet ratione uideat, matres eorum in ipso partu constitutae moriuntur. Si uero aliqua beniuola stella sic cum Marte positam Lunam respiciat, conciso infante particulatim prolato mater ex mortis periculo liberatur.

[16] Si Luna in occasu fuerit inuenta, et Mars aut cum ipsa in isdem partibus fuerit inuentus, aut in horoscopo partiliter constitutus, et sit diurna genitura, is qui natus fuerit exponetur. Sed et Iuppiter hos sic collocatos in alio cardine positus respexerit, aut si Venus hoc idem fecerit, exposito uitae praesidia per alium conferuntur, scilicet ut ab his collectus nutriatur. Sed et si Luna in anafora horoscopi fuerit, et eam Saturnus in VIII. ab horoscopo loco constitutus diametra radiatione respexerit, et Mars aut horam aut Lunam de quadrato respiciat, nec has omnes aliqua beniuola uiderit stella, is qui natus fuerit expositus statim peribit.

[17] Si Luna in uno signo cum Marte et Saturno fuerit inuenta, ita ut inter ambos constituta medium teneat locum, et nulla eam beniuola stella uideat, si quidem sic sit in medio collocata, <ut> longe ab ea sint maliuolae stellae, nec ei uicina societate iungantur, is qui natus fuerit exponetur. Si uero ambae maliuolae stellae ita sint constitutae, ut uicinis Lunae lateribus adhaerescant, nec aliquid his beniuolarum stellarum testimonium accedat, is qui natus fuerit statim cum matre pariter interibit.

[18] Si Sol in MC. fuerit inuentus, Luna uero in occasu, id est in VII. ab horoscopo loco, Saturnus <uero> et Mars ita sint positi ut unus Solis alter Lunae radiis adhaerescat, is qui natus fuerit exponetur. Si uero hos sic collocatos beniuolae stellae prospera radiatione respexerint, expositus ab alio collectus nutrietur. Si in anafora horoscopi Iuppiter fuerit inuentus, et Lunam a Marte diametra radiatione percussam ipse quacumque radiatione respiciat, expositi et nutriti laqueis seruilibus implicantur. Sed et si Sol in occasu fuerit inuentus, et Saturnus cum eo aut in horoscopo, Mars uero aut in anafora horoscopi aut in epicatafora, id est in VIII. ab horoscopo loco, et nulla beniuola stella aliquem cardinem teneat, is qui natus fuerit exponetur. [19] Si dominus eius signi in quo est horoscopus constitutus in anafora horoscopi fuerit inuentus, et dominus anaforae in XII. sit ab horoscopo loco constitutus, in diurna genitura cum Sole, in nocturna uero cum Luna, is qui natus fuerit exponetur. Sed et his sic ordinatis, id est in anafora et in XII. ab horoscopo loco sicut ante diximus, si Sol et Luna nulla sibi radiatione iungantur, is qui natus fuerit expositus statim peribit.

[20] Si Luna in III. ab horoscopo loco fuerit inuenta, et Sol in XI. uel VI., domini uero eorum signorum in quibus Sol et Luna <fuerint> constituti in IX. ab horoscopo loco sint positi, is qui natus fuerit exponetur. Si Sol et Luna in occasu fuerint inuenti, id est in VII. ab horoscopo loco constituti, Mars uero et Saturnus in VIII., domini uero utriusque signi in VI. sint ab horoscopo loco positi, is qui natus fuerit expositus a canibus lacerabitur. Si dominus eius signi in quo est horoscopus constitutus in MC. uel IMC. fuerit inuentus, et in horoscopo sit maliuola stella constituta, nec alicuius beniuolae stellae radius ad horoscopi partes accedat, is qui natus fuerit exponetur, et a canibus lacerabitur.

[21] Si datoris uitae signum sit hoc quod est in anafora horoscopi constitutum uel in VI. ab horoscopo loco, ipse uero dator uitae cum maliuola stella pariter sit in MC. uel IMC. constitutus, is qui natus fuerit statim lacerabitur a canibus. Sed et si dator uitae dominus sit eius signi in quo est anafora constituta, ipse uero dator uitae in VI. sit ab horoscopo loco constitutus, is qui natus fuerit non nutrietur. Si dator uitae in IMC. fuerit inuentus, et dominus ipsius signi in anafora horoscopi aut in VI. ab horoscopo loco fuerit inuentus, nec aliqua beniuola stella in quocumque cardine fuerit inuenta, is qui natus fuerit non nutrietur. [22] Si Luna et Sol sic fuerint collocati ut neque se neque horoscopum uideant, is qui natus fuerit non nutrietur. Sed illud generaliter sciendum est quod si qui omnes stellas in anafora horoscopi habuerint, uel in VI. ab horoscopo loco uel in VIII. uel in XII., aut exponetur aut non nutrietur.

[23] Si uero una stella quaecumque, aut certe Sol per diem aut Luna per noctem, aut in cardine fuerit aut in V. ab horoscopo loco, ceteris sicut diximus constitutis, nutrietur is qui natus fuerit, sed erit oligochronius et infelix. Sed et si Mars et Saturnus pariter sint in anafora horoscopi constituti, nec Sol nec Luna in domibus eorum reperiantur, is qui natus fuerit exponetur. [24] Si dominus eius signi in quo locus Fortunae fuerit inuentus, aut in anafora sit horoscopi, aut in VI. sit ab horoscopo loco, locus uero Fortunae sit in MC., nec aliqua beniuola stella in cardinibus geniturae reperiatur, is qui natus fuerit non nutrietur. Sed et si locus Fortunae in IMC. fuerit inuentus, et maliuolae stellae hunc eumdem locum partili radiatione possederint, dominus uero ipsius signi aut in anafora horoscopi aut radiis <sit> Solis absconsus, is qui natus fuerit non nutrietur. [25] Sed si in VII. ab horoscopo loco Fortunae locus fuerit inuentus, dominus uero ipsius signi aut in ipso signo sit, aut in MC. radiis Solis absconsus, is qui natus fuerit non nutrietur. [26] Sed et <si> in quocumque signo locus Fortunae fuerit inuentus, dominus uero ipsius signi aut in anafora horoscopi aut in VI ab horoscopo loco positus locum Fortunae non uideat, is qui natus fuerit non nutrietur. Sed et si in anafora horoscopi locus Fortunae fuerit inuentus, dominus uero ipsius signi in MC. radiis Solis absconsus, is qui natus fuerit non nutrietur.

III.

[1] De gemino partu. Si Iuppiter et Mercurius pariter positi in horoscopo partiliter sint constituti, horoscopus autem ipse in duplici sit signo, Luna etiam in quocumque cardine constituta [signo] fuerit, Sol uero in eo signo in quo est aliam sibi stellam habeat applicatam, aut gemina est genitura, aut qui sic natus fuerit geminos habebit filios. [2] Illud sane obseruandum est, ne quem horum maliuola stella superior effecta respiciat. Nam si unum eorum respexerit, de geminis quicumque prior conceptus fuerit, aut in partu morietur, aut ante tempus eicietur. Sed et si non fuerit Luna in cardinibus inuenta nec in duplici signo, Iuppiter uero et Mercurius, sicut ante diximus, in duplici signo constituti in horoscopo sint partiliter inuenti, Luna uero sit cum aliqua stella coniuncta, aut Sol, gemini nascentur. [3] Si Luna aut cum Mercurio aut cum Ioue fuerit inuenta, et Sol aliam stellam sibi habeat applicatam, aut in duplicibus signis constituti inuicem se quacumque radiatione respiciant, sed et si horoscopus in duplici signo fuerit inuentus, et habeat [horoscopus] quamcumque sibi stellam pariter applicatam, gemini nascentur. [4] Sed et si Luna in Iouis aut Mercurii signis fuerit inuenta, Iuppiter uero et Mercurius sint in horoscopo constituti aut in octauo ab horoscopo <loco>, gemini nascentur. Si Luna in duplici signo fuerit inuenta, et Sol in cardine constitutus II. a Luna possideat signum, aut certe duplex cum Mercurio aut cum Ioue positus signum teneat, gemini nascentur aut filios geminos habebunt. [5] Sed utrumnam masculini generis an feminini nascentur, hac ratione colligimus. Si enim, Sole et Luna et horoscopo in masculinis signis constitutis, masculinarum stellarum testimonia accesserint, id est Iouis, Saturni et Martis, masculini nascentur. Si uero Venus sola hoc idem fecerit, in feminino signo constituta, Sole et Luna et horoscopo in femininis signis constitutis, gemini feminini generis <...> et femininis stellis, Soli et Lunae et horoscopo hac qua diximus ratione iungantur, diuersi sexus gemini procreantur.

[6] Si Mars et Saturnus in domibus suis constituti Solem et Lunam et horoscopum uiderint, nec his beniuolarum stellarum radius accedat, aut eicientur immaturi, aut nati statim peribunt. Si uero, sic his omnibus sicut diximus constitutis, hac ratione et beniuolarum et maliuolarum radius accedat, quicumque prior de geminis exierit interibit.

[7] Si Luna in aliquo cardine fuerit inuenta, in fecundo scilicet signo, et cum ea beniuola stella sit pariter constituta, horoscopus autem in duplici signo sit aut in fecundo aut cum Ioue aut cum Mercurio, aut tres aut quinque nascentur. Si dominus eius signi in quo partiliter locus filiorum inuenitur, in duplici signo fuerit inuentus, V. uero ab horoscopo locus in duplici <sit> signo constitutus, et Lunam in duplici signo constitutam Iuppiter aut Mercurius quacumque radiatione respiciant, aut si cum ea fuerint inuenti, gemini nascentur.

IV.

[1] De seruili genitura. Si Lunam per diametrum Mars Saturnusue respiciant, aut unus per diametrum respiciat, alius se quadrata radiatione Lunae coniungat, seruus nascetur, praesertim si Luna in IMC. aut in occasu fuerit inuenta. Si uero hos sic positos Iuppiter prospera radiatione respiciat, libertatis praemia consequetur. [2] Si Sol et Mercurius in MC. pariter fuerint constituti, et Lunam maliuola stella diametra radiatione respiciat, constituta in cacodaemone, qui natus fuerit mulieri supponetur ancillae. Si uero Iuppiter quos diximus prospera radiatione respiciat, ingenuae mulieri supponetur. Si locus Fortunae in maliuolae stellae signo partiliter fuerit inuentus, et in hoc signo Mars fuerit inuentus, seruilis erit ista genitura. [3] Quodsi Mars, in matutino ortu, in supra dicto loco cum Saturno fuerit inuentus, infelix erit seruus. Quodsi Mars in eo loco quo diximus <cum> beniuola[e] stella[e] fuerit inuentus, felices seruos efficiet. Sed et si locus Fortunae partiliter in Leone aut in Libra aut in Sagittario aut in Aquario aut in Geminis fuerit inuentus, et Mars in iisdem signis fuerit partiliter constitutus, seruos efficiet. [4] Quodsi dominus signi cum Marte constitutus in eodem signo fuerit inuentus, aut alia beniuola stella, in seruili statu constituti libertatis praesidia consequentur. [5] Si Sol et Luna in cardinibus fuerint inuenti, et Mars aut Saturnus aut cum ipsis in cardinibus sint constituti, aut hos ex aliis cardinibus respiciant, nulla ex beniuolis stellis in cardinibus constituta, seruus nascetur. Sed et si Luna in IMC. uel in occasu fuerit inuenta, et eam de dextro quadrato Saturnus respexerit, aut Mars ex eodem quadrato aut de diametro hos eosdem uideat [aut certe de quadrato], seruos efficient.

[6] Sed et si Marti coniunctam Lunam partiliter Saturnus respiciat, Luna scilicet generaliter in cardine constituta, seruos efficiet; sed si istam coniunctionem nulla beniuola stella uiderit, faciet seruos laboriosos et miseros. [7] Si Lunam Mars et Saturnus [de] diametra radiatione respiciant, nec aliqua beniuola stella Lunam uiderit, nec in eodem signo beniuolae stellae se Luna coniungat, seruos efficiet, et qui a parentibus suis alienentur. <Sed> et si <sit> Luna in IMC., Mars uero Lunam quacumque radiatione respiciat, seruos efficiet. [8] Si Sol et Luna in XII. ab horoscopo loco fuerint inuenti, aut in VI., et his Saturnus quolibet genere testimonium commodet, nec Solem et Lunam beniuolae stellae respiciant, seruos efficiunt. Sed et si Luna in IMC. fuerit inuenta, et cum ea Saturnus, Mars uero eos aut [de] quadrata aut [de] diametra radiatione respiciat, seruos efficient. [9] Sed et si Sol in XII. loco ab horoscopo fuerit inuentus, et Luna in anafora horoscopi, et nulla sit beniuola stella in cardinibus constituta, serui simili ratione nascuntur. Sed et si Sol in XII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et Luna in VIII., nec eos beniuola stella prospera radiatione respiciat, seruos efficient. [10] Si, in nocturna genitura, Luna quidem in MC. fuerit inuenta, Sol uero sit in VI. loco ab horoscopo constitutus, domini uero signorum amborum, id est eius in quo Luna est et eius in quo Sol est, in VIII. ab horoscopo loco sint constituti, seruos efficient. [11] Quod si domini eorum signorum in quibus sunt constituti [domini signorum] Sol[is] et Luna[e], aut in horoscopo aut in MC. fuerint partiliter constituti, sic ceteris stellis constitutis sicut ante diximus, seruus quidem nascetur, sed in prima aetate constitutus libertatis praemia consequetur. Si uero hi ipsi in hora aut in MC. sicut diximus aut in IMC. aut in occasu fuerint aut in V. ab horoscopo loco positi aut in XI., tardius manumittentur. [12] Si Sol in IMC. fuerit inuentus, Luna uero in VI. ab horoscopo loco constituta, Iuppiter autem in MC. sit positus, Venus vero aut Martem aut Saturnum impugnet, aut certe in deiectis locis fuerint constituti, serui nati manumittentur. Sed et si Sol et Luna partiliter in VI. sint ab horoscopo loco constituti, ceterae uero stellae in MC. fuerint inuentae, faciunt ex seruitute ad libertatem transferri. [13] Si Luna in VI. ab horoscopo loco fuerit inuenta, et Mars, in superioribus caeli partibus constitutus, [et] Lunam quadrata radiatione respiciat, et domini eorum signorum in quibus Sol et Luna fuerint constituti, in III. ab horoscopo loco sint positi, Saturnus uero in horoscopo sit partiliter constitutus, seruos usque ad diem ultimum uitae facit permanere. [14] Si Luna in IMC. fuerit inuenta, Sol uero cum Marte in occasu fuerit constitutus, Saturnus uero et Iuppiter in VI. sint ab horoscopo loco constituti, aut in VIII., seruos facient laboriosos, infelices, et qui semper seruitutis onere deprimantur. Sed et si Iuppiter cum sole in VI. ab horoscopo loco fuerit inuentus, Luna uero cum Marte in occasu fuerit constituta, et Venus in IMC. sit posita, Saturnus autem III. ab horoscopo locum teneat, serui simili ratione nascuntur. [15] Si Saturnus in XII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, Mars uero in anafora horoscopi sit constitutus, et Luna partiliter sit in horoscopo constituta, Iuppiter uero in VIII. sit loco ab horoscopo constitutus, et Sol in III. loco ab horoscopo positus, serui simili ratione generantur. Si Mars in deiectione sua fuerit constitutus, id est in eo signo in quo humiliatur, et Luna minuta luminibus ad eum feratur, Saturnus uero in III. ab horoscopo loco sit constitutus, et Sol in IMC. sit positus, beniuolae <uero> stellae in VI. sint loco constitutae, seruos infelices efficiet. [16] Si Luna minuta luminibus, et in eo signo constituta in quo humiliatur, in VII. sit loco ab horoscopo cum Saturno partiliter posita, Mars uero in VI. loco ab horoscopo et Sol in III., seruus simili ratione nascetur. Sed et in III. ab horoscopo loco Sol si cum maliuola stella fuerit inuentus, aut in IMC., beniuolae uero stellae in deiectis locis sint positae, et Luna, minuta luminibus, simili modo in deiecto loco sit constituta, seruos debiles faciet. [17] Quodsi, ceteris sic sicut diximus ordinatis, Luna cum Marte in XII. loco sit ab horoscopo constituta, Saturni uero stella in IMC. fuerit inuenta, nascentur serui lunatici. Si Sol aut cum Marte aut cum Saturno in anafora horoscopi fuerit inuentus, Luna uero in XII. ab horoscopo loco sit constituta, et beniuolae stellae in III. sint ab horoscopo loco positae, seruos infelices efficient. Quodsi, his sic ut diximus ordinatis, Iuppiter in MC. fuerit inuentus, post multos annos libertatis praemia consequuntur. 18. Si omnes beniuolae stellae in VI. ab horoscopo loco fuerint inuentae, maliuolae uero aut in IX. aut in VIII., Luna etiam in III. sit loco ab horoscopo posita, nascentur serui miseri, aprocopi, oligochronii.

V. DE NVMERO DOMINORVM: VT INVENIAS QVOT DOMINORVM SIT SERVVS

[1] Si autem aut in II. aut in V. aut in VIII. aut in XI. ab horoscopo loco Luna fuerit inuenta, in masculino signo, dominus uero signi Lunae aut in humilitate sua aut in deiectis locis fuerit inuentus, Martem uero Luna superior effecta quadrata radiatione respiciat, ob hoc quia Mars a Luna in IV. signo est constitutus, qui sic natus fuerit quattuor seruiet dominis. Quodsi inter Lunam et Martem alia stella media fuerit inuenta, ad praecedentem numerum dominus alter addetur. [2] Sed et si Sol, in diurna genitura, quantacumque signa a Marte recesserit, deiectus aut signo aut loco, tantos dabit dominos. In nocturna uero genitura, quantiscumque signis a Marte uel a Saturno absit deiecta Luna, ab ipso numeras usque ad nouissimum <...> tantos dominos inuenies; duplicia signa pro duobus numeras dominis. [3] Si Sol et Luna in seruili genitura deiecti fuerint, domini uero eorum signorum in quibus Sol et Luna sunt constituti in cardinibus geniturae sint positi, aut in alienis signis, aut in humilitatibus suis, potentium dominorum serui fient. Si uero Iuppiter hos quos in cardinibus diximus collocatos prospera radiatione respexerit, libertatem consecuti maxima gloriae consequentur insignia. [4] Si Sol et Luna aut in anafora sint horoscopi aut in VI. ab horoscopo loco, aut in VIII. aut in XII., si<ue> partiliter siue separatim, et sint in deiectionibus suis constituti, habeantque in eodem signo, in praecedentibus partibus, maliuolas stellas, debiles, caecos seruos efficient, qui, in publicis deiecti locis, uitam suam mendicitate sustentent.

VI. QVATENVS INVENIAS AN SERVI SINT PARENTES

[1] Cum Iuppiter et Saturnus pariter in IMC. fuerint constituti, et Sol in VI. sit ab horoscopo loco, dic patrem fuisse seruum. Sed et si Venus in IMC. fuerit inuenta, et Sol cum Marte in III. sit ab horoscopo loco constitutus, similiter monstrat patrem seruum. Sed et si Sol in domo Saturni fuerit inuentus, et Saturnus in VI. ab horoscopo loco, seruum patrem monstrat. [2] Si Luna cum Marte aequis partibus in alienis signis in horoscopo fuerit inuenta, sine dubitatione matrem facit ancillam. Sed et si dominus eius signi in quo Luna fuerit inuenta, aut in humilitate sua sit aut in deiectis locis, matrem ancillam simili ratione ostendit. Sed et si minuta lumine Luna cum Marte in horoscopo fuerit inuenta, et Saturnus in anafora sit horoscopi, matrem faciet ancillam.

[3] Sed et si Luna in IMC. fuerit inuenta minuta lumine, et sit in eodem signo cum maliuola stella coniuncta, matrem facit ancillam. Sed et si Luna in IMC. fuerit constituta, et dominus ipsius loci in VI. ab horoscopo loco inueniatur, matrem demonstrat ancillam. [4] Si Solem et Iouem in deiectis uideris locis, aut pariter aut diuisos, aut unus in XII. ab horoscopo loco sit, alius in VI., dic patrem fuisse seruum. Sed et si Lunam simili modo cum Venere in deiectis locus uideris aut simul positas aut diuisas, aut una in VI. sit ab horoscopo loco, alia in XII., matrem dic[o] ancillam. [5] Si Luna et Venus in occasu fuerint inuentae, id est in VII. ab horoscopo loco, in tropico scilicet signo, et una maliuola stella in VI. ab horoscopo loco sit, alia in VIII., nec Iuppiter sit in primis cardinibus aut primos cardines trigonica radiatione respiciat, matres demonstrat ancillas, et quibus ianuarum custodia credatur. [6] Si Sol et Luna in VI. ab horoscopo loco fuerint inuenti, et in ipso loco dominus signi sit pariter constitutus, horum parentes seruitutis et infelicitatis onere deprimuntur. Si uero beniuolae stellae in cardinibus fuerint inuentae, postea parentibus aliqua felicitas conferetur. [7] Si Sol et Luna in deiectis [ab] horoscopi locus fuerint inuenti, et in cardine aliquo Venerem constitutam Saturnus diametra radiatione respiciat, aut quadrata, aut si cum ea fuerit inuentus, seruos efficiunt. Sed et si Mars cum Venere sit sicut diximus, hoc idem simili ratione perficitur. [8] Sed et si Sol et Luna in deiectis locis fuerint constituti, et maliuolae stellae aut in eodem signo, aut in quo est locus Fortunae constitutus, aut in horoscopo, aut in ceteris cardinibus, aut in anaforis cardinum, seruos simili ratione faciunt. Sed et si Saturnus in VIII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, aut in anafora horoscopi, et Luna aut in anaforis sit aut in epicataforis, Venus uero sit radiis Solis absconsa, aut in XII. sit ab horoscopo loco, seruos faciet captiuos. [9] Si Sole et Luna in deiectis locis constitutis, unus de maliuolis in cardine sit partiliter constitutus, alius uero aut in anaforis aut in epicataforis constitutus, seruos efficiunt. Quodsi, his sic sicut diximus collocatis, beniuolae stellae coniunctionem Lunae occurrentis acceperint, aut si in cardine partiliter fuerint inuentae, aut in epicataforis, nati serui libertatis praemia consequentur, aut in filiorum loco nutrientur.

[10] Si Sol et Luna non sint in deiectis locis, Saturnus uero aut Mars in cardine sit aliquo partiliter constitutus, alius uero ex ipsis in anaforis sit aut in epicataforis positus, et Solem et Lunam ambo, id est Saturnus et Mars, qualibet radiatione respiciant, captiuos efficiunt.

[11] Quodsi hos omnes sic collocatos beniuola stella aut in cardinibus posita aut in anaforis cardinum collocata prospera radiatione respiciat, ex captiuitate prospero praesidio liberantur. Quodsi plures beniuolae stellae et in superioribus locis collocatae coniunctionem Lunae crescentis exceperint, ceteris sic ut diximus constitutis, ad ipsa captiuitatis discrimina uenientes liberabuntur.

VII. DE FERINIS ET DE QVADRVPEDIBVS GENITVRIS

[1] Si Luna in contortis uel in ferinis signis fuerit inuenta, id est in Tauro <aut> in Cancro aut in Scorpione aut in Capricorno aut in Piscibus, nec dominus ipsius signi in quo Luna fuerit inuenta cum Luna sit partili societate coniunctus, et alia eam maliuola stella aut diametra aut quadrata radiatione respiciat, aut cum ea sit pariter constituta, secunda uero maliuola stella in anafora sit horoscopi, et dominum Fortunae respiciat, quadrupedes de quadrupede nascentur, praesertim si dominus horoscopi et dominus Fortunae in his signis in quibus diximus fuerit inuentus. [2] Si uero dominus Fortunae aut dominus horoscopi in humano signo fuerit inuentus, in VI. scilicet ab horoscopo loco, ceteris omnibus sic sicut diximus constitutis, nascetur ex homine portentum. Si maliuolae stellae in cardinibus partiliter fuerint collocatae, aut in anaforis cardinum, Sol uero et Luna in cardinibus positi diametra se radiatione percutiant, beniuolae <uero> stellae neque in cardinibus sint positae, neque in anaforis cardinum, aut radiis sint Solis absconsae, aut quadrupes nascetur aut monstrum. [3] Si uero Mars aut Solem aut Lunam aut horoscopum aut quadrata aut diametra radiatione respiciat, et fuerit natus quadrupes, sacrificiis publicis destinabitur. Si uero ceteris sic sicut diximus ordinatis, Iuppiter et Venus, extra cardinem positi, aut Solem aut Lunam aut horoscopum uiderint, quadrupes quod natum fuerit aut coletur ab hominibus, aut templorum et simulacrorum consecrationi destinabitur.

[4] Sed haec tibi omnia ex eo libro qui de fine uitae a nobis scriptus est, ex trigono orthogono manifestius intimantur. Illis enim trigoni orthogoni ratio quae quibusdam Graecis obscuritatis uidetur ambagibus inuoluta, manifestis et breuissimis interpretationibus explicata est.

VIII. DE CAECIS ET DEBILIBVS ET VITIOSIS; HABES ET INFRA

[1] Si Sol in horoscopo fuerit inuentus, et Luna in MC., maliuolae uero ambae ita sint diuisae ut una Solis alia Lunae anaforam teneat, et ab his alienae sint beniuolae stellae, caecos efficient aut uitiatos luminibus. Sed et si Luna cum Sole synodica radiatione fuerit coniuncta, et sint in anaforis aut in epicataforis cardinum constituti, et Saturnus et Mars in cardinibus sint partiliter constituti, oculis caecitatis uitium infertur. [2] Sed et semper generaliter si in anafora maliuolarum Sol et Luna sint constituti, uitium oculis faciunt inferri. Si Sol et Luna, synodica radiatione coniuncti, in cardine aliquo fuerint constituti, et Mars, in eodem loco positus, partili sit illis radiatione coniunctus, oculis uitium caecitatis infertur. [3] Sed et si Sol et Luna in horoscopo fuerint inuenti, et Mars in <...> ab horoscopo loco constitutus, nec beniuolae stellae Solem et Lunam aliqua radiatione respiciant, uitium oculis infertur. Sed et si Sol in horoscopo cum Saturno partiliter fuerit inuentus, et eos Mars aut quadrata aut diametra radiatione respiciat, uitium oculis similiter infertur. [4] Quodsi hos sic ordinatos beniuolae stellae <de> superiore loco prospera radiatione respiciant, aut diuinitatis praesidio caecitas aut medicinae interuentu curabitur. Si, Saturno in horoscopo constituto, Luna sit in VIII. ab horoscopo loco posita, aut si, Luna in horoscopo constituta, Saturnus sit in VIII. ab horoscopo loco positus, oculos uitio suffusionis excaecat. [5] Sed et si Sol cum Marte aut cum Mercurio in VII. ab horoscopo loco fuerit, luscos effrciunt, sed quibus aliquando homicidii facinus inferatur. Si Sol in aliquo cardine partiliter fuerit collocatus, aut Saturno aut Marte in anafora eius positis, dexter oculus uitiabitur. Si uero Luna in cardine fuerit collocata, et in anafora eius Saturnus aut Mars, sinister oculus hoc idem patitur. [6] Si uero Sol et Luna pariter constituti in cardine fuerint inuenti, aut in diuersis cardinibus collocati aut diametra se aut quadrata radiatione respiciant, et utriusque anaforas, id est Solis et Lunae, maliuolae possideant, in utrisque oculis uitium infertur caecitatis. [7] Si uero, his sic ut diximus constitutis, Mercurius aut in cardinibus positus sit, aut in anaforis aut in epicataforis cardinum, facit debiles, captiuos, biothanatos. Si uero, his sic ut diximus collocatis, Iouem Saturnus uel Mars de loco superiore respiciat, gladiatores efficient, sed qui damnati ad hoc exitium transferantur.

[8] De claudis et paralyticis. Si Mars in cardine aliquo partiliter fuerit collocatus, et Saturnus aut in anafora eius sit aut in alio cardine positus, et ambo Lunam uel quadrata uel diametra radiatione respiciant, aut si cum uno ipsorum in eodem signo aequata sit partium societate coniuncta, aut claudi aut paralytici fient. [9] Sed et si Saturnus in cardine sit aliquo constitutus, Mars uero in anafora eius sit positus, Lunam uero aut Mars uideat aut Saturnus, hoc idem simili ratione perficiunt: aut enim ex alto aut ex quadrupede deiecti, aut huiuscemodi discriminibus implicati, corporum damna patientur.

IX. QVATENVS INVENIAS QVIS PRIOR DE PARENTIBVS MORIATVR

[1] In cuiuscumque genitura Sol male fuerit collocatus, uel signi eius dominus in quo Sol fuerit inuentus, pater prior interibit; si uero Luna hoc passa fuerit, mater. Quod dicimus tale est: si horoscopus in Ariete, Sol in Aquario fuerit inuentus, et Saturnus in Piscibus uel in quadratis signis Piscium, uitiatus est dominus signi Solis, id est Saturnus, ac per hoc pater istius geniturae prior interibit, quia Sol uitiati et maliuoli et interfectoris loco cecidit. Hoc si Lunae contigerit, matrem prius dicimus interire. [2] Si uero, his sic ut diximus ordinatis, Mars Saturnum quadrata radiatione respiciat, pater biothanatus iussu uel ira principis interibit. Si uero, his sic sicut diximus ordinatis, Iuppiter in cardinibus fuerit inuentus, patris infortunia mitigantur, sed si in diurna genitura Solem respiciat, in nocturna uero Lunam. Hoc enim quod diximus si in nocturna genitura Luna passa fuerit, mater similiter interibit. Sed tunc haec mala fortius conualescunt, his sic sicut diximus ordinatis, si beniuolae stellae aut in deiectis locis fuerint, aut radis Solis absconsae. [3] Si Solem in cardine aliquo constitutum aut diametra aut quadrata Mars radiatione respiciat, aut si cum ipso fuerit in eodem signo aequata partis societate compositus, pater iussu principis biothanatus interibit. Si uero sic Soli ordinato eadem Saturnus qua Mars fuerit radiatione coniunctus, aut in aqua pater aut ex humoribus interibit aut ueneno. Si Sol in anafora horoscopi fuerit inuentus, et Mars eum quadrata radiatione respiciat, sanguinem reiectans pater interibit. [4] Sed et Si in VI. ab horoscopo loco Sol fuerit inuentus, aut in III. aut in XII., et <eum> maliuolae stellae quadrata radiatione respiciant, aut si cum eo fuerint inuentae, patri malae mortis exitium infertur. Si uero, Sole sic sicut diximus ordinato, Saturni per quadratum radius accesserit, aut si cum eo fuerit inuentus, absconsis pater et latentibus aegritudinibus interibit, id est dysenteria, phtisi et ceteris huiuscemodi aegritudinibus. [5] Sed et si Sol in occasu fuerit inuentus, et Mars et Saturnus in IMC., hoc idem patri simili ratione perficiunt. Si uero Luna, sic sicut diximus Solem, [sic] fuerit ordinata, et hac sit maliuolarum stellarum radiatione pulsata, similia mater patietur exitia. Sed in his omnibus mixturis beniuolarum stellarum radiationes diligenti debemus ratione colligere.

[6] Nam <si> Iuppiter et Venus ceteris sic sicut diximus ordinatis, aut in cardinibus positi aut in oportunis geniturae locis Solem prospera radiatione respexerint, praecedens patris infortunium mitigatur; si Lunam, matris. Si uero, opitulante beniuola stella et sic sicut diximus posita, dominus eius signi in quo est beniuola stella collocata cum maliuolis stellis uel cum Sole fuerit inuentus, in praecedenti scilicet deiectione qua diximus, infortunia praedicta circa patrem uel matrem potius conualescunt. [7] Sed frequenter cum temporalis Iuppiter ad Martem <in> genitura[e] uenerit, uel si eum quadrata radiatione uiderit, patri mors afferetur. Hoc idem Saturnus temporalis faciet si Solem in genitura positum quadrata aut diametra radiatione respiciat. Si uero hoc Lunae Saturnus fecerit temporalis, mater morietur, sed hoc non semper sed cum temporis ratio exegerit, secundum stellarum dominia de quibus ante tractauimus.

[8] Si uero hoc partiliter uolueris inuenire, <...> pertractare ; †est enim tibi absconsa et multis generibus comprobatam monstrant. Si fuerit diurna genitura, computa a Sole usque ad Lunam omnia signa quae sunt ad ordinem posita, et quantuscumque signorum numerus collectus fuerit, tantum rursus ab horoscopo computa, et si ultimi signi numerus in masculino signo fuerit inuentus, pater prior interibit, si uero in feminino mater. [9] In nocturna, hoc idem immutata ratione colligitur. Si itaque fuerit nocturna genitura, a Luna inchoans usque ad Solem computa omnia similiter signa quae sunt per ordinem posita, et quantuscumque fuerit signorum numerus, tantum ab horoscopo inchoans numera, et si in feminino signo nouissimus numerus fuerit inuentus, pater prior interibit, si uero in masculino mater; aliter enim in diurna aliter in nocturna genitura monstrat. [10] Sed et si Sol et Luna in masculinis signis fuerint inuenti, horoscopo in signo masculino constituto, MC. uero aut Mars aut Saturnus teneat, pater prior interibit. Si uero Sol et Luna et horoscopus similiter in femininis sint signis constituti, et Mars aut Saturnus in MC. fuerint inuenti, mater prior interibit. Sed hoc et a nobis et a plurimis improbatur. Illud uero quod praecedenti computatione colligitur, mortem ueris rationibus monstrat.

X. DE FILIIS INIMICIS PARENTVM


[1] Si in genitura Mars aut Saturnus in VII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, Sol uero in VIII. ab horoscopo loco, aut alienabitur a patre, aut grauia habebunt iurgia simultatum. Sed et si Mars in anafora horoscopi fuerit inuentus, aut in anafora MC., hoc idem simili ratione perficitur. Sed et si Mars in horoscopo uel in MC partiliter fuerit inuentus, Sol uero aut in occasu aut in IMC. fuerit constitutus, hoc idem simili ratione perficitur. [2] Si uero haec schemata maliuolarum stellarum quae diximus cum Luna fuerint, inter matrem et filios inimicitiarum iurgia concitantur, praesertim si sic Lunam positam Saturnus respexerit. Sed et quicumque, in diurna genitura, Solem in finibus Martis habuerit, in nocturna uero genitura in Saturni, et Solem per diem quidem Mars, per noctem uero Saturnus quadrata aut diametra radiatione respexerit, nec hos omnes beniuolarum stellarum radius mitiget, patres suos filii interficient; si uero Luna sic fuerit inuenta, matres. [3] Si Sol, in finibus maliuolarum stellarum aut in domibus constitutus, in VI. uel in XII. loco sit ab horoscopo, et eum sic constitutum maliuola stella quadrata uel diametra radiatione respiciat, filios exheredari faciet a patribus. Si uero Solem sic positum beniuola stella ex aliqua parte respexerit, paternae animaduersionis seueritas mitigatur. Si uero Sol in anafora horoscopi uel in VIII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, non quidem exheredabitur a patre, sed paternam faciet substantiam quolibet genere dissipari. [4] Si uero sic sicut diximus Solem positum beniuolae stellae respexerint, pauca de paternis facultatibus interibunt. Hoc idem in matribus uel in maternis patrimoniis Luna perficiet; hoc amplius [Luna] si sic sit in genitura posita, <ut> aut XV. aut XVII. partem in tropico signo teneat; et eam maliuolae stellae quadrata uel diametra radiatione respiciant, materna substantia dissipatur. [5] Si uero sic positam Lunam beniuolae stellae qualibet radiatione respexerint, quodcumque de maternis facultatibus reseruatur. Sed et si Sol et Mars simul in aliquo cardine fuerint in tropico signo, paternas facultates faciunt dissipari. Si uero hos sic positos beniuola stella respexerit, quodcumque ex paternis facultatibus reseruatur. Hoc idem in materna genitura sic posita Luna perficiet.

XI. DE HIS QVI MORTE PARENTVM ORBANTVR


[1] Cum VII. ab horoscopo locus in duplici signo fuerit inuentus (sed duplicibus signis etiam Librae signum addetur), Venus uero in quocumque cardine fuerit inuenta, separatis discidio parentibus soli filii relinquuntur. Sed et si duplex signum similiter in occasu fuerit, et horoscopus in duplici, Saturnus uero sit in aliquo cardine constitutus, Sol uero et Luna in maliuolarum stellarum signis constituti in deiectis sint locis ab horoscopo positi, ambo parentes citis mortibus interibunt. [2] Si uero Sol solus sic fuerit sicut diximus positus, solus pater interibit; si uero Luna, mater. Sed hi[c] casus usque ad XV. et XVI. annum inueniuntur. Intra hoc tempus sic ordinatae stellae sicut diximus, parentum nobis nuntiant mortes. Inuenies autem tempus mortium cum Saturnus temporalis ad haec uenerit loca quae in praecedenti demonstratione signauimus. [3] Sed et si in duplicibus signis cardines fuerint, et Sol et Luna in occasu uel in MC. fuerint, dominus etiam geniturae aut in occasu sit aut in IMC., parentes in prima filiorum aetate moriuntur. Si MC. in signo masculino fuerit inuentum, mater eius geniturae duos maritos sortitur, ita ut hic de secundo sit marito natus; si uero in feminino, de secunda nascetur uxore, praesertim si MC. in duplicibus uel in tropicis signis fuerit inuentum.

[4] De his qui adoptantur. Si uero Venus in Geminis fuerit inuenta, aut in trigonis Geminorum signis, aut in Piscibus, aut in Tauro, faciet adoptari. Sed in Piscibus et in Tauro et <iam> si non fuerit in cardinibus, hoc idem faciet; in ceteris autem quibus diximus, cum cardinaliter fuerit inuenta, tunc faciet adoptari.

[5] De fratribus. Computa a Saturno ad Iouem, et tantumdem ab horoscopo, <et> in quocumque signo nouissimus uenerit numerus, ipsum tibi signum numerum fraternitatis ostendit. Si hunc locum maliuolae uiderint stellae, fratres interibunt, aut inimicos capitales faciunt; si beniuolae, augentur. [6] Sed et si Saturnus partiliter in horoscopo fuerit inuentus, et ipsae partes quidem Saturni sint, intra <primos> aetatis annos omnes fratres interibunt. Alii a Mercurio numerant ad Solem, et tantumdem ab horoscopo, et sic locum definiunt fratrum, cetera de ipso loco simili ratione dicentes. Habet etiam hic tractatus in apotelesmatibus maximas efficacies.

XII.

[1] De his qui plurimas uxores ducunt. In omnibus genituris si Saturnus cum Venere in eodem signo fuerit inuentus, siquidem plures Saturnus habuerit partes, plures decernuntur uxores. Hoc idem et in mulierum genituris inuenies. Venus in occasu constituta, id est in VII. ab horoscopo loco, ab aliis stupratam dabit uxorem, aut sine tabulis matrimonialibus coibunt. Si <...> Mars uiderit, adulterio uxores cognitas sortiuntur. Si uero sic Venus ordinata in Tauro uel in Libra fuerit, ingenuas uxores dabit, in ceteris uero signis ignobiles.

[2] De his qui sorores suas uel affines sortiuntur uxores. In genitura uiri a Saturno numera ad Venerem, si sit diurna, et tantumdem ab horoscopo; in nocturna contra, et hoc tibi signum sicut frequenter diximus locum demonstrat uxoris. Rursus locum fratrum a Saturno ad Iouem computa, et tantumdem ab horoscopo. <Si> itaque locus coniugis sic partiliter constitutus in loco fratrum ceciderit sic sicut diximus computato, sorores aut affines suas sortientur. Similiter et in mulierum genitura reperies. [3] Sed et si Venus cum domino geniturae in eodem signo pariter fuerint inuenti, aut sorores aut affines decernit uxores. Sed et si locus coniugis, partiliter computatus, in maternis signis uel paternis et ipsis tamen partili ratione collectis fuerit inuentus, aut matres aut nouercas aut nutrices suas sortientur uxores. Similiter et in mulierum genitura reperies, praesertim si haec eadem loca Mars, Venus Mercuriusue respexerint.

XIII. [1] De incestis nuptiis. Quia de incestis nuptiis loqui coepimus, praetermissis ceteris haec nunc retractentur. Si in genitura Saturnus in Iouis signo uel in Iouis finibus fuerit inuentus, Iuppiter uero et Venus in Saturni, hos uero sic positos Mars et Luna quadrata radiatione respexerint, coibunt aut cum matribus aut cum nouercis. Si uero his Mercurius fuerit adiunctus, aut cum filiis aut cum filiabus aut cum priuignis coibunt. [2] Sed et si Luna cum Ioue et Saturno et Marte in domo Saturni fuerit inuenta, aut cum matre aut cum nouerca aut cum patre latenter coibunt. Si uero hi omnes sic sicut diximus in VI. ab horoscopo loco fuerint inuenti, post mortem patris matrem suam sortietur uxorem, aut post mortem matris filia hoc idem faciet cum patre. Si uero Mercurius cum his fuerit inuentus, mulieres filios suos, uiri uero filias suas sortiuntur uxores. [3] Sed et si Luna, in nouissimis Cancri partibus constituta, ad Iouem feratur, aut si in Saturni sit domo, Venus uero inueniatur similiter in domo Saturni, Saturnus uero in domo Veneris, hoc idem simili ratione perficitur.

[4] De his qui plurimas sortiuntur uxores. In omnibus genituris, si Venus in duplicibus uel in tropicis fuerit signis inuenta, et domini eorum signorum in quibus est Venus posita similiter in duplicibus signis uel in tropicis fuerint inuenti, uiris quidem plurimas uxores, mulieribus uero plurimos maritos decernunt. Si uero Venerem neque in tropicis neque in duplicibus signis constitutam Luna similiter adspiciat, uiro quidem una uxor, mulieri uero unus maritus decernitur. Si uero in tropicis signis uel in duplicibus Venus posita Lunam uiderit, uiris plurimas uxores, mulieribus plurimos maritos decernit.

XIV.

[1] De his qui uxores suas occidunt. Si Venus in domo Martis <uel> in finibus eiusdem Martis fuerit, et Mars, in domo Veneris uel in finibus eiusdem Veneris collocatus, Lunam in signis suis uel in finibus suis positam plenam luminibus diametra radiatione respiciat, uxores suas suis manibus mariti interficiunt; si Mars in cardinibus <...> facit gladio interire. Si uero, in mulieris genitura, Mars, in domo sua uel in partibus suis positus, in MC. fuerit inuentus, et Venerem diametra radiatione respexerit, mariti interfecti ab uxoribus interibunt; sed haec sine Iouis testimonio perficiunt.

[2] Omnes Veneris affectus circa uxores inuenias. Si locus uxoris partiliter inuentus, ea scilicet ratione quam in praecedenti monstrauimus libro, [si] in Iouis signo fuerit inuentus, erit uir ab omnibus libidinum illecebris separatus. Si uero hunc eumdem locum in Iouis signo positum ipse Iuppiter uiderit, aut si in ipso loco fuerit inuentus, fortius pudicitiae gratia conualescit. Si uero in Saturni domo fuerit, libidinosos efficiet. Sed si hunc Iocum Saturnus uiderit, uiros circa mulieres suas reddit austeros.

[3] Si in Martis signo fuerit inuentus, et Mars hunc eumdem locum respiciat aut Iuppiter, aut u[e]nus ex his in loco ipso sit, alius hunc eumdem respiciat, faciet uiros uxores suas fido diligere semper affectu. Si uero in Mercurii signo hic locus fuerit inuentus, et Mercurius ipsum locum uideat, aut ibi sit constitutus, passiuos amatores faciet; sol regios faciet, Luna gratos et amabiles. [4] Si Luna cum Marte in domo Martis fuerit inuenta, et hos Saturnus quadrata uel diametra radiatione respiciat, faciet homines semiuiros, sine uxore, sine filiis, pthisicos. Si Iuppiter cum Venere in occasu fuerit inuentus, uiri libenter cum maioribus <mulieribus>, mulieres uero cum senibus coibunt. Si uero in horoscopo sic fuerint inuenti, uiri cum minoribus mulieribus, mulieres uero cum iuuenibus libentius coibunt.

XV. DE PVERORVM AMATORIBVS

[1] Mercurius et Mars partiliter in horoscopo constituti [pariter] puerorum amatores efficiunt; fortius tamen hanc libidinem faciunt conualescere, si in alienis domibus fuerint collocati. Sed et si Venus in domo Mercurii fuerit posita, Mercurius uero male sit in genitura positus, ad puerorum concubitus praepostero amore semper impellunt. Sed ut manifestius intelligatur: cum Venus in domo Mercurii fuerit, scilicet si Mercurius in IMC. sit aut in occasu aut in VIII. ab horoscopo loco aut in VI. aut in XII. aut in anafora horoscopi aut in deiectionibus suis, id est in quibus humiliatur <locis>, tunc hoc quod diximus complet.

[2] Si locus coniugis partiliter computatus in domo Mercurii ceciderit, Mercurius uero in cardine constitutus in masculino sit signo, puerorum amatores efficiet, sed tales qui numquam feminarum coitus †uelint saltem cupiditate desiderent. Sed et si Mars et Mercurius domicilia sua mutauerint, scilicet ut Mars in Mercurii domo sit, Mercurius in Martis, puerorum amatores efficient, praesertim si sic positi in deiecto ab horoscopo loco fuerint constituti. Hoc idem faciunt et si in Martis domo simul fuerint.

[3] Sed et si Mercurius in domo Martis fuerit, et Mars eum uel quadrata uel diametra radiatione respiciat, puerorum amatores reddit. Mars similiter si in domo Mercurii fuerit, et eum Mercurius quadrata uel diametra radiatione respiciat, hoc libidinis uitium simili potestate decernit. Sed et si Luna in domo Mercurii, uel in finibus Mercurii, <Mercurius uero> in domo Lunae fuerit inuentus, puerorum amatores efficiet.

XVI.

[1] Quatenus inuenias quot quis ducat uxores. Si Venus in MC. fuerit inuenta, et eam Luna trigonica radiatione respiciat, habeatque etiam ceterarum stellarum testimonia, unam decernit uxorem. Si uero in alio quocumque loco fuerit inuenta, computa ab ipsa Venere usque ad illud signum in quo partiliter locus coniugis inuenitur: quantacumque fuerint signa a Venere usque ad signum coniugis, tantae decernuntur uxores. Sic et in femininis genituris de maritis inuenias. Sed hanc rationem alii probent, a nobis non probatur.

[2] De his qui meretrices publicas uxores ducunt, uel qui cum talibus adulteria committunt. Si Venus cum Marte in VI. ab horoscopo loco fuerit inuenta, et uiros adulteros et mulieres adulteras faciet. Si uero in domo Saturni constituti et cum ipso Saturno in eodem signo partili sint societate coniuncti, in VI[I] scilicet ab horoscopo loco, in mulierum quidem genitura, publicas meretrices faciunt; in uirorum uero genituris hoc decernitur, <ut> aut meretrices uxores habeant, aut cum cinaedis publicis impura libidinis cupiditate iungantur.

[3] Quatenus inuenias quot quis matrimonia sortiatur. Si locum coniugis partiliter inueneris, et dominus ipsius signi in eodem signo fuerit inuentus, completis primis annis ipsius signi nuptiae decernuntur. Si uero dominus signi ita sit collocatus, ut locum coniugis, id est signum suum, nulla radiatione respiciat, et alia stella in ipso signo sit posita, completis primis temporibus eius stellae quae in eodem signo fuerit inuenta, id est in loco coniugis, tunc nuptiae decernuntur. Si uero nulla stella in ipso signo fuerit collocata, post anaforam ipsius signi uxor decernitur. [4] Sed <est> et alia ratio subtilior partili ratione composita: computa omnium stellarum substantiam, et totum numerum unam facito summam; et hanc eamdem summam ab ho[ros]c[opo] signo inchoans in quo locus coniugis partiliter fuerit inuentus, diuide ceteris signis, ita ut omnibus signis des XXX partes, et in quocumque signo nouissimus numerus uenerit, cum ad ipsum signum Iuppiter uenerit, tunc nuptiae decernuntur.

[5] Quod dico tale est: quia enim paulo obscurius dictum est, hoc idem tibi rursus manifestius intimabo. Computa Solis XIX, Lunae XXV, Saturni XXX, Iouis XII, Martis XV, Veneris VIII, Mercurii XX; hic omnis computus CXXIX facit. Hunc omnem numerum, ab eo inchoans in quo locus coniugis partiliter fuerit inuentus, omnibus signis sequentibus diuide, et da singulis XXX, <et> in quocumque signo nouissimus uenerit numerus, cum ad hoc signum post secundum circuitum Iuppiter uenerit, tunc stabile decernitur matrimonium; ante enim si quis sortitus fuerit, aut repudio matrimonium soluit, aut sine fructu aliqua morte diuiditur, aut certe usque ad hoc tempus uariis simultatibus dissentiunt.

XVII.

[1] De his qui suas uxores efferunt. Si Mars et Venus et Iuppiter in occasu fuerint inuenti, id est in VII. ab horoscopo loco, et dominus istius signi in quo ipsi sunt collocati in MC. fuerit inuentus, maritus perimit uxorem. Sed et si Mars solus in occasu fuerit inuentus, et Venus in MC., Luna uero aut in horoscopo plena luminibus aut in IMC., manibus mariti uxor interfecta morietur. [2] Si, in genitura uiri, in quolibet loco Ioue et Marte constitutis, et domini horum signorum in quibus sunt Mars et Iuppiter constituti, sic sint locati, ut unus in occasu geniturae sit, alter in IMC., similiter mors uxoris decernitur. Sed si Venus <in IMC.> fuerit inuenta, et Iuppiter in occasu geniturae, hoc idem praeparatur. Sed si, Venere in occasu constituta, dominus ipsius signi in quo est Venus collocata, in IMC. fuerit inuentus, hoc idem decernitur. [3] Si Venus et Iuppiter in VII. ab horoscopo loco fuerint inuenti, dominus uero ipsius signi aut in IMC. sit, aut in occasu cum ipsis par[til]iter sit cunstitutus, mors uxoris decernitur. Si uero, his sic ordinatis, Sol, Saturnus et Mars aut in VI. aut in VIII. sint ab horoscopo loco constituti, interfecta uxor mariti manibus interibit.

XVIII . [1] De his qui maiores sortiuntur uxores. Si Saturnus et Venus aequas habuerint partes, <in> diuersis signis positi, aut si in uxoris signo fuerint constituti, in eadem tamen parte, aut. si Venus in Saturni finibus fuerit et Saturnus in Veneris, sed et si non se uideant et suas fines inuicem teneant, uiris quidem prouectae aetatis uxores, mulieribus uero prouectae aetatis mariti decernuntur.

[2] De his qui de materno uel paterno genere sortiuntur uxores. Si Iuppiter et Venus et Luna in quocumque signo simul fuerint constituti, aut diametra se aut quadrata radiatione respiciant, praesertim si Iuppiter in Veneris finibus fuerit inuentus, et Venus in Iouis, aut ambo, aut unus, eorum Lunam diametra radiatione respiciant, de materno genere decernit uxorem. Si uero aut cum Venere aut cum Ioue constitutus Sol sic fuerit sicut diximus de Luna, de paterno genere uxor decernitur.

[3] De his qui sorores suas sortiuntur uxores. Si Sol et Luna simul fuerint inuenti, et cum ipsis Venus aut Iuppiter, aut si quadrata sibi fuerint radiatione coniuncti, ita tamen ut Venus in finibus <sit> Iouis Iuppiter uero in finibus Veneris, fratres sororibus coibunt.

[4] De his qui cum matre coeunt. Si in uno signo Saturnus et Venus in eadem parte fuerint, aut si in diametro uel in quadrato collocati, easdem habuerint partes, et Luna aut illis testimonium perhibeat, aut cum ipsis sit collocata, Iuppiter uero in finibus Veneris constitutus quacumque illos radiatione respiciat, matrem et filios faciunt matrimonium contrahere. [5] In feminarum uero genituris, sic ceteris sicut diximus ordinatis, si in eo loco in quo Lunam posuimus Sol fuerit inuentus, filiae patribus suis matrimonii gratia coibunt. Sed si Venus in finibus Iouis [Iouem] fuerit constituta, et Iuppiter in finibus Veneris, et eos Mars aut quadrata aut diametra radiatione respiciat, filias cum patribus coire compellunt.

[6] De his qui nouercas ducunt uxores. Si Iuppiter et Venus, in cardinibus positi, aequas habentes partes quadrata se radiatione respiciant, et eos Luna aut quadrata aut diametra radiatione respiciat, nouercas suas sortiuntur uxores. Vitricis uero su[b]is concumbunt mulieres, si sic Venere et Ioue constitutis, sic Sol fuerit inuentus, sic <ut> Lunam in uirili genitura posuimus.

[7] De his qui cum fratre et filio coibunt. Si in cardinibus Venus, Luna et Iuppiter simul fuerint collocati, aut si, in cardinibus positi, quadrata aut diametra se radiatione respexerint, et Saturnus sic sit positus ut omnes qualibet radiatione respiciat, cum matre et cum filia coire faciunt. Sed si Saturnus Lunam et Venerem solas uiderit, latenter hoc facinus committitur; si uero totas aspexerit, publice ambas sortientur uxores. [8] In mulieris uero genitura, si ubi Lunam posuimus Sol fuerit inuentus, et cum patre et cum filio coibit. Si uero Mercurius in finibus Veneris fuerit, et Venus in finibus Mercurii, et si sic collocati quadrata uel diametra se radiatione respiciant, Iuppiter uero hos aut de quadrato aut de diametro respiciat, faciet filios a patribus muliebris libidinis maculam sustinere.

[9] De adulteris. Si Mars et Venus simul fuerint inuenti, aut si Mars, in finibus Veneris constitutus, et Venus, in finibus Martis posita, qualibet se radiatione respiciant, adulteros faciunt. Si uero Mercurius quadrata eos uel diametra radiatione respiciat, aequatas illis possidens partes, faciet illos in istis facinoribus deprehendi. Sed de hoc titulo in praecedentibus libris frequentissime diximus.

XIX.

[1] De mulieribus sterilibus. Si Sol et Luna in masculinis signis in horoscopo sint, Saturnos uero aut in occasu sit aut in IMC., mulieres filios non procreabunt, praesertim si horoscopus in Leone uel Virgine uel in Capricorno fuerit inuentus aut in Piscibus aut in Scorpione aut in Cancro uel in Tauro. Si uero his sic ordinatis sicut diximus, beniuola stella in primis cardinibus fuerit inuenta, unus natus filius aut duo nutrientur. [2] Sed et si Luna aut in masculino <signo> fuerit inuenta, aut certe in Leone uel in Virgine uel in Capricorno, et Sol in masculino signo sit, aut in his in quibus diximus signis, Saturnus uero aut in cardinibus sit positus, aut in XII. ab horoscopo loco, nec uirgini nec mulieri <liberi> decernuntur. Sed si hos sic ordinatos in primis cardinibus Iuppiter collocatus prospera radiatione respiciat, unum filium faciet decerni. [3] Sed et si Sol et Luna in femininis signis fuerint, et horoscopus in feminino sit signo constitutus, Saturnus uero aut in VII. ab horoscopo <loco> sit positus, aut in MC., nec ulla beniuola stella in cardine reperiatur, filii non decernuntur.

[4] Si Saturnus et Luna, in cardinibus collocati et easdem habentes partes, quadrata se radiatione respiciant, sint etiam in duplicibus signis positi, nec eos Iuppiter aliqua radiatione respiciat, nec in cardinibus sit collocatus, filii non decernuntur. Sed et <si> Iuppiter et Luna simul positi in VII. ab horoscopo loco sint, uel in IMC., et eos Saturnus in alio cardine positus quadrata uel diametra radiatione respiciat, filios faciet non decerni.

[5] De his qui non coeunt cum mulieribus. Si Venus et Luna simul fuerint collocatae, et eas Saturnus in finibus <suis> positus quadrata uel diametra radiatione respiciat, accedatque his testimonium Solis, Saturno in matutino ortu in diurna genitura constituto, et Venere aut in cardinibus posita, sed in masculino signo, aut in nocturna genitura in uespertino ortu posita, numquam sortientur uxores. [6] Si uero, sic omnibus sicut diximus ordinatis, Saturnus et Luna et Venus in Leone aut Virgine fuerint positi, in his in quibus diximus partibus, numquam prorsus cum mulieribus coibunt. Sed et si Venerem in Saturni finibus collocatam nulla stella respiciat, Luna uero aut in Leone aut in Virgine aut in Capricorno constituta in Saturni sit finibus, numquam cum mulieribus coibunt.

XX.

[1] De imbecillis, caducis, caecis, uitiosis et lunaticis. <Si> Sol et Luna in duplicibus signis positi, in cardinibus sint geniturae locati, et eos sic positos Mars et Saturnus quadrata radiatione respiciant, imbecilles lunaticosque perficient. Sed et si Mars in horoscopo fuerit inuentus, et sit Saturnus in MC., Luna uero aut cum ipsis fuerit constituta, aut in quadratis lateribus posita, hoc idem simili ratione perficiet. Sed et si Saturnus in MC. fuerit inuentus, et Mars sit in IMC., hoc idem similiter efficitur. [2] Si Sole et Luna synodica radiatione coniunctis, Martis et Saturni stellae fuerint applicatae, et si ambobus aequata sint partis societate coniunctae, id est Soli et Lunae, prima aetate huius infortunii uitia conferentur. Si uero Mars solus fuerit inuentus, ex uiolentia quadam caecitas oculis infertur; si uero solus Saturnus, ex reumate. Sed si Lunam quadrata radiatione respexerint, hoc idem simili ratione perficitur.

[3] Si Saturnus in XII. ab horoscopo loco <...> <in> MC. fuerit inuentus, et Mars cum ipso pariter sit constitutus, aut in anafora MC., unius oculi lumen extinguunt. Si uero uterque, id est Mars et Saturnus, in VIII. sint ab horoscopo loco constituti, et sint retrogradi, Lunam uero de quadrato respiciant, debiles faciunt pariter et caecos. Quodsi de dextro latere Lunam respexerint, dextrum oculum excaecant, et dextras debilitant partes; si uero de sinistro, hoc idem in sinistris corporis partibus faciunt. [4] Si inter Solem et Lunam maliuola stella media fuerit inuenta aut in synodo aut certe in eodem signo, aut in diuersis locis constitutis Sole et Luna in medio horum signorum maliuola sit posita, caecitas oculis infertur. Si uero hos sic positos beniuola stella prospera radiatione respexerit, huius infortunii discrimina mitigantur. Sed specialiter quicumque Lunam aut in III. parte habuerint Sagittarii, aut in XVI. Leonis, aut in XIV. Cancri, aut in V. Tauri, debiles efficiuntur.

[5] Si Mars in VII. sit ab horoscopo loco constitutus, et Luna in VIII., amputabitur uel confrangetur pars corporis, pro eius signi natura in quo Mars fuerit inuentus. Si Luna in tropicis signis inuenta fuerit, id est in Ariete, in Cancro, in Libra et in Capricorno, Mars uero eam quadrata radiatione respiciat, aut pedem amputabit aut manum.

[6] Quodsi sic sicut diximus positos Sol quadrata radiatione respexerit, et eos Saturnus aut quadrata aut diametra radiatione percutiat, aut unum de luminibus in VII. ab horoscopo loco sit positum, aut certe Saturnus in ipso sit loco, stomachicos efficiet. Sed et si Sol et Luna et Mars et Mercurius in VI. sint ab horoscopo loco constituti, et eos Saturnus quadrata radiatione respiciat, aut <his> in VII. loco constitutis Saturnus sit in horoscopo constitutus, faciet lunaticos peruersa facie et impedita lingua. [7] Sed et <si> Saturno in VII. loco constituto Mars per quadratum iungatur, insanos efficiet. <...> † Ipsi uero et Mercurius in horoscopo constituti, Mars in occasu fuerit inuentus, et Saturnus aut in occasu aut in MC., faciet insanos, sed quibus aliquando homicidii crimen accedat. Si in Capricorno aut in Piscibus aut in Ariete aut in Tauro Mars et Saturnus simul fuerint inuenti, pro qualitate signi partem corporis amputabunt. [8] Saturnus et Mars in quolibet signo pariter constituti, latentium et absconsorum locorum dolores efficiunt. Si uero in solidis signis positi diametra se radiatione respiciant, aut unus in horoscopo sit, alius in occasu, aut unus in IMC., alius in MC., epilempticos faciunt. Si uero in tropicis signis constituti hac se radiatione respexerint, caducos efficiunt, sed qui nulla possunt ratione sanari.

[9] Si uero in duplicibus signis positi se hac radiatione respexerint, faciunt, cum his uitiis quibus diximus, irreligiosos, crudeles, captiuos. Si uero hos sic positos beniuola stella respexerit, captiui reuertentur ad patriam. Quodsi in his <signis> in quibus diximus, [ratione] maliuolae in statione fuerint inuentae, fortius nocebunt; si uero beniuolae, fortius proderunt. [10] Si Saturnus et Mars in cardinibus positi diametra se radiatione respiciant, et Lunam in alio cardine constitutam aut per quadratum aut per diametrum uiderint, praesertim in nouissimis Librae partibus et Capricorni et Arietis, debilitabunt pedes. Si Mars in alienis signis constitutus in horoscopo sit partiliter positus, aut in natura nocebit aut in auribus. Mars et Saturnus in tropicis <signis> positi, et Lunam quadrata radiatione pulsantes, hydropicos faciunt.

[11] Sed et si Mars et Saturnus diametra se radiatione respiciant, sanguinem reiectantes efficiunt. Mars, in Cancro aut in Scorpione aut in Capricorno aut in Piscibus <positus>, si Lunam diametra radiatione respiciat, impetiginem, [m]auriginem lepramque perficiet. Si Saturnus Lunam neque in Lunae domo neque in Saturni domibus collocatam diametra radiatione respexerit, aemorroicos faciunt, uel qui ualitudinem fistulae incurrunt. Hoc idem et Mars in cardinibus positus, si Venerem diametra radiatione respexerit, similiter efficiet.

[12] Si Mars et Venus et Luna, in tropicis signis positi, diametra se radiatione respexerint, et eos Saturnus aut in Leone aut in Tauro aut in Sagittario aut in Piscibus collocatus per noctem uiderit, podagricos efficiet, si uero per diem, elephantiacos. Sed et si Luna in Tauro fuerit inuenta et Saturnus in Scorpione, aut Luna in Scorpione et Saturnus in Tauro, nec Lunam beniuola stella aliqua radiatione respiciat, elephantiaci nascentur.

[13] Si Mercurius, aut in Virgine aut in Piscibus constitutus, in horoscopo sit partiliter positus, et eum Saturnus et Mars quadrata radiatione respiciant, insanos efficient. Si Mars et Saturnus in anafora horoscopi sint uel in VIII. ab horoscopo loco, facient per narem aut per os aut per anum sanguinem mitti. Si Mars et Saturnus ita sint collocati, ut unus ipsorum in MC. sit, alius in IMC., ex prauis humoribus uitiosam aegritudinem faciunt. [14] Sed si hos Mercurius quadrata radiatione respexerit, deorum illis praesidio sanitas comparatur. Si uero in his locis positi partili sint radiatione coniuncti, aut aequas partes possideant, insanos efficiunt, sed qui numquam possunt a discriminibus insaniae liberari. Si uero in finibus suis sint positi, [a]ut Saturnus in finibus sit Martis, et Mars in finibus Saturni, et sint in his in quibus diximus locis constituti, a uitiis insaniae liberantur, postquam Martis XV anni aut Saturni XXX anni completi fuerint.

[15] Sed et si Iuppiter et Mars simili se radiatione respexerint, epilempticos facient. Si uero, sic sicut diximus positi, in suis partibus fuerint collocati, aut Iuppiter in finibus Martis et Mars in finibus Iouis sit, in initiis eius ualitudinis liberantur, sed quando prima stellae tempora transierint, id est aut Martis XV anni, aut Iouis XII. Si uero Mercurius <...> aut diametra aut quadrata fuerit radiatione conuentus, et in eisdem partibus positus, faciet hominem in templis responsa reddere.

XXI.

[1] De caluis. Cum Luna in cardinibus posita in eis[dem] sit signorum partibus quae sine pilo sunt, aut in Sagittario Luna sit constituta, mal<iuol>ae <uero> stellae aut in solidis aut in tropicis sint signis, in quibus partiliter uitiorum locus et ualitudinis inuenitur, caluos efficient. Hoc idem maliuolarum stellarum radiatione pulsatus [...] Sed et <si> Venus in domo sua constituta MC. [partem] partiliter teneat, caluos efficiet. Saturnus uero inter Solem et Lunam positus, canos faciet prima aetate nasci.

[2] De uitiis corporis et ualitudinibus. Si Mars in Cancro uel in Scorpione uel in Capricorno uel in Piscibus uel in Tauro fuerit inuentus, et, in his signis constitutus, in aliquo sit cardine geniturae constitutus, et sic collocatus Lunam de quadrato uel de diametro respiciat, aut si cum ea fuerit inuentus, aut gibberosos aut contortos aut claudos aut parte corporis paralyticos efficiet. [3] Si Mars et Saturnus aut in VI. aut in XII. ab horoscopo loco fuerint, aut certe unus de duobus, et si ipsum signum aut duplex aut tropicum, aut in ipso signo locus Fortunae partili ratione inueniatur, et corpori et animo uitia decernuntur, praesertim si Solem et Lunam quadrata uel diametra radiatione respexerint. Si uero sic collocati uel in cardinibus positi Mars et Saturnus, aut in VI. aut in XII. sic sicut diximus ab horoscopo loco, Lunam <...> aut synodice constitutam uiderint, aut his ex humoribus uitia faciunt, aut insanos, epilempticos reddunt.

[4] Sed semper Lunam si <in> V. uel XI. aut VI. aut XII. <ab horoscopo loco constitutam> maliuolae stellae aut quadrata aut diametra radiatione respexerint, aut si cum ipsa fuerint inuentae, aut contortiones efficiunt et spasmos, aut faciem uario genere contorquent, praesertim si horoscopus et locus Fortunae in maliuolarum stellarum signis fuerint collocati. Sed haec uitia pro signorum generibus inuenimus. Aliis enim stomacacas, aliis epilempsias, aliis insanias, aliis lepras, aliis impetiginem, aliis hydropem, aliis pthisin, aliis elephantiam decernit ista coniunctio. [5] Quodsi hos sic ordinatos beniuola stella prospera radiatione respexerit, haec uitia mitigantur. Si uero nullum fuerit beniuolarum stellarum testimonium, et locum uitii in solido signo collocatum maliuolae stellae forti radiatione respexerint, decreta uitia fortius conualescunt. Si uero aequis potestatibus hunc eumdem locum beniuolae maliuolaeque respiciant, et desinunt uitia pariter et crescunt.

[6] Si uero, impugnante maliuola stella, fortiora beniuolarum stellarum testimonia fuerint, et si coniunctionem Lunae beniuolae stellae suscipiant, a quibusdam numinibus ab istis periculorum discriminibus liberantur. Si uero beniuola stella excipiente coniunctionem Lunae uitiorum locum maliuolae stellae fortiori radiatione respiciant, numinis alicuius praesidio temporalem uitiorum requiem consequetur. [7] Si uero, beniuolis stellis fortioribus existentibus, Mercurius coniunctionem Lunae uenientis exceperit, aut incantationibus, aut remediis, aut filacteriis ex istis discriminibus liberantur. Si uero, beniuolis stellis fortioribus existentibus, Mars illis aliqua se radiatione coniunxerit, uitium quod decretum fuerit ex medicina curabit<ur>. Si Saturnus in VII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et, si hoc loco constitutus, Lunam in alio cardine <constitutam> uiderit qualibet radiatione, in absconsis locis a medicis secabuntur.

[8] Si uero Luna fuerit minuta luminibus, et Iuppiter alienus [sit] a cardinibus Lunam aliqua radiatione respiciat, secati a medicis interibunt. Si uero, Luna et Saturno sic ordinatis sicut diximus, Mars cum Mercurio par<til>i societate coniunctus, et in tropicis signis positus, Lunae et Saturno qualibet radiatione iunga[n]tur, epilempticos, insanos efficient et caducos. Si uero, his sic ordinatis, Iuppiter de superiori loco respexerit Mercurium et Lunae coniunctionem exceperit, apostemate secati liberantur.

[9] Si uero Mars in VI. aut in XII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et eum sic collocatum Sol Saturnusque respiciant, aegritudines et uitia cum misera calamitate decernunt. Si uero Mars sic positus et in masculino signo constitutus de superiori loco Solem et Lunam quadrata radiatione respexerit, in natura graue uitium faciet. Si uero mulieris fuerit genitura, ab abortu aut ex editu partus grauia discrimina semper indicit, aut secto intra uiscera infante et sic prolato matricis perpetuos dolores efficiet.

[10] Si Iuppiter in horoscopo fuerit inuentus, et Mars in diametro eius collocatus Solem et Lunam qualibet radiatione respiciat, aut insanos aut lunaticos efficiet. Sed et si Luna, synodica aut plena, in cardinibus posita Martem quadrata radiatione respexerit, et Saturnus ei per quadratum aut per diametrum iungatur, eadem uitia decernuntur.

XXII.

[1] De regalibus genituris. Si Sol et Luna in masculinis signis constituti in primis sint cardinibus collocati, beniuolis stellis ita positis, ut Solem quidem in diurna genitura in matutino ortu constitutae protegant, in nocturna uero genitura Lunam in uespertino ortu protegant, reges facient terribiles, potentes, regiones uel ciuitates maximas subiugantes. Si uero in MC. sic fuerint sicut diximus collocati, etiam extraneas gentes et exteras regiones infinita uirtutis potentia subiugabunt.

[2] Si uero, his sic ut diximus ordinatis, in anafora eorum Mars fuerit inuentus, <in> alio uero cardine Saturnus sit constitutus, de imperio suo deiecti ab aliis subiugabuntur. Si uero Iuppiter Martem et Saturnum superior effectus prospera radiatione respexerit, et Lunae lumen crescentis exceperit, post captiuitatem rursus imperio reddentur, ut postea maior illis et felicitatis et dignitatis cumulus accedat. [3] Si Sol in MC. aut in horoscopo partiliter fuerit inuentus, et sit in masculino signo, Luna uero in anafora Solis fuerit inuenta, beniuolae uero stellae Solem in matutino ortu protexerint, reges simili ratione nascentur. Si uero, his sic ordinatis, Mars in MC. fuerit inuentus, et Iuppiter in IMC., erunt periculosi, terribiles, efficaces, totius orbis dominia possidentes.

[4] Si Sol, in principalibus geniturae locis constitutus, in masculino signo fuerit inuentus, et Luna in principalibus geniturae locis posita, femininum possederit signum, aut certe unus ipsorum, sic sicut diximus collocatus, in primis cardinibus fuerit inuentus, claros nobiles efficiunt et potentes, et quibus ciuitatum tuitio credatur. Si uero, his sic ordinatis, Iouis testimonium accesserit, exercitus illi imperatoris iudicio committitur.

XXIII.

[1] De biothanatis. Si Luna in cardinibus plena fuerit inuenta, aut in anaforis aut in epicataforis cardinum, Mars uero in anaforis aut in epicataforis constitutus aut cum ipsa fuerit inuentus, aut <eam> quadrata aut diametra radiatione respexerit, sic sicut diximus collocatam sed minutam, <et> Saturnus, similiter in anaforis uel in epicataforis constitutus, uideat aut Martem aut Lunam, sic sicut diximus collocatos, si Saturnus Solem quadrata aut diametra radiatione respexerit, biothanati nascuntur. [2] Sed et <si> in quocumque alio loco Lunam Saturnus et Mars quadrata aut diametra radiatione respiciant, sine testimonio beniuolarum stellarum, biothanatos efficiunt. Sed et si Mars in cardinibus fuerit inuentus, et <sit> Luna in anaforis cardinum posita, Ioue alieno existente aut radiis Solis absconso, et Saturno in cardinibus constituto aut in anaforis cardinum posito, aut quacumque radiatione Solem uidente, biothanati nascentur.

[3] Sed et Si Mars, in cardinibus constitutus, uel in anaforis cardinum positus, per quadratum Lunam crescentem de loco superiore uideat, nec beniuolae radius respiciat, biothanatum simili ratione perficiet. Et sicut frequenter diximus, secundum differentiam signorum exitus decernitur mortis. In humanis enim signis gladio mors inferetur aut a latronibus aut in pugna aut [in] aliqua licentia potestatis. In terrestribus uero signis, in locis desertis similiter faciet interire, aut certe uariis calamitatibus implicatos. [4] In aquosis signis, tempestatibus, naufragiis, turbinibus fluuiisque submergit, ita ut ex aqua semper acerbum inferatur exitium. In solidis, per praecipitia proiectos aut ex altis deiectos locis faciet interire. In igneis, flagrantibus tradit incendiis, aut casu exortis, aut potestatis alicuius iussione conceptis. In humidis aut cruditate aut pthisi aut nigro felle aut sanguins reiectione aut suppurata aegritudine faciet interire.

[5] Si Mars in quocumque cardine fuerit inuentus, aut in XI. ab horoscopo <loco> fuerit, aut in VIII., et eum in his locis constitutum Saturnus diametra radiatione respiciat, aut si, Marte sic posito, in VII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, post multa uitae discrimina biothanatos faciunt interire, praesertim si Iuppiter Martem nec de superiore loco uiderit, nec cum eo fuerit inuentus. Sed mors pro signorum uarietate decernitur. [6] Sed si his sic ordinatis, sine testimonio scilicet Iouis, cum Marte aut cum Saturno Mercurius fuerit inuentus, aut eum quadrata radiatione respexerit, Luna aut in cardine constituta, aut in anafora aut in epicataforis posita, faciunt falsarios, maleficos, pecuniarum adulteratores, ut ex istis criminibus seuera iudicantis animaduersione plectantur.

[7] Sed et si Saturnus in IV. uel in XI. loco fuerit inuentus, et cum eo sit Mercurius, aut quadrata illi aut diametra radiatione iungatur, Mars uero aut cum ipsis fuerit, aut quadrata aut diametra eos radiatione respiciat, aut si, sic positis, in Saturni domo Mars collocatus Lunam in cardinibus positam quadrata uel diametra radiatione respiciat, praecedentium facinorum decernit exitia. [8] Si uero Iuppiter, sic his omnibus ordinatis, de superiore loco Martem prospera radiatione respiciat, aut si cum ipso fuerit inuentus, aut si Lunae plenos radios exceperit, accusati ex istis criminibus salutari sententia liberantur. Si Luna in occasu fuerit inuenta, et Mars aut Saturnus in horoscopo sint partiliter locati, aut, uno eorum in horoscopo posito, si alia maliuola stella in MC. fuerit inuenta, biothanati nascuntur.

[9] Sed <et si> in quocumque alio cardine Luna fuerit inuenta, et cum ea in ipso signo aut Mars aut Saturnus sit partiliter collocatus, aut si diametra eam uel quadrata unus ex eis radiatione respexerit, alter uero Mercurium de superiore loco quadrata radiatione uideat, aut si diametra illi partium societate iungatur, in cardinibus aut in anaforis uel in epicataforis cardinum constitutus, biothanatos efficiet. Sed hoc malum fortius conualescit, si Solem Mars aut Saturnus quadrata aut diametra radiatione respiciat.

[10] Si Sol in aquosis signis fuerit inuentus, et in eodem signo uel loco Mars cum Luna sit partiliter collocatus, aut si in XII. uel in VI. ab horoscopo loco sit cum Luna pariter positus, Saturno horoscopum de diametro respiciente, biothanati nascentur; aut enim laqueo suspensi interibunt, aut aquis submersi extremum consequentur mortis exitium. Si Luna cum Saturno partili societate coniuncta in VIII. ab horoscopo loco fuerit inuenta, nec aliqua beniuola stella in cardine fuerit constituta, a nimia sanguinis effusione mors inferetur. [11] Si uero, his sic ordinatis, in alio cardine beniuola stella fuerit inuenta, desperati medicinae remediis conualescunt. Si uero cum Marte Luna in VII. ab horoscopo loco fuerit inuenta, haemorroicos faciet interire. Sed generaliter Saturnus in nocturna, Mars in diurna genitura in VII. ab horoscopo loco constituti haemorragias, id est sanguinis eruptiones, efficient. Sed et si in signis † eius <...> qui VII. ab horoscopo locus uel locus Fortunae fuerit inuentus, secti ferro uitium ualitudinis consequentur.

[12] Si uero, his sic sicut diximus ordinatis, beniuola stella prosperum illis testimonium radiationis commodarit, secti ferro ab ista aegritudine liberabuntur. Si uero ambo, id est Saturnus et Mars, in VII. ab horoscopo loco fuerint constituti, horoscopo uel loco Fortunae in his signis in quibus diximus constitutis, id est in Martis aut in Saturni, aut si, uno ex istis in VII. ab horoscopo loco constituto, alius eum quadrata uel diametra radiatione respiciat, secti <a> medicis interibunt.

[13] Si Luna in occasu fuerit inuenta, et Mercurius et Mars partili societate coniuncti in MC. fuerint constituti, homicidas paricidasque perficient, aut qui nefario furoris instinctu fraterno sanguine cruententur. Sed hos istorum facinorum pulsatos inuidia, et minaci accusatione publicatos, seueris facient iudicum animaduersionibus interire. [14] Si Luna et Mars in IX. ab horoscopo loco fuerint constituti, Sol uero et Mercurius in III. sint ab horoscopo loco collocati, sacrilegos efficiunt spoliatoresque templorum, sed qui propter hoc facinus seuera iudicis animaduersione plectantur. Sed et si Sol cum Saturno et Marte et Mercurio in XI. sit ab horoscopo loco constitutus, et Luna sine testimonio Iouis in III. sit ab horoscopo loco posita, ex praedictis facinoribus facient biothanatos interire.

[15] Si Sol in horoscopo fuerit inuentus, Mars uero et Saturnus aequis partibus iuncti in XII. loco sint ab horoscopo, et Lunam in VI. ab horoscopo loco constitutam diametra radiatione respiciant, seruos biothanatos efficient. Si in signo Saturni uel in signo Martis horoscopus fuerit inuentus, aut certe locus Fortunae [si uero] sit in horoscopo partiliter constitutus, et cum eo Mercurius aequis partium societatibus iunctus, Saturnus uero et Mars in VII. sint ab horoscopo loco positi, epilempticos faciunt sed biothanatos.

[16] Si Luna in MC. partiliter fuerit collocata, et Mars sit partiliter in horoscopo positus, Saturnus uero in Lunae sit anafora constitutus, biothanatos efficiunt. Sed et si Luna cum Mercurio in VIII. ab horoscopo loco fuerit inuenta, et Mars cum Saturno aut in V. aut in XI. ab horoscopo loco sit collocatus, biothanatos efficient. Sed et si Mars et Saturnus quadrata se radiatione respexerint, Marte in quolibet cardine constituto, et unus ex his Lunam aut quadrata aut diametra radiatione respexerit, aut si cum ea fuerit inuentus, biothanatos efficient.

[17] Sed et si Luna cum Marte in VIII. loco ab horoscopo fuerit inuenta, et Sol in VII., Saturnus uero in MC. aut in quolibet cardine, biothanatos efficiet. Si Mars et Saturnus in XI. ab horoscopo loco fuerint inuenti, aut si unus eorum in ipso sit loco positus, alius uero cum Luna sit collocatus, aut eam quadrata radiatione respiciat, et Mercurius <...> aut Marti qualibet radiatione iungatur, faciet insanos, epilempticos, biothanatos. Sed hoc peius erit si Mars in XI. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et Saturnus in V.

[18] Sed et si Sol in VIII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et Luna sit in MC. partiliter collocata, et horoscopus aut locus Fortunae in signo Solis sit, aut in signo Lunae, insanos biothanatos efficiet. Si <in> cupidinis loco, id est cupiditatum, Mars et Saturnus pariter fuerint inuenti, et sit ipse locus in aliquo geniturae cardine constitutus, Venerem uero hi quos diximus qualibet radiatione respexerint, gonorroicas mortes efficient; quod si et Lunam uiderint, lunaticos faciunt; quod si et Mercurium uiderint, in falso aut in adulterata pecunia deprehensos faciunt biothanatos interire. Quod si hos omnes sic collocatos Iuppiter respexerit, ex istis omnibus periculis liberantur.

[19] Si Mars et Saturnus in horoscopo fuerint inuenti, et in anafora eorum Luna sit posita, uitiatis luminibus faciunt biothanatos interire. Sed et si Luna aut Sol in horoscopo fuerit, et Mars et Saturnus in anafora eorum, similiter faciunt uitiatis oculis biothanatos interire. Sed et si Luna cum Marte fuerit inuenta in horoscopo, et Saturnus cum Sole in MC. fuerit constitutus, spasmos aut epilempsias aut insanias faciunt, et uiolentae mortis exitium. Sed et si Luna et Sol in cardinibus fuerint inuenti, et cum ipsis luminibus Mars et Saturnus existant, aut in aliis sint cardinibus constituti, biothanatos faciunt interire. [20] Si Mars aut Saturnus in loco fortunae fuerint inuenti, et in V. uel in XI. ab horoscopo loco synodus sit, biothanatam mortem efficiunt. Si Mars cum Luna in XII. ab horoscopo loco fuerit constitutus, in II. uero ab horoscopo loco, id est in anafora, Saturnus et Sol, biothanata morte facit interire. Sed et frequenter in ipso ortu secti particulatim de matris uisceribus proferentur, praesertim si in isdem partibus omnes fuerint inuenti.

[21] Si Luna in MC. uel in IMC. fuerit inuenta, alia uero maliuola stella in alio cardine sit constituta, et alia maliuola stella Lunam diametra radiatione respiciat, aut si horoscopum similiter †attendat, aut si in V. aut in XI. ab horoscopo loco fuerit inuenta, biothanatos efficiunt. Aut enim praecipitantur qui sic nati fuerint, aut ipsi sibi inferent mortem. Sed et secundum naturam eius stellae quae in contrario est, et secundum naturam signi, mortium completur diuersitas. [22] Si Luna in VIII. ab horoscopo loco fuerit inuenta, Mars uero in domo sua positus, in horoscopo sit partiliter constitutus, et cum ipso Venus et Mercurius et Sol omnes, aequis uel uicinis partibus iuncti, Lunae uero coniunctionem partiliter aut Mars aut Saturnus excipiat, lacerati ferarum morsibus interibunt. Si Luna minuta luminibus in VIII. ab horoscopo loco fuerit inuenta, et eam Saturnus qualibet radiatione respiciat, aut si cum ipsa fuerit inuentus, biothanatos faciet, sed tales qui undis submersi miserum incurrant mortis exitium.

[23] Si Luna in occasu fuerit inuenta, Saturnus uero in VI. ab horoscopo loco, uel locus Fortunae in Saturni domo sit uel Lunae, dysentericos faciunt interire. Si Luna in horoscopo fuerit inuenta, Saturnus uero cum Mercurio in VII. sit ab horoscopo loco constitutus, stultos, lentos, fatuos, caducos efficiunt. Sed et si, his sic ordinatis, in aliquo cardine Mars fuerit inuentus, fatuos, caducos, sed biothanatos efficiunt. [24] Si Saturnus in III. uel in IX. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et eum Mars quadrata radiatione respiciat, magnis rebus uel magnis actibus facient praepositos, sed patrimonium quodcumque ab ipsis collectum fuerit dissipatur. Habebunt etiam maximas ualitudines, et multis malis in peregrinis constituti locis obligantur; quorumdam parentes patresque debilitant, aut certe faciunt biothanatos interire. Si uero Mercurius cum uno ipsorum fuerit inuentus, et Luna aut cum ipsis sit, aut quadrata uel diametra radiatione eos respiciat, sacrilegos, spoliatores templorum, latronum duces, homicidas sed mala faciet morte pereuntes.

[25] Si Sol et Saturnus et Mercurius in MC. fuerint inuenti, accusationis pericula ex absconditis litteris faciunt inferri, aut ex falsatis publicis litteris, aut ex adulteratis pecuniis. Si uero hos Mars quadrata aut diametra radiatione respexerit, aut si cum ipsis fuerit inuentus, latrones homicidas, exules tamen fugitiuosque perficient. [26] Si uero, his sic ordinatis, Iuppiter in alio cardine fuerit inuentus, post tempus ex istis calamitatibus liberati, ad magnae potestatis gratiam transferentur. Si uero Luna, sic his omnibus positis, aut in cardine aliquo aut in anaforis uel in epicataforis fuerit inuenta, post haec omnia biothanata morte morientur.

[27] Si Mercurius et Saturnus in VI. uel in XII. ab horoscopo loco fuerint constituti, inefficacibus et miseris rationibus praeponentur, sed hos eosdem faciunt in omnibus tardos semper et languidos. Si uero hos Mars quadrata uel diametra radiatione respexerit, sceleratos latrones, periuros, delatores et suorum proditores efficiunt. Quidam uero propter seruos uel propter damnatos homines periculis uel custodiis traduntur, praesertim si Lunam Mars qualibet radiatione respexerit. [28] Si Saturnus in VIII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, aut in anafora horoscopi fuerit constitutus, Luna uero in anaforis uel in epicataforis sit constituta, et Mars in VII. ab horoscopo loco inueniatur, erunt ab omni religionum cura sepositi. Si uero, sic his omnibus ordinatis, Saturnus et Luna in quadratis eorum uel in diametris locis fuerint inuenti, spoliatores templorum efficiunt, sed qui ob hoc publica morte plectantur. Quodsi, his sic ordinatis, Iuppiter et Venus cum ipsis fuerint inuenti, sacerdotes, profetas, neocoros efficiunt, sed et ipsos biothanata morte pereuntes.

[29] Si Luna cum Marte in occasu fuerit inuenta, ita ut Mars praecedat in partibus, Saturnus uero et Mercurius in IMC. sint pariter constituti, biothanatos efficiunt. Sed et mors pro signorum natura cognoscitur: in tropicis uel in aquosis signis constituti, aut hydropicos perimunt, aut undis faciunt fluminibusque submergi; in duplicibus uero signis aut in solidis sic sicut diximus positi, epilempticos faciunt, sed biothanata morte pereuntes. Si uero hos Iuppiter et Venus ex aliqua parte respexerint, discrimen praecedentis infortunii mitigatur.

XXIV.

[1] De damnatis. Si locus Necessitatis in domo Mercurii fuerit inuentus, Luna uero in domo Saturni uel Martis fuerit inuenta, Mercurium uero Mars aut Saturnus quadrata aut diametra radiatione respiciant, aut cum ipso in aliquo cardine fuerint collocati, aut si in anaforis uel in epicataforis cardinum, aut si in horoscopo uel in loco Fortunae uel in loco Necessitatis fuerint constituti, faciunt quolibet genere damnari. [2] Si uero locus Necessitatis in domo Mercurii uel in domo Lunae fuerit inuentus, aut in domo Martis aut in domo Saturni, et sit in aliquo geniturae cardine locus ipse partiliter constitutus, et ex his omnibus stellis quarum mentionem fecimus aliqua in anaforis uel in epicataforis fuerit inuenta, simili facient ratione damnari. Damnationes sunt autem metalli, operis publici, exilii et ludi.

[3] Sed et <si> locus Necessitatis in earum stellarum quarum diximus domibus fuerit inuentus, <et> quaedam ex ipsis in anaforis uel in epicataforis fuerint, aliae uero in cardinibus existant, iustae faciunt damnationis discrimen imponi. Si uero, his omnibus sic ut diximus ordinatis, Iuppiter in MC. constitutus maliuolas stellas prospera radiatione conueniat, omnium damnationum discrimina mitagabit. Tunc enim, post certum temporis spatium ex praedictis damnationibus liberati, imperatoris iudicio et dignitatibus suis restituentur et patriae. Si uero his omnibus Iouis fuerit testimonium denegatum, iuste damnatos seuerae animaduersioni facient subiugari. [4] Si dominus eius signi in quo locus Necessitatis fuerit inuentus, in Martis uel in Saturni uel in domo Mercurii constitutus, in horoscopo sit uel in loco Necessitatis collocatus, damnari perficiet. Sed et si locus Necessitatis ipse cum domino suo in praedictis fuerit <locis> constitutus, damnari perficiet.

[5] Si locus Necessitatis in Mercurii domo fuerit inuentus, et Mercurius sit in aliquo cardine constitutus, Mars uero et Saturnus in anaforis sint cardinum uel in epicataforis positi, damnari perficient. Si uero, his omnibus sic sicut diximus ordinatis, Luna aut in cardinibus aut in anaforis aut in epicataforis cardinum fuerit inuenta, damnati biothanata morte morientur. [6] Si locus Necessitatis in Mercurii domo similiter fuerit inuentus, et Mercurius [et Mars] in Saturni positus domo uel in anaforis uel in epicataforis cardinum fuerit inuentus, Marte et Saturno in cardinibus partiliter constitutis, et alieno ab his Ioue existente, iustae damnationis et cum omnium uoluntate sententia proferetur. [7] Si in loco Fortunae locus Necessitatis ceciderit, aut dominus loci Fortunae in loco Necessitatis fuerit inuentus, aut dominus <loci> Necessitatis in loco Fortunae fuerit constitutus, iustae damnationis facient sententiam promi.

XXV.

[1] De eunuchis et de hermaphroditis. Si Sol et Luna in femininis signis fuerint inuenti, aut simul positi, aut in diuersis locis collocati, et Venus in feminino signo constituta in aliquo sit cardine, Luna uero et Mars in quocumque cardine partiliter <fuerint> collocati, aut eunuchos aut hermaphroditos facient. Si uero Sol et Luna eadem qua diximus ratione in masculinis signis fuerint collocati, et si Venus in masculine signo sit posita, et sit mulieris ista genitura, nascentur mulieres quae uirili animo succinctae in modum uirorum cum mulieribus coire desiderent. [2] Si Venus in Mercurii domo fuerit inuenta, et Mercurius in Veneris, aut si hoc idem in finibus suis fecerint, Luna uero in Virgine aut in Capricorno aut in Tauro aut in Leone sit posita, ceterae uero masculinae stellae in femininis sint signis, femininae uero in masculinis, biformes hermaphroditique nascentur.

[3] De impuris. Si Mercurius et Venus pariter in XIX. parte Arietis sint positi, impuros ore perficiunt. Sed et si Venus et Luna cuiuscumque signi XXX. tenuerint partem, et per quadratum se diametrumque respiciant, haec eadem uitia latenter exerceri perficient. Si uero domini eorum signorum in quibus Luna et Venus XXX. possident partem, haec eadem signa qualibet radiatione respexerint, haec eadem uitia sine cura pudoris publice exercebunt.

[4] De sterilibus et cinaedis. Si Mars et Venus in matutino ortu collocati, in masculino signo simul fuerint positi, mulieres uiragines sterilesque perficiunt. In uirorum uero genituris, si, in femininis signis, in uespertino ortu simul fuerint collocati, et eos Saturnus qualibet radiatione respexerit, cinaedos efficient, templorum cantibus seruientes. Si uero in Ariete uel in Capricorno stellarum fuerit ista coniunctio, haec <eadem> libidinum uitia decernuntur. Sed et si Venerem <...> diametra uel quadrata radiatione respexerit, et omnibus illis Iouis testimonium denegetur, in femininis quidem < genituris > †mali post dici pronuntia, in uirorum uero genituris gallos abscisos dicito et cinaedos.

[5] Si Luna Saturnum diametra radiatione respiciat, Mars uero ita sit positus ut hos de quadrato Venerem uero de diametro uideat, et omnes hi quattuor commutatis suis domibus existant, mulieres quidem steriles uiraginesque perficiunt, masculos autem cinaedos. Sed et si Saturnus, cum Luna in uno signo positus, in eadem signi parte fuerit collocatus, cinaedos efficiet. [6] Luna quoque et Venus, in eadem parte positae, cinaedos efficiunt; Venus quoque et Sol in VIII. ab horoscopo loco positi cinaedos efficiunt. Sed et si Mercurius et Venus in maliuolarum stellarum sint domibus collocati, Mars uero sit et Saturnus in Veneris domo, hoc idem simili ratione perficiunt. [7] Sed ut hoc partili possis ratione colligere, breuiter ostendam. Computa a Luna ad Venerem, et tantumdem ab horoscopo. Si in feminino signo numerus ceciderit, et Luna sit in feminino signo constituta <a> XXV. usque ad XXX. partem, masculos cinaedos inuenies, sed qui hoc uitium latenter exerceant, feminas uero simili ratione meretrices.

[8] Sed existente praecedente numero a Venere ad Lunam computa, et tantumdem ab horoscopo, et si numerus in feminino signo ceciderit, dic uiros in istis libidinibus esse detectos. Hoc idem et in mulieribus pronuntiabis. Et si, duobus numeris sic sicut diximus constitutis, Luna et Venus in femininis signis positae et in nouissimis sint signorum partibus collocatae, praecedentibus [uiris] numeris in femininis inuentis signis, has infamias cum publica nota perficiunt.

[9] Si uero non fuerit Venus cum Luna, sed <in> uespertino ortu constituta, et in feminini[s] signi[s] nouissimis partibus collocata, Lunam in nouissimis signi partibus positam quadrata radiatione respexerit, masculos cinaedos, mulieres meretrices efficiet, sed qui has libidines latenter semper exerceant. Si uero, ex praecedenti numero, feminina inueneris signa, et his sic ut diximus existentibus, Saturnus in feminino signo constitutus Lunam uel Venerem quadrata radiatione respexerit, faciet deformes, pauperes, cinaedos.

[10] Si uero, omnibus sic ut diximus ordinatis, Mars cum Saturno fuerit inuentus, gallos faciet abscisos. Si uero his sic ut diximus ordinatis, et utroque numero partili ratione collecto, Venus in nouissimis partibus constituta Saturnum Martemque respiciat, cinaedos felices efficiet, quibus templorum officia credantur, aut nobiles mulieres meretricum faciet uitiis implicari.

[11] Si Mars et Mercurius et Venus et Luna in tropicis signis aut simul fuerint, aut quadrata se radiatione respiciant, meretrices efficiunt, sed studia earum ex signorum uarietate mutantur. Si enim in femininis signis sicut diximus fuerint, meretrices efficiunt, si uero in masculinis uiragines. [12] Si Luna cum Marte et Venere in horoscopo fuerit inuenta, et Sol sit in XII. ab horoscopo loco positus, horoscopum uero Saturnus quadrata uel diametra radiatione respiciat, gallos faciet abscisos, cinaedos, sed tunc si omnibus desit Iouis testimonium. Si Venus et Saturnus aut simul fuerint, aut quadrata se radiatione respexerint, aut sint radiis Solis absconsi, et <sit> Luna in femininis signis posita, horoscopo in feminino signo collocato, latentes cinaedos efficiunt.

[13] Si uero Saturnus et Venus in matutino ortu fuerint collocati, faciunt in ista libidinum labe publicari. Si uero Mars, in uespertino ortu positus, quadrata illos uel diametra radiatione respexerit, publicos cinaedos efficiet. Si uero, his sic omnibus sicut diximus ordinatis, Mars in cardinibus fuerit inuentus, gallos faciet abscisos. Si uero fuerit feminina genitura, et hae omnes stellae sic sicut diximus in masculinis signis fuerint collocatae, libidinosam uiraginem faciunt.

[14] Generaliter sane si Luna et Sol et horoscopus in Capricorno uel in Ariete uel in Tauro uel in Leone fuerint, ita ut in facie eorumdem signorum sint aut in dorso, omnium libidinum impuritates cum extrema corporis effeminatione decernunt. In omni genitura si Luna in cauda Leonis fuerit inuenta, cinaedos efficiet, Matris deorum tympanis seruientes. Si uero in facie Leonis uel in facie Capricorni uel in facie Arietis uel in facie Tauri fuerit inuenta, et feminas et uiros ad omnia impuritatis uitia praecipitat.

[15] Si uero in his signis Lunam constitutam Saturnus et Venus simul positi, in VII. scilicet geniturae loco, quadrata radiatione respexerint, cinaedos efficiunt. Si uero his se Mars qualibet radiatione coniunxerit, publicos reddunt cinaedos. [K] Venerem quoque in Tauro uel in Leone uel in Virgine uel in Capricorno <positam> si Mars et Saturnus qualibet radiatione respexerint, cinaedos simili ratione perficient. [16] Si, in nocturna genitura, Luna in XII. uel in VI. ab horoscopo loco fuerit inuenta, in diurna uero Sol in iisdem locis fuerit collocatus, et sit quidem Luna in nocturna in finibus Veneris, Sol uero in diurna in finibus Veneris positus, Venus <uero> in VII. ab horoscopo loco aut in IMC. constituta in suis finibus, cinaedi nascuntur. Quodsi hos sic ut diximus ordinatos Mars quadrata uel diametra radiatione respexerit, gallos faciet abscisos. In omnibus tamen testimonium Iouis quaere; nam si fuerit, haec uitia ex parte aliqua aut mitigantur aut celantur.

[17] De eunuchis. Si Luna in sterilibus signis fuerit inuenta, et cum ea sit Saturnus partiliter collocatus, Venus uero hos qualibet radiatione respexerit, sit autem Saturnus in finibus Veneris, et Venus in finibus Saturni, nec Lunam Iuppiter aliqua radiatione respiciat, eunuchi fient. Si uero in terrenis signis Luna cum Saturno sic fuerit sicut diximus, Venus uero cum Saturno commutauerit fines, et absit similiter testimonium Iouis, [coitus] fient eunuchi, sed qui cum mulieribus coeant.

[18] De cinaedis inuestigandis. Nunc tibi locum libidinum intimabo partiliter, ut omnium libidinum uitia ueris possis rationibus inuenire. Computa a Luna usque ad Saturnum, et quantuscumque numerus signorum fuerit inuentus, tantum rursus ab horoscopo computa, et in quocumque signo neuissimus uenerit numerus, ipsum tibi signum uitiorum ac libidinum locum monstrat. [19] Si itaque signum femininum fuerit in quo libidinis locus partiliter ceciderit, et maliuola stella hunc eumdem locum uel quadrata uel diametra radiatione respexerit, Venus uero sit in aliquo cardine collocata, cinaedi nascentur sed latentes. Si uero locus libidinum partili ratione collectus, in deiectis ab horoscopo locis fuerit inuentus, in signo feminino, omni faciet impuritatis labe pollutos. Si uero, hoc loco sic sicut diximus constituto, Luna aut in primis partibus Piscium aut Capricorni aut Leonis fuerit, aut in Tauri nouissimis, impuris faciet libidinum uitiis implicari.

[20] Si uero, loco libidinum in deiectis locis constituto et maliuolarum stellarum testimuniis pulsato[s], in deiectis ab horoscopo locis Sol et Luna uel in maliuolarum stellarum signis uel in humilitatibus suis fuerint inuenti, cinaedos publicos faciunt, omnium libidinum impuris uitiis implicatos. Fortius autem haec conualescunt, si libidinis locus aut in Capricorno fuerit aut in Ariete aut in Tauro. [21] Si Venus domina geniturae fuerit inuenta, et habens dominium cum Marte <sit> pariter collocata, in feminino scilicet signo et in deiectis ab horoscopo locis, Saturnus uero in masculino signo positus, horam quidem <de> trigono [s], <...> uero de quadrato respexerit, in suis signis uel in suis partibus collocatus, et Luna sit in deiectis locis posita, cineadi nascentur. Si Luna, Venus, Mars et Saturnus in femininis sint signis collocati, in deiectis scilicet ab horoscopo locis, et sint aut simul < positi > aut quadrati, publicos cinaedos efficiunt. Si uero unus ex his omnibus bene fuerit collocatus, faciet homines latenter haec uitia exercentes.

[22] Si Venus et Saturnus in feminino signo constituti, in VII. sint ab horoscopo loco positi, Sol uero et Iuppiter et Luna et Mars in deiectis sint ab horoscopo locis positi, sine dubitatione cinaedos efficiunt. Si uero, his omnibus sic sicut diximus constitutis, Iuppiter solus in primis cardinibus fuerit constitutus, cinaedos quidem efficiunt, sed in maxima honorum gloria constitutos, et quibus regalium munerum officia credantur. Si uero, sic his omnibus sicut diximus positis, Luna in primis cardinibus fuerit inuenta, cinaedos diuites faciet. [23] Venus et Mars in tropicis signis positi, si se quadrata uel diametra radiatione respexerint, in femininis scilicet signis, cinaedos efficiunt, sed qui latenter his uitiis implicentur. Si uero in statione constituti sine testimonio Iouis haec quae diximus possederint signa, mulieres quidem meretrices prostitutas, uiros uero publicos cinaedos efficiunt.

XXVI.

[1] De expertis litterarum. Si Mercurius et Sol simul fuerint collocati, ut, in uno signo positi, aequata partium societate iungantur, nec eos Luna aliqua radiatione respiciat, aut certe non sit in horoscopo constituta, expertos faciet litterarum.

[2] De famosis gladiatoribus. Iuppiter in finibus Martis positus in quocumque signo, et Mars in finibus Iouis, Si in cardinibus collocati quadrata se uel diametra radiatione respexerint, et, in diurna genitura, Sol sit in deiectis ab horoscopo locis, Luna uero, in nocturna genitura, famosi gladiatores nascentur.

[3] De athletis. Si Mars in finibus Mercurii fuerit inuentus, in quocumque scilicet signo, et Mercurius similiter in Martis, Venus uero hos ambos qualibet radiatione respiciat, athletae nascentur. Si uero in cardinibus fuerint collocati, athletae nascentur in omni certaminum conflictatione uictores. Si uero Mercurio et Marti testimonium defuerit Veneris, oplomachi nascentur, aut palaestrae aut athletarum magistri, sed qui numquam certaminibus se committant. [4] Si uero Marte in finibus Mercurii constituto, et Mercurio rursus in Martis, Iouis et Veneris testimonium qualibet radiationis societate conferatur, pyctae erunt inuenti, et si ei sola Venus testimonium commodet, cursores efficiet. Sed haec fortius conualescunt, si locus Fortunae et locus actus in cardine inuentus praecedenti stellarum societate iungatur.

[5] De causidicis, oratoribus. Si Mercurius in finibus suis fuerit inuentus, aut in Martis, et sit in deiectis locis constitutus, et eum Mars, in domo Mercurii uel in finibus eius collocatus, qualibet radiatione respexerit, causidicos, oratores efficient. Si uero sic Mercurius sicut diximus positus, in diurna genitura, non sit in deiectis locis, et eum Mars in cardinibus positus, in his in quibus diximus partibus, prospera radiatione respexerit, magnos oratores famososque perficiet.

[6] De medicis. Si Mars et Venus partiliter iuncti quadrata se radiatione respexerint, inspicientes locum in quo actus fuerit inuentus, medici nascentur. Si uero mutauerint fines suos, sit autem Mars in finibus Veneris, et Venus in finibus Martis, et his prosperum Mercurii testimonium accedat, ingeniosi medici nascentur. Si uero non sit illis Mercurius adiunctus, coqui nascentur.

[7] De musicis. Si Mercurius cum Venere constitutus, siue per noctem siue per diem, aut in suis aut in Veneris finibus fuerit inuentus, musicos faciet organa dulci modulatione tractantes. Sed et si non fuerint simul positi, et sit Mercurius quidem in finibus Veneris, Venus uero in finibus Mercurii, hoc idem simili ratione perficient. Si uero Venus in finibus Mercurii fuerit, et Mercurius in alieno signo uel in alienis fuerit partibus collocatus, habebunt quidem musicae sonum uocis, sed erunt ignobili quadam humilitate proiecti.

[8] In omnibus autem [p]artibus quaere Fortunae locum, deinde actus, et <qui> locus in anafora Fortunae inuenietur. Cum itaque actus inueneris locum, uide et dominus ipsius signi in quo sit loco constitutus. Sed et dominus signi in quo Fortunae locus fuerit inuentus, simili ratione inspice, et uide quo sit etiam ipse in loco constitutus, et cum hos diligenti ratione inueneris, uide qui sit ex ipsis oportunius collocatus, id est qui ipsorum sit in ipso signo positus; et si ambo in uno loco fuerint inuenti, uide qui magis oportunis ceciderit. [9] Si uero in loco Fortunae non fuerint, uide ne in loco actus sint constituti, et <si> in hoc loco simul fuerint inuenti, uide qui oportunius ceciderit. Si uero non fuerint in hoc loco, uide qui horoscopum ex ipsis cardinali radiatione respiciat, et tunc, ex hoc tractatu, artem poteris explicare. [10] Si enim Venus sic fuerit inuenta, faciet, pictores, emplastratores, aurifices, argentarios, musicos, pro signorum scilicet uarietate, Iuppiter uero negotiatores, agricolas, generatores nauclerosque perficiet, similiter etiam ipse pro signorum uarietate; Mars medicos, tonsores et quorum ars aut ex ferro substantiam habeat aut ex igni, Mercurius qui officia canna uel lingua uel oratione pertractent, Saturnus laboriosos, urinatores, naucleros, sed qui omni infelicitatis genere deprimantur. Sed haec omnia sicut frequenter diximus pro signorum uarietate definies. [11] Vt autem scias an in decretis artibus perseuerent, breui tibi ratione monstrabo. Vide in quo signo sit Mercurius positus, et inquire signi ipsius dominum, et cum inueneris quaere an bene sit collocatus. Si enim bene fuerit collocatus, permanent in artibus, et ex ipsis lucra maxima consequentur; si male, sine fructu artis suae tractantes officia laborabunt, et easdem artes deserunt fatigati.

[12] Haec tibi, Mauorti decus nostrum, partili explicauimus ratione collecta, ut omnia tibi secreta diuinae istius artis mediocritas nostra manifestis interpretationibus intimaret. Sed his explicatis sermo totus ad expositionem Sphaerae Barbaricae transferatur.