LIBER QVINTVS

recensere

[1] Maxima, Mauorti, promissionis nostrae fundamenta iactauimus, et plurimum per gradus singulos crescens adultus sermo profecit. Omnia enim quae ad explicandum quibusdam difficilia uidebantur, obscuritatis ambagibus inuoluta, docili sermonis explicatione monstrauimus. Si itaque capax ingenium et flagrantis animi desiderio commotum praecedentes hauserit libros et sit oportuna stellarum radiatione conceptum, ad diuina istius scientiae secreta perueniet, et, initiatum omnibus istius scientiae disciplinis, totum ordinem diuinae interpretationis accipiet, ut possit fata hominum et inuenire pariter et explicare. [2] Sed plus aliquid a nobis exspectat auditor; sic enim praecedentium librorum principia formata sunt ut, ex his quae scripsimus, adhuc maioris operis substantia requiratur. Ne itaque desiderantis animi cupiditatem falsa promissione decipiam, omni inuidiae liuore deposito et omni desidiae torpore proiecto, ad cumulata matheseos secreta perueniam, ne intentio tua in ipsis principiis inuidiae ac malitiosae taciturnitatis uitio relinquatur. Plenum itaque opus quod promisimus reddimus, omnia prudentiae tuae specialiter intimantes.

[3] Sed ne sermo nudus diuino praesidio relinquatur, et eum ipsis conatibus aduersantis maliuoli cuiusdam hominis liuor impugnet [et] «Quicumque es deus, qui, per dies singulos, caeli cursum celeri festinatione continuas, qui maris fluctus mobili agitatione perpetuas, qui terrae soliditatem immoto fundamentorum robore roborasti, qui laborem terrenorum corporum nocturnis soporibus recreasti, qui, refectis uiribus, rursus gratiam dulcissimi luminis reddis, qui fragilitatem corporis diuina mentis inspiratione sustentas, qui omnem operis tui substantiam salutaribus uentorum flatibus uegetas, qui fontium ac fluuiorum undas infatigabili necessitate profundis, qui uarietatem temporum certis dierum cursibus reddis, solus omnium gubernator et princeps, solus imperator ac dominus, cui tota potestas numinum seruit, cuius uoluntas perfecti operis substantia est, cuius incorruptis legibus conuenta natura cuncta substantia perpetuitatis ornauit, tu, omnium pater pariter ac mater, tu tibi pater ac filius, uno uinculo necessitudinis obligatus, tibi supplices manus tendimus, te trepida cum supplicatione ueneramur. [4] Da ueniam quod siderum tuorum cursus eorumque efficacias explicare conamur; tuum sit quod ad istam nos interpretationem nescioquod impulit numen. Pura mente et ab omni terrena conuersatione se posita et cunctorum flagitiorum labe purgata hos Romanis tuis libros scripsimus, ne, omni disciplinarum arte translata, solum hoc opus extitisse uideatur ad quod Romanum non adfectasset ingenium. [5] Vosque perennium siderum cursus, Luna etiam humanorum corporum mater, et tu, o omnium siderum princeps, qui menstruis Lunae cursibus lumen adimis pariter et reddis, Sol optime maxime, qui omnia super omnia per dies singulos maiestatis tuae moderatione componis, per quem cunctis animantibus immortalis anima diuina dispositione diuiditur, qui solus ianuas aperis sedis supernae, ad cuius arbitrium fatorum ordo disponitur, [6] da ueniam quod gracilis sermo ad numinis tui secreta peruenit; non nos sacrilega cupiditas ad hoc studium aut profanae mentis ardor impegit; sed animus diuina inspiratione formatus totum conatus est quod didicerat explicare, ut quicquid diuini ueteres ex Aegyptiis adytis protulerunt, ad Tarpeiae rupis templa perferret. Vestrum itaque date mihi decreti praesidium, et trepidationem animi uestra maiestate firmate, ne numinis uestri praesidio destitutus ordinem non possim promisi operis inuenire».

I. DE HOROSCOPO

[1] Habent etiam, Mauorti decus nostrum, <signa> sine alicuius stellae praesentia ex natura sua decernendi maximam potestatem, et multis in genituris operatur ipsa signorum nuda substantia. Sed haec efficacia in solis cardinibus inuenitur. Cardines <enim> etiam si nudi ab stellarum testimoniis relinquantur, ex sua natura decernendi accipiunt potestatem. Quod ut manifestius intellegas, ipsius rationis auctoritate monstrabo.

[2] Horoscopus in Ariete. Si Horoscopus in Ariete fuerit inuentus, [et] in Capricorno MC. erit, occasus in Libra, IMC. reperitur in Cancro. Quid itaque horoscopus in Ariete constitutus, quid [huius] residui tres cardines decernant, interim generaliter explicabo. Cum horoscopus in Ariete fuerit, plurima in iuuentute[m] decernit, fratres denegat, aut ex pluribus fratribus unum reseruat. Sed et ipsum uitii cuiusdam acerbitate debilitat, nomen semper odio persequitur; paterna substantia in statu eodem non perseuerat, sed nunc dilapidata dispergitur, et rursus dissipata colligitur. Videbitur sane quibusdam ex nimia liberalitate tutior, aliis liberalitatis eius constantia displicebit; et beneficia sua praestabit ingratis, ut numquam ei pares gratiae rependantur. Erit sane mutabilis, et caput eius uariis semper doloribus fatigabitur.

[3] Si in Capricorno MC. partiliter fuerit, perseuerantis cuiusdam gloriae ornamenta decernit, et faciet ei multos cum quadam humilitate blandiri. Erit negotiis quibusdam litterisque praepositus, multis quottidianae uitae alimenta suppeditans, alienas facultates propria procuratione sustentans, multis rebus necessariis ingeniosus, et cui absconsarum religionum secreta credantur, et ad caelestia secreta penetrabit, si istum locum Mercurii stella ex aliqua parte respexerit, uel in ipso loco Mercurius fuerit inuentus. [4] Tertius uero cardo, id est occasus, decernendi sibi licentiam uendicat. Is si fuerit inuentus in Libra, uitam in domo regia assidua conuersatione decernit, aut in publicis actibus constituit. Erit autem uitae ex quadam inaequalitate mutabilis, ut felicitates omnes semper infelicitas subsequatur, prosperitates infortunium, ut ex altissimo dignitatis gradu ad infimum caduca humilitate reuocetur. Nam omnem eius claritatem inuidiae liuor impugnat, praesertim si horoscopum Iuppiter de trigono non uiderit, uel si in eo non fuerit; tunc enim haec mala fortius conualescunt. [5] Quartus erit cardo IMC.: is erit, Ariete horoscopante[s], semper in Cancro. Facit claros et coronarum infulis adornatos, et decernuntur eis statuae pariter et imagines, si istum locum Iuppiter in horoscopo constitutus respexerit, uel si in ipso loco fuerit inuentus. Erunt ei quidam ex affinibus aduersarii, propter se uel propter necessarium sibi aliquem. Erit intonsis crinium sordibus squalibus, et erit semper necessariorum abundantia copiosus, praesertim si in quocumque horoscopi cardinum Iuppiter fuerit inuentus.

[6] Horoscopus in Tauro. Si horoscopus in Tauro fuerit inuentus, multis laborum continuationibus fatigabitur, et, quicquid in prima aetate fuerit consecutus, semper amittet. Sed postea, quod amiserat cum laetitia cumulatur augmento, et habebit bonae felicitatis ornatum, et inimicos suos uidebit, miserae humilitatis continuatione prostratos. Si in Aquario MC. fuerit, cum potentioribus semper amicitiae gratia uersabitur, et uitam ex publicis semper habebit actibus, et erit aquosis semper negotiis implicatus, et qui numquam accusationis pulsetur inuidia. Habebit sane et incrementa facultatum pariter et damna. [7] Si occasus in Scorpionis signo fuerit inuentus, erit in omni uitae conuersatione cordatus, alieno se nutriens procurationis officio. Vxorem primam interuentu mortis amittit. Si uero fuerit mulier, et maritum amittit pariter et filium. Si in Leone IMC. fuerit inuentum, faciet proprio labore patrimonii subsidia quaerentes; et hi a suis uariis insidiarum generibus maximam consequentur substantiae facultatem, sed quae apud ipsos perpetuae felicitatis ordine perseueret. Sed haec pro mensura geniturae decernuntur.

[8] Horoscopus in Geminis. Si in Geminis horoscopus fuerit inuentus, in primis uitae constitutus initiis laborabit, et a parentibus illi solacium semper affertur. Erit sane caelestibus secretis semper imbutus, et maiorum uirorum fidelibus amicitiis adstrictus, et qui patrimonium <per>dat. Si MC. cardo fuerit in Piscibus, uitam suam in loco aquoso constituit, et ex humida substantia patrimonia possidebit; et uictus ei ex alienis facultatibus conferetur, et in duabus ciuitatibus aut potentia eius aut patrimonium diuidetur. [9] Si occasus in Sagittario fuerit inuentus, aut fratribus suis aut affinibus per ipsum aliquod inferetur exitium, et animum eius per uarias temporum uices maximis sollicitudinibus cruciabit. Habebit inimicos et, derelicta patria, peregrinis nationibus immorabitur, sed reuersus postea ad paternos lares deorum se putabit praesidio restitutum. Si in Virgine IMC. cardo fuerit, a prima aetate uaria laborum continuatione quassabitur; sed, processu temporis, maximae felicitatis incrementa consequetur. Sed haec singulis pro mensura geniturae prouenient, quod in omnibus sicut frequenter diximus obseruare debebis.

[10] Horoscopus in Cancro. Si horoscopus in Cancro fuerit inuentus, faciet acutos semper ingenio, sed qui cuncta cum tarditatis moderatione perficiant. Faciet graues, doctos, et qui grauiter irasci consueuerint, et qui malos omnes seueris indignationibus persequantur, fortes, moderatos, sed quorum indignatio facillime indignetur et mitigetur. Habebunt sane uitae substantiam ex publicis uel ex regiis locis, quibus uitae illis substantia conferetur, et erunt semper in publicis necessitatibus occupati; sed illis uaria necessitate compulsi plurimi blandientur. Sed si horoscopo in Cancro constituto, [et] Saturnus in eo <fuerit> aut eum uiderit, aut uiolentam mortem facient, aut grande ualitudinis incidunt uitium, aut pr[opr]iores fratres pro ipsis uicariis mortibus interibunt.

[11] Si in Ariete MC. cardo fuerit, cum potentioribus uiris assidua conuersatione uersabitur, aut ex alienis facultatibus cottidiana illi alimenta praestantur, et erit semper res bonas appetens et desiderans. Sed patrimonium eius assidua uarietate mutatur, et quotienscumque amissum fuerit, totiens comparatur. Si in Capricorno fuerit occasus, latenti pulsabitur semper inuidia, sed postea quieta moderatione componitur post multa inaequabilitatis incommoda. Erit sane ingeniosus, acutis mentis inuestigationibus adornatus, absconsi cuiusdam doloris tormenta sustinens, aut infinitis animi doloribus fatigabitur.

[12] Si in Libra IMC. cardo fuerit, multis laboribus fatigabitur et ciuilibus muneribus applicatus, uel, popularibus conuersationibus traditus, praecedentis patrimonii substantiam dissipabit. Erit sane secundus in omnibus potestatibus, et erit aliis necessarius. Ex litteris habebit substantiae facultatem, et erit cui ab aliis latentia secreta credantur. Perueniet ad extrema spatia senectutis, et bono sepulturae honore decorabitur, et si Mercurius in sequenti signo fuerit inuentus, pr[opr]ior erit inter omnes masculos filios. Si uero Venus in II. loco fuerit inuenta, filiae praeferuntur spatia uitae, si dominus geniturae, sicut ante diximus, bene fuerit collocatus, et beniuolarum stellarum radiis adornatus.

[13] Horoscopus in Leone. Si in Leone horoscopus fuerit inuentus, is qui sic horam habuerit, multis laboribus et multis periculis implicabitur. Sed, per omne uitae tempus, erit omnibus notus, erit etiam semper ingenuus, habens liberam potestatem, et qui non in omnibus malitiae uirus exerceat; iubendi et imperandi uota concipiet, propriis laboribus acquirens substantiae facultatem. Sed si Mars in hoc eodem loco partiliter fuerit inuentus, aut Sol eum ipsum quadrata uel diametra radiatione respexerit, omnifariam denegat filios. [14] Si uero Iuppiter simili modo fuerit inuentus, unam dabit filiam. Si MC. in Tauro fuerit inuentum, habebit uitam in loco publico aut in templo. Matrimonium uero contrahet cum muliere uidua aut ab alio stuprata aut subiecta et seruilis condicionis aut anu aut quae publica pulsetur infamia, et <ei> a potentissimo uiro honor maximus conferetur. Erit autem omnium rerum [in]scius, et incrementis prosperae fortunae laetabitur. [15] Si in Aquario fuerit occasus, uita eius et augmenta semper habebit et damna.

Erit gratus, <...> sed in quibusdam rebus probatur. Si in Scorpione IMC. fuerit inuentum, habebit <in> quibusdam negotiis principatum. Quodsi Mars hunc locum quacumque radiatione respexerit, <erit> in custodia aliquando sed libera. Quodsi Mars sic positus in matutino ortu fuerit inuentus, militabit aut armorum erit praepositus, sed in extraneis et peregrinis morietur locis, repentina aut uiolenta morte prostratus.

[16] Horoscopus in Virgine. Si in Virgine horoscopus fuerit inuentus, erit multis laboribus et multis sollicitudinibus implicatus, sed cui diuinitas uel per somnium uel aliqua hariolatione, aut certe responsis et sortibus cuncta praedicat. Preces uero suas ad diuinitatem multiplici semper continuatione perpetuat <...> <a>morum illecebras oculorum passiuis cupiditatibus incurrens, et qui omnium mulierum concubitus proiecta cupiditate desideret. Sed istis tamdiu uitiis laborabit, quamdiu signi eius fuerit anafora completa. Erit sane laetus, humanus, et apud quem pura amicitiae necessitudo permaneat, et ad quem damni alicuius sollicitudo pertineat; multa sciens et omnium disciplinarum secreta perquirens, omnia in claustro pectoris retinens, sed praeconio simplicitatis ornatus, et cui aut docti sermonis gratia aut negotiationis officio, aut ex successione aut ex sacris aut ex uirtute auliqua magna felicitas et magna conferatur substantia facultatis. [17] Si in Geminis MC. fuerit inuentum, ex publicis [aut ex] sacris dabit substantiam, sed hoc tunc cum limen fuerit senectutis ingressus. Erit religionum ac deorum cultor, iustus, et cui maxima pars ciuium obtemperare conentur, absconsas res assidua inuestigatione perquirens, multarum artium ac disciplinarum [in]scius, et ultimo uitae tempore multis per ipsum integrae ac rectae uitae monstratur officium. [18] Si in Piscibus occasus fuerit, ibit per multa loca peregrina, multis hominibus notus, et ei multi sedula obsequiorum gratia blandientur. Erit gratus, felix, uenustus, acutus, multis occupationibus implicatus, et ad omnem conuersationem <aptus> semper et nobilis. Si in Sagittario IMC. fuerit inuentum, erit felix et <ei> a suis substantia conferetur, et ei plurimi blandientur. Erit omnibus notus, diis gratias pro sua felicitate restituens, aut ei sacra publica credentur. Filiorum uero felicitate laetabitur, et dolorem amissorum filiorum rursus <sus>cepta felici sobole mitigabit; erit ad omnia aptus, erit etiam doctus et agilitatis felicitate perspicuus.

[19] Horoscopus in Libra. Si horoscopus in Libra fuerit inuentus, habebit aegritudinem et multis periculorum laqueis implicabitur, et assidue illum aduersariorum turba pulsabit, et de ueris ac definitis rebus habebit contentiosa certamina. Religiosus sane erit et cultor deorum, sed cuius uita inaequalitatis semper uarietate mutetur. Sed in omnibus inuictus erit et talis ut in nulla re uideatur esse posterior, gloriosus. Sed locus filiorum erit mutabilis, nam numquam ei integer numerus filiorum perseuerat. Erit talis qui in omnibus rectum uelit habere iudicium, diuinis et caelestibus religionibus seruiens. [20] Si in Cancro MC. fuerit inuentum, erit gloriosis quibusdam actibus occupatus. In loco religioso aut in publicis nutrietur, et in senectute maxima illi gloriae conferentur insignia, ita ut nouissimum uitae tempus nobilitatis splendoribus adornetur. Erit in senectute copiosus, pecuniosus et diues, et ei processu temporis gradatim omnis substantia felicitatis accedit; tarde consequetur filios, aut unum habebit filium. Sed si locum istum Iuppiter aliqua radiatione respexerit, multa ac felici sobole gaudebit. [21] Si occasus in Ariete fuerit inuentus, ex aquosis habebit lucrum uel in aquosis locis. Erit ex aliquo timore sollicitus, et in desertis locis incurret aliquod uitae discrimen, et multa periculorum continuatione quassabitur. Multis ac crebris peregrinationibus diuidetur. Habebit sane latens uitium, et ei in senectute posito felicitas maxima conferetur. Sed uxor eius insaniae periculis laborabit. Si IMC. in Capricorno fuenit inuentum, patrimonium eius uaria ratione mutabitur, et quicquid acquisitum fuerit rursus amittitur, et rursus quod amissum fuerit inuenitur. Sed omnis substantia propriis uiribus et uirtutibus quaeritur, et, in ultimo aetatis gradu positus, maximo incremento felicitatis ornatur. Cogetur <autem> sibi filium alienae sobolis adoptare, aut filios ex muliere infima consequetur.

[22] Horoscopus in Scorpione. Si horoscopus in Scorpione fuerit inuentus, in prima aetate faciet acutos, iracundos, agiles, sed hi per multa infurtuniorum genera ducentur. Verum postea felici licentia subleuantur, et erunt magnis laetitiis dediti, si ipsum Iuppiter aliqua radiatone respexerit; erunt gloriosi et a diis praesidia sperabunt semper, et sacrorum aut caelestium religionum sacramenta percipient. Erunt in alio loco, uel in alia ciuitate suo studio transferentur. Erunt semper erecto spiritu, subleuati, acuti praeferentes ornamenta sermonis. Erunt tales quibus semper uarietas placeat. Propter amicos aut negotia aut pericula semper incurrunt, et, post multa ex amissione filiorum infortunia, rursus felici sobole gaudebunt. [23] Si in Leone MC. fuerit inuentum, uita eius uario labore ac uariis sudoribus fatigabitur, et erit potentiori alicui honoris aut nutrimentorum gratia subiugatus. Erit fortis et cui processu aetatis plurimi blandiantur, et qui plurima ex suis facultatibus ad alios transferat. Erit in aliqua positus potestate, augebit paternae substantiae facultatem. Si in Tauro fuerit occasus, plurimos habebit aduersarios quos omnes uidebit uario genere semper oppressos. Erit talis qui ad uenereos coitus oculorum cupiditate cogatur, et qui aliqua pulsetur infamia. Patrimonium et acquiret pariter et perdet, et quotienscumque perdiderit, iterum consequetur. Si IMC. in Aquario fuerit, prope aquam aut ex aqua habebit uitae discrimen et cuicumque profuerit, is ei ingratus semper existit.

[24] Horoscopus in Sagittario. Si horoscopus in Sagittario fuerit inuentus, multos aduersarios faciet, et collectum patrimonium unde non sperauerat conferetur. Peregrinis frequenter regionibus detinebitur, grandem fluuium aut grande pelagus nauigabit. Erit semper in publicis conuersationibus positus, in aquosis aut ex aquosis locis uitam pariter habebit et fructum, plurimas artes et disciplinas plurimas consequetur, erit cordatus, ingeniosus et omnium rerum scius. Si in Virgine MC. fuerit inuentum, in magnis <erit> promotionibus constitutus, et multis potestati[bu]s gratia praeferetur. Consequetur maximam licentiae potestatem, et iussiones eius audientium turba seruabit, et multi per eum habebunt uitae ac uiuendi subsidia, et cuicumque aliquid tale contulerit, ipse ei ingratus semper existit. [25] Si occasus in Geminis fuerit inuentus, et filios habebit pariter et nepotes, sed tunc cum limen fuerit senectutis ingressus, et erit talis ut omnes dolores facillimis rationibus perferat, et qui damna recta mentis auctoritate contemnat. Alii[s] secretas perlegunt litteras, et caelestium aut sacrarum rerum ordines monstrant. Erunt ingeniosi, iusti, cordati, et qui aduersarios subdolis semper dissimulationibus insequantur, docentes omnia et quibus felicitas tardis processibus conferatur. Si in Piscibus IMC. fuerit, in aquosis locis habebit uitae subsidia. Erit talis cuius fidei cuncta credantur. Erit notus et nobilis, sed circa uxorem uel affectus eius alienus [erit].

Sed si istum locum Iuppiter aliqua radiatione respexerit, facetam uxorem ducet, et erunt ei grati coniugales affectus, sed stupro uel adulterio cognitam ducit uxorem.

[26] Horoscopus in Capricorno. Si horoscopus in Capricorno fuerit inuentus, amicis puro exhibet amicitiam semper affectu. Erit subdolus et laetus, et cui nihil desit ad uitae subsidium. Peregrinabitur, et quibus uitae alimenta praestiterit, ipsi ei existunt semper ingrati. Erit amabilis, parui animi, et dis longis et prolixis semper precibus molestus. Erit talis cui abundet substantia facultatis. Erit muliebribus libidinibus obligatus, et qui has easdem mulieres, expletis libidinibus, uituperare contendat, sacramenti cuiusdam aut sacrorum aut uitae alienae aut absconsarum religionum secreta perdiscens. [27] Si in Libra MC. fuerit, erit pius honesta gratia sermonis ornatus, doctus. Diis uota restituet, ex quibusdam necessitatibus aut ex quibusdam periculis liberatus. Habebit prosperos actus, sed posteaquam malis actibus fuerit oppressus, felicitas ex alienis infortuniis conferetur ei, habebit ex alienis mortibus lucrum, aut ex ueteri re aliqua et absconsa commoda felicitatis inueniet. [28] Si in Cancro occasus fuerit, habebit ab affinibus molestias maximas, et erit maximis periculis implicatus. Si in Ariete IMC. fuerit, in maximis erit erroribus, et post incommoda uitae requiem sortietur, sed uita eius ex actus uarietate mutabitur. Erit enim nunc in alto dignitatis gradu, nunc ad infimum cum dignitatis deiectione reuocatur. Sed haec illi inaequabilitas ex amicitiis potentium nascitur. Effert uxorem et primum filium, aut certe quicumque natus filius fuerit, graui debilitabitur uitio ualetudinis.

[29] Horoscopus in Aquario. Si horoscopus in Aquario fuerit inuentus, quodcumque consecutus fuerit qualicumque rursus laceratione dilapidat, et quidquid habuerit uel quaesierit rursus amittit, sed quod amissum fuerit facili ratione plerumque colligitur; multos suscipiet fouens, et multis uitae alimenta praestabit, et erunt circa ipsum ingrati quibuscumque ab ipso aliquid fuerit forte coll[oc]atum, et in graui periculo constitutus, et ab hominibus desperatus, deorum praesidio liberatur. A multis inuido stridore pulsabitur. Deorum litterarum autem aut sacrorum aut religionum officia tractabit, et magnis uiris erit bonis actibus notus. [30] Si in Scorpione MC. fuerit inuentum, erit fortis, sed dura uita et dura conuersatione quassabitur. De loco ad locum transitum faciet, et si fuerit ingenuus, seruilia exsequetur officia, sed postea eum in omnibus prospere sequetur euentus. Sed et circa uxorem et filios inter initia miseris infortuniis laborabit, et postea ei ex maiorum uirorum notitia felicitas conferetur. Si in Leone fuerit occasus, cum uxore uaria simultate dissentiet. Cum indigna enim aut cum anu matrimonium copulat, aut quae uariis amorum [excipiatur uel] capiatur ardoribus, et a suis patietur insidias, et contra illum inimici repentinis actionibus eriguntur, et suis uiribus ac sua uirtute tollit alieni iuris uxorem, aut alienam sponsam, aut certe cum uidua matrimonium contrahit. [31] Si IMC. in Tauro fuerit, <erit> magnus et cum multis potentibus uersabitur, et in omnibus rebus habebit gloriam, et multorum substantiam gubernabit, ut ei res plurimae credantur propter disciplinae suae ueritatem, et morietur post multum temporis spatium longo pondere senectutis pressus, si dominus geniturae condicionis suae secutus potestatem, et in principalibus geniturae locis positus, ornatus signo pariter et parte, integrum temporis sui decreuerit numerum.

[32] Horoscopus in Piscibus. Si horoscopus in Piscibus fuerit inuentus, <erit> ingeniosus, cordatus, fidus amicus ac necessarius, et ex quibusdam negotiis promouebitur, ita tamen ut potestati eius et honoribus potestas alia praeferatur. Habebit inimicos sed ex his facillimis rationibus uindicabitur, et ex longis quibusdam negotiis gloriam consequetur, sed processu temporis maioris dignitatis ornamenta consequitur, et magnae habebit felicitatis augmentum, et <erit> assidue cum multorum notitia peregrinationibus notus. [33] Si MC. in Sagittario fuerit, multis erroribus implicabitur, et periculorum uaria discrimina accedit. Erit agilis in omnibus conuersationibus, et cum potentioribus personis habebit non modica certamina, et propter personam quamdam incurrit insidias, et totum quicquid primum possederit perdit, et alienarum rerum rursus dominia consequitur, amicis fidam amicitiae necessitudinem exhibens semper. Sed hunc ad uenereos coitus collectum per oculos desiderium semper impellit. [34] Si occasus in Virgine fuerit, erit cordatus et alienis hominibus alimenta praestabit. Erit talis cui fidelia secreta credantur. Multos amicos suis alimentis aut suis praesidiis subleuabit, et grandis ei diuitiarum cumulus accedit, et amici existunt frequenter ingrati, et circa uxorem blandis erit amorum affectibus obligatus. Sed et ipsa circa eum erit frequenter ingrata. Ex uxoris aut filiorum infortunis grauia doloris tormenta patietur. [35] Si in Geminis IMC. fuerit, multis aegritudinibus fatigabitur, et multis laboribus applicabitur, dolorem aliquem aut uitium habebit absconsum, et post infelicitatis incommoda maxima ei felicitas conferetur, ita ut et aliis uitae alimenta suppeditet, et amissis prioribus omnibus ei repentino casu diuitiae conferentur. Possidebit et habebit subsidia quae ei omnia subministrent, et cum fuerit onere senectutis oppressus, in peregrinis locis repentina morte morietur. Sed et in hoc geniturae dominus requiratur.

[36] Putabunt quidam haec generaliter esse dicta; sed est eorum uera substantia: haec enim omnia singula signa propria potestate decernunt. Nam si Moerogenesim Aesculapii legeris, quam sibi uenerabilem Mercurii stellam intimasse professus est, inuenies ex singulis minutis sine aliquo stellarum additamento omnium geniturarum ordines explicatos. Nam in singulis minutis horoscopum statuens, omnem ordinem uitae, omnes actus pariter ac formas et ultimum diem uitae, periculorum etiam genera uerissimis ac manifestissimis rationibus explicat. Nam in singulis signis cum sint XXX partes et sint minuta MDCCC, horoscopum in uno minuto constituens sic integra hominum fata descripsit. [37] Sed ille, diuino genere ortus ac diuini generis propagatione conceptus, et uenerandi numinis magisteriis imbutus, praeclaram reliquit huius operis disciplinam. In nobis quia fragilis et caduca substantia est, non meremur talibus magisteriis institui. Diuinorum itaque uirorum uestigia sectemur, et quicquid ab illis traditum est interpretationibus transferamus. [38] Sed nolo, Lolliane decus nostrum, <in> istis libris Moerogenesis requiratur. Cum enim hoc opus cum fauore propitii numinis mediocritas nostra compleuerit, tunc tibi aliis XII libris illius operis intimabo secreta. Sed nunc pedetentim discenda sunt omnia: aliter enim ad Moerogenesim uenire non possumus, nisi mens nostra primae institutionis secreta cognouerit.

II.

[1] Quia itaque generaliter diximus, quid <...> habentia horoscopus <in> stellarum finibus faciat. Tu intento animo ea quae dicimus accipe et assidua lectione memoriae manda. Aliter enim fata hominum explicare non poteris, nisi haec omnia tenax memoria crebra exercitatione possederit.

[2] Horoscopus in finibus Saturni. Si horoscopus in finibus Saturni fuerit inuentus, faciet pigros semper ac tardos, et alta taciturnitate, mentis obscuros, malos, malitiosos, et qui sint ab omni bonitatis gratia separati, et quorum consilia tardos habeant semper effectus, et qui omnes uario odiorum genere persequantur, et quorum irae perpetua se indignatione continuent. Quodsi, in finibus Saturni horoscopo constituto, ipse Saturnus in iisdem partibus partiliter fuerit inuentus, denegabit fratres, aut, quicumque primi nati fuerint, misera eos morte prosternit, aut infortunium perpetuae decernit orbitatis, ut semper his filiorum soboles denegetur. [3] Si Iuppiter in Saturni finibus fuerit inuentus, id est in quibus est horoscopus constitutus, faciet strictos, auaros, sordidos, et qui in omni uita laetitiae gratiam uitent, seruilibus semper studiis et moribus implicati, et qui omnem substantiam suam ad alios donationis titulo transferant. Quodsi Mars in ipsis partibus fuerit inuentus, faciet sceleratos, crudeles, et totius malitiae acerbitate possessos, et qui se uariis generibus ad uarios actus aut locent semper aut uendant. Sed malitia eorum et facinus nunquam poterit abscondi, sed facinus eorum malumque propositum proprio temeritatis ardore detegitur. [4] Si Sol in ipsis partibus fuerit inuentus, faciet moribus temperatos, sed ad omne malitiae uirus armatos, et qui semper imperfecta [ei] et incompleta sua consilia derelinquant. Si Venus in ipsis partibus fuerit inuenta, circa uenereos coitus sordidos faciet, et qui res alienas inuida semper cupiditate desiderent. Si Mercurius in ipsis partibus fuerit inuentus, faciet in omnibus conuersationibus sordidos, et qui frequenter carceri et custodiae publicae tradantur, et qui facinoris causa miseris discriminibus implicentur. Si Luna in ipsis partibus crescens fuerit inu<enta>, uel plena luminibus, <languid>os reddit animo et corpore. Si uero fuerit minuta luminibus, omne corpus malignis humoribus uitiat, et aut hydropicos facit, aut liuido pallore deformes, aut certe decernit insanias.

[5] Horoscopus in finibus Iouis. Si in finibus Iouis horoscopus fuerit inuentus, omnia uirtutis ac sapientiae ornamenta decernit. Quodsi Iuppiter in ipsis finibus fuerit inuentus, faciet magnanimos sed ardore crudelitatis armatos. Si Saturnus aut Mars in ipsis partibus fuerit inuentus, et sit diurna genitura, faciet perfidos et qui numquam promissorum suorum fidem compleant, fingentes sapientiam et ipsi se putantes esse sapientes, humiles in uita et misero tristitiae squalore depressos. Quodsi per diem in his finibus fuerit inuentus, haec omnia ex aliqua parte mitigantur. [6] Si Venus in his partibus fuerit inuenta, faciet aptos ad omnia bonitatis officia, sed in nuptiis eos numquam prospere sequitur euentus. Erunt benigni, fructum omnium bonorum ex assidua felicitate capientes. Si Mercurius in his finibus fuerit inuentus, faciet moribus semper amatos, et ab omni malitia sepositos, et qui omnia simpliciter intellegant, et qui <de> plurimis rebus deliberare uideantur. Si Luna in his finibus fuerit inuenta, omnia felicitatis ornamenta decernit, et boni corporis substantiam reddit, et sanitatem exclusis ualitudinum uitiis tribuit. Si Sol in ipsis partibus fuerit inuentus, haec eadem quae Luna simili ratione decernit.

[7] Horoscopus in finibus Martis. Horoscopus in finibus Martis si fuerit inuentus, faciet acuto spiritu semper armatos. Si Saturnus in ipsis finibus fuerit, faciet similiter acutos, sed quorum irae perpetuis indignationibus perseuerant. Si Iuppiter in ipsis finibus fuerit, faciet similiter acutos sed qui omnibus omnia praestare desiderent. Si Mars in suis finibus fuerit in horoscopo inuentus, et sit diurna genitura, facit ad omnia scelerum flagitia praua cupiditate furoris accedere, facit temerarios sed crebris infortuniorum casibus implicatos, et qui assidui laboris opere deterantur. Si uero fuerit nocturna genitura, facit fortes, crudeles, irreligiosos, rapaces, et qui res alienas uaria laceration disperdant. [8] Si Sol in ipsis partibus fuerit inuentus, faciet callidos, sed qui insidiis et appetantur pariter et opprimantur. Si Venus in ipsis partibus fuerit inuenta, adulteriorum cupiditatem semper indicit, et facit haec eadem adulteria perpetrari, et reddit tales qui se ad omne genus excolant pulchritudinis, ut dicantur esse formosi, et quibus fructus omnis ex uirorum affectibus conferatur. Si Mercurius in ipsis partibus fuerit inuentus, faciet homicidas fortes, et qui illicitos puerorum concubitus nefaria libidinum cupiditate desiderent, sumptuosos, profusos, et spud quos numquam inueniatur aliquod ueritatis indicium, ingeniosos lasciua semper cum ebrietate saltantes, et qui sine consilio aut dispositione sumptus suos erogare contendant. [9] Si Luna in ipsis partibus fuerit inuenta, faciet tales qui aduersarios suos uaria ratione conficiant, et qui rursus ab iisdem aduersariis suis similibus rationibus conterantur; assidui etiam operis laboribus opprimuntur, et quibus ex igni uel ex ferro acerbi dolor uulneris inferatur. Quodsi diurna genitura sit, et Luna fuerit plena luminibus, fortem corporis substantiam reddit. Quodsi sit nocturna genitura et Luna fuerit minuta luminibus, faciet fortes et quorum corpus idoneis sit uiribus roboratum, et qui uariis ac sempiternis profectionibus <ac> commotionibus transferantur. Sed his semper mors uiolenta decernitur.

[10] Horoscopus in finibus Veneris. Si horoscopus in finibus Veneris fuerit inuentus, faciet musicos aut amatores eorumdem, bonos, benignos, beniuolos, mansuetos, et qui omnibus hominibus prodesse desiderant. Quodsi fuerit diurna genitura, et <in ipsis partibus> ipsa Venus fuerit inuenta, magnarum dignitatum decernit insignia, potentibus uiris aut imperatoribus amicitiae merito coniungit, prosperae etiam sobolis incrementa decernit. [11] Si Saturnus in ipsis finibus fuerit inuentus, et sit diurna genitura, osores etiam mulierum faciet, et qui coniugales execrentur affectus. Si uero fuerit nocturna genitura, faciet impuros, impudicos, sordidos et miserae libidinis uitiis implicatos, et qui ad naturales coitus uenire non possint, sed qui contra naturam praepostero libidinis furore rapiantur. Variis consiliis mutabilibusque semper errabunt, et <erunt tales> qui omnes bonos acerbis semper odiis execrentur. Si Iuppiter in ipsis finibus fuerit inuentus, faciet teneros, libidinosos, luxuriosos, sed ab omni crudelitatis inuidia sepositos, et qui ad omne officium moderationis adfectent, artificiosos, claros, et qui in templis honorum consequantur insignia. [12] Si Mars in ipsis finibus fuerit inuentus, et sit diurna genitura, repentinae turbationis decernit incommoda, et uitae compositos ordines turbat, et populari seditione semper insequitur, aut propter feminas uaria periculorum decernit incommoda. Faciet sane musicos organis dulcibus semper applicatos, aut poeticis artibus deditos, aut certe sculptores uel ornatores efficiet, aut mechanico[s eo]rum artis subtile decernit [incommoda. Faciet sane musicos] ingenium. Si uero fuerit nocturna genitura, et Mars in ipsis finibus fuerit inuentus, dabit potentissimae ac nobilissimae mulieris nuptias, ut per ipsam illi magnifica[ta] diuitiarum affluentia conferatur. Sed is, ex nimio zelo, sollicitudinis dolore cruciabitur.

[13] Si Sol in ipsis finibus fuerit inuentus, prosperos actus assidua ratione decernit. Sed ex nuptiis miserae dabit dissensionis incommoda. Lucra dabit et potentibus uiris amicitiarum merito coniungit, ut potentissimorum uirorum prosperis commendationibus enitescat. Si Mercurius in ipsis finibus fuerit inuentus, faciet libidinosos et bonitate morum semper ornatos, sapientes et qui omnibus prodesse contendant, grammaticos, astrologos, diuinos, poetas, et quorum fabulae gratia uenustatis ornentur, gratos, amabiles et totius doctrinae splendoribus adornatos, et qui multa ingenii sui potestate progenerent, oratores sed nobili affluentia sermonis ornatos, aut poetas diuini carminis splendore fulgentes, quorum orationes uel carmina posteritatis iudicio memoriae mandentur. [14] Si Luna in ipsis partibus fuerit inuenta, facit artificiosos, et qui ad munda artificia semper affectent, facit sculptores sed quos operis sui gratia commendet. Sed haec tunc decernit <si fuerit diurna genitura. Quod>si fuerit nocturna genitura et sic fuerit inuenta, ex aquosis actibus, uel ex negotiationibus, uel ex piscationibus dabit uitae subsidia, sed facit ab omni societatis officio separatos. Reddit zelotypos sed bonitate mentis ornatos, et qui omnia moderatione compleant.

[15] Horoscopus in finibus Mercurii. Si horoscopus in finibus Mercurii fuerit inuentus, faciet litteratos, et qui creditos sibi actus fidelissimis officiis exsequantur, doctos recto iudicio semper ornatos, curatores uel principales ciuitatum publicis rationibus praepositos, rationales et qui fiscales praestationes exigant fideli semper officio. Si uero Mercurius in ipsis partibus in quibus est horoscopus fuerit inuentus, astrologos, mathematicos, haruspices faciet, et qui futura omnia reliqua ratione perdiscant, sed semper omni officio uirtutis ornatos, et quibus honor ab hominibus ex ista notitia conferatur. [16] Si Saturnus in ipsis finibus fuerit inuentus, faciet infelices, amaros, tacitos, et qui uerborum ordinem cum quadam sermonis semper moderatione suspendant, et qui secreta fideli taciturnitate contineant, tarde in omnibus proficientes, laborantes fortiter, et qui populo malam famam semper insinuent. Erunt enim uenenarii, et quorum malitia ad omne ueneni uirus accedat, iras suas perpetuis indignationibus perseuerantes, quamdiu fuerint aut casu aut suo merito uindicati, uigilantes, sufficientes moderatione necessaria, et qui omnia quae futura sunt ominare consueuerint, ut illis et status futuri et praesentes per somnia manifestis reuelationibus intimentur, sed qui consiliis suis ad omnem impetum temeritatis accedant. [17] Si Iuppiter in ipsis partibus fuerit inuentus, faciet iuris peritos, medicos <...> ut res potentium hominum sua intercessione disponant. Erunt sane popularibus noti, sed circa adulteria semper applicati, ut et desiderent adulteria semper et compleant. Per noctem uero natos actores faciet, alios tabelliones sed gloriosos et bene testimonio semper ornatos, ut illis usque ad ultimum uitae diem huius testimonia gratia perseueret. [18] Si uero Mars in ipsis partibus fuerit inuentus, et sit diurna genitura, faciet malos, malitiosos, malignos, et qui assiduis contentionibus certent, crudeles, temerarios, et qui nullis humanitatis rationibus mitigentur, clamosos, impudentes, insano furore praeposteros, et qui omnia uitio satietatis respuant, leues et qui ab omnibus facillimis persuasionibus transferantur, circumscriptores, carnifices, <et> qui omne facinus nefario mentis ardore concipiant. Si uero fuerit nocturna genitura, haec omnia ex aliqua parte mitescunt. [19] Si uero Sol in ipsis partibus fuerit inuentus, faciet claros, nobiles, et qui populari notitia semper ornentur, et quorum nobilitas per totius ciuitatis spatia discurrat, et quos intercessioni[bu]s suae defensione populus agnoscat. Erunt sane multorum actuum officia tractantes. Quodsi cum Sole in finibus Mercurii in horoscopo, sicut diximus, ipse Mercurius fuerit inuentus, erunt tales qui omnia recti censilii ratione perficiant, et qui incorruptae sapientiae gratia omnibus praeferantur. [20] Si Venus in ipsis partibus fuerit inuenta, haec facit quae Mercurium in partibus Veneris facere monstrauimus. Faciet magnos, felices, gratos et qui omnia facile consequantur, et qui multitudine omnia quae uolunt populari oratione persuadeant, laetos, doctos, mundos, amatores musicae, poetas sed quorum carmina splendore nobilitatis ornentur, et quibus ex alienis casibus felicitatis substantia conferatur. [21] Si uero Luna in finibus Mercurii fuerit inuenta, et sit diurna genitura, faciet artifices, sed qui omnibus artificibus praeferantur. Si uero nocturna genitura fuerit, omnium artium decernit officia, et qui exercitationibus omnibus delectentur, ingeniosos, et qui negotia peregrinarum mercium tractent, scientes omnia, et qui huc et illuc uariis rationibus transferantur, et qui omnes dolores cum quadam dissimulatione contemnant.

III.

[1] Quia horoscopi decreta partiliter diximus, nunc explicemus quid stellae in signis singulis constitutae <...> in quolibet loco partiliter intimabo, ne cum libros nostros malignus lector acceperit, aliquid nos dicat tibi inuidiae stridoribus denegasse.

[2] Saturnus in Ariete. Si in cuiuscumque genitura Saturnus in Ariete fuerit inuentus, in prima aetate faciet malis et infelicibus actibus implicari, et in omnibus semper impediet. Sed et cum primum circulum cursus sui Saturnus impleuerit, id est primos XXX annos, paternam et maternam substantiam minuit, et quicquid ex his facultati[bu]s acceperit aut minuet semper aut perdet, et assiduis amissionibus et damnis frequ[ir]entibus fatigabitur, sed posteaquam prioris substantiae abstulerit facultatem, processu temporis aliam illi patrimonii substantiam conferri faciet. [3] Erunt sane languidi et periculosi, in ebdomaticis uel in enneaticis annis incurrentes periculorum grauia discrimina, et opprimentur ab his periculis, si nullo beniuolae stellae ipso tempore fuerint praesidio liberati, et si ipse fuerit dominus geniturae. In prima aetate cum uxore discordabilibus dissentient iurgiis. Virginales sane nuptias uitent. †Num enim uxorem cito ab eo aut repentina morte aut discidio separatur. Dabit tarde uel corrumptam uxorem Saturnus sic positus aut uiduam aut ab alio stupratam, aut quae ab alio marito susceperit filios, et quam macula turpitudinis alicuius infamet. Sed tunc decernit uxorem cum parodicus Saturnus (id est temporalis), aut Lunam [eius] de quadrato uiderit, aut Sol ipsum de Leone uel Sagittario trigonica radiatione respexerit. Sic enim Saturno constituto, quamcumque fuerit sortitus uxorem ipsa ei erit morigera, et usque ad ultimum uitae spatium integro cum eo perseuerabit affectu. [4] Sed et filios tunc consequetur quotienscumque eadem qua diximus Saturnus ratione fuerit inuentus, et tunc prospere suscipiet sobolem, si, in Ariete Saturno constituto, Iuppiter Lunam aliqua radiatione respexerit. Quodsi non fuerit, aut <sus>ceptam sobolem perdet, aut certe nunquam ei decernitur soboles. Quodsi ad Arietem Saturnus fuerit reuersus ex alio loco, graue periculorum decernit exitium, et fratres acerbis inimicitiarum odiis exasperat.

[5] Saturnus in Tauro. Si in Tauro Saturnus fuerit inuentus, hi qui sic habuerint ad omnes actus propriis uiribus crescunt, sed quicquid in prima aetate acceperint minuent, et per semet ipsos magnam sibi quaerunt substantiae facultatem, sed in prima iuuentute uariis inaequalitatibus deprimuntur, et aliis subiacebunt, et uiris potentioribus necessitatis causa blandientur. Habebunt in prima aetate difficilia tempora, et ipsis temporibus grauibus languoribus fatigantur, et necessariorum penuria uitae patientur angustias. In prima etiam aetate ex feruescentium uulnerum exulcerationibus laborabunt, et uitiis quibusdam sed maximis obligantur, et magnis aegritudinibus oppressi, et, ab his incommodorum discriminibus liberati, longae uitae spatia consequuntur. [6] Paterna eorum substantia omnis dissipabitur, et nihil neque ex paterna neque ex materna substantia consequuntur, sed per semet ipsos et alias facultates et maternae substantiae reliquias propriis laboribus recipiunt semper. Sed sic positus Saturnus matrem facit ex amissione patrimonii paupertatis angustiis deprimi, et facit ad angustias mendicitatis accedere, nisi stella Veneris testimonium Saturno bonis radiationibus commodans materna infelicitatis incommoda subleuarit. Nec <ad> hoc solum Veneris testimonium sufficit, nisi in genitura etiam Luna Venerem prospera radiatione respexerit. Sane ipsi propriis uiribus et suo merito maxima felicitatis insignia consequuntur, sed tamdiu infelicitatis onere deprimuntur, quamdiu primum cursus sui circulum Saturnus impleuerit. [7] Pericula autem illis aut ex causis aut ex aegritudinibus aut ex peregrinationibus inferentur. Habebunt autem graue periculum aut IX. anno aut XIV. aut XXV. aut XXXII. anno, sed periculorum tempore si beniuolarum stellarum fuerint praesidio subleuati, instantis exitii discrimen euadunt, et accipiunt spatium usque ad XLIII. uel usque ad LIII. annum. Erunt enim ipsis temporibus in insidiis et damnis et in causis. Sed si tempora tunc beniuolae stellae habuerint, periculorum tempore ab istis omnibus periculis liberantur. [8] Sed ante XXXII annos numquam eos Saturnus ducere patitur uxores, nec uirgines illis uxores dabuntur. Quae si datae fuerint, suscipient ab his filios perditos, et alienos <ab> amoribus suis. Peregrinas uero aut ab aliis stupratas uxores feliciter sortientur. Sed tunc uxores dabuntur, cum post XXX annos Saturnus intrat in Cancro, aut in Virgine fuerit aut in Capricorno constitutus.

[9] Saturnus in Geminis. Saturnus in Geminis si fuerit inuentus, primam aetatem periculis et aegritudinibus quatiet[tur], et faciet ab omnibus discriminibus difficile liberari. Illa erunt sane periculosiora discrimina, quae ebdomaticis et enneaticis annis fuerint irrogata. Habebit autem periculosa tempora in cuiuscumque genitura Saturnus sic fuerit inuentus, usque ad XXIII annos. Caueat autem ab aegritudinibus illis annis, praesertim cum in huius signi quadratis lateribus Mars fuerit. Habebit enim turbationes, simultates, aegritudines, contrarietates, et in magnis laboribus saepe uersabitur. [10] Nihil magnum etiam nec de paterna nec de materna substantia consequetur, sed ipse propriis uiribus omnia dignitatis augmenta et patrimonii consequetur. Sed tamdiu laboris et infelicitatis oneribus deprimetur, quamdiu Saturnus Cancrum, Libram, Arietem et eorum quadrata transiuerit. Tum uero in omnibus proficiet, cum Saturnus primam stationem in Leone uel in Capricorno soluerit. Faciet etiam uitia Saturnus in Geminis constitutus, et in causis et in certaminibus decernit maximos aduersarios. Facit etiam et citas et frequentes iacturas patrimonii, ut frequenter in uita uaria conflictatione iactetur, et cum ad extrema uenerit uitae discrimina, postea eum in magnis negotiis facit potestatis alicuius iussione constitutum, et cum claris ac potentibus uiris honoris causa uersabitur. Erit sane in omnibus actibus clarus ac nobilis, et assidue peregrinabitur, et ad regiones uarias transferetur. [11] Sed huic uxor uirgo non dabitur. Quodsi testimonium Iouis uirginem forte dederit uxorem, aut repudio ab ea aut mortis discrimine diuidetur. Erit sane sine filiis aut unum filium suscipiet. Sed cum Saturnus ad signum Scorpionis accesserit, tunc et felix et gloriosus et pecuniosus erit. Sed et tunc uiduam sortietur uxorem, cum qua sine aliquo dissensionis iurgio usque ad diem ultimum perseuerabit. [12] Multae etiam res ei credentur et multas <e>rogabit, et multas cum uiris potentioribus habebit simultates, et ex ipsis simultatibus periclitabitur, nisi Iouis stella, bene tunc in genitura currens, periculorum istorum discrimina mitigarit. Erunt enim qui sic habuerint Saturnum semper magnis ac potentibus uiris contrarii, inferiorum sibi praesidia semper applicantes, et frequenter erunt in libera custodia constituti. Nutrient capillos propter amicitiae alicuius incommodum uel propter infortunium mortis aut damni alicuius misera tormenta. Sed, cum uariis periculorum discriminibus conquassati fuerint, tunc prosperae felicitatis subleuantur augmento, ut et laudes et patrimonia consequantur, et ut hereditas eis repentina proueniat. Tunc enim diuitias et maximorum fundamentorum dominia consequentur.

[13] Saturnus in Cancro. Saturnus in Cancro si fuerit inuentus, in seditionibus, in causis et in multis contrarietatibus implicabuntur qui sic eum habuerint, et, quicquid a patre uel a matre fuerint consecuti, misera laceratione semper amittunt, sed suis uiribus et sua uirtute maximam substantiam consequentur, et talis eorum erit uita ut et quaerant semper et perdant. Sed pericula ex turbatione aliqua aut ex aegritudinibus habebunt sed in ebdomaticis et in enneaticis annis, quamdiu XXIII. aetatis annum transierint. [14] Vsque ad hanc enim aetatem maximis periculis fatigabuntur. Quodsi periculorum tempore beniuolae stellae habuerint temporum dominatum, uel Saturnum uel dominum geniturae prospera radiatione respexerint, uel si beniuola stella fuerit geniturae domina et bene sit collocata, uenientium periculorum discrimina mitigantur. Quodsi tempore periculorum, sicut diximus, a beniuolis stellis genitura fuerit adiuta, erunt amissiones parentum aut fratrum aut ex causarum conflictationibus [aut ex] damna, sed ipse ex omnibus periculis liberabitur. Sed cum in domibus suis Saturnus fuerit constitutus, tunc damna, tunc tempestates, tunc pericula, tunc aegritudines, tunc causas assidua ratione decernit. Sed in diametris domorum suarum si fuerit inuentus, haec eadem simili ratione decernit. [15] In Geminis uero cum fuerit, exagitabit eos et repentinis sollicitudinibus et periculis implicabit. Tunc enim et infortunia indicit, et tamdiu malorum istorum continuatione quassabit, quamdiu Cancri transeat signum. Cum enim in tropicas Cancri uenerit partes Saturnus, tunc iacturam patrimonii faciet et in tantis angustiis constituet ut eos humanitas aliena sustentet. Tunc turbae, tunc seditiones, tunc erunt uaria uitae discrimina. Sed cum tropicas partes Cancri Saturnus transierit, praecedentia mala leuiter sopientur, ut et a sollicitudinibus et a periculis separentur. [16] Sed et numquam prima perseuerabit uxor, nec aliquando eos in primis contractibus prosper sequentur euentus. In prima enim uita inferioribus mulieribus aut degeneribus quolibet genere copulantur, sed has easdem postea constanti iudicio mentis excludunt. Quodsi in hoc signo Saturnus positus aut sec[und]um habuerit Lunam, aut eam forti radiatione respexerit, filios denegabit, et erunt aliqua coloris foeditate deformes, nigri fellis abundantia colorati, et a nigro felle assidua contrahentes incommoda. Desperabuntur sane in aegritudinibus, et post aegritudines difficile conualescunt. [17] Erunt animo simplices, humani, misericordes, alienas angustias subleuantes, suscipientes aliena patrimonia, ex his habentes uitae subsidia. Erunt etiam alienorum filiorum patres, habebunt absconsa uitia, et tali erunt praediti dignitate, ut et fratrum suorum domini esse uideantur. Erunt sane locupletes et pecuniosi, multis ac potentibus uiris noti, tardi in omnibus actibus et qui nolint cito publicis occupationibus applicari, ab omni seruitio separati, et honesti ac diuini animi splendoribus adornati uitam suam prosperis semper rationibus regant.

[18] Saturnus in Leone. Quicumque in genitura Saturnum in Leone habuerint, assidua pulsabuntur inuidia. In primis aetatis annis uires habebunt. Interdum claris et gloriosis actibus destinati, et ex ipsis actibus maxima consequentur insignia, et maximae felicitatis ornamenta percipiunt. Interdum ex his actibus separati erunt, quin etiam ab omni administratione uacui. Sed a parentibus aut nihil accipiunt, aut si quid acceperint perdunt. Sed, in prima aetate et in prima iuuentute, erunt languidi, periculosi et multis occupationibus implicati; corporis etiam quaedam tormenta patientur, et extremorum corporum fatigabuntur doloribus. Habebunt autem latentia uitia aut latentes dolores. [19] Virgines uero uxores ducere numquam poterunt. Quas uiolenter si consecuti fuerint, ab iisdem quolibet genere separantur. Verum illis uxores sortiri proderit quae iam aliquando susceperint filios. Sed quamdiu primum cursus sui circulum Saturnus, impleuerit, neque nuptias neque patrimonium neque gloriam consequentur. Nam, quicquid ante hoc tempus consecuti fuerint, amittunt. Et in hoc signo Saturnus positus duarum nuptias decernit uxorum; nam et ultra hunc numerum quascumque aliqua consuetudinis ratione cognouerint, aut proiciunt semper aut efferunt. [20] Sed habebunt dolores ex casibus filiorum, et si Luna aut cum ipso fuerit aut ad ipsum feratur, filios difficile consequentur. Sed et quotienscumque tropica signa fuerit ingressus, tunc decernit incommoda. Sed et in Piscibus et in Geminis cum circumiens uenerit, haec eadem decernit quae in tropicis. In ceteris uero signis maximis utilitatibus proderit: tunc enim integra etiam gloriae decernit insignia. Sane in negotiis et actibus et in omni uita assidua ratione mutantur; nauigabunt fluuios grandes et maria, et per deserta loca iter facient, et quicquid parentes numquam ausi sunt facere, ipsi facillimis rationibus complent. [21] Habebunt etiam plurimos fratres, aut ex alio patre aut ex alia matre, sed erunt ab omni affinitate meliores, potentissimae dignitatis gratia subleuati. Erunt sane cordatissimi, peregrinorum inimici, iracundi, boni, beniuoli docti, et qui incorruptam fidem in omnibus contractibus seruent, boni consilii, integri et incorrupti animi, multorum amici, et qui omnia ualidissimis uiribus compleant. Habebunt sane in quadam parte corporis cicatricem, et sustinebunt assidue iacturas dignitatum, ut frequenter ex alto dignitatis gradu aliqua humilitatis deiectione labantur <...> fuerit ingressus, in quo eum diximus pericula decernere. [22] Habebunt sane substantiam ex aliena sibi largitione collatam, sed tantam ut aliorum possint angustias subleuare. Erunt liberorum defensores, laborantibus hominibus semper patrocinia commodantes. Sed cum haec omnia fuerint adsecuti, longaeui morientur, et anima eorum ad caelum diis applicata transibit. Saturnus enim in Leone positus animas eorum qui sic se habuerint in terra, innumeris angustiis liberatas, ad caelum et ad originis suae primordia reuocat.

[23] Saturnus in Virgine. Quicumque in genitura Saturnum in Virgine habuerint, in prima aetate aegritudines et uitae patientur incommoda; sed tunc malis fortioribus implicantur cum ad Capricornum uel ad Taurum Saturnus transitum fecerit, uel cum duplicia signa fuerit ingressus. In his enim signis turbationes, damna, sollicitudines, dolores et periculorum repentina decernit exitia. Per cetera uero signa pergens, bonos actus, bonas occupationes et bonae felicitatis decernit ornatum, ut, ex his actibus, et patrimonii augmentum et gloriam consequantur, aut certe, de incommoditatibus et laboribus et periculis liberati, requiem consequantur. Laetum et gloriosum habebitur id tempus. [24] Sed si in genitura Saturnus in Virginem uel ad Virginis uenerit signum, nullam illis poterit decernere felicitatem. Sane plus habebunt ex suis uiribus quam ex parentum facultatibus, et erunt nunc humiles nunc subleuati. De locis et de negotiis assiduis rationibus transferuntur, et quicquid primum ab eis quaesitum fuerit, miseris ac profusis lacerationibus dissipatur; et cum omnis substantiae facultas dissipata fuerit, rursus aliam facultatis substantiam consequuntur; sed et ipsam pari rursus ratione dilapidant, nec aliquando quaesitum poterunt patrimonium possidere. [25] Erunt sane circa mulieres in prima aetate semper instabiles, sed et mulieres illis in prima aetate <...> erunt legibus sortiti uxores, neque consentient cum ipsis, neque per ipsas utilitatis aliqua commoda consequentur. Sed nec uirgines sortientur uxores, sed aut ab aliis stupratas ducunt, aut quae iam susceperint filios. Quodsi uirgines aliquo casu uxores sortiti fuerint, uelociter ab eorum consortio separantur. Sed nec unius feminae habebunt notitiam, miscentur sane ignobilibus et abiectis, et eas fido diligent semper affectu. [26] Erunt sane cordati, doctrina ac sapientia pleni, multis occupationibus dediti, et multa appetentes, <sed> et ex his quaecumque assecuti fuerint, <et> patrimonii sui substantiam dissipabunt, et pro aliis damna assidua sustinebunt, et in his ipsis erunt captiosa falsitate fallentes. Erunt etiam parati ac proiecti ad pericula, in publicis constituti locis. Erunt popularibus studiis implicati, noti omnibus et omnibus intimati. Dolebunt ex infortuniis filiorum, et dissipabunt patrimonium, cum <in> cardine[m] geniturae uel cum in necessariis locis Saturnus fuerit inuentus. Quidam et affines suas sortientur uxores. Habebunt uitia et in necessariis corporis locis assiduos dolores. [27] Quodsi ipse dominus temporum fuerit, sibi ceterisque stellis diuidens tempora, erunt in sollicitudinibus, in iniuriis et in peregrinationibus, sine causa peregrinationis sustinentes incommoda, et in talibus erunt periculis ut ad multa discrimina accedant. Quidam enim ex altis locis aut ex praecipitiis habebunt pericula, aut ex bestiis, aut ex quadrupede, aut ex aqua, et sic ante oculos suos mortis uidebunt pericula posita, ut tunc se putent iterum renatos. [28] Venient ad conspectum magnorum ac potentum uirorum, et cum apud ipsos fuerint appetiti, [ab] eorum liberantur auxilio. Et cum ab his omnibus fuerint periculis liberati, felicitatis gaudiis subleuantur. Erunt sane contentiosi, et qui nunquam possint pudoris uerecundiam sustinere. Erunt humani longaeui, et quibus se tarde felicitas conferat. Sed tunc †lucebit si Saturnus non fuerit geniturae dominus.

[29] Saturnus in Libra. Quicumque in genitura Saturnum habuerint in Libra beniuolarum stellarum testimoniis adornatum, habebunt maxima subsidia facultatum. Quodsi nudus Saturnus beniuolarum stellarum testimonio fuerit, nullum poterunt habere uitae subsidium, sed et quicquid consecuti fuerint, uel a parentibus, uel ab aliis, facili ratione deperdent. Quodsi sic positum Saturnum maliuola stella minaci radiatione respexerit, cum praecedentibus malis etiam grauia discrimina decernuntur. Sed tunc erunt grauiora pericula, cum ebdomaticis uel enneaticis annis fuerint pericula, ut ab his difficillime liberentur. [30] Erunt tamen in tantis angustiis, ut ab aliis quaerant cottidianae uitae subsidia; et tunc ignominia, tunc angustiae, tunc omnis infortuniorum calamitas infertur. Si uero, ipso tempore quo imminent pericula, oportuna geniturae loca beniuola stella possederit, [ut] ab omni infortuniorum pondere subleuantur. Sed et quicquid in prima aetate consecuti fuerint miseris lacerationibus dissipatur, praesertim cum Cancri signum Saturnus fuerit ingressus. Tunc enim in difficultatibus, in damnis, in accusationibus, in aegritudinibus, in custodiis erunt.

[31] Cum Saturnus in dextro quadrato fuerit inuentus, sed et cum principales geniturae cardines Saturnus fuerit ingressus, tunc omnifariam omnium infortuniorum decernit incommoda, tunc proscriptiones, tunc lacerationes patrimoniorum erunt, tunc mendicitatis onere deprimuntur, tunc Saturnus parentibus dolores ex filiorum infortuniis dabit, tunc paterna substantia dissipatur, tunc angustias, tunc sollicitudines, tunc accusationes causasque decernit. Sed et cum domum suam rursus fuerit ingressus, haec eadem simili ratione decernit. [32] Hoc etiam tempore aut indignis aut peregrinis aut seruilibus mulieribus copulabit. Sed haec tamdiu sustinebunt quamdiu primum circulum cursus sui Saturnus, id est XXX annos, compleat. Verum post hoc tempus, quamcumque fuerint sortiti uxorem, obsequiis earum capti exhibebunt integros coniugales affectus. Hoc idem et in mulieris genituris decernit. [33] Erunt sane cordati, semoti, boni consilii, sapientes, docti, magni, omnia desiderantes, imperiosi, noti, gloriosi, in magnis negotiis constituti, et cum maioribus uiris uinculum amicitiae copulantes, et in magnis ciuitatibus aut in magnis populis habentes honoris insignia. Erunt sane tales qui nunquam capi fallique possint, contentiosi, multa discentes et multa scientes, et qui cito a periculis liberentur. Sed ex neruis et ex neruorum doloribus grauiter fatigantur. [34] Erunt praepositi publicis locis, alios adiuuantes, et ex aliis habentes hominum potestates. Erunt felices si in bonis geniturae locis <...> fuerit inuentus, aliena patrimonia possidebunt, multa praestabunt. Erunt tales quibus dii futura praedicant, et qui animi sui instinctu futura praeuideant. Mancipiorum ac possessionum dominia consequentur, tradentes substantiam suam filiis, et uxores et filios, pro geniturae suae decreto, consequuntur. Morientur sane filiis diuiso patrimonio et ab omnibus periculis ac sollicitudinibus liberati, si tamen illis integrum uitae spatium a domino geniturae fuerit decretum. Quam rem sicut frequenter diximus in omnibus genituris diligenti debes ratione colligere.

[35] Saturnus in Scorpione. Qui Saturnum in Scorpione habuerint, multis turbis in prima iuuentute et multis periculis impugnantur, et neque paternae nec maternae substantiae habebunt potestatem. Sed et si aliquid ex rebus paternis ac maternis nacti fuerint, id totum uariis dissipationibus minuent. Sed nec uita parentum aut clara erit aut nobilis. Ipsi uero in prima aetate maximis deliciis nutrientur, postea uero erunt in angustiis et in exitio et in laboribus et in aegritudinibus, et cum magna difficultate et cum magnis angustiis et in magnis laboribus cottidianae uitae habebunt alimenta. [36] Decernuntur autem similia pericula ebdomaticis et enneaticis annis <us>que ad XLIII aetatis annum. Sed si, periculorum tempore, beniuolarum stellarum fuerint praesidio subleuati, instantium periculorum discrimen euadunt; nihilominus tamen etiam sic eosdem assiduis erroribus turbant. Sed cum locum suum Saturnus trigona radiatione respexerit, specialiter tamen cum in Cancro fuerit, faciet tristitias, dolores, peregrinationes, angustias. [37] Verum cum ad Leonem uenerit et stationem in eodem signo fecerit, tunc initia felicitatis dabit; <tunc> eos facit omni ratione proficere, tunc honestatis insignia conferuntur, et gloriosorum negotiorum initiis honestantur. Statim enim ut in Leone primam stationem fecerit, omnis genitura ad felicitatis initia transfertur. Tunc enim dolores et tristitiae et sollicitudines omnifariam sopiuntur. Sed nec cum primis uxoribus qui in Scorpione Saturnum habuerint perseuerant. Sed nec uirgines sic positus decernit uxores, sed aut uiduas aut aliis iunctas. Miscentur sane plurimis mulieribus, sed a quibusdam morte, ab aliis repudio separantur. [38] Valitudines sane et uitia in Scorpione positus [si] in extremis corporis partibus faciet, et absconsorum et latentium locorum assiduos dolores. Sed si Iuppiter, in oportunis geniturae locis inuentus, Saturnum in Scorpione positum prospera radiatione respexerit, et dolores et ualitudines et uitia mitigantur. Sed, in loco filiorum in Scorpione positus, Saturnus nocebit, et quicumque filii primi suscepti fuerint, uario genere dissipantur. Postea grata sobole gaudebunt. [39] Sed cum Saturnus ad hoc idem signum, id est ad Scorpionem, reuersus fuerit, erunt fortiores, et in locis et in populis potentes efficiuntur et clari, et multi circa eos ipso tempore efficiuntur humani. Haec eadem et in mulierum genituris decernit. Nam sicut in institutionis libro diximus, quae in uirorum genituris dicuntur, ipsa et in feminarum genituris operantur.

[40] Saturnus in Sagittario. Quicumque in Sagittario Saturnum habuerint, periculis et multis aegritudinibus implicantur, et neque de paternis <neque de maternis> substantiis aliquid consequuntur. In damnis uero et sollicitudinibus erunt maximis, et per semet ipsos maximam substantiam consecuti, hanc eandem rursus misera dissipatione deperdunt. Aegritudinibus uero et ualitudinibus uariis implicantur, et tunc habebunt periculorum discrimina per omne uitae spatium, cum ad ebdomaticos uel ad enneaticos annos uenerint. [41] Sed ex his periculis facillimis rationibus liberantur. Sed et cum quadrata geniturae intrauerit loca, id est cum aut MC. aut IMC. partem fuerit ingressus, faciet quasdam animo uanitates, faciet turbas et domesticas dissensiones et incommoda, faciet damna, custodias, causas, amissiones, incommoda, tristitias. Cum uero in Piscibus fuerit, tunc initia felicitatis dabit; et cum in eodem signo stationem fecerit, uitae et gloriae decernit insignia, et patrimonii largitur augmentum. [42] Cum uero ad Geminos et Cancrum uenerit, tunc erit ei ex omni ratione contrarius. Cum ad Sagittarium et Capricornum et Aquarium uenerit, turbas seditionesque decernit. Cum secundo tempore ad Pisces uenerit, rursus claros eos faciet, et, totum quod perdiderunt, cum augmento facultatum maximo consequuntur. [43] Sed numquam prospere sic habentes Saturnum uxores uirgines sortiuntur, et <ex>ternas semper sortiuntur uxores, et habebunt semper assiduo dolores ex infortuniis filiorum. Sed si Iuppiter in Sagittario Saturnum positum nulla radiatione respexerit, nec uxores dabit nec filios. Habebunt sane propter mulierem uel mulieris causa graues dolores, et in aqua uel prope aquam incurrunt grauia uitae discrimina.

[44] Saturnus in Capricorno. In Capricorno Saturnum quicumque habuerint in partibus scilicet tropicis, omnis eorum substantia et omne fatum assidua deiectione mutabitur. Nam quotienscumque ad summum gradum felicitatis accesserint, totiens deceptiua quacumque ratione labuntur, et tamdiu infortuniorum inaequalitatibus tenebuntur, quamdiu primum cursus sui circulum Saturnus impleuerit, uel quamdiu potestatem sui temporis erogauerit. [45] Ibunt autem per haec uitae discrimina, quamdiu Saturnus Geminos Cancrumque transierit. Erunt sane tales ut sperentur habere maxima subsidia facultatum, sed nihil magnum in deposito <...>, sed habentes diuitiarum opinionem domesticis angustiis deteruntur; paterna etiam eorum et materna substantia dissipabitur. Sed et quicquid susceperint, hoc tempore uaria ratione deperdunt, et omnem substantiam minuent. [46] Erunt etiam in peregrinationibus et in aegritudinibus constituti, et habebunt uitae discrimina et V. et VII. et IX. aetatis annis, praesertim cum iste annorum numerus triplicatus fuerit. Tunc enim <erunt> in aegritudinibus, in damnis, in turbis, in doloribus, in iniuriis. Erunt etiam maximis infelicitatibus demersi, nisi fuerint beniuolarum stellarum praesidio subleuati. Tunc enim erunt infortunia, tunc egestates ceteraque omnia quae diximus, si nullarum <beniuolarum stellarum> praesidium istorum malorum impetum fregerit. Tamdiu autem erunt in his malis, quamdiu loca sua Saturnus ingressus ad dextrum uenerit trigonum. [47] Sed omnifariam in Capricorno constitutus cum ad Geminos et ad Cancrum uenerit, omnium contrarietatum decernit incommoda. Sed cum in Leone erit et in ea fuerit parte in qua est <Regulus> constitutus, tunc actus maximos et prosperae felicitatis augmenta decernit. Sed nec in hoc signo constitutus uirginem dat uxorem, sed hanc eamdem aut repudio separat semper aut morte. Sed et quaecumque illis primae desponsae fuerint, non easdem patitur <...> aut in matrimonio perseuerare. Sortientur uero uxores ab aliis stupratas. Sed hi filios ex duabus mulieribus suscipiunt, habebunt tamen dolores ex assiduis mortibus filiorum; aut filii illis in perpetuum denegantur. [48] Dolores uero et ualitudines aut in extremis partibus corporum, aut in absconsis et necessariis habebunt. Sed maximas incurrunt uitae tempestates et maxima pericula, cum Saturnus Cancrum fuerit ingressus. Sed cum ad Leonem transitum fecerit, ex istis tempestatibus liberati, tranquillam serenitatis laetitiam cum maximo consequuntur felicitatis augmento. Tunc enim Saturnus requiem, tunc pecuniarum augmenta, tunc substantiam, tunc sanitatem tunc laetitiam, tunc rectum ordinem uitae, sopitis omnibus infortuniis, largitur.

[49] Saturnus in Aquario. Quicumque Saturnum in Aquari habuerint erunt in prima aetate deiecti, et quicquid paternum susceperint perdunt. Sed et quicquid primum habuerint, eadem laceratione dilapidant, et tunc ipsi et per semet ipsos ex magnis actibus proficiunt. Habebunt autem ex aegritudinibus maximas uitae tempestates, sed ab his omnibus liberantur. Erunt autem periculorum discrimina in ebdomaticis et enneaticis annis usque ad XLIII. aetatis annum. [50] Erunt autem pericula maxima hoc tempore, erunt aegritudines, erunt causae, erunt terrores, erunt peregrinationes, erunt tales humilitates ut ad detrimentum captiuitatis et seruitutis ueniant, erunt angustiae, erunt labores. Sed haec omnia talia erunt ut ad similitudinem miserae mortis accedant. Sed post haec omnia discrimina, si Iuppiter et Venus in genitura bene fuerint collocati, gloriam, lucra et dignitatis consequuntur insignia. Habebunt etiam aut uitium aut ualitudinem, aut ex igni et ferro insignem cicatricem. [51] Sed et quascumque fuerint uxores legibus sortiti, erunt inutiles et tales quae contra iuris ordinem uivant. Sed tamdiu his incommodis laborabunt, quamdiu Saturnus in Leonis uenerit signum. Ante enim quam ad Leonem uenerit, patrimonium minuit. Tunc damna decernit, tunc iniurias tunc uanitates, tunc domesticorum mortes, tunc tanta decernit infortunia ut homines, malorum continuationibus quassati, sibi uehementer ipsi mortem inferre conentur. [52] Sed et cum in quadratis lateribus fuerit, haec eadem simili ratione decernit, ut haec malorum incommoda per dies singulos crescant. Tunc ex morte affinium dolores, tunc tempus frigidum, tunc erunt misera paupertatis incommoda, praesertim si, in quadratis locis Saturno constituto, VII. uel IX. aetatis anni superuenerint. Tunc enim erunt custodiae, ignominia mendicitatis, intonsorum crinium illuuies, praesertim si in Aquario Saturnus constitutus ipse fuerit temporum dominus. [53] Multos tamen <...> ut in ipsis templis laboriosis actibus implicentur. Sed ex ipsis actibus uariis discriminibus afficiuntur, ut non facile possint euadere, et sic constituti nullum iter felicitatis inuenient, sed erogabunt[ur] omnia, <...> causas autem publicas forte dicentes. Sed si, sic posito Saturno, Iuppiter in necessariis geniturae locis fuerit inuentus, et his temporibus in quibus sunt pericula, aut fuga, aut longis peregrinationibus subtrahuntur. [54] Sed cum haec omnia Saturnus impleuerit, et cum per haec mala maximum uitae cucurrerit tempus, tunc paulatim ab infortuniis liberati ceruices erigunt, et, omni sordium squalore deterso, honesto dignitatis habitu uestiuntur, ipsi se consulentes, et uitam suam per gradus singulos erigentes, et tales se patrimonii dignitate constituunt, ut et hominum illis regimen et gubernacula committantur. Erunt autem gloriosi, habentes maximae potestatis insignia, regionibus et populis potestatis licentia praepositi, ita ut in publicis locis et ciuitatibus dignitatis eorum sempiterna memoria relinquatur. [55] Tunc potentibus uiris, tunc regibus, pro geniturae mensura amicitiae gratia iungentur, tunc dona, tunc in templis loca, tunc sacerdotia consequentur, tunc laetitiae, tunc diuitiarum fructus accipiunt, tunc seruitium, tunc fundamentorum, tunc uirorum ac mulierum dominia possidebunt, tunc mobilia, tunc pecuniae conferentur, et tantum erunt locupletes et diuites, ut et alios sua facultate sustentent. Tunc omnes affines defensionis eorum praesidio subleuantur. Sed cum istius felicitatis senserint commoda, et cum magnifica diuitiarum fuerint affluentia copiosi, et earumdem diuitiarum ceperint fructus, cum bona fama longaeui morientur.

[56] Saturnus in Piscibus. Quicumque Saturnum in Piscibus habuerint, neque paternam neque maternam substantiam possidebunt, et, omnibus rebus perditis, nudi relinquuntur. Sed et quicquid in prima aetate quolibet genere possederint, etiam hoc cum misera laceratione deperdunt. Sed per semet ipsos magnos actus agentes maximam quaerunt substantiae facultatem. Habebunt etiam maximas aegritudines et maxima discrimina, praesertim cum septenos uel nouenos annos intrauerint, <id est> ebdomaticos uel enneaticos, et periculorum continuatio usque ad XXXIII annos aetatis extenditur. [57] Sed in his periculis non solum erunt aegritudines, sed et causae et accusationes sine causa et sine ratione conceptae, erunt turbae et seditiones repentinae et assidua animi tormenta et insperata in aquis pericula, et cum mulieribus dissensiones. Sed nec proderunt eis quascumque uxores primas fuerint sortiti. Sed nec uirgines in Piscibus positus Saturnus decernit uxores, et cum in omnibus geniturae cardinibus circumiens fuerit, maximis difficultatibus <et> maximis eos faciet contrarietatibus implicari, praesertim in primo cursus sui circulo constitutus. [58] Sed quamdiu XXX annos conpleuerit et spatia secundae aetatis intrauerit, tamdiu Saturnus malorum decernit incommoda. Sed cum ad Cancrum uenerit, tunc tempora illis meliora decernit. Cum uero in signo Leonis intrauerit, tunc negotia eorum corrigit, tunc gloriam, tunc patrimonium, tunc honores maximos consequentur, tunc omnes actus eorum prospere sequetur euentus, tunc illis fides tunc magnorum uirorum negotia credentur, ex qua administratione patrimonii consequentur augmenta. [59] In extremis autem partibus corporis aut in parte corporis <absconsa> <...> habebunt etiam in ipsis partibus assiduos dolores, habebunt etiam ex ferro maximas cicatrices. Sed ex filiorum casibus habebunt assiduos dolores. Sed cum illos Saturnus prioris temporis tempestate quassauerit, tunc illis laetitiam et ex filiis decernit et ex gratia coniugali[s], secundum geniturae mensuram atque substantiam quam ceterae stellae sua auctoritate decreuerint.

IV.

[1] Sed nunc, explicatis Saturni decretis, ad Iouis decreta ueniamus.

[2] Iuppiter in Ariete. Quicumque Iouem in Ariete habuerint in prima aetate in omni actu turbantur, quamdiu compleuerint geniturae contraria. Sed cum haec tempora completa fuerint, tunc honestates, tunc felices actus, tunc bona tempora, tunc proficiendi tempus, tunc maximorum negotiorum actus decernuntur, tunc potentium et magnorum uirorum amicitiis copulantur, aut, in magnis ac regiis domibus constituti, potentis administrationis officia creduntur, tunc patrimonia maxima consequuntur, et dominandi accipiunt potestatem, et ex uxoribus et filiis laetitiae releuantur augmento. Tunc enim conferuntur potentiae et honoris insignia, tunc regimen potestatemque hominum sortiuntur; tunc in omnibus causis et in omnibus actuum et causarum certaminibus uictores exsistunt, et, quicquid tacita cogitatione tractauerint, id totum facillima ratione completur. [3] Iuppiter enim homines facit praeconio bonitatis ornatos. Habebunt sane circa os quoddam signum. Erunt autem alienorum patrimoniorum domini. Erunt religiosi in deorum cultu et cum fide omnium secreta seruabunt, et a potentioribus uiris uel a regibus ad magnae administrationis officia diriguntur, imperiosi in omnibus actibus exsistentes et fortes. Sed erunt prima eorum tempora difficilia, sed postea prospere complebunt omnia, deorum adsidua monitione formati, praesertim si in principalibus geniturae locis positum et non in deiectis Saturnus uel Mars uel Sol uel Mercurius uel Venus uel Luna trigonica radiatione respexerit.

[4] Iuppiter in Tauro. Quicumque Iouem habuerint in Tauro erunt in maxima gloria et in maximis potestatibus, sed posteaquam <...> tempora inpleuerit. In primis enim temporibus graui periculorum tempestate quassantur. In aegritudinibus enim et in seruitiis et in causis uersabuntur. Tune cum potentioribus contentiones, tunc damna, tunc labores, tunc decernuntur iniuriae. Sed postea quam fuerint oppressi, prosperos omnium negotiorum habebunt euentus. Tunc glorias, tunc potentium amicitias sortiuntur, tunc eis potentes uiri uitae suae secreta committunt.

[5] Nauigabunt autem in magno mari aut in fluuiis, uersabuntur etiam cum scelesti[bu]s aut cum infamibus uiris <...> religionibus seruientes. Sed his a mulieribus uitae praesidia conferuntur, et per ipsas magnae dignitatis et maximorum honorum insignia consequentur. Erunt tamen iusti, fortes, amicis exhibentes amorem. Erit in ipsis liber sermo, pro amicis fortiter excusabunt. Erunt sane temerarii, in omni certaminum contentione fortes, et [in] qui sibi numquam sed amici[tii]s semper prodesse desiderent. [6] Sed existunt illis amici frequenter ingrati, et frequenter lapsi[s] iterum corriguntur. Erunt duorum patrum filii, unius per naturam, alterius per adoptionem, aut duarum matrum. Sed inter initia habebunt et ex uxoribus gaudia et postea dolores, et ex filiis similiter. Multis proderunt maxima habentes felicitatis insignia. Sed haec omnia pro mensura geniturae decernit.

[7] Iuppiter in Geminis. Quicumque Iouem in Geminis habuerint, <erunt> in maximis gloriis et potestatibus, in amicitiis gratia †noti semper ornati, et cum multa quaesierint, haec eadem rursus amittunt, fortuna eorum assidua commutatione uariatur. In primo enim uitae tempore erunt in dissensionibus et in multis negotiis et in damnis et in angustiis et in aegritudinibus, et de uxore et de filiis habebunt assiduos dolores, quamdiu XLV annos aetatis impleuerint. Intra enim hoc temporis spatium de quo geniturae <do>minus decreuerit, quicquid habuerint dissipatur. [8] Verum cum hoc tempus fuerit emensum, tunc notitiam, tunc habebunt subsidia facultatum. Habebunt et in primo tempore cum uxoribus dissensiones, postea prospera matrimonia possidebunt, <...> in publicis locis et ex his accipient felicitatis insignia. Sed haec pro mensura geniturae decernuntur et pro ceterarum stellarum mixturis ac radiationibus: quod te in omnibus seruare et meminisse conuenit.

[9] Iuppiter in Cancro. Quicumque in Cancro Iouem habuerint, erunt potentium amici et cum his uersabuntur, secreta eorum fideli taciturnitate seruantes, et cum tempora eorum possidere coeperit Iuppiter, tunc illis patrimonia, tunc honores, tunc gloriae conferuntur insignia. Sed numquam illis nec felicitas nec fides amicitiae perseuerat, sed erunt frequenter humiles, tunc peculiariter cum Saturnus principalia geniturae loca fuerit ingressus, uel cum ad Aquarium uel Piscium uenerit signum. Tunc maximorum discriminum difficultatibus implicantur, tunc pericula, tunc turbae, tunc damna, tunc aegritudines fiunt, tunc cum potentibus uiris aut cum affinibus simultates, tunc falsas accusationes et publici sermonis inuidiam subibunt. [10] Sed haec tunc mitigantur cum Saturnus et Iuppiter in quadratis huius signi lateribus fuerint inuenti. Sed cum Saturnus ad hoc idem uenerit signum et Iouis se applicauerit stellae, infinitum proderit, plus tamen cum ad signum Leonis transitum fecerit. Nam cum in Leone tempora secundae stationis intrauerit, decernit felicitates, glorias et honoris alicuius insignia. Tunc plurimis hominibus imperabunt, tunc omnium aduersariorum superatur improbitas, tunc notitiam eorum felix subleuat fama, tunc licentia erit ut et alios sustentare possint. [11] Sed cum felices fuerint, rursus partem felicitatis amittunt, sed haec secundum decreti differentiam decernuntur. Habebunt ex muliere uel uxore laetitiam, laetabuntur etiam suscepta sobole, et fundamentorum et mobilium dominia consequentur. Post uariam aetatem et inaequabilitatem uitae, ad prospera commoda felicitatis accedunt, ut sint admiratione digni, ut et ipsi mirentur qua ratione ad tanta peruenerint felicitatis insignia.

[12] Iuppiter in Leone. Quicumque in Leone Iouem habuerint erunt in multis laboribus et fatigationibus, quamdiu Saturnus, relictis Piscibus, ad Arietis uenerit signum. Cum enim Iouem in Leone positum trigonica Saturnus radiatione respexerit, tunc potestates, tunc glorias, tunc notitias, tunc potentium amicorum praesidia consequuntur; et in disciplina constituti maximos fructus accipiunt, tunc ad omnes actus prosperis prouecti promotionibus ueniunt. Tunc gratum tempus habentes procurationis officia tractabunt. Sed primae eis uxores non proderunt. [13] Sed nec uirgines sortiuntur uxores, sed ab aliis stupratas. Erunt sane felices, per semet ipsos felicitatis insignia consecuti, posteaquam patrimonium paternum fuerit amissum. Erunt tamen fortes animo, profusi, liberales, et qui res alienas praua cupiditate desiderent.

[14] Iuppiter in Virgine. Quicumque Iouem in Virgine habuerint mundi, honesti, bene nutriti erunt et pudici, efficaces, fideles, semper amicos bono diligentes affectu, ingenui, moribus contentiosi, potentes, laboriosi, non habentes unum in uita cursum, quamdiu diametrum Saturnus transient eius signi in quo ipse Saturnus in genitura fuerit constitutus. Sed et cum in Piscibus fuerit, erunt in tempestatibus, in damnis, in aegritudinibus, in doloribus, in sollicitudinibus. [15] Sed cum de Piscibus Saturnus transierit, tunc gloria, tunc potentia, tunc sortiuntur uxores pudicas et beniuolas, maritorum commodis seruientes. Habebunt de filiis dolores, quamdiu tempora Saturni completa fuerint. Erunt in magno honore et in magnis potestatibus, quae potestates pro geniturae substantia decernuntur.

[16] Iuppiter in Libra. Quicumque Iouem habuerint in Libra, iactationes <et> turbas habebunt in prima semper aetate, praesertim si Saturnus in diametro Iouis uel in diametro Lunae fuerit inuentus. Tunc enim damna, tunc domesticae dissensiones, tunc tristitiae, tunc iniuriae, tunc ignominiae, tunc causae, tunc peregrinationes, tunc offensae, tunc patrimonii dilapidationes decernuntur.

[17] Sed cum haec diametra Saturnus transierit, et per oportuna geniturae loca Iuppiter coeperit currere, tunc initia felicitatis accipient, tunc gloria laetitiaque decernitur, tunc consequentur idonea subsidia facultatum, quotienscumque Iuppiter post excessum Saturni ad oportuna geniturae uenerit loca. Tunc iungit eos aut potentibus uiris aut ducibus aut regibus, tunc notitia, tunc nobilitas decernitur secundum geniturae substantiam, tunc illis potentium uirorum secreta creduntur, tunc res, tunc patrimonia potentium illis uirorum committuntur. [18] Erunt sane fabricatores, pastinatores, multorum mobilium dominia possidentes. Habebunt ex uxore et filiis laetitiam, sed cum primum fuerint infortuniis fatigati; et in omnibus causis <pro> ipsis sententiae proferuntur, sed si sine consortibus litigarint. Tunc enim prosperos habebunt euentus in omnibus, si ab omni †commutationis fuerint consortio separati. Habebunt quoddam signum in corpore. Erunt etiam aut duorum patrum aut duarum matrum filii. Erunt alienorum patrimoniorum dominia possidentes, religiosi deorum cultores; sed primum uitae tempus eorum habebit maximas difficultates, postremum uero honestis actibus honorabitur.

[19] Iuppiter in Scorpione. Quicumque Iouem habuerint in Scorpione erunt gloriosi, potentes, praesertim cum ad aestiua tropica signa Saturnus uenerit. Nam in ceteris signis Saturno constituto et in primo geniturae quadrato, erunt in aegritudinibus et turbis et in accusationibus et commotionibus et causis et dissensionibus et in negotiorum humilitatibus. Cum uero Saturnus primum quadratum exierit, id est cum ad Pisces transitum fecerit, erunt cum potentibus, cum ducibus, cum regibus, secreta eorum fideli taciturnitate seruantes. [20] Nauigabunt grandes fluuios ac maria, et per steriles et per infames homines aut mulieres maxima negotia perpetrabunt. Erunt propitii multitudini, in populo habentes insignia potestatis, fortes et animo pariter et corpore, et magnae substantiae dominia consequentur. Habebunt laetitiam ex uxoris affectibus et filiorum, sed priore dissensione sopita. Regentur etiam a potentioribus uiris et regibus ad alicuius administrations potestatem <...> constituti plurimis proderunt. Hi cum in prima aetate fatigati fuerint, felici senectute laetantur. Sed et hic hoc seruandum quod in signo Arietis diximus.

[21] Iuppiter in Sagittario. Quicumque Iouem habuerint in Sagittario erunt gloriosi, potentes, nobiles, noti, duces potentes uel ducum aut potentium amici, locupletes, copiosi, docti. Sed quicquid consecuti fuerint tamdiu perdent quamdiu prima loca geniturae Saturni stella transierit. Tunc enim erunt in turbationibus, in doloribus, in seditionibus, et quodcumque complere uoluerint, prosperos non habebunt euentus. [22] Erunt autem, in ipsis temporibus, in angustiis et in laboribus, quamdiu completo Iuppiter secundo cursus sui circulo locum suum prospera radiatione conuenerit. Tunc enim gradatim omnia prospera pro locorum potestate decernit, tunc notitiam, tunc gloriam, tunc potentiam, tunc potestatem, tunc patrimonii largitur augmenta, tunc hilaritatem, tunc laetitiam dabit, tunc matrimonia filiosque decernit. Sed qui sic habuerint Iouem, aliena patrimonia possidebunt. Erunt sane boni, apti ad omne humanitatis officium. [23] In primo sane uitae suae tempore, in omnibus rebus erunt instabiles et cum uxore dissentient. Sed in medio aetatis cursu constituti prospera felicitate laetantur. Sed si in genitura Saturnus Iouem in Sagittario constitutum aut quadrata aut diametra radiatione pulsauerit, aut uxores non habebunt aut filios, praesertim si in finibus Saturni Iuppiter fuerit inuentus. Erunt sane homines magnae fortunae, liberales, amabiles, multorum amici, omnibus noti, mundi, honesti, omni genere bonitatis ornati, praesertim si, in primis geniturae locis constitutus, quamcumque de ceteris stellam trigonica radiatione respexerit.

[24] Iuppiter in Capricorno. Quicumque Iouem habuerint in Capricorno, erunt gloriosi, potentium amici, amicorum secreta fedeli taciturnitate seruantes. Erunt felices sed cum Iuppiter spatia secundi cursus impleuerit. Nam ante hoc tempus, in quocumque honore fuerit, ab eius honoris potentia deicitur, et erunt in angustiis et in difficillimis actibus, notationibus, humilitatibus, humillimis hominibus seruientes, tamdiu quamdiu secundum trigonum signi eiusdem [loci] Saturnus transierit. [25] Ante hoc enim tempus in plurimis doloribus et in damnis et in causis et in contradictionibus uersabuntur, et suorum mortes uidebunt, et multis infortuniis implicabuntur, et in tantis erunt infelicitatibus constituti, ut ab ista malorum continuatione morte cupiant liberari. Sed cum Saturnus transierit haec quae diximus loca, exclusis omnibus malis atque sopitis maxima felicitatis commoda consequentur, et, plurimorum conuersationibus subleuati, magnis erunt praepositi facultatibus, secundum geniturae uires atque substantiam. <...>

V.

[1] Cum talibus si consortium iungas, numquam illis fidei tuae secreta committas, numquam aliquid simplici ratione commendes: abnegabunt, et impudentiam suam irreligiosa[m] periurii defensione communient. Erunt ad omne perfidiae facinus armati, praesertim si, sic Mercurio constituto, rursus in Mercurii finibus Mars fuerit inuentus, uel si in deiectis geniturae locis Mercurium positum Mars superior effectus quadrata radiatione pulsauerit. [2] Tunc etiam propter haec criminum facinora aut diuturna carceris custodia aut perpetuis damnantur exsiliis, aut criminum portione possessi, sed et metuentes imminentis sententiae seueritatem, desertis patris laribus, ad semota et longinqua loca fugitiuo errore ducuntur. Quodsi sic, Mercurio et Marte constitutis, Luna plena luminibus per quadratum uel diametrum feratur ad Martem, nec eam beniuolae stellae prospera radiatione conueniant, nec malitia Martis aut Mercurii testimonio Iouis aut Veneris fuerit mitigata, propter haec facinora seuera animaduersione plectuntur.

[3] Mercurius in domo uel in decano Solis. Si Mercurius in domo uel in decano Solis fuerit inuentus, et fuerit diurna genitura, faciet mediocres animo pariter ac mente, mediocriter audientes et excogitantes, sed et ipsos difficiles ac malitiosas litteras tractare perficiet, ac laboriosarum litterarum officia commendat, aut publicis faciet officiis deputari; cordatos etiam cum quadam curiositate perficiet, secretis et illicitis actibus, inefficacibus studiis implicatos. [4] Si uero fuerit nocturna genitura, aut mente captos faciet, aut aures linguamue debilitat, errores uitae decernit aut uitia, aut <facit> tales quos semper malae famae iudicia persequantur, et quos nunquam rectum iudicium boni sermonis insinuet.

[5] Mercurius in finibus Veneris. Si Mercurius in finibus Veneris uel in decano fuerit inuentus, in diurna nocturnaque genitura, omnia simili ratione decernit. Tunc enim sermones hominum grato faciet splendore uenustatis ornari, et potentibus ac regibus fido necessitudinis amore coniungit, et reddit tales qui omnia rectis soleant consiliorum rationibus inuenire, et quorum omnes actus prospere sequatur euentus. [6] Duplicibus litteris imbuentur, computos omnes consequentur et omnes sollertiae disciplinas, aut athletis hominibus potentiae alicuius erunt honore praepositi, aut musicae modos dulci modulatione componunt, aut sequuntur certe poeticae disciplinam, aut erunt infectores colorum, aut per ipsos aromatum odor suauitatis adfertur, aut pretiosarum gemmarum merces, aut peregrinae negotiationis officia tractabunt, ut omnifariam ex istis actibus et patrimonium illis conferatur et dignitas. Erunt sane in uenereo coitu libidinosi, et qui aliena matrimonia praua mentis cupiditate corrumpant. Erunt uitiosi et qui de istis uitiis crebra semper pulsentur infamia.

[7] Quid autem Mercurius in domo Lunae decernat, in primis libri partibus dictum est.

VI.

[1] Luna in domo sua uel in decano suo. Si Luna in domo sua uel in decano suo fuerit inuenta, et sit nocturna genitura, magnam substantiam et magnae gloriae decernit insignia, et potentiae cuiusdam assignat officium, praesertim si in principalibus geniturae locis fuerit inuenta. Faciet per semet ipsos idonea sibi quaerentes subsidia facultatum, efficaces, populares, artifices. Si uero fuerit diurna genitura, faciet laboriosos, peregrinos, et quorum uita frequenter periculorum continuatione quassetur, aut ualitudines et uitia cum acerborum dolorum cruciatu semper indicit. Sane in nocturna genitura si in domo sua uel in decano posita IX. ab horoscopo tenuerit locum, felicitatem, diuitias, gloriam, principatum cum maxima potestate decernit.

[2] Luna in finibus Saturni. Si Luna in finibus Saturni fuerit inuenta aut in decano, et sit plena luminibus, facit languidos, frigidos et animo pariter et corpore, et qui ab omni sint audacia separati, habentes tamen ingenium temeritatis ardore <...>, et quorum intestina frigidi humoris tormenta conficiant. Si uero fuerit minuta luminibus, facit tales quorum desideria et actus numquam prospere sequatur euentus, et qui, amissa patrimonii facultate, misero paupertatis onere deprimantur, tardos in omnibus actibus et languidos animo pariter et corpore. Alios pthisicos, alios spleneticos efficiet, aliorum renes acerbo dolore discruciat, alios importuna sanguinis profusione debilitat.

[3] Luna in finibus Iouis. Si Luna in finibus Iouis uel in decano fuerit inuenta, et plena luminibus, faciet homines honestos, efficaces, et qui omnes actus prosperis semper rationibus compleant, patrimonia propria sibi uirtute quaerentes. Alios mercandi gratia ad peregrina ducit loca. Si uero fuerit minuta luminibus, ex morte parentum infortunia decernit et orbitates et patrimonium minuet. Mediocrem uitam cum quadam humilitate decernit, aut neruorum dolores efficiet, si in maliuolarum stellarum signis fuerit inuenta.

[4] Luna in finibus Martis. Si Luna in finibus Martis uel in decano per diem plena luminibus fuerit inuenta, expositos faciet aut ignobiles, aut uitium ualitudinemque decernit, aut periculorum uiolentiis aut repentinis faciet casibus implicari. Si uero fuerit nocturna genitura, aut parentes uitio dissensionis separat, aut matrem ostendit ignobilem. Quosdam uero peregrinitatis, alios aegritudinem quassat incommodis. [5] Si uero per diem fuerit minuta luminibus, in his in quibus diximus partibus uel decanis, patrimonium dissipat et periculosorum negotiorum decernit officia, et ex negotiis ipsis caduca discrimina aut miseras ualitudines uitiumque decernit. Si uero fuerit nocturna genitura, et sit minuta luminibus, faciet efficaces et officia multa tractantes, fortes, gloriosos et quibus publicorum negotiorum officia credantur, sed qui peregrinis regionibus immorentur, et quos semper in omnibus actibus prospere sequatur euentus.

[6] Luna in domo uel in decano Solis. Si Luna in domo uel in decano Solis fuerit inuenta plena luminibus, et sit diurna genitura, faciet populares sed quibus publica committantur officia. Faciet efficaces sed ut omnia negotiorum genera prospero compleant semper effectu. Si uero in oportunis geniturae locis fuerit inuenta, id est si MC. <uel> horam partili radiatione possederit, et plena luminibus Iouis fuerit radiatione adornata, faciet potentes, imperatores, reges, uel tales administratores quorum potestati orbis terrarum iudicia credantur. [7] Si uero fuerit minuta luminibus, faciet ad nullos actus necessarios, humiles et animo pariter et uita, qui numquam in aliquo negotio perseuerent. Quorumdam matres debilitatas et longa aegritudinis continuatione quassatas malae mortis faciet subire discrimina.

[8] Luna in finibus Veneris. Si Luna in finibus Veneris uel in decano fuerit inuenta, et sit plena luminibus, faciet infamibus semper amoribus implicatos, et incestis libidinum cupiditatibus deditos, impuros, libidinosos, et qui erraticis semper amoribus inhaerescant. Si uero fuerit minuta luminibus, bones actus cum maximae felicitatis decernit augmento, et ex numero affinium matrimonium prosperis decernit auspiciis.

[9] Luna in finibus Mercurii. Si Luna in finibus Mercurii uel in decano fuerit inuenta, et sit plena luminibus, faciet perfidos et qui res commendatas obstinato mentis furore et auaris cupiditatibus abnegent. Faciet etiam effractores, fures malitiosos, et qui mendacia sua umbra quadam soleant ueritatis ornare, aut proditores suorum facit, aut qui deos obstinati sacrilego furore contemnant. Erunt sane laboriosi, operarii, sed qui numquam fructus ex laboribus consequantur, et quos perpetui operis laboriosa sollicitudo discruciet. [10] Si uero fuerit minuta luminibus, aut pthisicos <faciet> aut insanos aut mente captos, malos, malitiosos, et qui ad omne malitiae uirus libenter accedant, et qui aut malos homines aut mala negotia obstinata animositate defendant, et quorum per dies singulos ad omne facinus crescat improbitas. Sed et ipsi similes sibi homines nocere consueuerunt. Quodsi Mars in iisdem partibus cum Luna fuerit inuentus, hos eosdem malae conscientiae consortio latronibus iungit, aut uariis facit accusationibus implicari, et carceri tradit, aut publicis ligat uinculis catenarum. Si uero nihil horum fuerit, miseros misera morte prosternit, patrimonium ac uitam pariter humiliat, uitia, ualitudines et acerba mortis discrimina cum misera calamitate decernit.

VII.

[1] Haec tibi sunt omnia, Mauorti decus nostrum, specialiter intimata, nec a nobis aliquid temere est praetermissum, quod [non] diuini ueteres et istius interpretes disciplinae prudentis sollertiae et docti sermonis studio protulerunt. Sed hoc quod frequenter diximus iisdem prudentiae tuae commonitionibus intimamus, ut omnem uim stellarum, mixturas omnium signorum, partium etiam efficacias pro locorum potestatibus compares, nec ex unius stellae cursu totam geniturae uelis explicare substantiam, [2] sed horoscopum cum XII locorum potestatibus iungas, stellas etiam cum stellis singulis compares, et quaeras quae stellae cum horoscopo qua radiatione iungantur, et quatenus uires suas stellae et ipsae aut impugnent aut erigant[ur], quas etiam formas singulis stellis signorum aut partium naturalis species attribuat, quid singulorum etiam locorum ac cardinum decernat auctoritas. Cum haec omnia sagaci fuerint inquisitione collecta, tunc inspecta geniturae substantia de singulis rebus prome sententias, sed has easdem moderata prius comparatione formatas. [3] [s]Ortus etiam et anaphoras signorum diligenter inspice. Nec enim semper ingressus Veneris loc[or]um Iuppiter decernit uxores, nec ingressus filiorum locum filios tribuet, sed illis haec reddit quibus uxores uel filios totius substantia geniturae decreuerit.

Nec semper Mars circumiens in occasu horoscopum minacibus radiationibus respicit, nec semper Saturnus ab horoscopi parte ueniens grauia periculorum discrimina generali malitiae atrocitate decernit, sed quibuscumque ex totius geniturae substantia pericula decreta sunt, tunc ex signorum anaphoris prouecti et effecti temporum domini omnium periculorum ordines exequuntur. [4] Vnde saepissime commonitione conuentus per singularum <stellarum> mixturas et partium potestates animum tuum diuina institutione formatum sollerti coniectura debes instruere. Frequenter enim Iouis bonitatem mali signi mutat hospitium, et malitiam Saturni bonae partis hospitium salutare debilitat. Nec debes ex malo loco sperare discrimen, cum hunc eundem locum salutare sidus aspexerit, et maliuolarum stellarum minaces radii ex loci oportunitate franguntur. Sic omnia in genituris hominum locorum partium signorum stellarumque mixtura componit. Quae si omnia aequata moderatione collegeris, omne fatum hominis uerissimis poteris explicare sententiis.

[5] Sed, hoc explicato libro, sermo poster ad sexti libri principia transferatur. Illic enim omnes tibi stellarum mixturas uerissimis interpretationibus explicabo, ut, explicato libro, intentio nostra ad specialem interpretationem apotelesmatum transferatur.