LIBER TERTIVS recensere

<Prooemium>

[1] Matheseos sermo totus qui pertine[ba]t ad definitionem apotelesmatum in sententias transferatur, ut, patefactis omnibus atque monstratis quae duini ueteres ediderunt, studiosis huiusce artis uiris tota plenissime per nos insinuetur huius prudentiae disciplina.

[2] Scire itaque nos principe in loco oportet, Lolliane decus nostrum, quod ad imaginem speciemque mundi formam hominis ac statum totamque substantiam deus ille fabricator hominis natura monstrante perfecerit; nam corpus hominis, ut mundi, ex quattuor elementorum commixtione composuit, ignis scilicet et aquae, aeris et terrae, ut omnium istorum coniunctio temperata animal ad formam diuinae imitationis ornaret; et ita hominem artificio diuinae fabricationis exposuit ut in paruo corpore omnem elementorum uim atque substantiam natura cogente conferret, ut diuino illi spiritui, qui ad sustentationem mortalis corporis ex caelesti mente descendit, licet fragile sed tamen simile mundo, pararet hospitium.

[3] Hac ex causa hominem, quasi minorem quemdam mundum, stellae quinque, Sol etiam et Luna, ignita ac sempiterna agitatione sustentant, ut animal, quod ad imitationem mundi factum est, simili diuinitatis substantia gubernetur. [4] Quare illi divini uiri atque omni admiratione digni Petosiris, Nechepso, quorum prudentia ad ipsa secreta diuinitatis accessit, etiam mundi genituram diuino nobis scientiae magisterio tradiderunt, ut ostenderent atque monstrarent hominem ad naturam mundi similitudinemque formatum isdem principiis, quibus ipse mundus regitur et continetur, perenniter perpetuitatis sustentari comitibus.

I. THEMA MVNDI

[1] Mundi itaque genituram hanc esse uoluerunt, secuti Aesculapium et Hanubium, quibus potentissimum Mercurii numen istius scientiae secreta commisit. Constituerunt Solem in Leonis parte XV., Lunam in Cancri parte XV., Saturnum in Capricorni parte XV., Iouem in Sagittarii parte XV., Martem in Scorpionis parte XV., Venerem in Librae parte XV., Mercurium in Virginis parte XV., horam in Cancri parte XV.

[2] Secundum hanc itaque genituram et secundum has conditiones stellarum et secundum testimonia quae huic geniturae perhibent, et secundum istas rationes etiam hominum uolunt fata disponi, sicut in illo libro continetur Aesculapii, qui Moirogenesis appellatur, prorsus ut nihil ab ista mundi genitura in singulis hominum genituris alienum esse uideatur. Videamus itaque quae stella luminibus quatenus uel qua ratione radiationis suae testimonia commodarit; lumina sunt autem Sol et Luna.

[3] Saturnus se primum Lunae coniungit, nam Lunae est conditionem secutus; ideo autem conditionem Lunae sequitur quia, in feminino signo constitutus, Lunae in feminino signo constitutae per diametrum radios excepit. At uero cum idem Saturnus, in ista scilicet genitura, ad Aquarii signum transitum fecit, Soli se rursus simili radiatione coniunxit et rursus ad eam qua Sol conditionem componitur; nam in masculino constitutus signo aequabili se testimonio radiationis adsociat, cum per diametrum Solem simili qua Lunam radiatione respexerit. [4] Hac ratione etiam Iuppiter in Sagittario constitutus est ut, in masculino signo constitutus et per trigonum testimonium Soli perhibens, Solis se primum conditioni coniungeret; ob hoc in masculino signo constitutus, in eiusdem generis signo constituto Soli adsociatus, eius primum sequitur potestatem. Cum uero ad Pisces transitum fecerit, Lunae se rursus pari conditione coniungit; nam simili modo per trigonum in feminino ipse signo positus Lunam in eiusdem generis signo constitutam aequata conditionis ra[dia]tione respexit. [5] Simili modo etiam Martis stella in Scorpio constituta, quia in feminino est signo, per trigonum Lunae testimonium perhibet; cum uero ad Arietem uenerit, ad Solis testimonium transit; nam in masculino signo collocatus Soli trigonica se radiatione coniungit.

[6] Sed ista ratio in Venere commutata est; in Libra enim constituta, cum sit ipsum signum masculinum, Lunae tamen per quadratum testimonium perhibet; uerum cum ad Taurum transitum fecerit, <in> feminino signo constituta et Solem quadrata radiatione respiciens ipsi rursus testimonium perhibet. [7] Mercurii uero stellam in ista genitura communem esse uoluerunt, quia neque Soli neque Lunae per quadratum neque per trigonum neque per diametrum testimonium perhibeat, nec ista se cum Sole aut cum Luna radiatione coniungat, sed deligari quidem per diem Soli, si matutinus, per noctem uero Lunae, si uespertinus fuerit.

Haec omnia quae diximus etiam in hominum genituris uolunt obseruari debere et putant se fatum hominis inuenire non posse, nisi istae radiationes sagaci fuerint inquisitione collectae. [8] Sed ne quem hominum fabulosa commenta decipiant et qui putet a prudentissimis uiris genituram istam sine causa esse compositam, omnia a nobis debent specialiter explicari, ut secreti istius prudentissima ratio omnibus hominibus diligentissimis expositionibus intimetur. [9] Non fuit ista genitura mundi; nec enim mundus certum diem habuit ortus sui nec aliquis interfuit eo tempore quo mundus diuinae mentis ac prouidi numinis ratione formatus est, nec eo usque se intentio potuit humanae fragilitatis extendere, ut originem mundi facili possit ratione aut concipere aut explicare, praesertim cum CCC milibus annorum maior apocatastasis, id est redintegratio, per ecpyrosin aut per cataclysmum fieri consueuerit; his enim duobus generibus apocatastatis, id est redintegratio, fieri consueuit. Tunc ergo exustionem diluuio, id est ecpyrosin cataclysmus, sequitur; nulla enim re alia exustae res poterant renasci nec ulla re alia ad pristinam faciem formamque reuocari, nisi admixtione aquae concretus puluis fauillarum omnium genitalium seminum collectam conceperit fecunditatem.

[10] Sed ut esset quod mathematici in genituris hominum sequerentur exemplum, ideo hanc quasi genituram mundi diuini uiri prudenti ratione finxerunt. Libet itaque diuinae istius compositionis explicare commenta, ut coniecturae istius admirabilis ratio magisterii studio pandatur.

[11] Voluerunt Lunam <ita> constituere, ut primum se Saturno coniungeret eique temporum traderet principatum; nec immerito, quia enim prima origo mundi inculta fuit et horrida et agresti conuersatione effera, et quia rudes hominis prima et incognita sibi uestigia lucis ingressos politae humanitatis ratio deserebat, Saturni hoc agreste et horridum tempus esse uoluerunt, ut ad imitationem huius sideris <in> initiis uitae constituta mortalitas agresti se conuersatione et inhumana feritatis exasperatione duraret.

[12] Post Saturnum Iuppiter accepit temporum potestatem (nam huic secundo loco Luna coniungitur), ut deserto pristini squaloris horrore et agrestis conuersationis feritate seposita cultior uita hominum purgatis moribus redderetur. Tertio uero loco Marti se Luna coniungens ei temporum tradidit potestatem, ut rectum uitae iter ingressa mortalitas et iam humanitatis quadam moderatione composita omnia artium ac fabricationum ornamenta conciperet. [13] Post Martem dominandi Venus tempus accepit; et quia per gradus crescens hominum disciplina etiam prudentiae ornamenta concepit, hoc tempus, quo mores hominum sermo doctus excoluit et quo homines singularum disciplinarum naturali scientia formati sunt, Veneris esse uoluerunt, ut laeti ac salutaris numinis maiestate prouecti, errantes actus prouidentiae magisterio gubernarent.

[14] Vltimum uero tempus Mercurio dandum esse putauerunt, qui se nouissimo Luna coniungit. Quid hac potest inueniri dispositione subtilius? Purgatis agrestibus studiis, repertis artibus disciplinisque compositis, per diuersos actus humani se generis exacuit intentio, et quia mobile ingenium in homine unum uitae cursum seruare non potest, ex uariis institutis moribusque confusis malitiae creuit improbitas, et audacia scelerum flagitia gens hominum hoc tempore facinorosis machinationibus et inuenit et tradidit. Hac ex causa ultimum tempus Mercurio esse tradendum putauerunt, ut ad imitationem istius sideris intenta gens hominum plenam malitiae conciperet potestatem.

[15] Ex his itaque, quae per ordinem gesta sunt, et iis quicumque hominum succedentium temporum mutationem fecerunt, genitura mundi diuina coniecturae interpretatione composita est; et nobis hactenus et origo et cursus humani generis traditur [et] ut hoc esset quod in genituris hominum sequeremur exemplum.

Ne quid autem a nobis praetermissum esse uideatur, omnia explicanda sunt quae probant hominem ad imitationem mundi similitudinemque formatum. [16] Apocatastasin per ecpyrosin et per cataclysmum fieri et nos diximus et ab omnibus comprobatur. Substantia etiam humani corporis, completo uitae cursu, simili ratione dissoluitur; et quotienscumque naturali caloris ardore corpus hominis <...> nimis laxatum humorum inundationibus euaporat, ita semper aut ignito ardore decoquitur aut nimia desudatione dissoluitur. Nec aliter prudentissimi medicinae artis interpretes substantiam humani generis naturali pronuntiant fine dissolui, nisi aut humor ignem dissoluerit aut calore rursus dominante extinctus medullitus sanguis aruerit. Sic omnifariam ad imitationem mundi hominem artifex natura composuit, ut, quicquid substantiam mundi aut dissoluit aut format, hoc etiam hominem et formaret et solueret.

[17] Cur autem initium signorum XII ab Ariete esse uoluerunt, etiam hoc nunc explicandum [id] est, quod in libro institutionis [explicauimus] quaestio ista explicari non poterat, nisi fuisset mundi monstrata genitura, quam in libro institutionis explicare non debui, ne rudes discentis animos expositio ista obscura interpretatione turbaret. [18] Retractans itaque genituram mundi, quam diximus a sapientissimis uiris prudentissime esse compositam, inueni MC. geniturae in Ariete esse positum. Ob hoc itaque, quia frequenter, immo semper, MC. in omnibus genituris possidet principatum et quia hic locus supra ipsum uerticem est et quia ex hoc loco totius geniturae fundamenta colligimus, oportune ex hoc signo initium signis omnibus datum est, praesertim cum maxima pars stellarum, sed et ambo lumina, id est Sol et Luna, radios suos in hoc signum miserint. Quibus omnibus gentibus siderum initium ex hoc signo inchoari conuenit.

[19] Nunc, quia haec dicta sunt atque monstrata, definiendum est per singula geniturae loca quid constitutae singulae stellae decernant. Et quamuis quidam putent platicam istam disputationem, tamen discentis ingenium facili institutionis magisterio componit, ne quasi in tenebris constitutus mathematicus caduca erroris confusione turbetur. Sed licet platice definita haec a quibusdam putentur, etiam partiliter in hoc libro multa dicentur. Tunc etiam habebunt efficaciam suam stellae, si in locis suis singulae partiliter fuerint collocatae.

II. DE SATVRNI STELLA

[1] Saturnus per diem in horoscopo partiliter constitutus, id est si in ea parte est qua horoscopus, faciet cum summo clamore edi partum. Erit autem iste qui nascitur maior omnibus fratribus, aut, si quis ante eum natus fuerit, a parentibus separatur. Semper autem deus iste per diem in omnibus quattuor cardinibus faciet primos nasci aut primos nutriri aut eos fratres, qui ante se nati fuerint <...> facit inflatos ac superbiae spiritu subleuatos. [2] Si uero, Saturno per diem in horoscopo constituto, Mars alium geniturae possederit cardinem uel in anafora cardinis fuerit, multorum malorum significat aduentum. Faciet enim maxima pericula et labem patrimonii; frequenter uero, si nulla <se> istis beniuola stella in bono geniturae loco posita forti radiatione coniunxerit et si crescentis Lunae Mars radios exceperit, biothanatos facit. [3] Si uero per noctem Saturnus in parte horoscopi fuerit constitutus, is qui sic eum habuerit maximis langoribus impeditur et magno semper labore deprimitur. Quibusdam uero circa aquam dabit actus, sic tamen ut semper laboriosis conuersationibus atterantur.

[4] In secundo loco Saturnus ab horoscopo cum possederit locum, facit aegritudines graues et euersiones maximas. Vxoris etiam et filiorum interemptor est et maximarum turbarum et frequentium concitator, sed et paternam ac maternam substantiam dissipat. Ipsum uero, qui natus fuerit tardiorem in omnibus actibus facit, quibusdam perpetuas indicit corporis ualitudines. [5] Si uero, sic constituto Saturno, Mars in quolibet geniturae cardine fuerit et Solem per quadratum uel per diametrum uiderit, aut Lunam crescentem simili ratione respexerit, faciet miseros, pauperes, destitutos, et qui corpus suum cotidianis operibus opponant. [6] Si uero per diem in secundo signo ab horoscopo fuerit, tarde et gradatim augmenta patrimonio dabit; ipsos uero absconsos, latentes, et animo pauperes reddit et habere se aliquid semper negantes. Quibusdam uero ex aquaticis actibus uel ex humidis negotiis uitae subsidia largitur.

[7] In tertio signo Saturnus ab horoscopo constitutus facit pigros, tardos, et nullam substantiam patrimonii requirentes. Si uero cum Mercurio ac Luna in hoc loco fuerit, faciet cum stultitia malitiosos, sacrilega contra diuinitatem uerba iactantes, perdentes semper patrimonium suum, fures, sed quos in furto prosper numquam sequatur euentus. Si uero his ita positis quacumque se Mars ratione coniunxerit, accusatores, sycofantas, malos, maliuolos, inuidos, malitiosos faciet et mala semper morte pereuntes.

[8] In quarto loco Saturnus ab horoscopo partiliter constitutus, id est in IMC., si per diem hunc locum tenuerit, faciet pecuniarum auidos, custodes auri et argenti. Per noctem uero in hoc signo si fuerit, paternum patrimonium dissipat et citam patris mortem faciet, aegritudines etiam graues et frigidos horrores corporis, et in prima aetate faciet semper infamem. [9] Si uero Lunam de quadrato uel de diametro uiderit aut si Luna in eadem parte fuerit qua ipse constituta, sterilitatem filiorum faciet; cogit eum qui natus fuerit alienos sibi filios adoptare aut tutores pupillorum facit et ex latentibus doloribus perpetuae ualitudinis uitio deformat. Matrem uero eius qui natus est cito uiduam reddit et ex muliebribus graues ei ualitudines irrogabit stomachique facit perpetuis doloribus fatigari.

[10] In quinto loco Saturnus ab horoscopo constitutus, si per diem in isto loco fuerit, reges faciet ac duces et maxima largitur insignia potestatis. Si uero, sic Saturno posito, Sol in parte horoscopi fuerit inuentus et coniunctionem Lunae Saturnus crescentis exceperit, perpetuas tribuit felicitates et maiorum potestatum ornamenta decernit. Si uero, sic Saturno posito, non Sol, sed Iuppiter in horoscopo fuerit, faciet minoris loci magistratus et cui singularum ciuitatum gubernacula credantur; dominos autem maximi patrimonii faciet, ita ut ex suis opibus etiam alios sustentare possint. Si uero neque Sol neque Iuppiter in horoscopo fuerint et coniunctionem Lunae crescentis exceperit et sit in quinto loco constitutus, dabit substantiam et hereditates; erunt tamen frequenter sine uxore aut indignis sibi matrimoniis copulantur. [11] Si uero per noctem istum geniturae locum Saturnus tenuerit, processu aetatis quantulamcumque homini partem felicitatis adsignat, uirtutem uero eius inconstantem facit, tardum etiam in omnibus actibus hominem et pigrum demonstrat; quosdam autem, si deficiens se ei Luna coniunxerit, facit patrimonium amittere et, quicquid ante quaesitum fuerat, misera laceratione deperdere.

[12] In sexto loco Saturnus ab horoscopo constitutus omne patrimonium dissipat; male enim semper in isto constituitur loco. Facit etiam aegritudines, praesertim si deficiens se ei Luna coniunxerit uel si eum deficiens per diametrum respexerit uel si quadrata ei deficiens fuerit; faciet infelices, infames, erraticos, qui in uno numquam possint consistere loco. [13] Si autem sic constitutum Saturnum uel de quadrato uel de diametro Mars respexerit, uel si cum eo in ipso signo fuerit, faciet latentes corporis dolores uel pthisicos dysentericos et, si sic eos positos nullius beniuolae stellae radiatio mitigarit, faciet eos, qui nati fuerint, ex istis ualitudinibus deperire.

[14] In septimo loco Saturnus ab horoscopo constitutus, id est in occasu partiliter, si matutinus fuerit, <in> diurna scilicet genitura, bonus erit et maximam decernit substantiam, sed tunc cum fuerint limen senectutis ingressi; maximam enim sic positus senectutis largitur aetatem et pecuniarum custodem faciet; latentium uero corporum dolores indicit, facit enim aemorroicos aut neruorum dolore contractos. [15] Si uero in hoc loco uespertinus fuerit, fistulas circa anum facit et simili modo aemorroicos, praesertim si ita eum positum qualicumque Mars ratione respexerit; facit enim reumaticos et quibus frequenter apostemata nascantur et quos semper uxorum casus graui doloris acerbitate conficiant.

[16] In octauo loco Saturnus ab horoscopo constitutus, si per diem fuerit hactenus collocatus, procedente aetatis tempore augmenta patrimonii largitur; quibusdam uero simili <modo> hoc loco constitutis si in Martis signo fuerit uel Martis finibus, ex alienis mortibus pecunias decernit. [17] Si uero per noctem in hoc loco fuerit constitutus, euersionem patrimonii faciet; si Luna eum quadrata uel diametra ratione respexerit, malum <...> si sic constituto Saturno in domo Saturni Luna constituta praecedentibus eum radiationibus respexerit. Quodsi Lunam sic positam cum Saturno Mars ex aliqua parte qualibet radiatione respexerit, biothanatos facit. Quodsi Mars <...> sit et Iuppiter Lunam et Saturnum sic, sicut diximus, collocatos oportuna radiatione respexerit, bonos bonae uitae opinionisque faciet, sed circa adfectus uxoris semper instabiles. Bona autem radiatio trigonica est aut exagona.

[18] In nono loco Saturnus ab horoscopo constitutus magnos [ac] famosos faciet uel philosophos opinatos uel sacerdotes templorum in magica semper opinione famosos; facit etiam pro qualitate signorum haruspices uates, mathematicos uera semper interpretatione fulgentes et quorum responsa sic sint quasi quadam diuinitatis auctoritate prolata. Quosdam autem faciet in templorum cultu semper perseuerare aut praepositos religionum; interdum somniorum diuinos reddit interpretes, sed et frequenter facit philosophos capillatos. [19] Si uero per noctem hoc loco fuerit constitutus, faciet iras deorum, imperatorum odia, praesertim si Luna imminuto lumine ad eum feratur quacumque ratione. Maiora autem a diis uel ab imperatore ei qui sic natus fuerit decernuntur mala, si sic positum cum Luna Saturnum Mars ex aliqua parte respexerit; mitigantur uero, si de oportuno loco Iouis ei radius accesserit et si in suis finibus fuerit, uel in domo Solis, uel in altitudine sua, si tamen se trigonica Ioui radiatione coniunxerit.

[20] In decimo loco Saturnus ab horoscopo constitutus, partiliter in MC., faciet imperatores, duces, praefectos praetorio. Si, sic posito Saturno <in his locis> in quibus exaltatur, Sol in horoscopi parte fuerit constitutus, Saturnus autem, sicut ante diximus, in MC. per diem fuerit inuentus, faciet honestos honestis moribus agricolas, sed locupletes, et quorum possessiones aut mari aut fluuiis aut stagnis semper adiacent. Dabit etiam substantias maximas, magnam gloriam et a maioribus personis hereditates, praesertim si sic ei posito nulla se Mars radiatione coniunxerit. Quodsi Mars eum sic positum respexerit ualidissima coniunctione, haec quae diximus minora praestabit. [21] Si uero per noctem in MC. fuerit inuentus, infelicitates decernit, patrimonii amissionem faciet, denegabit nuptias, denegabit filios, praesertim si in malignae stellae uel signo uel loco uel finibus fuerit inuentus. Quod si beniuola stella sic positum, per noctem saltem, Saturnum bona radiatione respexerit, id est Iouis aut Veneris, specialiter quos paulo ante diximus denegari, ex aliqua parte largitur. Sed specialiter Saturni stella per noctem in omnibus cardinibus constituta mala geniturae maxima decernit; uxores enim perimit, filios prosternit et acerbos dolores orbitatis semper indicit. [22] Quodsi sic positus coniunctionem Lunae deficientis exceperit, is qui sic Saturnum habuerit, <erit> paupertatis onere confectus, ut et cotidianae uitae alimenta uix habeat, praesertim si Luna in feminino signo constituta deficiens lumine se Saturno coniunxerit. Quodsi sic Saturnus positus radios Lunae crescentis exceperit, inaequalitatem uitae decernit, ut non sit in eo qui sic habuerit Saturnum unus uitae similisque cursus, sed ut semper se mutabili diuersitate conuertat. [23] Si uero sic posito Saturno Mercurii se ei stella sociauerit, acumen cordis maximum dabit et longam uitae substantiam, praesertim si dominus geniturae uel dator vitae fuerit. Quodsi contrarius fuerit is qui dominus geniturae est ei qui dator uitae fuerit, ex his annis qui decreti fuerint triginta annos subtrahit; sed et fortiora mala decernit, quotienscumque sic collocatus contra dominum geniturae, quem Graeci oecodespoten uocant, uel si contra datorem uitae fuerit collocatus, praesertim si Mars eum quadrata uel diametra radiatione respexerit: faciet enim, si sic fuerit collocatus, paralyticos, ridiculos gibbos, nanos incuruos, hermafroditos et quaecumque his sunt similia; decernit autem haec secundum corpora signorum atque substantiam. [24] Quodsi, sic Saturno posito, ab eo recedens Luna Marti se coniunxerit, in nocturnis scilicet genituris, faciet insanos, lunaticos, melancholicos, languidos. Quodsi sic Saturnus constitutus in nocturna genitura in extremo cornu deficientis Lunae haeserit, facit pthisicos.

[25] In undecimo loco Saturnus ab horoscopo constitutus mediocria decernit bona; et quando aliquid ma[li]gnum fuerit largitus, eum qui natus fuerit in eo loco et in eo ordine collocabit in quo fuit pater eius ante collocatus, sed post trigesimum aetatis annum; nam ante trigesimum aetatis annum quicquid quaesierit, amittit, nec poterit dignitatem uel patrimonium consequi, nisi prima triginta annorum spatia transiuerit.

[26] In duodecimo loco Saturnus ab horoscopo constitutus tumultus seruilis discrimina uel propter seruos pericula decernit et adstringit seruitio qui sic eum in genitura habuerit collocatum; faciet etiam maximas aegritudines, sed et ualitudines non modicas, praesertim si sic Saturno posito Luna ex aliqua parte se coniunxerit et si nulla beniuola stella in geniturae cardinibus fuerit collocata. Nam si sic posito Saturno beniuola stella in quocumque geniturae cardine fuerit inuenta, haec mala, quae diximus, ex parte aliqua mitigantur; quae omnia mitiora erunt atque leuiora, si per diem Saturnus sic fuerit inuentus, fortiora uero et uehementiora, si istum locum in nocturna genitura possederit. [27] Sed in his omnibus locis Saturno posito partem eius diligenter inquire, ut inuenias, in quo loco et in quibus finibus duodecatemorium eius sit collocatum, ut ex duodecatemorio et ex finibus duodecatemorii omnem Saturni inuenias potestatem.

III. IVPPITER

[1] Si Iuppiter in primo cardine partiliter, id est [si] in parte horoscopi, fuerit constitutus, in his praesertim signis in quibus gaudet, uel in suis domiciliis uel in suis finibus uel in altitudine sua, faciet nobiles, gloriosos, magnis semper praepositos ciuitatibus, interdum magnarum ciuitatum decem primos, pro mensura geniturae; bonos, uenustos, beniuolos, laetos, diuites, praesertim si per diem in horoscopi partibus fuerit inuentus et si nulla maliuola stella sic ei posito ex aliqua parte restiterit. Nam si Iouem sic positum maliuola stella contraria radiatione restiterit, totum quicquid Iuppiter decreuerit ex maxima parte minuitur. [2] Si uero per noctem in horoscopi parte fuerit inuentus, faciet primum nasci inter fratres uel, qui ante ipsum natus fuerit, interimit uel in longinquis eum separauit et constituit regionibus ac locis, ut ipse in paterna domo habeat principatum. Facit autem bene nutriri et parentes eius in maxima felicitate constituit. Quodsi, sic per noctem Ioue posito, maliuola stella restiterit, omnem paternam ac maternam substantiam dissipabit. [3] Semper autem Iuppiter in cardinibus geniturae collocatus aut primos nasci faciet aut fratres eius maiores interimit, ut ipse, sicut superius dixi, solus in domo paterna habeat principatum. Quodsi, per noctem uel diem, in horoscopo constituto Ioue, crescens Luna quacumque se ei radiatione coniunxerit, faciet maximos administratores, rectores ciuitatum et maximis negotiis saepe praepositos.

[4] In secundo loco ab horoscopo Iuppiter constitutus extraneas hereditates decernit et ab extraneis faciet adoptari; dabit autem agrorum nobilium <et> maximarum possessionum dominia, si sic posito Mercurius et ipse bene positus bona se radiatione coniunxerit. Quodsi sic positum Iouem, <cum> societate Mercurii scilicet, Mars uel Saturnus ex aliqua parte respexerit, frequenter mutabit statum et de bonis actibus ad malos actus transferri faciet; et erit, qui sic Iouem habuerit, semper in omni uita uaria diuersitate mutabilis, ut nunc abundet diuitiis, nunc paupertatis onere deprimatur.

[5] In tertio loco Iuppiter ab horoscopo constitutus nec bonus est nec malus, sed aequali semper moderatione componitur, ut interdum eorum patrimonia dissipentur, interdum uero illis insperatae diuitiae conferantur.

[6] In quarto loco Iuppiter ab horoscopo partiliter constitutus, id est in IMC., maximos facit uiros iuridicos uel legum latores uel legum interpretes et iuris peritos. Facit etiam iumentorum amatores atque cultores: pro qualitate signorum nuntios regum uel ducum uel iudicum, et quibus primis cursus publici cura sollicitudoque mandetur, et qui cursu publico iussu principum uel ducum uel iudicum hac atque illac frequenti discursione mittuntur. Faciet notos principibus, publicis actibus praepositos, et qui deorum se praesidio committant et a diis remedia postulent et quibus directum iter frequenti significatione demonstrent. Plurimi autem, cum sic habuerint Iouem, futura praenoscunt et habent in templis honores frequenter maximos; alii autem pro qualitate signorum thesauros inueniunt. Semper autem sic positus Iuppiter usque ad mortem felicem decernit senectutem. [7] Si uero, sic Ioue constituto in diametro Sol fuerit collocatus, nobilem patrem facit et gloriosum, sed patrimonium eius circa medium aetatis tempus dissipabit et rursus postea colligit. Erit autem circa feminarum coitus tardior et filiorum adfectibus separatus. Si uero per noctem fuerit inuentus, mediocres in substantia faciet homines et processu temporis feliciores.

[8] In quinto loco Iuppiter ab horoscopo constitutus magna felicitatum augmenta decernit; facit enim, qui natus fuerit, in maximis populis honoratum, praesertim si in domiciliis uel in finibus uel in altitudine sua uel in domo Solis fuerit inuentus. Quodsi, sic posito Ioue, Mars se bona radiatione coniunxerit, faciet duces habentes etiam uitae ac necis potestatem. Quodsi, sine Marte sic posito Ioue, Mercurius et Luna se <ex> aliqua parte coniunxerint, faciet procuratores regum <aut> rationales. Quodsi, sine his omnibus, Venus ei se sola ex aliqua parte coniunxerit, faciet affluentia felicitatis ornatos; nam, sicut superius diximus, si cum Marte sic fuerit constitutus, is qui sic eum habuerit regali erit semper potestate perspicuus et sententiae eius sic erunt tamquam ab eo c[oni]unctis hominibus diuina documenta proferantur. Erit autem, qui sic eum habuerit, fortis corpore, ualidis ossibus. [9] Et si coniunctionem cum uento Lunae crescentis exceperit, diuinae atque immortalis paene substantiae homines procreabit. Oportet autem semper †eum, si sic Iuppiter fuerit collocatus, quo uento currens Luna ad eum feratur; difficile enim ista ratio colligetur. Nam si, in Aquilone constituto Ioue, ex Austro recedens Luna crescenti ac pleno lumine se iunxerit, in quinto scilicet Ioue loco ab horoscopo constituto et his signis quibus gaudet, uel in domiciliis suis uel in altitudine sua per diem dumtaxat, faciet inuictos imperatores, et qui totius orbis gubernacula tenant, praesertim si, sic Ioue collocato, in his Sol signis in quibus gaudet uel in quibus exaltatur trigonica se ei radiatione coniunxerit. Gaudet autem per diem Solis ac Saturni radiatione adornatus, praesertim si in matutino ortu fuerit constitutus. [10] Quodsi sic positus Iuppiter, sicut diximus, deficientem exceperit Lunam, faciet honestis moribus homines et moderatae dignitatis gratia subleuatos et quibus numquam se onus paupertatis imponat. Quodsi, sic posito Ioue, sine coniunctione illa uentorum quam diximus, crescens se Luna simplici ratione coniunxerit, faciet administratores consulares, frequenter etiam consules ordinarios, praesertim si diurna genitura fuerit. Si uero Mercurius se societate radiationeque coniunxerit, longos annos et uitae maxima spatia decernit; dabit etiam utriusque sexus filios aut geminos, praesertim si ipse fuerit dominus geniturae, uel dominus partis horoscopi, uel dominus eius signi in quo est dominus geniturae collocatus. Quodsi in nocturna genitura contra datorem uitae fuerit collocatus (non enim gaudet Iuppiter in nocturnis genituris), eius aetatis, quaecumque decreta fuerit, duodecim annos aufert. [11] Sed et si in nocturna genitura Mars ei uel Venus uel Luna contrario se ei cursu monstrauerit, maximis eum qui sic natus fuerit faciet uitiis implicari, secundum naturam scilicet signorum atque substantiam. In humanis enim signis sic positus faciet libidinosos et circa amores insana cupiditate praeposteros, facientes ea quae mulieres facere consueuerunt. In quadrupedibus uero signis sic positus uenatores faciet et ferarum amatores et quos semper siluarum deserta delectent et adsiduis laboribus implicatos. In terrenis uero herbarios faciet et plus uolentes scire quam patitur humanae naturae substantia; in aquosis uero piscatores, et quibus circa fluuium uel mare uel paludes sit subsidium, laboriosos sane, ex istis artibus saepe uiuentes. [12] Quodsi, sic posito Ioue, in nocturna genitura, resistentibus ei his quas diximus, Luna ab eo recesserit, inaequalem uitam faciet <et> frequentiores miserias indicit. Sed hoc a malo ex aliqua parte temperabitur, si sic ab eo recedens Luna Veneri se oportuna radiatione coniunxerit. Quodsi, sic posito Ioue, Luna ab eo recedens nullius stellae habuerit coniunctionem, maximas infelicitates, labores miseriasque decernit. Quodsi, sic posito Ioue, recedens ab eo Luna et quodammodo fugiens per quadratum se uel diametrum radiis Martis obiecerit, biothanatos faciet secundum naturalem signi formam atque substantiam. Si enim per diametrum sic a Ioue recedentem Lunam Mars hac, qua diximus, ratione respexerit in nocturna genitura, faciet rixas, pericula et magna semper cum inferiore certamina. Vnde per noctem in hoc signo Iuppiter frequenter malas decernit calamitates.

[13] In sexto loco Iuppiter ab horoscopo constitutus maxima mala decernit; faciet enim natos frequenter exponi, maxime si, in sexto loco constitutus, ipse dominus eius signi fuerit in quo est horoscopus uel in quo est MC. constitutum, praesertim si in nocturna genitura fuerit et si per diametrum Solem uel Saturnum uel Martem respexerit, et si sic positus Lunam deficientem de quadrato respexerit uel cum eodem Luna in eodem signo deficiens fuerit. [14] Quodsi sic positus sine maliuola cuiusdam stellae radiatione crescentis Lunae lumen exceperit, haec quae diximus ex parte aliqua mitigantur; et facit aurifices aut eos, qui neto auro uestes pingunt, facit interdum et argentarios. Sed nihilo minus, etiam si eas artes fuerit largitus, hos eosdem crebra euersione desubitat. Locus enim, id est sextus, habet malitiae propriam praerogativam, et quaecumque stella in ipso loco fuerit, id est in sexto, ad decernenda mala maximas uires ex loci uitio mutuabitur.

[15] In septimo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus, id est in Occasu partiliter, in diurna scilicet genitura, faciet locupletes diuites et longae ac beatae senectutis spatia decernit; sed filiorum locum et coniugis nocturnus maxime uersat; nam et carissimam et moratam uxorem amittat necesse est, et amati filii uel filiae miseram uidebit mortem. Si uero per noctem in eo loco geniturae fuerit inuentus, crescente aetate augmenta patrimonii consequitur, mediocris uero substantiae erit et tantarum facultatum ut ne quid desit.

[16] In octauo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus labefactat frequenter patrimonium et inimicos maximos facit et seditiones frequenter ex populo, et malitiosis semper actibus occupatos, facit etiam ignobiles et stultam iactantes animositatem, praeposteros et quorum furor ad insaniam procedat, praesertim si, sic posito Ioue, cardinem aliquem geniturae maliuola stella possederit. Quodsi, in eo loco constitutus, uel secum habuerit Mercurium uel eum trigonica radiatione respexerit et ei crescens Luna se bona radiatione coniunxerit, faciet aut procuratores regum aut rationales aut quibus nuntiandi potestas conceditur; et semper in prima aetate morientur.

[17] In nono loco Iuppiter ab horoscopo constitutus, si diurna fuerit in genitura, faciet eum qui natus est futura praedicere et reddit deorum semper interpretes. Quidam autem et sacerdotia consequuntur, aliis facit de templis conferri aliquid muneris, sed interdum facit et damna et aestus [et] animi. Si uero nocte in eo loco fuerit constitutus, facit semper falsa somnia somniantes et qui de diis frequenter aliquid mentiantur, et qui de deorum sortibus spem sibi aliquam polliceantur, et qui se ex hoc uegetatos semper existiment.

[18] In decimo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus, id est in MC. partiliter, per diem, publicorum negotiorum faciet principes, faciet maximorum <populorum> decem primos et quibus a populo honores maximi conferantur, claros et qui se uelint semper gratia ostentationis exerere; sed in uita luxuriosos reddit. Quosdam etiam facit magnorum uirorum aut imperatorum negotia tractare; alios per totam uitam suam faciet coronatos. [19] Sed maximas felicitates decernit sic positus, si nulla ei maliuola stella in MC. posita restiterit. Quodsi, sic posito Ioue in MC., maliuola stella restiterit, quicquid ei in prima aetate dignitatis uel honorum uel diuitiarum collatum fuerit, totum in uita posteriore minuitur ac dissipatur et funditus euertitur, nisi Occasus, id est septimus ab horoscopo locus, alterius beniuolae stellae fuerit lumine munitus. Si uero per noctem in decimo loco fuerit constitutus, honestos quidem moribus facit, sed qui cito fallantur et quorum patrimonium frequenti et cita dissipatione depereat.

[20] In undecimo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus maximas decernit felicitates et magnas notitias largitur; dat etiam famosas potestates, fasces etiam et proconsulare decernit imperium, si Sol et Venus bona se ei radiatione coniungant et si Luna, ab Austro recedens, Ioui in Aquilone constituto plena se coniunxerit, id est si tali ad eum cursu feratur qualem in quinto loco descripsimus. [21] Minuuntur autem haec omnia et efficaciam suam perdunt, si in nocturna genitura sic fuerit constitutus. Si uero Mars sic Ioui constituto contrarius fuerit in octauo loco geniturae positus, <in> magnis ac potentibus felicitatibus constitutus et maximis diuitiis cultus, totum quicquid ei uel honorum uel dignitatis conlatum fuerit, miseriarum atque infelicitatis incursione mutatur.

[22] In duodecimo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus maximas decernit infelicitates; facit semper inimicos potentes et qui eum crebra potestate deterreant, praesertim si partiliter horoscopum maliuola stella possederit, uel si, sic Ioue constituto, in VII. <loco a> parte horoscopi Mars fuerit inuentus. Nam si, sic Ioue constituto, id est in XII. loco ab horoscopo, Mars in occasu geniturae fuerit constitutus, id est in VII. ab horoscopo loco, biothanatos sine dubitatione perficiet. [23] Maiora autem erunt haec mala et fortiori calamitate praeualida, si in XII. loco Iouem constitutum per diametrum Sol Saturnusque respexerint. Erunt autem pauperes aerumnosi, si, sic Ioue constituto, in nocturna genitura, deficiens se Luna per diametrum opposuerit. Si uero neque ei Sol neque Saturnus in diametro fuerint et bona geniturae loca possederint nec deficienti lumine Ioui se Luna contulerit, faciet eos qui sic habuerint Iouem quodam subtili artificio saepe pollentes, aut aurifices aut ex auro uestes pingentes aut inauratores aut musiuarios aut ex argento quaedam facientes opera. Appetitur autem atque laudatur, quaecumque ars fuerit, si sic Ioui constituto Veneris sese stella oportuna societate coniunxerit.

[24] In Ioue quoque in duodecatemorium diligenter inquire, ut ex duodecatemorio uires eius diligenti ratione repperias.

IV. MARS

[1] Mars in horoscopi partibus partiliter constitutus, in nocturna genitura et in masculinis signis, faciet militares; matutinus autem si fuerit partiliter in horoscopo constitutus, sine radiatione Iouis, faciet nigrastros <...> alteros largiores, plus uolentes donare quam patrimonii ipsorum substantia patitur, ita ut profusi esse uideantur, sed quorum actus omni semper ratione publicentur. [2] Si uero per noctem horoscopus in Martis domicilio sit constitutus, in signo scilicet masculino, et in eodem signo, id est horoscopo, Mars fuerit inuentus et Iuppiter cum eo sit partiliter in eodem signo aut solida eum radiatione respexerit, faciet bellorum duces, sed quibus omnis committatur exercitus, mortis ac uitae dominos, et quorum aduentum ciuitates semper aut prouinciae maximae perhorrescant, felices, fortes, graues et quorum irae magnis semper indignationibus proferantur. Sed nec coniugem nec filios sic positus caro diligere permittit adfectu. [3] Per diem uero si in horoscopo partiliter fuerit inuentus, calidos, audaces, furiosos, peregrinos facit et in omnibus semper instabiles et <qui>, quicquid ausi fuerint, nulla poterunt ratione complere, sed semper de manibus eorum quicquid nacti fuerint defluit; patrimonia autem eorum, qui sic Martem habuerint, dissipantur. Sed et omnem uitae substantiam, uxores etiam ac filios amittunt, nec aliquid illis [uel ab ipsis] de paterna substantia reseruatur, sed et hanc prima aetate deperdunt. [4] Quodsi sic Iuppiter positum Martem per diem ipse in domicilio suo constitutus uel in altitudine sua uel in finibus suis trigonica radiatione respexerit aut si cum ipso partiliter fuerit, mala eius ex quacumque parte mitigantur. Sed et ego scio, sicut plurimis genituris inueni, multos Marte in horoscopo constituto in exilium datos bene et strenue administrare rem publicam.

[5] In secundo loco Mars ab horoscopo constitutus, si per diem hoc loco fuerit inuentus, maxima mala et magna infortunia decernit, praesertim si in matutino ortu fuerit constitutus; faciet enim alienari a parentibus et a domo sua et in finibus semper errare peregrinis. Quodsi, sic posito Marte, uel cum ipso crescens Luna fuerit uel in diametro constituta uel si quadrata se radiatione coniunxerit, faciet tardos, debiles et qui uulnera de ferro frequenter accipiant; debilitabit autem a frigore aut a quadrupede uulneratos. Quosdam autem facit natos exponi; alios facit saepe captiuos aut ex ingenuitate ad seruitutem trahi; erunt autem semper in aestu animi et in maximis necessitatibus constituti. Quodsi, sic posito Marte, Iuppiter se bona radiatione coniunxerit, constitutus ipse uel in domo sua uel in finibus suis, ex omnibus periculis euadunt et a captiuitate liberantur uel redimuntur et ex seruitute ad libertatem rursus transferuntur; sed ea quae necessaria sunt uitae interdum non habebunt. [6] Si uero per noctem sic fuerit inuentus, milites facit uel athletas, sed et ipsos consueuit facile periculorum continuatione decipere. Adeunt autem simili modo pericula si Iuppiter et Venus, sicut superius diximus, bona se ei radiatione coniunxerint.

[7] In tertio loco Mars ab horoscopo constitutus decernit quidem gloriam, sed cum labore maximo. Alienas res autem, qui sic Martem habuerit, desiderabit et omnibus inuidebit et habebit maximi cuiusdam facinoris malam conscientiam. Quodsi, sic Marte collocato, in XI. geniturae loco Iuppiter fuerit inuentus uel in VII., id est Occasu, facit ut in publicis administrationibus constitutus cum magno labore consequatur, sed maximas patrimonii facultates. 8. Sic autem positus in tertio ab horoscopo loco si sic se Ioui, sicut diximus ante, coniunxerit, maximae potestatis atque honoris regimen ac dominia largitur, ita ut omnes qui ei genere iunguntur honoris ipsius nobilitate superentur. Nam si, in hoc loco constitutus, in domo fuerit, uel in partibus suis, uel in domiciliis uel in altitudine sua, et Iuppiter sic ei sicut diximus ante iungatur, faciet praesides riparum, duces, uicarios, praefectos praetorii et quibus frequenter committatur imperium.

[9] In quarto loco Mars ab horoscopo, id est in IMC., partiliter constitutus, si per noctem fuerit, faciet militares, laboriosos et qui semper in desertis regionibus commorentur, uel ferarum praepositos ac magistros; interdum euersores imperatorum faciet uel iudicum pro qualitate signorum, parentum uero uitam ac patrimonium dissipabit. Dabit uulnera uiduitatis, ruinae; filium uero aut unum dabit aut nullum; qui sic enim eum habuerit in omnibus semper actibus impeditur. [10] Quodsi per diem sic fuerit inuentus, debilitabit omne corpus, faciet languidos, caducos et qui ex ferro uulnera frequenter accipiant; reddet inualidos et quos feminae semper impugnent, et qui a feminis magnis semper molestiis deterantur. Faciet etiam eos sine gratia praestare quod dederint; nam quicumque aliquid ab ipsis fuerit consecutus ingratus illis semper existit. [11] Quodsi sic positum Martem Sol de quadrato uel de diametro respexerit aut cum eo fuerit, fortiora haec mala crebrioraque decernit; frequenter enim <in> maximis periculis constituit. Faciet etiam insanos, lunaticos, si, sic Marte constituto, horoscopus in domo Martis fuerit inuentus, aut si locus Fortunae in loco uel domo Martis fuerit inuentus [uel collocatus], aut si locus Cupidinis uel Daemonis in domo Martis fuerit constitutus.

[12] In quinto loco Mars ab horoscopo constitutus: si per noctem in hoc loco fuerit, et si in domo sua, uel in domo Iouis, uel in finibus suis uel Iouis fuerit finibus, uel in altitudine sua fuerit constitutus et si Iuppiter cum eo fuerit uel de trigono eum ipse in domo sua constitutus respexerit, faciet glorias maximas et patrimonii augmenta magna et omne genus decernit felicitatis; facit etiam honores a populo decerni, cum potentibus uiris uel cum maximis administratoribus fidelis amicitiae gratia coniungit.

[13] Quodsi, sic posito Marte ac Ioue, Luna deficiens lumine Martis se stellae oportuna radiatione coniunxerit, faciet praepotentes, horribiles duces, et quibus maximi committantur exercitus, ut dent etiam uitae necisque auctoritatem, et in magnis administrationibus iuris gladii decernit potestatem. Quodsi ab eo Luna <recesserit>, Venus uero sit cum eo aut de trigono eum respexerit, faciet felices, diuites et qui per semet ipsos gloriam consequantur et qui sint semper uenustate corporis grati.

[14] Si uero per diem Mars in quinto ab horoscopo loco fuerit constitutus, patrimonium eius labefactabit et domicilium frequenter mutat et propter infortunia, quae ei accidunt, peregrinis semper regionibus immoratur; erit autem in periculis non modicis constitutus. Si uero sic positum per diem Martem haec mala decernentem Iuppiter aut Venus uel simul cum eo constituti uel de trigono uel de exagono eum respexerint, lucra maxima ex peregrinitatis incommodo consequetur et cito de peregre reuocabitur ad patriam. [15] Metuendum est autem, quotiens sic per diem constitutus in diametro habuerit Lunam crescenti lumine; maximos enim labores incitat et tales actus [a]ut ad imitationem seruitutis accedant. Nam et si felix esse uisus fuerit, talis eius erit felicitas ut semper alienae subiaceat potestati; facit enim adsessores iudicum maximorum; accusationes, seditiones, turbas, damna faciet et repentina pericula, et ex aliqua corporis parte debiles, interdum insanias et languores tales facit, ut nimio febris ardore adusti ad insaniam transferantur. Faciet etiam uincula, carceres et custodias, nisi respiciens Iuppiter Lunam in diametro Martis constitutam uel ipsum Martem ipsarum calamitatum miserias mitigarit. Quotienscumque enim, sic posito Marte ac Luna, Iuppiter <nulla> radiatione respexerit, eos qui sic nati fuerint <in> maximis periculis constituit, sed omnium praesidio desperatos repentinis facit Iuppiter praesidiis liberari. Filios etiam per diem in hoc loco constitutus sine testimonio Iouis denegabit.

[16] In sexto loco Mars ab horoscopo constitutus multa mala decernit; nam et filiis nocebit et inaequalitatem uitae faciet; ualitudines decernit, pro signorum scilicet natura; nam in curuis signis praemori facit, interdum claudos et gibberosos. In hoc loco omnium ualitudinum uitia cernuntur, si tamen partiliter ipse locus fuerit inuentus et si partiliter Mars in eo signo fuerit constitutus.

[17] In septimo loco Mars ab horoscopo partiliter constitutus, id est in Occasu, maxima mala et immensa pericula decernit. Faciet enim laboriosos, homicidas et sceleratos, reos, facinorum inuentores aut tortores aut carnifices aut proditores. Quodsi [in] domum suam in Occasu positus per diametrum respiciat, non faciet biothanatum (numquam enim Mars domum suam euertit); sed tunc facit oligochronium, si horoscopus et Luna fuerint Iouis praesidio protecti. Quodsi non fuerit horoscopus in domo Martis, oligochronios reddit, praesertim si per quadratum uel diametrum, id est in hora uel in MC., pleno lumine constitutam Lunam respexerit. [18] Sed generaliter Mars in septimo ab horoscopo loco constitutus, id est in Occasu, per diem et per noctem biothanatos facit pro qualitate signorum. Fortius tamen hoc malum decernit et manifestius in alienis signis; nam in hoc loco si fuerit inuentus, tunc dolores et lacerationes corporis facit et aut praecipitat aut interimit aut in carcere uinculis constitutos perpetuis et mortiferis calamitatibus deprimit. [19] In nocturnis genituris dolores et aestus faciet ex omnibus actibus, sed ex ferro uulnera frequenter infligit et uulnera ipsa facit ignita cauteriorum adustione curari. Facit absconsos corporum et immensos dolores, praesertim cum ipse temporum dominus fuerit uel a Luna plena ipse diuisa cibi temporum spatia possederit. [20] Si uero, Marte in septimo loco constituto, Saturnus aut in hora aut in MC. partiliter sit constitutus, uel si Luna plena feratur ad Martem uel minuta ad Saturnum, magnorum malorum, funestae calamitatis infortunia decernunt. Tunc accusationes, tunc uincula, tunc carceres, tunc damnationes, tunc contra eum capitales sententiae proferuntur; aut enim bestiis obicitur aut per praecipitia iactatur aut ruina deprimitur aut domesticis insidiis laniatur aut a latronibus interimitur aut in nauigio perit. Sed haec pro genere et qualitate signorum decernuntur; nam in terrenis signis constitutus feris faciet obici; in solidis uero opprimi a ruina facit aut in praecipitia iactari; in aquosis constitutus naufragio submergit; in humanis uero signis constitutus gladio facit interire. [21] Si uero Sol in diametro fuerit uel cum eo uel in alio geniturae cardine, uiuos facit exuri, ut omnifaria in hoc loco constitutus misera calamitate hominem et flebili nece cum atrocitate disperdat. Sed ante diem ultimum uitae habebit actus, qui in septimo geniturae loco habuerit Martem, aut de igne aut de ferro aut de quadam uiolentia aut de tormentis aut de homicidiis. Sed et locum coniugis ac filiorum uehementissime persequitur Mars in septimo constitutus loco.

[22] In octauo loco Mars ab horoscopo constitutus: si per diem in hoc loco fuerit, aut patrimoniorum denegat facultates aut eos qui habent patrimonium, misera facet proscriptione nudari. Quodsi Solem et Lunam in diametro habuerit, decernit extinctis oculis caecitatem. Solus autem in hoc signo constitutus faciet penurias, angustias, aestus, turbas, seditiones, pericula. [23] Si uero, sic Marte constituto, Luna in anafora horoscopi fuerit, id est in secundo ab horoscopo loco, Iuppiter uero nulla se his radiatione coniungat et alienus ab his sit nec horoscopum uideat, biothanatos facit, sed secundum signorum naturam atque substantiam. In humanis enim signis, sicut diximus, constitutus si fuerit, ab hominibus gladio perimitur; sed a piratis aut a latronibus aut a domesticis interemptus, qui sic Martem habuerit, occiditur aut gladio percutitur sententia iudicantis, uaria criminum diuersitate conuictus. Frequenter tamen sic cum Luna positus, sicut diximus, sine Veneris aut Iouis testimonio, gladiatores facit, sed eos qui <in> conspectu populi crudeli necis atrocitate depereant. In terrestribus uero signis, in desertis locis faciet occidi, multiplici tamen prius periculorum continuatione turbatos. In quadrupedibus uero signis faciet <a> bestiis comprehensos misera laceration laniari. In aquosis uero signis constitutus cum Luna, hac ra[dia]tione qua diximus, aut in stagnis aut in mari submergi facit aut occisos a piratis undis facit fluctibusque disperdi. In solidis uero signis constitutus per praecipitia lapsos interimit. In igneis uero signis constitutus exuri faciet. [24] Per noctem uero in hoc signo constitutus, id est in octauo loco ab horoscopo, faciet callidos, periculosos sed argutos; tamen <in> publicis actibus aut in claris eos qui sic Martem habuerint constituit, sed mortem nihilominus decent biothanatam aut repentinam, sicut apoplectici interire consuerunt. Sed si Iuppiter sic positum Martem quacumque radiatione respexerit uel si cum eo fuerit, haec quae diximus mala ex parte maxima mitigantur. [25] Sed si in horoscopo Iuppiter partiliter fuerit inuentus, horoscopus uero ipse sit in domo Iouis [uel] Venerisque stella prospera se Ioui radiatione coniungat et obstiterit Marti hac qua diximus radiatione grassanti, omnia haec calamitatum funera maxima parte mutantur. Flebiles enim casus et misera semper infortuniorum incommoda et in hoc et in ceteris locis decreta per Martem mutantur atque mitescunt, si impetus Martis bono Veneris ac Iouis testimonio mitigentur.

[26] In nono loco Mars ab horoscopo constitutus bonus erit circa uitam et gloriam; et si Iuppiter in horoscopo fuerit constitutus, in nono loco Marte posito, felices facit, et facile omnia consequuntur. Si uero nocte, in nono loco Marte constituto, Iuppiter in parte horoscopi fuerit inuentus, potestatem maximam administrationum et ius gladii decernit et facit eum qui sic natus fuerit exercitum ducere. Frequenter tamen sic positus in peregrinitate decernit incommoda. [27] Si uero in nono loco constitutus in domo Mercurii uel Veneris fuerit, doctos et famosos facit oratores. Si uero aut in domo sua fuerit aut in domo Iouis aut in altitudine sua <et> Iuppiter in hora non fuerit collocatus, faciet diis terribiles, et qui omnia periuriorum genera contemnant. Erunt autem omnibus daemonibus terribiles et quorum aduentum praui daemonum spiritus fugiant et qui sic laborantes homines, non ui uerborum, sed sola sui ostensione liberent; et quamuis sit uiolentus daemon qui corpus hominum animumque quatiat, siue ille aërius sit siue terrenus siue infernus, istius hominis iussione fugiet et praeceptis eius cum quadam ueneratione terretur: hi sunt qui a uulgo exorcistae dicuntur. Sed talis erit, si in nono loco, sicut diximus, habuerit Martem, ut laborantem hominem ab omni malignorum daemonum spiritu facile possit iussionis suae auctoritate purgare.

[28] In decimo loco Mars ab horoscopo constitutus, id est in MC. partiliter, in nocturna genitura scilicet, si in masculino signo fuerit inuentus in suo domicilio uel in Iouis, sed eius cuius diximus generis, uel in altitudine sua, faciet quidem periculosos et uario genere saepe deceptos, sed nihilominus praesides, duces, uitae necisque dominos, tribunos, terribiles prouinciis et ciuitatibus. [29] Si uero in MC. per noctem constitutus, in quali diximus signo, coniunctionem Lunae uenientis acceperit, Iuppiter uero alium geniturae possederit cardinem, et ipse nihilominus uel in domo sua uel in altitudine sua uel in suis finibus constitutus, potentes duces ac totius orbis dominos efficiet. Quodsi sic positum Martem Iouis deseruerit stella nec ipsi <se> aliqua radiatione coniungat nec in ceteris geniturae cardinibus fuerit inuenta, faciet nihilominus armatos, uel praepositos, uel tribunos, uel minoris loci duces aut magnarum prouinciarum et, licet in minoris dignitatis loco constitutos, habentes tamen gladii et uitae et necis potestatem.

[30] Quodsi, sic constituto Marte sicut diximus, Ioue etiam, sicut ante diximus, in ceteris geniturae cardinibus constituto, in his in quibus diximus signis et in his partibus, Saturnus in alio geniturae cardine fuerit constitutus, erunt quidem reges, imperatores, potentes, maxime terribiles, periculosi, ciuitatum euersores uel fabricatores, sed modicae uitae, id est oligochronii. Quidam autem et malo fine depereunt; in peregrinis locis constituti amittunt uitam pariter et regnum, uel in aliena potestate positi moriuntur. [31] Si uero in MC. Mars in feminino signo fuerit inuentus <...> cuiuslibet stellae uel suo uel Iouis, nocte scilicet, faciet nihilominus honestate fulgentes; et in masculino tamen signo per noctem <et> in feminino in MC. constitutus denegat filios. [32] Si uero per diem in hoc loco fuerit inuentus, id est in MC., inefficaces homines faciet, quos conuenerit in omnibus actibus uariis generibus impediri; decernit etiam damna maxima et amissionem patrimonii, faciet etiam proscriptiones et condemnationes. Aliis onus peregrinationis indicit, aliis maximas inponit necessitates, alios fugere compellit, aliis decernit exilia, alios facit peregre uel in exiliis deperire.

[33] In undecimo loco Mars ab horoscopo constitutus bona multa decernit et augmenta patnmonii largitur et amores a populo; frequenter dat maximae dignitatis insignia, si sic eum positum cum deficiente Luna Iuppiter bona radiatione respexerit aut si cum eo fuerit aut trigonica se societate coniunxerit; tunc enim facit iudices habentes ius gladii cum maximis dignitatis insignibus.

[34] In duodecimo loco Mars ab horoscopo constitutus, si per diem in hoc loco fuerit inuentus, aegritudines maximas decernit et malis uitiis implicat et a seruis crebras concinnat insidias et facit talem cui semper serui nocere desiderent; et omnibus eius <actibus> multiplices per seruos spargit infamias. Frequenter autem propter inclusos quosdam aut in custodia constitutos aut etiam damnatos, aestus, angores, sollicitudines, damna periculaque decernit. Sed haec omnia mitigantur, si sic Mars positus in nocturna genitura fuerit inuentus.

[35] Optare autem debemus in omnibus genituris atque in omnibus locis ut Marti qualibet radiatione quolibet ex loco Venus se ac Iuppiter semper opponant; tunc enim impetus eius, ex qualicumque parte, languescunt, cum istarum stellarum fuerit testimonio mitigatus. Sed et illud debemus optare ne quando per diem cardinem aliquem Mars geniturae possideat; si enim per diem partiliter in aliquo geniturae cardine fuerit inuentus, uario contra eum qui natus fuerit genere grassatur. In cardine enim Marte posito, si ei per diem Iuppiter se coniunxerit in alio cardine [per diem Mars fuerit] inuentus et Saturnus alium cardinem geniturae possederit, faciet biothanatos aut ipsos sibi inferentes necem. [36] Verum si, in cardine per diem constituto Marte, in alio cardine Venus fuerit inuenta, faciet assiduis amorum illecebris fatigari aut interfectores uxorum aut ipsos sibi inferentes necem. Si uero Mars per diem aliquem cardinem geniturae possederit et Mercurius <in> alio fuerit geniturae cardine constitutus, cardiacos faciet et qualicumque ratione damnatos. Si uero in aliquo per diem geniturae cardine Mars fuerit inuentus et Sol in alio geniturae cardine sit positus, faciet quocumque modo [libet] semper exuri. [37] Si uero Luna simili se radiatione coniunxerit et si Luna crescenti sit lumine, faciet biothanatos et matres eorum acerba necis morte prosternit. Sed si Luna aliena ab eo fuerit et sine alicuius stellae coniunctione in quolibet geniturae cardine per diem fuerit inuentus, maximas ualitudines, uitia, aegritudines debilitatesque decernit. Gaudet autem coniungens se deficienti Lunae semper et Veneri; unius enim has tres stellas, id est Martis et Lunae et Veneris, in institutionis libro, sicut meministi, conditionis esse monstrauimus. [38] Si uero in quocumque cardine geniturae per diem fuerit constitutus et alium geniturae cardinem Mercurius acceperit, magna et immensa et sine modo pericula decernit; quicquid enim mali in rebus humanis est, id totum ex ista stellarum coniunctione decernitur. Et illud meminisse debemus quod et per diem Mars in cardinibus constitutus semper subolem denegat. Si filiorum locus in signo eius fuerit inuentus, ipse in cardine constitutus, quia ipse dominus est eius loci, filios denegabit. Sed et si in alieno domicilio filiorum locus fuerit inuentus et dominus ipsius signi cum Marte fuerit, uel si Mars eum de diametro uel quadrato respexerit, filios denegabit. [39] Si uero per noctem ipse dator uitae fuerit, maxima aetatis spatia largitur. Si in diurna genitura ipse dator uitae fuerit, faciet in primo aetatis gradu positos interire. Si uero alter fuerit dator uitae et Mars per quadratum uel per diametrum restiterit, minuet ex hac aetate quae ei decreta fuerit annos quindecim. Si uero inter se et Saturnum mediam Lunam positam acceperit, debilitat atque amputabit partem corporis pro qualitate signi in quo Luna fuerit inuenta. Si uero Lunam crescentem per diametrum uel quadratum uiderit, eos qui nati fuerint aut statim perimit aut faciet exponi.

[40] Sed ut uerius potestatem colligas Martis, duodecatemorium eius et fines duodecatemorii diligenter inquire.

V. DE SOLE

[1] Sol in parte horoscopi constitutus difficile fratres dabit; in masculino autem signo constitutus, in domo sua aut in altitudine sua, et beniuolae stellae radiatione coniunctus <aut a> beniuolis protectus, magnae nobilitatis largitur insignia. Si uero maliuolae stellae, [in] Sole in horoscopo constituto, prope radiis accedant, oculorum aciem ex maxima parte debilitat. Sed quia diximus eum maximas decernere felicitates, omnia debemus specialiter explicare.

[2] Cum Saturno in horoscopi cardine partiliter constitutus, in his quibus diximus partibus, per diem, imperatores faciet ac reges; quodsi uires eius leuiter fuerint impeditae, consulares faciet <et> proconsulares et dat ordinarios consulatus. Si uero Mars sic Solem positum, sicut diximus, aspexerit, uel si cum eo positus fuerit, cum maxima inuidia et cum magnis periculis et impedimentis, magnis pugnis aut difficultatibus, ducatus, imperia potestatesque decernit. [3] Si uero, Sole in horoscopo, per diem, in his in quibus diximus signis partiliter constituto, alium Iuppiter cardinem geniturae possederit, Mars uero in MC. fuerit partiliter inuentus, in masculino scilicet signo, Luna etiam in aliquo sit geniturae cardine plena lumine uel in anaforis cardinum, eum qui natus fuerit, per totum orbem faciet imperia, ut in tali potestatis administratione constituti potestas eius, licet non sit dominus ac rex, per totius orbis tamen spatia dirigatur. [4] Si uero Mars in MC. fuerit uel in Occasu, sic Sole et Ioue, sicut diximus, constitutis, Luna uero cum Marte uel in MC. fuerit inuenta, pleno scilicet lumine, uel in octauo geniturae loco, eos qui sic nati fuerint duces aut reges aut administratores, biothanatos facit aut aliqua ratione captos mala faciet morte prosterni, secundum naturam scilicet signorum atque substantiam. Faciet autem interdum depositum ab honoribus suis ab omni potestate deici. [5] Sed et si Mars cum Luna non fuerit sic, sicut diximus, iunctus et solus in cardinibus geniturae fuerit inuentus, uel in cataforis uel in anaforis eorum, Sole in horoscopo, sicut ante diximus, constituto, nihilominus qui nati fuerint duces uel reges uel administratores, captiuos uel biothanatos faciet uel cum summo dedecore a sua potestate deponi. Sed et si Sol in parte horoscopi fuerit inuentus, si Saturnus partiliter [in] IMC. possederit, simili modo reges, duces et potentissimos administratores facit. [6] Si, sic Sole posito ac Saturno, Mars in secundo ab horoscopo uel in octauo loco fuerit inuentus, et Luna plena luminibus in aliis cardinibus fuerit inuenta, uel in secundo ab horoscopo loco, uel in octauo cum Marte, eos, qui nati fuerint duces uel reges uel administratores, biothanatos facit et exules et captiuos. Si uero Sol solus in parte horoscopi fuerit inuentus, in quibus diximus signis (hoc enim te meminisse conueniet), et Mars in anafora Lunae fuerit inuentus, Luna in ceteris cardinibus uel in anaforis cardinum constituta, eos, qui nati fuerint reges uel duces uel administratores, simili modo biothanatos facit uel cogit eos isto honore priuari. [7] Si uero Sol in parte horoscopi fuerit inuentus et Luna in ceteris cardinibus geniturae uel in anaforis uel in cataforis cardinum fuerit inuenta et Mars se nulla illis radiatione coniunxerit, sit uero Iouis stella aut cum Sole in parte horoscopi constituta aut in ceteris cardinibus inuenta, uel in anaforis uel in cataforis cardinum, ii qui nati fuerint reges totius orbis gubernacula possidebunt, euertentes alias ciuitates, alias subleuantes. Si uero sic positus Mars Solem, Lunam Iouemque respexerit aut cum ipsis positus aut in cardinibus inuentus aut in anaforis aut in cataforis cardinum constitutus, malas mortes faciet his quibus diximus, sed et uitia et ualitudines decernit; sed secundum naturam signorum et secundum has corporis partes, quas diximus signis esse diuisas, ualitudines et uitia decernuntur et casus mortium. [8] Si uero, sic his omnibus collocatis sicut diximus, Saturnus in anaforis [eorum] uel in cataforis cardinum fuerit inuentus, imperium quidem tantum quantum diximus non habebunt; nihilominus tamen maximos potentia uiros ac famosos iudices faciet aut magnarum legionum praepositos aut tribunos, sed efficaces et terribiles, sed non perseuerantes in his dignitatibus ac potestatibus, sed aut captiuos eos faciet aut in exilium agi aut facit biothanatos interire.

[9] Platice uero Sol in signo horoscopi constitutus faciet ingenuos, nobiles; sed platice Sole in signo horoscopi constituto, si Iuppiter et Venus et Mercurius in ceteris geniturae cardinibus fuerint constituti, magnos uiros faciet, et quibus <a> parentibus maxima bonorum felicitas comparetur, et qui a prima aetate in rebus bonis ac prosperis crescant, ita ut sint semper ab incursu paupertatis alieni. [10] Sed si sic hos omnes positos Saturnus de trigono respexerit uel de exagono, uel etiam si pariter fuerit constitutus, perpetua felicitas istis decernitur. Sed si sic omnes positos — id est Solem in signo horoscopi, Iouem, Venerem, Mercurium in ceteris cardinibus, Saturnum uero in trigono aut in exagono aut <eodem> loco cum ipsis constitutum —, Mars aliqua radiatione respexerit aut cum ipsis constitutus aut hos omnes de quadrato respexerit aut de diametro se huic stellarum commixtioni coniunxerit, faciet maximos iudices, potentes, habentes uitae et necis potestatem, sed fures, rapaces, et qui res alienas auaro rapiant cupiditatis instinctu. Sed nihilominus hos eosdem, post maximam depraedationem uel post maximas rapinas uel post immensa furta, exules facit aut biothanatos. [11] Si uero nocte Sol in horoscopi signo fuerit inuentus, sordidiore genere facit procreari. Quodsi per noctem Solem in horoscopo constitutum Saturnus aut Mars per quadratum respexerint aut per diametrum <uel> simul cum eo fuerint, et ille se illis quacumque radiatione coniunxerit, maiores quidem fratres perimit, sed et ipsius vitae atque omnem patrimonii substantiam, sed et actus omnes peruertit ac dissipat. Sed semper in omnibus cardinibus geniturae Sol constitutus maiores fratres omnes debilitabit aut, qui sic habuerit, inter omnes fratres primum facit nasci.

[12] In secundo loco Sol ab horoscopo constitutus faciet per semetipsos patrimonia quaerentes et in omni uita suaues ac bonos. Sed hos eosdem languidos facit et paruae uitae et uariis faciet contrarietatibus impediri, et qui semper sint in vita sua uaria terroris trepidatione solliciti. [13] Si uero, in hoc loco constituto Sole, eum Venus ac Iuppiter bona radiatione respexerint, uel de trigono, uel de exagono, uel si cum ipso fuerint collocati, bonorum aliquid repentinum dabit et felicitatis incrementa non modica; nam iacentes homines et abiectos ad publicum faciet incremento dignitatis adduci. Sed hoc ei magno labore et cum maximo impedimento decernitur et cum patrimonii iactura uoluntaria. Vnde quicumque sic Solem habuerit constitutum, nihil appetat, ad nullam rem audeat, cum sciat se, sic posito Sole, in omnibus actibus impediri.

[14] In tertio loco Sol ab horoscopo constitutus patri malam mortem decernit et ipsos qui sic eum habuerint inualidos faciet, sed in consiliis bonos ac graues; faciet autem procuratores ciuitatum aut rationes publicas tractantes aut fisco praepositos aut fisco patronos, si bona se ei Iuppiter et Mercurius radiatione coniunxerint; sed uxorem et filios tardius consequentur. [15] Si uero in tertio geniturae loco positus sit, in domo sua uel in domo Iouis uel in domo Veneris, uel in domo Mercurii uel in altitudine sua uel in altitudine Iouis uel Veneris uel Mercurii, faciet religiosos deorum cultores, qui simulacra deorum per se facta religiosis consecrationibus dedicent et qui fabricationibus templorum iussu principum uel iudicum praesint. In aliis uero signis, sicut diximus, positus, facit in templis ignobilia officia aut seruile aliquod ministerium. [16] Si uero, in tertio loco ab horoscopo constituto Sole, Saturnus aut Mars aliqua se ei radiatione coniunxerint uel si cum eo fuerint, faciet periuros, perfidos et crebris ob hoc denotationibus miseros, ganeones et qui sordida et absconsa loca semper sectentur et qui contra diuinitatem irreligiosa proferant uerba, sed assiduis animi fatigationibus aestuantes.

[17] In quarto loco Sol partiliter ab horoscopo constitutus, si in eo loco positus Martis et Saturni aliqua fuerit radiatione pulsatus, patri primo mortem decernit et generis totius euersionem aut labem totius patrimonii facit. Ipsi uero qui sic eum habuerit interpellationes et molestias plurimas et contrarietates et impedimenta ex maxima parte decernit. Sed bonam senectutem faciet, ita ut in hac aetate constituto lucra maxima conferantur; sed erit circa adfectus uxoris instabilis.

[18] In quinto loco Sol ab horoscopo constitutus faciet amabiles, honoratos, et qui omnia facile consequantur et quibus cuncta amicorum praesidio conferantur. Sed si, sic Sole posito, praesens in eodem signo se Veneris stella sociauerit uel de exagono coniunxerit, coronarum largitur insignia et praetexta[rum] ueste decorabit; sed et a populo honores ei qui sic Solem habuerit maximi conferuntur. Quodsi maliuolae stellae cum Sole in eodem loco fuerint, nihil mali poterint decernere nec perpetrare propter loci naturalem bonitatem, sed solum filiis nocebit. Si uero in eo loco solus fuerit inuentus, minores erunt hae quas diximus felicitates et sic nocebit filiis, ut indicat perpetuas orbitates aut ut ex casu filiorum maxima doloris tormenta patiatur.

[19] In sexto loco Sol ab horoscopo constitutus multa mala decernit; semper enim nocebit et graues ac longas aegritudines faciet. Quodsi, sic <Sole posito>, Mars in horoscopo fuerit inuentus, actus quidem publicos faciet, sed infligit ei uulnera frequenter ex ferro; patrem uero faciet aut mala interire morte aut cito mori aut aliqua ratione damnari, sed et omnem substantiam uariis facit generibus deperire, <si>, in sexto loco Sole posito, in decimo ab horoscopo loco, id est in MC., nulla stella fuerit inuenta. Nam si, in sexto loco <Sole> constituto, quaecumque stella decimum locum, id est MC., possederit, faciet locupletes, diuites, affluentes et quibus paterna successione maxima felicitas comparetur. Si uero, in sexto loco Sole posito, nulla <stella> in MC. fuerit constituta, Iuppiter uero et Venus cum eodem Sole in sexto <loco> fuerint inuenti, quicquid malorum decretum fuerit mitigatur et tota infelicitatis impeditur improbitas.

[20] In septimo loco Sol ab horoscopo constitutus maxima uitia et ualitudines decernit, praesertim si sic Solem positum Mars et Saturnus aliqua radiatione respexerint uel si cum eo fuerint collocati; secundum enim naturam maliuolae stellae, quae cum ipso fuerit collocata, indicit uitia aegritudines <...> si Mars, calidas et ignitas. Quodsi Luna cum eo uel in septimo loco fuerit inuenta uel, in septimo loco Sole constituto, Luna in horoscopo uel in MC. partiliter fuerit collocata, magnos, potentes, nobiles faciet et quibus committantur maximae potestates, praesertim si fuerit in domo sua aut in altitudine sua aut in domo Iouis constitutus et si locus Fortunae partiliter et per computum diligenter inuentus in aliquo cardine fuerit collocatus. [21] Si uero, sic Sole et Luna constitutis, sic etiam Fortunae loco collocato, Iuppiter aliquem geniturae cardinem tenuerit, imperatores, reges faciet, sed bonos, beniuolos. Faciet etiam duces potentes et administratores fortes, temperatos, efficaces, prouincias et ciuitates subiugantes. Quodsi his omnibus — Sole scilicet et Luna et Ioue et loco Fortunae —, sicut diximus, positis, Mars et Saturnus in secundo aut in octauo ab horoscopo loco, fuerint constituti, amittunt imperia et ex honoribus aut administrationibus suis cum dignitatis iactura deponuntur et aut ab inimicis gentibus aut ab aduersariis atque aemulis opprimuntur. Faciet etiam ut ipsi sibi manibus suis inferant mortem, sed et captiuos faciet hos eosdem aut exules. [22] Si uero, in septimo loco geniturae uel in quocumque alio cardine collocato Sole, ei Mercurius se in eodem loco positus iunxerit, uel matutinus uel uespertinus, litteratos faciet, qui maximam ac uariam litterarum scientiam consequantur. Si uero sic Soli ac Mercurio positis Saturnus se coniunxerit, malitiosos facit, maliuolos, pessimos, et qui uelint difficilium litterarum notitiam habere uel qui easdem ipsas difficiles litteras faciant. [23] Si uero per noctem fuerint inuenti Sol et Mercurius et Saturnus, lapidarios facient aut pollinctores aut funerarios aut quibus sepulchrorum cura aut custodia mandetur. Faciet etiam armentarios, bubulcos, pastores, equorum domitores equarumque, pastores porcarios et his similia secundum naturam potestatemque signorum. Et si, in nocturna genitura, Sole et Saturno septimo loco constitutis, sed et Mercurio, Venus in eodem loco fuerit inuenta uel in sexto loco uel in duodecimo [et Saturnus constitutus Venus cum ipsis fuerint,] eunuchos faciet et mulieres uiragines et quae se numquam uirili coitu coniungant uel, si se aliquando uiro coniunxerint, numquam concepturas aut edituras partum. [24] Si uero sic his positis Mars se aliqua radiatione coniunxerit uel cum ipsis fuerit inuentus, hermafroditos faciet, in quibus se duplex natura coniungat. Quodsi sic his omnibus constitutis Luna se aliqua radiatione coniunxerit, uel si cum ipsis fuerit inuenta, archigallos facient et qui uirilia propriis sibi amputent manibus. Facient etiam lenones et qui meretrices suis uelint procurationibus elocare. [25] Sed in sexto loco cum Sole constituti haec eadem faciunt, si nulla stella in MC. constituta istius malitiae soluerit atrocitatem; nam si qua in MC. fuerit inuenta, his omnibus sic inuentis, <id est> in sexto loco constitutis, omnia quae diximus mitigantur. In secundo uero loco geniturae uel in quinto uel in undecimo si Mercurius cum Saturno fuerit inuentus, Sole cum his in eodem loco constituto, [uel non constituto], malitiosos in omnibus actibus faciet aut aduocatos aut iure peritos aut scribas aut exceptores aut hortorum praepositos aut aquarum distributores. [26] Quodsi sic his positis, in his in quibus diximus locis, Mars se aliqua societate coniunxerit uel si cum his fuerit inuentus, erunt homicidiis publicis praepositi et exceptores earum sententiarum quae de hominum capitibus proferuntur, aut cornicularii aut commentarienses, sed quibus <...> cura committitur, aut clauicularii aut carceris custodes et quibus publicarum catenarum uincula committantur, aut praepositi carnificum aut carnifices et qui damnatos homines flagellis lacerare consuerint et cetera his similia. [27] Si uero, his omnibus, sicut diximus, in his <locis> constitutis, Iuppiter et Venus aliqua se radiatione coniunxerint uel si cum his fuerint inuenti, nihil quidem eorum facient quae ante diximus; [in] illa enim soli decernunt. Cum Ioue uero et Venere sacerdotes facient, uictimarios et qui sacris praesint uel qui pecora sacra aut sacris aut religionibus destinata pascunt uel qui in templis aliquo fungantur officio aut qui de templis maxima munera consequantur. [28] Sed hae omnes stellae quas diximus, etiam in duodecimo loco partiliter constitutae, haec eadem simili ratione decernunt; sed hi ipsi homines tardiores, sed ex his omnibus in quibus fuerint collocati et glorias habebunt et principatum. Sed et in sexto loco constituti hi omnes, si talia stella, sicut ante diximus, in MC. fuerit inuenta, haec eadem simili ratione decernunt. Quodsi in septimo geniturae loco uel in quocumque alio cardine solus Sol cum Marte fuerit inuentus, uel in secundo geniturae loco uel in quinto uel in octauo uel in undecimo, [m]artes dabit ex igne et ferro et quae ex alia duritia fabricentur. Sed in cardinibus Sol et Mars pariter constituti perpetua haec artificia decernunt.

[29] In octauo loco Sol ab horoscopo constitutus patrem cito faciet interire. Si uero cum eo Mars aut Saturnus fuerint inuenti aut de diametro ei oppositi aut de quadrato coniuncti, facient alienos deliros aut cardiacos aut freneticos; sed secundum naturam signorum haec ualitudinum uitia decernuntur. [30] Si uero, in octauo loco Sole posito, in diametro Luna fuerit constituta, nondum soluta coniunctione, sed plena lumine, sed et si cum eo synodica in octauo loco fuerit inuenta, Saturnus uero et Mars per diametrum uel simul constituti pariter <fuerint>, uel si se illis quadrata radiatione coniunxerint, ualitudines et debilitates maximas facient. Nam caput malitiosis humoribus onerant, et, ex humorum statiua perseuerantia qui circa caput collecti fuerint, facient caducos et lunaticos, aut adsidua interceptione deficere faciunt, etiam aliena uerba proferre faciunt; aliorum humeros graui iactura debilitant, aliis maculas, lepras, impetigines, thisim, hydropem <infligunt>, alios elefantiacos faciunt, alios claudos, alios gibbos, alios paralyticos, aliorum maximas partes amputant corporis; sed haec secundum differentiam signorum atque naturam omnia decernuntur. Nam similia faciunt <in> secundo ab horoscopo loco et in sexto et in duodecimo et in octauo, sicut diximus, constituti. [31] Quodsi sic omnibus, sicut diximus, positis, Iuppiter se et Venus aliqua radiatione coniunxerint, uel simul cum ipsis positi, uel si trigonica radiatione respexerint, uel si Lunae se coniunxerint, hae omnes ualitudines quas diximus tales erunt ut mederi et curari possint. Sed et si sic beniuolis stellis collocatis, Ioue scilicet et Venere, maliuola stella coniunctionem Lunae uenientis exceperit, uitium quidem atque aegritudo perpetua erit, sed et diuinitatis alicuius prouidentia ualitudinis acerbitas mitigatur. [32] Quodsi his omnibus, sicut diximus, collocatis Mercurii se coniunxerit stella aut cum ipsis posita aut in exagono collocata, ualitudines istas quas diximus aut remedio aliquo aut cantationibus compescit aut mitigat, [a]ut omnifariam his remediis ab incursu ualitudinum liberentur, praesertim si Luna Ioui se crescens aut Veneri minuta lumine coniunxerit. Quodsi in ista stellarum dispositione quam exposuimus, Luna semper Mercurii stellae se coniunxerit et cum eodem collocata a beniuolis stellis uel de trigono uel de exagono radiata fuerit, ad deos confugiunt et illic manebunt ab ipsis remedia postulantes. Quodsi Luna se Mercurii stellae coniunxerit, sic Sole et Saturno et Marte, sicut diximus, positis, Iuppiter uero et Venus in auersis et deiectis locis fuerint inuenti, insanos, lunaticos, daemoniacos faciunt et qui ex his uitiis perpetuis calamitatibus implicentur, ita ut et biothanata morte depereant. [33] In nono loco Sol ab horoscopo constitutus fabricatores deorum facit, uel cultores [deorum] diuinorum simulacrorum, uel ornatores deorum, uel fabricatores templorum aut hymnologos et qui laudes deorum cum iactantiae ostentatione decantent, ex quibus rebus gloriam et honores habebunt. Et facit autem sic Sol positus patrem felicem, sed et ipsi et patri eius uarias uitae mutationes multiplicesque decernit. Et si beniuola stella, sic Sole posito, in anafora MC. fuerit inuenta, in peregrinis locis constituti augmenta felicitatis maxima consequentur. Si uero in hoc loco maliuola stella fuerit inuenta, multa incommoda in peregrinitate patietur et peregre cum dolore morietur.

[34] In decimo loco Sol ab horoscopo partiliter constitutus in diurna genitura, id est in MC., in domo sua, aut in domo Iouis, aut in ea parte in qua exaltatur, faciet reges quibus a patre tradatur imperium, aut duces quibus hoc honoris simili modo paternis cum honoribus conferatur, aut administratores et consules et proconsules, sed quibus hoc ex paterno dignitatis merito deferatur.

[35] Quodsi, sic Sole posito, Mars alium geniturae possederit cardinem, regna, ducatus, administrationes, consulatus, proconsulatus per pericula et per pugnas et per inuidiam consequentur. Quodsi Sol in MC. in his signis in quibus diximus partiliter fuerit inuentus, Mars uero in occasu, id est in septimo geniturae loco, fuerit constitutus et Luna in alio cardine geniturae plena luminibus Martem respexerit, id est aut in hora posita aut in MC., facit eum qui natus fuerit siue rex siue dux siue consul siue proconsul siue administrator, exulem captiuum. [36] Sed et si Sol, sicut diximus, in MC. fuerit collocatus, Mars uero in secundo horoscopi loco uel in VIII. loco fuerit constitutus et Luna per diametrum uel per quadratum Martis exceperit radios uel cum ipso pleno fuerit lumine constituta, simili modo hos eosdem quos diximus, biothanatos, exules, captiuos facit. Quodsi, sic Sole sicut diximus posito, Mars alienus ab his locis fuerit quae diximus, Iuppiter uero in cardinibus fuerit inuentus aut in cataforis et Luna aliquem geniturae possederit cardinem plenaque luminibus Ioui se radiatione coniunxerit, hos eosdem reges aut duces faciet potestatem suam per spatium totius orbis extendere. [37] Platice uero Sol in eo signo constitutus in quo est MC., nobiles parentes faciet, honestos, praesertim si sic Solem positum beniuola stella aliqua radiatione respexerit; at minuuntur [autem] etiam haec, si sic positum Solem maliuolum sidus impediat. Sed generaliter Sol in omnibus cardinibus partiliter cum Mercurio constitutus litteratos faciet, disertos et uariis litterarum studiis ornatos, unde uarius actus et maxima quaedam decernitur disciplina. Erunt autem isti qui sic habuerint Solem et Mercurium, si se illis Iouis stella coniunxerit, litterarum gratia et magisterii cum regibus constituti; sed et haec etiam Mercurius faciet, si longe a radiis Solis fuerit inuentus et si sic eum positum, sine inuidia Martis ac Saturni, Iuppiter et Venus bona radiatione respexerint. [38] In undecimo loco Sol ab horoscopo constitutus felices faciet et nobiles, et quorum patres maximo honoris splendore decorentur; sed processu temporis augmenta felicitatis et dignitatis accipient. Haec autem maiora erunt omnia, si sic positum Solem Iuppiter aut simul cum eo collocatus aut trigonica radiatione respexerit, aut si Venus cum ipso matutina fuerit inuenta, aut <de> exagono matutina respexerit; nam hae omnes dignitates amicorum illis gratia conferuntur. Si uero in undecimo loco geniturae fuerit inuentus et maliuolae stellae aut cum ipso fuerint aut aliqua illi radiatione coniunctae, nihil quidem <in> actibus neque honoribus impedient, sed soli filiorum loco acerbi decreti perseuerantia nocent.

[39] In duodecimo loco Sol ab horoscopo constitutus ignobiles et frequenter seruos et captiuos faciet, et patris etiam mortem et totius patrimonii iacturam; decernit etiam uitia[m] et aegritudines graues. Sed et si beniuola stella cum Sole in eo loco fuerit inuenta, nihilominus maximas ignobilitates faciet. Si uero maliuola stella in hoc cum Sole fuerit inuenta, perpetuas aegritudines et uitia maxima decernit et perpetuas seruitutes.

[40] Sed et Solis duodecatemorium et duodecatemorii fines diligenter inquire, ne in aliquo te fallat huius operis disciplina.

VI. VENVS [1] Venus in parte horoscopi partiliter constituta, si per noctem in hoc loco fuerit, diuinis ingeniis homines faciet; amicos imperatorum aut potentium reddit et quibus imperatorum ac magnorum uirorum negotia credantur. Faciet etiam oratores maximos et bonos, secundum naturam qualitatemque signorum. Si enim in humanis signis partiliter in horoscopo fuerit inuenta, faciet sacerdotum principes et qui in ipsis sacerdotiis purpureis aut auratis uestibus induantur et qui futura praedicant. Faciet autem gratos, uenustos, diuites, si nulla maliuola stella sic positae Veneri aliqua se potestate radiationis obiecerit. [2] Si uero in his quibus diximus signis partiliter Veneri in horoscopo constitutae Mercurii se stella coniunxerit et cum eadem fuerit in eodem signo et isdem partibus partiliter collocata, coronis faciet atque infulis coronari; faciet etiam tales musicos ut omnium admiratione laudentur. [3] In consonantibus uero signis et quae modicae sunt uocis posita, in nocturna scilicet genitura, faciet multiplici studio ueneratores, amicos imperatorum, facientes aliquid tale et inuenientes quod ad uenias regias pertineat; faciet etiam praepositos uoluptatum, sed earum quae ad delectationem regiam praeparantur, accipientes annonas ab imperatore maximas, sic [autem] ut ex praestatione annonarum maximae illis diuitiae conferantur. In terrestribus uero signis aut in aquosis constituta faciet tales homines, qui odorum pigmenta faciant aut qui magnificas uestes texant, aut tinctores maximos perficiet. In quadrupedibus uero signis sic ut diximus constituta faciet nobiles, gloriosos, bonos, amatores pecorum et regis animalibus praepositos.

[4] Si uero in diurna genitura in horoscopo partiliter fuerit inuenta, faciet infames, libidinosos, impuros; erunt etiam linteones aut plumarii aut colorum inuentores atque tinctores aut caupones aut tabernarii. Sed si sic Venus per diem posita Saturnum ex aliqua parte respexerit, faciet molles, cinaedos, uel qui se dulcibus actibus dedant; sed si in horoscopo Venus constituta <...> in prima aetate dabit uxorem. Faciet autem Saturnus, si sic positam Venerem forti radiatione respexerit, aut spadastros aut textores aut pigmentorum inuentores. Quodsi sic Venerem positam Iuppiter bona radiatione respexerit, regis textrinis faciet praepositos.

[5] In secundo loco Venus ab horoscopo constituta, si in nocturna genitura sic ut diximus fuerit inuenta, facit magnarum artium inuentores et affluentia copiosos, sed qui frequenter pulsentur infamia; et quibus gradatim felicitas conferatur, et gratos, amoenos in ueneriis cupiditatibus. [6] Si uero per diem in hoc loco fuerit inuenta, maximas contrarietatis et tardas nuptias decernit; causas etiam cum aliqua femina concitat; quidam etiam repentinis uxorum mortibus uiduantur. Si uero sic positam Venerem aut Sol aut Saturnus per quadratum aut per diametrum respexerint uel cum ea positi fuerint, facient steriles et circa uenerios actus inefficaces et qui numquam ducant uxores et qui semper puerorum amoribus implicentur. Sed haec fortius decernuntur mala, si in diurna genitura sic Venus fuerit inuenta in domo Saturni uel Martis uel Mercurii, uel in finibus eorum.

[7] In tertio loco Venus ab horoscopo constituta bona erit, si eam Iuppiter aliqua radiatione respexerit: accipiet enim uxorem de templo uel sacerdotem <uel> sacerdotis filiam. Sed si cum Venere Mercurii stella fuerit uel Luna, erunt etiam ipsi prophetae, neocori aut praepositi templis et religionibus.

[8] In quarto loco Venus ab horoscopo constituta per diem, id est in IMC., iacturam maximam patrimonii faciet et assiduas uiduitates et tales reddit, qui difficile possint aliquid impetrare. Sed et si cum ea Mercurius fuerit partiliter radiatione coniunctus, adulteros faciet frequenter etiam propter malas administrationes uel publicas uel privatas proscribi facit. [9] Si uero per noctem in hoc loco fuerit inuenta, processu aetatis laudes faciet, magnorum uirorum amicos et plenos gratia et decentes, in iuuentute uero, id est in prima aetate; honestos quidem et quibus nihil desit, sed uitio quodam mentis implicatos secundum propriam signi naturam atque substantiam. In tropicis enim signis constituta aut in duplicibus, uiduitates decernit et damna et causas propter mulieres aut a mulieribus excitatas; in solidis signis constituta morigeras decernit uxores et qui ab his maxime diligantur et quibus gloria et patrimonia a mulieribus conferantur, amoto signo Aquarii; nam si Venus in hoc signo fuerit inuenta, in quarto scilicet ab horoscopo loco, et Luna aut de quadrato aut de diametro eam respexerit, uel si cum ipsa sit collocata, faciet steriles et qui filios creare non possint et qui se numquam uelint coniugalibus affectibus copulare et qui puerorum semper coitu gaudeant.

[10] In quinto loco Venus ab horoscopo constituta faciet bonos, benignos, et <qui> quicquid uolunt facile impetrent. Faciet etiam coronari infulis et coronis; si Iuppiter eam aliqua radiatione respexerit, faciet famosos uel quodam honore nobilitatis praefulgidos. Si uero cum ea fuerit Mercurius collocatus, augmenta uitae, promotiones, sed cum maxima largitur infamia. Faciet autem in omni congressione uictores et quibus grata uictoriarum praemia conferantur, in omnibus potentes et qui semper futura praenoscant, notos potentibus uiris, et quibus a mulieribus aut ab uxoribus patrimonia maxima conferantur, uel qui praesidio aut patrocinio mulierum aut uxorum ad maximos ueniant gradus dignitatis, sed processu temporis omnia eis plena perfecta tribuuntur. [11] Si uero crescentis Lunae lumen exceperit aut crescens Luna se ei coniunxerit, cum magna inuidia administrationes et glorias consequentur, sed certos reddit et ab omni mendacio separatos, qui nec de ueris rebus iurisiurandi necessitatem aut dare aut accipere uelint; sed cum uxoribus faciet sic cum Luna Venus posita propter quasdam suspiciones contentiosa[s] iurgiorum conflictatione[s] iurgare.

[12] In sexto loco Venus ab horoscopo constituta, per diem et noctem, ignobiliores dabit uxores aut uiduas aut debiles et numquam morigeras uiris, si nulla stella in MC. fuerit inuenta. Si uero mulier in sexto loco geniturae suae Veneris stellam habuerit collocatam, magnas difficultates et magna pericula patietur ex partu; aut enim abortabit frequenter aut difficile edit partum, [a]ut intra uiscera eius laceratum pecus a medicis proferatur. [13] Si uero in sexto loco Ven<ere> constituta, in nocturna scilicet genitura, aliqua stella in MC. fuerit inuenta, faciet gratos, decoros, quibus uxores morigerentur, et quibus ab uxoribus felicitas conferatur, et omnia quaecumque uoluerint consequentes. Si uero aliena Venus a cardinibus fuerit constituta et maliuolae stellae, quae in cardinibus fuerint, constitutam <...> Lunam forti radiatione possederint, expositos a parentibus faciet et statim finiunt. [14] In septimo loco Venus ab horoscopo constituta, si in suo signo per noctem fuerit inuenta, felicem reddit senectutem, tardius autem dabit uxorem et difficile filios decernit eis qui sic habuerint Venerem positam. Faciet autem de rebus ueneriis maximis infamiis laborantes, secundum naturam qualitatemque signi. Si enim hunc locum tenuerit in tropicis signis constituta, uel squamosis uel erraticis, et cum ea Mars fuerit aut se illi per diametrum aut de quadrato forti radiatione coniunxerit, facit impuros, libidinosos, infames. [15] Si uero sic positam cum Marte Venerem, in his in quibus diximus signis, aliqua Saturnus radiatione respexerit, id est aut per quadratum aut per diametrum aut simul positus, mulieres quae sic habuerint Venerem, cum hac stellarum societate, impurae et impudicae cum mulieribus coibunt libidinis causa. Sed haec uitia erunt fortiora, si in Capricorno uel Ariete haec se stellarum mixtura coniunxerit.

[16] In octauo loco Venus ab horoscopo constituta si fuerit, in diurna scilicet genitura, tarde dabit uxorem, et cum dederit, dabit aut degenerem aut uiduam aut sterilem aut graui foeditate deformem. Sed et si Mercurius cum ea fuerit et, simul cum Mercurio, Venerem in hoc loco positam maliuola stella respexerit, uel per quadratum uel per diametrum, uel si cum ipsis in hoc loco fuerit inuenta, omne eius qui natus fuerit patrimonium dissipatur, uel qualicumque proscriptione nudatur. Mors uero illi per gonorroeam, id est per defluctionem seminis, aut contractionem aut per spasmum aut per apoplexim fertur. Si uero per noctem in hoc loco Venus fuerit inuenta, diuites faciet et quibus morte mulierum magnarum felicitas conferatur; mors uero illis cito et sine dolore et sine aliquo tormento decernitur.

[17] In nono loco Venus ab horoscopo si fuerit constituta, in diurna genitura, faciet eum qui sic habuerit Venerem, assidua cuiusdam daemonis interpellatione pulsari; faciet autem in templis manere sordide et sic semper incedere et qui numquam tondeant comam, et qui aliquid uelint quasi a diis dictum hominibus nuntiare, quales solent esse in templis, qui uaticinari consueuerunt; reddit etiam sic posita Venus somniorum frequenter interpretes. Sed haec fortiora erunt, si sic positam Venerem Saturnus aliqua radiatione respexerit. [18] Si uero in nocturna genitura hoc loco fuerit inuenta, faciet diuinos, deorum cultores et qui sacris ac religionibus imbuantur quibusdam uero officia aut dona largitur ex templis. Si uero, per noctem sic Venere constituta, Mars et Saturnus de diametro uel de quadrato uel simul positi se ei coniunxerint, facient mulieres exagitari aut †cum mulieribus grauis infelicitas conferatur; et quibus semper mulieres ingratae sint, praesertim si cum ista stellarum societate in tropicis signis fuerit inuenta. [19] Si uero sic positam Venerem de trigono uel de exagono Iouis stella respexerit, uel si cum ea fuerit inuenta, faciet a mulieribus adamari, faciet uenustos, gratos, et qui omnia facile consequantur et qui in re dominentur uxoris; alii curam mulierum suscipiunt uel mulierum procuratores existunt; alii sic habentes Venerem in palatiis regum uel in potentium uirorum domibus ob fabricationem harum rerum quae ad cultum sunt mulierum necessariae; perseuerant grati semper ex his ac, necessarii[s] propter has res, promotionibus aliquibus adornantur et ex his rebus augmenta patrimonii maxima consequentur. [20] Si uero sic positam Venerem Mars in diametro constitutus uel in quadrato respexerit, praesertim si ipse sit in cardinibus constitutus, inimicos habebunt, uidebunt etiam graues mortes filiorum; erunt etiam inimici filiorum aut adulterii aut stupri causa. Si uero sic positam Venerem cum Iouis stella Mercurius de quadrato respexerit, uel Saturnus solus in diametro [uenerit uel] fuerit inuentus, Mercurio in quadrato uel cum ipsa constituto, uel si simul Saturnus et Venus cum Mercurio fuerint constituti, in hoc scilicet quo diximus loco, faciet steriles sine semine, puerorum amatores libidinosos et propter haec uitia in homicidiis aut periculis aut criminibus constitutos. Si uero mulier sic habuerit Venerem, sicut diximus, cum hac scilicet coniunctione stellarum, uirorum actus semper imitabitur.

[21] In decimo loco Venus ab horoscopo si fuerit inuenta, id est in MC., faciet claros et coronatos et quibus grandis gloria et fortuna maxima conferatur. Si uero hoc loco cum Mercurio fuerit inuenta, faciet cordarum disciplinae auctores et qui quod uoluerint facile consequantur. Si nulla Saturnus et Mars se ei radiatione coniunxerint, ipsa uero si matutina, facit publicos musicos et qui a populis honorentur. Si uero se ei Saturnus aliqua radiatione coniunxerit, faciet infames, et in his quibus [diximus] profitentur artibus secundos, et qui numquam sibi uindicent principatum et qui res suas alienae tuitioni committant. Si uero sic positam Venerem Mars forti radiatione respexerit aut si cum ipsa fuerit, faciet infames, famosos. [22] Si uero mulier sic Venerem positam habuerit, erit impura, libidinosa et ad omnium exposita uoluptatem et meretricis semper actibus implicata, quae propter necessitatem uitae in meritorio se statuat uel lenoni locet; sed et secundum qualitatem substantiamque signorum hi actus perficiuntur. In erraticis enim signis aut in tropicis aut in Saturni domibus aut squamosis sicut diximus collocata, talem mulierem reddit. Si in his uero signis sic ut diximus, Venerem uir habuerit constitutam, infamis erit in infinitum et qui res impuras multiplici ratione committat. Sed sic ut diximus in his signis et cum ista stellarum societate Venus posita, ita ut [non] in feminino signo fuerit inuenta, et Luna per quadratum uel per diametrum crescens lumine, simili modo etiam ipsa in feminino signo constituta, Martem respexerit, faciet eunuchos aut abscisos archigallos aut hermafroditos, et qui semper haec agunt et patiuntur quae mulieres pati consueuerunt praeposteris libidinum ardoribus excitati.

[23] In undecimo loco Venus ab horoscopo constituta, si uespertina fuerit et eam sic collocatam Mars et Saturnus aliqua parte respexerint, faciet steriles et qui generare non possint et qui difficile nuptias adipiscantur; et frequenter puerorum amatores facit aut mulierum scaenicarum, uel qui publicis mercimoniis praesint, praesertim si, sic posita, in tropicis signis fuerit constituta, sed circa substantiam gradatim crescentes et quibus augmenta honorum uel etiam patrimonia amicorum praesidio conferantur; gratos tamen et uenustos faciet. Et si, sic posita, Venus coniunctionem Lunae uenientis acceperit, faciet locupletes diuites, maxime potentiores etiam gloriae et quibus magnarum potestatum cura mandetur; interdum nobilium ciuitatum faciet decem primos. [24] Si uero matutina in hoc loco fuerit inuenta, et simili modo coniunctionem Lunae uenientis exceperit, a prima aetate faciet potentes et tales, quibus a prima aetate potestas aliqua committatur, ita ut magnis uiris aut imperatoribus fidelis amicitiae merita coniungant, et qui semper, usque ad ultimum diem uitae, gratia uenustatis ornentur; et fortiora haec erunt, si sic Veneri et Lunae in hoc loco positis Mercurius se aliqua radiatione coniunxerit, uel si cum ipsis in eodem loco fuerit constitutus.

[25] In duodecimo loco Venus ab horoscopo constituta, si in nocturna genitura sic fuerit inuenta, faciet mulierum causa assiduo tristitiae dolore cruciari. Si sic positam Mars et Mercurius forti radiatione respexerit, faciet ei ab ancillis libidinis causa frequenter insidias, facit animi aestum et decernit instinctu libidinis turpis amoris incendia; alii uero ancillas matrimoniis sibi iungunt, alii [sibi] publicas meretrices genialis sibi tori copulatione consociant, ex qua causa etiam filiorum soboles denegantur. [26] Per diem uero in hoc loco posita mulierum causa necem uel malae mortis decernit atrocitatem, secundum naturam qualitatemque signorum; habet enim haec stella uarias, sed quae difficile inueniri possint, decernendi potestates. Sicut enim in imaginibus artifex pictor liniamenta membrorum ex uaria mixturarum diuersitate persignat et temperatis coloribus certam corporis formam imitatione facit similitudinis corporalis, sic et stellarum coniuncta radiatio, societatis consensu pariter temperata, uim quamdam uicissim ex coniunctis sibi potestatibus mutuatur et substantia[m] sibi ex diuerso ignium colore collata fata hominum ad picturae modum aequata societatis moderatione depingit. [27] Nam hoc sic esse quod dicimus, istis rationibus comprobatur. Veneri si sicut diximus collocatae se Saturnus aliqua radiatione coniunxerit, facit animos peruersis uitiis implicari et ad nullos actus reddit necessarios, praesertim si ista coniunctio Veneris et Saturni in nocturna genitura fuerit inuenta. Si uero sic posita Ioui se radiatione coniunxerit, ab incursu praecedentis malitiae liberatur; maxima enim largitur bona. Nam et patrimonii augmenta propriis actibus consequentur et erunt ab omni uitiorum labe sepositi, si tamen sic constitutam Venerem cum Ioue de diametro Luna nulla radiatione respexerit. [28] Quodsi in diametro Luna fuerit inuenta, faciet infames, libidinosos aut puerorum amatores, et ex coitu mulierum stupratos facit graui infamiae pulsari dedecore; ex incestis enim et stupris ex ista commixtione graues decernuntur infamiae; aut enim cum sororibus aut nouercis aut filiabus aut matribus coire coguntur, sed nihilominus ex isto incestu lucra illis maxima obueniunt et confertur aliquod meritum dignitatis. [29] Sed et semper Venus cum Luna simul posita aut de quadrato coniuncta aut amoris inlecebras aut infamiae labem prona infelicitate decernit aut acerbis animi uitiis implicabit aut facit impura aut libidinosa cupiditate praeposteros aut ex incestis amoribus graui pulsat infamia: aut enim, sicut supra diximus, cum sororibus coeunt aut, si alienas a genere, duas tamen sorores stupri sibi cognitas coniungunt, aut cum filiabus coibunt aut cum matribus aut cum nuribus aut cum priuignorum uxoribus, aut circa fratrum uxores uitio libidinosae cupiditatis ardebunt, [aut matribus] aut cum nouercis coibunt aut cum adfinibus [aut cum sororibus] aut cum sororum filiis.

[30] Si uero mulier sic Venerem habuerit collocatam, faciet libidinosam et quae promiscuis amorum uoluptatibus implicetur, sed semper infamiae labe possessam et incestis amoribus aestuantem; et ipsa enim, aut cum fratribus suis coibit aut cum filiis aut cum parentibus aut cum patruorum filiis aut cum filiarum maritis aut cum patruis aut cum filiorum suorum patruis aut priuignis aut adfinibus, aut duos fratres ad unam lecti libidinem deuocabit; alias uero mulieres uiriles facit actus appetere.

[31] Sed haec tunc fortius facit, si, cum Luna ista radiatione coniuncta, in tropicis signis uel in erraticis uel squamosis uel in biformibus ista qua diximus, fuerit radiatione composita. Quae fortiora et uehementiora erunt, si sic ambas, id est Lunam et Venerem, sic ut diximus positas, uel unam de duabus, Mars aut Saturnus, aut de diametro uel de quadrato uiderint aut cum una ipsarum unus de duobus fuerit collocatus, uel si ista societate iunctae Luna pariter et Venus, uel ista radiatione compositae, in domo Martis uel Saturni fuerint collocatae, uel si in Mercurii signis aut simul fuerint aut una de duabus, in Mercurii signo collocata, aliam tali quali diximus radiatione respexerit. [32] In uespertino ortu Venus constituta, sed nocturna genitura, in bono constituta signo, si se Marti prospera radiatione coniunxerit, bona felicitatis incrementa decernit; potentes enim et gloriosas facit potestates et honorum maxima largitur insignia et locupletum facultatum diuitias largitur. Quodsi per diem Marti se quacumque radiatione coniunxerit, multorum ac magnorum malorum infortunia decernit. Gaudet enim per noctem, si se Lunae Marti Mercurioque coniunxerit, et tunc homines maxima felicitate nobilitat, quotiens, in nocturna genitura, fuerit cum his bona radiatione coniuncta. [33] Si uero cum Sole in hoc loco in quo loquimur Venus fuerit, iniustissimam eam fore omnium prudentium responsionibus constitit. Male enim constituitur Venus, si cum illo fuerit collocata; non enim gaudet Solis sociata luminibus, et quicquid in rebus humanis malum uidetur ac miserum, hoc totum hominibus cum Sole posita decernit. Gaudet uero retro Solem collocata, id est matutina; tunc, quicquid boni cum bonis posita decreuerit, fortiori felicitatis crescet augmento. [34] Si uero domina horoscopi fuerit inuenta et ipsa totius geniturae domina fuerit, uel si ipsa decreuerit uitam in bonis signis et oportunis geniturae locis collocata, maximam uitae largitur aetatem. Si uero dator uitae uel domino geniturae uel horoscopi domino in diurna genitura restiterit, ex eo tempore uitae quod decretum fuerit minuit annos octo; et uitia sic posita decernit, sed talia quae non graui maculentur infamia.

[35] Sed et in Venere similiter quaere duodecatemorion et fines, ut omnibus rationibus decretorum secreta repperias.

VII. MERCVRIVS

[1] Mercurius in parte horoscopi partiliter constitutus, in his, in quibus gaudet signis, in diurna genitura, facit philosophos, grammaticae artis magistros aut geometras aut caelestia saepe tractantes aut qui ad hoc spectent, ut deorum possint praesentiam intueri, aut sacrarum litterarum peritos; facit etiam frequenter oratores et aduocatos, praesertim si, in hoc loco, uel in suis signis uel in ceteris uocalibus signis fuerit inuentus. [2] Quodsi sic Mercurium Sol aut Saturnus aut Iuppiter in diurna genitura respexerit, magnos uiros faciet, qui sacris et gloriosis stemmatibus coronentur; facit etiam tales ut illis maxima imperatorum negotia credantur. Quodsi sic positum Mercurium de quadrato uel de diametro Mars respexerit aut cum ipso partiliter in horoscopo fuerit inuentus, eum qui sic natus fuerit multiplici malorum continuatione prosternit: neque enim definiri aut designari possunt mala quae ex ista Mercurii ac Martis coniunctione proueniunt. Si uero sic positum Mercurium Mars de trigono respexerit, facit hominem bonis ac prosperis actibus occupari. [3] Si uero Mercurius sic partiliter in nocturna genitura in horoscopo fuerit inuentus, diuinos sensibus facit et qui omnia quae uolunt facillimis semper rationibus consequantur; reddet etiam honestos moribus et graues, rationibus etiam facit praepositos aut conductionum aut instrumentorum aut uectigalium aut negotiationum aut mensarum et feneration[um]is negotia tractantes. Reddet etiam sic per noctem collocatus imperatorum aut potentissimorum iudicum frequenter interpretes; sed haec omnia secundum differentiam decernit qualitatemque signorum.

[4] In secundo loco Mercurius ab horoscopo constitutus: si in matutino ortu fuerit inuentus, faciet homines obscuros, sceleratae mentis, alienos ab scientia litterarum et qui sint ab omni uitae subsidio destituti. Si uero in hoc loco uespertinus fuerit et si in nocturna genitura, faciet feneratores, negotiatores, aut qui alienarum curam rerum procurationemque sustineant. Si uero in diurna genitura sic fuerit inuentus, facit philologos aut laboriosarum litterarum peritos et qui naturam suam nolint ceteris hominibus comparare; adfectabunt etiam ad omnia quae illis nulla magisterii tradidit disciplina; facit sane miseros in uita et qui se semper uario angustiarum genere conficiant. [5] Si uero sic positum Mercurium aliqua Iuppiter radiatione respexerit, uel si cum eo fuerit inuentus et Luna se illis bona coniunctione sociarit, facit magnis ac famosis locis praeponi, sed qui non habeant potentiam principalem, sed in ipsis actibus alienae potestati subiaceant. Facit autem magnis rationibus praepositos, reddit tales qui facultates regias propria dispositione sustentent et qui omnes reditus regios thesaurosque suae habeant fidei dispositionique commissos; sed haec eorum felicitas breui temporis spatio finietur.

[6] In tertio loco Mercurius ab horoscopo constitutus faciet sacerdotes, magos, archiatros, mathematicos et per se inuenientes atque discentes quicquid illis non est alieno magisterio; facit autem cordatos, felices, et qui ad omnes actus facili se ratione coniungant. Si uero sic positum Mercurium de trigono uel de exagono Iuppiter respexerit, uel si cum ipso fuerit inuentus, faciet magnae mentis, magnorum ac diuinorum consiliorum uiros. Si uero, sic positis Mercurio ac Ioue, Mars se illis aliquibus radiationibus obligarit, faciet procuratores regum, famosos duces, potentes administratores et quibus regiae facultatis substantia credatur; et tales animo ac uiribus reddunt ut omnia possint animi sui uirtute feliciter superare.

[7] In quarto loco Mercurius ab horoscopo constitutus, in IMC., faciet acutos et publicis rationibus praepositos et qui multiplici doctrina polleant. Si uero in hoc loco in matutino ortu fuerit inuentus, secretarum quarundam artium reddit magistros. Si uero, sic posito Mercurio, alios geniturae cardines Mars Saturnusque possederint et Mercurium aut de quadrato aut de diametro respexerint, facient accusationes, custodias carceris et frequenter damnationes. Si uero uespertinus in quarto ab horoscopo loco, id est in IMC., fuerit inuentus, faciet aurifices aut fossores auri aut absconsarum quarundam artium magistros aut qui computo aut calculo uideantur instructi, aut palaestricorum hominum duces praepositosque perficiet.

[8] In quinto loco Mercurius ab horoscopo constitutus, si in matutino ortu fuerit inuentus, absconsores auri et diuitiarum faciet et qui prouidentia sua maximam faciant substantiae facultatem, aut alienis, sed magnis facit praepositos pecuniis et qui diuinis moribus esse uideantur. Decernitur autem illis, sic posito Mercurio, maxima uitae substantia et erit illis fecunditas filiorum. [9] Si uero uespertinus in hoc loco fuerit inuentus, pecunias nulla poterit ratione seruare, sed totum quicquid pecuniarum uel auri et argenti ceterorumque mobilium repositum fuerit, profusis faciet erogationibus dissipari. Faciet sane negotiosos ac rationibus publicis quacumque administratione praepositos. Facit interdum, pro qualitate signorum, magistros aut geometras aut astrologos et qui siderum cursum prudentia computationis inueniunt; facit etiam palaestricis praepositos et eorum duces. [10] Quodsi in hoc loco Mercurius positus coniunctionem Lunae crescentis exceperit, totum corpus hominis albis facit uariari maculis aut qui uitiosis ualitudinibus implicentur, secundum naturam qualitatemque signorum. Si uero sic Mercurio posito deficiens se Luna coniunxerit, dedecorosis hominem ualitudinibus implicabit et faciet frequenter a recto uiuendi ordine praeposteris dementiae casibus aberrare.

[11] In sexto loco ab horoscopo Mercurius constitutus aut ex docta facilitate sermonis sui aut ex aduocatione aut ex negotiatione aut ex deorum reditibus faciet fortunam sibi maximam comparare, praesertim si, sic posito Mercurio, in decimo ab horoscopo signo stella alia fuerit inuenta. [12] Si uero in nocturna genitura matutinus in sexto loco fuerit inuentus, interpretes, piscatores, aucupes, sculptores facit, si sic posito Mercurio alia stella in decimo geniturae loco fuerit inuenta. Si uero matutinus in nocturna genitura in sexto loco fuerit constitutus et decimus ab horoscopo locus nullam stellam habeat, facit malignos, malitiosos, malorum consiliorum auctores, fures [sed] et qui res alienas inuido mentis ardore desiderent et qui de alienis casibus gaudeant, delatores et qui adfines ac propinquos suos omnes acerbis odiis persequantur, pigros et caecos mentibus et quibus omnia malitiae genera conferantur. [13] Si uero uespertinus in hoc loco fuerit inuentus, faciet cordatos, graues, crypticos, rationibus aut mensis aut horreis aut apothecis aut instrumentis aut negotiationibus praepositos, ex quibus occasionibus lucra illis magna conferuntur. Si uero sic positus coniunctionem Lunae uenientis exceperit, faciet scribas aut iudicum <aut> auctoritatum aut senatus aut qui, cum imperatoribus constituti, docendi habeant aliquam potestatem, aut qui actus principis sui iubeantur dispositionibus suis gubernare, praesertim si, sic Mercurio constituto, Luna aut quaecumque alia stella X. geniturae locum possidet.

[14] In septimo loco Mercurius ab horoscopo constitutus, id est in occasu, in diurna genitura si fuerit inuentus, faciet eos qui sic Mercurium habuerint, grauibus uitiis implicari et miserarum libidinum cupiditatibus aestuare; erunt autem nimis aut puerorum amatores aut uirginum, sed hi mulieres stupratas sortiuntur uxores, frequenter infamium uirorum curam tuitionemque suscipiunt. Sed et hoc pro signorum qualitate decernitur; nam si, in hoc loco, in his in quibus non gaudet signis fuerit inuentus, id est [si] in domo Martis uel in domo Saturni, uel in ceteris in quibus humiliatur, faciet meretricibus praepositos et lenones et qui istius infamiae squaloribus sordentur. Si uero in diametro Mars fuerit inuentus, uel in MC., uel in occasu, id est in septimo loco, cum Mercurio constitutus, faciet parui temporis uitam, facit phtisicos, fugitiuos, exules, damnatos. [15] Si uero per noctem in septimo loco geniturae, id est in occasu, fuerit inuentus, faciet mulierum diuitum procuratores et quibus ex ueneriis occasionibus felicitates maximae conferantur; et aut calculi aut musicae aut notarum aut difficilium litterarum inuentores reddit. Scio in hoc loco Mercurium psefopaectas saepe fecisse.

[16] In octauo loco geniturae Mercurius ab horoscopo constitutus, si per diem uespertinus in hoc loco fuerit inuentus, faciet tardos et qui nihil agere audeant aut uelint, laboriosis semper actibus impeditos, stulte malitiosos et ad nullos actus necessarios. Si uero in hoc loco constitutus in Saturni domo fuerit <uel> in partibus Saturni, faciet surdos, praesertim si illum sic positum Saturnus aliqua radiatione respexerit. [17] Si uero per noctem uespertinus in hoc loco fuerit inuentus, faciet alieni patrimonii heredes et qui casu absconsas inueniant facultates; erunt etiam felices pariter et beati, uitiosi tamen et qui facile adsiduis languoribus fatigantur. Matutinus uero in hoc loco constitutus, faciet eos qui sic nati fuerint augere in infinitum pecunias et magnos actus appetentes; alios autem faciet sollicitudinum, commendationum aut actuum aut instrumentorum fidos stabilesque <custodes> aut alieni patrimonii frequenter heredes.

[18] In nono loco Mercurius ab horoscopo constitutus, si sine alicuius stellae radiatione in hoc loco fuerit inuentus, faciet contentiosos, contradictores, dialecticos, scire se profitentes quicquid illis nullis est magisteriis intimatum, malitiosos, sed qui nihil possint efficaci cogitatione complere. [19] Si uero in hoc loco matutinus fuerit inuentus, faciet sacerdotes, diuinos, haruspices, augures, mathematicos, astrologos, medicos, et quibus ex istis artibus et institutis uitae subsidia quaerantur. Sed haec fortiora erunt, si beniuolae stellae fuerit radiatione protectus; faciet enim felices, beatos, magnos, potentes, et quibus omnia felicitatis insignia conferantur. Si uero sic positum Mercurium maliuolae stellae respexerint, uel si in diametro uel in quadrato fuerint inuentae, faciet irreligiosos, sacrilegos, spoliatores templorum, damnatos, damnabiles, et qui semper in peregrinis locis oberrent fugientes aut qui exilii damnationibus opprimantur. [20] Vespertinus uero in hoc loco Mercurius constitutus faciet sacerdotes, magos, medicos, artifices, et quibus ex istis artibus uitae subsidia comparentur, et tales ingenio ut per semet ipsi discant quicquid illis magisterii non tradidit disciplina.

[21] In decimo loco Mercurius ab horoscopo constitutus, id est in MC., si matutinus in hoc loco fuerit, admirabiles et magnos in actibus reddit. Si enim sic constitutum Mercurium Iuppiter ex aliqua parte respexerit de trigono uel de exagono, in diurna genitura, erunt magni, potentes, maximarum ciuitatum uel imperatorum uel potentium uirorum negotia tractantes, fideles, beniuoli, sapientes, graues. Sed, in nocturna genitura, si sic positum Mercurium Venus aliqua radiatione respexerit, haec faciet quae in diurna genitura cum Ioue illum facere monstrauimus. Si uero sic positum Mercurium Mars ex aliqua parte respexerit, id est de quadrato uel de diametro, promotiones uenientes uario offensarum genere pelluntur; et erunt frequenter ob hoc exules uel alicuius damnationis onera sustinentes. Sed et si Luna se Marti aliqua radiatione coniunxerit, facient etiam biothanatos. [22] Vespertinus uero in X. loco ab horoscopo constitutus faciet peregrinitates et adsiduas locorum commutationes, facit etiam in omnibus actibus publicari. Si uero sic positum Mercurium Saturnus ex aliqua parte respexerit aut de diametro aut de quadrato, faciet aquosis semper actibus occupari et officia eorum aut prope mare aut prope fluuium aut prope stagna constituit; uitia uero et ualitudines ex humorum semper abundantia decernit.

[23] In undecimo loco Mercurius ab horoscopo constitutus faciet ingeniosos et in omnibus actibus necessarios et quibus magnarum rationum actus committantur; sed tunc maiora decernit officia, si Ioui fuerit oportuna radiatione coniunctus.

[24] In duodecimo loco Mercurius ab horoscopo constitutus faciet ingeniosos; si <matutinus> fuerit, in magnis negotiis constituit, aut conductores publicorum negotiorum facit, <ut>, in quibus negotiis alii periclitantur, in ipsis prosperos habeant euentus. Vespertinus uero in hoc loco constitutus, multa faciet negotia concitantes et multorum inuentores negotiorum. Neque enim sine causa istum locum prudentissimi uiri notauerunt, nec sine causa partum aut tempus parturientis mulieris in hoc loco posuerunt; editura enim sobolem in hoc loco mater constituitur. [25] Confert enim se etiam sextus locus duodecimo, <ut> omnes ceterae stellae in his locis positae pigros habeant actus; Mercurius <uero> in hoc loco inuentus faciet doctos, grammaticos, oratores, geometras, magistros, orationes atque defensiones suas adsidua mercatione uendentes, aut qui orationis suae praesidio laborantibus soleant hominibus subuenire, defendentes eos et periculis liberantes; nam tales erunt ut ab hominibus cordatiores esse uideantur et quibus omnium doctrinarum conferantur augments. Sed hoc tunc facit cum aut Ioui coniunctus fuerit aut a maliuolis nulla radiatione pulsatus. [26] Si uero Mars eum aut de diametro respexerit aut de quadrato aut simul cum eo fuerit, faciet delatores, absconsos, subdolos, malitiosos, maleficos. Faciet etiam maleficos, uenenarios aut qui falsa artificio malitiae perficiant, ut propter horum criminum malitiam graues condemnationes incurrant; aut enim quasi malefici aut quasi falsarii damnabuntur; falsare autem aut tabulas aut actus aut acta publica aut ob hoc damnatos malis faciet mortibus interire. Faciet etiam aut a seruis aut propter seruos maximas damnationes et maxima pericula. [27] Quodsi, sic Mercurio ac Marte constituto, Luna se lumine crescenti coniunxerit, biothanatos faciet, sed qui iudicantis animaduersione plectantur. Sed et si Sol cum ipsis fuerit inuentus sine testimonio Iouis, flammis faciet exuri. Sed haec omnia pro signorum qualitate decernuntur.

[28] Sed quia diximus Mercurium omnibus se facili ra[dia]tione coniungere et esse cum bonis bonum, cum malis malum, explicare debemus quid in genituris cum singularum societate decernat. Per diem, cum Ioue positus ac Sole in oportunis geniturae locis, maximas decernit felicitates; si uero per diem cum Marte fuerit inuentus, maximorum infortuniorum faciet calamitates. Per noctem uero simili ratione mutatur; nam cum Venere et Luna et Marte bonus est, cum Sole uero maxima mala infelicitatesque decernit. Quod ut manifestius doceamus, omnia debemus specialiter explicare.

Sed prius duodecatemorium Mercurii diligenter inquire et fines duodecatemorii, ut ad omnia geniturae secreta peruenias.

VIII. MERCVRIVS CVM SOLE [1] Per diem, Mercurius cum Sole partiliter in horoscopo constitutus faciet reges, duces, potentes; si uero per noctem in hoc loco fuerint partiliter inuenti, patrem degenerem et ignobilem faciunt, erunt autem in artibus publicis, sed absconsis et miseris secundum naturam qualitatemque signorum.

[2] In secundo loco ab horoscopo Sol et Mercurius partiliter constituti augmentum patrimonii decernunt et aliquorum actuum principatum. [3] In tertio loco ab horoscopo Sol et Mercurius constituti faciunt haruspices, somniorum interpretes, medicos, diuinos, augures, astrologos, mathematicos, et qui semper futura praedicant, sed quorum ars atque institutum ad omnium notitiam perferatur.

[4] In quarto loco ab horoscopo, id est in IMC., partiliter Mercurius cum Sole constitutus faciet ignobiles et absconsarum aut illicitarum artium peritos, sed honestos et graues. Quodsi sic positi fuerint in quarto loco geniturae, considerandum est maxime in quo sint signo constituti et qui sit eius signi dominus; periculosum est enim maxime, si in hoc loco Mercurius positus in Saturni domo fuerit inuentus.

[5] In quinto loco Sol cum Mercurio ab horoscopo constitutus partiliter faciet nobiles et qui omnia facile perficient, sed perculosos et qui non habeant perpetuam felicitatem et qui multos facili ratione decipiant.

[6] In sexto loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus ignobiles, seruos, laboriosos, pigros faciet et quorum patres nesciantur, orbos a parentibus, tardos in actibus, et qui nihil consequi possint, si nulla stella in X. ab horoscopo loco fuerit inuenta. Si uero in X. loco ab horoscopo stella aliqua fuerit inuenta, diuitiarum, ingenuitatis et gloriae insignia conferuntur, praesertim si beniuola stella in decimo loco fuerit inuenta.

[7] In septimo loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus, id est in occasu, si per diem in hoc loco fuerit inuentus, faciet ei qui sic natus fuerit maximas res potestatesque committi, sed ipsos biothanata morte faciet interire. Si uero per noctem in hoc loco partiliter fuerit constitutus, faciet multa perpeti mala, laborantes et cotidiano opere alimenta quaerentes et malis semper ac sordidis actibus occupatos; erunt enim artes aut sordidae aut squalidae aut graui odore et quibus artibus uigiliae perpetuae ab operantibus exigantur, quales sunt confectores coriorum, fullones, lanarii, pistores, coqui et his similes; ipsos tamen faciet stomachicos aut prima aetate uitiosos.

[8] In octauo loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus faciet debiles, uitiosos et qui facili ratione decipiantur; sed <...> in hoc loco constituti biothanatam mortem faciunt et decernunt frequenter insanias.

[9] In nono loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus faciet exorcistas et qui laborantes daemonum incursione homines remediis liberent, ut his artibus maxima illis uitae substantia conferatur.

[10] In decimo loco ab horoscopo, id est in MC., Mercurius cum Sole partiliter constitutus in his quibus gaudet signis uel in quibus exaltatur, per diem totius orbis dominos faciet aut multis et maximis prouinciis potestatis merito praepositos, praesertim si bonum eis Iuppiter testimonium commodarit.

[11] In undecimo loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus: in processu aetatis felicitatis augmenta decernunt.

[12] In duodecimo loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus pauperes, infelices, seruos faciet, et qui semper peregrinitate detineantur.

IX. SATVRNVS ET MERCVRIVS

[1] Mercurius et Saturnus in parte horoscopi partiliter constituti, in diurna genitura, absconsores pecuniarum faciunt, aduocatos aut iurisperitos aut scribas, sed languidos et qui cito deficiant. Si uero per noctem in hoc loco fuerint constituti, seruos aut captiuos ex liberis facient et tradunt eos potentibus uiris captiuitatis causa seruituros. Si uero in feminino signo, in horoscopo scilicet, Saturnus et Mercurius partiliter, in nocturna genitura fuerint, inuenti, facient eunuchos uel uiros sine semine et qui coire non possint, turpes, infames, impuros, impudicos, cinaedos.

[2] In secundo loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno partiliter constitutus, in diurna genitura, faciet herbarios, medicos et per quos hominibus sanitas comparetur, sed diuites etiam et famosos in actibus suis. Erunt autem pro qualitate signorum frequenter oratores aut <procuratores> potentium uirorum. Si uero per noctem in hoc loco fuerint inuenti, facient mendicos, nudos, insanos aut templorum seruos; frequenter etiam facient accusari et in custodiam constitui, lugubres tamen semper et sine filiis et aliqua corporis parte debiles aut quibusdam uitiis implicatos.

[3] In tertio loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno partiliter constitutus urinatores, aquas ex altis puteis leuantes, hortulanos, actores modicarum uillarum, aut pollinctores et funerarios aut custodes mortuorum cadauerum aut sepulchrorum faciet ianitores.

[4] In quarto loco ab horoscopo, id est in IMC., Mercurius cum Saturno partiliter constitutus faciet illicitarum et absconsarum artium magistros aut eorum conscios, sed malos et qui cotidianam uitam ex malis artibus quaerant. Sed quidam sic habentes Mercurium cum Saturno aut in custodia erunt aut aliqua ratione damnantur; sed omnes actus secundum naturam qualitatemque signorum et secundum rationem ceterarum stellarum inueniuntur.

[5] In quinto loco ab horoscopo Saturnus et Mercurius par<til>iter constituti facient eos qui sic nati fuerint, frequenter mutare domicilia, et annonae aut frumentorum aut locorum quorumdam praepositos aut gemmarum aut margaritarum aut aromatum aut metallorum praepositos; facient etiam et sacrorum simulacrorum sculptores.

[6] In sexto [loco] et in XII. ab horoscopo loco partiliter constituti Mercurius et Saturnus eadem simili ratione decernunt. Si enim per diem in his locis fuerint inuenti, multarum doctrinarum scios facient, absconsarum artium doctrina pollentes, et qui omnia quae in rebus humanis sunt uelint scire, malitiosos sane et inuidos et qui uitiis aut ualitudinibus implicentur. Per noctem uero in VI. et in XII. geniturae loco Saturnus et Mercurius constituti falsarum litterarum auctores, sceleratos, malitiosos, maleficos, uenenarios facient, sed qui semper maximis malis et maximis necessitatibus implicentur. Sed si in his locis sic positos Mercurium et Saturnum, siue per diem siue per noctem, Mars aliqua radiatione respexerit, aut per quadratum aut per diametrum, ineuitabili malo implicatos homines publicae mortis faciet animaduersione puniri.

[7] In septimo loco ab horoscopo, id est in occasu, Mercurius et Saturnus pariter constituti heredes mulierum et magnarum facultatum desideriis aestuantes, fortes uero et amatores mulierum. Si uero per noctem in hoc loco fuerint inuenti, in omni conuersatione uitae miseros facient, qui maximis debitis obligentur, uitiosos tamen et debiles. Erunt autem maligni, malitiosi; quidam tamen accusati in custodia publica constituuntur.

[8] In octauo loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno pariter constitutus processu temporis patrimonii et honoris augmenta decernit; alii uero mortis alienae causa patrimonia consequuntur, ualitudo tamen illis erit aut de uesicae calculo aut de uentris uitio. Per noctem uero in hoc loco pariter constituti pauperes, proscriptos, languidos aut ruginosos facient et quibus humores <...> facient ex damno depereuntes, si Luna minuta lumine ad Saturnum feratur aut ad Martem plena.

[9] In nono loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno pariter constitutus prophetas aut uestitores diuinorum simulacrorum aut baiulos diuinarum caerimoniarum faciet.

[10] In decimo loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno pariter constitutus, id est in MC., alienorum patrimoniorum heredes faciet aut maximarum rerum inuentones. Erunt interdum scribae aut actores aut maximorum uirorum procuratores. Sed si sic eos positos <beniuola> stella uiderit, diuino ingenio faciet oratores uel oratoriarum artium magistros aut grammaticos aut his omnibus potestati[bu]s alicuius auctoritate praepositos aut magistros studiorum aut magistros censualium <...> caelestes res scrutari; alii computos exercent, alii difficilium litterarum aut inuentores aut magistri erunt.

[11] In undecimo loco geniturae Saturnus et Mercurius ab horoscopo pariter constituti haec decernunt quae illos in quinto loco decernere diximus.

[12] In duodecimo loco geniturae Mercurius et Saturnus ab horoscopo partiliter constituti quid decernant, sextus geniturae locus manifestius explicauit.

X. MERCVRIVS ET IVPPITER

[1] Mercurius cum Ioue partiliter in horoscopo constitutus, in diurna genitura, faciet claros et gloriosos, ciuitatibus praepositos aut maximarum ciuitatum decem primos, iuridicos et qui prouinciis aut ciuitatibus iura restituant, sed qui iustis semper gaudent causis. Si uero per noctem sic fuerint inuenti, procuratores aut auctores aut negotiorum praepositos, sed magnorum aut potentium uirorum interdum facit scribas, rationibus, mensis, apothecis negotiationibusque praepositos, argutos uero, ingeniosos et quibus ex bonitate ingenii felicitas maxima conferatur.

[2] In secundo loco Mercurius et Iuppiter partiliter ab horoscopo constituti, in diurna genitura, facient heredes alieni patrimonii, ab extraneis adoptatos et fundamentorum multorum et depositarum specierum dominos et quibus processu temporis augmenta felicitatis maxima conferantur. Si uero per noctem in hoc loco partiliter fuerint inuenti, stultiores facient et quibus non sit perpetua felicitas et quos uitae cursus saepissima ratione decipiat.

[3] In tertio loco ab horoscopo Iuppiter et Mercurius partiliter constituti magos facient, sed praeclara semper bonitate pollentes, hymnologos aut deorum baiulos aut custodes templorum aut qui religionibus homines initient et consecrent et qui, deorum monitu, futura praenoscant, aut sacris certaminibus facient praepositos. Haec <eadem> in IX. loco ab horoscopo Iuppiter et Mercurius decernunt pariter constituti.

[4] In quarto loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter pariter constituti exinuentores calculi et organi facient aut curatores aut tutores minorum, sed qui mulierum curam tuitionemque suscipiant, quidam uero quaedam casu inueniunt, alii latentium thesaurorum uias norunt, e quibus maxima illis felicitas comparatur.

[5] In quinto loco ab horoscopo Iuppiter et Mercurius partiliter constituti, et per diem et per noctem, eadem simili ratione decernunt; plures enim potestates et nobilitas processu temporis conferunturi erunt autem in omnibus actibus faciliores et qui quod uolunt facile consequantur. Haec eadem in XI. geniturae loco pariter constituti decernunt.

[6] In sexto loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter partiliter constituti, per noctem et per diem eadem simili ratione decernunt, si in matutino ortu fuerint inuenti; facient enim in omnibus negotiis faciles, rationales aut causis aliquibus uel certaminibus discussionique aut rationibus aut negotiationibus aut quibusdam religionibus praepositos, ut ex deorum reditibus facultates habeant maximas, praesertim si, sic his collocatis, in decimo ab horoscopo loco aliqua stella fuerit constituta. [7] Sed si Luna sic feratur, ut his se sua radiatione coniungat in X. ab horoscopo loco constituta, erunt diuites, affluentes, multarum pecuniarum aut multi auri domini et qui possessionum fructus maximos consequantur, felices, beati, et qui regum actus sua intercessione disponant, exactores regiarum, annonarum uel pecuniarum fiscalium, prouinciis ciuitatibusque praepositi. [8] Si uero diurna genitura et in sexto loco Ioue cum Mercurio constituto nulla stella in X. ab horoscopo loco fuerit inuenta, mediocres et uita et patrimonio et actibus faciet. Si uero per noctem sic fuerint inuenti, reddunt negotiorum interpretes et piscatores aut augures aut sculptores aut laboriosis semper actibus impeditos aut seruilia officia facientes aut in talibus [p]artibus positos quae grauibus odoribus et grauibus sint sordibus squalidae, id est aut fullones aut coriorum confectores aut caligarios aut pistores aut lanarios aut his similes.

[9] In septimo loco ab horoscopo, id est in occasu, Mercurius cum Ioue par<til>iter constitutus et per noctem et per diem eadem simili ratione decernit. Faciet enim a mulieribus felicitates maximas conferri et faciet publicis muneribus praepositos et populorum aut ciuitatum principes aut decem primos, longioris uitae et bonae senectutis et bonis consiliis ac moribus et qui bonas res desiderent semper. Sed <haec> in nocturnis genituris minuuntur, si sic Mercurium positum cum Ioue Saturnus de diametro uel de quadrato respexerit, uel si cum ipsis fuerit inuentus.

[10] In octauo loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter partiliter constituti, si in diurna genitura sic fuerint inuenti, mediocres in uita facient et qui ex quibusdam inuentionibus uitae sibi praesidia comparent. Quorumdam enim infamant iuuentutem, sed processu temporis mediocriter substantiae incrementa decernunt. Si uero per noctem in hoc loco fuerint inuenti, aut inueniunt aliquid unde habeant maximum uitae subsidium, aut hereditas illis non modica conferetur, et processu temporis maximis felicitatibus subleuantur; uitiosos tamen corpore et languidos facient.

[11] In nono loco Mercurius et Iuppiter constituti haec decernunt quae in tertio loco geniturae constituti decreuerunt.

[12] In decimo loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter magnos actus et magnas administrationes et magnas decernunt potestates, pro mensura geniturae.

[13] In undecimo loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter partiliter constituti haec decernunt quae decernere illos in quinto diximus loco.

[14] In duodecimo loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter par<til>iter constituti: si Mercurius matutinus extiterit, faciet scribas regis aut senatus, aut notarios exceptores principum, aut <qui> ciuitates maximas tueantur, sed qui magne et frequenter offendant et qui in nouissimo uitae tempore infelicitatis onere praegrauentur aut qui biothanata morte depereant, si sic positi in nocturna fuerint genitura; in diurna enim genitura quantulumcumque in his actibus et in his officiis perseuerant et non frequenter offendunt; uespertinus uero in hoc loco cum Ioue constitutus tardiores actus et sinistrum fatum dabit, quidam uero popularibus actibus aut laboriosis implicabuntur.

XI. MERCVRIVS ET MARS

[1] Si in parte horoscopi Mercurius et Mars partiliter fuerint constituti, in diurna scilicet et genitura, anaforicos, cardiacos facient et oligochronios et infelices; aut enim ex occasione mulierum aut ex amoris illecebris aut absconsis scripturis aut de maleficiis aut de falso damnari eos facient; et faciunt biothanatos interire. [2] Si uero per noctem in horoscopo partiliter fuerint inuenti, facient magnos magnarum regionum praepositos, duces aut praenuntios aut protectores aut satellites imperatorum, administratores maximos, quibus ex euentu pugnarum maxima felicitas conferatur. Si uero sic per noctem positos Mercurium et Martem Saturnus de quadrato uel de diametro respexerit, faciet periculosos et qui saepissime decipiantur; nam in omnibus impediuntur actibus; sic enim constitutus Saturnus inertes et sine arte faciet homines et qui omni infelicitatis onere praegrauentur.

[3] In secundo loco ab horoscopo Mercurius cum Marte pariter constitutus, in diurna genitura, natos exponi faciunt, et si nutriti fuerint, faciunt aliqua ratione fugitiuos; facient frequenter exules, interdum etiam captiuos, facient plerumque ex proscriptione nudari. Quosdam tamen [ex] grauibus ualitudinibus aut fortibus uitiis implicant, alios biothanatos facient, si Lunam pleno lumine radiauerint. Per noctem si sic fuerint inuenti, facient malae mentis, malitiosos, obscuros, timidos et audaces, et qui in omnibus actibus decipiantur, sed actus eorum facit multiplices; erunt enim aut publicani aut uectigaliarii aut curiosi. Quosdam mente insanos aut freneticos facit.

[4] In tertio ab horoscopo loco Mercurius et Mars pariter constituti facient aut ex ignitis aut ex ferratis actibus uitae habere substantiam; erunt autem tales ut futura praediscant et qui semper conuersentur in templis; sed omnibus qui negotiantur terribiles, etiam si nihil sciant uel si nihil agant, existunt, sed qui processu temporis habeant felicitatis augmenta.

[5] In quarto loco ab horoscopo, id est in IMC., Mercurius cum Marte pariter constitutus pigros, humiles in omnibus actibus et in omni fortuna faciet, et cum parentibus uel cum adfinibus adsidue exercebunt inimicitias, ut per ipsos parentibus uel adfinibus maximae semper inferantur insidiae. Erunt etiam fideiussores et ex hac re maximis periculis conquassantur et ad humilitatem paupertatemque deueniunt; quod cum illis contigerit, illicitarum quarumdam artium auctores erunt uel sequestres, uel conscii in quibusdam comprehensi maximis periculorum laqueis implicantur ut damnationis animaduersione plectantur. Alii, in his calamitatibus constituti, magnae ac longae aegritudinis incursionibus opprimuntur, praesertim si Lunam sic positi de diametro aut de quadrato uiderint. Si in quarto geniturae loco Mercurius et Mars et Luna per noctem fuerit inuenta, faciet praepositos, tribunos, duces, potentes, administratores, sed biothanata morte pereuntes.

[6] In quinto loco ab horoscopo Mercurius cum Marte partiliter constitutus: fortes, uiriles, athletas inuictos in omnibus certaminibus reddunt, sed qui ad uaria loca domicilii gratia conferantur et quibus de publico aut de fisco uictus gratia annonae maximae conferantur; sed in omni certamine superiores et terribiles aduersariis suis faciunt.

[7] In sexto loco et in XII. ab horoscopo Mercurius et Mars partiliter constituti haec eadem simili ratione decernunt; nam si per diem in his locis fuerint constituti, ualitudines et uitia maxima decernunt. Faciunt autem et in custodia constitui et carceris habere notitiam et ex quacumque accusatione damnari; aut enim appetuntur aut deferuntur aut falsis criminum circumuentionibus obligantur; a seruis enim et per seruos aut <a> seruilibus hominibus aut ab his qui sunt criminis alicuius causa in custodia constituti appetuntur aut deferuntur, et cum maximis tormentis et cum maxima uiolentia et atrocitate depereunt, praesertim si, in his constituti locis, Lunam plenam ex aliqua parte respexerint. [8] Si uero per noctem in VI. uel in XII. ab horoscopo loco Mercurius cum Marte fuerit constitutus, facit multis debitis et multo usurarum fenore implicatos; sed aestus animi et interceptiones facient. Reddunt etiam pigros in omnibus actibus et decernunt maximas accusationes et graues inuidias, sed quae aut a seruis aut propter seruos fiant. Alii cruciatores erunt seruorum, ut eos aut fame aut plagis aut tormentis aut adsiduis operum exactionibus defatigent. In actibus uero numquam perseuerabunt qui in his locis Mercurium cum Marte habuerint constitutum, quia ab uno actu ad actum alium transeunt.

[9] In septimo loco ab horoscopo, id est in occasu Mercurius cum Marte partiliter constitutus: si per diem in hoc loco partiliter fuerint inuenti, eos qui sic eum habuerint, mulierem aut uxorem suam manu propria interficere compellunt aut propter mulierem uel propter uxorem aut propter amoris cuiusdam praeposteras cupiditates semetipsos aut alios interficient, aut propter tale aliquod admissum facinus <faciunt> in publica custodia aut in carcere constitui et ex ista accusatione damnari. [10] Sed generaliter quicumque sic Mercurium et Martem habuerint, homicidia et mortes ipsorum, pro signorum qualitate, complentur; aut enim grassatores erunt aut latrones aut sicarii aut piratae aut his simile, et in his facinoribus comprehensi perseuerantis sententiae animaduersione plectuntur. [11] In noctuma uero genitura sic positi facient eos a mulieribus iniustis actibus circumscribi aut uiraginibus iungi et ab his filios suscipere et semper magnis uitiis inuolui.

[12] In octauo loco ab horoscopo Mercurius cum Marte partiliter constitutus: si per diem sic fuerit inuentus, faciet tales ut nihil ex eis quae cupiunt consequi possint, sed periculosos et qui omne patrimonium funditus amittant. Quidam uero erunt insani ac furiosi; alii in custodia coiciuntur aut damnabuntur et finiunt frequenti ratione biothanati. [13] Si uero per noctem in hoc loco fuerint inuenti, de malis partibus uel de malis officiis facultates sibi aliquas comparabunt et qui, per dies singulos, malis ac nefariis actibus crescant. Erunt fures aut effractores aut qui commendatas sibi res aut fidei suae creditas obstinatis soleant cupiditatibus abnegare, aut nefariorum facinorum inuentores uel executores. Faciunt enim aut tortores aut carnifices aut proditores suorum et ex istis artibus fortunae ac facultatum sibi maximas substantias comparantes, sed mors eis cum uiolentia aut cum quibusdam tormentis grauibus proueniet, aut moriuntur grauis insaniae uitio laborantes.

[14] In nono loco ab horoscopo Mercurius cum Marte pariter constitutus iniustos, irreligiosos, periuros facient; sed cum isto mentis errore nihilominus ministros deorum, sed et hos ipsos deos quibus seruiunt, spoliantes atque nudantes, qui templorum do[mi]naria praedam suam faciant. Sed haec maxime facient, si longe a radiis Solis inuenti fuerint aut in suis inuicem partibus aut in domo Solis; praesertim haec erunt si sic eis positis Luna se de quadrato uel diametro coniunxerit plena luminibus. [15] In decimo loco ab horoscopo Mars et Mercurius pariter constituti miseros et inefficaces homines faciunt; delectabuntur autem adsiduis nauigationibus et amatores erunt palaestrarum, et qui uitam suam potentibus uiris aut regibus uitii cuiusdam causa uendant. Erunt autem cum macula semper aut uitio secundum qualitatem substantiamque signorum. [16] Sed semper Mercurius cum Marte pariter constitutus in actibus publicis aut in administrationibus aut in occupationibus constituit, sed in ipsis actionibus numquam longis temporum continuationibus perseuerant; aut enim impetiti aut accusati amouentur et frequenter iudiciis applicantur et falsis interdum accusationibus opprimuntur; ex quibus infortuniis ita eorum patrimonia dissipantur, ut graui fenore usurarum quatiantur; sed et sponsione aut fideiussione aliqua grauibus damnorum uel condemnationum generibus opprimuntur. [17] Si uero Iuppiter Mercurio ac Marti pariter positis aliqua se testimonii societate coniunxerit, aut si cum ipsis pariter fuerit inuentus, magnos in omnibus actibus et in occupationibus faciet, quibus multa negotia credantur et qui simili modo et amittant substantiam pariter et quaerant. Si uero his Venus se aliqua radiatione coniunxerit uel si cum ipsis pariter fuerit inuenta, faciet exactores imperatorum, qui annuas fiscariorum praestationes repetant, discussores rationales et qui magna negotia tractare consueuerunt. [18] Sed Mercurius cum Marte diuersa et multiplicia actuum aut administrationum genera decernit; nam uarietas haec prouenit secundum qualitatem substantiamque signorum. In Mercurii enim domo uel in [Martis] partibus constituti faciunt amatores palaestrae uel athletas publicis certaminibus destinatos. In Martis uero signis aut in partibus constituti, pugnaces, amatores armorum, milites, uenatores libenter nutrientes feras beluas, ferarumque praepositos, nuntios uel ueredarios regum reddunt. In domo uero Veneris aut in partibus constituti faciunt linteones, textores tunicarum, plumarios, tinctores, aromata aut gemmas aut margaritas aliqua ratione tractantes. In Iouis uero domo uel in partibus constituti praepositos, tribunos regiones aut ciuitates aliquas obtinentes; in domo Saturni uel in partibus constituti, scelerata ac facinorosa officia tractantes; facient enim tortores carnifices interfectores delatores proditores suorum; in Solis uero aut Lunae domo, aerarios, ferramentarios, statuarios, pelliones, coriorum infectores, ab igne aut ex ferro uitae subsidia quaerentes. Immutatio enim signorum diuersorum negotiorum actus decernit.

[19] In undecimo loco Mercurius cum Marte pariter constitutus faciet perire semper in pugna, alios amatores palaestrae faciet, alios armorum, sed fortes consiliis et qui ex omnibus actibus felices semper processus accipiant.

[20] In duodecimo loco ab horoscopo constituti Mercurius et Mars quid facient, sextus locus specialiter ostendit.

XII. MERCVRIVS ET VENVS

[1] In horoscopo Mercurius et Venus partiliter constituti, in diurna genitura, faciunt scutarios uel protectores imperatorum uel qui proprio excubitu salutem principis seruent aut qui pecunias aut thesauros regios suis iubeantur dispositionibus gubernare, et quibus huiuscemodi administrationum officia credantur; facient enim musicos, choricos et qui musicos modos faciant aut certe publicos magistros aut oratores aut grammaticos aut legum inuentores aut qui in numeris praesint. [2] Si uero per noctem in horoscopi partibus fuerint inuenti, facient acutos, ingeniosos, et qui omnia quaecumque agere uoluerint facile consequantur. Erunt autem aut coronati aut praepositi sacerdotibus aut sacrorum simulacrorum baiuli et qui processu temporis augmenta dignitatis accipiant. Facient autem armoniae cuiusdam peritos aut litteris regis praepositos, sed quorum oratio ac sermo plenus sit leporis et gratiae.

[3] In secundo loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti, in diurna genitura, facient multa negotia tractantes et qui in nobilibus actibus occupentur, sed in ipsis diutius perseuerantes, amoenos et gratos in uita pariter ac moribus, uinosos tamen ac libidinosos. Si uero matutinus in hoc loco fuerit inuentus, faciet per semetipsos patrimonia quaerentes, felices, litteratos, disciplinam aliquam musicamque tractantes, laetos et honestos gratiaeque splendore fulgentes. [4] Si uero in nocturna genitura uespertinus in hoc loco cum Venere fuerit inuentus, magnas decernit facultates et processu temporum maximarum felicitatum incrementa largitur; erunt enim principes ciuitatum, erunt legibus praepositi et quibus maximarum prouinciarum cura mandetur. Alii inueniunt aliquid unde initia felicitatis accipiant, aliis hereditates maximae conferuntur.

[5] In tertio loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti facient in sacris certaminibus esse uictores aut sacerdotes aut prophetas aut uestitores deorum aut in templis maxima tractantes officia aut praepositos sacerdotibus aut sacri certaminis principes aut legatos †boni aut institutionis moribus et quibus desideria sua secura ciuitas credit.

[6] In quarto loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti absconsarum litterarum facient peritos, magos, philosophos et caelestia saepe tractantes aut qui laborantes homines curent et qui hominibus quolibet genere prodesse consueuerint. Matutinus uero cum Venere in hoc loco positus a seruitute ad libertatem uenire faciet et ab ignobilitate ad splendorem nobilitatemque perducit, sed miserarum mulierum aut seruilium aut anuum aut uirginum tuitionem defensionemque suscipient et qui propter has actus uariis generibus appetant. Actibus uero, institutis et negotiis et negotiationibus occupatos facient secundum substantiam qualitatemque signorum.

[7] In quinto loco ab horoscopo Mercurius cum Venere pariter inuentus maximas facultates processu temporis decernit et felicitatis simili modo largitur insignia, et qui a mulieribus uel ab uxoribus dona maxima uel praemia consequantur et qui potentibus uiris notitia iungantur.

[8] In sexto loco ab horoscopo Mercurius cum Venere pariter inuentus, in diurna genitura, de rationibus uel de negotiationibus aut de computo aut de disciplina aut de deorum reditu decernit substantiae facultates, praesertim si, sic his in VI. loco constitutis, aliqua stella in X. geniturae loco fuerit inuenta; sed uxorem difficile consequentur, nam erunt libidinosi et ex ista re quodam modo infames. [9] In nocturna uero genitura, si matutinus in hoc loco cum Venere fuerit inuentus, ancillas aut uiduas aut meretrices matrimonii sibi gratia copulabunt; actus uero habebunt laboriosos et seruiles et circa aquam, si nulla stella, sic his positis, in decimo ab horoscopo loco fuerit inuenta. Quodsi fuerit, faciet proprio labore multa quaerentes; erunt enim peregrini negotiatores, gubernatores, naucleri uel fabricatores auri. [10] Vespertinus uero in hoc loco si cum Venere fuerit inuentus, cordatos, ingeniosos, musicos uel organarios faciet aut tinctores lanarum aut aromatum aut gemmarum aut margaritarum mercatores; faciet quosdam myropolas uel pigmentorum medicinalium inuentores [erunt]; faciet etiam sic positus frequenter praepositos metallorum, ut ex his actibus maxima illis facultatum subsidia quaerantur. [11] In septimo loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter inuenti absconsarum ualitudinum uitia decernunt; faciunt enim aut hepaticos aut freneticos aut melancholicos et his similes ualitudines, sed ab uxoris affectu semper alienos et usque ad ultimum uitae tempus infames. [12] Si uero in hoc loco per noctem cum Venere fuerit inuentus, a mulieribus uel ab uxoribus maxima illis diuitiarum substantia conferetur et qui gradatim processu aetatis grandes honores et maximae felicitatis insignia consequantur, praesertim si non eos sic positos Mars et Saturnus ex aliqua parte respexerint, sed specialiter Saturnus. Nam si fuerint illis sic positis Mars et Saturnus aliqua radiatione coniuncti, haec quae diximus in contrarium uertunt.

[13] In octauo loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti, uespertini, in diurna genitura, inefficaces, aprocopes reddunt et qui nihil agere possint. Facient etiam laboriosis semper negotiis implicatos; erunt autem uitiosi animo et corpore et qui nuptias difficile consequantur, erunt steriles et qui sobolem generare non possint. Morientur autem aut spastici aut gonorroici aut apoplecti aut frenetici. [14] Per noctem uero in hoc loco pariter inuenti alieni patrimonii facient heredes aut alienarum facultatum sollicitudinem gerentes, sed bonos, benignos patres familias et quibus a mulieribus uel ab uxoribus plurima conferantur; alii quiddam inuenient quod illis ad omne subsidium uitae sufficiat; sed habebunt mortem repentinam et sine dolore atque tormento. [15] Matutinus uero cum Venere in hoc loco constitutus multa discentes et omnia scientes perficiet, exinuentores etiam, et <qui> quicquid uolunt facile consequantur, sed qui processu aetatis patrimonii augmenta percipiant.

[16] In nono loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti, uaticinantes mulieres dabunt uxores, sed et ipsos altius leuari uel magnificari facient et quibus ex templorum officiis uitae praesidia quaerantur. Facient autem aut sacerdotes aut hos qui, in templis constituti, futura praedicant aut haruspices aut astrologos aut augures aut magos aut qui omina explicare consueuerunt.

[17] In X. loco ab horoscopo Mercurius cum Venere constitutus publicos actus faciet et qui a populo aut ciuitatibus honorentur, sed qui de uxoris actibus infamiam contrahant. Matutinus uero in hoc loco cum Venere constitutus modorum musicorum inuentores faciet, sed scaenicos et publicis spectaculis destinatos, circa nuptias uero infelices; aut enim meretrices aut publicas aut scaenicas aut infames uxores habebunt, quidam et amatores erunt puerorum et multarum libidinum uitiosis uoluptatibus implicati.

[18] In XI. loco ab horoscopo Mercurius et Venus constituti facient mulierum negotia tractantes et quibus mulierum substantiae credantur, ut ex isto actu maxima illis patrimonii subsidia conferantur, sed postea in contrarietatibus aut in iacturis maximis constituantur.

[19] In XII. loco ab horoscopo Mercurius cum Venere constitutus, si per diem sic fuerit inuentus, amatores faciet et ex amorum uitio laborantes, perspicuos tamen et omnibus notos in istis uitiis; deferri tamen propter hoc faciet et compellit ex ista delatione damnari; faciet biothanatos interire propter haec animi uitia quae diximus. [20] Si uero per noctem in hoc loco fuerint inuenti, a mulieribus indignis multas faciet persecutiones aut qui meretricem amoris instinctu comparare cogantur, mechanicos uero et qui in his actibus multiplicibus studiis occupati esse uideantur; sed qui frequenter ab instituto decedant ab actibus ac negotiis aut a facultatibus suis et qui frequentibus soleant [in] rationibus decipi.

XIII. DE LVNA

[1] Luna in horoscopo partiliter constituta, in nocturna genitura, si plena et in quibus gaudet signis fuerit inuenta, grandia fortunae incrementa decernit; praeponi fratribus facit et aetate semper et merito. Si uero per diem in hoc loco partiliter fuerit inuenta, gubernatores maiorum nauium faciet. [2] Si uero, sic per diem Luna constituta, alium geniturae cardinem Mars Saturnusque possiderint, id est si in quadrato uel diametro uel si cum ipsa fuerint inuenti, facient piratas crudeli feritatis atrocitate famosos aut inaccessorum locorum praepositos iudices. Si uero sic Lunam positam cum maliuolis nulla beniuola stella respexerit, eos qui nati fuerint faciet exponi aut nulla uitae tempora decernit et statim faciet interire aut malum uitae finem biothanatumque decernit.

[3] In secundo loco Luna ab horoscopo constituta, in nocturna genitura, claros et perspicuis actibus faciet, sed luxuriosos et amoenis deliciarum uoluptatibus deditos et quibus maior patrimonii substantia processu temporis conferatur. [4] Si uero per diem in hoc loco fuerit inuenta, aut statim parentes interimit aut ipsum a parentibus diuidit aut parentes facit dissoluto matrimonio separari et patrimonii substantiam uario iacturarum genere minui; alii sic habentes Lunam assiduis peregrinationibus occupantur et actus suos per multa diuidunt loca; sed uitam eorum talem facit ut alicui potestati subiaceat. Si uero in hoc loco fuerit minuta luminibus et Saturnus in parte uel in signo horoscopi fuerit constitutus, perficit repentinis oculorum uulneribus caecitatem. Si uero, sic Luna constituta, Mars in parte horoscopi uel in signo fuerit inuentus, articulorum dolores uel eiectiones uel fracturas faciet, alios aemorroica ualitudinis adsiduitate debilitat.

[5] In tertio loco Luna ab horoscopo constituta matrem ignobilem uel aliqua infamiae faciet maculatione pollutam. Si uero in hoc loco cum Ioue fuerit inuenta, his qui sic eam habuerint a fiscalibus uel a publicis annonis alimenta suppeditat. Si uero Ioui et Lunae in hoc loco constitutis Mercurius se aliqua radiatione coniunxerit, antistites facit maximae cuiusdam deae uel potentissimae religionis sacerdotes aut publicarum <rationum> dispositores uel correctores. Si uero cum Luna in hoc loco Venus fuerit inuenta, actus habebunt de pigmentis ac de aromatibus aut de uino aut de floribus. [6] Si uero, in nocturna genitura, in hoc loco Luna cum Saturno solo fuerit inuenta, faciet tardos, qui nihil ex his quae cupiunt consequantur et qui de religionibus omnibus sacrilega proferant uerba et quibus deorum ira maxima infortunia conferantur. Si uero per diem in hoc loco Luna cum Mercurio et Marte fuerit inuenta, sacrilegos, templorum spoliatores, iniustos, impios, irreligiosos homicidasque perficient.

[7] In quarto loco ab horoscopo, id est in IMC., Luna constituta, si per diem sic fuerit inuenta, matrem ignobilem decernit et quae maritum superstitem relinquat. Sed et si Saturnus in alio geniturae cardine fuerit inuentus et Venus fuerit in occasu, mater de ingenuitate ad seruitutem transfertur et fiet aliquando captiua. Si uero, per noctem, Luna in hoc loco fuerit inuenta plena lumine, matrem faciet nobilem, diuitem et ipsos adsiduis faciet diuitiarum augmentis maxime subleuari. [8] Si uero, Sole partiliter in horoscopo constituto, Luna in quarto loco fuerit inuenta, id est in <IMC.> <...> augmenta felicitatis accipient; alios compellit maximas colere religiones, aliis mulierum facit negotia committi. Si uero per diem sic fuerit inuenta, peregrinos ignobiles faciet et quorum uitae erroribus periculisque quatiantur; aliis in templis ignobilia decernit officia, alios in templis facit ministeria exercere seruilia, praesertim si sic Lunam positam maliuola stella respexerit.

[9] In decimo loco ab horoscopo Luna constituta, id est in MC., si in nocturna genitura partiliter in hoc loco fuerit inuenta, in his signis in quibus exaltatur uel in quibus gaudet, crescenti scilicet lumine, Iuppiterque eam oportunis radiationibus protegat, imperatores maximos faciet aut administratores potentes, quibus uitae et necis potestas facili ratione credatur; dat etiam sic posita ordinarios consulatus. Si uero partem MC. praecedat aut sequatur, in proximo tamen loco et uicinis partibus sit posita, duces, tribunos administratoresque perficiet; si uero in eodem signo in quo est MC., platice fuerit constituta, magnos in omnibus actibus reddit et uario genere felicitatis ornatos. Si uero, Luna sic posita, Saturnus alium geniturae possederit cardinem, inuidias et infelicitates frequenti ratione decernit. [10] Per diem uero in MC. Luna constituta mediocres in uita et in omnibus actibus faciet et qui frequentibus soleant rationibus decipi. Si uero, per diem, sic Luna posita, Sol in horoscopo partiliter fuerit inuentus in domo sua aut in altitudine sua aut in domo Iouis, magnos administratores maximarum prouinciarum uel maximarum faciet ciuitatum, proconsules, sed in ipsa administratione terribiles; sed <si>, sic Luna et Sole constitutis, Sole scilicet in horoscopo, in his in quibus diximus signis, Luna uero in MC., pariter ambos uel unum de duobus Iuppiter prospera radiatione protexerit, imperatores faciet felicitate ac iustitia praepotentes et quos omnes cum terroris trepidatione suspiciant.

[11] In XI. loco ab horoscopo Luna constituta haec decernit quae in quinto ab horoscopo loco facere ex praecedenti explicatione monstrauimus.

[12] In XII. loco ab horoscopo Luna constituta, in nocturna genitura, <breue> uitae tempus spatiumque decernit; sed [et] si Iuppiter et Venus, aut unus de duobus, in horoscopo partiliter fuerint inuenti [aut unum de duobus] et Luna sic sicuti <diximus sit constituta> et sit nocturna genitura, potestatis alicuius licentiam cum felicitate decernit. Si uero, Marte et Saturno partiliter in horoscopo constitutis, aut uno de duobus, Luna geniturae XII. possederit locum, multa ac mala infortunia et graues casus et ualitudines et uitia faciet ipsi pariter ac matri. [13] Si uero, nullo in horoscopo constituto, sola per diem in XII. ab horoscopo loco fuerit inuenta, iacturam patrimonii, miseros actus peregrinitatemque decernit. Si uero per noctem simili modo in hoc loco fuerit inuenta, miseros, humiles aut humili aut seruili genere faciet procreari et laboriosos et semper ingloriis actibus occupatos et quorum corpus aut os graui odoris foeditate turpetur, sed qui frequenter falli periclitarique consueuerunt et qui uitium aliquod ex peregrinitatis incommodis contrahant.

[14] Sed et Lunae duodecatemorion et fines in quibus est duodecatemorion, diligenter inquire; quicquid enim in genitura celatur ex generali stellarum compositione, id totum duodecatemoria et fines eorumdem publicant et demonstrant. Si enim ex duodecatemoriorum efficacia et ex finibus in quibus fuerint inuenta omnem uolueris apotelesmatum explicare substantiam, non falleris; Babylonii enim [in] duodecatemoriis summam decretorum tribuunt, Ptolemaeus uero antisciis, nos utrisque.

XIV. <LVNA IN LOCO FORTVNAE> [1] In loco Fortunae Luna si fuerit inuenta et sic posita ut ad Iouem feratur, uel si cum ipso sit, ducatus, administrationes, gloriam felicitatemque decernit. Si cum Venere in hoc loco fuerit constituta uel ad Venerem feratur, honores quos diximus cum gratiae uenustate largitur. [2] Si uero in hoc loco posita crescens lumine ad Mercurium feratur, uel si cum ipso sit, facit beatos, potentes nimiumque cordatos, et qui felicitate ingenii aut doctrinae gratia honores, gloriam, dignitatem et patrimonii substantiam consequantur. Si uero deficiens in hoc loco constituta ad Mercurium feratur uel cum ipso sit, ualitudines, uitia malitiam malignitatemque decernit. [3] Si uero in hoc loco constituta, in diurna genitura, ad Martem feratur uel cum ipso sit, laboriosos, miseros, ab igni aut ex ferro aut ex pondere aliquo cotidianae uitae faciet alimenta quaerentes; si uero, in nocturna genitura, in hoc loco posita feratur ad Martem uel si cum ipso sit, militiam, gloriam, potentiam et in his actibus decernit principatus; athletas etiam facit pro qualitate signorum, sed qui ceteris uirtutis merito praeferantur. [4] Si in hoc loco posita, in nocturna genitura, crescens lumine ad Saturnum feratur uel cum ipso sit, paternum ac maternum patrimonium minuet, matrem aut uiduam aut cum ualitudine aut cum uitio facit aut mala morte pereuntem, ipsos uero in prima aetate miseros ac laboriosos, procedente uero aetate felices. [5] Si uero per diem crescens lumine ad Saturnum feratur uel cum ipso sit, eum qui natus fuerit, morte parentum cito faciet orbari et patrimonium miseris compellit lacerationibus dissipari, sed et ipsis processu aetatis et felicitas et augmenta patrimonii conferuntur. Sed et nocte, lumine deficiens, haec eadem simili ratione decernit, si uero, per diem, in hoc loco posita minuto lumine ad Saturnum feratur uel cum ipso sit, uitiorum ualitudines et malae mortis et proscriptionis incommoda. [6] Si uero locus Fortunae in decimo ab horoscopo loco fuerit inuentus, id est in MC., uel in undecimo, in quo loco MC. pars frequentissimis rationibus inuenitur, et ibi Luna crescens luminibus fuerit inuenta et sic ad Saturnum feratur uel si cum ipso sit et sit Sol partiliter in horoscopo constitutus, felices, beatos, gloriosos, nobiles facit et maximae potestatis decernit insignia, sed facit hos eosdem uitiis ac ualitudinibus implicari. [7] Si uero Sol non fuerit in horoscopo constitutus et ipsa ad Saturnum feratur uel cum ipso sit, [si] quid decernat superiori explicatione monstrauimus. Si uero in hoc loco constituta, in diurna genitura, crescens luminibus, ad Solem feratur uel cum ipso sit, potentes, factiosos, administratores iudicesque perficiet; et si his Iuppiter aliqua se societate coniunxerit, imperia largitur. 8. Quodsi deficiens lumine in hoc loco constituta, in diurna genitura, ad Solem feratur, processu temporis potentiam, gloriam administrationesque largitur. Si uero, per noctem, deficiens lumine in [hoc] loco Fortunae ad Solem feratur uel cum ipso sit, faciet in prima aetate humiles et qui sint semper decepti, sed processu temporis et patrimonia et gloriam et honores et principatus maximos consequentur. [9] Sed semper Luna, et in hoc loco et in ceteris geniturae locis ceterisque signis, <si> in eadem parte cum Sole fuerit inuenta nec se coniuncta cum Sole societate liberauerit, periculosis et humilibus actibus in prima aetate eos qui nati fuerint implicabit; sed processu aetatis post graues iacturas largitur substantiae facultatem.

[10] In omnibus autem genituris cursum Lunae te seruare conueniet, nec tantum eodem die quo natus homo prima uestigia lucis ingreditur, sed diligenti ratione perquirere etiam tertio die debemus cui se stellae Luna uel quali radiatione coniungat uel a quo recedens ad quem feratur; eo enim die nato homini primum immulgentur alimenta nutricia. Inquirendum itaque est tertio die an sit minuta an plena luminibus et quatenus eam beniuolae stellae maliuolaeque respiciant. Nam et tertio die, sicuti primo, omnia simili ratione decernit, quae si diligenti fuerint inquisitione collecta, in explicandis fatis hominum numquam poterimus erratica confusione turbari; quem tractatum, ne quid a nobis praetermissum esse uideatur, in quarti libri principiis explicamus.