Martyrologium 2 (Usuardus Sangermanensis)

(Redirectum de Martyrologium 2 (Usuardus Ssngermanensis))
This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Martyrologium 2
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 124


Martyrologium 2

Martyrologium 2 (Usuardus Sangermanensis), J. P. Migne 124.0849

MENSIS MAIUS HABET DIES XXXI.

Kalendis Die 1. 124.0009|

In Aegypto, Hieremiae prophetae, qui a populo lapidibus obrutus, apud Taphnas occubuit. Item, natalis beatorum apostolorum Philippi et Jacobi, ex quibus Philippus, postquam pene Schytiam ad fidem Christi convertisset, apud Hierapolim Asiae civitatem glorioso fine quievit. Jacobus vero, qui et frater Domini legitur, juxta templum Hierosolimorum, ubi et praecipitatus fuerat, sepultus est. In Galliis territorio Vivariensi, beati Andeoli subdiaconi, quem misit ab Oriente sanctus Policarpus una cum aliis, ad praedicandum verbum Dei, in Galliam, cujus praedicatione imperator Severus comperta, spinosis fustibus crudelissime flagellatum, in carcerem trudi praecepit, et sic demum ab ense ligneo, in crucis modum caput ejus scindi. Civitate Sedunensi, natalis Sigismundi regis. Apud civitatem Auscium, sancti Orientis episcopi, qui virtutibus ornatus sancto fine quievisse scribitur. Item Autisiodoro, sancti Amatoris episcopi et confessoris.

VI Non. Die 2. 124.0013| Natalis sancti Patris nostri Athanasii, Alexandrinae urbis episcopi, et confessoris. In hujus persecutionem, universus pene conjuravit orbis, et commoti sunt principes terrae, gentes, regna, et exercitus cojerunt adversus eum, multaque Arianorum perpessus insidiis, toto orbe profugus agitur, nec ei ullus tutus ad latendum supererat locus, dum ad investigandum eum omnes moventur. Moritur autem quadragesimo et sexto anno sacerdotii sui, post multos agones, multasque patientiae coronas, tempore Valentiniani et Valentis. Eodem die, sanctorum Saturnini et Neopolis, qui in carcere requieverunt.

V Non. Die 3. 124.0015| Hierosolimis, inventio sanctae Crucis ab Helena regina, sub Constantino principe. Romae via Numentana, passio beati Alexandri papae, Eventii et Theodoli presbiterorum, sub Adriano principe, quorum primus post vincula, carceres, equuleum, ungula et ignes, punctis creberrimis per tota membra peremptus est. 124.0017| Sequentes quoque, post longam carceris sustinentiam, ignibus examinati, et ad ultimum decollati sunt. Ipso die, sancti Juvenalis episcopi et confessoris.

IV Non. Die 4. 124.0019| In Palaestina civitate Gaza, natalis beati Silvani ejusdem urbis episcopi: qui persecutione Diocletiani, cum plurimis clericorum suorum, martyrio coronatus est. Hierosolymis, passio sancti Quiriaci episcopi, sub Juliano imperatore. Item in metalla Fanensi, sanctorum martyrum quadraginta, qui simul capite caesi sunt. Nicomediae, natalis Antoniae martyris, quae nimium torta et variis afflicta cruciatibus, ab uno brachio tribus diebus suspensa et in carcerem biennio detrusa, ad ultimum in confessione Domini flammis exusta est. In Norico Ripensi, sancti Floriani, qui praesidis jussu, ligato ad collum saxo in flumen Anisii praecipitatus est. Autisiodoro, sancti Curcodemi diaconi.

III Non. Die 5. 124.0023| Apud Alexandriam, sancti Euthimii diaconi, in carcere quiescentis. Thessalonicae, natalis sanctorum Hirenei, Peregrini et Hirenis, ignibus combustorum. In Galliis civitate Arelatensi, beati Hilarii episcopi et confessoris, praeclarissimi viri et nobilissimi. Item Viennae, sancti Niceti episcopi, venerabilis sanctitatis viri. Autisiodoro, passio sancti Joviniani lectoris et martyris.

Pridie Non. Die 6. 124.0027| Natalis beati Joannis apostoli, quando ab Epheso, jussu Domitiani Romam perductus, et praesente senatu ante portam Latinam in olei ferventis dolium missus est, sed minime laesus. Ubi festum eadem die concursum fideles populi usque hodie faciunt. Antiochiae, sancti Evodii qui, ut beatus Ignatius scribit, primus ibidem episcopus ab Apostolis ordinatus est. Hic glorioso martyrio apud eamdem urbem vitam finivit. Item sancti Lucii Cyrenensis, qui apud Cyrenem primus episcopus a sanctis Apostolis institutus est, quem in Actibus apostolorum beatus Lucas commemorat. In Africa, sanctorum martyrum Heliodori, Venusti, cum aliis septuaginta quinque.

Nonis. Die 7. 124.0029| Apud Terracinam Campaniae urbem, natalis beatae Domitillae virginis et martyris, quae cum esset Flavii Clementis Consulis, ex sorore neptis, et a sancto Clemente velamine sacro consecrata, persecutione Domitiani, cum aliis plurimis, in insulam Pontiam exilio deportata, longum inibi martyrium duxit. Novissime doctrina, ac miraculis cum convertisset plurimos ad fidem Domini, incenso cubiculo a quodam judice, in quo simul cum suis convirginibus Eufrosina videlicet et Theodora clausa morabatur, cursum gloriosi martyrii sui consummavit. Eodem die, sancti Juvenalis martyris. Nicomediae, passio sanctorum Flavii, Augusti et Augustini fratrum.

VIII Idus. Die 8. 124.0033| Mediolani, natalis sancti Victoris martyris, qui a primaeva aetate Christianus, cum esset in castris imperialibus miles, compellente Maximiano, ut sacrificaret, in confessione Domini fortissime perseverans, primo graviter fustibus caesus, sed Deo protegente, doloris expers, dein liquenti plumbo perfusus, sed nihil penitus laesus, novissime gloriosi martyrii cursum capitis abscisione complevit. Apud Aegyptum, sanctorum Stephani et Victoris.

VII Idus. Die 9. 124.0035| Festivitas beati Andreae apostoli, quando sacratissimum ejus corpus una cum ossibus sanctorum Lucae evangelistae, et Timothaei discipuli sancti Pauli, sub Constantio imperatore, Constantinopolim translatum est. Romae, natalis sancti Hermen, cujus apostolus Paulus, ad Romanos scribens, meminit. Hic digne semetipsum Deo sacrificans, acceptabilisque Deo hostia factus, virtutibus clarissime fundatus, coeli regna petivit. Apud Nazanzi oppidum, beati Gregorii episcopi, cognomento Theologi, qui post multa documenta, in loco suo, ut Hieronymus, ab eodem in divinis libris instructus, perhibet, episcopum ordinans, ruri vitam monachi exercuit. In Perside, sanctorum martyrum trecentorum decem. Castro Vindicino, depositio beati confessoris.

VI Idus. Die 10 124.0039| Job prophetae. Romae via Latina, natalis sanctorum martyrum Gordiani et Epimachi, quorum prior pro confessione nominis Christi, tempore Juliani, diu plumbatis caeditur, et in ultimo, capite truncatur. Item Romae, beati Calepodii presbyteri, sub Alexandro imperatore, qui fecit eum occidi gladio et corpus trahi per civitatem atque in Tyberim jactari. Decollatus est etiam Palmatius consul, cum uxore et filiis et aliis promiscui sexus quadraginta duobus; cum quibus et Simplicius senator. Quorum capita jussa sunt suspendi per diversas portas urbis Romae, ad exemplum Christianorum. Item Romae via Latina ad centum aulas, natalis sanctorum Quarti et Quinti.

V Idus. Die 11. 124.0043| Romae via Salaria, natalis beati Anthimi presbiteri, qui post virtutum et praedicationis insignia, in Tyberim praecipitatus et ab angelo exinde ereptus, oratorio restitutus est proprio, dehinc capite punitus, victor migravit ad coelos. Viennae, sancti Mamerti episcopi et confessori, qui ob imminentem cladem, solemnes ante Ascensionem Domini Letanias instituit.

IV Idus. Die 12. 124.0045| Romae via Ardeatina, natalis sanctorum martyrum Nerei et Achillei, fratrum, qui primo apud insulam Pontiam longum duxerunt exilium, et postmodum a quodam judice verberibus gravissimis sunt attrectati, deinde cum equuleo et flammis compellerentur ad immolandum, et dicerent se a beato Petro apostolo baptizatos, nulla ratione posse idolis immolare, capite caesi sunt. Item via Aurelia, sancti Pancratii martyris, qui cum esset annorum quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis detruncatione complevit. Eodem die, sancti Dionisii, patrui ejusdem beati Pancratii, qui cum praemiis caelestibus, carus et dignus Deo, in pace diem vitae hujus clausit. Apud Cyprum, sancti patris nostri Epiphanii Salaminae episcopi.

III Idus. Die 13. 124.0049| Natalis sanctae Mariae ad martyres, quando beatus Bonifacius papa ecclesiam in honore semper virginis Mariae et omnium martyrum dedicavit. Item, beati Mucii presbyteri et martyris, qui primo in Amfibuli urbe, multis poenis atque cruciatibus in confessione Christi affectus, postea Byzantium usque perductus, capitali sententia occubuit. Ipso die, sancti Servatii Tungrensis Ecclesiae episcopi et confessoris, ob cujus meritum hominibus demonstrandum, cum tempore hiemis omnia in circuitu nix repleret, numquam sepulchrum ejus operuit, donec industria civium, basilica super ipsum aedificata est.

Pridie Idus Die 14. 124.0051| In Gallia civitate Cimela, natalis Pontii martyris, cujus praedicatione et industria, postquam conversi sunt duo Philippi imperatores ad fidem Christi, ipse quoque sub Valeriano et Galieno principibus martyrii palmam adeptus est. In Syria, sanctorum martyrum Victoris et Coronae, sub Antonino imperatore, quae Corona cum esset uxor cujusdam, et coepisset beatificare sanctum Victorem, ob martyrii constantiam, vidit duas coronas de coelo lapsas, unam Victori, et alteram sibi missam. Cumque et hoc cunctis audientibus 124.0053| protestaretur, ipsa quidem inter arbores scissa, Victor vero decollatus est. Eodem die, sancti Patris nostri Pachomii, qui cum esset factis apostolicae gratiae insignis, fundatorque Aegypti coenobiorum, scripsit monachorum regulas, quas angelo dictante didicerat.

Idibus. Die 15. 124.0055| Natalis sanctorum confessorum Torquati, Tesifontis, Secundi, Indalecii, Cecilii, Esicii, Eufrasii, qui Romae a sanctis apostolis ordinati, et ad praedicandum verbum Dei, ad Hispanias tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque diversis urbibus evangelizassent et innumeras multitudines Christi fidei subjugassent, Torquatus Acci, Tesifon Vergii, Secundus Abulae, Indalecius Urci, Cecilius Heliberri, Esicius Carcesi, Eufrasius Eliturgi quieverunt. Apud insulam Chium, beati Isidori martyris, in cujus basilica exstat puteus, in quo et fertur injectus, de cujus aqua infirmi saepius potati salvantur. Lamosacum, passio sanctorum Petri et Andreae, Pauli et Dionisiae.

XVII Kal. Die 16. 124.0059| In Isauria provincia, natalis sanctorum Aquilini et Victoriani, quorum gesta habentur. Apud Autisiodorum, beati Peregrini episcopi, primi civitatis ipsius, qui capitali sententia multatus, coronam meruit sempiternam. In pago Forojuliensi, sanctae Maximae virginis, quae multis clara virtutibus, in pace quievit.

XVI Kal. Die 17. 124.0061| In Tuscia, sancti Torpetis martyris. Hic magnus in officio Neronis Caesaris primo fuit; sed postea pro fide Christi, jubente eodem, alapis caeditur, verberibus diutissime afficitur, ac bestiis devorandus traditur, sed minime laeditur; tandem vero decollatione martyrium suum III Kal. Maias complevit. Sed tamen ejus festivitas celebrius hic recolitur. Civitate Niveduno, sanctorum Eraclii, Pauli, Aquilini, cum aliis duobus.

XV Kal. Die 18. 124.0065| In Aegypto, sancti Dioscori lectoris, in quem praeses multa et varia tormenta exercuit, ita ut ungues ejus effoderet et lampadibus ejus latera inflammaret, sed coelestis luminis fulgore territi ceciderunt ministri, novissime laminis ardentibus adustus martyrium consummavit. Ipso die, sancti Felicis episcopi, qui apud Spellatensem urbem, sub Maximiano imperatore, palmam martyrii adeptus est.

XIV Kal. Die 19. 124.0067| Romae via Appia, natale sanctorum Caloceri et Parthenii eunuchorum, quorum prior cum esset praepositus cubiculi imperatoris Decii, alter primicerius, nolentes sacrificare idolis, ab eodem occisi sunt. Item Romae, sanctae Potentianae virginis, quae post innumeros agones, post multorum martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas pauperibus pro Christo erogatas, tandem de terris ad coelos migravit. Eodem ipso die, beati Pudentis patris supradictae virginis, qui ab apostolis Christo in baptismo vestitus, innocentem tunicam usque ad coronam vitae immaculatae custodivit et servavit.

XIII Kal. Die 20. 124.0071| Romae via Salaria, natalis sanctae Basillae virginis et martyris, quae cum esset ex regio genere et haberet sponsum illustrissimum, accusata ab eodem quod esset Christiana, decretum est a Galieno Augusto, ut aut sponsum reciperet, aut gladio interiret. Conventa de hoc, et renuens assensum praebere, gladio transverberata est. In Galliis civitate Nemauso, sancti Baudelii martyris, qui comprehensus, cum sacrificare nollet, et in fide Christi immobilis inter verbera et tormenta persisteret, martyrii palmam pretiosa morte percepit. Bituricas, beati Austregisili episcopi et confessoris.

XII Kal. Die 21. 124.0073| In Mauritania Caesariensi, natalis sanctorum Timothei, Polii et Eutichii diaconi, qui apud praefatam regionem verbum Domini disseminantes, pariter coronari meruerunt. Item apud Caesaream Cappadociae, natalis sanctorum Polyeucti, Victorii et Donati. Cordubae, Secundini martyris.

XI Kal. Die 22. 124.0077| In Africa, natalis sanctorum Casti et Emilii, qui, ut scribit beatus Cyprianus in libro de Lapsis, per ignem passionis martyrium consummaverunt. Apud Corsicam, sanctae Juliae, quae crucis supplicio coronata est. Autisiodoro, Helenae virginis.

X Kal. Die 23. 124.0079| Apud Lingones, passio sancti Desiderii episcopi. Hic cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vexari cerneret, pro ea supplicaturus exiens, statim jugulari est jussus, quique pro ovibus sibi creditis cervicem libenter tetendit, et percussus gladio migravit ad Christum. Passi sunt autem cum eo et alii plures de numero gregis sui, et apud eamdem urbem conditi.

IX Kal. Die 24. 124.0081| Natalis Manahen, Herodis tetrachae collactanei, doctoris et prophetae sub gratia Novi Testamenti; apud Antiochiam in Christo quiescentis. Item beatissimae Joannae, uxoris Chuzae, procuratoris Herodis, quam commemorant Evangelistae. In Portu Romano, natalis sancti Vincentii martyris. In Galliis civitate Namnetis, beatorum martyrum Donatiani et Rogatiani fratrum, qui pro constantia fidei in carcerem missi, et in 124.0083| equulei catasta suspensi ac laniati, deinde lancea militari perfossi, novissime capita eorum praecisa sunt. Apud Histrian, sanctorum martyrum Zoelli, Servilii, Felicis, Silvani et Dioclis.

VIII Kal. Die 25. 124.0085| Romae via Numentana, natalis beati Urbani papae et martyris, cujus doctrina, sub persecutione Alexandri, multi martyrio coronati sunt. Mediolani, sancti Dionisii episcopi et confessoris, qui apud Cappadociam pro fide Catholica damnatus exilio, ibidem primo quievit, postea vero reliquias corporis ejus, per sanctum Basilium praefatae urbis episcopum receptas, beatus Ambrosius condigno honore condidit. Apud Mesiam civitate Dorostoro, sanctorum martyrum Passecratis. Valentionis, et aliorum duorum simul coronatorum. In territorio Trecassino, sancti Leonis confessoris.

VII Kal. Die 26. 124.0089| Apud Athenas, natalis beati Quadrati episcopi, Apostolorum discipuli, qui persecutione Adriani, Ecclesiam grandi terrore dispersam, fide et industria sua congregans, etiam librum pro Christianae religionis defensione edidit, plenum fidei, et Apostolica doctrina dignum. Romae, sanctorum martyrum Simmitrii presbyteri et aliorum viginti duorum. Ipso item die, sancti Quadrati martyris, in cujus solemnitate sancti Augustini sermones habiti inveniuntur. Tuder Tusciae, natalis sanctorum Felicissimi, Eraclii, Paulini. In territorio Autisiodorensi, passio sancti Prisci martyris, cum ingenti multitudine. In Britanniis, sancti Augustini episcopi et confessoris, qui missus a beato papa Gregorio, primus genti Anglorum Christi Evangelium praedicavit.

VI Kal. Die 27. 124.0093| Apud Mesiam civiate Dorostorensi, natalis beati Julii, qui, tempore persecutionis, cum esset veteranus et emeritae militiae, comprehensus ab officialibus, judici est oblatus, quo praesente, cum idola execraretur, et nomen Christi constantissime confiteretur, capitali sententia punitus est. In Galliis civitate Arausica, sancti Eutropi episcopi, cujus vitam, illustrem virtutibus ac miraculis, Verus episcopus luculento sermone describit. In territorio Adartensi, sancti Ragnulfi martyris.

V Kal. Die 28. 124.0095| Romae, natalis beati Joannis papae, quem refert sanctus Gregorius, ob orthodoxam fidem, primo in custodia tentum, ac deinde ad mortem usque perductum, cum aliis aeque catholicis viris. Parisius civitate, transitus sancti Germani confessoris. Qui beatus ejusdem urbis episcopus, quantae sanctitatis, quantique meriti fuerit, quibus etiam claruerit miraculis, Fortunatus episcopus veraci stylo digessit. In Sardinia, sanctorum Aemilii, Felicis, Priami, Luciani. Eodem die, sancti Charauni, qui apud Carnotum civitatem, capite amputato, martyrium sumpsit.

IV Kal. Die 29. 124.0099| Apud Iconium civitatem Isauriae, sub Aureliano imperatore, passio sancti Cononis martyris et filii ejus, qui primum ignito ferro superpositi, deinde craticulam prunis suppositis, et oleo super infuso constanter superaverunt. Postea vero tam frixorii quam suspensionis in equuleo, ac ignis penuriam passi, malleo ad extremum ligneo manibus eorum contritis, in laudem omnipotentis Dei spiritum emiserunt. Eodem die, sanctorum Sisinnii, Martyrii, atque Alexandri, qui in Anauniae partibus, ut scribit sanctus Paulinus, persequentibus gentilibus viris, martyrii coronam adepti sunt. Treviris, beati Maximini episcopi et confessoris, a quo Athanasius antistes, persecutionem Constantii fugiens, honorifice susceptus est. Romae via Aurelia, natalis sancti Restituti. Via Tiburtina, septem germanorum.

III Kal. Die 30. 124.0101| Romae via Aurelia, natalis beati Felicis papae, qui cum annis quinque rexisset Ecclesiam, sub Claudio principe martyrio coronatus est. Turribus Sardiniae, sanctorum martyrum Gabini et Crispoli. Ipso die, sancti Hucberti episcopi et confessoris.

Pridie Kal. Die 31. 124.0105| Romae, sanctae Petronillae virginis, quae post multa miracula sanitatum, cum eam quidam Comes suo vellet conjugio sociare, tridui inducias postulans, jejuniis atque orationibus vacans, tertio die, mox ut Christi Sacramentum accepit, emisit spiritum. Apud urbem Aquilejam, natalis sanctorum martyrum Cantii, Cantiani et Cantianillae fratrum, qui cum ducerent prosapiam de genere Aniciorum, ob Christianae fidei constantiam, una pedagogo suo Proto capite plexi sunt. Turribus Sardiniae, Crescentiani martyris.

MENSIS JUNIUS HABET DIES XXX. 124.0109| Kalendis Die 1. 124.0109| Romae, dedicatio sancti Nicomedis presbiteri et martyris. Apud Caesaream Palestinae sub persecutione Maximini, beati Pamphili presbiteri et martyris, cujus Vitam Eusebius Caesariensis episcopus tribus libris comprehendit. Sed et sanctus Hieronymus scribit, quaedam volumina manu ejus exarata se reperisse, quae tanto, inquit, amplector et servo gaudio, ut Cresi opes habere me credam. Augustoduni, sanctorum Reveriani episcopi et Pauli presbiteri, cum aliis decem, qui sub Aureliano principe martyrio coronati sunt. Ipso die, sancti Caprasii abbatis monasterii Lirinensis. [ Addit Bouill.: Parisius, monasterio beati Germani, dedicatio criptarum in honore ac veneratione Dei genitricis Mariae et beati Petri apostoli, sanctorumque martyrum Georgii, Aurelii atque Nathaliae. Ubi principalis ara nomini ejusdem virginis et beati Petri omniumque apostolorum consecrata est: ad caput vero sanctorum martyrum est altare in honore sancti Michaelis beatarumque omnium coelestium virtutum; et ad pedes ipsorum sancti Vincentii, Sebastiani, Christophori, Andochii, Tirsi et Felicis. Est ibi et altare in honore Macharii Dionysii, Rustici et Eleutherii omniumque sanctorum martyrum. Et aliud sancti Marcelli, Genovefae virginis, Savini, Audoeni, Ansberti omniumque confessorum et virginum.

IV Non. Die 2 124.0113| Romae, natalis beatorum martyrum Marcellini presbiteri et Petri exorcistae, qui mu tos in carcere ad fidem erudientes, post dura vincula et plurima tormenta decollati sunt sub judice Sereno. Lugduni, sanctorum Fotini, ejusdem urbis episcopi, Zachariae presbyteri, sancti diaconi, Epagati, Maturi, Attali, Albinae, Gratae, cum aliis quadraginta. Hi omnes famuli Christi, sicut in historia ecclesiastica scribitur, pariter coronati sunt. Passa est quoque et sancta Blandina ex eorum collegio, quae primo, secundo et tertio die pulsata cruciatibus, cum non superaretur, quarto verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio jugulatur.

III Non. Die 3. 124.0117| In Campania, natalis sancti Herasmi episcopi et martyris, hic sub Diocletiano Augusto, primo plumbatis, deinde fustibus graviter maceratus, post resina, sulphure, plumbo, pice, cera oleoque perfusus, illaesus apparuit. Deinde sub Maximiano, diversis atque immanissimis suppliciis cruciatus, tandem, vocante Domino, sancto fine quievit. Apud Aretium civitatem Tusciae, sanctorum martyrum Pergentini et Laurentini fratrum, qui persecutione Decii cum essent pueri, post dura supplicia tolerata et magna miracula ostensa, gladio caesi sunt. Civitate Corduba, beati Isaac monachi, qui cum esset annorum viginti et septem, pro fide Christi gladio necatus est. In territorio Aurelianensium, sancti Lifardi presbiteri.

Pridie Non. Die 4. 124.0119| Apud Illiricum civitate Siscia, natalis beati Quirini episcopi, qui pro fide Christi, ut Prudentius scribit, ligato ad manum molari saxo, in flumen praecipatus, et cum circumstantibus diu collocutus, ne ejus terrentur exemplo, vix precibus ut mergeretur obtinuit. [ Addit Bouillart.: Civitate Niveduno sanctorum Zotici, Attali et Eutici.]

Nonis. Die 5. 124.0123| Apud Aegyptum, natalis sanctorum martyrum Marciani, Nicandri et Apollonii, quorum gesta habentur. Eodem die, passio sancti Bonifacii martyris, sub Diocletiano et Maximiano apud Tarsum civitatem passi, sed Romae in via quae Latina nuncupatur, sepulti. Hic cum diu in stupro misceretur, tandem divino nutu compunctus, non solum, cui subjacebat, vitium deseruit, verum quoque per diversa tormenta ad palmam martyrii ardenter cucurrit. Item sancti Bonifacii episcopi, qui de Britanniis veniens, et fidem Christi gentibus evangelizans, cum maximam multitudinem in Frisia Christianae religioni subjugasset, novissime gladio peremptus, martyrium consummavit cum Eobano episcopo et aliis servis Dei.

VIII Idus. Die 6. 124.0127| Natalis beati Philippi, qui fuit unus e septem diaconibus. Hic signis et prodigiis inclitus, apud Caesaream requievit, juxta quem tres virgines filiae ipsius prophetissae tumulatae jacent. Apud Tarsum Ciliciae, martyrum viginti, temporibus Diocletiani et Maximiani, qui per diversa supplicia glorificaverunt Dominum in corporibus suis. Romae, sanctorum Artemii cum uxore sua Candida et filia Paulina. Qui Artemius gladio percussus; uxor vero ejus et filia lapidibus sunt obrutae. Civitate Niveduno, sanctorum Amantii et Alexandri.

VII Idus Die 7. 124.0129| Constantinopoli, natalis beati Pauli, ejusdem civitatis episcopi, qui a Constantio imperatore apud civitatulam quamdam Cappadociae, Cucusam nomine, ob catholicam fidem pulsus exsilio, Arrianorum insidiis crudeliter strangulatus, ad coelestia regna migravit. Item Corduba, sanctorum Petri presbyteri, Aventii, Hieremiae et aliorum trium.

VI Idus. Die 8. 124.0131| In Galliis Suessionis civitate, natalis beati Medardi episcopi Noviomensis, qui quanti fuerit meriti ostensum est, cum in ejus obitu coeli aperti sunt, atque ante eum divina micuerunt luminaria. Eodem die, sancti Gildardi Rothomagensis episcopi. Item Senonis, sancti Eraclii episcopi et confessoris. In Sardinia, sancti Salustiani. Cordubae, sancti Abundii presbyteri et martyris.

V Idus. Die 9. 124.0135| Romae in monte Caelio, natalis sanctorum Primi et Feliciani sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus. Hi gloriosissimi martyres longaevam in Domino vitam ducentes, et nunc simul paria, nunc sigillatim diversa et exquisita ferentes tormenta, tandem felicis pugnae cursum gladio animadversi consummaverunt. In Galliis civitate Agenno, passio beati Vincentii levitae et martyris. Item in Scotia, sancti Columbae presbiteri et confessoris, magnae et mirandae virtutis viri. Nicea, sancti Diomedis. Add. Bouill.: [Apud monasterium S. Germani, dedicatio oratorii in honore B. Petri apostoli.]

IV Idus. Die 10 124.0139| Romae, via Aurelia, natalis sanctorum Basilidis, Tripodis, et Madalis sub Aureliano imperatore, praeside Platone, et aliorum viginti martyrum. Eodem die, via Salaria, passio beati Getuli, clarissimi et doctissimi viri sociorumque ejus, Cerealis, Amantii et Primitivi, qui jussu Adriani imperatoris primo caesi, deinde in carcerem reclusi, postremo incendio sunt traditi. Apud Nicomediam, sancti Zachariae. Autisiodoro, sancti Censurii episcopi et confessoris.

[ Addit Bouill. Parisius, sancti Landerici episcopi et confessoris. Eodem die apud monasterium S. Germani dedicatio cryptarum in honore beatae Dei genitricis Mariae et beati Michaelis archangeli omniumque coelestium virtutum, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, omniumque apostolorum et evangelistarum, necnon omnium sanctarum virginum. Est ibi et altare Macharii, Dionysii sociorumque ejus et S. Urbani papae et martyris et omnium martyrum. Et aliud SS. Georgii, Aurelii et Praejecti martyrum et SS. confessorum Martini, Nicolai, Marcelli, Ansberti, et sanctarum Caeciliae, Genovefae, Nathaliae et omnium Christi confessorum.]

III Idus. Die 11. 124.0143| Natalis sancti Barnabae apostoli, qui cum esset Cyprius, cum Paulo gentium apostolus ordinatus est. Hujus corpus tempore Zenonis imperatoris, ipso revelante, repertum est. In Aquileia, passio sanctorum Felicis et Fortunati, sub persecutione Diocletiani et Maximiani, qui cum essent duo germani fratres, equuleo sunt suspensi, atque ardentes lampades circa latera eorum appositae, quibus mox Dei virtute exstinctis, per ventrem ferventi oleo sunt perfusi, atque ad ultimum in confessione Christi capite truncati.

Pridie Idus. Die 12. 124.0145| Mediolani, natalis beati Nazarii martyris, quem Anolinus sub rabie persecutionis, quae per Neronem excitata est, diu maceratum et afflictum in carcere, cum quo sanctissimum puerum Celsum, quem idem ipse nutrierat, gladio feriri jussit. Horum corpora, ut scribit sanctus Paulinus, cum usque ad tempora Honorii et Archadii imperatorum latuissent, beatus Ambrosius, Domino revelante, reperit. Item apud praefatam urbem, sanctorum martyrum Basilidis, Cirini, et Naboris.

Idibus. Die 13. 124.0149| Romae via Ardeatina, natalis sanctae Feliculae virginis et martyris, quae nolens nubere, nec idolis immolare, tradita est cuidam vicario, qui fecit eam perseverantem in confessione Christi, post tenebrosam custodiam et famis inopiam, levari in equuleo et sic demum deponi et praecipitari in cloacam. Eodem die, sancti Fandilae presbyteri, qui apud Cordubam civitatem, capite amputato, martyrium sumpsit.

XVIII Kal. Die 14. 124.0151| Helisei prophetae, qui apud Samariam Palestinae (ut beatus scribit Hieronymus) situs est, ubi et Abdias propheta quiescit. Apud Caesaream Cappadociae, natalis sancti Basilii episcopi, qui tempore Valentis doctrina et sapientia insignis, omnibusque virtutibus fundatus, mirabiliter effulsit. In territorio Suessionis civitatis, sanctorum martyrum Rufini et Valerii, qui a praeside Rictiovario post illata sibi tormenta jussi sunt decollari. Ipso die, sancti Quintiani presbyteri et confessoris.

XVII Kal. Die 15. 124.0155| In Sicilia, natalis sanctorum Viti, Modesti, et Crescentiae, qui sub Diocletiano imperatore post ollam plumbi ferventis, post bestias et catastas divina virtute superatas, cursum gloriosi certaminis peregerunt [ Interserit Bouillart: Civitate Benevento, sancti Mercurii martyris.] Apud Mesiam civitate Dorostoro, sancti Esichii militaris, qui cum beato Julio comprehensus, sub praeside Maximo postea martyrio coronatus est.

XVI Kal. Die 16. 124.0159| In Galliis apud urbem Vesuntionem, sanctorum martyrum Ferreoli presbiteri et Ferrutionis diaconi, qui a beato Hireneo episcopo ad praedicandum verbum Dei missi, postea sub Claudio judice excruciati poenis, gladio feriuntur. Antiochiae, natalis sanctorum martyrum Cyrici et Julittae matris ejus, qui post dira verbera et gravia tormenta, martyrii sui cursum obtruncatione capitis impleverunt. Lugduni, depositio beati Aureliani episcopi Arelatensis. Civitate Namnetis, sancti Similiani episcopi et confessoris.

XV Kal. Die 17. 124.0161| Romae, sanctorum martyrum ducentorum sexaginta duorum, qui positi sunt via Salaria veteri ad clivum Cucumeris. Eodem die, sancti Vulmari confessoris, admirandae sanctitatis et religionis viri. [ Apud Bouillart, 124.0163| pro, Eod. die, . . . . . viri: In territorio Bituricensi, sancti Gundulfi episcopi et confessoris.] Aurelianis, sancti Aviti presbyteri et confessoris.

XIV Kal. Die 18 124.0167| Romae via Ardeatina, natalis sanctorum martyrum Marci et Marcelliani fratrum, qui a duce Fabiano tenti et ad stipitem ligati, in pedibus acutos [clavos] acceperunt. Cumque demum non cessarent laudare Christum, lancea per latera transfixi, cum gloria martyrii ad siderea regna migraverunt. In Hispaniis civitate Malaca, sanctorum martyrum Siriaci, et Paulae virginis, qui post multa tormenta sibi illata, lapidibus obruti, inter saxa animas coelo reddiderunt. Alexandriae, passio sanctae Marinae virginis.

XIII Kal. Die 19. 124.0169| Mediolani, natalis sanctorum martyrum Gervasii et Protasii fratrum, ex quibus priorem tam diu jussit Astasius comes plumbatis caedi, quousque exhalaret spiritum: sequentem vero fustibus caesum, capite truncari. Horum sepulcra sanctus Ambrosius Domino revelante reperit, et ita incorrupta eorum corpora, ac si eodem die fuissent interempti. Apud Ravennam, sancti Ursicini martyris, qui sub judice Paulino, post nimia tormenta, in confessione Domini immobilis permanens, capitis abscisione martyrium complevit.

XII Kal. Die 20. 124.0173| Romae, depositio sancti Novati fratris Timothei presbyteri, qui ab apostolis in fide eruditi sunt. Horum sorores fuerunt beata Potentiana et Praxedes sacrae virgines Christi. Civitate Thomis sanctorum Pauli et Ciriaci.

XI Kal. Die 21. 124.0177| Apud Siciliam civitate Syracusa, natalis sanctorum martyrum Rufini et Martiae. Civitate Caesarea Palestinae, sancti Eusebii episcopi et confessoris viri excellentissimi ingenii et historiographi. [ Bouillart.: In Cesarea Palestinae sancti Eusebii istoriographi.] Romae, sanctae Demetriae virginis. Haec cum ante impium Julianum pro fide Christi introduceretur, in confessione spiritum emisit. In pago Madriacensi, sancti Leutfredi confessoris, qui in monumentum eximiae sanctitatis, orationibus suis fontem produxisse fertur de terra. In Africa, sanctorum Quiriaci et Apollinaris.

X Kal. Die 22. 124.0181| In Britannia, sancti Albani martyris, qui tempore Diocletiani in Verolamio civitate, post verbera et tormenta acerba, capite plexus est. Passus est cum illo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire jussus, noluerit. Apud Nolam Campaniae, natalis beati Paulini episcopi et confessoris, cujus meminit sanctus Gregorius in libro Dialogorum. Claruit autem non solum eruditione et copiosa vitae sanctitate, sed etiam potentia adversus daemones. Ipso die, depositio sancti Niceae, Romatianae civitatis episcopi.

IX Kal. Die 23. 124.0183| Vigilia sancti Joannis Baptistae. Eodem die, sancti Joannis presbyteri, quem impius Julianus, inauditum, via Salaria veteri, ante simulacrum solis decollari praecepit. In Tuscia civitate Utrina, sancti Felicis presbyteri, cujus os tandiu jussit Turtius praefectus lapide contundi, donec emitteret Spiritum. In Britannia, natalis santae Ediltrudis virginis, cujus corpus cum undecim annis esset sepultum, incorruptum inventum est.

VIII Kal. Die 24. 124.0187| Nativitas beati Joannis Baptistae et praecursoris Domini. In territorio Parisiacensi, vico Christoilo, passio sanctorum Agoadi et Gliberti, cum aliis innumeris promiscui sexus. Augustoduno, depositio Simplicii episcopi.

VII Kal. Die 25. 124.0189| Apud Pirriberoeam, sancti Sosipatris, discipuli beati Pauli apostoli. In Alexandria, sancti Gallicani martyris: qui cum triumphalibus infulis sublimatus, acceptus esset Augusto Constantino et carus, per ipsius filiam nomine Constantiam, ac Christi martyres Joannem et Paulum, ad fidem conversus est. Hujus sacrae opinionis fama postmodum in toto orbe in tantum excrevit, ut ab Oriente et Occidente venientes, viderent virum ex patricio et consule lavantem pedes pauperum, ponentem mensam, aquam manibus effundentem, languentibus sollicite ministrantem, et caetera sanctae servitutis officia exhibentem. Ipse vero postea cum sacrificare cogeretur sub Juliano, et contemneret, percussus gladio in 124.0191| corpore, Christi martyrem fecit. Romae, sanctae Luciae virginis cum aliis viginti duobus. [ Addit Bouillart.: Item translatio sancti Eligii, episcopi et confessoris.]

VI Kal. Die 26. 124.0193| Romae, natalis sanctorum Joannis et Pauli fratrum, quorum primus praepositus, secundus primicerius Constantiae virginis filiae Constantini fuit, qui postea sub Juliano martyrii palmam gladio caedente perceperunt. In pago Pictavensi, sancti Maxentii presbyteri et confessoris, gloriosi in miraculis. Eodem die, sanctae Perseverandae virginis. [ Apud Bouillart: Romae, natalis sanctorum Joannis et Pauli fratrum, quorum primus praepositus, secundus primicerius Constanciae virginis filiae Constantini fuit, qui postea sub Juliano 124.0195| martyrii palmam gladio caedente perceperunt. Apud Trientinam urbem, sancti Vigilii episcopi, qui sub Stilicone consule pro Christi nomine magno lapidum imbre percussus martyrium complevit. In pago Pictavensi, sancti Maxentii presbyteri et confessoris gloriosi in miraculis. In portu Valentianas, sancti Salvii Engolismae civitatis episcopi.]

V Kal. Die 27. 124.0199| Apud Galatiam, beati Crescentis, discipuli sancti Pauli apostoli, qui in Gallias transitum faciens, verbo praedicationis, multos ad fidem Christi convertit. Rediens vero ad gentem cui specialiter episcopus fuerat datus, Galatas, usque ad beatum finem vitae suae, in opere Domini confortavit. Apud Tiburtinam urbem Italiae, natalis sanctae Symphorosae cum septem filiis, Crescente, Juliano, Nemesio, Primitivo, Justino, Stacteo, Eugenio, quorum mater sub Adriano principe, ob insuperabilem constantiam, primo palmis caesa, deinde crinibus suspensa, novissime saxo alligato in flumen est praecipitata. Filii autem stipitibus ad trocleas extensi, diverso mortis exitu martyrium compleverunt. Cordubae, sancti Zoili martyris, cujus corpus, cum longo tempore ubinam sepultum fuerit latuisset, venerabili episcopo ejusdem loci, nomine Agapio, ex divina revelatione manifestatum est.

IV Kal. Die 28. 124.0203| Vigilia apostolorum Petri et Pauli, et natalis beati Leonis pontificis et doctoris. Apud Lugdunum Galliae, sancti Hirenei episcopi et martyris, quem constat beati Policarpi sacerdotis et martyris fuisse discipulum, ut scribit Hieronymus apostolorum temporum vicinum. Postea vero persecutione Severi, cum omni fere civitatis suae populo, glorioso coronatus est martyrio. Alexandriae, sanctorum martyrum Plutarchi, Sereni, Heraclidis, Herois, Potamienae, Marcellae cum aliis tribus, inter quos praecipue emicuit Potamiena virgo, quae primo immensos et innumeros agones pro virginitate desudans, deinde etiam pro martyrio exquisita et inaudita tormenta perpessa, ad ultimum igni consumpta est.

III Kal. Die 29. 124.0207| Romae, natalis beatorum apostolorum Petri et Pauli, qui passi sunt sub Nerone Caesare, Basso et Tusco consulibus. Quorum prior in eadem urbe juxta viam Triumphalem totius orbis veneratione celebratur, sequens quoque in via Ostiensi sepultus, pari habetur honore. Eodem die, sancti Marcelli martyris, qui apud castrum Argentomacum pro fide Christi una cum Anastasio militari, capite plexus est [ Bouillart.: cum Anastasio militari viro martyrio coronatus est]. In territorio Senonico, Beatae, virginis.

Pridie Kal. Die 30. 124.0209| Commemoratio sancti Pauli apostoli, quem cum beato Petro cruce appenso, coelum gladio necatum excepit una [ Addit Bouillart.: Non tamen eadem die, sed evoluto anni tempore, ut vir disertus Arator scribit]. Romae, natalis [ Bouillart. om. natalis] beatissimae Lucinae discipulae apostolorum. Lemovicas civitate, sancti Marcialis episcopi, cum duobus presbyteris Alpiniano et Stratocliniano [ Bouillart., Stratocliano], quorum vita miraculorum signis admodum effulsit. Ipsa die, sancti Corsici presbiteri et Leonis subdiaconi. In territorio Vivariensi, sancti Ostiani presbiteri et confessoris.

MENSIS JULIUS. HABET DIES XXXI. 124.0213| Kalendis. Die 1. 124.0213| In monte Or, depositio Aaron sacerdotis primi. In territorio Lugdunensi, depositio beati Domitiani abbatis, qui primis illic heremiticam vitam exercuit, et plurimos sibi in Dei servitio aggregans, magnisque virtutibus et gloriosis miraculis valde clarus, collectus est ad patres in senectute bona. Civitate Engolisma, sancti Eparchi monachi et confessoris. Aninsulae monasterio, sancti Carilefi presbiteri. In territorio Remensi, sancti Theodorici presbiteri. In portu Valencianas, sancti Salvi confessoris. [ Apud Bouillart.: Civitate Engolisma, sancti Eparchi confessoris. In pago Cinomannico sancti Carilefi presbiteri. Item in territorio Remensi, sancti Theodorici confessoris. In Britannia sancti Leonorii confessoris et episcopi.]

VI Non. Die 2. 124.0219| Romae, via Aurelia, natalis sanctorum Processi et Martiniani, qui a beato Petro apostolo baptizati, sub Nerone autem oris contusionem, equuleum, nervos, fustes, flammas, scorpiones perpessi, novissime gladio caesi martyrio coronantur. Ipso die, sanctorum trium militum, qui cum beato Paulo apostolo passi sunt. Item, sanctorum martyrum Aristonis, Crescentiani, Euticiani, Urbani, Vitalis, Justi, Felicissimi, Felicis, Martiae, et Symphorosae, qui omnes apud Campaniam glorioso martyrio coronati sunt. Turonis, depositio sanctae Monegundis religiosae [ Bouillart. Deo sacratae].

V Non. Die 3. 124.0221| Apud Edessam Mesopotamiae, translatio corporis sancti Thomae apostoli. Ipso die apud Cneocaesaream Ponti, natalis beati Gregorii episcopi et martyris, qui magna signorum, ac miraculorum gloria praeditus, inter caetera quodam tempore, ut ecclesiae faciendae locus sufficeret, montem precibus movit. Civitate Clusina, sanctorum martyrum Hirenei diaconi et Mustiolae nobilis matronae, qui passi sunt sub Aureliano principe. In Laodicia Siriae, sancti Anatholii episcopi, qui non solum religiosis viris, sed et philosophis admiranda scripta dereliquit. Alexandriae, sancti Triphonis et aliorum decem. Item Constantinopoli, sancti Eulogii.

IV Non. Die 4. 124.0225| Oseae prophetae. Turonis, translatio beati Martini episcopi et confessoris, et ordinatio episcopatus ejus. In Africa, natalis sancti Jocundiani martyris, in mare mersi. Apud Sirmium, sanctorum martyrum Innocentii et Sebastiae, cum aliis triginta. In territorio Bituricae civitatis, sancti Lauriani martyris, cujus caput Hispalim ad Hispanias deportatum est.

III Non. Die 5. 124.0227| Apud Syriam, natalis sancti Domitii martyris, qui virtutibus suis multa incolis beneficia praestat. Romae, sanctae Zoae martyris, quae dum ad Confessionem Petri apostoli oraret, a persecutoribus arctata et in custodiam obscurissimam trusa, dein a collo et a capillis in arbore suspensa, adhibito subter horribili fumo, in confessione Domini emisit spiritum.

Pridie Non. Die 6. 124.0229| Apud Judeam, Isaiae prophetae, qui sectus in duas partes occubuit, sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum. Item Octavae apostolorum et primus beati apostoli Pauli ingressus in urbem Romam, anno secundo Neronis imperii. Romae, natalis sancti Tranquillini martyris, qui dum ad beati Pauli Confessionem oraret, tentus a paganis ac lapidatus, martyrium consummavit. In pago Treverensi, sancti Goaris presbyteri et confessoris.

Nonis. Die 7. 124.0233| Apud Alexandriam, natalis sancti Panteni, viri apostolici et omni sapientia adornati, cujus tantum studii et amoris erga verbum Dei fuit, ut etiam ad praedicandum Christi Evangelium omnibus gentibus, quae in ultimis Orientis secessibus reconduntur, fidei et devotionis calore profectus sit. Romae, sanctorum martyrum Nicostrati, Claudii, Castorii, Victorini, Simphroniani, quos Fabianus judex per decem dies minis et blanditiis agens, cum in nullo penitus posset commovere, jussit eos tertio torqueri, ac postea in mare praecipites dari. [ Addit Badillart., ex margine cod. Prat.: Eodem die octavae sancti Marcialis episcopi et confessoris.]

VIII Idus Die 8. 124.0237| Apud Asiam minorem, sancti Aquilae et Priscillae ejus uxoris, de quibus in Actibus apostolorum scribitur. In Palestina, natalis beati Procopii martyris, qui ab Scitopoli ductus Caesaream, ad primam responsionum ejus confidentiam, a judice Fabiano capite caesus est. Eodem die, sancti Ciliani martyris.

VII Idus. Die 9. 124.0239| Romae ad Guttam jugiter manantem, natalis sancti Zenonis martyris et aliorum decem millium ducentorum trium. Eodem die, beati Cirilli episcopi, qui flammis injectus, cum illesus evasisset, ac stupore tanti miraculi a judice esset dimissus, rursus pro instanti et alacri praedicatione facta de Christo, ab eodem capite plexus est. In civitate Tyro, passio sanctorum Anatholiae et Audacis sub Decio imperatore, quorum Anatholia Christi virgo, diversis plagarum generibus vexata, novissime gladio transverberata est in oratione. Audax quoque in custodiam datus; nec mora, capitali sententia coronatur. Civitate Martula, sancti Brictii episcopi et confessoris, qui pro confessione Domini postquam est multa perpessus, et ab angelo sancto et beato Petro Apostolo confortatus, item magnas populorum credentium multitudines omnipotenti Deo lucrifaciens, quievit in pace.

VI Idus. Die 10. 124.0243| Romae, septem fratrum filiorum sanctae Felicitatis, id est Januarii, Felicis, Philippi, Silvani, Alexandri, Vitalis, Martialis. E quibus Januarius tempore Antonini, post verbera virgarum et carcerem, ad plumbatas occisus est. Felix et Philippus fustibus mactati. Silvanus praecipitio interemptus. Alexander, Vitalis, et Martialis capitali sententia puniti. In Africa, natalis sanctorum Januarii, Marini, Naboris et Felicis decollatorum. Item Romae, sanctarum virginum Rufinae et Secundae, quae sub persecutione Valeriani et Galiani tormentis subactae, ad ultimum una, capiti illiso gladio, altera, caesa cervice, migraverunt.

V Idus. Die 11. 124.0247| Translatio sancti Benedicti abbatis. Apud Armeniam minorem, civitate Nicopoli, natalis sanctorum martyrum Januarii, et Pelagiae, qui equuleo, ungulis, et testarum fragmentis diebus quatuor cruciati, martyrium impleverunt [ Interserit Bouillart.: In Mauritania Caesariensi, sanctae Martianae virginis et martyris]. In territorio Senonico, beati Sidronii martyris. Item in territorio Pictavensi, sancti Sabini confessoris.

IV Idus. Die 12. 124.0249| Apud Cyprum, beati Nasonis, antiqui Christi discipuli. In Aquileia natalis sancti Hermagorae episcopi, discipuli beati Marci evangelistae, qui inter miracula sanitatum et praedicationis instantiam, ac populorum conversionem, plurima poenarum genera expertus, ad ultimum cum Fortunato archidiacono suo, capitali supplicio perpetuum meruit triumphum. In Caesarea, sancti Dii.

III Idus. Die 13. 124.0253| Joel et Esdrae prophetarum. Apud Macedoniam, natalis beati Sileae apostoli; qui cum esset unus de primis fratribus, et ab apostolis ad ecclesias gentium destinatus, praedicationis officium, gratia Domini plenus, instanter consummavit, atque in passionibus suis Christum clarificans, postmodum requievit. In Africa, sanctorum confessorum Eugenii Cartaginensis episcopi, fide ac virtutibus gloriosi, et universi cleri Ecclesiae ejusdem, qui caede inediaque macerati, fere quingenti vel eo amplius, inter quos quamplurimi erant lectores infantuli, gaudentes in Domino, procul exilio crudeli extrusi sunt. Erant autem in eis nobilissimi, archidiaconus nomine Salutaris, et Muritta secundus in officio ministrorum, qui tertio confessores effecti, gloriosae in Christo perseverantiae titulo illustrati sunt. In Britannia minori, sancti Turiani episcopi et confessoris, mirae simplicitatis et innocentiae viri.

Pridie Idus. Die 14. 124.0257| Apud Pontum, natalis beati Focae episcopi civitatis Sinopis, qui sub Trajano imperatore, carcerem, vincula, ferrum, ignem etiam pro Christo superavit. Alexandriae, sancti Heracleae antistitis, ob cujus opinionem celeberrimam memorat se Africanus historiographus, ad eum properasse.

Idibus. Die 15. 124.0261| Nisibi, natalis sancti Jacobi episcopi, magnae virtutis viri. Hic unus fuit e numero confessorum sub persecutione Maximini, et eorum, qui in Nicena synodo perversitatem Arii, Omousii oppositione damnarunt Romae in portu, natalis sanctorum Eutropii, Zosimae et Bonosae sororum. Apud Cartaginem, sanctorum martyrum Catulini diaconi, Januarii, Florentii, Juliae et Justae, qui sunt positi in Basilica Fausti. Alexandriae, sanctorum Philippi, Zenonis, Narsei et decem infantum.

XVII Kal. Die 16. 124.0263| Apud Antiochiam Syriae natalis beati Eustachii episcopi, et confessoris, sub Constantino principe, qui ob catholicam fidem Trajanopolim civitatem Thraciae pulsus exilio, ibidem requievit. In Ostia, passio sancti Hilarii monachi, qui cum nollet sub persecutione Juliani sacrificare, fustibus caesus, martyrium sumpsit.

XVI Kal. Die 17. 124.0267| In Cartagine, natalis sanctorum martyrum Scillitanorum, id est Sperati, Natali, Cithini, Berturii, Felicis, Aquilini, Letatii, Januariae, Generosae, Bessiae, Donatae et Secundinae, sub Saturnino praefecto, qui post primam confessionem in carcerem missi et in ligno confixi, deinde gladio decollati sunt.

XV Kal. Die 18. 124.0271| Apud Cartaginem, sanctae Guddenes martyris, quae jussu Rufini proconsulis, ob Christi confessionem, quater diversis temporibus equulei extensione vexata, et ungularum horrenda laceratione cruciata, carceris etiam squalore diutissime afflicta, novissime gladio caesa est. Civitate Dorostoro, sancti Emiliani. [ Addit Bouillart., cursivo charactere: In pago Castrense, depositio S. Arnulfi, martyris et episcopi.]

XIV Kal. Die 19. 124.0275| Natalis sancti Epafrae, qui a beato Paulo Colossis ordinatus episcopus, clarus virtutibus, ibidem martyrii palmam pro ovibus sibi commendatis virili agone percepit. Apud Thebaidem, sancti patris nostri Arsenii, de quo in verbis seniorum refertur, quia propter redundationem lachrymarum tergendam, sudarium semper in sinu, vel in manu habuerit. In Hispania, civitate Hispali, passio sanctarum Justae et Rufinae, quae a praeside Diogeniano comprehensae, primo equulei extensione et ungularum laniatione vexatae sunt, post carcere, inedia et doloribus afflictae, tandem Justa in carcere spiritum exhalavit, Rufinae cervix confracta in confessione est.

XIII Kal. Die 20. 124.0277| Natalis beati Joseph, qui cognominatus est Justus. Hic praedicationis et sanctitatis officio inserviens multamque pro fide Christi persecutionem a Judaeis sustinens, victoriosissimo fine in Judaea quievit. De quo refertur, quod venenum biberit, et nihil ex hoc triste pertulerit, propter Domini fidem. Apud Damascum, sanctorum Sabini, Maximi, Juliani, Macrobii, Cassii, Paulae, cum aliis decem. Civitate Corduba, sancti Pauli diaconi et martyris. [ Bouillart.: . . . . . cum aliis decem. In pago Bononiensi, sancti Vulmari confessoris. Et in margine: Eodem die sanctae garitae virginis et martyris.]

XII Kal. Die 21. 124.0281| Danielis prophetae. Romae, sanctae Praxedis virginis. Haec in omni castitate et lege divina erudita, vigiliis et orationibus atque jejuniis assidue vacans, quievit in Christo, sepultaque est juxta suam sororem Potentianam via Salaria. In Galliis civitate Massiliae, natalis sancti Victoris, qui, cum esset miles, et nec militare, nec idolis sacrificare vellet, primo in carcerem trusus, ibique ab angelis visitatus, deinde variis excruciatus poenis, novissime contritus in mola pistoria, martyrium consummavit. Passi sunt cum eo tres milites, Alexander, Felicianus et Longinus. Trecas, sanctae Juliae virginis et martyris.

XI Kal. Die 22. 124.0285| Ancira Galaciae, natalis sancti Platonis martyris, cujus gesta habentur. Eodem die, sanctae Mariae Magdalenae et Sinticen beatae, quae Philippis dormit sepulta: de qua apostolus Paulus scribit. In monasterio Fontinella [ Bouillart.: In pago Rothomagensi], depositio sancti Wandregisili confessoris. In territorio Arvernensi, sancti Menelei abbatis.

X Kal. Die 23. 124.0289| Natalis beati Apollinaris episcopi, qui ab apostolo Petro Romae ordinatus et Ravennam missus, postea pro fide Christi diversas et multiplices caedes perpessus est. Tandem autem sub Vespasiano Caesare, inter ipsa vicissim succedentia sibi tormenta, gloriosum martyrium consummavit.

IX Kal. Die 24. 124.0291| Romae via Tiburtina, natalis sancti Vicentii. Apud Emeritam Hispaniae civitatem, sancti Victoris militaris, qui cum duobus fratribus Stercatio et Antinogeno diversis examinatus suppliciis, martyrium consummavit. In Italia civitate Tyro, sanctae Christinae virginis, quae in Christum credens, primo sub duobus judicibus tormenta constanter perferens, novissime per successorem eorum, abscisione linguae et sagittarum confixione, cursum martyrii sui complevit. Eodem die, natalis sanctorum Nicetae et Aquilinae, quae beati Christofori martyris praedicatione ad Christum conversae, martyrii palmam capitis abscisione sumpserunt. Civitate Amiternina, militum octoginta trium. [ Bouillard. add. in margine: Apud Senones sanctorum praesulum Ursicini atque Pavacii.]

VIII Kal. Die 25. 124.0295| Natalis beati Jacobi apostoli, fratris Joannis evangelistae, qui ab Herode rege decollatus est. Hujus sacratissima ossa ab Hierosolymis ad Hispanias translata, et in ultimis earum finibus condita, celeberrima illarum gentium veneratione excoluntur. In Licia civitate Samon, sancti Christofori, qui virgis ferreis attritus, et a flammis aestuantis incendii, Christi virtute salvatus, ad ultimum sagittarum ictibus confossus, martyrium capitis obtruncatione complevit. Civitate Barcinona, natalis beati Cucufatis martyris, qui pro nomine Domini atrocissima tormentorum genera sub tribus expertus judicibus, novissime gladio victor migravit. Civitate Parisius, translatio sancti Germani episcopi et confessoris.

VII Kal. Die 26. 124.0297| Natalis sancti Herasti, qui Philippis a beato Paulo episcopus relictus, ibidem martyrio coronatus quievit. Romae in portu, sancti Jacincti martyris, qui primo in ignem missus, inde in validissimum torrentem praecipitatus, illaesus evasit: post haec a consulari Leontio gladio percussus, vitam finivit. Via Latina, sanctorum Simpronii, Olimpii, Theodoli, et Exuperiae, qui ignibus conflagrati, ut in gestis sancti Stephani papae legitur, martyrii palmam adepti sunt. [ Addit Bouillart., cursivo charactere: Translatio sancti Marcelli, episcopi et confessoris.]

VI Kal. Die 27. 124.0301| Apud Ephesum, natalis sanctorum Maximiani, Malchi, Martiani, et aliorum quatuor, quorum gesta habentur. Nicomediae, beatorum martyrum Hermolai presbyteri, Hernempi, et Hermogratis fratrum, qui post multas poenas sibi illatas a Maximiano imperatore, capitali sententia, ob confessionem Christi, puniti sunt. Eodem die in Sicilia, beati Simeonis monachi. Autisiodoro, depositio Etherii episcopi.

V Kal. Die 28. 124.0305| Apud Nicomediam, passio beati Pantaleonis, qui tentus pro fide Christi a Maximiano, equulei poena et lampadum exustione cruciatus, sed inter haec Domino sibi apparente refrigeratus, tandem ictu gladii martyrium consummavit. [ Addit Bouillart. in margine: Eodem die passio sanctorum martyrum Nazarii et Celsi pueri.] In Britannia minori, Dolo monasterio, sancti Samsonis episcopi et confessoris. Eodem die Lugduni, sancti Peregrini presbiteri, cujus beatitudinem miraculorum gloria testatur.

IV Kal. Die 29. 124.0309| Romae via Aurelia, natalis beati Felicis papae, qui a Constantio Augusto, ob catholicae fidei defensionem a sede sua dejectus et gladio necatus, gloriosissime occubuit. Item via Portuensi, sanctorum martyrum Simplicii, Faustini et Beatricis, temporibus Diocletiani, quorum duo post multa ac diversa supplicia, jussi sunt capitalem subire sententiam. Beatrix vero, soror eorum, in Christi confessione praefocata est in carcere. Civitate Trecas, sancti Lupi confessoris, qui cum beato Germano in Britanniam directus venit. Hic quinquaginta duobus annis sacerdotio venerabiliter functus est.

III Kal. Die 30. 124.0313| Romae, natalis sanctorum Abdon et Sennes subregulorum, qui cum in Cordula civitate Persarum, vincula paterentur a Decio, ad ultimum duxit eos Romam catenis obligatos et diversis poenis maceratos, ubi primo plumbatis caesi, et deinde gladio interfecti sunt. Apud Africam civitate Lucernaria, sanctarum virginum Maximae, Donatillae et Secundae, quae persecutione Galieni, aceto et felle primo potatae, deinde plagis acerrimis caesae, et equulei extensione cruciatae, postmodum etiam craticulis exustae, necnon ad bestias projectae, sed ab his intactae, novissime gladio jugulatae sunt.

Pridie Kal. Die 31. 124.0315| Apud Caesaream, passio Fabii martyris, qui cum ferre vexilla praesidialia recusaret, primum diebus aliquot in carcerem trusus, deinde interrogatus semel et iterum, in Christi confessione perdurat: et mox a judice capitali sententia condemnatur. Ravennae, transitus sancti Germani Autisiodorensis episcopi, genere, fide et doctrina, atque miraculorum gloria clarissimi. Civitate Sinnada, sanctorum Democriti, Secundi et Dionisii.

MENSIS AUGUSTUS. HABET DIES XXXI. 124.0319| Kalendis. Die 1. Antiochiae, natalis sanctorum Machabaeorum. Romae, ad sanctum Petrum ad vincula. Apud Italiam civitate Vercelli, beati Eusebii episcopi, qui ob confessionem fidei a Constantio Scitopolim, et inde Cappadociam relegatus, post ad ecclesiam suam reversus, novissime persequentibus Arianis, martyrium passus est. Item Romae, passio sanctarum virginum Spei, Fidei et Charitatis et matris earum Sapientiae: quae sub Adriano principe martyrii coronam adeptae sunt. Via Latina, sanctorum martyrum Boni presbyteri, Fausti, Mauri, cum aliis septem, qui in Stephani papae Actibus describuntur. In Hispaniis civitate Gerunda, natalis sancti Felicis, quem jussit judex Dacianus, post illata tormentorum genera, ungulis detrahi, ac deinde usque ad ossa laniari, et tamdiu vulnera vulneribus instaurari, usque dum invictum Christo spiritum reddidit. Apud Arabiam, civitate Philadelphia, sanctorum martyrum Cirilli, Aquilae, Petri, Domiciani, Rufi, Menandri, una die coronatorum. In territorio Parisiensi, Justini martyris. In pago Lisuino, sancti Nemesii confessoris.

IV Non. Die 2. Romae in cimiterio Calixti, natalis beati Stephani papae, qui persecutione Valeriani, cum insequeretur ob Christi martyrium, et staret intrepidus ante altaris solemnia, ac jugiter coepta perficeret, in eodem loco, sicut in sua decollatur sede. In provincia Bithinia, urbe Niceae, sanctae Theodotae cum tribus filiis suis, e quibus primogenitum nomine Evodium, Christum fiducialiter confitentem, fecit primum consularis Bithiniae fustibus caedi deinde ipsam cum omnibus filiis igne consumi.

III Non. Die 3. Hierosolymis, inventio corporis beatissimi Stephani protomartyris, et sanctorum Gamalielis, Nicomedi et Abibon. Haec septimo Honorii principis anno revelata, atque a beato presbytero Luciano scripta, ad totius Ecclesiae personam, omnibus fere gentibus declaratur. Constantinopoli, Hermelli martyris.

Pridie Non. Die 4. 124.0329| Natalis beati Aristarchi, discipuli sancti Pauli apostoli. Romae via Latina, passio sancti Tertullini martyris, qui sub Aureliano imperatore, post impiam fustium mactationem et ignium circa latera exustionem, ac oris conquassationem, atque equulei extensionem, nervorumque caesionem, data sententia, capitis amputatione martyrium consummavit.

Nonis. Die 5. 124.0333A| Apud provinciam Retiae civitate Augustana, natalis sanctae Afrae, quae cum esset pagana et meretrix, per doctrinam sancti Narcissi episcopi ad Christum conversa, et cum omni domo sua baptizata, pro confessione Domini igni tradita est. Eodem die, sancti Oswaldi regis Anglorum, cujus Actus commemorat Venerabilis Beda presbyter in gestis ejusdem gentis. Augustudini, beati Cassiani episcopi et confessoris. Catalaunis, sancti Memmii episcopi.

VIII Idus. Die 6. 124.0335| [In monte Thabor transfiguratio Domini Jesu, Bouillart. in margine. ] Romae via Appia, natalis beati Xysti episcopi et martyris. Et in coemeterio Praetextati, sanctorum Felicissimi, et Agapiti diaconorum ejusdem, qui cum eo sub Decio pariter decollati sunt. Decollati sunt cum eo et alii quatuor, id est Januarius, Magnus, Vincentius, et Stephanus, subdiaconi, ut in gestis pontificalibus legitur. Passus est cum eis beatus Quartus, ut scribit sanctus Cyprianus. In Hispaniis civitate Compluto, Justi et Pastoris fratrum, qui cum adhuc 124.0337| pueri, litteris imbuerentur, projectis in schola tabulis, sponte ad martyrium concurrerunt. Et mox a Daciano tenere jussi, cum se mutuis exhortationibus constantissime roborarent, extra civitatem producti, et a carnificibus jugulati sunt.

VII Idus. Die 7. 124.0339| Apud Tusciam civitate Aretio, natalis beati Donati episcopi et martyris, sub Juliano imperatore. Qui, ut Gregorius papa in libris Dialogorum meminit, fractum a paganis calicem sanctum ad missam morando restauravit. Romae, sanctorum martyrum Petri, Juliani cum aliis decem et octo. Apud Mediolanum, sancti Faustini, tempore Aurelii Commodi martyrizati

VI Idus. Die 8. 124.0343| Romae via Ostiensi, natalis beati Ciriaci diaconi et sanctorum martyrum Largi et Smaragdi cum aliis viginti, tempore Diocletiani imperatoris. Apud Viennam Galliae urbem, sancti Severi presbyteri et confessoris, qui, ut ejus gesta testantur, causa Evangelii praedicandi, laboriosam peregrinationem suscepit, et ad praefatam urbem deveniens, ingentem paganorum multitudinem verbo et miraculis ad fidem Christi convertit.

V Idus. Die 9. 124.0345| Vigilia sancti Laurentii martyris. Apud Coloniam Tusciae, natalis sanctorum Secundiani, Marcelliani, et Veriani, qui tempore Decii, sub consulari Promoto primum caesi sunt, deinde in equuleo suspensi, et ungulis abrasi, atque igne lateribus apposito assati, triumphalem martyrii palmam capite caesi meruerunt. Romae, sancti Romani militis, qui confessione beati Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari, et mox jubente Decio, cum fustibus exhibitus ac decollatus est.

IV Idus. Die 10. 124.0349| Romae via Tiburtina, natalis beati Laurentii archidiaconi, qui praesente Decio imperatore, post plurima tormenta carceris, verberum diversorum, laminarum ardentium, ad ultimum in craticula ferrea assatus, martyrium complevit. Eodem die Romae, militum centum sexaginta quinque.

III Idus. Die 11. 124.0351| Romae inter Duas Lauros, natalis sancti Tiburtii, qui sub judice Fabiano, cum nudis plantis super carbones ardentes ingressus, Christum majori confiteretur constantia, duci in tertium ab urbe milliarium atque ibidem gladio animadverti jubetur. Item Romae, sanctae Susannae virginis, quae cum esset nobili prosapia orta et beati Gaii pontificis neptis, martyrii palmam tempore Diocletiani, capitis obtruncatione promeruit. In civitate Camberaco, sancti Gaugerici episcopi et confessoris. Apud castellum Ebroas, sancti Taurini episcopi.

Pridie Idus. Die 12. 124.0353| In Sicilia civitate Cathina, natalis sancti Eupli diaconi, sub Diocletiano et Maximiano Augustis, qui cum diutissime pro confessione Domini torqueretur, tandem martyrii palmam gladio caedente percepit. Apud Augustanam urbem, sanctae Hilariae matris sanctae Afrae martyris, quae cum ad sepulcrum illius excubaret, 124.0355| ibidem pro fide Christi a persecutoribus igni tradita est, cum Digna et Eumenia et Euprepia. Passi sunt item eodem die in praefata civitate Quiriacus [ Bouillart.: eodem die passi sunt Romae sub praefecto Pertinace Quiriacus, etc.], Largio, Crescentianus, Nimmia, Juliana cum aliis viginti. Item urbe Falari, passio Graciliani et Felicissimae virginis, quorum ora primum pro Christo lapidibus contusa, dehinc gladio percussi, optatam martyrii suscepere coronam. In Siria, sanctorum Macharii et Juliani.

Idibus. Die 13. 124.0357| Romae, beati Ypoliti martyris, qui pro confessionis gloria, jubente Valeriano praeside, ligatus pedes ad colla indomitorum equorum, sic per cardetum et tribulos tractus emisit spiritum. Passa est etiam Concordia nutrix ejus, quae ante ipsum plumbatis caesa martyrizavit: et alii decem et novem de domo ejus, qui simul decollati sunt. Eodem die Forosillae, natalis sancti Cassiani, qui cum adorare noluisset, vocatis pueris, quibus docendo exosus fuerat, data est facultas eum perimendi, quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii poenam dilata morte faciebat. Pictavis, sanctae Radegundis reginae, cujus vita virtutibus et miraculis late claruit.

XIX Kal. Die 14. 124.0361| Vigilia Assumptionis sanctae Mariae. Romae via Appia, natalis beati Eusebii presbyteri et confessoris, qui a Constantio Augusto, ob Catholicae fidei defensionem, in quodam cubiculo domus suae inclusus, ibique in oratione constanter perseverans, dormitionem accepit.

XVIII Kal. Die 15. 124.0365| Dormitio sanctae Dei genitricis Mariae, cujus sacratissimum corpus etsi non invenitur super terram, tamen pia mater Ecclesia venerabilem ejus memoriam sic festivam agit, ut pro conditione carnis, eam migrasse non dubitet. Quo autem illud venerabile Spiritus sancti templum nutu, et consilio divino occultatum sit, plus elegit sobrietas Ecclesiae cum pietate nescire, quam aliquid frivorum et apocriphum, inde tenendo docere. Romae via Appia, sancti Tharsicii acoliti et martyris, qui cum deferret quodam die Christi corporis Sacramenta, et nec vellet ea discutientibus prodere paganis, tam diu est fustibus et lapidibus maceratus ab eis, quousque exhalaret spiritum.

XVII Kal. Die 16. 124.0367| In Nicea Bithiniae, natalis beati Ursacii confessoris, qui sub Licinio persecutore, militia relicta, solitariam vitam agens, tantis claruit virtutibus, ut et daemones expulisse, et ingentem draconem orando interemisse legatur. Apud civitatem Metensium, sancti Arnulfi episcopi, qui sanctitate vitae et miraculorum gratia illustris, heremiticam vitam diligens, beato fine quievit. Romae, sanctae Serenae uxoris quondam Diocletiani Augusti.

XVI Kal. Die 17. 124.0371| Apud Africam, sanctorum martyrum Liberati abbatis, Bonifacii diaconi, Servii et Rustici subdiaconorum, Rogati et Septimi monachorum, et Maximi pueri; qui persecutione Wandalica jussu Hunerici regis, pro confessione catholicae fidei et unici baptismatis defensione, speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino, perfecerunt. In Caesarea Cappadociae, natalis sancti Mammetis martyris, qui passus est imperante Aureliano sub Alexandro praeside. Ipso die Octavae sancti Laurentii martyris.

XV Kal. Die 18. 124.0373| Apud Prenestinam civitatem, miliario ab Urbe tricesimo tertio, natalis sancti Agapiti martyris, qui cum esset annorum quindecim, et amore Christi martyrio ferveret, jussu Aurelii imperatoris tentus est, ac primo nervis crudis diutissime caesus: deinde a praeside Antiocho gravia patitur supplicia. Exinde cum ex praecepto imperatoris leonibus subjiceretur, et minime esset laesus, gladio ministrorum coronandus percutitur. Eodem die Romae, beatorum presbiterorum Joannis et Crispi, qui persecutione Diocletiani multa sanctorum corpora officiosissime sepelierunt, quorum meritis et ipsi postmodum sociati, gaudia vitae meruerunt. Via Lavicana, sanctae Helenae matris Constantini imperatoris.

XIV Kal. Die 19. 124.0377| Natalis sancti Magni, seu sancti Andreae martyris, cum sociis suis duobus milibus quingentis nonaginta et septem. In pago Sigisterico, beati Donati presbiteri, qui ab ipsis infantiae rudimentis mira Dei gratia praeditus, anachoriticam vitam multis annis exegit et miraculorum gloria clarus migravit ad Christum. Romae, sancti Julii Senatoris et martyris, qui jubente Commodo imperatore, tandiu fustibus est caesus, donec emitteret spiritum. In territorio Bituricensi, sancti Mariani confessoris.

XIII Kal. Die 20. 124.0379| Samuelis prophetae, cujus sacra ossa, ut Hieronimus scribit, Augustus Archadius de Judea transtulit Traciam. Eodem die, beati Porphirii hominis Dei, qui sanctum martyrem Agapitum erudivit in fide et doctrina Christi. Herio insula, sancti Philiberti abbatis, qui post militiam temporalem, Christi tyrocinio mancipatus, monasteriorum exstitit fundator devotus. Civitate Corduba, sanctorum monachorum Leovigildi et Christofori, quorum corpora post abscisionem capitis, igni tradita sunt

XII Kal. Die 21. 124.0383| In territorio civitatis Gavalitanae, passio sancti Privati episcopi et martyris, qui passus est persecutione Valeriani et Galieni. Eodem die, natalis sanctorum martyrum Bonosi et Maximiani, quorum gesta habentur. Et in civitate Salona, sancti Anastasii martyris, qui pro confessione nominis Christi, jubente Aurelio imperatore, interemptus est.

XI Kal. Die 22. 124.0385| Romae via Ostiensi, natalis beati Timothei martyris, qui tentus ab Urbis praefecto, et longa carceris custodia maceratus, cum sacrificare idolis noluisset, tertio caesus et gravissimis suppliciis attrectatus, ad ultimum decollatus est. Eodem die Augustuduni, sancti Simphoriani, tempore Aurelii imperatoris, qui cum idolis sacrificare nollet, primo verberibus affectus, deinde mancipatus, ad ultimum caeso capite martyrium consummavit. In portu Romano, sanctorum peregrinorum martyrum Martialis, Epicteti, Saturnini, Aprilis et Felicis cum sociis eorum. Item Romae, sancti Antonii martyris, qui, cum se Christianum libere fateretur, jubente Vitellio judice, capitali sententia est damnatus, viaque Aurelia sepultus.

X Kal. Die 23. 124.0389| Natalis sanctorum martyrum Donati, Restituti, Valeriani, Fructuosae cum aliis duodecim, qui praeclarissimo confessionis honore apud Antiochiam coronati sunt. Eodem die, beati Zachei episcopi, qui quartus a Jacobo, Hierosolimorum ecclesiam clarissime rexit. Apud Liciam civitate Egea, sanctornm Claudii, Asterii et Neonis, qui post acerba tormenta cruci affixi sunt. In portu urbis Romae, sanctorum Ypoliti, Quiriaci et Archillai. Alexandriae, sancti Theonae episcopi venerabilis et vere Deo digni. [ Bouillart. alio ordine, paucis additis: . . . . . coronati sunt, apud Liciam civitate Egea, sanctorum martyrum Claudii, Asterii, Neonis, Domninae et Theonillae, qui sub Lysia praeside variis poenis excruciati atque interempti sunt. In portu urbis Romae sancti Yppoliti, Quiriaci, et Archillai. Eodem die, beati Zachei episcopi, qui quartus ab Jacobo Jerosolymorum ecclesiam clarissime rexit. Alexandriae, sancti Theonae episcopi venerabilis et vere Deo digni.] Item natalis sanctorum Timothei et Apollinaris, qui apud Remensium urbem consummato martyrio coelestia regna meruerunt. Lugduno Galliae, sanctorum martyrum Minervii et Eleazarii cum filiis octo.

IX Kal. Die 24. 124.0393| Natalis beati Bartholomei apostoli, qui apud Indiam Christi Evangelium praedicans, decollatione martyrium complevit. Hujus apostoli sacratissimum corpus, primum ad insulam Liparis, deinde Beneventum translatum, pia fidelium veneratione honoratur. Eodem die, apud Cartaginem, trecentorum martyrum, qui passi sunt tempore Valeriani et Galieni: denique post supplicia sibi illata, Christum Dei Filium Deum fatentes, in clibanum calcis accensum demersi sunt. Ex quo etiam candidatus ille exercitus beatorum, Massa candida meruit nuncupari. Civitate Rotomago, sancti Audoeni, confessoris, qui saeculum salubriter despiciens, sanctitatis merito, episcopii adeptus est honorem. Nivernis, Patricii abbatis.

VIII Kal. Die 25. 124.0397| Romae, natalis sanctorum martyrum Eusebii, Pontiani, Vincentii, et Peregrini, sub Commodo imperatore, qui primo in equuleum levati, nervis quoque distenti, ac deinde fustibus caesi sunt, flammis circa eorum latera appositis, sed cum in laude Christi fidelissimi permanerent, plumbatis usque ad emissionem spiritus mactati sunt. Item Romae, sancti Genesii martyris tempore Diocletiani Augusti, qui fustibus primo crudelissime caesus, equuleo suspensus et ungularum diutissima laceratione vexatus, lampadibus etiam inflammatus, cum in fide persisteret, dicens: Non est rex praeter Christum, pro quo si millies occidar, ipsum mihi de ore, ipsum mihi de corde auferre non poteritis, martyrii coronam capitis obtruncatione promeruit. Eodem die, beati Genesii Arelatensis, qui exceptoris functus officio, cum impia, quibus Christiani puniri jubebantur, edicta nollet excipere, comprehensus atque decollatus, martyrii gloriam proprio cruore baptizatus accepit. In Hispania civitate Italica, sancti Gerontii episcopi, in carcere quiescentis.

VII Kal. Die 26. 124.0401| Romae, natalis beati Zephirini papae. Et sanctorum martyrum Hirenei et Abundii, qui in passione beati Laurentii leguntur. Apud Victimilium castrum Italiae, natalis beati Secundi martyris, viri spectabilis et ducis ex legione sanctorum Thebeorum. Item civitate Pergamis, sancti Alexandri, qui et ipse unus exstitit ex logione Thebeorum, et cum nomen Domini Jesu constantissime fateretur, martyrium abscisione capitis complevit. [ Bouillart.: . . . complevit. In territorio Lemovicensi, Sancti Aredii presbyteri et confessoris.] Autisiodoro, Eleuterii episcopi.

VI Kal. Die 27. 124.0405| Apud Capuam, natalis sancti Rufi martyris, quem docuit beatus Apollinaris, Petri apostoli discipulus, cum esset idem Rufus patriciae dignitatis. Thomis civitate, sanctorum martyrum Marcellini tribuni et uxoris ejus Manneae, Joannis, Serapionis et Petri. Eodem die, natalis sanctorum Georgii diaconi, Aurelii, Felicis, Nathaliae et Liliosae, quorum primus mirae abstinentiae monachus, ab Hierosolymis Cordubam adveniens, cum reliquis ex cadem urbe claro germine ortis diu optatum sibique a Domino praemonstratum meruit assequi martyrium. Civitate Arelatensi, sancti Caesarii episcopi, mirae sanctitatis et pietatis studii viri. Augustuduni, sancti Siagrii episcopi et confessoris.

V Kal. Die 28. 124.0407| Romae, natalis beati Hermetis viri illustris, qui, ut in actibus Alexandri papae legitur, primo carcerali custodiae mancipatus, deinde gladio caedente martyrium adeptus est. In Constantinopoli, sancti Alexandri episcopi et confessoris, gloriosi senis, cujus virtute orationis Arius divino judicio condemnatus est. In Africa. depositio sancti Augustini episcopi, qui primo de sua civitate propter barbaros Sardiniam translatus, nuper a rege Longobardorum Ticinis relatus, et honorifice conditus est. Ipso die, natalis sancti Juliani martyris, qui tempore persecutionis, hortatu beati Ferreoli, ex Viennensi urbe, clandestino discessu, ad territorium urbis Arvernae commigravit, ubi tandem desecto gutture, morte horribili necatus est. Apud Sanctonas, sancti Vibiani episcopi et confessoris.

IV Kal. Die 29. 124.0411| Decollatio, vel potius inventio capitis, beatissimi Joannis Baptistae. Siquidem decollationem ejus circa solemnitatem Paschalem evenisse ex Evangelica comprobatur lectione, quae tamen hic festiva recolitur, quando caput ejusdem secundo repertum est in Emessa civitate, atque in ecclesia conditum. Romae, natalis sanctae et illustrissimae Sabinae martyris, quae sub Adriano imperatore gladio percussa, martyrii palmam adepta est. In pago Trecassino, sanctae Sabinae virginis, quae pro Christi amore laboriosissima peregrinatione suscepta, etiam virtutibus ac miraculis gloriosa, quievit in pace. Parisius, depositio [ Bouillart. add. sancti] Mederici presbyteri. Ipso die, sanctae Candidae virginis.

III Kal. Die 30. 124.0415| Romae via Ostiensi, passio beati Felicis presbiteri, sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, qui post equulei vexationem, data sententia, cum ad decollandum duceretur, obvius ei fuit quidam Christianus; hic dum se Christianum sponte profiteretur, mox cum eodem pariter decollatus est. Hujus nomen ignorantes 124.0417| Christiani, Adauctum eum appellaverunt, quod sancto Felici auctus sit ad coronam. Item Romae, sanctae Gaudentiae virginis. [ Addit Bouillart.: In pago Meldensi, sancti Agili confessoris.]

Pridie Kal. Die 31. 124.0419| Treveris, natalis sancti Paulini episcopi et confessoris, qui a Constantio imperatore ob Catholicam fidem exilio relegatus, et usque ad mortem, etiam extra Christianum nomen, mutando exilia fatigatus, ad ultimum apud Frigiam defunctus, beatae passionis coronam percepit a Domino. Eodem die, apud Athenas, beati Aristidis, fide, sapientiaque clarissimi, qui Adriano principi de religione Christiana libros obtulit, et quod Christus Jesus solus esset Deus, praesente ipso imperatore, luculentissime peroravit. Autisiodoro, sancti Optati episcopi et confessoris.

MENSIS SEPTEMBER HABET DIES XXX. 124.0423| Kalendis. Die 1. 124.0423| Jesu Nave et Gedeon prophetarum. Item natalis beatissimae Annae prophetissae, cujus sanctitatem Evangelicus sermo prodit. Apud Capuam via Aquaria, sancti Prisci martyris, qui fuit unus de antiquis Christi discipulis. Remis, depositio sancti Sixti, episcopi primi civitatis ipsius. Senonis, beati Lupi episcopi et confessoris, de quo refertur, quia quodam die, dum astaret praesente clero sacris altaribus, lapsa est coelitus gemma in ejus sancto calice. Cenomannis, sancti Victoris episcopi. [ Addit Bouillart., charactere Italico: Eodem die natalis sancti Egidii abbatis.]

IV Non. Die 2. 124.0427| Lugduni Galliae, natalis sancti Justi episcopi et confessoris, qui in heremum secedens, cum aliquot annis proximam angelis egisset vitam, et dignus adesset finis tantis laboribus, regnum scandere coelorum beato lucro promerunt. Hujus sanctum corpusculum cum ossibus beati Viatoris ejus ministri, postea Lugdunum relatum est. Eodem die, apud praefatam urbem, sancti Helpidii episcopi et confessoris. In Appamia, sancti Antonini martyris.

III Non. Die 3. 124.0431| Natalis sanctae Feben, de qua beatus Apostolus Romanis scribit. Romae, passio beatae Serapiae virginis sub Adriano principe, quae cum esset tradita duobus lascivis viris, et minime posset illudi, nec postmodum ardentibus lampadibus inflammari, jussu praesidis fustibus est caesa, sicque gladio decollata. Hujus dies passionis quarto Kalendas Augusti, sepulturae vero ejusdem in praesenti habetur, quando et memoria ipsius martyrii celebrior agitur. In Capua, sanctorum martyrum Antonini pueri, annorum viginti, et Aristei episcopi, quorum gesta habentur. [ Addit Bouillart: Romae ordinatio sancti Gregorii papae.]

Pridie Non. Die 4. 124.0435| Moysi prophetae. Apud Anciram Galatiae, natalis sanctorum martyrum trium puerorum Rufini, Silvani et Vitalici. Cabilonis, sancti Marcelli martyris, qui a praeside Prisco, cum ad profanum convivium fuisset invitatus, et ejusmodi exsecrans epulas, omnes qui aderant, cur idolis deservirent, libera imprecatione corriperet, inaudito crudelitatis genere defodi eum cingulo tenus erectum praeses jussit, sicque sanctus Dei martyr, tertio die in Dei timore et laudibus perseverans, incontaminatum reddidit spiritum. Ipso die, sanctorum Magni et Casti.

Nonis Die 5. 124.0439| Romae, beati Victorini martyris, qui sanctitate et miraculis praeclarus, sacerdotium Amiterninae urbis, totius populi electione adipiscitur. Inde postmodum sub imperatore Nerva, jussus est suspendi capite deorsum, in loco ubi putentes et sulphureae emanant aquae, quod cum per triduum pro nomine Christi passus fuisset, gloriose coronatus, victor migravit ad Dominum. Item Romae in Portu, natalis sancti Herculani. Capuae, sanctorum martyrum Quinti, Arcontii et Donati. Eodem die [ Apud Bouillart., in pago Tarvenensi, pro Eodem die], sancti Bertini abbatis.

VIII Idus. Die 6. 124.0441| Zachariae prophetae, qui de Chaldea senex in patriam reversus, juxta Aggeum prophetam jacet conditus. In Africa, beatorum confessorum et episcoporum, Donatiani, Presidii, Mansueti, Germani, Fuscoli, qui pro assertione catholicae veritatis dirissime caesi et exilio eliminati sunt. Inter quos etiam episcopus, nomine Letus, strenuus atque doctissimus vir, post diuturnos carceris squalores, incendio concrematus est. Item Cappadociae urbe Reaten, sancti Cottidi diaconi. [ Bouillart. add. in margine: Senones, sanctorum germanorum Sanctiani et Beatae, et sancti Augustini episcopi.]

VII Idus. Die 7. 124.0445| Apud Nicomediam, natalis beatissimi Joannis martyris. Hic nimio calore fidei ignitus, librum in quo continebantur crudelia edicta adversus Christianos, injecta manu detraxit, ac discerpsit, cumque hoc relatum esset Diocletiano et Maximiano Augustis, in eadem urbe constitutis, nimia crudelitate saevientes, omnia suppliciorum genera jusserunt expendi in eum, quae vir nobilissimus cum tanta alacritate vultus ac spiritus pertulit, ut nec tristis quidem pro his videri potuisset. Civitate Aurelianis, depositio sancti Evurtii confessoris, qui ut gesta testantur, primo sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconus, dein divino munere per columbam est designatus pontifex praefatae urbis. In territorio Augustudunensi, sanctae Reginae virginis, quae sub proconsule Olibrio, equulei, carceris ac lampadarum perpessa supplicia, tandem capitali sententia finiri est jussa. Item in territorio Parisiacensi, sancti Chlodoaldi presbyteri, tam generis quam mentis nobilitate conspicui.

VI Idus. Die 8. 124.0449| Nativitas beatissimae Dei genitricis Mariae perpetuae virginis. Apud Nicomediam, natalis sancti Adriani martyris, cum aliis viginti tribus, qui omnes post multa supplicia martyrium crurifragio consummaverunt, sub Diocletiano Augusto. Alexandriae, sanctorum Ammonis, Theophili, Neotherii et aliorum viginti duorum. Item Antiochiae, Timothei et Fausti.

V Idus. Die 9. 124.0451| Apud Nicomediam, passio beatorum martyrum Dorothei et Gorgonii, qui praesente Diocletiano, cum persecutionem quam Christianis inferebat, detestarentur, jussi sunt primo suspendi et flagris toto corpore laniari: exin visceribus pelle nudatis, aceto et sale perfundi, sicque in craticula assari, atque ad ultimum laqueo necari. Interjecto autem tempore beatus Gorgonius Romam translatus est positusque via Latina. In Sabinis miliario ab Urbe tricesimo, sanctorum Jacincti, Alexandri, et Tiburtii. In territorio Taruanensi, sancti Autmari episcopi et confessoris. In Scotia, Querani abbatis.

IV Idus. Die 10. 124.0455| Romae, beati Hilarii papae. Apud Africam, natalis sanctorum episcoporum Nemesiani, Felicis, Lucii: item Felicis, Littei, Poliani, Victoris, Jaderis et Dativi, qui sub Decio et Valeriano, exurgente persecutionis rabie, ad primam confessionis Christi constantiam, graviter fustibus caesi, deinde compedibus vincti, et ad fodienda metalla deputati, gloriosae confessionis agonem consummaverunt. Extat epistola beati Cypriani ad ipsos et de ipsis scripta. Eodem die in Calcedonia, sanctorum Sosthenis et Victoris, qui ob fidei confessionem, sub Prisco consule, carcerem, vincula et bestias superantes, tandem in oratione vocati de coelo, spiritum emiserunt.

III Idus. Die 11. 124.0457| Romae via Salaria veteri, natalis sanctorum martyrum Proti et Jacincti eunuchorum, qui sub Galieno imperatore, quod essent Christiani deprehensi, coguntur sacrificare, sed non consentientes, primo dirissime verberantur, tuncque pariter decollantur.

Pridie Idus Die 12. 124.0461| Apud urbem Ticinum, sanctorum confessorum Syri et Iventii, qui a beato Hermagora ad praefatam urbem directi, primo illic Christi Evangelium praedicantes, et magnis virtutibus ac miraculis coruscantes, etiam vicinas urbes divinis operibus illustrarunt, sicque in pontificali honore, glorioso fine quieverunt in pace.

Idibus. Die 13. 124.0463| Apud Aegyptum civitate Alexandria, beati Philippi episcopi, patris sanctae Eugeniae virginis. Hic dignitatem praefecturae deserens, et baptismi gratiam adipiscens, episcopii honorem postmodum est assecutus; quem in oratione constitutum, jussit Perennius praefectus gladio jugulari, tempore Volusiani et Galieni imperatorum. Eodem die, sancti Amati presbyteri et abbatis monasterii Romarici, qui, mirae abstinentiae et anachoriticae vitae sectator, virtutum et miraculorum gratia illustrem conversationem duxit. Andegavis, sancti Maurilionis episcopi et confessoris.

XVIII Kal. Die 14. 124.0467| Exaltatio sanctae crucis, quando Heraclius imperator eam de Perside Hierosolimam reportavit. Sed et procurrentibus annis papa Sergius, mirae magnitudinis portionem ejusdem ligni in sacrario beati Petri, Domino revelante, repperit, quae annis omnibus, ipso die exaltationis ejus, ab omni osculatur atque adoratur populo. Romae via Appia, beati Cornelii papae, cui os, post exilii relegationem, jussit Decius plumbatis caedi, et sic cum aliis viginti uno promiscui sexus decollari. Sed et Cerealis miles cum uxore Salustia, quos idem Cornelius fide instruxerat, sub eodem die capite plexus est. In Africa, sancti Cypriani episcopi, qui sub Valeriano principe, post longum exilium, detruncatione capitis martyrium consummavit, sexto miliario a Cartagine, juxta mare. Referuntur cum eo passi Crescentianus, Victor, Rosula et Generalis.

XVII Kal. Die 15. 124.0471| Romae via Numentana, natalis beati Nicomedis presbyteri et martyris, sub Domiciano imperatore. Qui cum diceret compellentibus se sacrificare: Ego non sacrifico nisi Deo omnipotenti, qui regnat in coelis, plumbatis diutissime caesus migravit ad Dominum. Eodem die in territorio Cabilonensi, sancti Valeriani martyris, quem Priscus praeses suspensum, et gravi ungularum laceratione cruciatum, cum in Christi confessione videret immobilem, ac laeto animo in ejus laudibus permanentem, gladio animadverti fecit. Tullo, sancti Apri episcopi et confessoris. Item Carnoto, sancti Leobini episcopi.

XVI Kal. Die 16. 124.0473| Apud civitatem Calcedoniam, natalis sanctae Eufemiae virginis et martyris, quae sub proconsule Prisco tormenta et carceres, verbera et argumenta rotarum, ignes et pondera lapidum angularium, bestias et plagas virgarum, secures et sartagines igneas, rursum morsum bestiae pro Christo superavit. Romae, sanctorum martyrum Luciae nobilis matronae et Geminiani, quos Diocletianus poenis gravissime afflictos, diuque tortos, tandem post laudabilem martyrii victoriam, gladio animadverti praecepit.

XV Kal. Die 17. 124.0477| Romae via Tiburtina, natalis sancti Justini presbyteri, qui persecutione Decii, Galli et Volusiani confessionis gloria insignissimus fuit. Item Romae, sanctorum martyrum Narcissi et Crescentionis. Apud Leodium, beati Lambertii episcopi Tungrensis, qui a nocentibus innocenter occisus, aulam coelestis regni perpetuo intravit victurus. In Britanniis, sanctorum Socratis et Stephani. Niveduno, sanctorum martyrum Valeriani, Macrini et Gordiani. Item Corduba sancti Emiliani diaconi et Hieremiae decollatorum.

XIV Kal. Die 18. 124.0481| Natalis beati Methodii, Olimpi Liciae, et postea Tiri episcopi, qui sub Diocletiano in Calcide Graeciae, ut scribit sanctus Hieronymus, martyrio coronatus est. Viennae, sancti Ferreoli, qui cum esset tribunitiae potestatis, jussu impiissimi praesidis tentus, et primo crudelissime verberatus, dein gravi catenarum onustus pondere, in teterrimum carcerem trusus est, ac postea martyrii palmam capitis obtruncatione percepit.

XIII Kal. Die 19. 124.0483| In Neapoli Campaniae, natalis sanctorum Januarii Beneventanae civitatis episcopi, Festi et Proculi diaconorum, Desiderii, Eutici et Acuti, qui post vincula et carceres capite caesi sunt in civitate Puteolana, sub Diocletiano principe. Item in Palestina, sanctorum martyrum Pelei et Nili episcoporum, qui tempore persecutionis cum plurimis clericis pro Christo igni consumpti sunt. Apud Nuceriam, natalis sanctorum martyrum Felicis et Constantiae, qui sub Nerone passi sunt. In territorio Lingonicae civitatis, sancti Sequani presbyteri.

XII Kal. Die 20. 124.0487| In Cizico, natalis sanctorum martyrum Faustae virginis et Evilasii, sub Maximiano imperatore, quam idem Evilasius, cum esset primus palatii, jussit primo dehonestari, suspendi, torqueri, ac quasi lignum secari mediam, sed postea credens et ipse Christum, simul cum Fausta agonizatus est. Civitate Corduba, beati Eulogii presbyteri, ob Christi martyrium decollati. In Phrigia, sanctorum Dionysii et Privati.

XI Kal. Die 21. 124.0491| Natalis beati Mathei apostoli et evangelistae, qui, apud Aethiopiam praedicans, martyrium passus est. Hujus Evangelium Hebraeo sermone conscriptum, ipso revelante, tempore Zenonis imperatoris inventum est. Eodem die via Claudia, vicesimo miliario ab Urbe, passio sancti Alexandri episcopi, qui pro fide Christi, sub Antonino imperatore, vincula, fustes, equuleum, lampades ardentes, ungularum laniationem, bestias ac fornacis flammas superans, tandem gladio vitam adeptus est gloriosam. Item Romae, sancti Pamphili martyris.

X Kal. Die 22. 124.0493| In Galliis civitate Seduno, loco Acauno, natalis sanctorum martyrum Thebeorum, Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii, Vitalis cum sociis suis sex millibus quingentis, qui sub Maximiano passi pro Christo, gloriosissime coronati sunt. Apud Beuuarriam, sancti Emerammi episcopi et martyris. Hic crimen stupri a quodam commissum, sibi causa Christi imputari suasit, ac proinde mortis discrimen patienter pertulit. In pago Pictavensi, sancti Florentii presbiteri et confessoris. Item, sancti Silvani confessoris, in territorio Bituricensi.

IX Kal. Die 23. 124.0497| In Campania, natalis beati Sosii diaconi Messenatae civitatis. Hic cum tempore quodam Evangelium legeret in ecclesia praefatae civitatis, praesente episcopo Januario, vidit subito idem episcopus de capite ejus flammam exsurgere, et pronuntiavit eum martyrem futurum. Et post non multos dies, cum esset annorum triginta, martyrium cum eodem episcopo capitis obtruncatione suscepit. Eodem die, sanctae Teclae virginis de Iconio civitate, quae in confessione Christi ignem ac bestias devicit, et post multa certamina ad doctrinam multorum veniens Seleuciam, requievit in pace. In territorio civitatis Constantiae, sancti Paterni episcopi et confessoris.

VIII Kal. Die 24. 124.0501| Conceptio sancti Joannis Baptistae. Et in Augustiduno, natalis sancti Andochii presbiteri, Tyrsi diaconi et Felicis, qui a Policarpo episcopo ab Oriente directi ad docendam Galliam, sub Aureliano principe sunt gloriosissime coronati. Siquidem flagellis caesi, in ultimo tota die inversis manibus suspensi, in ignem missi, sed non combusti, tandem vectibus colla feriuntur.

VII Kal. Die 25. 124.0503| Natalis beati Cleophae, quem tradunt apud castellum Emaus, in eadem domo, in qua mensam Domino paraverat, pro confessione illius a Judaeis occisum et gloriosa memoria sepultum. In civitate Ambianensium, beati Firmini episcopi, qui sub praeside Rictionaro, post varia tormenta, capitis decollatione martyrium sumpsit. Apud Lugdunum, depositio sancti Lupi episcopi ex anachoreta. Ipso die, sancti Herculani 124.0505| militis, qui in passione Alexandri episcopi legitur. Autisiodoro, sancti Aunarii episcopi et confessoris. [ Addit Bouillart.: Item sancti Sollempnensis episcopi.]

VI Kal. Die 26. 124.0507| Natalis sanctorum martyrum Cypriani episcopi et Justinae virginis, quorum Justina, multa propter Christum perpessa, ipsum quoque Cyprianum, cum esset magus, et magicis suis eam dementare conaretur, convertit ad Christum, cum quo postea, jam episcopo et nobili doctore facto, martyrium sumpsit. Horum corpora postmodum a Christianis Romam delata sunt. Civitate Albano, sancti Senatoris.

V Kal. Die 27. 124.0511| Apud civitatem Egeam, natalis sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, qui sub persecutione Diocletiani, post multa tormenta, vincula et carceres, post mare et ignes, crucem, lapidationem et sagittas divinitus superatas, capite plectuntur. Referuntur etiam passi in eorum collegio tres fratres germani eorumdem, id est Anthimus, Leontius et Euprepius. Eodem die, sanctorum fratrum Adulfi et Joannis, qui apud Cordubam civitatem pro Christo coronati sunt. Castro Pseuduno, sancti Florentini, qui una cum beato Hilario, post abscisionem linguae, gladio jussus est feriri.

IV Kal. Die 28. 124.0515| Apud Tolosam, sancti Exuperii episcopi et confessoris, qui beatus vir, quantum sibi extiterit parcus, quantumque aliis largus, sanctus Hieronymus memorabili prosecutus est relatu. Romae, natalis sancti Stactei. Civitate Januis, sancti Salonis episcopi et confessoris.

III Kal. Die 29 124.0517| In monte Gargano, venerabilis memoria beati archangeli Michaelis, ubi ipsius consecrata nomine habetur ecclesia, vili facta scemate, sed caelesti praedita virtute. In Thracia, natalis sanctorum Eutici, Plauti et Eracleae. Autisiodoro, sancti Fraterni episcopi et confessoris.

Pridie Kal. Die 30. 124.0521| In Galliis castro Solodoro, passio sanctorum martyrum Victoris et Ursi, ex gloriosa legione Thebeorum, qui primo diris suppliciis cruciati, sed coelesti super eos lumine coruscante ruentibus in terram ministris, erepti sunt; deinde in ignem missi, sed in nullo penitus laesi, novissime gladio consummati sunt. Eodem die apud Bethleem Judae, depositio beati Hieronymi presbyteri, qui obiit anno aetatis suae nonagesimo octavo, mense sexto. Civitate Placentia, sancti Antonini confessoris.

MENSIS OCTOBER HABET DIES XXXI. 124.0525| Kalendis Die 1. 124.0525| Romae, natalis beati Arethae martyris et aliorum quingentorum quatuor. Thomis civitate, sanctorum Prisci, Crescentis et Evagrii. Apud provinciam Lusitaniam, civitate Olisepona, sanctorum martyrum Verissimi, Maximae et Juliae sororum. Civitate Tornaco, passio sancti Piatonis presbiteri, qui cum beato Dionysio episcopo ejusque sociis ab urbe Roma Galliam praedicationis causa expetiit, ac postea consummato martyrio migravit ad Christum. Eodem die, translatio sanctorum confessorum Germani et Remigii, quorum prior Autisiodorensem, alter vero Remensem rexit ecclesiam. In portu Ganda, sancti Bavonis confessoris. [ Addit Bouillart., charactere Italico: Et translatio corporis sancti Vedasti episcopi.]

VI Non. Die 2. 124.0529| Apud Nicomediam, natalis sancti Eleutherii martyris, cum aliis innumeris, quorum, jubente Diocletiano imperatore, alii gladiis obtruncabantur, alii ignibus cremabantur, alii in mare praecipitabantur; sed horum primus Eleutherius, cum diu cruciatus, per singula tormenta validior redderetur, martyrium victoriae suae, ignibus velut aurum examinatus, complevit. In territorio Adartensi, passio beati Leodegarii Augustudunensis episcopi, quem variis injuriis et diversis suppliciis pro veritate afflictum, Ebroinus major domus regiae interfecit. Ipso die, sancti Sereni confessoris.

V Non. Die 3. 124.0533| Natalis beati Dionisii episcopi et martyris, qui post clarissimam confessionem fidei, post gravissima tormentorum genera, glorioso martyrio coronatus est, ut testatur Aristides Atheniensis, vir fide sapientiaque mirabilis, in eo opere, quod de Christiana religione composuit. Apud antiquos Saxones, sanctorum martyrum duorum Ewaldorum, qui cum essent presbiteri et praedicare ibi Christum coepissent, comprehensi sunt a paganis et occisi; quorum corpora noctu multa diu lux apparens, et ubi essent et cujus essent meriti declaravit. Romae ad Ursum pilleatum, sancti Candidi martyris.

IV Non. Die 4. 124.0537| Apud Corinthum, natalis beatorum Crispi et Caii, quorum meminit sanctus Paulus apostolus Corinthiis scribens. In Aegypto, sanctorum Marci et Marciani fratrum, et aliorum cum eis innumerabilium, non inferioris gloriae, utriusque sexus atque aetatis; quorum alii post verbera et diversi generis horribiles cruciatus, flammis traditi sunt, alii in mare praecipitati, nonnulli etiam capite caesi, plurimi inedia consumpti, alii patibulis affixi, quidam etiam capite deorsum presso, et pedibus in sublime sublatis, beatissimam passionis coronam meruerunt. Civitate Parisius, sanctae Aureae virginis.

III Non. Die 5. 124.0541| Apud Siciliam, natalis sanctorum martyrum Placidi, Euticii et aliorum triginta. In Eumenia, beati Trasei episcopi, apud Smirnam martyrio consummati. In Galliis civitate Valentia, sancti Apollinaris episcopi, cujus et vita virtutibus insignis fuit, et mors nihilominus signis et prodigiis decoratur. Autisiodoro, depositio sanctorum Germanorum Firmati diaconi et Flavianae virginis.

Pridie Non. Die 6. 124.0543| Apud Capuam, natalis sanctorum martyrum Marcelli, Casti, Emilii, et Saturnini. Eodem die, beati Sagaris martyris et episcopi Laodicensis, qui unus fuit de antiquis Pauli apostoli discipulis. Civitate Agenno natalis sanctae Fidis virginis et martyris, cujus exemplo beatus Caprasius ad agonem martyrii animatus est.

Nonis. Die 7. 124.0547| Romae via Appia, depositio beati Marci papae. Apud provinciam, quae nuncupatur Augusta Eufratesia, sanctorum martyrum Sergii et Bachi, sub Maximiano imperatore; quorum Bachus tam diu nervis crudis est caesus, quoadusque totus corpore discissus, in confessione Christi emitteret spiritum: Sergius vero clavatis coturnis pedibus indutus, cum in fide fixus maneret, data sententia, jussus est decollari. Item apud eamdem provinciam, sanctae Juliae virginis, quae sub Marciano praeside martyrium consummavit Eodem die, sanctorum martyrum Marcelli et Apulei, qui per Apostolum Petrum, relicto Simone, apostolicae doctrinae se tradiderunt, ac postmodum sub Aureliano consulari, martyrii coronam reportarunt, sepulti non longe ab urbe Roma.

VIII Idus. Die 8. 124.0551| Natalis beatissimi senis Simeonis, qui in Evangelio legitur Dominum suis suscepisse in ulnis. Apud Thessalonicam, passio sancti Demetrii martyris. Item civitate Hispali, sancti Petri martyris. In territorio Laudunensi, sanctae Benedictae virginis et martyris. Ipso die, sanctae Pelagiae, quae peccatrix appellatur.

VII. Idus, Die 9. 124.0555| Abrahae patriarchae. Apud Parisium, natalis sanctorum martyrum Dionisii episcopi, Rustici presbyteri, et Eleutherii diaconi, qui beatus episcopus a pontifice Romano in Gallias praedicandi gratia-directus, praefatam urbem devenit, ubi per aliquot annos commissum sibi opus ardenter prosequens, tandem a praefecto Fescennino, una cum sociis gladio animadversus martyrium complevit. Apud Juliam, via Claudia, sancti Domnini martyris, sub Maximiano, qui cum vellet persecutionis rabiem declinare, protinus insecutus, et nihilominus gladio verberatus, gloriose occubuit.

VI Idus. Die 10. 124.0557| Apud Cretam, beati Piniti, inter episcopos nobilissimi, qui in scriptis suis velut in speculo viventem sui dereliquit imaginem. Civitate Agripinensi, sancti Gereonis martyris, cognomento Mallosi, cum aliis trecentis decem et Octo, qui persecutione Maximiani tyranni, pro vera pietate colla patienter gladiis subdiderunt. 124.0559| Item in territorio ejusdem urbis, sancti Victoris martyris et aliorum decem et septem. Item sanctorum martyrum Cassii et Florentii, cum aliis pluribus. In Britannia, sancti Paulini episcopi et confessoris.

V Idus. Die 11. 124.0561| Apud Tarsum metropolim Ciliciae, natalis beatissimorum martyrum Tharaci, Probi et Andronici, qui persecutione Diocletiani, longo tempore carcerali squalore afflicti, et tertio diversis tormentis et suppliciis examinati, in confessione Christi triumphum gloriae adepti sunt. In pago Vilcasino, passio sanctorum Nigasii 124.0563| presbiteri et sociorum ejus Quirini et Pientiae. In Scotia, sancti Cainichi abbatis. Civitate Uzetia, sancti Firmini episcopi et confessoris.

IV Idus. Die 12. 124.0565| Apud Ravennam via Laurentina, natalis sancti Hedistii martyris. In Africa, sanctorum confessorum et martyrum quatuor millium nongentorum septuaginta sex, sub Hunnerico rege, qui cum essent Ecclesiarum Dei episcopi, presbiteri, diaconi, associatis sibi turbis fidelium populorum, pro defensione catholicae veritatis, 124.0567| in horribilis heremi exilium trusi, et ad extremum varie excruciati, martyrium celebrarunt; inter quos erant Cyprianus et Felix, praecipui Domini sacerdotes. In Syria, sancti Eustachii presbiteri.

III Idus. Die 13. Apud Troadam, natalis beati Carpi, discipuli apostoli Pauli. In Hispaniis, civitate Corduba, passio sanctorum Fausti, Januarii et Martialis, qui primo equulei poena cruciati, deinde superciliis rasis, auribus quoque et naribus praecisis, dentibus etiam superioribus evulsis, ad ultimum ignis passione martyrium consummaverunt. Antiochiae, sancti Theophili, qui sextus ab apostolo Petro pontificatum Ecclesiae tenuit. Turonis, sancti Venantii abbatis. [ Addit Bouillart., Italico charactere: Ipso die sanctorum confessorum Giraldi et Leoboni.]

II Idus. Die 14. 124.0573| Romae via Aurelia, natalis beati Calisti papae et martyris. Hunc Alexander imperator sub diutina custodia, fame cruciari, et quotidie fustibus caedi jussit, tandem vero per fenestram domus, in qua custodiebatur, praecipitatus, victoriae triumphum promeruit. Civitate Tudertina, sancti Fortunati episcopi, qui in effugandis spiritibus immundis immensae virtutis gratia enituit.

Idibus. Die 15. 124.0575| Apud Coloniam Agripinam, natalis sanctorum quinquaginta martyrum, qui cum essent ex legione sacra Thebeorum, apud eamdem urbem cursum sui agonis compleverunt. Romae via Aurelia, sancti Fortunati Lugduni, sancti Antiochi episcopi, qui strenue administrato pontificii culmine, ad quod assumptus fuerat, regnum caeleste adeptus est. In territorio Remensi, sancti Basoli confessoris.

XVII Kal. Die 16. 124.0579| In Africa sanctorum martyrum ducentorum septuaginta, pariter coronatorum, et sanctorum martyrum Martiani et Satiriani cum duobus fratribus eorum, qui pro constantia fidei catholicae, primum nodosis fustibus caesi, et usque ad ossa laniati, cum multo tempore talia paterentur, sequenti die semper incolumes reddebantur; novissime in exilii relegatione, vinctis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca silvarum, pariter jussi sunt interire. Passa est etiam Maxima virgo cum eis. In territorio 124.0581| Bituricensi, sancti Ambrosii confessoris. [ Bouillart.: sancti Amorosii Caturcensis episcopi; et addit, charactere cursivo: Monasterio Dervo, sancti Bercharii martyris atque abbatis.]

XVI Kal. Die 17 124.0585| In Antiochia, natalis sancti Heronis, discipuli beati Ignatii martyris, qui post eum episcopus factus, viam magistri pius imitator sequitur et pro commendato grege amator Christi occubuit. Civitate Arausica, sancti Florentii episcopi, qui multis clarus virtutibus in pace quievit. [ Addit Bouillart.: In territorio Nivernensi, sancti Vincentii presbyteri et confessoris.]

XV Kal. Die 18. 124.0589| Natalis beati Lucae evangelistae, qui cum esset septuaginta et trium annorum, obiit in Bithinia plenus Spiritu sancto, cujus ossa vicesimo Constantii anno Constantinopolim translata sunt. Eodem die, sancti Asclepiadis, Antiocheni episcopi, qui unus fuit ex praeclaro confessorum numero qui sub Decio gloriose passi sunt. Item Romae, sanctae Triphoniae, uxoris Decii Caesaris. In territorio Belvacensi, sancti Justi martyris.

XIV Kal. Die 19. 124.0593| Apud Alexandriam Aegypti metropolim, natalis sanctorum martyrum Ptolomei et Lucii, sub Antonino cognomento Pio, quorum prior multo tempore squalore carceris maceratus, et ad ultimum, cum de Christi magisterio publica confessione testaretur, jussus est duci ad mortem. Sequens quoque, cum se Christianum liberrime fateretur, similem sententiam excepit. In Antiochia Syriae sanctorum martyrum Beronici, Pelagiae et aliorum quadraginta novem. [ Bouillart. add. in margine: Translatio sanctorum martyrum Saviniani, Potentiani sociorumque ejus.]

XIII Kal. Die 20. 124.0597| Apud Aviensem provinciam, natalis beati Maximi levitae et martyris, qui patiendi desiderio, inquirentibus se persecutoribus palam ostendit, et post responsionum constantiam, equuleo suspensus ac tortus, dein fustibus caesus et ad ultimum obrutus occubuit. In Galliis civitate Agenno, sancti Caprasii martyris, qui cum rabiem persecutionis declinans, lateret in spelunca, tandem animatus ad tolerantiam passionum, ad aream certaminis properavit, et palmam martyrii fortiter dimicando promeruit. Civitate Colonia, passio sanctarum virginum Marthae et Saulae cum aliis pluribus. Ipso die, exceptio sanctorum martyrum Georgii diaconi et Aurelii.

XII Kal. Die 21. 124.0601| Apud Nicomediam, natalis sanctorum martyrum Dasii, Zotici, Gai cum duodecim militibus. Eodem die, sancti Patris nostri Hilarionis, cujus Vitam Hieronymus virtutibus plenam scribit. In civitate Ostia, sancti Asterii presbiteri, qui in passione beati Calisti papae legitur. Ipso die, sancti Viatoris, ministri beati Justi Lugdunensis episcopi.

XI Kal. Die 22. 124.0605| Apud Adrianopolim Thraciae, natalis sanctorum martyrum Philippi episcopi, Eusebii et Hermetis. Item beati Marci episcopi, clarissimi et doctissimi viri, qui primus ex gentibus ecclesiam Hierosolymorum suscepit regendam, ac non multo post martyrii meruit palmam. Item sanctae Salomae, quae in Evangelio legitur circa Domini sepulturam sollicita. In civitate Osca, sanctarum virginum Nunilonis et Elodiae, quae pro confessione Christi diutina custodia maceratae ac capitali sententia punitae, martyrium celebrarunt.

X Kal. Die 23. 124.0609| Apud Antiochiam Syriae, natalis Sancti Theodorici presbiteri, qui persecutione Juliani impii, post equulei poenam et multos ac durissimos cruciatus, etiam lampadibus circa latera appositis inflammatus, cum in confessione Christi persisteret, occisione gladii martyrium consummavit. In Hispaniis, sanctorum Servandi et Germani, qui post verbera, squalorem carceris, sitis ac famis iujuriam et longissimi itineris laborem, novissime martyrii sui cursum, ferro caesis cervicibus, impleverunt. Ex quibus Germanus Emeritae Servandus vero Hispali conditus est. Civitate Colonia, sancti Severini episcopi et confessoris. In pago Pictavensi, sancti Benedicti confessoris.

IX Kal. Die 24. 124.0613| In Venusia civitate Apuliae, natalis sanctorum Felicis episcopi, Audacti et Januarii presbiterorum, Fortunati et Septimi lectorum, qui temporibus Diocletiani, multis diu vinculis et carceribus macerati in Africa et in Sicilia, tandem in occisione gladii consummati sunt; Felix quinquagesimo sexto annorum virgo obiit. Vertavo monasterio, sancti Martini abbatis. [ Apud Bouillart., ad marginem: In Britannia S. Maglorii episcopi et confessoris.]

VIII Kal. Die 25. 124.0617| Romae, natalis quadraginta sex militum, qui simul baptizati a Dionisio papa, mox jubente Claudio imperatore decollati, ac via Salaria sepulti, ubi et alii martyres centum viginti unus positi sunt: inter quos fuerunt quatuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Eodem die Petragoricas civitate, sancti Frontonis, qui Romae a beato Petro episcopus ordinatus, cum Georgio presbitero, quem per apostoli baculum in itinere socium de morte recepit, ad praedictam civitatem veniens, magnam gentis illius multitudinem ad Christum convertit, et multis miraculis clarus, in pace quievit. Apud urbem Suessionem, sanctorum Crispini et Crispiniani, qui persecutione Diocletiani, post immania tormenta sibi illata, gladio trucidati, coronam martyrii consecuti sunt. Civitate Florentia, passio beati Miniatis, sub Decio principe. Item civitate Gavalis, sancti Hilarii episcopi et confessoris.

VII Kal. Die 26. 124.0621| Apud Africam, natalis sanctorum martyrum Rogatiani presbyteri et Felicissimi, qui persecutione Decii et Valeriani illustri sunt martyrio coronati, de quibus etiam scribit beatus Cyprianus in epistola ad confessores, Civitate Narbona, sancti Rustici episcopi et confessoris.

VI Kal Die 27. 124.0625| In Hispaniis, civitate Abula, passio sanctorum Vincentii, Sabinae et Cristetae, qui primo adeo in equuleo sunt extensi, ut omnes compages eorum membrorum laxarentur, deinde capita eorum, lapidibus superposita, usque ad excussionem cerebri validis vectibus sunt contusa, atque ita martyrium compleverunt, agente praeside Daciano. Eodem die apud Tile castrum, sancti Florentii martyris. [ Addit Bouillart. in margine: Eodem die inventio seu translatio sancti Vincentii Levitae et martyris.]

V Kal. Die 28. 124.0629| Natalis beatorum apostolorum Simonis Chananei et Thadei, qui et Judas dicitur; e quibus Thadeus apud Mesopotamiam, Simon vero apud Aegyptum traditur praedicasse. Inde simul Persidam ingressi, cum innumeram gentis ipsius multitudinem. Christo subdidissent, martyrium consummaverunt. Romae, sanctae Cirillae filiae Decii Caesaris, quae sub Claudio principe pro Christo jugulata et necata est gladio. Civitate Meldis, sancti Faronis episcopi et confessoris. Parisius, translatio sanctae Genovefae virginis.

IV Kal. Die 29. 124.0631| Hierosolimis, natalis beati Narcissi episcopi, quem sanctitate, patientia ac fide laudabilem fuisse, historia narrat ecclesiastica. Ipsa die, apud Sidonem urbem, beati Zenobii presbiteri, qui sub novissimae persecutionis acerbitate martyrio coronatus est. In Lucania provincia, sanctorum martyrum Jacincti, Quinti, Feliciani et Lucii.

III Kal. Die 30. 124.0635| Apud Africam, natalis sanctorum martyrum, numero ducentorum viginti. Civitate Tingitina, passio sancti Marcelli centurionis, qui capitis abscisione martyrium consummavit sub Agricolano, agente vices praefectorum praetorio. Antiochiae, sancti Serapionis episcopi, eruditione clarissimi. [ Addit Bouillart in textu: Ipso die sancti Germani Capuani episcopi; et ad marg. charactere cursivo: Et sancti Lucani martyris.]

Pridie Kal. Die 31. 124.0637| Vigilia omnium Sanctorum. Romae, natalis beati Nemesii diaconi, et Lucillae filiae ejus, qui cum a fide Christi flecti nequaquam possent, jubente Valeriano et Galieno, decollati sunt sub octavo Kalendarum Septembrium die. Hic tamen venerabilior habetur solemnitas ipsorum, quando a beato Sixto corpora 124.0639| eorum via Appia honestius sunt tumulata. In Galliis oppido Virmandensi, sancti Quintini, qui sub Maximiano imperatore martyrium passus est, cujus corpus post annos quinquaginta quinque, revelante angelo, inventum est.

MENSIS NOVEMBER HABET DIES XXXI. 124.0641| Kalendis. Die 1. 124.0641| Festivitas beatae Dei Genitricis, et omnium martyrum, quam Bonifacius papa celebrem et generalem instituit agi omnibus annis in urbe Roma. Sed et Gregorius pontifex postmodum decrevit eamdem in honore omnium Sanctorum solemniter observari perpetuo ab omni Ecclesia. Apud castrum Divionem, sancti Benigni presbyteri, qui missus a beato Policarpo ad praedicandum in Galliam, postquam est a Terentio comite gravissimis tormentis multipliciter afflictus, tandem collum ejus vecte ferreo tundi, et corpus lancea forari jubetur. In Campania civitate Terracina, sanctorum Caesarii diaconi et Juliani presbyteri: qui Caesarius tempore Claudii, diebus multis in custodia est maceratus, et postea cum eodem Juliano in saccum missus, sicque in mare praecipitatus. Civitate Parisius, depositio beati Marcelli confessoris, qui ut dignus monstraretur futurus antistes, ejus meritis nunc aqua in vinum, nunc vero mutatur in balsamum. Item sancti Severini monachi, de Tiburtina civitate. Et natale sanctae Mariae virginis, quae diris verberibus afflicta, equulei extensione, et ungularum laceratione vexata, martyrium consummavit. Item civitate Bajocas, sancti Vigoris episcopi. In Pago Vuastinensi, sancti Maturini confessoris.

IV Non. Die 2. 124.0645| Natalis beati Victorini Pitabronensis episcopi, qui post multa documenta, ut sanctus Hieronymus testatur, persecutione Diocletiani martyrio coronatus est. Romae, temporibus Adriani imperatoris, passio beatorum Eustachii, cognomento Placidi, et uxoris ejus Theospis, cum filiis Agapio et Theospite, quorum miri actus leguntur. Horum festivitas, cum in Kalendis habeatur, hic tamen plenius recolitur. Apud Laodiciam, sancti Theodoti episcopi, qui non solum verbis, sed et rebus et virtutibus extitit ornatus. Eodem die, sancti 124.0647| Ambrosii abbatis monasterii Agaunensis, qui magnis vitae atque sanctitatis virtutibus clarus, beato fine in Domino quievit.

III Non Die 3. 124.0651| Natalis sancti Quarti, apostolorum discipuli. Apud Caesaream Cappadociae, sanctorum martyrum Germani, Theophili, Caesarii et Vitalis, qui sub persecutione Deciana optime duxerunt martyrium. Caesaraugustae, sanctorum innumerabilium martyrum, qui sub Daciano Hispaniarum praeside mirabiliter occubuerunt pro Christo.

Pridie Non. Die 4. 124.0655| Apud Alexandriam, beati Hierii presbiteri, qui in divinis Scripturis nobiliter eruditus, vita purissima, atque ad Christianam philosophiam nudus et penitus expeditus, doctor Ecclesiae incomparabilis fuit, quievit autem Philippi imperatoris tempore. In Galliis civitate Rotenus, sancti Amantii episcopi, cujus vita sanctitate et miraculis exstitit gloriosa. In pago Vilcasino, sancti Clari presbiteri et martyris. Augustuduni, sancti Proculi episcopi.

Nonis. Die 5. 124.0659| Zachariae prophetae, patris Joannis Baptistae. In Terracina civitate Campaniae, natalis sanctorum Felicis presbiteri et Eusebii monachi, tempore Claudii imperatoris, qui Eusebius cum sepelisset sanctos martyres, Julianum et Caesarium, et converteret multos ad fidem, quos Felix presbiter baptizabat, tenti sunt ambo et ad forum judicis ducti, nec superati; inde carcere reclusi, et nocte eadem cum sacrificare nollent, decollati sunt. In territorio Aurelianensi, sancti Laeti presbiteri.

VIII Idus. Die 6. 124.0661| Toniza Africae, natalis sancti Felicis. In hujus solemnitate quemdam psalmum beatus Augustinus videtur exponere ad populum. In Oriente civitate Theopoli, sanctorum decem martyrum, qui sub Sarracenis passi leguntur in gestis sanctorum quadraginta. In Frigia, sancti Attici. [ Addit Bouillart, ad oram textus: In pago Lemovicensi Nobiliaco, natalis Sancti Leonardi confessoris.]

VII Idus. Die 7. 124.0665| In Alexandria beati Achillae episcopi, qui eruditione, fide, conversatione et moribus insignis fuit. Apud Perusinam, Italiae urbem, natalis sancti Herculani episcopi, cujus corpus, post abscisionem capitis, ita unitum et sanum die quadragesimo, ut scribit beatus Gregorius papa, repertum est, ac si nulla hoc incisio ferri tetigisset. Eodem die, beati Amaranti martyris, qui apud Albigensem urbem, exacto agonis fidelis cursu, sepultus, vivit in gloria. In Frisia, depositio sancti Willibrordi episcopi.

VI Idus. Die 8. 124.0669| Romae, via Lavicana, passio sanctorum Claudii, Nicostrati, Simproniani, Castorii et Simplicii, qui primo in carcerem trusi, deinde scorpionibus gravissime sunt caesi, sed cum a fide Christi mutari non possent, jussi sunt a Diocletiano in medio mari praecipites dari. Item via Lavicana, natalis quatuor coronatorum Severi, Severiani, Carpofori et Victorini, qui jubente Diocletiano ictibus plumbatarum usque ad mortem caesi sunt. Horum nomina cum minime potuissent repperiri, quae Domino revelante interjectis annis postea ostensa sunt, statutum est ut anniversaria dies ipsorum sub nominibus supradictorum quinque martyrum recoleretur.

V Idus. Die 9. 124.0673| Apud Amasiam civitatem Marmaritanorum, natalis sancti Theodori martyris, qui temporibus Maximiani et Maximini imperatorum, pro confessione Christianae fidei fortiter caesus ac in carcerem missus, dein, Domino Salvatore sibi apparente et monente, ut constanter et viriliter ageret, relevatus est. Novissime postquam equuleo suspensus et ungulis est corrosus, ita ut ejus interiora nuda apparerent, ardentibus traditur ignibus. Eodem die civitate Bituricas, sancti Ursicini confessoris, qui Romae ordinatus a successoribus apostolorum, primus eidem urbi destinatur episcopus.

IV Idus. Die 10. 124.0677| Natalis beati Martini papae, qui ob fidem catholicam ab imperatore Constantino haeretico de Ecclesia raptus, ac perductus Constantinopolim, relegatus apud Cersonam Liciae provinciae, ibidem vitam finivit, multis in eodem loco virtutum signis usque hodie refulgens. In territorio Agatensi, sanctorum martyrum Tiberii, Modesti et Florentiae, qui tempore Diocletiani variis tormentis cruciati, martyrium compleverunt. Antiochiae, sanctorum Demetrii episcopi, Aniani diaconi, Eustosii et aliorum viginti.

III Idus Die 11. 124.0681| In Galliis, Turonis civitate, natalis beati Martini episcopi et confessoris, cujus vita tantis extitit miraculis gloriosa, ut trium mortuorum meruerit esse suscitator. In Scithia metropoli Frigiae Salutariae, passio sancti Mennae martyris, qui persecutione Diocletiani, postquam studuit caelesti regi secreta conversatione in heremo militare, procedens ad publicum, ac se Christianum libera voce declarans, primo diris cruciatibus examinatus, novissime fixis in oratione genibus, et Domino Jesu Christo gratias agens, gladio caesus est. Item Lugduni, sancti Verani episcopi, cujus vita fidei et virtutum meritis illustris fuit.

Pridie Idus. Die 12. 124.0685A| Apud provinciam Tarraconensem, civitate Tirassona, beati Emiliam presbiteri et confessoris, cujus admirabilem vitam Braulio Caesaraugustanus episcopus simplici sermone descripsit. Civitate Agripinensi, depositio sancti Cuniberti episcopi. In territorio Senonico, sancti Paterni martyris. Castello Miliduno, sancti Leonii confessoris.

Idibus. Die 13. 124.0689| Ravennae, natalis sanctorum martyrum Valentini, Solutoris et Victoris. In Provincia apud civitatem Aquis, beati Mitrii, clarissimi martyris. In Africa, sanctorum martyrum Archadii, Paschasii, Probi et Euticiani, qui cum in Arrianam perfidiam nullatenus declinare paterentur, primum proscripti, deinde in exilium acti, tum atrocissimis suppliciis excruciati, ad postremum diversis mortibus interempti sunt [ Bouillart., ad oram paginae: Parisius, S. Gendulfi episcopi.]. Turonis, depositio sancti Briccii episcopi. Civitate Toleto, sancti Eugenii episcopi et confessoris. [ Bouillart., S. Eugenii antistitis. Malbodio monasterio, sanctae Aldegundis virginis.]

XVIII Kal. Die 14. 124.0693| Apud Thraciam civitate Eraclea, natalis sanctorum martyrum Clementini, Theodoti, et Philomini. Alexandriae, sancti Serapionis, quem persecutores sub Decio principe crudelissimis affecerunt suppliciis, ita ut omnes ei juncturas membrorum prius solventes, de superioribus eum praecipitarent, ac sic Christi martyr efficeretur.

XVII Kal. Die 15. 124.0695| Apud Nolam, Campaniae urbem, natalis beati Felicis episcopi, qui a quinto decimo aetatis suae anno, miraculorum gloria insignis fuit, et sub Martiano praeside cum aliis triginta martyrium complevit. Ipso die, sancti Eugenii, qui apud pagum Parisiacensem, consummato martyrii cursu, beatae passionis coronam percepit a Domino. [ Apud Bouillart., in margine: Eodem die, sancti Macuti episcopi et confessoris. Apud monasterium S. Germani, dedicatio ecclesiae in honore S. Johannis Baptistae, sanctique Johannis apostoli et evangelistae et S. Martialis; sanctorum martyrum Laurentii, Sebastiani, Cristophori, necnon SS. confessorum Martini, Gregorii, Benedicti et sanctae Mariae Magdalenae.]

XVI Kal. Die 16. 124.0699| Lugduni, natalis sancti Eucherii confessoris, qui ex nobilissimo senatorum ordine, ad religiosam vitam habitumque conversus, diu intra septa speluncae sponte clausus, Christo servivit deinde, apud praefatam urbem, revelante angelo, in pontificali cathedra solemniter collocatus est.

XV Kal. Die 17 124.0703| Apud Alexandriam, beati Dionisii episcopi. Hic in multis saepe confessionibus satis clarus, et pro passionum tormentorumque diversitate magnificus existens, quievit Valeriani et Galieni imperatorum temporibus. Civitate Corduba, passio sanctorum martyrum Aciscli et Victoriae, ubi ob commendationem pretiosae mortis eorum, eodem die rosae ortae divinitus colliguntur. Aurelianis, sancti Aniani episcopi et confessoris cujus mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur.

XIV Kal. Die 18. 124.0707| Apud Antiochiam, natalis beati Romani, qui temporibus Diocletiani, cum quidam praefectus ecclesiam irrumpere, eamque funditus conaretur evertere, caeteros Christianos hortatus est ut ei contradicerent; unde una cum quodam parvulo, nomine Barala, celebri martyrio coronatus est. Item in eadem urbe, sancti Esichii, qui cum esset miles et praeceptum audisset ut quisquis non sacrificaret idolis, cingulum militiae deponeret, repente cingulum solvit. Ob hanc causam ligato in dextram ejus saxo ingenti, in fluvium praecipitari jussus est.

XIII Kal. Die 19. 124.0711| Romae, via Appia, natalis sancti Maximi presbyteri et martyris, qui persecutione Maximiani passus, positus est ad sanctum Sixtum. Eodem die, sancti Crispini episcopi, qui civitate Astiagensi, capite amputato, martyrii gloriam adeptus est. Apud Viennam, sanctorum martyrum Severi, Exuperii et Feliciani, quorum corpora post multa annorum curricula, ipsis revelantibus inventa, et a pontifice urbis, clero et populo honorifice sublata, ac condigno honore condita sunt. Item sancti Fausti diaconi, hic grandaevus et plenus dierum confessor perdurans, perfecto martyrio, capitis obtruncatione consummatus est. [ Apud Bouillart., in textu charactere cursivo: Turonis, sancti Oddonis abbatis; et ad oram paginae: Parisius, dedicatio ecclesiae in honore sanctae crucis atque sanctae genitricis Dei Mariae, et sanctorum martyrum Stephani, Vincentii et sancti confessoris Germani.]

XII Kal. Die 20. 124.0715| Romae, natalis beati Pontiani papae, qui Maximino adversum ecclesiarum sacerdotes persecutionem commovente, cum Ypolito presbitero Sardiniam deportatus, ubique fustibus mactatus martyrium consummavit. Corpus ejus a beato Fabiano papa relatum, atque in cimiterio Calixti sepultum est. Cabilone, sancti Silvestri episcopi et confessoris. Hic quadragesimo secundo anno sacerdotii sui, plenus dierum atque virtutum migravit ad Dominum. Apud Siciliam civitate Messana, sanctorum Ampeli et Gaii. Ipso die civitate Taurinis, Octavii, Solutoris et Adventoris.

XI Kal. Die 21. 124.0719| Natalis beatissimi Rufi, de quo apostolus Paulus ad Romanos scribit. In Italia, monasterio Bobio, depositio sancti Columbani abbatis; qui multorum cenobiorum fundator, et innumerabilium pater extitit monachorum, multisque virtutibus clarus, quievit in senectute bona. Item in Histria, passio sancti Mauri martyris. [ Bouillart.: Natalis beatissimi Rufi, de quo apostolus Paulus ad Romanos scribit. Apud Neocorensem civitatem sanctae Mariae virginis, quae passa est sub Adriano et Antonino principibus. In provincia Histria, passio sancti Mauri martyris. Civitate Hostia sanctorum martyrum Demetrii et Honorii.]

X Kal. Die 22. 124.0723| Romae, natalis sanctae Ceciliae virginis, quae sponsum Valerianum et fratrem ejus Tiburtium ad credendum Christo ac martyrium perdocuit, et ipsa deinde martyrizata est, ignem quidem superans, sed ferro occisa. Passa est autem Marci Aurelii et Commodi imperatorum temporibus. Item Romae, sancti Mauri martyris, qui sub Celerino praefecto agonizavit. Augustuduni, sancti Pragmatii episcopi.

IX Kal. Die 23. 124.0725| Natalis sancti Clementis episcopi, qui, quartus a beato Petro apostolo, Romanae Ecclesiae pontificatum tenuit, et sub persecutione Trajani in mare praecipitatus, martyrio coronatur. Eodem die, sanctae Felicitatis, matris septem filiorum martyrum, quae jubente Antonino decollata est pro Christo. [ Interserit Bouillart.: In Italia, beati Columbani abbatis, multorum fundatoris coenobiorum]. In pago Hasbanio, sancti Trudonis presbiteri et confessoris. Parisius, depositio beati Severini monachi et solitarii. In civitate Emerita, sanctae Lucretiae virginis.

VIII Kal. Die 24. 124.0729| Romae, natalis beati Chrisogoni martyris, qui post longa vincula et carceres, pro constantissima Christi confessione toleratos, jubente Diocletiano, capite caesus et in mare projectus, martyrium consummavit. Item Romae. sancti Crescentiani martyris, qui in passione beati Marcelli papae legitur. Castro Blavia, sancti Romani presbiteri et confessoris, cujus sanctitatis praeconium miraculorum gloria declarat. Civitate Corduba, sanctarum virginum Florae et Mariae, quae post diuturnos carceres, pro Christo gladio interemptae sunt. Apud Perusiam Tusciae civitatem sancti Felicissimi.

VII Kal. Die 25. 124.0733| Natalis beati Petri episcopi Alexandriae, qui cum esset omnibus adornatus virtutibus, in Scripturis quoque divinis nulli priorum inferior, et sacerdos et hostia Dei, subito rapitur, atque ex Maximini praecepto capite obtruncatur. Cum quo simul et alii plures ex Aegypto episcopi trucidantur, fere cum clericis et laicis, sexcenti sexaginta. Item Antiochiae, sancti Erasmi martyris. [ Bouillart., ad oram paginae: Apud Alexandriam, passio sanctae Chaterinae virginis et martyris.]

VI Kal. Die 26. 124.0737| Natalis beati Lini papae, qui post Petrum primus, Romanam Ecclesiam tenuit annis duodecim, et martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano. Apud Alexandriam, sanctorum martyrum Fausti presbiteri, Dii et Ammonii, qui cum beato Petro ejusdem urbis episcopo, jubente Maximino, trucidati sunt. Augustuduni, sancti Amatoris episcopi.

V Kal. Die 27. 124.0741| Apud Bononiensem civitatem, natalis sanctorum martyrum Agricolae et Vitalis, quorum posterior prioris servus fuit antea, nunc consors et collega martyrii. Denique cum cogeretur isdem a persequentibus, ut Christum negaret, et ille amplius profiteretur Dominum Jesum Christum, omnia tormentorum genera exercuerunt in eum. Novissime beatum Agricolam interemerunt, cruci affigentes. In Galliis civitate Regensi, sancti Maximi confessoris, qui a primaeva aetate virtutum omnium gratia praeditus, primum Lirinensis coenobii Pater, deinde Regensis Ecclesiae episcopus, signis et prodigiis inclitus extitit.

IV Kal. Die 28. 124.0743| Apud Corinthum, natalis beati Sostenes discipuli sancti Pauli, cujus mentionem facit idem Apostolus scribens Corinthiis. Eodem die, apud Africam, sanctorum martyrum Papinii et Mansueti episcoporum, qui 124.0745| tempore Wandalicae persecutionis, pro fidei catholicae defensione, candentibus ferri laminis toto corpore adusti, gloriosum agonem consummaverunt. Romae sancti Rufi, quem cum omni domo sua Diocletianus punitum Christo martyrem fecit.

III Kal. Die 29. 124.0747| Vigilia sancti Andreae apostoli. Romae via Salaria, natalis sancti Saturnini martyris et Sisinni diaconi, sub Maximiano principe, quos in carcere diu maceratos jussit praefectus Urbis in equuleo levari, et attrahi nervis, et fustibus ac scorpionibus caedi. Deinde jussit eis flammas ad latera apponi, et depositos de equuleo capite truncari. Eodem die, apud Tolosam, beati Saturnini episcopi, qui in Capitolio ejusdem urbis a paganis tentus, atque a summa Capitolii arce per omnes gradus praecipitatus, capite colliso, excussoque cerebro et omni corpore dilaniato, dignam Christo animam exhalavit.

Pridie Kal. Die 30. 124.0751| In civitate Patras, provinciae Achaiae, natalis sancti Andreae apostoli, qui etiam apud Scithiam praedicavit. Hic beatissimus, ab Egea proconsule comprehensus, primo in carcere est clausus, ac deinde gravissime caesus, ad ultimum vero in cruce appensus, biduo inibi supervixit. Apud Sanctonas, sancti Trojani episcopi, magnae sanctitatis viri, qui sepultus terris, coelo se vivere multis virtutibus manifestat.

MENSIS DECEMBER HABET DIES XXXI. 124.0755| Kalendis. Die 1. 124.0755| Romae, natalis sanctorum martyrum Crisanti et Dariae virginis, qui post multas, quas pro Christo lucrati fuerant, passiones, jussi sunt a Numeriano imperatore via Salaria in arenario deponi, atque illic viventes terra ac lapidibus obrui. Item Romae, sanctorum martyrum Diodori presbyteri et Mariani diaconi, cum aliis pluribus, qui jubente praefato principe martyrii gloriam celebrarunt. Apud civitatem Moguntiam, natalis beati Albani martyris. Item civitate Noviomo, sancti Eligii episcopi et confessoris, cujus vitam admirandam multiplex signorum numerus commendat. Ipso die, sanctae Nathaliae, uxoris sancti Adriani martyris. Civitate Narnia, sancti Proculi presbyteri.

IV Non. Die 2. 124.0759| Natalis sanctorum Veri et Securi fratrum, qui apud Africam martyrio coronati sunt. Romae, passio sanctae Vivianae martyris, quae, jubente Juliano imperatore sacrilego, tamdiu plumbatis caesa est donec spiritum redderet.

III Non. Die 3. 124.0761| Romae, natalis sanctorum martyrum Claudii tribuni et uxoris ejus Hilariae, ac filiorum Jasonis et Mauri, cum septuaginta militibus, ex quibus Claudium jussit Numerianus imperator, cum ingenti saxo alligatum, in medio mari praecipitem dari, milites vero et filios ipsius Claudii, capitali sententia puniri. Tingi metropoli, passio sancti Cassiani, qui exceptoris diu gerens officium, tandem caelitus inspiratus, execrabile duxit Christianorum neci deservire cruentus, unde renuntians eidem officio, sub Christiana confessione, triumphum meruit obtinere martyrii.

Pridie Non. Die 4. 124.0765| Apud Pontum, beati Meletii episcopi et confessoris, qui cum esset eruditionum praerogativa magnificus, virtus tamen animi et vitae sinceritas longe in eo magnificentior extitit. Item, Alexandriae, sancti Clementis presbyteri, qui in divinarum eruditionum scholis quam maxime floruit. [ Addit Bouillart. in textu: In pago Bituricensi, sancti Syrani abbatis. Et in margine: Floriaco monasterio, translatio sanctissimi confessoris Christi Benedicti abbatis.]

Nonis. Die 5. 124.0769| In Africa, apud Coloniam Thebestinam, natalis sanctae Crispinae martyris, quae temporibus Diocletiani et Maximiani cum sacrificare noluisset, jussu Anolini proconsulis decollata est. Eodem die, in Italia, sancti Dalmacii martyris. Civitate Treveris, sancti Nicecii episcopi, totius sanctitatis viri. Item civitate Thagora, sanctorum Julii et Potamiae.

VIII Idus. Die 6. 124.0771| Natalis beati Nicolai episcopi Mirorum Liciae, de quo inter plura miraculorum insignia, illud memorabile fertur quod imperatorem Constantinum ab interitu quorumdam, longe constitutus, ad misericordiam et monitis per visum deflexit et minis. In Africa, sanctarum Dionisiae, Dativae, Leontiae et religiosi viri nomine Tertii et Emiliani et Bonifacii cum aliis tribus, qui omnes pro confessione fidei catholicae, gravissimis in innumeris suppliciis excruciati, confessorum Christi numero sociari meruerunt.

VII Idus. Die 7. 124.0775| Apud Alexandriam, natalis beati Agathonis martyris, sub Decio imperatore, qui cum esset militaris et prohiberet quosdam volentes illudere mortuis cadaveribus martyrum, clamor repente totius vulgi adversus eum extollitur. Oblatus autem judici, cum in confessione persisteret, capite pro pietate damnatus est. Civitate Sanctonas, sancti Martini abbatis, ad cujus tumulum creberrime divinitus fiunt miracula. In pago Meldicensi, sanctae Farae virginis.

VI Idus. Die 8. 124.0777| Romae, natalis beati Euticiani papae, qui rexit Ecclesiam anno uno, et sub Aureliano martyrio coronatus est, sepultus in cimeterio Calisti, qui et ipse per diversa loca trecentos quadraginta duos martyres manu sua sepelivit. Ipso die apud Alexandriam, sancti Macharii martyris, qui tempore Decii, a judice, cum 124.0779A| multis verbis ad negandum suaderetur, et eo majori constantia fidem suam profiteretur, vivus ad ultimum jubetur exuri. [ Bouillart., ad oram paginae: Conceptio beatissimae Dei genitricis virginis Mariae.]

V Idus. Die 9. 124.0781| Natalis sanctae Leochadiae virginis, quae a praefecto Hispaniarum Daciano, apud Toletum dura [ Bouillart, 124.0783| dira], carceris custodia macerata, cum gravissimos beatae Eulaliae et reliquorum martyrum audisset cruciatus, genibus in oratione positis, impollutum Christo spiritum reddidit. Ipso die, sancti Cypriani abbatis Petragorici, magnificae sanctitatis et clarissimi in miraculis viri.

IV Idus. Die 10. 124.0785| Apud civitatem Hispolitanam, sanctorum martyrum Carpofori presbiteri et Abundii diaconi, qui persecutione Diocletiani primo fustibus crudelissime caesi deinde in carcerem negato cibo et potu retrusi, rursum equuleo torti, et post haec diu carcere macerati, novissime gladio percussi sunt. In Hispania civitate Emerita, passio sanctae Eulaliae virginis, quae cum esset annorum tredecim, pro confessione Christi, jussu Daciani praesidis, plurima tormenta perpessa est, novissime in equuleo suspensa et exungulata, faculis ardentibus ex utroque latere appositis, hausto igne spiritum reddidit. Eodem die apud praefatam urbem, sanctae Juliae martyris, quae fuit convirginalis sanctae Eulaliae et comes individua ad passionem properanti.

III Idus. Die 11. 124.0789| Romae, natalis beati Damasi papae, et passio sancti Trasonis martyris, qui cum esset Christianissimus, jubente Maximino tentus est, ac cum aliis duobus Pontiano et Praetextato, martyrio coronatus. Civitate Ambianis, sanctorum martyrum Victorici et Fusciani. In horum naribus et auribus jussit judex tarincas immitti, et clavis candentibus capita transfigi, deinde oculos evelli, ac postremum per eorum corpora jaculari, sicque una cum sancto Gentiano hospite suo capitibus amputatis migraverunt ad Dominum. In Hispaniis, sancti Euticii, cujus gesta habentur.

Pridie Idus. Die 12. 124.0793| Apud Narbonam, natalis sancti Pauli confessoris, quem beatus Paulus apostolus ordinatum, eidem urbi destinavit antistitem: quique cum eodem Apostolo ad Hispanias praedicandi gratia pergens, ibidem relictus est, ubi praedicationis officio non segniter impleto, clarus miraculis coronatus quievit. In Alexandria, sanctorum martyrum Epimachii et Alexandri, qui, cum essent multo tempore in vinculis, et diversis suppliciis confecti perdurassent in fide, ignibus ad postremum consumi jubentur. Item Alexandriae, sanctarum mulierum Ammonariae et Mercuriae cum aliis duabus, quae, inauditis tormentorum generibus toleratis et superatis, finem omnium, ferro caedente, suscipiunt. Item sanctorum martyrum Hermogenis, Donati et aliorum viginti duorum. In pago Vinnacensi, sancti Walerici presbyteri et confessoris.

Idibus. Die 13. 124.0797| Apud Siracusam, Siciliae civitatem, natalis sanctae Luciae virginis et martyris, sub persecutione Diocletiani, quam cum lenones corrumpere, jubente Paschasio consulari, vellent, nullatenus eam movere potuerunt, nec funibus additis, aut boum paribus plurimis. Picem, resinam, fervens oleum nil laesa suscepit, sed tandem gladio in viscera merso percussa est. Ipso die, sancti Autberti Cameracensis episcopi.

XIX Kal. Die 14. 124.0801| Apud Cyprum, natalis beati Spiridionis episcopi, qui unus fuit ex illis confessoribus quos Maximianus, dextris oculis effossis, et sinistro poplite succiso, per metalla damnaverat, quique cum propheticam duceret vitam, etiam signorum gloria inclitus fuit. Alexandriae, sanctorum martyrum Heronis, Arsenii, Isidori et Dioscori pueri, quos judex sub persecutione Deciana variis tormentis dilanians, cum pari modo constantia fidei videret armatos, tradi ignibus jubet. Dioscorus vero multipliciter flagellatus. divino nutu ad consolationem fidelium est dimissus. In Antiochia, natalis sanctorum martyrum Drusi, Zosimi, et Theodori. Item Remis, passio sancti Nicasii episcopi et Eutropiae virginis sororis ejusdem.

XVIII Kal. Die 15. 124.0803| Apud Africam beati Valeriani episcopi et confessoris, qui cum esset annorum plus octoginta, extra civitatem singularis expelli jussus est, et ita praeceptum ut nullus eum neque in domo neque in agro dimitteret habitare; sicque in strata publica multo tempore nudus sub aere jacens, in confessione catholicae veritatis et defensione sanctimonii, cursum beatae vitae complevit. In territorio Aurelianensium, sancti Maximini confessoris.

XVII Kal. Die 16. 124.0807| Trium puerorum, Ananiae, Azariae et Misaelis, quorum corpora apud Babiloniam sub quodam specu sunt posita. In Tuscia, passio sanctae Barbarae virginis, sub Maximiano imperatore. Haec post diram carceris macerationem et nervorum caesionem, ac lampadarum adustionem, mamillarumque praecisionem, atque aliorum tormentorum cruciationem, ad extremum gladio data, martyrium consummavit. Ravennae, sanctorum Valentini. Naulis et Agricofae.

XVI Kal. Die 17. 124.0809| Translatio sancti Ignatii episcopi et martyris, qui ab urbe Roma Antiochiam delatus, jacet extra portam Damniticam, in cimiterio ecclesiae. Eodem die, beati Lazari, quem Dominus Jesus in Evangelio legitur resuscitasse a mortuis. Item beatae Marthae, sororis ejus, quorum venerabilem memoriam extructa ecclesia non longe a Bethania, ubi e vicino domus eorum fuit, conservat. In Oriente apud Eleutheropolim civitatem, sanctorum martyrum quinquaginta, qui sub Sarracenis passi sunt.

XV Kal. Die 18. 124.0813| Apud Macedoniam, civitate Philippis, natalis beatorum martyrum Rufi et Zosimi. Hi ex eo numero discipulorum fuerunt, per quos primitiva Ecclesia in Judaeis et Graecis fundata est, de quorum etiam felici agone scribit sanctus Policarpus in epistola ad Philippenses. In Africa, passio sancti Moysetis martyris, Turonis, sancti Gatiani episcopi et confessoris, qui ab urbe Roma eidem civitati primus directus episcopus, multis clarus miraculis quievit in pace.

XIV Kal. Die 19. 124.0817| Apud Aegyptum, beati Nemesii martyris, qui ab Emiliano judice geminatis suppliciis excruciatus, cum latronibus jussus est incendi, Salvatoris perferens similitudinem, qui una cum latronibus pertulit crucem. Civitate Nicea, sancti Darii martyris. Item Autisiodoro, sancti Gregorii episcopi.

XIII Kal. Die 20. 124.0819| Apud Alexandriam, beatissimorum martyrum Ammonis, Zenonis, Ptolomei, Ingenii et Theophili, qui tribunalibus adstantes, cum quidam Christianus in suppliciis positus trepidaret, et jam pene ad negandum declinaret, vultu, oculis ac nutibus conabantur illum erigere. Cumque hac de causa clamor totius vulgi in eos prosiliret, prorumpentes in medium, Christianos se esse testantur. Per quorum victoriam, illico Christus gloriosissime triumphavit, suisque constantiam animi dedit. In Thracia civitate Gelduba, sancti Julii martyris. Item in Amphitrea, sancti Liberati.

XII Kal. Die 21. 124.0823| Natalis beati Thomae apostoli, qui Parthis et Medis Evangelium praedicans, passus est in India, ac non multo post inde translatus ad Edessam urbem. Eodem die in Tuscia, sanctorum Joannis et Festi.

XI Kal. Die 22. 124.0825| Romae via Lavicana inter duas lauros, natalis triginta martyrum, qui omnes uno die persecutione Diocletiani coronati sunt. Alexandriae, beati Ischyrionis martyris. Is cum ad sacrificandum blanditiis atque injuriis cogeretur, et contemneret; praeacuta sude transverberatus per viscera, neci traditur. Civitate Ostia, sanctorum Demetrii, Honorati et Flori. [ Bouillart. : Civitate Hostia, sancti Basilei.]

X Kal. Die 23. 124.0829| Apud Nicomediam, sanctorum martyrum viginti, quos Diocletiana persecutio gravissimis cruciatos tormentis, martyres Christo fecit, et beatos sanctorum numero in coelis conjunxit. Romae, natalis sanctae Victoriae virginis, sub persecutione Decii imperatoris, quae cum esset desponsata a quodam pagano, et nec nubere vellet, nec sacrificare, post multa facta miracula, inter quae plurimas virgines aggregaverat, percussa est gladio in corde a carnifice, rogatu sui sponsi. Item Romae, sancti Servuli, de quo beatus Gregorius scribit quia a primaeva aetate usque ad finem vitae paraliticus jacebat; ad cujus tumbam miracula creberrime fiunt. Parisius, dedicatio Basilicae in honore sanctae crucis et sancti Vincentii martyris, et depositio Domni Childeberti regis.

IX Kal. (Hic in editione Bouillartii incipit annus.) Die 24. 124.0833| Vigilia natalis Domini. Apud Antiochiam Siriae, natalis sanctarum virginum quadraginta, quae sub Deciana persecutione per diversa tormenta martyrium consummaverunt. Apud Spoletum civitatem Tusciae, sancti Gregorii martyris et presbyteri, temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum, qui primo fustibus nodosis caesus, ac deinde post craticulam et carcerem cardis ferreis in genibus percussus, sed et ardentibus lampadibus per latera incensus, tandem decollatus est. Civitate Tripoli, sancti Luciani.

VIII Kal. Die 25. 124.0835| JESUS CHRISTUS FILIUS DEI in BETHLEEM JUDAE NASCITUR anno Caesaris Augusti quadragesimo secundo [ interserit Bouillart.: ebdomada, juxta Danielis prophetiam, sexagesima sexta.], olympiadis centesimae nonagesimae tertiae. Eodem die, natalis sanctae Anastasiae sub Diocletiano imperatore, quae pro confessione Domini diutina custodia macerata, dein cum ducentis viris et septingentis feminis ad insulas Palmarias delata, ipsa quidem igni, caeteri vero variis interfectionibus martyrium celebrarunt. Romae in cimiterio Aproniani passio beatae Eugeniae virginis, quae tempore Galieni imperatoris, post virtutum insignia, post sacros virginum choros, pro Christo diu agonizans, novissime gladio jugulata est.

VII Kal. Die 26. 124.0839| Apud Hierosolymam, natalis sancti Stephani protomartyris, qui a Judaeis non longe post passionem Christi lapidatus est, eodem scilicet anno Ascensionis ipsius. Hujus venerabile corpus tempore Honorii principis divina revelatione repertum est. Romae via Appia, depositio sancti Dionisii papae, qui fidei documentis sub Claudio imperatore clarus effulsit. Eodem die sancti Marini clarissimi viri, qui martyrii triumphum sub imperatore Martiano Romae adeptus est.

VI Kal. Die 27. 124.0843| Apud Ephesum, natalis beati Joannis apostoli et evangelistae, qui post exilii relegationem, post Apocalypsis divinae revelationem, post Evangelii descriptionem, usque ad Trajani principis tempora perseverans, totius Asiae fundavit rexitque ecclesias. Et confectus senio, sexagesimo octavo post passionem Domini anno, aetatis autem suae nonagesimo nono mortuus est, ac juxta eamdem urbem sepultus. Alexandriae, sancti Maximi episcopi: qui satis clarus et insignis de titulo confessionis effectus est.

V Kal. Die 28. 124.0847| Bethleem, natalis sanctorum Innocentium, qui ab Herode rege interfecti sunt. Ancira Galatiae, sanctorum Eutici presbiteri et Domitiani diaconi.

IV Kal. Die 29. 124.0849| Hierosolimis, David regis. Apud Arelatem, natalis sancti Trophimi, cujus meminit Paulus scribens ad Timotheum, qui ab eodem Apostolo episcopus ordinatus, praefatae urbi primus ob Christi Evangelium praedicandum directus est. Ex cujus fonte, ut papa Zosimus scribit, tota Gallia fidei rivulos accepit. In pago Oximensi, sancti Ebrulfi confessoris. [ Addit Bouillart: Item Hierosolymis, sanctae Melaniae Deo sacratae.]

III Kal. Die 30. 124.0853| Apud Spoletum, natalis beati Sabini episcopi, Exuperantii et Marcelli diaconorum, et Venustiani cum uxore et filiis, sub Maximiano imperatore. Ex quibus Marcellus et Exuperantius primo equuleo suspensi, dein fustibus graviter macerati, post ungulis abrasi, et laterum adustione assati, martyrium compleverunt. Venustianus autem non multo post, una cum uxore et filiis, gladio necatus. Sanctus vero Sabinus post manuum detruncationem et diutinam carceris religationem, ad mortem usque caesus est. Horum itaque martyrium, licet diverso extiterit tempore, una tamen recolitur die. Alexandriae, sancti Mansueti martyris, cum aliis decem.

Pridie Kal. Die 31. 124.0857| Romae, natalis sancti Silvestri papae, cujus actus clari habentur. Apud Senones, beatorum Sabiniani episcopi et Potentiani, qui a pontifice Romano ad praedicandum directi, eamdem metropolim martyrii sui confessione illustrem fecerunt. Et in eadem urbe, sanctae Columbae virginis: quae superato igne, gladio caesa est [ Addit Bouillart.: jussu Aureliani principis.] Retiariae, sancti Hermetis exorcistae.

Et tandem claudunt extremum festa Decembrem.

AD MAJOREM DEI GLORIAM.

(no apparatus)