Migne Patrologia Latina Tomus 123
Martyrologium 1
Martyrologium 1 (Usuardus Sangermanensis), J. P. Migne 123.0979
PROLOGUS AD CAROLUM CALVUM. 123.0599A| Domino regum piissimo CAROLO USUARDUS, indignus sacerdos ac monachus, perennem in Christo coronam.
Minime vestram latet celsitudinem, o sapientissime princeps, qualiter monemur imitandis antiquorum studiis, ut quidquid in gestis praecipue ecclesiastico dogmati congruis minus perfectum inventum fuerit, debeamus vel pro posse supplere, vel certe suppleri obtare. Quae res pia quidem sollicitudine (vestro, si recordamini, jussu dignanter admoto) me ad hoc, etsi indignum, compulit, quatenus sanctorum sacras atque anniversario recolendas festivitates ex quibusdam praecedentium Patrum Martyrologiis in quamdam colligerem unitatem. Recolebamque in ipsis eorumdem solempnitatibus 123.0599B| quam multos propriae negligentiae excessus, quos etiam purgari tali cupiebam officio. Praeterea et venerabilium Hieronymi scilicet ac Bedae presbyterorum piis, quamvis succinctis, super hoc provocabar descriptis; quorum prior brevitati studens, alter vero quamplures dies intactos relinquens, 123.0600A| multa inveniuntur hujus operis praeterisse necessaria. Quos tamen secutus censui, et Flori viri memorabilis latiora jam in eo ipso negotio sequi vestigia, praesertim in secundo ejusdem libro. Ibi enim multa, quae in priore omiserat, et correxit et addidit. At si quid praeter quod ab illis accepi in hoc opere actum vel mutatum est, sagaci a me indagine id perquisitum agnosci poterit. Caeterum, benignissime, idcirco hanc exiguitatis meae praefatiunculam huic opusculo inserere malui, ut sciretur non me in hoc usum levitatis conamine, sed potius vestris, ut erat dignum, paruisse imperiis catholicorum fidelium solito consulentibus utilitati. Unde quod vestrum est obsecro, ut si justum decernitur, propria tuitionis anchora roboretur, quod videlicet 123.0600B| et praesentibus regalis examinis auctoritate, et futuris tantae auctoritatis firmetur examine. Excellentiam magnitudinis vestrae per multa annorum curricula Rex regum Dominus sua dignetur custodire potentia. Amen.
PROLOGUS ALTER EX LIBRIS BEATI AUGUSTINI, Qualiter colendi sint sancti. 123.0599| 123.0599C| Festivitates sanctorum apostolorum seu martyrum antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari sanxerunt, vel ad excitandam imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adjuvemur (AUG, l. XX, contr. Faust., c. 21). Ita tamen ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum sacrificemus, quamvis in memoriis martyrum constituamus altaria. Nemo enim in locis sanctorum corporum assistens altari aliquando dixit: Offerimus 123.0600C| tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane; sed quod offertur, offertur Deo, qui martyres coronavit: ut ex ipsorum locorum amore affectus assurgat ad augendam charitatem, et in illos quos imitari possumus, et in illum quo adjuvante possimus Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius. 123.0601A| Quos etiam fidentiori laude praedicamus jam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. At vero illo cultu, qui Graece latria dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum sit propria quaedam Divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatrae dicuntur qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam angelo. Et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut condemnetur; dum etiam ipsi sancti, vel homines, vel angeli exhiberi 123.0602A| sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt. Apparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum, commoti miraculis quae per eos facta sunt, Lycaonii tanquam diis immolare voluerunt. Conscissis enim vestimentis suis confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi fieri vetuerunt (Act. XIV, 14). Apparuit et in angelis, sicut et in Apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem atque dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum, Deum adora (Apoc. XIX, 10). Honorandi sunt ergo martyres propter imitationem, non adorandi propter religionem. Honorandi sunt charitate, non servitute.
MENSIS JANUARIUS HABET DIES XXXI. 123.0601| Kalendis. Die 1. 123.0601| Circumcisio Domini nostri Jesu Christi. Romae, natalis sancti Almachii martyris; qui, jubente Urbis praefecto, cum diceret: Hodie Octavae Dominici diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum, a gladiatoribus occisus est. Via Appia, coronae militum triginta, sub Diocletiano imperatore. Item Romae, sanctae Martinae virginis, quae sub Alexandro imperatore diversis tormentorum generibus cruciata, tandem gladio martyrii palmam adepta est. Apud Spoletum, sancti Concordii presbyteri, et martyris, temporibus Antonini imperatoris; qui primo fustibus caesus, dehinc equuleo suspensus, ac ferro post in carcere maceratus, ibique angelica visitatione consolatus, demum gladio vitam finivit. In Caesarea Cappadociae, depositio sancti Basilii episcopi, cujus celebritas XVIII Kalend. Julii potissimum recolitur. In Africa, beati Fulgentii, ecclesiae Ruspensis episcopi, qui ob catholicam fidem, et eximiam doctrinam exilio relegatus, tandem ad propriam ecclesiam redire permissus, vita et verbo clarus, sancto fine quievit. In territorio Lugdunensi, sancti Eugendi [ Bouillart. , Augendi] abbatis, cujus vita virtutibus et miraculis plena refulsit. Alexandriae, sanctae Eufrosinae virginis.
IV Nonas. Die 2. 123.0605| Apud Antiochiam, passio B. Isidori episcopi. Et in Ponto civitate Thomis, trium fratrum Argei, Marcelli 123.0607| [ Bouillart., Narcissi] et Marcellini pueri, qui sub Licinio principe inter tyrones comprehensus, cum nollet militare, caesus ad mortem, et diu in carcere maceratus, martyrium consummavit. In Thebaide, S. Macharii abbatis.
III Nonas. Die 3. 123.0609| Romae via Appia, natalis beati Antheros papae, qui cum duodecim annis rexisset Ecclesiam, passus est sub Maximiano, et in cimiterio Calixti sepultus. Eodem die, sancti Petri, qui apud civitatem Aulanam crucis supplicio est interemptus. In Hellesponto, sanctorum martyrum Cyrici, Primi et Theogenis. Civitate Parisius, sanctae Genovefae virginis, quae a beato Germano Autisiodorensi episcopo, Christo dicata, admirandis virtutibus et miraculis late claruit.
II Nonas. Die 4. 123.0613| Natalis beati Titi, qui ordinatus ab apostolo Paulo Cretensium episcopus, ac predicationis officium fidelissime complens, beatum finem adeptus est, ibique sepultus apud ecclesiam ubi fuerat dignus minister constitutus. Apud Africam, praeclarissimorum martyrum, Aquilini, Gemini, Eugenti, Martiani, Quinti, Theodoti, Triphonis, quorum gesta habentur. Romae, sanctorum Prisci presbiteri et Priscilliani clerici, ac Benedictae religiosae; qui sub tempore Juliani imperatoris gladio martyrium compleverunt. Item Romae, sanctae Dafrosae, uxoris Fabiani martyris, quae post interfectionem ipsius, primum relegata exilio, dein a praefato principe, capite jussa est puniri. Civitate Bononia, Hermetis, Aggei, et Gai.
Nonis. Die 5. 123.0617| Romae, natalis beati Thelesphori papae, qui septimus post Petrum apostolum pontifex ordinatus, illustre martyrium duxit. Apud Antiochiam, sancti Simeonis monachi, cujus vita, ac conversatio satis extitit admirabilis.
VIII Idus. Die 6. 123.0619| Epiphania Domini. In territorio Remensi, passio sanctae Macrae virginis; quae jubente Rictiovaro praeside, cum in ignem esset praecipitata, et permansisset illaesa, dein mammillis abscisis, et squalore carceris afflicta, super testas etiam acutissimas [ Bouillart. add. et prunas] volutata, orans migravit ad Dominum. Redonis, sancti Melanii episcopi et confessoris, qui post signa virtutum, jugiter intentus coelo, migravit a saeculo.
VII Idus. Die 7. 123.0623| Relatio pueri Jesu ex Aegypto. Eodem die, beati Luciani Antiochenae ecclesiae presbyteri, et martyris, qui satis clarus doctrina et eloquentia, passus est Nicomediae ob confessionem Christi sub persecutione Maximini, sepultusque Helenopoli Bithiniae. Apud Antiochiam, sancti Cleri diaconi, qui pro confessionis gloria septies tortus et in carcere diu maceratus, ad ultimum decollatus, martyrium consummavit. Civitate Heraclea, Felicis, Januarii.
VI Idus. Die 8. 123.0627| Neapoli Campaniae, natalis sancti Severini episcopi, et confessoris, fratris beatissimi Victorini martyris, qui Severinus post multarum virtutum perpetrationem, plenus sanctitate quievit. Beluacus, sanctorum martyrum Luciani presbiteri, Maxiani et Juliani, quorum Maxianus et Julianus primo a persecutoribus gladio puniti sunt. Dein beatus Lucianus post nimiam caedem, cum Christi nomen viva voce confiteri non metuisset, priorum sententiam et ipse excepit. Eodem die, sancti Eugeniani martyris.
V Idus. Die 9. 123.0631| Apud Antiochiam sub Diocletiano et Maximiano, natalis sanctorum Juliani, et Basilissae virginis, quorum mirae passiones leguntur. Ex quorum etiam collegio venerabilis multitudo sacerdotum, et ministrorum ecclesiae Christi igne cremata est, quae ad eos confugerat propter immanitatem persecutionis. Post quos Antoninus presbyter, Anastasius et Celsus puer una cum matre, atque alii plures passi sunt. Mauritania Caesariensi, sanctae Martianae virginis. Apud Smirnam, sanctorum Vitalis, Revocati, et Fortunati. [ Apud Bouillart . . . . . passi sunt. In Affrica sanctorum martyrum Revoluti et Firmini cum aliis tribus.]
IV Idus. Die 10. 123.0635| Apud Cyprum, beati Nichanoris diaconi de septem primis, qui gratia fidei, et virtute admirandus, gloriosissime coronatus est. In Thebaide, natalis beati Pauli primi heremitae, cujus animam inter apostolorum, et prophetarum choros ad coelum ferri ab angelis sanctus Antonius vidit.
III Idus. Die 11. 123.0637| In Africa, natalis beati Salvii. In hujus natali sanctus Augustinus verbum fecit ad populum Cartagini. Apud Alexandriam, sanctorum confessorum Petri, Leucii, quorum gesta habentur.
Pridie Idus. Die 12. 123.0641| Apud Achaiam, natalis beati Satyri martyris, qui transiens ante quoddam idolum, cum exsufflasset illud, signans sibi frontem, statim corruit, ob quam causam decollatus est. Eodem die, sancti Archadii martyris, genere et miraculis clari. [ Apud Bouillart.: In Caesarea Mauritaniae sancti Archadii, martyris genere et miraculis clari.]
Idus. Die 13. 123.0645| Romae via Lavicana, coronae militum quadraginta, quas sub Galieno imperatore pro confessione verae fidei percipere meruerunt. Pictavis civitate, natalis sancti Hilarii episcopi et confessoris, qui ob catholicam fidem quadriennio apud Phrygiam relegatus, inter alias virtutes, fertur quod mortuum suscitaverit. Remis metropoli, depositio sancti Remigii episcopi, viri eximiae virtutis. Cujus sanctitatis praeconium, merito credulitatis suae, gens Francorum debitae venerationis cultu celebriter recolit. [ Addit. Bouillart., cursivo charactere: In monte Verziaco, sancti Viventii confessoris.
XIX Kal. Die 14. 123.0649| Apud Nolam Campaniae, natalis sancti Felicis presbyteri [ Bouillart., episcopi] et confessoris, de quo beatus scribit Paulinus, quia cum a persecutoribus in carcerem mitteretur, et cocleis et testulis superpositus jaceret, per noctem ab angelo solutus atque eductus sit. Eodem die, sancti Eufrasii episcopi.
XVIII Kal. Die 15. 123.0653| Abbacuc et Micheae prophetarum, quorum corpora sub Archadio imperatore, divina revelatione reperta sunt. Apud Aegyptum, beati Macharii abbatis, discipuli beati Antonii, et vita et miraculis celeberrimi. Item, sancti Isidori, in sanctitate vitae, fide ac miraculis praeclari. Civitate Arvernis, sancti Boniti 123.0655| episcopi et confessoris, cujus vita virtutibus refulsit. In territorio Andegavensi, sancti Mauri abbatis.
XVII Kal. Die 16. 123.0657| Roma via Salaria, natalis sancti Marcelli papae, qui ob catholicae fidei defensionem, jubente Maximino tyranno, primo fustibus caesus, deinde ad servitium animalium cum custodia publica deputatus, post multos annos ibidem serviendo amictu inductus cilicino defunctus est. Apud Arelatem, beati Honorati episcopi, cujus vita, doctrina et miraculis illustris fuit. [ Interserit Bouillart.: Item civitate Odobergia sancti Titiani episcopi et confessoris.] Parrona monasterio, sancti Fursei confessoris.
XVI Kal. Die 17. 123.0663| Apud Thebaidam, beati Antonii monachi, cujus corpus, sub Justiniano imperatore divina revelatione repertum, Alexandriae delatum est, et in ecclesia sancti Joannis Baptistae humatum. Lingonis, natalis sanctorum geminorum Speusippi, Elasippi et Melasippi. Qui cum essent viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla, et Jonilla, et Neone martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris. Bituricas civitate, depositio sancti Sulpitii episcopi, cujus vita et mors pretiosa gloriosis miraculis commendatur.
XV Kal. Die 18. 123.0665| Cathedrae sancti Petri apostoli, qua Romae primum sedit. Et passio sanctae Priscae virginis. Apud Pontum, natalis sanctorum martyrum Mosei et Ammonii, qui cum essent milites primo ad metalla deputati, novissime igni traditi sunt. [ Bouillart. in Margine: Parisius, monasterio sancti Germani, dedicatio altaris in honore victoriosissimae crucis, et beatae et gloriosae semperque virginis Mariae et sanctorum martyrum Mauricii sociorumque ejus.]
XIV Kal. Die 19. 123.0669| 123.0669| In Smirna, Natalis beati Germanici martyris, qui sub Marco Antonino et Lucio Aurelio, per gratiam virtutis Dei, metum corporeae fragilitatis excludens, sponte praeparatam bestiam provocavit: cujus dentibus comminutus, vero pani, id est Domino Jesu Christo, pro ipso moriens, meruit incorporari. Apud Spoletum, sancti Pontiani martyris, temporibus Antonini imperatoris, quem judex pro Christo vehementissime virgis caesum, jussit super carbones nudis pedibus ambulare: a quibus nil laesus, equuleo et uncinis ferreis jussus est suspendi, et sic in carcerem trudi; ubi angelica visitatione meruit confortari - post quae plumbo fervente perfusus, tandem gradio percussus est. In pago Dorcasino, sancti Launomari presbyteri.
XIII Kal. Die 20. 123.0673| Romae, natalis beati Fabiani papae, qui cum tredecim annis Ecclesiae praeesset, martyrium est passus tempore Decii, et in cimiterio Calisti sepultus. Eodem die Catacumbas, sancti Sebastiani martyris, qui cum haberet principatum primae cohortis, jussus est sub titulo Christianitatis a Diocletiano imperatore ligari in medio campo, et sagittari a militibus, atque ad ultimum fustigari donec deficeret. Via Cornelia, sanctorum martyrum Marii, et Marthae cum filiis suis Audifax et Abacuc, nobilium de Persida, qui ad orationem venerant Romam tempore Claudii principis. E quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues, manuum praecisionem, Martha in nympha necata, caeteri sunt decollati, et corpora eorum incensa.
XII Kal. Die 21. 123.0677| Natalis beati Publii episcopi, qui secundus post Dionysium Areopagitam Atheniensium Ecclesiam nobiliter rexit, et praeclarus virtutibus, ac doctrina praefulgens, ob Christi martyrium gloriose coronatur. Romae, passio sanctae Agnetis virginis, quae sub praefecto Urbis Symphronio ignibus injecta, sed his per orationem ejus extinctis, gladio percussa est. In Hispaniis civitate Tarracona, sanctorum martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum, qui tempore Galieni in primo carcere trusi, deinde flammis injecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis, orantes ut urerentur obtinuerunt. Trecas, sancti Patrocli martyris.
XI Kal. Die 22. 123.0679| Natalis sancti Timothaei, discipuli beati Pauli. Hic ab eodem Apostolo episcopus Epheso ordinatus, post multos pro Christo agones, martyrio coronatus est. Eodem die apud civitatem Valentiam, sub Daciano Hispaniarum praeside, sancti Vincentii Levitae, et martyris. Cujus passionis nobilem triumphum conspicuus versificator Prudentius luculenter versibus exsequitur: sanctus quoque Augustinus ejusdem martyris praeconium, 123.0681| quantum sit laudis honore excipiendum, quodam sermone commendat. [ Bouillart. Legit.: Apud Valentiam civitatem Hispaniae, sancti Vincentii Levitae et martyris, cujus certaminis triumphum, temporibus Dioclitiani et Maximiani post nimiam caedem ac gravia tormenta, textus ipsius passionis sub Datiano praeside completum esse declarat.] Romae ad aquas Salvias, sancti Anastasii monachi et martyris. Qui post plurima tormenta carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat a Persis, postremo multa poena affectus atque ad ultimum decollatus est cum aliis septuaginta. Ipso die civitate Ebreduno, sanctorum martyrum Vincentii, Orontii et Victoris.
X Kal. Die 23. 123.0683| Philippis, beati Parmenae, qui fuit unus de septem diaconibus. Hic traditus gratiae Dei a fratribus, injunctum officium praedicationis plena fide consummans, martyrii gloriam adeptus est. Romae, natalis sanctae Emerentianae virginis, et martyris, quae dum oraret ad sepulcrum sanctae Agnetis, ac simul orantes a gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. In Mauritania civitate Cneocaesarea, sanctorum Severiani et Aquilae uxoris ejus, ignibus combustorum. Apud urbem Antinoum, sancti Asclae martyris, qui primo atrocissime suspendio tortus, deinde flammis lateribus admotis exustus, ad ultimum pretiosam Deo animam, in flumen praecipitatus, reddidit.
IX Kal. Die 24. 123.0687| Apud Antiochiam, natalis sancti Babilae episcopi, qui persecutione Decii, postquam frequenter passionibus suis, ac cruciatibus glorificaverat Dominum, gloriosae vitae finem est sortitus in vinculis. Referuntur etiam passi cum eo tres parvuli, id est Urbanus, Prilidanus et Epolonus. Cneocaesarea civitate, sanctorum Mardonii, Musonis, Eugenii, Metelli, qui omnes igni traditi sunt, et reliquiae eorum in Axum fluvium dispersae.
VIII Kal. Die 25. 123.0691| Conversio sancti Pauli, quae evenit secundo Ascensionis Domini anno. Eodem die, sancti Ananiae apud Damascum, qui eumdem apostolum baptizavit. Civitate Arvernis, sancti Praejecti episcopi, et Amarini, viri Dei, qui passi sunt a proceribus praefatae urbis. Item civitate Gavalis, sancti Severiani episcopi, mirandae sanctitatis, et doctrinae viri.
VII Kal. Die 26. 123.0693| Apud Smirnam, natalis sancti Policarpi, qui beati Joannis apostoli discipulus, et ab eo episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit. Postea sub Marco Antonino et Lucio Aurelio, personante universo populo 123.0695| ejusdem Urbis in amphitheatro adversum eum, igni traditus est. Cum quo etiam alii duodecim ex Philadelphia venientes, in praefata urbe martyrio consummati sunt. Eodem die, sanctorum martyrum Theogenis cum aliis triginta sex, qui contemnentes temporalem mortem, coronam vitae aeternae adepti sunt. [ Bouillart. : . . . sub Lizinio imperatore coronam vitae aeternae adepti sunt, quae sequuntur omittens.] In territorio Parisiacensi, Baltildis reginae.
VI Kal. Die 27. 123.0699| Natalis beati Joannis episcopi Constantinopolitani, cognomento Chrisostomi, qui verbo atque exemplo plurimum Christianae profuit religioni. Item sancti Marii abbatis monasterii Bobacensis; cujus vitam virtutibus plenam vir illustris, ac patricius Dynamius scribit. In Bethleem Judae, dormitio sanctae Paulae. Hujus Vitam virtutibus admirandam sanctus Hieronymus scribens, testatur eam longo coronatam esse martyrio. In Africa, sancti Aviti martyris.
V. Kal. Die 28. 123.0703| Romae, natalis sanctae Agnetis secundo. Et in civitate Apollonia, sanctorum Leucii, Thyrsi et Calinici martyrum, qui tempore Decii, diversis tormentorum generibus excruciati, primus et ultimus abscisione capitis, medius coelesti voce evocatus spiritum reddens, martyrium consummaverunt. Alexandriae, beati Cyrilli episcopi, qui catholicae fidei praeclarissimus extitit propugnator. In monasterio Beomensi, depositio Joannis presbyteri, viri Dei. [ Addit Bouillart.: Cinomannis, S. Juliani episcopi civitatis ipsius primi.]
IV Kal. Die 29. 123.0707| Romae via Numentana, natalis sanctorum Papiae et Mauri militum, quorum ora jussit Laudicius Urbis praefectus ad primam confessionem Christi lapidibus contundi, et sic eos in carcerem retrudi, ac postea fustibus caedi, atque in ultimo plumbatis, donec expirarent. Eodem die Treveris, depositio beati Valerii episcopi discipuli sancti Petri apostoli. In territorio Trecassino, sancti Sabiniani, qui jubente Aureliano imperatore pro fide Christi decollatus est. [ Addit Bouillart.: Et octavae sancti Vincentii martyris.]
III Kal. Die 30. 123.0709| Apud Antiochiam, passio beati Ypoliti martyris, qui Novati schismate aliquantulum deceptus, operante gratia Christi correctus, ad charitatem Ecclesiae rediit, pro qua [ Bouillart. add. et in qua] illustre martyrium consummavit. Hierosolimis, sanctissimi Matthiae episcopi, de quo mira, et plena fide narrant, quia multa pro Christo perpessus, ultimo in pace vitam finivit. Ipso die, passio sancti Flaviani martyris. Malbodio monasterio, sanctae Aldegundis virginis. [ Apud Bouillart. : . . . . . Flaviani martyris. In territorio Parisiacensi Baltildis reginae.]
Pridie Kal. Die 31. 123.0713| Apud Alexandriam, natalis beati Metrani martyris, quo nolente impia verba proferre ad jussionem paganorum, omne corpus ejus fustibus coliiserunt; vultumque et oculos acutis calamis terebrantes, extra urbem cum cruciatibus expulerunt, ibique spiritum, qui in eo superat, lapidibus ejecerunt. Item Alexandriae, sanctorum martyrum Saturnini, Thyrsi et Victoris. Apud Trientinam urbem, sancti Vigilii episcopi et martyris. [ Bouillart. om. Apud Trientinam . . . . . martyris.]
MENSIS FEBRUARIUS HABET DIES XXVIII. 123.0717| Kalendis. Die 1. 123.0717| Natalis beati Ignatii episcopi et martyris, qui tertius post Petrum apostolum Antiochenam rexit ecclesiam: ac persecutione Trajani Romam vinctus mittitur, ubi praesente eodem, circumsedente senatu, immanissimis poenarum suppliciis primo affectus, dehinc leonibus objicitur, eorumque dentibus praefocatus, hostia Christi efficitur. Apud Smirnam, sancti Pionii martyris, qui post squalorem carceris, ubi multos fratrum ad martyrii tolerantiam suis exhortationibus roboravit, cruciatibus multis vexatus, clavis confixus, et ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo vitae finem sortitus est. Passi sunt cum eo et alii quindecim. Eodem die, beati Ephrem Edessenae ecclesiae diaconi. In oppido Tricastrino, sancti Pauli episcopi, 123.0719| cujus et vita virtutibus claruit, et mors pretiosa miraculis commendatur. In Scotia, sanctae Brigidae virginis, cujus vita miraculis claruit.
IV Non. Die 2. 123.0721| Ypapanti Domini. Apud Caesaream, beatissimi Cornelii Centurionis, quem Beatus Petrus baptizavit. Hic apud praefatam urbem episcopali honore sublimatus quievit. Romae via Salaria, passio sancti Aproniani, qui audiens una cum Sisinnio diacono, adhuc gentilis, vocem de coelo factam, Venite, inquiens, benedicti Patris mei et reliqua; credens, baptizatus est, et sic postea in confessione Domini finem vitae capitali sententia 123.0723| accepit. Item Romae, sanctorum Fortunati, Feliciani, Firmi, Candidi. Aurelianis, sancti Fuscoli episcopi.
III Non. Die 3. 123.0725| In Africa, natalis beati Celerini diaconi et confessoris, et sanctorum martyrum Laurentini, Ignatii, et Celerinae: de quorum omnium gloriosis laudibus extat beati Cypriani epistola. [ Interserit Bouillart.: civitate Nicea, passio sancti Triphonis tempore Ducii imperatoris. Et in margine: beati Blasii episcopi et martyris.--Latiniaco, natalis sancti Deodati episcopi et confessoris.] Apud oppidum Vapingum, depositio episcoporum Tigridis et Remedii.
Id Non. Die 4. 123.0729| In civitate Aegypti, quae appellatur Thmuis, passio beati Fileae episcopi et Filoromi tribuni, cum quibus etiam innumera fidelium multitudo ex eadem urbe, pastoris sui sequens exemplum, martyrio coronata est, sicut octavus liber ecclesiasticae Historiae loquitur. Romae Foro Simpronii, sanctorum martyrum Aquilini, Gemini, Gelasii, Magni, Donati. Trecas, sancti Aventini episcopi et confessoris.
Nonis Die 5. Apud Siciliam civitate Cathanensium, natalis sanctae Agathae virginis et martyris, quae post alapas et carcerem, post equuleum et tortiones, post mamillarum abscisionem, post volutationem in testulis et carbonibus, tandem sub judice Quintiano in carcere consummata est. Viennae, beati Aviti episcopi et confessoris, cujus fide, et industria atque admirabili doctrina, ab infestatione Arianae haereseos Galliae defensae sunt.
VIII Idus. Die 6. Apud Caesaream Cappadociae, natale sanctae Dorotheae virginis, quae primum equuleo vexata, dein palmis diu caesa, ad ultimum capite punita est. In cujus confessione quidam Theophilus scolasticus conversus, et mox equuleo idem acerrime tortus, novissime gladio caesus est. Arvernis, beati Antholiani martyris. Eodem die, sanctorum episcoporum Vedasti et Amandi, quorum et vita et mors plurimis exstitit miraculis gloriosa. E quibus prior Adartensium, sequens vero Trajectensium rexit ecclesiam.
VII Idus. Die 7. 123.0739| In Britanniis civitate Augusta, natalis beati Auguli episcopi, qui cursum temporis per martyrium explens, aeterna meruit suscipere praemia. Item, sancti Moysetis episcopi. Hic primum in heremo vitam solitariam ducens, signis ac virtutibus magnifice innotuerat, post vero gentem Sarracenorum, cui episcopus fuerat factus, grandi ex parte ad fidem Christi convertit, sicque gloriosus meritis quievit in pace.
VI Idus. Die 8. Apud Armeniam minorem, natalis sanctorum Dionisii, Emiliani et Sebastiani. Eodem die Alexandriae, sanctae Cointae martyris, hanc pagani correptam ad idola perducentes, adorare cogebant, quod cum illa execrans recusaret, vincula pedibus ejus innectentes, et per plateas totius civitatis eam trahentes, horrendo supplicio discerpserunt. [ Bouillart.: In provincia Lusitania, civitate Corduba, sancti Salomonis martyris. Et charactere cursivo: Viriduno, sancti Pauli episcopi et confessoris.] Civitate Corduba, sancti Salomonis martyris.
V Idus. Die 9. 123.0745| Apud Alexandriam, passio sanctae Apolloniae virginis, cui persecutores, omnes primum dentes excusserunt. Deinde cum minarentur vivam se eam incensures, nisi cum eis impia verba proferret, illa paululum quid intra semetipsam deliberans, repente se e manibus impiorum prorupit, et in ignem, quem paraverant, prosilivit. Suevo apud Cyprum, sanctorum Ammonis et Alexandri. [Addit Bouillart., cursivo charactere: Fontenella, sancti Ansberti episcopi et confessoris.]
IV Idus. Die 10. 123.0747| Romae, natalis sanctorum martyrum Zotici, Hirenei, Jacincti, et Amantii. In Oriente, sanctae Sotheris virginis, quae graviter et diutissime alapis caesa, cum caetera quoque poenarum genera vicisset, gladio martyrium consummavit. Item Romae via Lavicana, militum decem. Apud Castrum Cassinum, sanctae Scolasticae virginis, sororis sancti Benedicti abbatis. In pago Rothomagensi, sanctae Austrebertae virginis.
III Idus. Die 11. 123.0751| Apud Lugdunum, natalis sancti Desiderii episcopi et confessoris. Eodem die castro Nantonense, sancti Severini abbatis monasterii Agaunensis, cujus precibus cultor Dei rex Clodoveus a diutina infirmitate sua liberatus est. Alexandriae, depositio sanctae Eufrasiae virginis, quae in monasterio virtute abstinentiae et miraculis etiam claruit.
Prid. Idus. Die 12. 123.0753| In Hispaniis, natalis sanctae Eulaliae virginis, quam constat, tempore Diocletiani imperatoris, gloriosam martyrii accepisse coronam, civitate Barcinona. In Africa, sanctorum martyrum Saturnini presbyteri, Dativi, Felicis, Apelii et sociorum ejus, qui passi sunt pro Christo sub Anolino proconsule. Apud Alexandriam, Modesti et Ammonii infantum.
Idibus. Die 13. 123.0755| Natalis sancti Agabi prophetae apud Antiochiam, de quo beatus Lucas in apostolicis Actibus scribit. In Militana civitate Armeniae, sancti Poliocti martyris, qui Latine interpretatur multum orans. Civitate Andegavis, sancti Lizinii episcopi, venerabilis sanctitatis viri.
XVI Kal. Die 14. 123.0759| Romae, natalis beati Valentini presbyteri, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia, fustibus caesus, et sic decollatus est, sub Claudio Caesare. Item Romae, sanctorum martyrum Vitalis, Feliculae et Zenonis. Civitate Interamnis, beati Valentini episcopi, qui post diuturnam caedem, custodiae mancipatus, cum superari non posset, mediae noctis silentio ejectus de carcere, decollatus est. Apud Alexandriam, sanctorum martyrum Bassi, Antonii, Protolici, qui in mare mersi sunt. Item, Cyrionis presbyteri, Moyseos, Bassiani, Agathonis, qui omnes igni combusti sunt. Item Dionisii et Ammonii decollatorum.
XV Kal. Die 15. 123.0763| Apud Sebasten civitatem, passio sancti Blavii episcopi, qui multorum patrator miraculorum, sub praeside Agricolano, post diutinam caesionem atque suspensionem in ligno, ubi pectinibus ferreis carnes ejus disruptae sunt, post teterrimum carcerem, ac demersionem laci, unde salvus exivit, jubente praefato judice, capite cum duobus pueris truncatur. Novissime vero septem mulieres, quae guttas sanguinis ejus defluentes colligebant, deprehensae quod essent Christianae, post dira tormenta, gladio percussae sunt. Romae, sancti Cratonis martyris, qui a beato Valentino fidei documentis institutus, non multis post diebus, cum uxore et universa domo martyrio est consummatus. Civitate Brixa, sanctorum martyrum Faustini et Joviae virginis. In Galliis civitate Vasionensi, sancti Quinidi episcopi, cujus mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur. Civitatem Interamnis, sanctae Agapis virginis.
XIV Kal. Die 16. 123.0767| Natalis beati Honesimi, de quo sanctus Pauli scribit Philemoni: quem idem apostolus episcopum ordinans, praedicationisque verbum ei committens, apud Ephesiorum civitatem reliquit. Hic Romam perductus, atque ibi pro fide Christi lapidatus, inde ad loca, ubi fuerat ordinatus, corpus ejus delatum est. Civitate Cumis, sanctae Julianae virginis, quae post varia tormenta, et carceris custodiam, palam cum diabolo conflixit. Dein flammas ignium et ollam superans ferventem, capitis decollatione martyrium consummavit. Apud Aegyptum, sancti Juliani martyris cum aliis numero quinque millibus.
XIII Kal. Die 17. 123.0769| In Perside civitate Babilonia, natalis beati Polochronii episcopi et martyris, qui praesente Decio persecutore, os lapidibus caesus, manibus extensis, oculos ad coelum elevans, emisit spiritum. Apud urbem Concordiam, passio sanctorum Donati, Secundiani. Romuli cum aliis octoginta sex. In Scotia, sancti Fintani presbiteri et confessoris, magnae virtutis viri. Ipso die, sancti Silvini Taruanensis episcopi. [ Apud Bouillart.: . . . magnae virtutis viri. In pago Tarvenensi sancti Silvini Tolosanae civitatis episcopi.]
XII Kal. Die 18. 123.0773| Natalis beati Simeonis episcopi et martyris, qui propinquus Salvatoris secundum carnem extitisse dinoscitur, ac filius Cleophae, qui fuit frater Joseph. Hic Hierosolimorum episcopus post Jacobum fratrem Domini ordinatus, persecutione Trajani multo tempore suppliciis affectus, martyrio consummatus est. Omnibus qui aderant et ipso judice mirantibus, ut centum viginti annorum senex crucis supplicium pertulisset. Civitate Ostia, sanctorum martyrum Maximi, Claudii et uxoris ejus Prepedignae cum duobus filiis, qui cum essent praeclarissimi generis, jubente Diocletiano sunt tenti, atque in exilium deportati; deinde incendio concremati, odoriferum sacrificium martyrii Deo reddiderunt.
XI Kal. Die 19. 123.0777| Romae, natalis sancti Gabinii presbyteri et martyris, qui a Diocletiano diu in custodia vinculis afflictus, pretiosa morte coeli gaudia comparavit. In Africa, sanctorum Publii et Juliani.
X Kal. Die 20. 123.0779| Apud Tyrum civitatem, beatorum martyrum, quorum numerum solius Dei scientia colligit. Qui jubente Diocletiano, multis tormentorum suppliciis sibi invicem succedentibus occisi sunt. Primo quidem flagris per omne corpus dilaniati, dehinc diversis bestiarum generibus traditi, sed ab his divina virtute custoditi, post addita feritate ignis et ferri, martyrium consummarunt. Horum gloriosam multitudinem incitabant ad victoriam Tyrannio et Silvanus, sed et Peleus atque Linus episcopi, Zenobius quoque presbiter, qui felici agone una cum eis martyrii palmam adeptus est. In Cypro insula, sanctorum Potamii, et Nemesii. Alemannia, sancti Galli presbiteri et confessoris.
IX Kal. Die 21. 123.0781| Apud Siciliam, sanctorum martyrum septuaginta novem, qui sub Diocletiano per diversa tormenta confessionis suae coronam a Christo sibi paratam percipere meruerunt. In Africa civitate Adrumeto, sanctorum Veroli, secundini, Servuli et aliorum viginti. [ Bouillart., ad oram paginae: Apud monasterium S. Germani, consecratio altaris in honore beatorum martyrum Johannis et Pauli et S. Blasii necnon sanctorum confessorum Benedicti, Lupi et Egidii. Item consecratio altaris in honore SS. Innocentum et SS. virg. Columbae, Margaritae, Catherinae.]
VIII Kal. Die 22. 123.0785| Apud Antiochiam, Cathedrae [ Bouillart., Cathedra ] sancti Petri. Eodem die, beati Papiae Hierapolitanae civitatis episcopi, qui Joannis apostoli auditor, Policarpi autem condiscipulus et sodalis fuit. Item, sancti Aristionis, qui fuit unus de septuaginta duobus Christi dicipulis. Alexandriae, sancti Abilii episcopi, qui post beatum Marcum secundus episcopus, tredecim annos sacerdotium virtute conspicuus ministravit. [ Apud Bouillart., ad oram paginae: Eodem die consecratio altaris in honore beatorum martyrum Eustachii sociorumque ejus et sancti confessoris Christi Medardi.]
VII Kal. Die 23. 123.0787| Apud Syrmium, beati Sineri monachi et martyris, qui jubente Maximiano imperatore tentus, cum se Christianum esse confiteretur, capite caesus est. Item natalis sexaginta duorum, qui martyrii certamen in praefata urbe consummantes, regna mansura perceperunt. Ipso die, sancti Policarpi presbiteri et confessoris, qui cum beato Sebastiano plurimos ad Christi fidem convertit, atque ad martyrii gloriam exhortando perduxit.
VI Kal. Die 24. 123.0791| Natalis beati Matthiae apostoli, qui post ascensionem Domini ab apostolis sorte electus, apud Judaeam Christi Evangelium praedicavit. Item, inventio capitis Praecursoris Domini, tempore Martiani principis, quando idem Praecursor duobus monachis, primum, ubi idem ejus caput celatum jaceret, revelavit. In Caesarea Cappadociae, sancti Sergii martyris, cujus gesta praeclarissima habentur.
V Kal. Die 25. 123.0793| Apud Aegyptum, natalis sanctorum Victorini, Victoris, Nicofori, Claudiani, Dioscori, Serapionis et Papiae sub Numeriano imperatore: quorum primus, secundus et tertius pro confessione deitatis constanter exquisita suppliciorum genera tolerantes, reliqui quatuor Claudianus et Dioscorus flammis incensi, Serapion et Papias gladio caesi sunt. Omnes itaque celebre martyrium dedicaverunt.
IV Kal. Die 26. 123.0797| In civitate Pergen Pamphiliae, natalis beati Nestoris episcopi, qui persecutione Decii, cum die noctuque orationi insisteret, postulans ut grex Christi custodiretur, comprehensus, nomen Domini mira libertate, et alacritate confessus, equuleo crudelissime tortus est. Exin crucis suspendio victor migravit. Apud Alexandriam, sancti Alexandri episcopi, gloriosi senis. Hic post beatum Petrum, Arrium presbyterum suum haeretica impietate depravatum, et divina veritate convictum, de ecclesia ejecit, ac postea inter trecentos decem et octo Patres, et eumdem in Nicaeno concilio damnavit.
III Kal. Die 27. 123.0799| Alexandriae, passio sancti Juliani martyris. Is cum ita podagra constrictus esset, ut neque incedere, neque stare posset, una cum Euno ministro suo, in sella judici offertur; qui camelis impositi jubentur per totam circumduci urbem, et flagris hinc inde inspectante populo laniari, usquequo finem ipsis verberibus sortirentur. In Hispaniis civitate Hispali, natalis sancti Leandri episcopi et confessoris, cujus praedicatione et industria, tota Gothorum gens per Recharedum regem ab Ariana impietate conversa est Lugduni, sancti Baldomeris viri Dei, cujus sepulcrum crebris miraculis illustratur.
Pridie Kal. Die 28. 123.0803| In territorio Lugdunensi locis Jurensibus, depositio beati Romani abbatis, qui primus illic vitam heremiticam duxit, et multis virtutibus ac miraculis clarus, plurimorum postea pater extitit monachorum. Eodem die, sanctorum Macharii et Rufini.
MENSIS MARTIUS HABET DIES XXXI. 123.0805| Kalendis Die 1. 123.0805| Romae, sanctorum martyrum ducentorum sexaginta, quos jussit primo Claudius pro Christi nomine damnatos arenam fodere. Deinde praecepit, ut foras muros portae Salariae mitterentur, et in amphitheatro ejusdem civitatis militum sagittis interficerentur. Eodem die, sancti Donati martyris, qui sub duce Ursacio et Marcellino tribuno Carthagini passus est. Andegavis, sancti Albani [ Bouillart., Albini] episcopi et confessoris, viri praeclarissimae virtutis et sanctitatis. Civitate Massilia sanctorum Hermetis et Adriani.
VI Non. Die 2. 123.0809| Romae via Latina, sanctorum martyrum Jovini et Basilei, qui passi sunt sub Galieno et Valeriano imperatoribus. Item Romae plurimorum martyrum, quos diu cruciatos, imperator Alexander capitali sententia in extremo damnavit.
V Non. Die 3. 123.0811| Apud Caesaream Palestinae, sanctorum martyrum Marini militis et Asterii senatoris, sub persecutione Valeriani; quorum prior cum accusatus fuisset a comilitonibus, quod esset Christianus, et ille Christianum se esse clarissima voce testaretur, martyrii coronam capitis abscisione suscepit. Cumque sequens, capite truncatum martyris corpus subjectis humeris et substrata veste, qua induebatur, exciperet, honorem, quem martyri detulit, continuo ipse martyr accepit. Eodem die, natalis sanctorum Emetherii et Celedonii, qui primum apud Legionensem Galliciae civitatem milites, exsurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi, plurimis afflicti tormentis, Calagurrim usque perducti, atque ibi martyrio coronati sunt.
IV Non. Die 4. 123.0815| Romae via Appia, natalis beati Lucii papae et martyris, qui persecutione Valeriani et Galieni, ob fidem Christi exilio relegatus et postmodum divino nutu ad ecclesiam suam redire permissus, martyrium capitis obtruncatione complevit. Item Romae via Appia, sanctorum martyrum nongentorum, qui sunt positi in cimiterio ad sanctam Caeciliam. Eodem die, sancti Caii palatini in mare mersi.
III Non. Die 5. 123.0817| Apud Antiochiam, natalis beati Focae martyris, qui post multas, quas pro nomine Redemptoris est passus, injurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodieque populis declaratur. Ipso die passio sancti Eusebii palatini et aliorum novem martyrum.
Pridie Non. Die 6. 123.0819| Nicomediae, natalis sanctorum Victoris et Victorini, qui per triennium cum Claudiano et Bassa uxore ejus, tormentis multis afflicti et retrusi in carcerem, ibidem vitae suae cursum impleverunt. Civitate Toleto, depositio Juliani episcopi, qui apud ejusdem loci incolas famosissimus habetur.
Nonis. Die 7. 123.0821| In Mauritania civitate Tuburbitanorum, natalis sanctarum martyrum Perpetuae et Felicitatis, et cum eis Revocati, Saturnini et Secundoli, quorum ultimus in carcere quievit, reliqui omnes ad bestias sunt traditi sub Severo principe.
VIII Idus. Die 8. 123.0825| In civitate Antinoum, natalis sanctorum Philemonis et Apollonii diaconi, qui tenti et a judice auditi, cum constanter idolis sacrificare noluissent, perforatis calcaneis per civitatem horribiliter tracti, novissime gladio caesi, martyrium compleverunt. Eodem die apud praefatam urbem, passio Arriani, Theotici, et aliorum trium; quos judex submersos in mare necavit, sed obsequio delphini, corpora eorum littori sunt restituta. Cartagini, sancti Pontii diaconi beati Cypriani episcopi, qui usque ad diem passionis illius cum eo exilium sustinens, egregium volumen vitae et passionis ipsius reliquit, ac clarus passionibus, coronam vitae promeruit.
VII Idus. Die 9. 123.0827| Apud Nisenam civitatem, depositio sancti Gregorii episcopi, fratris beati Basilii Caesariensis, tam vita quam eloquentia clarissimi. Civitate Barcinona, sancti Patiani episcopi, qui tempore Theodosii principis, optima senectute finem vitae sortitus est.
VI Idus. Die 10. 123.0829| Apud Apamiam, natalis sanctorum Alexandri et Gaii martyrum, qui, ut Apollinaris scribit Hierapolitanus episcopus, in libro adversum Catafrigas, persecutione Antonini Veri, glorioso martyrio coronati sunt. In Perside, sanctorum martyrum numero quadraginta duorum. Parisius, depositio sancti Droctovei abbatis, discipuli beati Germani episcopi. [ Bouillart. addit: Ipso die sancti Attali abbatis, discipuli sancti Columbani.]
V Idus. Die 11. 123.0833| Apud Sebasten Armeniae minoris, natalis sanctorum quadraginta militum, qui tempore Licinii regis, post vincula et carceres creberrimos, post caesas lapidibus facies, missi sunt in stagnum, et sic demum crurifragio martyrium consummaverunt. Erant autem nobiliores inter eos, Quirion et Candidus.
IV Idus. Die 12. 123.0835| Romae, beatorum pontificum Gregorii doctoris, ac apostoli Anglorum, et Innocentii. Apud Nicomediam, passio sancti Petri martyris. Hic cum esset cubicularius Diocletiani principis, et liberius causaretur de immensis martyrum suppliciis, jubente eodem, in medium educitur, ac primo suspensus, diutissime flagris torquetur, deinde aceto et sale perfusus, ad ultimum in craticula assatur, sicque veri Petri extitit et fidei haeres et nominis. Item Nicomediae, sanctorum Egduni presbiteri et aliorum septem, qui diebus singulis suffocati sunt, ut caeteris metus incuteretur.
III Idus. Die 13. 123.0839| 123.0839| Apud Nicomediam, natalis sanctorum martyrum Macedonii presbyteri, Patriciae et Modestae. Nicea civitate, sanctorum martyrum Theusetae, Horris, Theodorae, Nimpodorae, Marci, Arabiae, qui omnes igni traditi sunt. In Thebaide, depositio sanctae Eufrasiae virginis.
Pridie Idus. Die 14. 123.0841| Romae, passio sanctorum quadraginta et septem. Hi baptizati sunt a beato Petro apostolo, cum teneretur in custodia Mamertini, cum coapostolo suo Paulo, ubi novem menses detenti sunt; qui omnes sub devotissima fidei confessione, Neroniano gladio consumpti sunt. In Africa, sancti Petri martyris. Item sancti Eufrosii.
Idibus. Die 15. 123.0843| In Caesarea Cappadociae, passio sancti Longini, qui latus Domini lancea perforavit, ut in gestis ejusdem invenitur. Apud Thessalonicam civitatem, natalis sanctae Matronae martyris, quae deprehensa et multipliciter afflicta, novissime robustis fustibus usque ad mortem caesa, in confessione Christi incorruptum Deo spiritum reddidit.
XVII Kal. Die 16. 123.0847| Apud Aquileiam, natalis beati Hilarii episcopi et Tatiani diaconi, qui sub Beronio praeside, post equuleum atque alia tormenta, una cum Felice, Largo, et Dionysio martyrium terminarunt. Romae, passio sancti Cyriaci diaconi, qui post longam carceris macerationem, reliquata pice perfusus et in catasta extensus, ac tractus, etiam nervis et fustibus caesus, ad ultimum cum Largo et Smaragdo et aliis viginti, jubente Maximino, capite truncatus est. Horum tamen festivitas sexto Idus Augusti recolitur, quo die a beato Marcello papa eorum corpora sunt levata et venerabiliter tumulata. Arvernis, depositio sancti Patricii episcopi et confessoris.
XVI Kal. Die 17. 123.0849| In Scotia, natalis sancti Patricii episcopi et confessoris, qui primus ibidem Christum evangelizavit. 123.0851| Eodem die monasterio Nivigella, sanctae Gertrudis virginis. [ Apud Bouillart . . . . : evangelizavit. Civitate Nicomedia, sanctorum martyrum Eugenii, Pamphiliani, Castoris et Sereni.]
XV Kal. Die 18. 123.0853| Natalis beati Alexandri episcopi, qui de Cappadocia, ex propria civitate, sancto desiderio Hierosolimam veniens, divina revelatione, ejus dein loci gubernaculum suscepit, et post venerandam senectutem ductus Caesaream, persecutione Decii ob confessionem Christi martyrium complevit. [ Addit Bouillart.: Monasterio Nivigella sanctae Geretrudis virginis.]
XIV Kal. Die 19. 123.0855D| Natalis beati Joannis, magnae sanctitatis viri, qui de Syria oriundus pervenit ad Italiam: ibique apud Penarensem urbem constructo constructo monasterio, multorum servorum Dei per quadraginta annos pater existens, multis clarus virtutibus quievit in pace. Eodem die apud Surrentum, sanctorum Quinti, Quintilli, Quartillae, Marci, cum aliis novem. Civitate Brixa, sancti Caloceri martyris.
XIII Kal. Die 20. 123.0859| In Asia, natalis sancti Archippi commilitonis beati Pauli, cujus meminit idem Apostolus in epistola sua scribens Colossensibus. Apud Britanniam, depositio sancti Chutberti, qui ex anachoreta, ecclesiae Lindisfarnensis antistes totam ab infantia ad senium vitam miraculorum signis inclytam duxit. In Syria, sanctorum Pauli, Cyrilli, Eugenii cum aliis quatuor. Ipso die, sancti Vulfrani confessoris.
XII Kal. Die 21. 123.0861| Apud Cassinum castrum, natalis sancti Benedicti abbatis, hujus vitam virtutibus et miraculis gloriosam, beatus papa scribit Gregorius. Alexandriae, beati Serapionis anachoretae, magnarum virtutum viri. In territorio Lugdunensi, sancti Lupicini abbatis, cujus vita sanctitatis, et miraculorum gloria illustris fuit.
XI Kal. Die 22. 123.0863| Apud Septimianam civitate Biterris, depositio sancti Afrodisii episcopi et confessoris. Hic a beato Paulo 123.0865| Narbonensi episcopo eidem urbi ordinatus antistes, fidei documentis praeclarus virtutumque meritis ornatus, quievit in pace.
X Kal. Die 23. 123.0867| In Africa, sanctorum martyrum Victoriani, Frumentii et alterius Frumentii et duorum germanorum, qui persecutione Wandalica, ut scribit Victor Africanus episcopus, sub Hunerico rege, pro constantia catholicae confessionis, immanissimis suppliciis excruciati, egregio martyrio coronati sunt. In Antiochia, sancti Theodori presbyteri. Civitate Caesarea, sancti Juliani.
IX Kal. Die 24. 123.0869| Romae, passio beati Pigmenii presbiteri. Hic Julianum apostatam a puero nutrivit et sacris litteris erudivit, a quo ipse postea in Tyberim pro fide Christi necatus est. In Mauritania, natalis sanctorum Romuli, et Secundoli fratrum, qui pro Christo passi sunt. Apud Syriam, sancti Seleuci. Item in Phrygia, sancti Agapiti.
VIII Kal. Die 25. 123.0871| Apud Nazareth civitatem Galilaeae, Annuntiatio Dominica. In Sirmio, passio beati Hirenei episcopi, tempore Maximiani imperatoris, qui primo tormentis acerrimis vexatus, dein diebus plurimis in carcere cruciatus, novissime abscisso capite consummatus est. Romae, sancti Cyrini martyris, qui a rege Claudio, post facultatum amissionem, post carceris squalorem, post multorum verberum afflictionem gladio interfectus est. Nicomediae, natalis Dulae cujusdam militis ancillae, quae pro castitate occisa est. In Antro insula, sancti Hermelandi abbatis, cujus gloriosa conversatio miraculorum collaudatur praeconio.
VII Kal. Die 26. 123.0875| Apud Pentapolim Libiae, natalis sanctorum Theodori episcopi, Hirenei Diaconi, Serapionis et Ammonii lectorum. Romae via Lavicana, sancti Castoli martyris, qui, ut in gestis beati Sebastiani legitur, a persecutoribus tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa super eum massa arenaria, martyrio migravit ad Christum. In Sirmio, sanctorum Montani presbyteri et Maximae in mare mersorum.
VI Kal. Die 27. 123.0879| In Aegypto, depositio beati Joannis heremitae, qui inter caetera virtutum insignia, etiam prophetico spiritu plenus, Theodosio imperatori Christianissimo victorias de tyranno praedixit. In Pannonia, sancti Alexandri martyris. [ Addit Bouillart.: Ipso die sancti Eucherii Turonensis episcopi.]
V Kal. Die 28. 123.0881| In Caesarea Palestinae, sanctorum martyrum Prisci, Malchi, Alexandri, qui persecutione Valeriani, divino fidei calore succensi, ultro judicem adeuntes, de saevitia in piorum sanguinem objurgant; quos ille continuo pro Christi nomine bestiis tradidit devorandos. Apud urbem Cabilonensium, depositio sancti Guntramni regis, qui ita se spiritalibus actionibus mancipavit, ut relictis saeculi pompis, thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret. Tharso Ciliciae, Castoris et Dorothei.
IV Kal Die 29. 123.0883| Apud Africam, natalis sanctorum confessorum Armogasti, Archinimi et Satyri, qui tempore Wandalicae persecutionis, sub Geiserico rege, pro confessione veritatis multa et gravia perpessi supplicia atque opprobria, 123.0885| cursum gloriosi certaminis impleverunt. Ipso die, depositio Eustasii abbatis monasterii Luxoviensis, qui Pater ferme sexcentorum extitit monachorum et vitae sanctitate conspicuus, etiam miraculis claruit. [ Bouillart., post martyres Africanos: Civitate Nicomedia, passio sanctorum Pastoris et Victorini.]
III Kal. Die 30. 123.0887| Romae via Appia, passio beati Quirini tribuni et martyris, qui sub Aureliano imperatore, post linguae abscisionem et equulei suspensionem, manuumque ac pedum detruncationem, agonem martyrii gladio consummavit. Thessalonicae, natalis sanctorum Domnini, et Victoris. [ Bouillart. Thessalonicae, natalis sanctorum Domnini, Filopoli et Achaici, sequentia omittens. ] Apud castrum Silvanectensium, depositio sancti Reguli episcopi et confessoris.
Pridie Kal. Die 31. 123.0891| Amos prophetae, quem Ozias, rex Israel, vecte per tempora transfixum necavit, ac postea semivivus patriam devectus ibique sepultus est. Romae, sanctae Balbinae virginis, filiae Quirini martyris, quae post devictum saeculi hujus cursum, sepelitur via Appia juxta patrem suum. In Africa, sanctorum Diodoli et Anesi.
MENSIS APRILIS HABET DIES XXX. 123.0893| Kalendis Die 1. 123.0893| Romae, passio beatissimae Theodorae, sororis illustrissimi martyris Hermetis. Haec sub Aureliano principe martyrizata, sepulta est juxta fratrem via Salaria, non longe ab urbe Roma. Eodem die, sancti venantii episcopi et martyris. In Aegypto sanctorum Victoris et Stephani.
IV Non. Die 2. 123.0897| Apud Caesaream Cappadociae, passio sanctae Theodosiae virginis, quae Diocletiani tempore ultro se confessoribus in custodia socians, tenta et nichilominus in equuleo cruciata, Dei virtute post de vinculis, aquis, bestiis eruta, novissime martyrium capitis abscisione complevit. Eodem die, natalis beati Nicetii Lugdunensis episcopi, cujus vita miraculis claruit, et pretiosa mors nichilominus miraculis commendatur. Apud Palestinam, sanctae Mariae Aegyptiacae, quae peccatrix appellatur. [ Addit Bouillart.: Item sancti Eustasii abbatis monasterii Luxoviensis.]
II Non. Die 3. 123.0901| In Scithia civitate Thomis, natalis sanctorum Evagrii et Benigni. Thessalonicae, passio sanctarum virginum Agapis et Chioniae sub Diocletiano, quae primo in carcere maceratae, post in ignem missae, sed intactae a flammis, post orationem ad Dominum fusam, animas reddiderunt. Apud Tauromenium Siciliae, beati Pancratii.
II Non. Die 4. 123.0903| Mediolani, depositio beati Ambrosii episcopi et confessoris, cujus studio inter caetera doctrinae et miraculorum insignia, tempore Arrianae perfidiae, tota Italia ad catholicam fidem conversa est. Apud Hispalim, depositio sancti Isidori antistitis.
Nonis. Die 5. 123.0905| Apud Aegyptum, natalis sanctorum martyrum Martianae, Nicanoris, et Apollonii. Thessalonicae, sanctae Hirenis virginis, quae post tolerantiam carceris, sagitta percussa est a Sisinnio comite, sub quo et sorores ejus simul Agapes et Chionia martyrizaverunt. Apud Caesaream Liciae, sancti Amphiani.
VIII Idus. Die 6. 123.0909| Romae, natalis beati Sixti papae et martyris, qui temporibus Adriani, ut sibi Christum lucrifaceret, libenter mortem sustinuit temporalem. In Macedonia, sanctorum Timothei et Diogenis.
VII Idus. Die 7. 123.0911| Apud Africam, natalis sanctorum Epiphanii episcopi, Donati et aliorum tredecim. Eodem die, Egesippi Viri sanctissimi, qui vicinus Apostolorum temporum, omnes a passione Domini usque ad suam aetatem ecclesiasticorum actuum textuit historias, ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque exprimeret caracterem. In Alexandria, sancti Pelusii presbiteri.
VI Idus. Die 8. 123.0915| Apud Corinthum, beati Dionisii episcopi, cujus eruditione et gratia, quam habuit in verbo Dei, multi fruuntur usque hodie. Claruit autem item Christi electus temporibus Marci Antonini et Lucii Aurelii. Turonis, sancti Perpetui episcopi, admirandae sanctitatis viri.
V Idus. Die 9. 123.0917| Natalis beati Procori, qui fuit unus e septem primis diaconibus; hic fide et miraculis praeclarus apud Antiochiam martyrio consummatus est. In Sirmio, passio sanctarum septem virginum, quae dato simul pretio sanguinis, vitam mercatae sunt aeternam.
IV Idus. Die 10. 123.0919| Ezechielis prophetae, qui a judice populi Israel apud Babyloniam interfectus, in sepulchro Sem atque Arfaxad est sepultus. Romae, beatorum martyrum plurimorum, quos sanctus Alexander papa baptizavit cum teneretur in carcere. Hos omnes Aurelianus princeps navi vetustae impositos, in altum mare deduci, et illic ligatis ad colla lapidibus mergi in profundum maris fecit. Alexandriae, sancti Apollonii presbyteri et aliorum quinque.
III Idus. Die 11. 123.0921| Romae, natalis beati Leonis papae, cujus temporibus extitit sancta synodus Calcidonensis. Apud Cretam urbe Gortina, sancti Philippi episcopi, qui magnis virtutibus et optimis studiis praeditus fuit. Floruit 123.0923| autem temporibus Antonini Veri et Lucii Aurelii imperatorum. In Dalmatia, civitate Salona, sancti Domionis episcopi cum militibus octo. Nicomediae, sancti Eustorgii presbiteri.
II Idus. Die 12. 123.0925| Romae via Aurelia, natalis beati Julii papae, qui sub Constantio imperatore decem mensibus tribulationes et exilia perpessus, post mortem ejus, cum magna gloria ad suam sedem reversus, quievit in pace. [ Interserit Bouillart.: Eodem die sancti Zenonis episcopi, qui inter procellas persecutionis Veronensem urbem mirabiliter rexit, ac tempore Galieni martyrio coronatus est.] Vapingo, depositio Constantini episcopi.
Idibus. Die 13. 123.0929| Apud Pergamum Asiae urbem, natalis sanctorum Carpi episcopi, Papirii diaconis et Agathonicae, optimae feminae, aliarumque multarum, quae pro beatis confessionibus martyrio coronatae sunt sub Antonino Vero et Aurelio Commodo. Cum quibus et vir mirabilis Justinus philosophus, pro religione Christi plurimum laborans scriptu, remunerationem linguae fidelis martyrii munus accepit. In Hispania, sancti Erminigildi, qui ob fidei catholicae confessionem, securi in capite percussus, regnum coeleste pro terreno, rex et martyr intravit. [ Bouillart., ad oram paginae: Eodem die apud monasterium S. Germani, consecratio altaris in honore sanctae et individuae Trinitatis atque vivificae crucis, simul et beatissimae Dei genitricis Mariae, sanctique Guandregisili, necnon omnium sanctorum.]
XVIII Kal. Die 14. 123.0933| Romae via Appia, natalis beatissimorum martyrum Tiburtii, Valeriani et Maximi, Almachio praefecto, quorum primi fustibus caesi et gladio percussi, ultimus tandiu ad plumbatas est verberatus, donec exalaret spiritum. Apud Alexandriam, sancti Frontonis abbatis, cujus vita sanctitate et miraculis exstitit gloriosa. Interamnis, beati Proculi martyris. Item, sanctae Domninae virginis cum sociis virginibus coronatae.
XVII Kal. Die 15. 123.0935| Apud Persidem civitate Cordula, natalis sanctorum Olympiadis, et Maximi nobilium, qui jubente Decio fustibus caesi, et deinde plumbatis, ad ultimum capita eorum securibus sunt tunsa, donec emitterent spiritum. In Italia, beatorum martyrum Maronis, Euticetis et Victorini, qui primo ad insulam Pontiam, in Christi confessione longum ducentes exilium, postmodum sub principe Nerva, cum convertissent plurimos ad fidem, jussi sunt variis interfici poenis.
XVI Kal. Die 16. 123.0937| Apud Corinthum, natalis sanctorum Callisti et Carisii, cum aliis septem, omnium in mare mersorum. Caesaraugustae, sanctorum decem et octo martyrum Quintiliani, Cassiani, Matutini, Publii, Urbani, Martialis, 123.0939| Fausti, Successi, Felicis, Januarii, Primitivi, Evoti, Ceciliani, Optati, Frontonis, Luperci, Apodemi, et Julii. Hi omnes simul sub Datiano Hispaniarum praeside poenis affecti atque interempti sunt.
XV Kal. Die 17. 123.0941| Apud Africam, natalis sancti Mappalici martyris, qui, ut beatus scribit Cyprianus in epistola ad martyres et confessores, cum aliis pluribus coronatus est. Antiochiae, sanctorum martyrum Petri diaconi et Hermogenis. [ Interserit Bouillart.: In Oriente, beati Nicephori, sub Valeriano et Galieno ob Christi martyrium coronati.] Item Corduba, sanctorum martyrum Heliae presbiteri, Pauli et Isidori monachorum.
XIV Kal. Die 18. 123.0945| Apud Messanam Apuliae civitatem, natalis sanctorum martyrum Eleutherii episcopi et Anthiae matris ejus, qui cum esset et sanctimonia vitae, et miraculorum virtute illustris, sub Adriano principe lectum ferreum ignitum, craticulam et sartaginem, oleo, pice, ac resina ferventem superans, leonibus quoque projectus, sed ab his illaesus, novissime una cum matre jugulatur. Romae, beati Apollonii senatoris, qui sub Commodo principe a servo proditus, quod Christianus esset, insigne volumen composuit, quod in senatu legit, ac deinde sententia senatus, pro Christo capite truncatus est. Cordubae, sancti Perfecti presbyteri et martyris.
XIII Kal. Die 19. 123.0947| 123.0947| Beati Thimonis diaconi de septem primis, qui primum apud Beroeam doctor resedit, ac deinde verbum Domini disseminans, venit Corinthum, ibique Judaeis et Graecis, ut traditur, primo flammis injectus, sed nihil laesus est, deinde cruci affixus martyrium suum implevit. In Armenia civitate Militana, natalis sanctorum martyrum Hermogenis, Gaii, expediti, Aristonici, Rufi, Galatae, una die coronatorum. Civitate Caucoliberi, passio sancti Vincentii martyris. Coenobio Laubiis, sancti Ursmari episcopi et confessoris. [ Bouillart. : . . . Vincentii martyris. In pago Hainoensi, sancti Orsmari episcopi et confessoris. Et charactere cursivo: Apud monasterium sancti Germani, dedicatio ecclesiae in honore sancti Simphoriani martyris et beatissimi Nicolai confessoris.]
XII Kal. Die 20. 123.0951| Romae, natalis sancti Victoris papae, qui post beatum Petrum quintus decimus rexit Ecclesiam annis decem, et sub Severo principe martyrio coronatur. Item Romae, sanctorum martyrum Sulpitii et Serviliani, qui praedicatione et miraculis Domitillae virginis, ad fidem Christi conversi, cum nollent idolis immolare, a praefecto urbis Aniano capite caesi sunt. In Galliis civitate Ebredunensi, sancti Marcelli, ejusdem urbis episcopi et confessoris, qui, divino jussu, cum sanctis sociis Vincentio et Domnino ex Africa veniens, maximam partem Alpium maritimarum verbo et signis admirandis, quibus usque hodie refulget, ad fidem Christi convertit. [ Addit Bouillart., charactere cursivo: Eodem die, apud monasterium sancti Germani, revelatio corporis sancti Georgii Bethleemitici monachi et martyris, et sancti Venantii abbatis.]
XI Kal. Die 21. 123.0955| Apud Persidem, natalis beati Symeonis episcopi et martyris, qui jubente Sapore Persarum rege comprehensus ferroque onustus, cum de Domino voce libera et constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo cum aliis centum, e quibus alii episcopi, alii presbiteri, alii diversorum ordinum clerici, maceratus, novissime cum omnibus jussus est pariter decollari. Passi sunt cum eo etiam clarissimi quidam viri Ustazadis, Abdella, Ananias et Pusitius, cum filia, quae erat sacra virgo. Alexandriae, sanctorum Aratoris presbiteri, Fortuni, Felicis, Silvii, Vitalis, qui in carcere quieverunt.
X Kal. Die 22. 123.0957| Romae via Appia, natalis beati Gaii papae, qui cum Ecclesiam undecim annis, mensibus quatuor, diebus duodecim rexisset, martyrio coronatus est sub Diocletiano principe. Apud Persidem, sanctorum martyrum, qui pro Christi nomine gladio jugulati sunt sub rege Sapore. In quo fidei certamine passus est Melisius episcopus, Acepsimas quoque episcopus, cum presbitero Jacobo. Mareas et Bicor nihilominus episcopi, cum clericis fere ducentis quinquaginta, monachis etiam et sacratis virginibus plurimis. Inter quas et Symeonis episcopi soror, nomine Tarbua, cum pedissequa sua, serra scissa est. Civitate Cordula, natalis 123.0959| Parmenii, Helimenae et Chrisoteli presbiterorum, Lucae et Mucii diaconorum, quorum triumphus martyrii in passione beati Laurentii habetur. Lugduni, sancti Epipodii, qui persecutione Antonini Veri, post illata sibi gravia tormenta, martyrium capitis abscisione complevit. [ Addit Bouillart.: Senones, sancti Leonis episcopi. Et charactere cursivo: Eodem die inventio sanctorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii.]
IX Kal. Die 23. 123.0963| In Perside civitate Diospoli, passio sancti Georgii martyris, cujus gesta passionis etsi inter apocriphas numerantur scripturas, tamen illustrissimum ejus martyrium inter coronas martyrum Ecclesia Dei venerabiliter honorat. In Galliis civitate Valentia, natalis sanctorum Felicis presbiteri, Fortunati et Achillei diaconorum, qui cum maximam partem supradictae urbis ad fidem Christi convertissent, a duce Cornelio in carcerem trusi sunt, dein diutissime verberati, cruribusque confractis circa rotarum vertiginem stricti, fumum quoque in equulei suspensione perpessi, ad extremum gladio consummati sunt. [ Addit Bouillart.: Castro Silvaenectis, sancti Reguli episcopi et confessoris.]
VIII Kal. Die 24. 123.0967| Lugduno Galliae, natalis sancti Alexandri martyris, qui persecutione Antonini Veri, post carceris custodiam, primo ita laniatus est crudelitate verberantium, ut crate soluta costarum, patefactis visceribus, interiora corporis panderentur. Dein crucis affixus patibulo, beatum spiritum exanimatus emisit. Passi sunt cum eo et alii numero triginta quatuor. Eodem die, depositio sancti Melliti episcopi in Britannia. Item civitate Heliberri, sancti Gregorii episcopi et confessoris.
VII Kal. Die 25. 123.0969| Romae, Letania major ad sanctum Petrum. Apud Alexandriam, natalis beati Marci evangelistae. Hic discipulis et interpres apostoli Petri, rogatus Romae a fratribus scripsit Evangelium, quo assumpto, perrexit Aegyptum, primusque Alexandriae Christum annuntians constituit Ecclesiam, ac postea pro fide Christi tentus et graviter afflictus, primo angelica visitatione confortatus, deinde ipso Domino sibi apparente, ad coelestia regna vocatus est. Mortuus est autem octavo Neronis anno. Civitate Siracusa, sanctorum Evodii et Hermogenis. [ Bouillart., ad oram paginae: Ipso die, Parisius, translatio corporis beati Droctovei abbatis, discipuli beatissimi Germani confessoris atque pontificis.]
VI Kal. Die 26. 123.0973| Romae, natalis beati Anacleti papae qui secundus post apostolum Petrum, cum rexisset Ecclesiam annis duodecim, persecutione Domitiani martyrio coronatus est. Item Romae, sancti Marcellini pontificis, qui cum Ecclesiam novem annis et mensibus quatuor rexisset, a Diocletiano pro fide Christi cum Claudio, Cirino et Antonino capite truncatus est. Quo tempore fuit magna persecutio, ita ut intra unum mensem, decem et septem millia coronarentur. Monasterio Centula [ Bouillart., in pago Pontivo], sancti Richarii presbiteri et confessoris.
V Kal Die 27. 123.0977| Romae, depositio beati Anastasii papae, de quo sanctus Hieronymus venerabili testatur eloquio, quod ejus vita diuturna mundus immeritus sit frui. Apud Nicomediam, natalis sancti Anthimi episcopi et martyris, qui persecutione Diocletiani ob confessionem Christi, ut in historia ecclesiastica descriptum est, martyrii gloriam capitis obtruncatione accepit. Secuta est quoque illum universa pene gregis sui multitudo, per eamdem martyrii viam, quorum alios judex gladio obtruncari, alios ignibus conflagrare, alios naviculis impositos pelago immergi fecit. Tarso Ciliciae, sancti Castoris.
IV Kal. Die 28. 123.0979| Apud Ravennam, natalis sancti Vitalis martyris, qui cum corpus beati Ursicini sublatum, honestate sepelisset, tentus a Paulino consulari, post equulei tormenta, jussus est deponi in foveam profundam, et terra ac lapidibus opprimi, talique martyrio migravit ad Christum. Alexandriae, sanctae Theodorae virginis, quae sacrificare contemnens, cum esset in lupanar tradita, repente quidam ex fratribus, nomine Didimus, miro Dei favore, illam eripuit, ac postea cum eadem percussus, et simul coronatus est. Eodem die, Afrodisii, Carilippi, Agapii et Eusebii martyrum. In Pannonia, sancti Pollionis martyris.
III Kal. Die 29. 123.0983| Martyrologium 1 Martyrologium 1 (Usuardus Sangermanensis), J. P. Migne 123.0979 PROLOGUS AD CAROLUM CALVUM. 123.0599A| Domino regum piissimo CAROLO USUARDUS, indignus sacerdos ac monachus, perennem in Christo coronam.

III Kal. Die 29. 123.0983| Apud Paphum, sancti Tychici diaconi, discipuli beati Pauli. Hujus meminit in suis epistolis idem Apostolus, pronuncians eum fratrem carissimum ac conservum suum fore in Domino. In Numidia apud Cirtensem coloniam, natalis sanctorum martyrum Agapii et Secundini episcoporum, qui persecutione Valeriani, post longum exilium, apud praefatam urbem, in qua tum maxime gentilium rabies ad tentandam justorum fidem inhiabat, ex illustri sacerdotio effecti sunt martyres gloriosi. Passi sunt in eorum collegio Emilianus miles, Tertulla et Antonia, sacrae virgines, et quaedam mulier cum suis geminis.
Pridie Kal. Die 30. 123.0987| Apud Lambesitanam urbem, natalis sanctorum martyrum Mariani lectoris et Jacobi diaconi, quorum prior, cum jam pridem infestationem Decianae persecutionis in confessione Christi evicisset, iterum cum carissimo collega tentus. Deinde post dira et exquisita supplicia, divinis revelationibus mirabiliter secundo confortati atque allevati, novissime cum multis aliis gladio consummati sunt. Civitate Sanctonas, beati Euprobi martyris, quem sanctus Clemens, pontificalis ordinis gratia consecratum, dixerit in Gallias, peractaque praedicatione, ob Christi testimonium, illiso capite, victor occubuit. Apud Paphum, sancti Tychici diaconi, discipuli beati Pauli. Hujus meminit in suis epistolis idem Apostolus, pronuncians eum fratrem carissimum ac conservum suum fore in Domino. In Numidia apud Cirtensem coloniam, natalis sanctorum martyrum Agapii et Secundini episcoporum, qui persecutione Valeriani, post longum exilium, apud praefatam urbem, in qua tum maxime gentilium rabies ad tentandam justorum fidem inhiabat, ex illustri sacerdotio effecti sunt martyres gloriosi. Passi sunt in eorum collegio Emilianus miles, Tertulla et Antonia, sacrae virgines, et quaedam mulier cum suis geminis.
Pridie Kal. Die 30. 123.0987| Apud Lambesitanam urbem, natalis sanctorum martyrum Mariani lectoris et Jacobi diaconi, quorum prior, cum jam pridem infestationem Decianae persecutionis in confessione Christi evicisset, iterum cum carissimo collega tentus. Deinde post dira et exquisita supplicia, divinis revelationibus mirabiliter secundo confortati atque allevati, novissime cum multis aliis gladio consummati sunt. Civitate Sanctonas, beati Euprobi martyris, quem sanctus Clemens, pontificalis ordinis gratia consecratum, dixerit in Gallias, peractaque praedicatione, ob Christi testimonium, illiso capite, victor occubuit.