Migne Patrologia Latina Tomus 121
Martyrologium
Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne 121.0624B
JANUARIUS.
121.0585B|
Dies 1
Primum nunc Jani vocitatum nomine mensem
Unde sacratus eat, recolat quae festa canemus.
Quod veteres coluere Patres, umbramque futuri
Lex posuit, sancta Christi de Virgine nati
Circumcisa caro, Jani sacrat ecce Kalendas.
Basiliusque sacer meritorum splendet honore.
Eufrosina simul nitet, Almachiusque beatus.
Dies 2
Macharius quartum Nonarum dedicat astrum,
Qui tenuit docuitque eremi pius accola morem.
Dies 3
121.0585C| Tertia Nonarumque dies celebrat Genovefam.
Dies 4
Tum pridie Nonis Augenti festa recurrunt.
Dies 5
Hinc Nonas Simeon confessor possidet almus:
Papa Telesforus is ipsis pariterque coruscat.
Dies 6
Octavo ante Idus agitur Theophania sancta.
Dies 7
Septima ab Aegypto Christum celebratque relatum:
Antiochena suum recolit quoque plebs Lucianum.
Dies 8
Iduum post sexto, Eugeniano vota feruntur:
Dies 9
121.0585D| Quinto, Vitali, Fortunato, et Revocato.
Dies 10
Quarto Melciades, Paulusque eremita, beato
Sublati fine, aetherea laetantur in arce.
Dies 11
Salvius hinc ternas Carthagine consecrat Idus.
Dies 12
Plebs Itachia suum pridie recolit Ciriacum.
121.0586B| Dies 13
Idibus Hilario Pictavae militat urbis
Plebs devota, suo Pastor quam fulsit honore.
Dies 14
Quam nonam et decimam constat Februi ante Kalendas
Esse diem, Felix sacer et confessor adornat.
Dies 15
Bisque novenam Habacuc simul et Michaeas honorant.
Dies 16
Septima post decimam Marcelli Martyris, atque
Pontificis summi meritis et nomine fulget.
Dies 17
Sextaque cum decima Antoni virtute dicatur:
Haec etiam socio Geminorum pollet honore,
121.0586C| Lingona quos uno celebrat plebs marmore tectos.
(Tum quoque nubiferi penetrat sol sidus aquari)
Dies 18
Quinta et dena simul Prisca pro martyre gaudet.
Et sancti Volusiani confessoris.
Dies 19
Bis septena Niceto Hautmaroque coruscat.
Mariae et Marthae.
Dies 20
Tertia post decimam Fabiano praesule floret:
Cui parili Sebastianus virtute cohaeret,
Roma quem vectum Suessio laeta frequentat.
Dies 21
121.0586D| Bissena est Agne quam virgo et martyr honorat.
Et sancti Fructuosi episcopi
Dies 22
Undecimam Levita potens Vincentius ornat
121.0587A| Dies 22
Huic et Anastasium virtus conjungit opimum.
Dies 23
Post Emerentianae decimo laus emicat ampla.
Dies 24
Nono martyrium Babilae virtusque coruscat.
Et Timothei, discipuli Pauli Apostoli.
Dies 25
Octavo ex Saulo conversum gloria Paulum:
Projectumque suum celebrans Arvernus adornat.
Dies 26
Septima moxque dies Polycarpi sanguine fulget,
Smyrnae quem vero celebrant pro rege crematum.
Dies 27
121.0587B| Punica terra suum sexto veneratur Avitum:
Sulpicius, Batildis et Aldegundis quoque vernant.
Coelestini et Victuriae.
Dies 28
Quintum progenies Romana Agnes dicat almae
[Lux, decus orbis, amor patriae, luctusque, dolorque,
Excelso imperii caput exaltatus honore,
Tum Carolus migrans Ludovico sceptra reliquit.]
Dies 29
Quarto martyrium Papiae Maurique refulget:
Tum quoque Valerio Treviri pro praesule gaudent.
Dies 30
121.0587C| Tertiaque Hippolytum Antiochenae personat urbi.
Dies 31
Saturnine tuum egregium, Tircique tropaeum,
Victorisque simul Jani determinat orbem.
Gelasii et Ursini. In Alexandria, Zotici, Ammoni, Ciriaci, Gemini, et passio sanctorum Gallicini et aliorum quindecim sacerdotum. In Africa, Victoris et Polycarpi.
FEBRUARIUS.
Nunc etiam Februi texemus carmine cursum,
121.0587D| Quaeque ferat pariter festorum signa dierum.
Dies 1
Brigida virgo potens, Februas sibi prima Kalendas
Scotorum sancit miro celebrata favore.
In Graecia, sanctorum Polycarpi, Dionisii. 121.0588A| In Scotia Brigidae virginis, et sancti Sur. . . .
Dies 2
Quartum Nonarum templo illatus dicat Agnus,
Quo lustrante Deo vivum plebs credula templum
Mente pia locat, acceptum sternitque tribunal.
Dies 3
Ternis et Nonis Lupicino festa sacrantur:
Hisque cruore pio Celerinus cum Celerina
Enitet Ignatius, Laurentinusque beati.
Dies 4
Tum pridie Nonas Aquilinus vindicat almus;
Antistesque nitet Phileas cum Philoromo.
Et natale sanctorum Forosenproni, Gemini, 121.0588B| Gelasi, Magni, Donati, Aquilini; item Donati, Timothei.
Dies 5
Siccaniae populos Nonis sibi subdit Agathes
Virginis eximio virtus celebrata decore.
In Oriente, Patras civitate, ordinatio episcopatus sancti Andreae apostoli.
Dies 6
Idibus octonis martyr Dorothea coruscat.
Syracusa civitate, passio sanctae Luciae virginis. Romae, via Appia, sanctae Sotheris virginis. Et depositio sancti Amandi.
Dies 7
Augule septenis mundum vincendo triumphas.
(Tum quoque ver clarum primos erumpit in ortus.)
121.0588C| Et sanctorum Amnionis, Stacioni, Saturnini.
Dies 8
Senas Dionysius ornat, et Aemilianus.
Et sanctorum Pauli episcopi et Tirsi.
Dies 9
Quinis Amonem recolunt pia vota beatum.
Alexandria, Pauli, Dionysii et Ammonis.
Dies 10
Sother, Irenaeus, et Scolastica virgo quaternis,
Egregia pariter meritorum laude nitescunt.
In Niviala monasterio, sanctae Geretrudis 121.0588D| virginis. Et sancti Silvani episcopi.
Dies 11
Ternis hinc Desiderius Lugduna coronat
Moenia, Partemio et Calocero Roma refulget.
In Africa, Victoris, Januarii, Vitalis, Zotici, Cyriaci.
121.0589A| Dies 12
Eulaliae festum pridie, sanguisque coruscat.
Urbs Barcilon eximia quae martyre gaudet.
In Africa, Damiani, Juliani, Victoris, Felicis, Secundi. Et Simplicii episcopi.
Dies 13
Idibus aethereum Julianus scandit honorem,
Sponsa beata [Basilissa] animum coelo cui jungit ovantem.
In Alexandria, Tulliani, Ammoni. Lugduni, depositio sancti Stephani.
Dies 14
Tum decimo sextoque die praeeunte Kalendas
Martyr Vitalis nitet, et Felicula virgo,
Atque Valentinum memorant sua gesta beatum.
121.0589B| Felicis et Zenonis, et sanctorum Germani et Juliani.
Dies 15
Hinc decimo et quinto meritum clarescit Agapes.
Hocque die caesos poenis veneratur acerbis
Brixia Faustinum celebrem, sanctumque Jovitam
In Antiochia, natale Joseppi, Apollonii, Romani, Zosimi, et Agape virginis.
(Hoc etiam geminos scandit sol sidere pisces.)
Dies 16
Quartus cum decimo Juliana martyre lucet
121.0589C| Onesimumque colit Paulo doctore beatum.
In Africa, Maximi, Vincentii, Pauli. Et depositio Tetradi episcopi.
Dies 17
Tertius ac decimus Policroni festa revolvit,
Donatique, fides, sanguis quos junxit et ara.
Et passio sanctorum Secundiani, Justae, Romulae, Silvani.
Dies 18
Bissenumque diem Martialis sanctus honorat.
In Africa, natale sanctorum Rutuli, Silvani, Secundi, Damasi, Pauli, Marcelli, Gemini.
Dies 19
121.0589D| Publius undecimum simul et Julianus adornant.
Et natale sanctorum Marcelli, Tullii, item Juliani, Lampasi, Maiuli, et Julii.
Dies 20
Mox decimus laudem recolit famamque Coronae.
Apud Cyprum natale Potamiae, Romae, via Appia, depositio Gagi episcopi. Et 121.0590A| alibi, Victoris, Coronae, et aliorum decem.
Dies 21
Victorine tuo nonus de nomine fulget.
In Africa, natale sanctorum Secundini, Servuli, Sirici, Saturnini. Et alibi, Crispini, Rustici, Justici, Amatoris.
Dies 22
Octavoque Petri cathedra et doctrina coruscat,
Urbs laeta Antiochi quo primum praesule vernat.
Nicomedia, natale sanctae Teclae virginis, et sanctae Concordiae.
Dies 23
Septimus eximio Polycarpi splendet honore,
Presbyter ore fidem Christi qui jussa secutus
121.0590B| Martyrio turbam potuit servare fidelem.
In Africa, Zenonis, Arionis, Hippolyti, Zenonis, Eliruli.
Dies 24
Sextus apostolica radiat virtute Mathiae,
Bissextusque loco hoc quartoque intexitur anno.
Occultumque diu caput hoc Baptista retexit.
Et passio sanctorum Nicotori, Claudiani, Dioscori et Sarapionis.
Dies 25
Quinta dies Crescenti augetur laude beati.
In Africa, natale sanctorum Donati, Justi, Herenei, Aurelii, Ingenuae In Pamphylia, natale sanctorum Nestoris et 121.0590C| Castae.
Dies 26
Nestore quartus ovat, socio pariterque Theone.
Et natale sanctorum Alexandri, Abundantii . . .
Dies 27
Tertius Hesperiae Leandro antistite floret.
Dies 28
Machario pridie Rufinus jungitur almus.
In Thessalonica, natale sanctorum Alexandri, Abundanti, Severiani, Januari. In civitate Smyrnae Asiae, sanctorum Serviliani . . .
Hic finis Februi concludit lumina mensis.
Natale Celeris pupilli, Claudiani, Quinti et Mansueti.
MARTIUS.
121.0590D|
Martius insigni feriatus tempore, demum
Quorum praemineat breviter dicemus honore
Dies 1
Martis Donatus tenet, Albinusque Kalendas.
Kal. Martias, sancti Donati, Abundanti, et depositio Albini episcopi.
Dies 2
Senis mox Nonis Heraclus Paulusque coluntur.
121.0591A| In Caesaria Cappadociae, Lucae episcopi et Januarii.
Dies 3
Quinas Magra pio Nonas defendit amore:
His et Emitherius, Chelidonius, atque Marinus,
Asteriusque micant effuso sanguine clari.
Et sanctorum Felicis, Justi, Fortunati. In Africa, Felicis, Emetri.
Dies 4
Lucius hinc papa pretiosa morte quaternis,
Martyrum et octingentorum turba optima fulget.
Nicomedia, passio sanctorum Adriani cum aliis numero triginta tribus.
Dies 5
Ternas martyr habet meritorum nomine Focas,
121.0591B| Sanguine qui mortem vicit, virtute draconem.
Antiochia, passio sanctae Socae. In Africa, Petri, Eusebii, Justi, Siriae, Saturnini et Marci.
Dies 6
Victorinus ovat pridie, Victorque retrusi.
Carcere, qui celso penetrarunt astra volatu.
In Nicomedia, Victoris, Claudiani, Perpetuae Felicitatis, Jocundi, et Revocati.
Dies 7
Nonis Felicitas micat et Perpetua, castam
Quae Christo vitam felici morte dicarunt.
In Mauritania civitate, passio sanctorum Perpetuae et Felicitatis.
Dies 8
121.0591C| Idus octavas martyrque Cyrillus, et una
Consimili retinet venerandus honore Rogatus.
In Nicomedia Quintili episcopi.
Dies 9
Septenis Quadrageno sub milite festum
Armeniae recolunt unum sacra festa Minoris.
In Armenia Minori Sebastiani, et millia quadraginta quorum gesta habentur. In Africa, Philippi, Rogati.
Dies 10
Senis, Gaius, Alexanderque coluntur; eisdem
Quadragena et bina cohaeret turba cruore,
Quos pariter saevo celebramus praeside caesos.
121.0591D| In Alexandria, Eracli, Zosimi, Alexandri et Agapae virginis.
Dies 11
Candidus hinc quinas sibi Valeriusque retentant.
In Carthagine, Candi, Valeri, Quirilli, Marciani. In Nicomedia, Eunuchi, et Gurgoni.
Dies 12
Quartam mox Iduum finis tuus, alme Gregori
121.0592A| Dies
Consecrat, aeterna coelum quo laude petisti.
Romae, depositio sancti Innocenti episcopi.
Et natale sancti Felicis.
Dies 13
Presbyter et ternas Macedonius implet, honesta
Conjuge Patricia, et nata comitante Modesta.
In Thessalonica Domiciani, Lucae, Severini, Silvani, Concessi et Marcialis.
Dies 14
Eufrosius pridie, Petro cum martyre fulget.
In Africa, Alexandri, Mammeri, Frontonis et Naboris martyrum.
Dies 15
Thessala plebs Idus Matrona martyre servat.
In Cappadocia, sancti Longini. In Hierosolymis 121.0592B| natale sancti Jacobi apostoli, fratris Domini. Et Lucae evangelistae.
Dies 16
Septima post decimam Aprilis de more Kalendas
Praecedens, Cyriaci et Largi splendet honore,
Smaragdique simul pretioso sanguine vernat.
In Nicomedia Castori, Dionysii, Sereni, Quiriacae, Eugeniae et Juliani.
Dies 17
Bisque octona tuo, Patrici, nomine pollet.
Scottica gentilem miserate per oppida cultum.
Haec quoque Gertrudae redduntur vota beatae.
121.0592C| Alexandri episcopi, et sancti Patricii.
Dies 18
Praesul Alexander ter quinam possidet: altam
Presbyter et Romam Pigmenus sanguine lustrat.
Hac aries soli vernantia lumina pandit.
Conditor hac rerum lucem Deus condidit altus
Hancque diem primam formando protulit orbi.
In Campania, Quinti, Rogati, Luciani, Saturnini, Victoris et Mauri.
Dies 19
Bis septena Joanne eremi cultore coruscat.
In Caesarea, Theodori presbyter. In Africa, Ammoni, et depositio sancti Leonti 121.0592D| episcopi et confessoris.
Dies 20
Tertia cum decima Cutberti laude nitentes
Angelorum ducit per mystica gaudia plebes.
In Antiochia, sancti Joseph. In Syria, Pauli, Claudi, Exsuperi, Victurici, Valentini.
Dies 21
Tum duodena fide Benedicti et nomine fulget,
Coenobiale decus duce quo laetatur in orbe.
121.0593A| Dies 21
(Haec spatiis aequat paribus noctemque diemque:
Haec quoque sole novo lunam stellasque micare
Vidit in exortu sub luce quarta dierum.)
In Alexandria, Serapionis monachi, Lucae, Amatoris.
Dies 22
Undecimae antistes tribuit pia lumina Paulus
Quo jure exsultat proprio Narbona magistro.
(Haec primum celebrat perfecto lumine Pascha.)
In Africa, Saturnini et aliorum novem.
Dies 23
Felix hinc decimam, et Theodorus cum Juliano.
121.0593B| Ornant, eximia virtutum laude ferendi.
In Provincia, Pauli, Juliani. In Antiochia, Theodori presbyteri.
Dies 24
Romulus et nonam, pariterque Secundulus implet.
Hic concurrentes inveniuntur. In Africa, Agapiti, Rogati. In Mauritania, Felicis et Saturnini.
Angelus octava venturum nuntiat Agnum.
Dies 25
Agnus et ipse cruci mundi pro morte levatur.
Hierosolymis, Dominus noster Jesus Christus crucifixus est. Et passio sancti Jacobi apostoli. Et Annuntiatio sanctae Mariae.
121.0593C| (Hic Deus omnipotens Adam de pulvere psalmat,
Nomina et apta ponit cunctis animantibus Adam.)
Et immolatus est Isaac.
Dies 26
Septima Montanum memorat cum conjuge sancta.
Atque simul quadrageno cum martyre passum.
In Antiochia, Timothei, Diogenis et Maximi, Theodori episcopi. In Africa, Victoris, Saturnini. In Sebaste civitate, natale sancti Petri episcopi et confessoris.
Dies 27
Agni surgentis resplendet sexta triumpho.
121.0593D| Resurrectio Domini nostri Jesu Christi. Et in Africa, Maurili, Successae, Matutinae, Donati. Et in Caesarea, natale Mariae.
Dies 28
Quinta Priscus, Alexander, Malcusque coluntur:
121.0594A| Dies 28
Hanc quoque Guntramnus migrans rex optimus ornat.
In Caesarea, Rogati, Dorothei, Audactae, Alexandri. In Tharso Ciliciae, Castoris. Et depositio beati Idiloni monachi.
Dies 29
Eustathius quarta virtutis laude coruscat,
Abba Columbano nituit qui rite magistro.
In Nicomedia, Pastoralis, Victurini, Saturnini, Julianae, et aliorum trium. In Antiochia, Theodori presbyteri.
Dies 30
Tertia Domnino comite et Victore refulget.
In Thessalonica civitate, Domni, Palatini, et alibi, Victoris, Marcellini, Eulaliae virginis. Aurelianis, depositio Pastoris.
Dies 31
121.0594B| Diodolus pridie emicat Anesusque beati.
Sic Martis volvens determinat orbita mensem.
In Africa, natale sanctorum Corneli et Valeriani.
APRILIS.
Purpureo quem flore sibi ver sancit Aprilem
Dicemus quibus attollat sua gaudia festis.
Dies 1
Virgineo insignes Agape et Chionia serto
Aprilis socio sacrant sibi jure Kalendas.
In Armenia Minori, natale SS. Quintiani, Victoris et Secundi.
Dies 2
Lugduni quartis Nonis sacer urbe Nicetus.
In Africa, natale sanctorum Quiriani et 121.0594C| Reginae. Lugduni Gall. Niceti episcopi.
Dies 3
Evagrius ternis splendet, martyrque Benignus,
Atque pari fulget Theodosia virgo nitore.
In Sicilia, natale sancti Pancrati. In Caesarea Palaestinae, natale sanctae Theodosiae virginis, et passio sancti Evagri et Benignae.
Dies 4
Ambrosius pridie aethereum penetravit honorem.
Extrema incensio lunae Paschalis. In Mediolano, depositio sancti Ambrosii, episcopi. In Africa, natale sanctorum Urbani, Saturnini et Successi.
Dies 5
Nonis virgo pia de morte refulget Herene.
121.0594D| In Nicomedia, natale sancti Claudiani. In Aegypto, natale sanctorum Mariae, Nicanoris.
Dies 6
Idibus octavis Sixtus martyrque sacerque
Praeminet, Adriano mortem sub Caesare passus.
121.0595A| In Macedonia, Timothei, Diogenis. In Africa, Donati et Epiphani.
Dies 7
Diogenes septenis Eleususque feruntur.
In Antiochia Syriae, natale sanctorum Machariae, Maximae. In Alexandria, natale sancti Pelusi presbyteri.
Dies 8
Maximus et senas Idus tenet atque solutor.
In Africa, natale sanctorum Timori, Conexi. Et alibi, Concessi, Ammoni et Successi.
Dies 9
Lampade septena quinis micat Idibus alto
Virgineus radians simul aethere flosque decorque.
In Sirmia, quinque virginum quarum nomina Deus novit. Et alibi, Demetri.
Dies 10
121.0595B| Ezechiel vates sancto dicat ore quaternas.
In Alexandria, Donati, Concessi, Saturnini.
Dies 11
Pontifice et summo ternae irradiante Leone
Splendent, ore, manu, Christi qui pavit ovile.
Natale sancti Leonis papae. In Mauritania, natale Maximi, Hilari. In Nicomedia, natale Eustorgi presbyteri.
Dies 12
Julius antistes pridie Romana revisit
Moenia, catholico clarus pro dogmate pastor.
In Africa, natale sanctorum Cypriani, Donati. In Pavingo civitate, Constantini episcopi.
Dies 13
121.0595C| Idibus Ermingilde patrem, rex alme, furentem
Persentis, verum referens de morte triumphum.
In Chalcedonia, sanctae Euphemiae virginis. Pergamo Asiae, Polycarpi episcopi.
Dies 14
Octava et decima Maias superante Kalendas
Valerianus ovat, fraterque Tiburcius: ipsos
Maximus effuso comitatur sanguine miles.
Dies 15
Septima Olympiadam decimae conjuncta beatam
Monstrat, eamque simul defendit Maximus alter.
121.0595D| In Mesopotamia Archelai, Cypriani, Diogenis diaconi, cum duobus fratribus.
Dies 16
Sexta et dena Chariso, Calistoque refulget.
Quos mare septena mersos cum plebe beavit.
In Achaia Corinthi, Crytiani. In Mauritania Basiliae, Faustini et Luciani.
121.0596A| Dies 17
Mappalicus quinta decima Hermogenesque Petrusque
Collucent, merito, virtute, et sanguine clari.
In Antiochia natale sanctorum Petri diaconi, et Hermogeni.
Dies 18
Bis septena Eleutherius, martyr quoque sancta
Anthia praecellunt, vitam moriendo secuti.
Dies 19
Gaio, Aristonico, Rufo, Hermogene, atque Galata
Tertia cum decima Expedito et martyre fulget.
In Laubace monasterio depositio sancti Ursmari, episcopi et confessoris.
Dies 20
121.0596B| Marcellinus, Domninus, Vincentius aeque
Nomine bissenam radiant, festoque, fideque,
Festaque Synesii celebrantur martyris almi
Pontificis tumulo, doctrina, et morte beati.
Romae, Victoris episcopi. In Antisiodoro civitate, depositio sancti Martini, episcopi et confessoris.
Dies 21
Undecima Gaius pariter Simeonque coluntur.
In Terracina Campaniae, passio sancti Caesarii diaconi. Et alibi, depositio Aprunculi episcopi.
Dies 22
121.0596C| Terni presbyteri decimam, ternaque coronant
Palma, Parmeniusque, Elimenes, Crysotelusque.
Hac quoque divino patuerunt prodita nutu
Corpora, martyrio Ecclesiam lustrantia trino,
Dionysii, Rustici, Eleutheriique beati.
In Africa, civitate Gerapoli, natale sancti Philippi apostoli. In Senonas civitate depositio beati Leoni, episcopi et confessoris; et Anania, Azaria, et Misael.
Dies 23
Felicemque sacrum gemino dignumque ministro.
Nona docet, Fortunatumque, et Achillea junctos.
121.0596D| Hac etiam invicto mundum qui sanguine temnis,
Infinita refers Georgi sancte tropaea.
In Valentia civitate, natale sancti Felicis presbyteri, et Achillei diaconi.
Dies 24
Martyr Alexander triceno martyre laetus
Ac terno, octava Lugduni moenia sancit.
121.0597A| In Alexandria, natale sanctorum Coronae. virginis, Victoris, Zoticae et Faustini.
Dies 25
Mox evangelico Marcus tonat ore beatus,
Septima quo capit eximium redimita morte nitorem.
(Extrema ac Paschae celebrant sua gaudia festum.)
In litania majore. Et in Laubace monasterio, sancti Erminoni episcopi.
Dies 26
Sextaque pontificis recolit certamina Cleti,
Ricarioque nitet victae cultore beatae.
In Africa, honorati, Pauli, Felicis.
Dies 27
Quinta Anastasium papam celebramus; eidem
Antimus antistes digna virtute cohaeret.
121.0597B| In civitate Tarso Ciliciae, natale sancti Castori. In Nicomedia, Stephani episcopi, et Antoni presbyteri.
Dies 28
Quartaque Vitalem Christi pro nomine caesum
Commemorat, vitam meruit qui morte perennem.
In Pannonia, Eusebi episcopi. In Biturica, sancti Eutici, et sancti Vitalis.
Dies 29
Tertia pontifices ara, meritisque dicatos
Agapium, pariterque Secundinum veneratur.
Et sancti Germani episcopi. In Nicomedia, Prudentii, Martialis, Theodorae virginis.
Dies 30
121.0597C| Martyrii Jacobus similem et Marianus honorem
Sortiti pridie, finem metantur Aprili.
Romae, depositio Quirini episcopi, Clementis, Luciani et Saturnini.
MAIUS.
Hinc Maium aestivo primum, sub sole calentem,
Quae longisque ferat promenus vota diebus.
Dies 1
Maias prima sacrat Christi Doctrina Kalendas,
Frater et his Domini Jacobus micat, atque Philippus:
Hieremiasque simul vatum celebratur opimus:
121.0597D| Rexque Sigismundus fuso pro sanguine regnat.
Androcusque die martyr veneratur eodem,
Alpia quem magnum Gallorum gentibus effert.
Dies 2
Sextis hunc Nonis Athanasi magne refulges,
Arria quo primum periit victore colubra.
121.0598A| In Arminia civitate natale Ermogenis et Germani. Dedicatio sancti Petri.
Dies 3
Praesul Alexander quinas et Eventius, ornant,
Theodolusque Dei pariter pro nomine caesi:
His quoque celsa crucis radiant vexilla repertae.
Et sancti Juvenalis, Alexandri, Eventi et Theodoli.
Dies 4
Sylvanus quartas, Antonia cum Floriano
Perpetua cingunt meritis virtute decori.
In Africa natale Felicis, Urbani. Et in Caesarea, natale sancti Silvani.
Dies 5
Stelliferum ternis Christus transcendit Olympum:
121.0598B| Hilarioque Arelas pollet; Vienna Niceto.
Dies 6
Praecelsum pridie celebrant Romana Joannem
Templa Dei, qui pleno hausit de pectore verbum.
Dies 7
Morte pia Nonas Juvenalis sanctus honorat.
Augustiduno, depositio beati Placidi presbyteri.
Dies 8
Idibus octonis Mediolani urbe coruscat
Martyr praecipuo venerandus Victor amore.
Et natale Stephani et Eutici.
Dies 9
Ter centum radiant septenis Idibus una
Martyrio denique simul decorante beato.
(Torrida tumque novis consurgit frugibus aestas)
121.0598C| Romae, via Latina, natale sancti Beati confessoris.
Dies 10
Senis Gordianus et Epimachus ob unam
Caeduntur Christi pariter laudemque fidemque:
Has quoque Job patiendi exemplo sanctus honorat.
Dies 11
Quinas eximio antistes splendore Mamertus
Insignit, solemne Deo qui ferre litamen
Jejunii instituit ternis sub luce diei.
Et Martini episcopi.
Dies 12
Virgo tuos colimus comites Domitilla quaternis,
Nerea, Pancratium, cum quis et Achillea sanctum,
121.0598D| Primus apostolico docuit tinxitque lavacro
Quos Petrus, egregia Romae cum Virgine junctos.
Dies 13
Servatium ternis veneramur in Idibus almum.
Et dedicatio ecclesiae beatae Mariae. Et in Trajecto, depositio sancti Servatii episcopi.
121.0599A| Dies 14
Pachomius pridie, Victorque, simulque corona
Splendent, hic eremita potens, illique cruoris
Martyriique Deum socia virtute secuti.
In Asia, sancti Maximi. In Mediolano, Victoris, Felicis et Rustici.
Dies 15
Pontifices septem Hesperiam simul Idibus ornant.
In Sirmia, natale Timothei. Augustiduno, natale sancti Projecti episcopi.
Dies 16
Septima Timothei cum dena nomine fulget,
Veridica Paulus docuit quem voce beatus.
In Eraclia, natale sanctorum Aquilini, Heracli et Paulini.
Dies 17
121.0599B| Sextaque cum dena Peregrino martyre vernat.
In Roma, Partimi, Liberi episcopi. In Alexandria, Serapionis.
Dies 18
Quintam cum decima martyr Dioscorus implet.
(Hic Gemini aestivo jungunt sua sidera soli.)
Dies 19
Bis septena Pudentiana virgine claret.
In Alexandria, natale sancti Areni diaconi. In Caesarea Cappadociae, natale sancti Pauli.
Dies 20
Cum dena terram retinet fulcitque Basilla,
Baudeliusque simul trabeatus sanguine vernat.
121.0599C| Et depositio Fausti episcopi.
Dies 21
Bis sena Polius, Eutychius atque Timotheus:
Praesul et hac martyrque Deo Valens venerandus,
Augia te laetis ducit per gaudia votis.
Dies 22
Undecimam Castus sacer, Aemiliusque dicarunt.
Et translatio corporis sanctae Helenae virginis.
Dies 23
Lingonicam decima Desiderius sacrat urbem
Antistes, martyrque Dei galeatus amore.
Dies 24
Donatianus Namnetes cum Rogatiano
Fratre, pio exornat fidei certamine, nona.
121.0599D| In porto Romano, natale sancti Vincenii. In Galliis civitate Namnetis, natale sanctorum Donatiani et Rogatiani.
Dies 25
Octava Urbanus meritorum stemmate fulget,
Infula quem, doctrina simul, sanguisque beavit.
Mediolano, depositio Dionysii episcopi.
121.0600A| Dies 25
Augustine, tuum commendat septima nomen,
Dies 26
Lactea quo retinent Anglorum millia verbi
Principe, quo Christum domiti sensere Britanni.
Dies 27
Julius hinc sextum miles martyrque venustat.
In Alexandria, natale sanctorum Aquilini presbyteri, Evangelii.
Dies 28
Quinto Parisii Germanum turba frequentat:
Tum quoque pontificem celebrat sua Roma Joannem.
Dies 29
Maximine tibi quarto Trevir alta coruscat.
Et depositio sancti Maximi episcopi.
Dies 30
Tertius Hucberto, papa et Felice dicatur.
121.0600B| In Antiochia, natale sanctorum Sici, Palatini, qui multa tormenta passi sunt.
Dies 31
Tum pridie Petronilla Petri de germine sancto
Fulgida virgo micat, Christi trabeaque decora:
Cantius, et Cantianus cum Cantianella
Collucent. Maium haec claudunt solemnia mensem.
Romae, via Aurelia, natale sanctorum Processi et Martiniani.
JUNIUS.
Junius imbrifugo aestatis sub caumate fervens,
121.0600C| Templa quibus festa velet de fronde canemus.
Dies 1
Junia origo tuum sustollit in astra nitorem
Pamphile, martyrio doctor venerande beato.
Martyris huncque diem festum Nicomedis adornat.
Kal. Junii dedicatio sancti Nicomedis, et sancti Claudii.
Hac quoque sanctus conscendit ad astra Jovinus.
Dies 2
Marcelline sacer, Petre et exorcista quaternis.
Nonis communem dignamque litatis ad aram:
121.0600D| Lugdunique pio Blandina vocatur honore,
Quadragenaque simul clara octonaque coruscum
Cum plebe devexit flammisque undisque monile.
Dies 3
Pergentius item Laurentiusque cruoris,
Et generis ternas gemino fulgore venustant.
121.0601A| Aureliana suum plebes recolitque Lifardum.
In Africa Quirini, Gagi, Donati, Romae Marcae et Saturnini.
Dies 4
Martyr et antistes pridie sacra vota Quirinus
Accumulans, proprio Christum de sanguine placat.
Romae, natale sanctorum Expergenti, Philippi.
Dies 5
Nonis antistes fulget Bonifacius, Anglis
Editus, ad Christum Oceani qui traxit alumnos.
Frisonum puro submittens colla lavaro.
In Aegypto Marciami.
Dies 6
121.0601B| Octonas Idus Ceratus episcopus ornat,
Urbem qui fulcit Gratiano principe dictam.
Nividuno civitate Amanti, Luci. Et depositio beati Claudi episcopi.
Dies 7
Paulus septenas praesul tuus, alta Byzanti.
Dies 8
Progenies meritumque pium quos junxit et ara,
Gildardus senas pariterque Medardus honorant.
In Caesarea Cappadociae, Luciani martyris.
Dies 9
Quinas Primus habet, juncto sibi Feliciano.
Passio sancti Vincenti martyris.
Dies 10
Quartae Basilide, et bis deno martyre vernant.
121.0601C| In Nicomedia, natale sancti Zachariae. In Antisiodoro depositio sancti Censuri episcopi.
Dies 11
Barnabas ternas exornat apostolus Idus.
Romae, natale sanctorum Restituti . . . . Et alibi Naboris et Felicis.
Dies 12
Cyrinus pridie effulget, Nazarque Naborque:
His et Basilidem festo sociamus eodem.
Dies 13
Idus illustrat Felicula virgo cruore,
Lac Petronilla tibi, verbum quam junxit, et aetas.
In Africa, Luciani, Fortunati, Crescentiani.
Dies 14
121.0601D| Octavo Julii et deno ante exordia mensis
Vates Eliseus simul Abdiasque refulgent:
Hic quoque Valerio et Rufino martyre gaudet.
Aurelianis civitate, depositio sancti Aniani episcopi. Et Elisei prophetae, et Feliculae.
Dies 15
Septeno deno Vitus cum virgine clara
121.0602A| Margarita, martyrii splendore nitescit.
Hocque Modestus, et alma nitet Crescentia virgo.
In Sicilia natale, sanctorum Modesti et Crescenti.
Dies 16
Sedecimo Cyricus, Julita cum genitrice
Clarescit vera Christi pietate fideque.
Et aliorum sanctorum quadringentorum martyrum.
Dies 17
Quindecimus septem quinquagenisque ducentis
Martyribus jocundam mittit ad astra coronam.
(Ardentis penetrat quoque Phoebus sidera Cancri.)
121.0602B| Aviti presbyteri.
Dies 18
Quartum cum deno pretioso sanguine fratres
Marcellianus pariter Marcusque sacrarunt:
Hunc quoque Balbina lustrat meritumque decusque.
Dies 19
Gervasius ter denum Protasiusque coronant.
Dies 20
Vitalisque pater natos sequitur duodeno.
(Centro hic solstitium medio summoque corruscat.
Tum Caesar Ludovice, cruento tempore functe,
In plures partes cessura sceptra relinquis.)
Dies 21
Martyr Rufinusque undeno et Marcia pollent.
Dies 22
121.0602C| Albanus decimo defendit laude Britannos:
Paulinusque Nolam meritis et nomine lustrat.
Et octingenti septuaginta novem martyres.
Dies 23
Anglorum nono Ediltrud de germine fulget.
Dies 24
Octavo natus colitur Baptista Joannes.
Dies 25
Septeno Romam Luceia exornat amore
Sancta pio, bis deno et bino martyre laeta:
Rex quibus Aceias socio collucet honore.
Et natale sancti Amandi confessoris.
Dies 26
Sextum martyr habet Paulus simul atque Joannes,
Germine, amore, fide, virtute, et sanguine fratres:
121.0602D| Cum quibus augusto radiat Constantia serto.
Thessalonica civitate, Luciae virginis, et Avietae regis. Et sancti Salvii martyris.
Dies 27
Hesperiam quinto antistes martyrque Zoelus
Martyribus cumulat junctus denisque novemque.
In Spaniis, Criscentis, Juliani, Clementis et Marcellini.
121.0603A| Dies 28
Praesule quartus ovat, verbi et doctore Leone.
Et vigilia apostolorum Petri et Pauli.
Dies 29
Tertius auratam sustollit ad aethera Romam
Martyrio pariter Petri Paulique beato.
Dies 30
Lemovicum pridie colitur Martialis honore
Junius his celsum festis determinat orbem.
In Africa, natale sanctorum Timothei, Zotici.
JULIUS.
Julius hinc flavis humeros redimitus aristis
Quos supplex, aris veneransque colat memoremus.
Dies 1
Primus qui veteris populi legisque sacerdos
121.0603B| Exstitit incensi primusque litavit ad aram,
Aaron orditur Julii sacratque Kalendas.
Has quoque contemptor mundi Carilefus honorat:
Salvius et sanctus Scalditum littora visit.
Egolisma civitate, depositio beati Eparchii confessoris, et sancti Galli.
Dies 2
Processus sextas retinet cum Martiniano
Nonas, martyrii laeto irradiante decore.
Et sancti Amati confessoris. Et sanctae Monegundis.
Dies 3
Pontifices quinas Anatolius, Eulogiusque.
In Edessa civitate, translatio corporis sancti Thomae apostoli, qui passus est in India.
Dies 4
121.0603C| Lauriane, tenes meritorum nomine quartas:
Ossaque Martini tumulo mutata venustant.
Dies 5
Domitius ternas dicat, et clarissima Zoe.
Auxit martyrio coetum quae jure beatum.
In Sicilia Agathonis. Et in Tonis civitate, natale Secundini. Et Isaiae prophetae, et Triphonis.
Dies 6
Eximius vatum pridie defectus in orbe
Martyrio Isaias, virtute, atque ore coruscat.
Tranquilline simul duplici splendore refulges,
Sanctorum genitor, sanctos comitate peremptos:
Tumque Goar Christi colitur famulusque sacerque.
121.0603D| Et octava apostolorum Petri et Pauli.
Dies 7
Pantaeni Nonis splendet meritumque fidesque.
In Alexandria, Apollonis. Et octava S. Martialis apostoli.
Dies 8
Octono ante Idus Cilianus, Procopiusque.
Excellent, Christum virtute et more secuti.
121.0604A| In Sicilia Pancrati. In Eraclea Joannis et Primoli.
Dies 9
Audax septeno pariterque Anatona claret:
Nec minus et contemptor opum sacer eminet Effrem.
In Tonis civitate, natale sanctorum Vitali et Fraterni episcopi. Theodosi episcopi et Generosi.
Dies 10
Sexto germana Christo pro sorte coronam
Progenies septena dicat, Felicitas alma
Quam genuit, gratamque Deo praemisit ad aram.
Romae, Priscillae et natale septem fratrum. Et sanctae Petrosae.
Dies 11
Martyrio quintum sancit Januarius, atque
121.0604B| Consimili decorat Pelagia sancta nitore.
Tum Beneventatis translata [e] montibus almi
Justa Patris Benedicti, nunc Liger altus honorat.
Et sancti Arnulfi confessoris, et Rustici presbyteri, et sancti Savini.
Dies 12
Hermagoram quarto supplex Aquileia frequentat,
Antistes precibus populum qui fulcit et urbem.
Et natale sanctorum Fortunati, et Armigeri, et sancti patris Arsenii.
Dies 13
Tertius Aegyptum praesentat Serapioni:
Atialus et martyr coelesti flore virescit.
121.0604C| In Alexandria Serapionis, Evangelii, Zenonis. Trophinae virginis. Et sanctae Praxedis virginis.
Dies 14
Antistes pridie et martyr petit aethera Focas.
Lugduno Gall. natale Justi episcopi. Sanctae Mariae Magdalenae. Et sanctae Symphorosae cum septem filiis.
Dies 15
Idibus effulgent Casianus, Cyriciusque:
Et Jacobus meritis celebratur episcopus amplis.
In Sirmia natale sanctorum Agrippini et Secundi.
Dies 16
Cum decima Augustum praesignans septima mensem
121.0604D| Hilarine tuo martyr nitet optime festo.
In Caesarea, sancti Pauli. Et sancti Mammetis. Et translatio sancti Justiniani.
Dies 17
Sedecimam votis Carthago spectat opimis;
Martyrii plebem duodecem laeta frequentans,
121.0605A| Scillitana simul capiti quos patria misit.
Mediolano, natale sancti Marcelli. Antisiodoro, depositio beati Theodosii episcopi.
Dies 18
Quindecimam genitrix septena prole dicavit,
Symphorosa pio pariter cum germine caesa.
(Fervidus ardentis petit hac sol signa leonis.)
Dies 19
Arsenius quartam denamque eremita venustat.
In Spaniis natale sancti Justi. Lugduni Gall. natale sancti Rustici presbyteri.
Dies 20
Et ternam denam Philibertus sanctus adornat.
121.0605B| Et natale Petri, Amabilis.
Dies 21
Praxedis duodena effulget virginis, atque
Prophetae Danielis nomine, fine, fideque.
Dies 22
Undecimam Christo felix miserante Maria
Ornat, septeno caruit quae daemone, quamque
Magdala progenitam signat cognomine origo.
Vandregisle tibi hac monachorum vota recurrunt.
Et natale sanctae Mariae Magdalenae.
Dies 23
Hinc decimam praeclarus Apollinaris honorat.
Romae, via Tiburtina, natale sancti Vincentii. Via Acula, natale sancti Primitivi.
Dies 24
121.0605C| Mox nonam Christina, Aquila, et Niceta sacrarunt.
In Armenia civitate, natale sancti Victoris.
Dies 25
Octavam Jacobus Zebedaei filius ornat,
Primus apostolicum vero pro Rege cruorem
Qui dedit: hunc Cucufas, Christoforusque sequuntur.
Dies 26
Septimam Adrianus tenet, Aemiliusque beati;
Marcianus cum quis simili virtute triumphat.
In Laudacie frige, natale sanctorum Juliani, 121.0605D| Felicis, Maximi et Saturnini.
Dies 27
Presbyter Hermolaus sexta martyrque coruscat.
In Syria, assumptio sancti Simeonis monachi. Et depositio sancti Aeteri episcopi.
Dies 28
Quintam Nazarius cum Celso possidet: hancque
Pantaleon martyr proprio sibi sancit honore:
121.0606A| Insignem meritis Petri Paulique beatis
Praesul Romanus Stephanus tum consecrat aram,
Templo quae Dionysii gemmata refulget,
Signis martyrii monitus, visisque fideque.
Dies 29
Felix, Simplicius, Faustinus et alma Beatrix,
Tricassique Lupus quartam communiter aurant.
Romae via Puerinse natale sanctorum Simplicii, Faustini et Beatricis. Et natale sancti Felicis.
Dies 30
Abdon, et Sennem designat tertia sanctos,
Regni quos Romae tribuit de germine Persis.
Dies 31
121.0606B| Martyrii pridie Fabium pia gloria texit.
Julius haec orbi excedens solemnia linquit.
In Africa civitate, natalem sanctorum Secundi, Dionysii. Antisiodoro, depositio Germani episcopi.
AUGUSTUS.
Augustus demum pleno jam farre refertus,
Quis nova sacra ferat, monstremus carmine sanctos.
Dies 1
Quos ferus in mortem Antiochus cum matre subegit,
Venturo sanguen qui Christo sponte dicarunt,
Augustas retinent Machabaei jure Kalendas.
121.0606C| Carcere Roma Petrum celebrat vinclisque reductum:
Eusebiumque suum Vercelli rite frequentant.
In Bituricas civitate, beati Archadi episcopi.
Dies 2
Nonarum Stephanus martyrque et papa beatus
Quarto festivae tribuit pia gaudia Romae.
Dies 3
Terno mox colitur Stephani solemne reperti,
Primus qui mortem Christi est moriendo secutus:
Gamaliel, Nicodemus, Abibon pariterque
121.0606D| Inventi, voto fulgent et laude perenni.
Dies 4
Justinus pridie proprio celebratur honore
Presbyter, innumeros sanctorum caede peremptos
Crudeli exquirens tumulis qui condecoravit.
Dedicatio sancti Joannis evangelistae.
Dies 5
Nonas Casianus, Memmius, atque Osvaldus
Rex pius Anglorum, merito et virtute retentant.
In civitate Augustiduno, passio sanctae 121.0607A| Affrae. Et sancti Cassiani episcopi. Et dedicatio sanctae Mariae.
Dies 6
Idibus octonis mortem passura crucemque
Christi sancta caro aetheream dedit ante figuram:
Praesul et his Sixtus Romae martyrque colendus;
Juxta et Felicissimus, Agapitusque triumphant.
[His quoque consurgunt autumni tempora laeta.]
Et natale sancti Androsii martyris.
Dies 7
Septenas pariter Donatus et Afra bearunt.
In Tuscia, civitate Arecia, natale sancti Donati episcopi. Et natale sancti Faustini.
Dies 8
121.0607B| Aethereum senis penetrat Cyriacus honorem.
Et in Nicomedia natale sanctorum Juliani, Nazari.
Dies 9
Romanus quinis martyr, milesque refulget.
In jejunia sancti Laurenti. Romae in cimiterio, depositio sancti Dionisi episcopi. Et sancti Martini Brivensis.
Dies 10
Quartis Laurenti merito splendescis opimo,
Ignem qui passus tortorem vincis iniquum.
Et in via Appia Felicissimi et Januarii.
Dies 11
Ternis flosque decusque pium petis astra Tyburti;
121.0607C| Has et Gauricus confessor possidet almus.
Rusticus ac Firmus Veronam sanguine lustrant.
Dies 12
Martyrii palmam pridie capis Euple peren nem:
Andreloque suus gaudet tunc martyr Gallus;
Edidit hunc Smyrna, Rhodani sed littora servant.
Romae natale sanctorum Grisanti et Dariae.
Dies 13
Idibus Hippolytum comitem Laurentius astris
Pro Christo parili recipit certamine passum.
Reginam meritis, virtute fideque colendam
Tellus tum venerans Radegundam Aquitana frequentat.
Dies 14
121.0607D| Quae decima et nona est Septembres ante Kalendas
Eusebium Romae sancit celebratque beatam.
In Africa, natale sancti Demetri.
Dies 15
Octava et decima mundi lux flosque Maria,
Angelico comitata choro petit aethera Virgo.
Dies 16
Septenam denamque tenes Arnulfe sacerdos.
121.0608A| In Alexandria, natale sanctorum Orionis et Agnatii.
Dies 17
Martyre sedecima effulget Mammete beato.
Et octava S. Laurentii Martyris.
Dies 18
Agapitus quintam decimam certamine sancit
(Erigone hic Phoebo sociat sua sidera virgo.)
Dies 19
Magnus et Andreas quarta denaque coruscant,
Septem nonaginta et quingenti comitantur
Quos pariter sancti: simul hos bis mille sequuntur.
Et sancti Magni martyris. Apparitio sanctae crucis. Et natale Alpiniani confessoris.
Dies 20
Et ternam denam Filibertus sanctus adornat.
121.0608B| Tertia post denam Samuele excellet, ab ipsis
Quem Domino cunis genitrix devota sacravit.
In Alexandria, natale sancti Dioscori. Et in Toronico castro, sancti Maximi confessoris.
Dies 21
Martyris hinc duodena Privati sanguine vernat.
In Lucania provincia natale sanctorum Valentini, Leonti.
Dies 22
Undecimam Romae Timotheus passus honorat:
Eduatumque suum celebrat plebs Symphorianum,
Mater quem Christo pariter moritura dicavit.
Dies 23
121.0608C| Lucius et Ptolomaeus denam virtute cocorant:
Ornantur Rhemis Timotheus, Apollinarisque.
Dies 24
Bartholomaeus nonam exornat retinetque beatus,
India quo doctore Dei cognovit honorem,
Herculis et Bacchi insanis vix eruta sacris;
Nunc illum fama est varia pro sorte sepulcri,
Aeoliam Liparen, Beneventi et templa tenere.
Tum quoque Genesio resplendet martyre Roma:
Audoenum tumque pium Rothomagus honorat.
Et sancti Genesii. Et sancti Apptati presbyteri.
Dies 25
121.0608D| Octava hinc Arelas celebrat te, sancte Genesi.
In Spania, natale sanctorum Justi et Pastoris.
Dies 26
Martyrio septenam Irenaeus et Abundius ornant.
Romae, in coemeterio, natale sanctorum Basillae et Maximi. Quintini martyris.
Dies 27
Rufe tuos recolens ostendit sexta triumphos.
121.0609A| In Campania, Capua, natale sancti Rufi. In Galliis, civitate Arelate, depositio sancti Caesarii episcopi.
Dies 28
Hermen quinta probat felici morte beatum.
Ecclesiae lumen, populis sacra norma fidelis,
Africa quo pastore, orbis doctore coruscat,
Augustine Pater, festo celebraris eodem;
Aurea quem servant Italis nunc templa sepultum.
Sanctonis alta sui Vibiani hac fulget honore.
Urbs Alemannorum recolit Constantia sanctum
Hac quoque Pelagium fuso pro sanguine clarum.
Et natale sancti Augustini episcopi. In 121.0609B| Africa, Faustini. Romae, natale sancti Ermis martyris. Averni, Juliani martyris.
Praeco Dei, Verbi vox et baptista Joannes,
Dies 29
Quem effera saltanti tribuerunt jussa puellae;
Insignit quartam meritorum laude perenni.
Virgo Sabina simul Romae sua templa revisit.
Dies 30
Tertia Felicis nitet Adauctique cruore.
Paulinus pridie Treverorum moenia lustrat,
Exsilio antistes vero pro dogmate clarus.
Et depositio sancti Eladi episcopi.
Augusti his demum clauduntur limina festis.
SEPTEMBER.
121.0609C| Miti September praegustans pocula Baccho,
Quos aris venerando colat memoretque canemus.
Dies 1
Pontifices Rhemis insigni nomine fulgent
Sixtus, Sinicius, meritis, vitaque Nivardus.
Legifer haeredem proprii quem liquit honoris:
Promissam populo terram qui forte per astra,
Per loca, per celsos montes distinxit et urbes,
Septembres Josue tenet orditurque Kalendas.
Priscus et has martyr trabeatus sanguine lustrat.
121.0609D| Praesul et his Senonum Lupus aede coruscat ab alta.
Has et Verenae rutilant solemnia sanctae.
In Campania, natale sancti Prisci martyris. Et alibi, natale sanctorum Sisinni, et Victoris episcopi.
Dies 2
Quartas hinc Nonas Lugdunum Justus honorat.
121.0610A| In Nicomedia natale sanctorum Zenonis, Gurgoni, Theodorae.
Dies 3
Ternis Antonine puer martyrque triumphas:
Tunc et Aristeus antistes de morte beatur.
Dies 4
Legis divinae lator susceptor, et auctor,
Colloquio, visuque Dei dignate frequenti,
Praecelso pridie tumularis monte Moyses,
Nulli post licuit cujus cognoscere bustum.
Tunc etiam Cabilon Marcelli sanguine vernat.
Et natale Aresti episcopi.
Dies 5
Nonis Ferreolus cum Ferrucione refulget;
Donatus Capuam, pariterque Arcontius ornant.
In Porto Romano natale sanctorum Taurini, Aristosi.
Dies 6
121.0610B| Vates Zacharias octonas obtinet Idus.
Romae via Salutaria natale sancti Eleutherii episcopi.
Dies 7
Antistes septenas servat Evortius, atque
Regali insignis Clodoaldus stirpe sacerdos.
Et natale sanctae Reginae martyris, cujus gesta habentur.
Dies 8
Qua Deus humanam suscepit Virgine formam
Illustrat senas ortus de luce Maria.
Martyr et Adrianus Romam tum sanguine comit.
Dies 9
Gorgonius quinas fama meritisque retentat,
Romae quem passum venerans nunc Gallia poscit.
Dies 10
121.0610C| Sosthines et Victor quartis memorantur, eamdem
Christi pro regno sortiti et laude coronam.
Romae, depositio beati Hilarii papae, per quem Victorius ordinem paschalem composuit.
Dies 11
Protus et hinc ternas fraterque Hyacintus honorant,
Qui Eugeniam pariter legem docuere sacratam.
Has simul et Felix cum felici morte dicavit,
Martyrio Regulae sancto pariterque beatae.
Dies 12
Martyr mox pridie celsum petit aethera Syrus.
121.0610D| Lugduno civitate, depositio beati Sacerdotis episcopi.
Dies 13
Idibus abba nitet merito et cognomine Amatus.
Andegavis civitate, depositio sancti Maurilionis episcopi. In Alexandria, Natale sancti Theodori episcopi.
121.0611A| Dies 14
Octono et decimo Octimbrem vocitante futurum,
Exaltata crucis fulgent vexilla relatae,
Perside ab indigna victor quam vexit Heracleus:
Corneliusque suam virtute et sanguine Romam
Antistes fulcit; Cypriano laeta coruscat
Carthago insigni doctore et martyre, totum
Ecclesiae scribunt cujus sacra dicta per orbem:
Praesulis hic etiam meritum celebratur Eparci.
Dies 15
Septenum denum Nicomedes presbyter ornat,
121.0611B| Virgo, tuus, Petronilla, comes, martyrque beatus.
Pontifices ara, meritis, vitaque colendi
Carnutes Leobinus, Aper Leucosque tuentur.
Et depositio Albini episcopi et sancti Nicomedis.
Dies 16
Hinc sexto deno Martinus papa beatur.
Eufemiamque pio sanctam veneramur amore.
Lucius hoc simul excellet cum Geminiano;
Condecorat pariter passos quos laurea Christi.
Et natale sanctorum Luciae et Geminiani.
Dies 17
Lambertus quintum denum virtute coronat;
Factio quem caesum semper tremebunda pavescit.
121.0611C| Et sancti Paulini episcopi.
Dies 18
Ore, fide antistes, signisque et sanguine martyr
Methodius quartum denum celebrandus honorat.
Aequatura diem solitum mox libra cohaeret.
In Alexandria, natale sancti Trophimi.
Dies 19
Virtutis specimen patiendi, et forma decusque
Martyrii Eustachius terno denoque triumphat.
In Galliis, civitate Vienna, natale sancti Ferioli martyris.
Dies 20
Virgoque bissenum Fausta atque Evilasius ornant.
121.0611D| (Libra pares lucis somnique hic efficit horas.)
Et vigilia Matthaei apostoli.
Dies 21
Deseruit Christo mundi qui lucra vocante,
Undecimum Matthaeus evangelico ore sacravit.
Passio sancti Matthaei apostoli.
Dies 22
Mauricius denum socia legione coronat.
121.0612A| Effuso mortem pariter quae sanguine vicit.
Et sanctorum Thebeorum Mauritii et sociorum ejus numero sex millium sexcentorum sexaginta sex.
Emmeramus cum socio comitatur honore,
Quem gens insignis Britannia voce reposcit.
Dies 23
Nonum Tecla tenet roseo perfusa cruore;
Liberiusque dicat Romanam papa per urbem
Levita et Socius merito splendescit honore.
Teclae virginis, et Januarii episcopi, et Socii diaconi.
Dies 24
Octavum sterili conceptus ventre Joannes,
Andochiusque sacrat martyrque et presbyter almus;
121.0612B| Quem Tyrsus Felixque pari comitantur amore.
Dies 25
Septeno Lupus antistes Lugduna revisit
Moenia, devotae pastor memorabilis urbi.
Ambiana micat Firmino martyre plebes.
In Asia, sancti Eucarpi. Et alibi, depositio sancti Marci.
Dies 26
Sexto martyr ovat Cyprianus, virgo beata
Quem Justina Dei fecit cognoscere regnum,
Artibus insanis tandem feriisque relictis.
Et depositio sancti Eusebii episcopi.
Dies 27
Quinto cum fratre excellet Cosmas Damiano:
Antimus hos sequitur, Leontius, Euprepiusque
121.0612C| Quinum, Christe, tibi sertum qui morte dicarunt.
Et sancti Eleutheri.
Dies 28
Faustus, Martialis quartum et Januarius ornant
Martyrii trabea simul et certamine clari.
Dies 29
Aetherea virtute potens, princepsque supernae
Militiae Michael terno sibi templa sacravit.
Depositio sancti Saloni episcopi.
Dies 30
Interpres legis veterisque novaeque probatus,
Instructor doctrinae, haeresis damnator iniquae,
121.0612D| Hieronymus pridie Septembrem claudit ovantem.
OCTOBER.
Spumanti musto pomisque Octimber onustus,
Quis pateras calathosque ferat sanctos memoremus.
121.0613A| Dies 1
Francos qui primus docuit domuitque feroces
Remigius, proprio Octimbrem praesignat honore:
Germanusque simul doctrina insignis et actu,
Tum propriam munit meritis Antisiodorum;
Qui Oceano fidei refugas, et dogma nefandum
Reppulit, et signis te Picta Britannia texit.
Hos virtute Bavo et sancto comitatur honore.
Et sancti Vedasti.
Dies 2
Mox sextum Nonatum Leodegarius ornat,
Seditione potens quem dux populusque peremit.
121.0613B| In Galliis, civitate Atraventinse, passio sancti Leodegarii martyris.
Dies 3
Euvaldi meritis, gente, et cognomine, et ara,
Doctrinaque pares, quintum sibi morte dicarunt.
Et natale sanctorum Eusebii, Ponti et Leonis.
Dies 4
Marcus, Marcianusque suo implent munere quartum,
Germine, martyrio, natura, et funere fratres.
Dies 5
Ternas tum Nonas Apollinaris honorat
Praesul, templa fraequens cujus Ravenna coronat.
121.0613C| In Aegypto natale sanctorum Forti diaconi, et Flavianae virginis.
Dies 6
Virgo Fides pridie hinc felici morte triumphat.
In Africa Rogatae, Saturninae, Faustini, et sancti Pardulfi confessoris.
Dies 7
Pontifices Nonas Linusque, Marcusque retentant
Natale sanctorum Marcelli et Apulei, et natale sancti Marci episcopi.
Dies 8
Octono ante Idus Demetri sancte bearis,
Nomine pro Christi tortores passus iniquos.
Dies 9
Exemplum fidei, parendi et norma salubris,
121.0613D| Excelsi Patris primum cognomine dictus,
Gentibus inde Pater coelesti sorte vocatus,
Septenas Abraham sancit retinetque beatus.
His quoque martyrio insigni trinoque coruscant
121.0614A| Orbem templa suo lustrantia lumine cunctum
Dionysius, aethereo qui splendet honore:
Gallia doctorem, Paulo instituente, beatum
Quem meruit, gemino comptum junctumque ministro.
Domninoque Itali claro cum martyre fulgent.
Dies 10
Senas justitiae titulis Lot sanctus adornat.
Cassius et Gereon, Victor, Florentius atque,
Martyrii comites plebs tum conjuncta triumphat.
In Africa, Eusebii, Heracli, et alibi, Sereni, 121.0614B| et Crescenti, et translatio corporis beatissimi Martialis.
Dies 11
Quinas mox Taracus, Probus, Andronicusque coronant,
Virtutis, mortisque pares quos gloria reddit.
In Acerno Siciliae, natale sanctorum Fausti, Januarii.
Dies 12
Idus tam quartas meritis Edistius auget,
Urbs Ravenna suo celebri quo martyre pollet
In Campania civitate, natale sanctorum Fortunati et Prisciani.
Dies 13
Ternas Marcellus, Faustus, Januarius implent.
121.0614C| Tum quoque Petre tibi, Dionysique sacratum
Templum; et Chrysantho, Dariaeque coruscat et ara,
Tulpia cum plano quo praeminet aequore castrum.
In Spaniis, Corduba civitate, sanctorum Fausti et Marciae. Lemovicas dedicatio sancti Salvatoris, et sancti Geraldi confessoris.
Dies 14
Callistus pridie antistes martyrque tropaeo
Praecellens, multo et comitatus martyre fulget.
Romae, via Aurelia, in civitate, natale 121.0614D| sancti Calixti episcopi.
Dies 15
Idibus inde tibi Maurorum turba vocatur,
Agrippina animis pariter quae laeta beatis
Militiam Christo virtute et morte dicavit.
In Capua, via Aurelia, natale sancti Fortunati.
121.0615A| Dies 16
Septeno denoque Novembrem qui venientem
Praesignat, Gallus colitur confessor; et una
Bis centum et decies septem memorantur, iniquus
Quos furor ob Christum simili mactavit honore.
In Africa, natale sanctorum Nerei et Saturnini.
Dies 17
Sedecimum sacer antistes Florentius ornat.
In Mauritania, natale sanctorum Donati et Des . . .
Dies 18
Lucas ter quinum festo officioque dicatum,
Monstrat, Paule, tuo Christum sermone locutus.
121.0615B| Regni calcatrix juxta et Triphonia claret.
(Scorpius autumni hinc moderatur tempora laeta.)
In Oriente, translatio corporis sancti Lucae evangelistae.
Dies 19
Beronicus bis septeno atque Pelagia fulget;
Quos pariter quadraginta atque novem comitantur.
In Antiochia Syriae, natale sanctorum Pelagiae, et aliorum quadraginta octo.
Dies 20
Ternum cum deno Caprasi martyr honoras.
Dies 21
Presbyter Asterius duodeno luce coruscat
Egregia, multos docuit qui vincere sanctos,
Undique bella piis duram minitantia mortem:
121.0615C| Hunc et Hila r ion eremi bonus accola comit.
Tunc numerosa simul Rheni per littora fulgent
Christo virgineis erecta tropaea maniplis
Agrippinae urbi, quarum furor impius olim
Millia mactavit ductricibus inclita sanctis.
Dies 22
Undecimum festo Philippus episcopus auget:
Hermes hoc ipso nitet, Eusebiusque beatus.
In Thracia civitate, passio sancti Leodegali, et sancti Philippi episcopi.
Dies 23
Severine, tuos decimo sacer inde colonos
Inspectas, primi radians de culmine templi.
In Trajanopoli Severi et Donati.
Dies 24
121.0615D| Nono quadrageni effulgent sexque triumpho
Romae, militia et sancto certamine clari.
Martinumque suum celebrans Vertanus adornat.
In Nicomedia sancti Vitalis, Felicis et Victoris.
Dies 25
Octavum Crispinus habet cum Crispiniano,
Flammas qui passi saevum vicere tyrannum.
Gemmas martyrii geminas veneramur eodem,
121.0616A| Chrysantum, Dariamque, novo quos munere Christi
Roma nunc vectos, tumulis Nova Cella venustat.
Qua Rheni celsis succedunt aequora silvis.
Hilarus hic etiam nitet amplo praesul honore.
Eodem die natale sancti Frontoni episcopi et confessoris.
Dies 26
Pontifices fama, signis, tumulisque coruscos
Septimus ostendit, vero de nomine Amandum,
Vedastumque, simul meritis et tempore junctos.
In Nicomedia natale sanctorum Luciani, 121.0616B| Marciani. Translatio corporis sancti Amandi.
Dies 27
Hinc sextum martyr pugnans Vincentius ornat:
Christete hoc pariter, Sabinaque virgo triumphat.
Et vigilia apostotorum Simonis et Judae.
Dies 28
Simonis et Judae praecellet quintus honore,
Quos opulenta Deo Persis mittente receptos,
Fidos martyrio et signis tumulare patronos
Promeruit, fidei cultrix si deinde fuisset.
Caesare nata micat Decio hic Cyrilla, beatis
Virgo animis, et cui Decius haud editor esset.
121.0616C| Hic etiam Matronae colitur per littora Faro.
Dies 29
Presbyter hinc retinens quartum Zenobius ornat.
In Luciana, natale sancti Quintini et Feliciani.
Dies 30
Terno Marcellus Christi galeatus amore,
Centuriam coelo dignam geminaque sacravit,
Martyribus bis centum et bis denis comitatus.
Et translatio corporis sancti Saturnini episcopi.
Dies 31
Quintinum pridie celebrant sua gesta beatum;
Qui insigni et vario ob Christum certamine victor,
121.0616D| Octimbrem clauso componit in orbe ruentem.
Et sancti Foilnani martyris.
NOVEMBER.
Nunc quoque quis longa vigilet sub nocte November,
Quos igilando canat promemus carmine sanctos.
Dies 1
Caesarius prima designat fronte Novembrem,
121.0617A| Eximio cujus laetatur Roma triumpho.
Mensis et hic reliquos stellato vertice vincens,
Uno omnes sanctos celebrans conjungit honore,
Regia quos coeli pariter retinetque fovetque.
Quartis, Victorine, sacer martyrque bearis.
Dies 2
Nonis: his etiam fulgent Julianus, hisque Benignus
Presbyteri fulgent virtute et sanguine clari.
Dies 3
Ternis Germanus, Vitalis, Caesariusque,
Theophilusque pari collucent lumine festi.
121.0617B| In Trajecto, depositio sancti Huccuberti episcopi.
Dies 4
Praesul hinc pridie Ruthenos Amantius ornat
In Africa, natale sanctorum Primi, Perpetuae et Victoris.
Dies 5
Nonis Zacharias vates, templique sacerdos
Eminet, ablatam nati qui munere vocem,
Vatis et officium prisco de more recepit.
Hasque sacer Felix, monachusque Eusebius augent.
Et sanctae Mariae et Secundae.
Dies 6
Idibus octonis martyr Felix celebratur.
In civitate Redonis Galliae, depositio sancti Melani episcopi, et sancti Leonardi 121.0617C| confessoris.
Dies 7
Septenas Amarante pia de morte sacrasti:
Has quoque Willebrordus habet, quo principe plebis
Fresonum multi Christum sensere vocantem.
In Nicomedia, Rogati, Donati, Primi et Juliae.
Dies 8
Senas ornantes Idus merito atque cruore,
Claudi, Castori, Simplici, Symphoriane,
Et Nicostrate, pari fulgetis luce coronae.
In Nicomedia, natale sanctorum Eusebi et Eustasii.
Dies 9
121.0617D| Quinae mox Idus Theodoro martyre vernant.
Dies 10
Quartis Modestus, Florentia, Tiberiusque
Trino martyrio trino pro nomine fulgent.
In Antiochia, natale sanctorum Demetri episcopi. Romae, depositio sancti Leonis episcopi.
121.0618A| Dies 11
Menas sanctus ovat ternis virtute fideque.
Confessor merito, officio, et sermone Sacerdos,
Atque fide Martyr, lato famosus in orbe
Martinus, votis, festoque vocatur eodem.
Exsilium, flagella, minas, tormenta necemque
Pro Christo perpessa simul Domitilla triumphat.
In Galliis civitate, dormitio sancti Martini episcopi. Et sancti Mennae.
Dies 12
Agrippina tuus pridie excellit Cunibertus:
Leonium Sequanae recolunt quoque littora sanctum.
In Caesarea Cappadociae, natale sanctorum 121.0618B| Germani et Eusebii.
Dies 13
Idus tunc haeres tuus, o Martine, retentat
Bricius exsilio, lacrymis, signisque probatus.
Et in Malbod., translatio corporis sanctae Aldegundis.
Dies 14
Octavam decimamque Decembres ante Kalendas
Clementinus habet, Theodotus, Philominusque,
Hac pariter passi tortoris jussa cruenti.
In Heraclea civitate, natale sanctorum Clementini, Heracli. Ipso die passio sancti Justi.
Dies 15
Septena Eugenius, martyr denaque nitescit.
121.0618C| In Africa civitate, natale sanctorum Saturnini et Demetri, et sancti Caesarii.
Dies 16
Eucherius sextam cum dena, Gregoriusque
Implent, Lugduni hic, Neocaesareae ille sacerdos.
In Capua, natale sanctorum Vitalis et Januarii.
Dies 17
Quindecima antistes Ligeris per littora, perque
Festivos populos, Anianus laude coruscat
Aeterna, merito, signis, prece, consilioque
Urbem qui propriam hostili de clade redemit.
(Arcitenens gelido hinc contristat sidere coelum.)
121.0618D| In civitate Hierapoli, natale sanctorum Victoris, Alphei et Romolae.
Dies 18
Hesychius martyr quartam denamque coronat,
Romanusque, urbs Antiochi quis laeta recurrit.
121.0619A| In Caesarea, Victoris, Maximi et Marciani.
Dies 19
Tredecimam Felicianus cum Severino
Cumque Exuperio, fidei certamine sancit.
In Caesarea, Januarii, Vitalis, Marciani. Augustoduno, Simplici episcopi.
Dies 20
Pontiane tibi duodenam Roma dicato
Obsequio sacrat, antistes martyrque beate.
In Spaniis, natale sancti Maximi presbyteri.
Dies 21
Abba Columbanus undenam sibi servat, ab ipso
Oceano multis vitae qui dogmata sanctae
Religione pia sparsit, sermone, manuque
Et vigilia sanctae Caeciliae.
Dies 22
121.0619B| Caecilia illustrat denam mox sancta nitore
Perpetuo, claris semper vulganda tropaeis,
Virgo hinc cognato, sanctoque hinc fulta marito.
Romae, passio sanctae Caeciliae virginis.
Dies 23
Nonam Papa tenet Clemens certamine, et altis
Virtutum titulis, mortem qui passus in undis,
Repperit exstructum divino munere templum.
Tum quoque septena genitrix cum prole, beato
Praecellens radiat Felicitas alma triumpho.
Hicque suos Trudon mundi contemptor adornat.
Dies 24
121.0619C| Chrysogonus meritis octavam et funere sancit.
In Blavia, sancti Romani.
Dies 25
Septenam Petrus antistes martyrque venustat,
Urbis Alexandri populus quo praeduce fultus
Errorum curvos spernit caecosque meatus.
Dies 26
Sextam Linae sacras roseo de sanguine papa
Et Siricii et Cassiani.
Dies 27
Martyrio quintam Agricola et Vitalis honorant.
Severi et Beati episcopi.
Dies 28
121.0619D| Silas, Paule, tuus quartam comes auget et ornat.
Theophini et Julii.
Dies 29
Ternam, Saturnine, tibi, Mauroque dicamus.
121.0620A| Item Saturnini, et Sisinnii, et Chrysanthi, et Dariae.
Dies 30
Andreas pridie praecellet apostolus, amplis
Virtutum fulgens radiis, titulisque per orbem,
Qui indomitos verbo signisque subegit Achaeos.
Brumalem haec claudunt populorum vota Novembrem.
DECEMBER.
Anni supremum dicemus tempore mensem,
Quorum festa colat brevibus referatque diebus.
Dies 1
Eligius Noviome tibi sub luce Decembrem
Prima designat condigno praesul honore.
Dies 2
121.0620B| Veri, Securique micat Nonarum sanguine quartus.
In Mauritania, sancti Saturnini, et Fortunati, et Maximi.
Dies 3
Africa Cassiano libat sub martyre ternis.
In Africa, natale sancti Joannis, Stephani et Victoris.
Dies 4
Tum pridie cum Victorio praecellet Heracleus.
In Laodicea metropoli, Felicis et Metrobi, et translatio sancti Benedicti abbatis.
Dies 5
Dalmatius martyr Nonas, Crispinaque servant.
In Africa, natale sanctorum Candoris, Privati, Fulgenti, et sancti Amanti.
Dies 6
121.0620C| Octonas Idus Nicolaus episcopus ornat.
In Africa, natale sanctorum Fortunati, Hermogenis, et Rogati.
Dies 7
Septenas retinet Polycarpus cum Theodoro.
Romae, natale sancti Eutyciani episcopi. Et octava sancti Andreae apostoli.
Dies 8
Eutyciane, nites senis felici papa cruore:
Has quoque Zenon habet conjuncto martyr honore.
Eusebii episcopi, Urani episcopi, et Successi episcopi.
Dies 9
Sebastianum quinis celebramus ab Urbe
Translatum, proprio quo Gallica rura patrono
121.0620D| Exsultant, ingens templum cui surgit et ara:
Antiquosque nitent aequantia culmina fastus.
121.0621A| Has quoque virgo sibi meritis Leucadia sancit.
In Alexandria, natale sancti Donati, Valentinae.
Dies 10
Eulaliam sancto quartis veneramur amore,
Hispaniam Emeritam cujus cruor ossaque servant.
Et natale sancti Damasi papae.
Dies 11
Romulidae Damasi ternis solemnia papae
Occurrunt, parilemque simul Victoricus, atque
Fuscianus habent festi votique nitorem
Ambiana virent quorum nunc rura cruore.
Romae, natale sancti Capitulini, et Praetextati. In Spaniis, sancti Eurici.
Dies 12
121.0621B| Hermogenes, Donatus, bis denique coruscant
Tum pridie et bini, conjuncto sanguine, sancti.
In Spaniis civitate Almerita, natale sancti Hermogenis.
Dies 13
Idus Syracusa tibi, Lucia, dicavit,
Paschasium Christi pro nomine passa tyrannum,
Spiritus immobilem quam sanctus fecit iniquis
Esse viris: Judoch pariter colerisque sacerdos
Egregie, Oceani cedunt cui saepe procellae.
Dies 14
Nonum cum decimo Jani de more Kalendas
121.0621C| Qui vocat, antistes Nicasius auget honore:
Spiridionque die praesul celebratur eodem.
Lugduni Galliarum, sancti Viatoris episcopi.
Dies 15
Octavum cum deno Maximine retentas,
Aureliana ferax praebent cui rura lyaeum.
Dies 16
Terni septeno et decimo pueri memorantur,
Impia qui Assyrii temserunt jussa tyranni,
Quorum nec crepitans valuit terrere fidelem
Constantemque animum fornacis flamma furentis.
Aurelianis civitate, sancti Maximi episcopi.
Dies 17
121.0621D| Ignatius sanctus deno sextoque triumphat,
Antiochenae urbis pastor, martyrque, ferarum
Quem dentes panem vivum fecere: sequuntur
Quem fuso ob Christum Rufus, Zosimusque cruore.
Et sancti Valentini.
121.0622A| Dies 18
Quindecimus demum Moysetis sanguine vernat.
Hinc Phoebum duplici Capricornus sidere gestat.
In Africa, natale sanctorum Victoris, Honorati et Vincenti.
Dies 19
Quartum cum deno Zosimus, Dariusque coronat.
In Nicea civitate Bithyniae, Zosimi, et Pauli.
Dies 20
Terno cum deno antistes, Zeferine, coruscas.
Natale sanctae Theclae.
Dies 21
Translati Thomae celebrat duodenus honorem,
121.0622B| Aurea quo structore Dei cognoscere honorem
India promeruit, signis commota tremendis.
(Solstitio hic Phoebus celsos remeare per axes
Incipit, hinc gelidam primum conversus ad Arcton.)
Dies 22
Undecimum celebrat triceno martyre Roma.
In Antiochia, natale sancti Basilei.
Dies 23
Victoria Christi decimus de Virgine fulget.
Romae, natale sanctorum Urbani, Cornelii et Victoris.
Dies 24
Nono venturae cumulantes munera luci,
Lumina, pervigilesque aras et templa paramus:
121.0622C| Virginibus quadraginta hic splendet quoque, coelo.
Quae dignam vitam voto et virtute dicarunt.
Dies 25
Octavo servi dignatus sumere formam,
Errantemque hominem veniens revocare Creator,
Partu virgineo mortales induit artus,
Eugeniam quoque tum memoramus, Anastasiamque.
In Bethlehem, nativitas Domini nostri Jesu-Christi.
Consimili Christum comitatus mente, fideque,
Dies 26
121.0622D| Septimus hinc Stephano Levita et martyre primo
Excellet, natum Regem passumque, beata
Qui vita Dominum pugna est et morte secutus.
Dies 27
Dilectus Domini, Verbi inspectorque divini,
Pectore de Christi fontem qui haurire perennem
121.0623A| Promeruit, sextum sancit lustratque Joannes.
In Epheso, assumptio sancti Joannis evangelistae.
Dies 28
Uberibus matrum rapuit quos dira cupido,
Regnandique sitis, Christum dum perdere natum
Herodes cupit, infantes quinto veneramur.
Dies 29
Vates rexque pius, divinae et stirpis origo,
Insignit quartum David sermone fideque:
Urbsque Arelas Trophimo gaudens pastore coruscat.
In Africa, natale sanctorum Saturnini, Honorati et Felicis.
Dies 30
Mansuetus ternum simul et Florentius ornant
121.0623B| Et natale Sereni.
Dies 31
Sylvester pridie Romanam papa per urbem
Laetantes populos votis sibi subdit amicis,
Pontificum primus tranquillam cernere pacem
Qui meruit, dominosque orbis purgare lavacro.
Virgo Columba simul palmam virtute perennem
Percipis, effuso Christum comitata cruore:
Cumque Potentiano, Sabinianus eodem
Occurrit festo, aequales ara atque triumpho;
Urbem qui Senonum primi docuere patroni
121.0623C| Haec tandem claudunt extremum festa Decembrem.
CONCLUSIO.
Haec nunc, Christe, tuo Deus,
Conscripsi breviter munere carmina,
Constans expetiit quae studio pervigili fides.
His digesta micant simul
Coelestis patriae et militiae agmina,
Summo perpetui quae radiant aethere luminis.
Quorum te veniam prece
Indignus rogitans obsecro criminum:
Multo supplicii namque premor perpetui metu.
Trinis ecce decenniis
Vitam dego miser; quintus et insuper
121.0623D| Aevi curriculis orbis adest atque meatibus.
Me nunc nil recolens boni
121.0624A| Egisse atque pii, concutior nimis;
Curae nam stimulant horribiles mentis ad intima.
Lapsum jam releva, Pater,
Tandem et praeteritis exue sordibus,
Squalet conscia quis mens, nimiisque angoribus tremit.
Sanctorum retuli canens
Hic certamina, praeclaraque martyrum
Vexilla ante oculos constitui, signaque ovantium.
Horum glorificat, Pater,
Sanguis te, jugiter mors loquitur pia:
Vivunt namque tuo praesidio et luce perenniter.
HYMNUS IN OMNES SANCTOS.
121.0624B| Christe, coelorum modulans caterva
Quem canit, laudat sitiens, cupitque,
Consonas laudes, petimus clientum
Cerne favendo.
Te chori Regem celebrant superni,
Civium turmae et recinunt piorum;
Celsa quos coeli retinens coruscat
Aula, fovetque.
Patriarcharum veneranda teque
Turba collaudans jugiter beata,
Percipit vitae sitiens perennis
Munera semper.
Te prophetarum resonant loquentum
Spiritus; missi quoque te per orbem
Praedicant verbi pariter ministri
121.0624C| Voce manuque.
Martyrum sanguis simul et triumphans
Cum sacerdotum tonat ore; casta
Virgines jungunt viduae et canoris
Tympana sistris.
Omnis ostendit Dominum docetque
Te poli summo radians in axe
Ordo, te servi canimus fideli
Cordis honore.
Tu libens nostrum petimus reatum
Solve, tu castam famulis piamque
Mentis aspirans cumula benigno
Munere laudem.
Gloriam coeli tibi vox perennem
Reddat exsultans, Pater, atque Nate,
121.0624D| Spiritus, regno quibus alme compar
Vivis eodem.