Martyrologium (Beda)

This is the stable version, checked on 2 Ianuarii 2022. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Martyrologium
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Martyrologium (Beda), J. P. Migne

EDITIO COLONIENSIS.

MENSIS JANUARIUS habet dies XXXI, Lunam XXX.

A. KALEND. JANUARII.

-- Circumcisio Domini nostri (0799A)Jesu Christi secundum carnem, et octava Dominici natalis. Romae natale sancti Almachii martyris, qui jubente Alypio urbis praefecto, cum diceret: Hodie octavae Dominici diei sunt; cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis: hac de causa captus, et a gladiatoribus occisus est. Item Romae sanctae Martinae virginis, quae sub Alexandro imperatore, (0800A)post multa tormenta gladio est occisa. Eodem die apud Spoletum civitatem Thusciae, sancti Concordii martyris, qui post plurima tormenta decollatus est. Item Romae via Appia coronae militum triginta. Apud Africam natale sancti Fulgentii, episcopi Ruspensis Ecclesiae, cujus vita virtutibus plena habetur. Apud Alexandriam sanctae Eufrosinae virginis. Ipso die sancti Paragodae, septimi Viennensis episcopi. Item sancti Basilii episcopi et sancti Eugendi abbatis.

B. IV NON. JANUARII.

-- Natale beati Macharii abbatis; (0801A)et in Ponto civitate Thomis trium fratrum: Argei, Narcissi, et Marcellini pueri, qui sub Licinio inter tyrones comprehensus, cum nollet militare, caesus ad mortem, et diu in carcere maceratus, in mare mersus martyrium consummavit. Corpus ejus ad litus delatum, et a religiosis viris depositum, magnis coruscat virtutibus. Et sancti Isidori episcopi et martyris. C. III NON. JANUARII.-- Romae natale sancti Antherii papae et martyris, qui vicesimus post beatum Petrum, cum duodecim annis, mense uno, diebus duodecim rexisset Ecclesiam, passus est sub Maximiano, (0802A)et in coemiterio Callisti sepultus est via Appia. In civitate Parisiensi sanctae Genovefae virginis, quae a beato Germano Altissidorensi episcopo Christo dicata, admirandis virtutibus late claruit, et usque ad octoginta annos in Christi servitute consenuit. Eodem die sancti Florentii Viennensis episcopi, et martyris octavi ejusdem urbis. Natale sancti Theogenis, martyris, et sancti Petri martyris. In Thomis civitate natale sancti Filii episcopi, qui post alia tormenta in mare est mersus. D. PRID. NON. JANUARII. -- Natale beati Titi, apostolorum discipuli, qui ordinatus est ab apostolo Paulo Cretensium episcopus; cui scripsit epistolam (0803A)omni Ecclesiae Dei utilissimam idem apostolus. Demum post praedicationis officium fidelissime consummatum, beatum finem adeptus, sepultus est in ecclesia ubi a beato apostolo fuerat dignus minister constitutus. Apud Africam natale sanctorum, Aquilini, Gemini, Eugenii, Marciani, Quinti, Theodoti et Triphonis, praeclarissimorum martyrum, quorum gesta habentur. Eodem die Romae sanctorum martyrum Prisci presbyteri, et Priscilliani clerici, atque benedictae religiosissimae feminae, tempore Juliani impiissimi Augusti, qui gladio martyrium compleverunt. Item Romae beatae Dafrosae, uxoris B. Fabiani martyris, quae post damnationem viri sui primum relegata est exsilio, deinde ab impio Juliano capite jussa est puniri. Et sancti Ferrutii martyris.(0803B) E. NON. JANUARII. -- Romae natale sancti Telesphori papae, qui septimus post Petrum apostolum (0804A)pontifex ordinatus, sedit annos undecim, menses tres, dies viginti unum. Hic constituit, ut septem hebdomatibus ante Pascha jejunium celebraretur, et in nativitate Domini nostri Jesu Christi missae nocte celebrarentur, ac hymnus angelicus, id est, Gloria in excelsis Deo, hora sacrificii missae celebretur, illustreque ad extremum sub Hadriano principe martyrium duxit. Item apud Antiochiam beati Symeonis monachi depositio, qui tertio decimo aetatis suae anno, huic saeculo abrenuntians, monasterium expetiit: ubi vix septimo die cibum sibi indulgens, psalterium infra quatuor menses didicit: postremo in columna, usque ad finem vitae suae stetit. Jerosolymae depositio Symeonis prophetae, qui Dominum Jesum in ulnis portavit.(0804B) F. VIII IDUS JAN. -- Epiphania Domini. Eodem die passio sanctae Marcae virginis. Quam cum Riciovarus (0805A)praesens torqueri et in ignem praecipitari jussisset, illaesa permansit. Deinde mamillis abscissis, et squalore carceris afflicta, super testas acutissimas et prunas volutata, orans migravit ad Dominum. G. VII IDUS JAN. -- Relatio pueri Jesu ex Aegypto. Et natale sancti Luciani Antiochenae Ecclesiae presbyteri et martyris, viri doctissimi atque eloquentissimi, qui passus est Nicomediae, sub persecutione Maximini, sepultusque Helenopoli Bithyniae. In Antiochia (0806A)beati Cleri diaconi et martyris, qui post plurima tormenta decollatus est. A. VI IDUS JAN. -- Neapoli Campaniae sancti Severini episcopi et confessoris, fratris beatissimi Victorini, clarissimi viri in miraculis; qui et ipse fratris imitator, post multarum virtutum perpetrationem, sanctitate plenus quievit: sepultus in loco, ubi priusquam ad episcopatum vocaretur, conversatus fuerat. Bellovaco sanctorum martyrum, Luciani et Messiani, et Timothei in Graecia.(0807A) B. V IDUS JAN. -- In Mauritania Caesariensi sanctae Marcianae virginis et martyris. Eodem die apud Antiochiam sancti Juliani martyris, et Basilissae conjugis ejus. Hi itaque sanctissimo voto casti conjuges, aliquot annos pariter vixerunt, carnem suam virginem Christo servantes, et monasteria de rebus suis instituerunt, ut ad decem millia monachorum pater beatus Julianus fieret. Basilissa vero multarum virginum mater, quarum multitudinem cum jam victricem praemisisset ad Dominum, ipsa conversatione vitae probatissima, inter verba orationis migravit ad Dominum. Julianus vero postmodum a Marciano praeside, per innumerabilia tormenta et cruciatus ad ultimum feriri jussus est, eum Antonio presbytero et Marcionella, et Celso puero, filio ejus.(0807B) C. IV IDUS JAN.-- Apud Thebaidem natale beati (0808A)Pauli, primi eremitae, qui a sexto decimo aetatis suae anno, usque ad centesimum tertium decimum solus in eremo permansit: cujus animam inter apostolorum et prophetarum choros ad coelum ferri ab angelis Antonius vidit. Sancti Igini papae, qui sedit Romae annos quatuor. Hic constituit clerum, et distribuit gradus. Sepultus est in Vaticano, tertia idus Jan. Apud Cyprum beati Nicanoris, qui unus fuit de septem primis diaconibus. D. III IDUS JAN. -- Apud Alexandriam natale sanctorum confessorum, Petri, Severi, Leucii, quorum gesta habentur. In Africa natale sancti Salvii. In hujus natali sanctus Augustinus verbum fecit ad populum Carthagine. Eductio Domini de Aegypto. E. PRID. IDUS JAN. -- Apud Achaiam natale sancti (0808B)Satyri martyris, civis Arabiae, qui transiens arte (0809A)quoddam idolum, cum exufflasset in illud, signans sibi frontem, statim corruit; ob quam causam decollatus est. Eodem die, sancti Archadii martyris, genere et miraculis clari. F. IDUS JAN. -- Romae via Lavicana coronae militum quadraginta, sub Gallieno imperatore. Pictavis sancti Hilarii episcopi et confessoris, qui ob catholicam fidem quadriennio apud Phrygiam relegatus, inter alias virtutes fertur quod mortuum suscitaverit. (0810A)Apud Viennam sancti Veri episcopi, qui praesedit Ecclesiae post sanctum Evantium. Treveris sancti Agritii episcopi, et octava Epiphaniae. G. XIX KALEND. FEBR. -- Apud Nolam Campaniae beati Felicis presbyteri. Hic a Maximiano Nolanae urbis episcopo, presbyterii honore praelatus est. Qui cum multa a perfidis pro nomine Christi pateretur, volentibusque omnibus ejusdem urbis, ut episcopus levaretur, non consensit; sed alterum eligens ad (0811A)pontificatus honorem, ipse duodecim post annos, cessante persecutione, Dominica die mysteriis confectis, data pace omnibus se in pavimentum oraturus projecit: moxque beati viri anima de carnis ergastulo egressa, felicia regna ipse vere felix conscendit: sepultusque est juxta urbem ab Helpido sancto presbytero, in loco qui dicitur Pincis, ubi claris fulget virtutibus. Apud Viennam sancti Cadeoldi episcopi. A. XVIII KALEND. FEBR. -- Abacuc et Micheae prophetarum, quorum corpora sub Arcadio imperatore divina revelatione reperta sunt. Item beati Macharii abbatis, discipuli beati Antonii, vita et miraculis celeberrimi. Ipso die beati Isidori, in sanctitate vitae, fide, ac miraculis praeclari. Apud Bituricas civitatem, translatio sancti Sulpitii episcopi et confessoris, qui (0811B)a pueritia sacris litteris eruditus, et sanctae conversationis luce conspicuus, etiam laicus virtutibus claruit: (0812A)post etiam coma deposita monachorum pater exstitit, atque inde ad episcopalem provectus cathedram, vita clarus quievit. Et sancti Mauri abbatis. B. XVIII KALEND. FEBR. -- Romae via Salaria in coemiterio Priscillae, natale sancti Marcelli papae: qui, jubente Maximiano imperatore, primo fustibus caesus, et a facie ejus, quem corripiebat, expulsus est. Hic fecit coemiteria in via Salaria, et viginti quinque titulos in urbe Roma constituit, propter baptismum et poenitentiam multorum, qui convertebantur ex paganis, et propter sepulturas martyrum. Post multos itaque annos in servitio Dei indutus cilicio defunctus est, et conditus aromatibus a Joanne presbytero, et beata Lucina, sepultus est in coemiterio Priscillae. Apud Arelaten sancti Honorati episcopi, cujus vita (0812B)doctrina et miraculis illustris refulsit. Et sancti Fursei confessoris.(0813A) C. XVI KALEND. FEBR.-- In Aegypto apud Thebaidem beati Antonii monachi, qui sine ulla scientia litterarum Scripturas divinas et memoriter audiendo intellexisse, et prudenter cogitando tenuisse praedicatur, multorumque monachorum pater vita praeclarissimus vixit: cujus corpus sub Justiniano imperatore divina revelatione repertum, Alexandriam delatum est, et in ecclesia B. Joannis Baptistae humatum. Apud Lingonas natale sanctorum geminorum Speusippi, Eleosippi, Meleosippi. Qui cum essent (0814A)viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla, et Lonella et Neone, martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris; gemini quidem in una arbore suspensi, ligatis manibus sursum, pedibus vero deorsum ita exstenti, ut pene putarentur ab ipsa membrorum compage separari; et post haec in ignem praecipitati, nec tamen laesi, inter verba orationum simul migrabant ad Dominum. D. XV KALEND. FEBR. -- Cathedra sancti Petri apostoli, qua primum Romae sedit. Eodem die natale (0815A)sancti Publii Athenarum episcopi, qui princeps insulae Mileti, cum navigantem beatum apostolum Paulum Romam sub custodia detentum, per triduum hospitio receptum, humane tractasset (ut beatus Lucas refert) patrem ipsius Publii contigit febribus et dysenteria vexatum jacere; ad quem cum intrasset B. Paulus, et imposuisset illi manus, et orasset, sanavit eum. Quem Publium adhaerentem sibi beatus apostolus postea ordinatum episcopum, ad praedicandum direxit: et praeclarus virtutibus, et doctrina praefulgens, ob Christum martyrio gloriose coronatur. Nam prius Dionysius, inde Publius iste Athenis praefuit. Ipso die natale sanctae Priscae virginis et martyris. Et in Ponto natale sanctorum martyrum, Mosei et Ammonii, qui cum essent milites, primo ad metalla (0815B)deputati, novissime igni sunt traditi.(0816A) E. XIV KALEND. FEBR. -- In Smyrna natale sancti Germanici martyris. Qui cum primaevae aetatis venustate floret, per gratiam virtutis Dei metum corporeae fragilitatis excludens, sponte praeparatam sibi bestiam damnatus a judice provocabat; ejus dentibus comminutus, vero pani, id est, Domino Jesu Christo moriens, pro ipso meruit incorporari. Eodem die sancti Pontiani martyris. Ipso die natale sanctorum Marii et Marthae, cum filiis suis, Audiface et Abacuc, nobilium de Persida, qui ad orationem venerunt Romam tempore Claudii principis; e quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues, manuum praecisionem, Martha in puteum projecta necata est, caeteri sunt decollati, et aliorum plurimorum.(0816B) F. XIII KALEND. FEBR. -- Romae Fabiani episcopi, (0817A)qui cum quatuordecim annos, menses undecim, dies duodecim Ecclesiae praeesset, passus est martyrium, tempore Decii, et in coemiterio Callisti sepultus. Hic regiones divisit diaconibus, et fecit septem diaconos, qui septem notariis praeeminerent, ut gesta martyrum in integrum colligerent. Eodem die sancti Sebastiani martyris, qui in tantum carus erat Diocletiano et Maximiano imperatoribus, ut principatum ei primae cohortis traderent. Quem Diocletianus ubi Christianum cognovit, jussit ligari in medio campo, quasi signum ad sagittam, et sagittari a militibus. Qui cum sagittis plenus, quasi hericius staret, putantes eum mortuum, abierunt. Nocte autem veniens quaedam mulier, nomine Hirene, tollere corpus, invenit eum vivum, et adduxit in domum (0817B)suam, et curam ejus egit; qui ubi convaluit, multos in fide confortavit, nec mora, ipsis imperatoribus apparens, hos prout digni erant, corripuit. Tunc jussit (0818A)eum Diocletianus in hippodromum palatii duci, et fustigari donec deficeret; quem mortuum, in cloacam maximam miserunt. Sed ille apparuit in somnis sanctae matronae Lucinae, dicens, juxta Circum invenies corpus meum pendens in unco, hoc sordes non tetigerunt; et dum levaveris, perduces ad Catacunbas, et sepelies me in crypta, juxta vestigia apostolorum; quae ipsa nocte veniens cum servis, totum ita complevit. G. XII KALEND. FEBR. -- Natale beatissimae Agnetis virginis et martyris, quae tertio decimo aetatis suae anno, in urbe Roma passa est. Haec dum ab scholis revertitur, a praefecti filio adamatur: quam cum nullo modo sibi associare voluisset, post multa tormenta in gutture ejus gladio percussa est. Passa (0818B)est autem beata Agnes sub praefecto urbis Simphoriano, vicario ejusdem urbis Aspasio. In Hispania civitate Tarracona natale sanctorum Fructuosi episcopi, (0819A)Auguli et Eulogii diaconorum, qui tempore Gallieni sub Aemyliano praeside, primo in carcerem trusi, deinde flammis injecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis, orantes ut urerentur, obtinuerunt, et mox unus e fratribus et filia praesidis, quae assistebat, viderunt sanctorum animas coelum conscendere coronatas. Apud Trecas sancti Patrocli martyris. A. XI KALEND. FEBR. -- In Hispaniis natale sancti Vincentii diaconi et martyris, qui cum Valerio episcopo suo a Caesaraugusta civitate Valentiam usque gravibus nexus catenis, jubente Daciano, perductus est, ibique fame et squalore carceris diu maceratus, tormentis equulei, et ungularum horrenda laceratione vexatus, etiam grabato ferreo diutissime (0819B)ustulatus, arvinae guttis, et crepitante sale perfusus est; post haec in teterrimum carcerem trusus, divaricatis in nervo cruribus, super acutissima testarum fragmenta projectus est; ubi nocte lux ingens apparuit, et virtute Dei solutus martyr inter angelos, a quibus visitari meruit, hymnum canebat, ita ut ipse custos crederet. Mane autem facto, cum jussisset eum Dacianus in lecto mollissimo reclinari, ut aliquantulum recreatus acrius denuo torqueretur, infatigabilem spiritum Christo reddidit. Tunc Dacianus (0820A)corpus ejus in campum feris et avibus jussit exponi; sed mox corvus divinitus ad custodiam ejus datus, non solum alias aves arcebat, sed et immanem lupum a sancto corpore repulit. Quod cum nuntiatum Daciano esset, jussit eum insutum culeo, in profundum maris cum gravissimo saxi pondere immergi; sed prius virtute Dei super undas natans ad littus delatus, et arenis conditus est, quam remiges portum tangere potuissent. Inde cum se sanctus martyr cuidam fideli anui Jonicae revelasset, cessante persecutionis rabie, a Christianis reverenter sublatus, et in basilica conditus est. In Galliis civitate Ebreduno, sanctorum martyrum, Vincentii, Orontii et Victoris. Romae ad Aquas Salinas natale sancti Anastasii monachi, et martyris de Persida, qui post plurima tormenta (0820B)carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Persis postremo in Perside multa poena affectus, atque ad ultimum decollatus est a rege eorum Chosroe, cum aliis septuaginta. Reliquiae corporis ejus prius Hierosolymis ad monasterium suum, deinde Romam delatae, venerantur in monasterio beati Pauli apostoli, quod dicitur ad Aquas Salinas; et sancti Vincentii presbyteri et martyris. B. X KALEND. FEBR. -- Romae sanctae Emerentianae (0821A)virginis et martyris, quae erat collactanea sanctae Agnetis, et dum oraret ad sepulcrum ejus, ut eam a gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. Et in Mauritania, civitate Neocaesareae, natale sancti Severiani, et Aquilae uxoris ejus, ignibus combustorum; in Philippis beati Parmenae diaconi, qui unus fuit de septem diaconibus. Qui traditus gratiae (0822A)Dei a fratribus, injunctum officium praedicationis plena fide consummavit, martyrii gloriam adeptus, Philippis quievit. C. IX KALEND. FEBR.-- Apud Ephesum natale sancti Timothei discipuli beati Pauli, qui apud Ephesum a beato apostolo episcopus ordinatus, post multos pro Christo agones dormivit; cujus corpus (0823A)cum reliquiis beati Andreae et Lucae vicesimo Constantii anno Constantinopolim translatum est. Apud Antiochiam sancti Babylae episcopi, qui persecutione Decii, posteaquam frequenter passionibus suis et cruciatibus glorificaverat Dominum, gloriosae vitae finem sortitus est in vinculis, de quo in decimo Ecclesiasticae historiae libro grande narratur miraculum. Nam cum Julianus imperator ad idolorum cultum conversus, quodam tempore Daphnis in suburbio Antiochiae juxta fontem Castalium litaret Apollini, et nulla ex his quae quaerebat, responsa susciperet, causasque silentii percontaretur a sacerdotibus, responderunt daemones, Babylae martyris sepulcrum prope assistere, et ideo responsa non reddi. Tunc ille venire Galilaeos (hoc enim nomine nostros appellare (0823B)solitus erat) et auferre sepulcrum martyris jubet. Mox igitur Christiani convenientes magna exsultatione succincti, sustulere arcam martyris, et psallentes in auribus profani principis, per sex millia passuum summis vocibus et cum exsultatione dicebant: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Et Neocaesarea (0824A)civitate natale sanctorum martyrum, Martioni, Musonii, Eugenii, Mitelli, qui igni traditi sunt, et reliquiae eorum in Axium fluvium dispersae. Et natale trium parvulorum, Urbani, Prilidani et Eupoloni. D. VIII KALEND. FEBR. -- Conversio sancti Pauli. Eodem die sancti Ananiae apud Damascum, qui beatum Paulum baptizavit. Apud Gabilonem civitatem sancti Severiani episcopi, mirandae sanctitatis et doctrinae viri: item natale Praejecti Arvernensis episcopi, et natale sancti Gregorii theologi. E. VII KALEND. FEBR. -- Natale sancti Polycarpi beati Joannis apostoli discipuli, qui ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit; et post dira tormenta ad ultimum positus in medio rogo, mucrone perfossus, tam largus profusus est sanguis, (0824B)ut ignem exstingueret. Passi sunt cum eo et alii duodecim ex Philadelphia venientes. Tunc etiam Germanicus, athleta Christi insignis, glorioso martyrii agone translatus est; nam cum a judice damnatus fuisset ad bestias, ultro sibi praeparatam bestiam provocavit, despiciens temporalem mortem, et coronam vitae aeternae veloci fine adipisci desiderans. (0825A)Eodem dic natale sancti Theogenis martyris, et aliorum sex. Apud Bituricas civitatem, sancti Sulpitii episcopi et confessoris. F. VI KALEND. FEBR. -- Natale sancti Joannis episcopi Constantinopolitani, cognomento Chrysostomi, qui verbo atque exemplo plurimum profuit Christianae religioni. Item beati Mauri abbatis monasterii Bobacensis. Et apud Bethleem dormitio beatae Paulae matris Eustachii virginis Christi. Quae cum esset e nobilissimo senatorum genere, abrenuntians saeculo, et opibus suis in pauperes erogatis, Christi consecuta est paupertatem, et apud praefatum oppidum (0826A)Dominica nativitate gloriosum monasterii virginalis exstitit mater. Hujus vitam virtutibus admirandam sanctus Hieronymus scribens, testatur eam longo coronatam esse martyrio. Et sanctorum Doti, Juliani, Vincentii et aliorum XXVII. G. V KALEND. FEBR. -- Natale sanctae Agnetis secundo. Et in civitate Apollonia, Leucii, Tyrsi, Calenici martyrum, qui tempore Decii imperatoris sub praesidibus Cumbritio, Silvano et Baudo, diversis tormentorum generibus excruciati. Primus et ultimus abscissione capitis, medius coelesti voce evocatus, spiritum reddens martyrium consummaverunt, (0827A)et in Christo quieverunt. Apud Alexandriam B. Cyrilli episcopi, qui catholicae fidei praeclarissimus exstitit propugnator. Et in monasterio Leomanensi Joannis presbyteri, viri Dei. A. IV KALEND. FEBR. -- Romae natale Papiae et Mauri, militum, tempore Diocletiani, qui videntes constantiam Saturnini et Sisinii martyrum, conversi sunt ad fidem, statimque jussum est a Laodicio urbis praefecto, ut os eorum, qui Christum confitebantur, cum lapidibus contunderentur, et retruderentur in carcerem, ubi baptizati sunt a beato papa Marcello, quos post dies duodecim eductos jussit sterni in terram, et fustibus caedi; deinde levatos de terra plumbatis caedi, donec exspirarent. Quorum corpora colligens nocte Joannes presbyter, sepelivit (0827B)via Numentana ad nymphas beati Petri, ubi baptizabat. Scriptum est in gestis beati papae Marcelli: Treveris depositio beati Valerii episcopi, discipuli sancti Petri apostoli. B. III KALEND. FEBR. -- Apud Antiochiam passio sancti Hippolyti, qui Novati schismate aliquantulum deceptus, operante gratia Christi correctus, ad (0828A)charitatem Ecclesiae rediit, pro qua, et in qua, postea illustre martyrium consummavit. Hierosolymis beatissimi Matthiae episcopi, de quo mira et fide plena gesta narrantur, qui multa pro Christo perpessus, ultimo in pace vitam finivit, qui octavus post Jacobum rexit Ecclesiam. Item beati Alexandri. Hic Deciana persecutione pro confessione fidei judiciis sistitur, et vinculis carceris traditur. Qui cum longaevae aetatis veneranda canitie praefulgeret, postquam frequenter passionibus suis glorificaverat Dominum, cum de vinculis ad tribunalia, et a tribunalibus revocaretur ad vincula, inter ipsa vicissim sibi succendentia tormenta bono fine quievit. In Albodio monasterio natale Aldegundae virginis, quae temporibus Dagoberti regis Francorum ex nobili genere (0828B)progenita, virginitatis propositum elegit, in quo et permansit, saepiusque, illi angelica visio revelata fuit, exhortans eam, ut in proposito permaneret, novissime vero cum magna claritate coelestis luminis ad vitam migravit. C. PRID. KALEND. FEBR.-- Apud Alexandriam natale sancti Methrani martyris, quem pagani correptum (0829A)jubent impia verba proferre. Quod illo recusante, omne corpus ejus fustibus colliserunt, vultumque et oculos acutis calamis terebrantes, extra urbem cum cruciatibus expulerunt, ibique quod in eo (0830A)supererat spiritus lapidibus ejecerunt. Item Saturnini, Thyrsi et Victoris, et apud Tridentinam urbem, beati Vigilii episcopi et martyris; et natale sanctorum, Rarsi, Zotici, Ammonini, et Publii. FEBRUARIUS, Habet dies XXVIII, lunam XXIX; in bissextili anno dies XXIX. D. KALEND. FEBR. -- Apud Antiochiam passio (0829B)sancti Ignatii episcopi et martyris. Apud Smyrnam sancti Pionii martyris, qui persecutione Antonini Veri, post insuperabilem responsionum constantiam, et squalorem carceris, ubi multos fratrum ad martyrii (0829C)tolerantiam suis exhortationibus roboravit, ad ultimum cruciatibus multis vexatus, clavis confixus, (0830B)et ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo vitae finem sortitus est. Passi sunt cum eo et alii XV. Eodem die B. Effrem Edessenae ecclesiae diaconi. Apud Scotiam sanctae Brigidae virginis, cujus vita miraculis claruit. Quae cum lignum altaris in testimonium virginitatis tetigisset, viride factum est. Et natale sancti Pauli episcopi civitatis Trecassinae, cujus et vita virtutibus claruit, et mors pretiosa miraculis (0830C)commendatur. In Graecia sancti Polycarpi episcopi, et in Ravenna sancti Severi episcopi.(0831A) E. IV NON. FEBR. -- Purificatio sanctae Mariae, quando cum infante repraesentata est in templo. Apud Caesaream beatissimi Cornelii centurionis, quem beatus Petrus baptizavit: quique apud praefatam urbem episcopali honore sublimatus, quievit. Romae sancti Aproniani martyris, qui sub persecutione Maximiani imperatoris, cum praesentasset aspectibus Laodicii praefecti beatum Sisinium diaconum eductum de carcere (erat enim commentariensis) et subito factam lucem vidisset, vocemque pariter audisset, tremefactus cecidit ad pedes Sisinii diaconi, dicens: Adjuro te per Christum quem confiteris, ne (0832A)tardes me baptizare, faciasque me pertingere coronam. Quem beatus Sisinius baptizatum, ad consignandum sacro chrismate Marcello papae obtulit. Quo praefectus comperto, jussit eum capitalem subire sententiam. Perductus est itaque via Salaria milliario secundo, et truncatus capite, martyr victorque decessit. Aurelianis depositio Siccariae virginis Deo sacratae. In foro Sempronii sanctorum Laurentii, Hippolyti, et natale sancti Fortunati. F. III NON. FEBR. -- Apud Sebasten civitatem Cappadociae, passio sancti martyris Christi Blasii episcopi, qui sub Agricola praeside capite truncatus (0833A)est cum duobus puerulis, filiis unius mulieris de illis septem, quae per praedicationem ejus confortatae, et sub eodem praeside sunt martyrizatae. Lugduni depositio beati Lupicini episcopi. Viennae sancti Eventii gloriosi episcopi. In Africa beati Celerini diaconi et confessoris; et sanctorum martyrum Celerinae aviae ejus, et Laurentini et Ignatii; quorum prior patruus, sequens avunculus ipsius fuit, de quorum omnium gloriosis laudibus exstat B. Cypriani epistola.(0834A) G. PRID. NON. FEBR. -- In civitate Aegypti, quae appellatur Thmuis, passio B. Phileae, ejusdem urbis episcopi; et Philoromi tribuni militum Romanorum, cum quibus etiam innumera multitudo fidelium, ex eadem urbe pastoris sui vestigia sequens persecutione Diocletiani martyrio coronata est. In foro Symfronii natale Gemini, Gelasii, Mamni, Aquilini et Donati. Item Themoi, Gelasii. A. NON. FEBR. -- In Patras civitate ordinatio episcopatus sancti Andreae apostoli. Apud Siciliam (0835A)civitatem Cathanensium passio sanctae Agathae virginis sub Quintiano consule, tempore Diocletiani; quae post alapas et carcerem, post equuleum et torsiones, post mammillarum abscissionem, sed a Domino sanationem; post volutationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere consummata est. Viennae beati Aviti episcopi, cujus fide et industria atque mirabili doctrina, tempore Godobardi regis, ab infestatione Arianae haereseos Galliae defensae sunt, et sanctorum Felicis, Fortunati et Saturnini. B. VIII IDUS FEBR. -- Romae via Appia in coemiterio ejusdem passio sanctae Sotheris virginis. In Caesarea Cappadociae natale sanctae Dorotheae virginis, et Theophili sub Apricio praefecto. Quae cum commendata esset duabus sororibus, id est, Christae (0835B)et Calistae, quae a fide nuper apostatarant, victae (0836A)doloribus, ut eam averterent a Christo, eas iterum convertit ad Christum, ita ut in cupam missae per praefectum, incensae ad martyrii palmam pervenerint. Postea vero Dorothea ducta ad locum poenarum, ubi et passa est, cum a Theophilo quodam scholastico irrideretur, quod ad paradisum vadens, a sponso suo Christo rosas et mala ei mitteret; quae statim promisit se esse missuram. Ubi ergo ventum est ad locum, in quo jugulanda erat, paulisper oratione facta, protulit orarium suum, et vocato ad se quodam puerulo annorum sex, misit Theophilo, dicens: Dic ei, Dorothea ancilla Dei, mittit tibi mala de paradiso sponsi sui Christi. Is accipiens, et gratias agens, quod petitionem ejus implesset; coepit sibi faciem tergere, tantaque repente suavitate perfusus (0836B)est, ut tota mente mutaretur; et cum grandi (0837A)exsultatione et clara voce saepius replicaret: Benedictum nomen Domini mei Jesu Christi, ob hanc confessionem mox et ipse tentus, ac suspensus in equuleo tanta crudelitate tortus est, ut omnes circumstantes horrescerent, novissime caeso capite martyrium consummavit. Apud Arvernam urbem natale sancti Anatholii martyris. In Gallia civitate Aderato, depositio sancti Vedasti episcopi et confessoris. Et in Ellone monasterio depositio sancti Amandi episcopi et confessoris. Romae Zotici, Irenaei, Jacincti et Amantii. In Oriente sanctae Sotheris virginis, quae graviter et diutissime alapis caesa, cum centum quoque, poenarum genera vicisset, gladio martyrium consummavit. C. VII IDUS FEBR.-- In Britanniis civitate Augusta (0837B)natale sancti Auguli episcopi et martyris; et sancti Moysetis venerabilis episcopi, qui primo quidem in eremo solitariam vitam ducens, meritis et virtutibus ac signis quae faciebat per illum Deus, magnifice innotuit, qui postmodum petente Manvia Saracenorum regina, episcopus gentis illius factus, fidei catholicae custodivit intemerata consortia, et gentem cui datus fuerat episcopus, ex grandi parte ad fidem Christi convertit, sicque in pace quievit. D. VI IDUS FEBR. -- Romae natale sancti Pauli (0838A)episcopi, et Julii papae. Apud Armeniam minorem natale sanctorum Dionysii, Aemiliani et Sebastiani. Apud Alexandriam natale sanctae Cointhae martyris. Hanc pagani correptam ad idota perducentes, adorare cogebant. Quae cum illa execrans recusaret, vincula pedibus ejus innectentes, et per plateas totius civitatis eam trahentes, horrendo supplicio discerpserunt. Et sanctae Helenae reginae. E. V IDUS FEBR. -- In Alexandria sanctae Apolloniae virginis, cui persecutores omnes primum dentes excusserunt; deinde constructo ac succenso rogo, cum comminarentur vivam se eam incensuros, nisi cum eis impia verba proferret. At illa ut rogum vidit esse succensum, paululum quid intra semetipsam deliberans, repente de manibus impiorum prorupit, et (0838B)in ignem quem paraverant, sponte prosilivit; ita ut perterrerentur etiam ipsi crudelitatis auctores, quod promptior inventa est ad mortem femina, quam persecutor ad poenam. Suevo apud Cyprum natale sancti Alexandri, Ammonii. Item Ammonis, et aliorum triginta octo. F. IV IDUS FEBR. -- In Campania natale sancti Sylviani episcopi et confessoris. In Bethleem civitate Judaeae, sub Herode rege passio sancti Andreae apostoli. Sanctonis civitate depositio sancti Trojani episcopi (0839A)et confessoris, et Baldegundis abbatissae. Romae via Lavicana militum decem, et depositio sanctae Scholasticae virginis. G. III IDUS FEBR. -- Romae Calocerii et Parthemii. Lugduni sancti Desiderii episcopi et martyris. Apud Viennam sancti Simplidis episcopi et confessoris. Item Alexandriae depositio Eufrosinae virginis, quae in monasterio mira virtute abstinentiae et miraculis claruit. A. PRID. IDUS FEBR. -- In Hispaniis civitate Barcinomae natale sanctae Eulaliae virginis, quae passa est tempore Diocletiani imperatoris, sub praefecto Hispaniarum Datiano; quando sub eodem apud Barcinomam, sanctum Cuxupatem, et apud Gerundam, sanctum Felicem gloriosas constat martyrii accepisse (0839B)coronas. In Africa passio sancti Damiani militis. In Alexandria Modesti et Ammonii infantum: et depositio Simplicii episcopi et confessoris. B. IDUS FEBR. -- Apud Antiochiam natale Agabi prophetae, de quo beatus Lucas scribit in Actibus (0840A)apostolorum. In Militana civitate Armeniae natale sancti Polyocti martyris, qui Latine interpretatur multum orans. Et natale sancti Gregorii papae, qui rexit Ecclesiam annos sedecim, Leonis et Constantini imperatorum tempore. Hic vir castus, et in divinis Scripturis eruditus; hic in Germania per Bonifacium episcopum verbum salutis praedicavit: ille Quadragesimali tempore, ut quinta feria jejunium atque missarum celebritas fieret, quod non agebatur, instituit. Lugduni depositio B. Stephani episcopi. C. XVI. KAL. MARTII.-- Romae natale sancti Valentini presbyteri, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia fustibus caesus est, et sic decollatus est sub Claudio Caesare. Eodem die natale sancti Valentini Interamnensis episcopi, qui tentus a paganis (0840B)ac virgis caesus, post diuturnam caedem custodiae mancipatus, cum superari non posset, medio noctis silentio ejectus de carcere, decollatus est jussu furiosi Placidi, Urbis praefecti. Tunc Proculus, Ephibus et Apollonius, discipuli ejus transferentes corpus (0841A)ad suam ecclesiam Interamnae urbis, noctu sepelierunt. Ubi cum quotidianis vigiliis incubarent, tenti a gentilibus custodiae sunt traditi consulari Leontio; quos ille jussit noctis medio suis tribunalibus praesentari, et cum a fide revocari, nec blandimentis nec minis possent, jussit capite caedi, qui non longe sunt a corpore sancti Valentini sepulti. Eodem die sanctorum martyrum Vitalis, Feliculae et Zenonis. Apud Alexandriam sanctorum Bassi, Antonii, Protolici, qui immersi sunt mari. Item Cirionis presbyteri, Moseos, Bassiani lectoris, Agathonis exorcistae, qui omnes igni combusti sunt. Item Dionysii, Ammonii decollatorum. D. XV KAL. MARTII. -- Romae sancti Cratonis martyris. (0842A)Qui cum haberet filium Cerimonem nomine scholasticum, qui inciderat in aegritudinem gravissimam, eumque beato Valentino episcopo ad sanandum obtulisset, sub tali conditione, ut si puer sanaretur, ipse cum omni domo sua fieret christianus, sanato puero, quod promiserat, implevit; atque cum uxore et universa domo baptizatus, non multis post diebus martyrio est consummatus. In Galliis civitate Vasionense, depositio Quinidii episcopi, cujus mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur. In Antiochia natale sancti Joseph diaconi, Zenonis. Interamnae, natale sanctae Agapae virginis, Saturnini et Castulae. In civitate Prexia sanctorum Faustini et Ionitae martyrum.(0843A) E. XIV KAL. MARTII. -- Natale sancti Onesimi apostoli, de quo B. apostolus Paulus Philemoni familiares litteras mittit. Quem beatus idem apostolus episcopum ordinans, praedicationisque verbum ei committens, apud Ephesiorum civitatem reliquit, cui episcopus post beatum Timotheum et ipse resedit. Hic Romam perductus, atque ibi per fidem Christi lapidatus, sepultus est Christi martyr primum ibi, inde ad loca, ubi fuerat ordinatus episcopus, corpus ejus delatum est. Et in Cumis natale sanctae Julianae virginis, quae tempore Maximiani imperatoris primo a suo patre Africano caesa, et graviter cruciata, deinde et a praefecto Eleusio, quem sponsum habuerat, nuda virgis caesa, et a capillis suspensa est, et plumbo soluto capite perfusa, et rursum in carcerem recepta, (0843B)ubi palam cum diabolo conflixit, et rursus (0844A)evocata rotarum tormenta, flammas ignium, ollam ferventem superavit, ac decollatione capitis martyrium consummavit. Quae passa est quidem in Nicomedia, sed post paucum tempus Deo disponente in Campaniam translata. Apud Aegyptum Juliani, cum aliis numero quinque millibus. F. XIII KAL. MARTII. -- In Babylonia natale Polichronii episcopi ejusdem civitatis, qui praesente Decio persecutore, ore lapidibus caeso, manibus extensis, oculos ad coelum elevans, emisit spiritum. Scriptum est in passione sancti Laurentii. G. XII KAL. MARTII. -- Hierosolymis beati Symeonis episcopi et martyris, qui traditur propinquus Salvatoris secundum carnem fuisse; constat tamen quia Cleophas, cujus filius iste fuit, frater erat Joseph. (0844B)Eodem die sanctorum martyrum Claudii, et (0845A)uxoris ejus Praepedignae, et filiorum Alexandri, et Cutiae, fratris Claudii beati Maximi. Qui cum essent praeclarissimi generis, agente fratre eorum Gabinio presbytero, baptizati sunt a beato Gaio, pontifice Romano, et postmodum tenti sunt, jubente Diocletiano a judice impio Julio; et Claudius quidem cum uxore sua et filiis deportatus in exsilium, deinde incendio concremati odoriferum sacrificium martyrii Deo reddiderunt, ac sic postmodum apud Hostiam in mare jactati sunt, quorum reliquias Christiani perquisitas juxta civitatem sepelierunt. A. XI KAL. MARTII. -- Romae sancti Gabinii presbyteri, patris beatissimae Susannae: qui a Diocletiano diu in custodia vinculis afflictus, pretiosa morte coeli gaudia comparavit. In Africa natale sanctorum (0845B)Publii, Juliani, Marubii. Item Juliani, Marcelli, Tuli, Lampasi, Inauli. B. X KAL. MARTII. -- Romae natale Gaii, papae. Et in Cypro natale Potamiae, Nemersi et Didymi, et alibi (0846A)Victoris, martyrum, et Coronae, et aliorum viginti. Apud Tyrum, quae est urbs maxima Phoenicis, natale beatorum martyrum, quorum numerum Dei scientia sola colligit, quos jubente Diocletiano Veturius magister militiae diversis tormentorum generibus sibi invicem succedentibus, occidit. Primo flagris per omne corpus martyres Dei dilaniabantur, post haec tradebantur ad bestias; adhibebantur leones, ursi, pardi, apri quoque et tauri; sed a nullo horum laesi, ad ultimum gladiis peragunt, quod bestiis nequiverunt. Hos ducebant Tyrannio et Sylvanus episcopi, qui postea bestiarum morsibus martyrium compleverunt. Pelenus atque Linus episcopi cum plurimis clericis igne consumpti, Zenobius presbyter capite caesus. C. IX KAL. MARTII.-- In Africa natale sanctorum (0846B)Veroli, Servoli, Secundini, Siricii, Felicis, Saturnini, Fortunati, et aliorum sedecim. Et depositio Eucherii episcopi. Apud Siciliam sanctorum martyrum 79, sub Diocletiano per diversa tormenta confessionis (0847A)suae coronam a Christo sibi paratam percipere meruerunt. D. VIII KAL. MARTII. -- Cathedra sancti Petri, qui sedit apud Antiochiam, ubi et primum cognominati sunt discipuli Christiani. Apud Alexandriam Abilii episcopi, qui post B. Marcum secundus episcopus, tredecim annos sacerdotium ministravit. In Ierapoli sancti Papiae episcopi, auditoris Joannis apostoli. Viennae sancti Pascasii episcopi et confessoris. Item beati Aristionis, qui fuit unus de 72 discipulis Christi. In Nicomedia natale sanctae Teclae virginis, discipulae sancti Pauli apostoli, quae sub Nerone imp. pro Christi nomine igni est tradita, sed non exusta: postea serpentibus atque bestiis deputata, sed a nullo eorum est laesa; ad extremum vero in Seleucia cum virginitatis martyrio atque virtutum honore per (0847B)somnum pacis migravit ad Dominum. Romae via Tiburtina ad sanctum Laurentium natale sanctae Concordiae, quam Deciana persecutio trucidavit. E. VII KAL. MARTII. -- In Pannoniis natale sanctorum (0848A)Seroneti, Antigonii, Rutuli, Libi. Ipso die sancti Polycarpi presbyteri et confessoris, qui cum beato Sebastiano plurimos ad fidem Christi convertit, atque ad martyrii gloriam cohortando perduxit. Apud Sirmium natale sancti Syreni monachi, qui tempore Maximiani imperatoris, cum unus ex do mesticis ejus uxorem, hora incongrua in horto, quem ipse sibi excolebat, deambulantem, acrius increpando repulisset, jubente Maximiano tentus, et Christianum se esse confessus, capite caesus est. Item aliorum 62, qui ibidem passi sunt. Et vigilia sancti Matthiae apostoli. F. VI KAL. MARTII. -- Natale sancti Matthiae apostoli, qui de septuaginta discipulis pro Juda traditore ab apostolis electus, sorte in apostolatum subrogatus, in Judaea Christi Evangelium praedicavit. Et inventio (0848B)capitis praecursoris, tempore Marciani principis, quando idem praecursor duobus monachis assistens praecepit, ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes, caput suum ibi requirerent, (0849A)et inventum digno honore reconderent; quod ab eis inventum et assumptum, sed non multo post culpa incuriae perditum, perlatum est Emessam ab aliis, et in quodam specu in urna sub terra non pauco tempore ignobiliter reconditum est; donec denuo sese suumque caput ostendit Marcello cuidam religioso presbytero, dum in eo specu habitaret. Ex quo tempore coepit in eadem civitate B. Praecursoris decollatio ipso die quo caput inventum sive elevatum est celebrari. Apud Caesaream Cappadociae natale B. Sergii martyris, cujus gesta praeclara habentur. G. V KAL. MARTII. -- Apud Aegyptum natale sanctorum Victorini, Victoris, Nicofori, Claudiani, Dioscori, Serapionis, et Papiae sub Numeriano, agente Sabino duce. Quorum primus in pilam ex robore (0849B)cavam, et undique circumforatam missus, ac per singula foramina diutissime transpunctus, et cum nimius sanguis efflueret, eductus e pila, capite caesus est. Secundus manibus ac pedibus amputatis, in eamdem pilam missus, prioris tormenta sustinuit, et novissime gladio caesus est. Tertius cum ultro in pilam fuisset ingressus, indignatus judex jussit eum inde produci, et super craticulam prunis substratam aliquantisper assari et inverti. Cumque in confessione persisteret, sublatus inde minutatim gladio concisus spiritum reddidit. Reliquorum quatuor Claudianus et Dioscorus, flammis incensi, Serapion et Papias gladio consummati sunt. In Africa natale sanctorum (0850A)Donati, Justi, Rotuli, Herenae, Pisionis, Pamphili, Nestoris et Castae, et sanctae Walpurgae virginis. A. IV KAL. MARTII. -- In civitate Pergen Pamphyliae, natale sancti Nestoris episcopi, qui sub persecutione Decii cum die noctuque orationi insisteret, postulans ut grex Christi custodiretur; comprehensus a quodam Irenarcho principe civitatis, oblatus est praesidi Pallioni. Et cum nomen Christi confiteretur, deos gentium daemonia memoraret, jussus est a praeside crudelissime torqueri; praeses vero stupens super tolerantiam ejus dixit ei: Vis nobiscum esse, aut cum Christo tuo? Cui sanctus Nestor cum gaudio magno respondit dicens: Cum Christo meo et eram, et sum, et ero. Tunc praeses dictavit sententiam, ut qui Christum crucifixum fateretur, tanquam (0850B)devotus Deo suo, crucifixus solveretur a vita. Ille gratias agens Deo, cum jam affixus esset patibulo, docebat populum christianum ut in fide persisterent. Post haec petens omnes ut genua flectentes cum eo orarent, expleta oratione, cum dixissent omnes Amen, reddidit spiritum. Eodem die B. Alexandri, Alexandrinae civitatis episcopi, gloriosi senis, qui post beatum Petrum, Arrium presbyterum suum, haeretica impietate depravatum, et divina veritate conjunctum, de Ecclesia ejecit. Item sanctorum Theonis, Opion, Justi, Donati, Ampliati, Ingenii. B. III KALEND. MARTII. -- Apud Hispaniam, in civitate Hispali, natale sancti Leandri episcopi, ad (0851A)quem beatus Gregorius libros Moralium scripsit, cujus praedicatione et industria tota Visigothorum gens ab Arriana impietate conversa est. Eodem die in Alexandria natale sancti Juliani martyris. Qui cum ita podagra esset constrictus, ut neque incedere neque stare posset, in sellula judici offertur, cum his qui eum portabant, quorum unus negavit, alter nomine Eunus, cum Juliano sene in confessione Christi perdurat. Quique jubente judice camelis impositi, et per totam circumducti urbem, et flagris hinc inde inspectante populo laniati sunt, usquequo finem ipsis verberibus sortirentur. Apud (0852A)Lugdunum sancti Baldimeris viri Dei. In Thessalonica natale Alexandri, Androgoni, Abundantii. In Africa Dionysii, et aliorum viginti quatuor. C. PRID. KAL. MARTII.-- In territorio Lugdunensi locis virentibus beati Romani abbatis, qui primus illic vitam eremiticam duxit, et multis virtutibus ac miraculis clarus, plurimorum postea pater exstitit monachorum. Venerabile corpus ejus positum est in finibus Vesuntionum. In Alexandria sanctorum martyrum Cerealis, Pupuli, Gaii, Serapionis. MARTIUS. Habet dies XXXI, Lunam XXX. D. KAL. MARTII. -- Andegavis depositio sancti (0851B)Albani episcopi. Romae sanctorum martyrum ducentorum sexaginta, temporibus Claudii, qui via Salaria arenam fodientes damnati sunt pro Christi nomine: quos jussit Claudius, ut in figlina foris muros (0851C)Salariae mitterentur, et eo loco inclusi in civitatis amphitheatro, militum sagittis interficerentur. Eodem die depositio sancti Suitberti episcopi et confessoris. E. VI NON. MARTII. -- Romae via Latina sanctorum (0852B)Jovini et Basilei, qui passi sunt sub Gallieno et Valeriano imperatoribus, et Simplicii papae, qui sedit annos quindecim. Hic Acacium Constantinopolitanum episcopum, et Petrum Alexandrinum episcopum, Eutychianos, damnavit. Eodem die martyrum plurimorum sub Alexandro imperatore passorum, quos diu cruciatos impius Alexander capitali sententia in extremo (0852C)damnavit. In Caesarea Cappadociae Lucae episcopi: in Portu Romano, Pauli, Secundolae, Januariae, et sanctorum Lorgi, Hergli et Absaloni. F. V NON. MARTII. -- Natale sanctorum martyrum Emitherii et Celidonii, qui primum apud Legionensem (0853A)Galatiae civitatem milites, exsurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi plurimis afflicti tormentis, Callacurrim usque perducti, atque ibi martyrio coronati sunt; cumque capita lictores inciderent, miraculum populis magnum apparuit. Nam unius anulus, orariumque alterius nube susceptum, et in coelos evectum est. Viderunt haec omnes qui aderant, et usquequo acies oculorum intendere potuit, fulgorem auri, candoremque lintei attonito sequebantur intuitu. Scribit haec Aurelianus Clemens, in libro Coronatorum. Apud Caesaream Palaestinae sanctorum martyrum, militis Marini et Asterii senatoris, sub persecutione Valeriani. Scriptum est in Historia ecclesiastica. Et natale sanctorum Felicis, Lucioli, Fortunati, Marciae, Herodis, (0853B)Antigonii, Januarii, Tutellae, Gabiani, Quiriuli; item Felicis, Floriani, Donati. G. IV NON. MARTII. -- Natale sancti Lucii papae et martyris, qui persecutione Valeriani et Galieni, ob fidem Christi exsilio relegatus, et postmodum divino nutu ad Ecclesiam suam redire permissus, martyrium capitis obtruncatione complevit; positus est via Appia ad sanctum Sixtum. Sedit autem in episcopatu annos tres, menses tres, dies tres. Hic praecepit, (0854A)ut duo presbyteri et tres diaconi, in omni loco episcopum non desererent, propter testimonium ecclesiasticum. Item Romae via Appia sanctorum martyrum nongentorum, qui sunt positi in coemeterio ad sanctam Caeciliam. Eodem die sancti Gaii Palatini, in mare mersi. Romae depositio Julii episcopi et Nicomedis, et passio sanctorum Adriani cum aliis numero triginta tribus. A. III NON. MARTII. -- Apud Antiochiam passio sancti Phocae martyris, qui post multas, quas pro nomine Redemptoris est passus, injurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodie quoque populis declaratur. Denique si in quempiam locum coluber morsum stringens, venena diffuderit, extemplo qui percussus est, ut januam Basilicae martyris (0854B)credens attigerit, evacuata virtute veneni salvatur. Item ipso die sancti Eusebii Palatini, et aliorum novem martyrum. B. PRID. NON. MARTII. -- Nicomediae natale sanctorum Victoris et Victorini, qui per triennium cum Claudiano et Bassa uxore sua tormentis afflicti, et retrusi in carcerem, ibidem vitae suae cursum impleverunt. Et depositio sancti Quiriaci presbyteri. C. NON. MARTII.-- In Mauritania, civitate Tuburbinatorum (0855A)passio sanctorum martyrum Perpetuae et Felicitatis, et cum eis Revocati, Saturnini et Secundoli, quorum ultimus in carcere quievit, reliqui omnes ad bestias traditi sunt, sub Severo principe, die natalis ejus. Quaeque dum adhuc servarentur in carcere, et Felicitas parturiret, omnium sanctorum commilitonum precibus impetratum est, ut octavo mense pareret. Jam vero Perpetuae inter alia concessum est, ut ejus mens quodammodo averteretur a corpore, in quo vaccae impetum pertulit, ita ut adhuc futurum exspectaret, quod in se jam gestum esse nesciret. D. VIII IDUS MARTII. -- Apud Carthaginem sancti Pontiani diaconi, beati Cypriani episcopi, qui usque ad diem passionis ejus cum ipso exsilium sustinuit, (0855B)et egregium volumen Vitae ipsius et Passionis reliquit, atque Dominum in passionibus suis glorificans coronam vitae promeruit. In Nicomedia Quintuli episcopi et Capitulini. In Africa Rogati, Berae, Hermae, Felicitatis, Orbani, Cyrilli episcopi, Sylvani et Mamilli. E. VII IDUS MARTII. -- In Sebaste Armeniae minoris quadraginta militum tempore Licinii regis, sub praeside Agricolao, qui post vincula et carceres creberrimos, post caesas lapidibus facies, missi sunt in (0856A)stagnum, ubi gelu constricta corpora eorum nocte disrumpebantur, et mane crurium fractione martyrium consummaverunt. Deinde corpora eorum combusta, et in fluvium projecta sunt: sed divina dispensatione reliquiae eorum sunt integrae repertae, et honore digno conditae. Erant autem nobiliores inter eos Quirion et Candidus: nomina aliorum, Domitianus, Eunoicus, Sisinius, Eraclius, Alexander, Joannes, Claudius, Athanasius, Valens, Helianus, Melion, Beditas, Achacius, Jubianus, Helius, Theodolus, Cyrillus, Flavius, Severianus, Cirion, Valerius, Chudion, Sacerdon, Priscus, Euthicius, Smaragdus, Philocimon, Aetius, Micallius, Lisymmachus, Domnus, Theophilus, Xantius, Aggius, Leontius, Isitius, Gaius, Gorgonius.(0856B) F. VI. IDUS MARTII. -- Natale sanctorum martyrum Alexandri et Gaii de Eumenia, qui apud Apamiam persecutione Antonini Veri, martyrio coronati sunt, ut scribit Apollinaris Hierosolymitanus, in libro adversum Cataphrygas. In Persida natale sanctorum martyrum numero 42. In Bobio natale Attalae abbatis et confess. In Antiochia Agapae virginis, et Marianae: Smyrnae, Phronis. In Nicomedia Palatini, Firmiani et Rustici. G. V IDUS MARTII. -- Apud Nisenam civitatem (0857A)sancti Gregorii episcopi, fratris beati Basilii Caesariensis, viri doctissimi, et eloquentia clarissimi. Apud Barcinonam Patiani episcopi, tam vita, quam sermone clari; qui optima senectute mortuus est, Theodosii principis tempore. In Alexandria, Eracli, Zosimi, Alexandri. A. IV IDUS MARTII. -- Romae sancti Gregorii papae, qui in lege Dei luculentissimus doctor exstitit, et gentem Anglorum per Augustinum et Mellitum atque Joannem, servos Dei, ad fidem Christi convertit, qui sedit ibi annos tredecim, menses sex, dies decem. Hic augmentavit in precatione Canonis: « Diesque nostros in tua pace dispone. » Eodem die beati Innocentii papae, qui rexit Ecclesiam annos quindecim, menses duos, dies viginti unum. Hic constitutum (0857B)fecit de Ecclesia, et Pelagium atque Celestinum (0858A)haereticos damnavit: et constituit, ut qui natus fuisset de Christiana, per baptismum renasceretur, quod Pelagius damnabat. Apud Nicomediam beati Petri martyris sub Diocletiano, eo quod de immensis martyris sancti Nomae suppliciis causaretur, appendi jussus est, et flagris totum corpus laniari, et visceribus jam pelle nudatis, perfunditur aceto et sale: novissime in craticula prunis subterstrata vitam finivit. Item Nicomediae natale sanctorum Egdoni presbyteri, et aliorum septem, qui diebus singulis suffocati sunt, ut caeteris metus incuteretur, et passio sancti Maximiliani martyris. B. III IDUS MARTII. -- Apud Nicomediam natale sanctorum Macedonii presbyteri, et Patriciae uxoris ejus, et filiae Modestae. In Nicaea civitate natale sanctorum (0858B)martyrum Teusetae, et Horris filii ejus: (0859A)Theodorae, Nymphodorae, Marcae, Arabiae, qui omnes igni traditi sunt. Julii episcopi Alexandriae. C. PRID. IDUS MARTII.-- Romae natale quadraginta septem martyrum, qui baptizati sunt a Petro apostolo, cum teneretur idem apostolus in custodia Mamerti, cum coapostolo suo Paulo, ubi novem menses detenti sunt; qui omnes sub devotissima fidei confessione Neroniano gladio consumpti sunt. In Carthagine sanctorum Donati, Effrosi, Frumini. In Nicomedia natale Felicissimi et Frontinae. D. IDUS MARTII. -- In Cappadocia passio sancti Longini martyris, de quo in libello martyrii ejus narratur, quod aliquando militans sub centurione Romano, in passione Domini latus ejus cum lancea in cruce aperuerit, et viso terrae motu et signis (0859B)quae fiebant, crediderit in Christum, poenitentiam agens de operibus pristinis; postea monachus factus, per triginta et octo annos Christo militaverit, multos convertens ad fidem Dei: ad extremum vero martyrium complevit in Cappadocia sub Octavio praeside, quem propter infidelitatem suam divino judicio (0860A)percussum corporea caecitate, post martyrium suum illuminavit. Apud Thessalonicam civitatem natale sanctae Matronae: quae cum esset ancilla cujusdam Judaeae, et occulte Christum colens, deprehensa a domina sua, et usque ad mortem caesa, incorruptum spiritum reddidit. E. XVII. KAL. APRIL. -- Romae natale sancti Cyriaci, qui post longam carceris macerationem, quam sub Maximiano pertulit, cum Sisinio condiacono suo et Smaragdo et Largo, post multa facta miracula, in quibus etiam filiam Diocletiani Artemiam ipsius rogatu a daemonio curavit ac baptizavit: filiam quoque Saporis regis Persarum Jobiam; missus illo a Diocletiano pro hoc aeque a daemonio liberavit ac baptizavit cum ipso rege et aliis quadringentis triginta: et rediens (0860B)Romam post mortem Diocletiani, tentus est inter alios Christianos a filio ejus Maximiano, et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset. Deinde praecepit, ut inde die processionis suae nudus catenis obligatus, ante rhedam ejus traheretur. Et post hoc eductus de carcere, cum sociis (0861A)Largo et Smaragdo et Crescentiano, per Carpasium vicarium pice reliquata caput ejus perfusum est; et rursum post dies quatuor eductus denuo de carcere, in catasta extentus ac tractus, nervis et fustibus caesus, post dies aliquot, jubente Maximiano, capite truncatus est, cum Largo et Smaragdo, et aliis viginti. Scriptum est in gestis Marcelli papae. Viennae sancti Isicii episcopi. F. XVI KAL. APRIL. -- In Scotia natale sancti Patricii episcopi et confessoris, qui primus ibidem Christum Evangelizavit. Eodem die sanctae Gertrudis virginis, et natale Mariae martyris. Haec quoque cum esset ancilla cujusdam Tertulii praeclari viri, et nollet in natali filii ejus prandiis domini sui interesse, sed magis Christianorum more jejuniis operam dare, (0861B)flagellis atrocibus ab eodem domino suo lacerata est. Sed cum non posset per hoc ab instantia servitii Christi, ad idolorum cultum revocari, judici publico ad puniendum tradita est. Ubi dum carnifices eam incendio tradere voluissent, propter preces populi datae sunt ei induciae trium dierum. Triduo ergo completo, cum iterum puniri deberet, mirabiliter Domini misericordia erepta est. Nam cum orationem fudisset ad Dominum, petra ingens, quae ante eam fuerat, per medium scissa illam in se recipiebat, et (0862A)undique concludens ostium furori restitit; ad quam populus concurrens, cum vellet secundum jussum principis ipsum lapidem destruere, fulmine ac tonitru coelitus emisso, plurimi eorum interierunt, ita ut duo millia et septingenti ex ipsis divino judicio exstincti fuerint; pauci vero qui remanserant, conversi ad Dominum, in Christiana religione permanserunt. G. XV KAL. APRIL. -- Natale sancti Alexandri episcopi, qui de Cappadocia civitate sua veniens, cum desiderio sanctorum locorum Jerosolymam pergeret, et Narcissus episcopus ejusdem urbis, jam senex regeret Ecclesiam, ipsi Narcisso et multis clericis ejus revelatum est: altera die mane intrare ad episcopum, qui adjutor sacerdotalis cathedrae esse (0862B)deberet. Itaque re ita completa, ut praedicta fuerat, cunctis in Palaestina in unum congregatis, adnitente vel maxime Narcisso, Hierosolymitanae Ecclesiae cum eo gubernaculum suscepit: quique persecutione Decii cum jam longaevae aetatis veneranda canicie praefulgeret, ductus Caesaream, et clausus carcere, ob confessionem Christi martyrio coronatus est. In Alexandria natale Colestici, et in Nicomedia Aprilis et Cervoli. A. XIV KAL. APRIL. -- In Spolitana civitate natale (0863A)beati Joannis, magnae sanctitatis viri et confessoris, qui peregrinus de Sicilia illuc venit, et in suburbano ejus aedificavit monasterium, et habitavit ibi quadraginta quatuor annis, ubi et requievit in pace, ubi praestantur beneficia Dei usque in hodiernum diem. Eodem die apud Surrentum sanctorum Quinti, Quintilli, Quartillae, Marci, cum aliis novem. Lucaniae, Ingenii, et Rogatae et Timothei. B. XIII KAL. APRIL. -- In Britanniis sancti Cuthberti, qui ex anachorita Ecclesiae Lindisfarnensis antistes, totam ab infantia sua ad senium vitam miraculorum signis inclytam duxit; cujus dum undecim annis maneret corpus humatum, incorruptum, quasi eadem hora defuncti, simul cum veste, qua tegebatur, est inventum.(0863B) C. XII KAL. APRIL.-- Apud Cassinum castrum natale sancti Benedicti abbatis, cujus vitam miraculis (0864A)gloriosam in Dialogorum libris beatus papa scribit Gregorius. Eodem die beati Serapionis anachoritae. Et in territorio Lugdunensi sancti Lupicini abbatis, cujus vita sanctitatis et miraculorum gloria illustris fuit. D. XI KAL. APRIL. -- In Galliis civitate Narbone sancti Pauli episcopi et confessoris, discipuli apostolorum Christi, quem tradunt eumdem ipsum fuisse Sergium Paulum proconsulem, virum prudentem, a quo ipse Paulus sortitus est nomen, quia ipse eum fidei Christi subegerat; quique ab eodem sancto apostolo cum ad Hispanias praedicandi gratia pergeret, apud praefatam urbem Narbonem relictus, praedicationis officio non segniter impleto, clarus miraculis coronatus sepelitur. In Africa Saturnini, (0864B)et aliorum novem. In Sebastia Decroni et Alionis.(0865A) E. X KAL. APRIL. -- In Africa sanctorum martyrum Victoriani, Frumentii et alterius Frumentii, et duorum germanorum, qui omnes persecutione Vandalica sub Hunerico rege Arianorum apud Africam pro constantia catholicae confessionis immanissimis suppliciis excruciati, egregie coronati sunt. In Africa natale Felicis, et aliorum viginti. F. IX KAL. APRIL. -- Romae sancti Pigmenii presbyteri. Hic Julianum apostatam et impium a puero nutrivit, et litteris etiam sacris erudivit. Sed factus imperator, culturam pietatis postquam reliquit, audito quod corpora sanctorum martyrum, qui ab eo necabantur, idem Pigmenius sepeliret, mandavit ei: « Perge quo volueris, hic enim non mercabitur vita tua, tamen servitiis tuis reddo, non tibi. » Tunc sanctus (0865B)Pigmenius in Persidam perrexit; ubi demoratus annos quatuor, factus est caecus; inde monetur Pigmenius in somnis, ut reverteretur Romam. Cumque post menses quatuor reversus, clivum Sacrae viae cum uno puero stipem petendo conscenderet, factum est ut offenderet Julianum imperatorem in rheda aurea sedentem; qui eminus conspiciens (0866A)Pigmenium, vocari eum praecepit, dixitque ei: « Gloria diis deabusque meis, quia te video. « Cui vir Dei illico respondit: « Gloria Domino meo Jesu Christo Nazaraeno crucifixo, quia te non video. » Ad hanc vocem iratus Julianus jussit eum per pontem in Tiberim praecipitari. Cujus corpus inventum et collectum, sepultum est in coemeterio Pontiani, non longe a sanctis Abdon et Senne. Et natale sanctorum Seleucis et Agabi. G. VIII KAL. APRIL. -- Apud civitatem Galilaeae Nazareth annunciatio Dominica; et Jerosolymae ubi Dominus noster Christus crucifixus est. Et in Nicomedia natale Dulae ancillae cujusdam militis pagani, quae pro castitate occisa est. Romae Cirini, qui interfectus a Claudio et in Tiberim jactatus, in (0866B)insula Licaonia inventus, et in caemeterio Pontiani conditus est. Et apud Smyrnam natale sancti Irenaei episcopi, qui a tempore Maximiani imperatoris, sub praeside Probo, primo tormentis acerrimis vexatus, deinde diebus plurimis in carcere cruciatus, novissime abscisso capite consummatus est.(0867A) A. VII KAL. APRIL. -- Romae via Lavicina, in coemeterio ejusdem natale sancti Castuli; qui cum esset cetarius palatii, et hospes sanctorum, a persecutoribus arctatus, et tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa est super eum massa arenaria, atque ita cum palma martyrii migravit ad Christum. Apud Pentapolim Libyae Theodori episcopi, Irenaei diaconi, Serapionis et Ammonii lectorum; et apud Sirmium natale sancti Montani presbyteri, qui cum Maxima uxore tentus, et in fluvium praecipitatus est, corpora eorum non longe ab urbe sub lapide inventa. Et depositio sancti Luitgeri episcopi et confessoris. B. VI KALEND. APRIL. -- Hierosolymae resurrectio (0867B)Domini nostri Jesu Christi. Apud Aegyptum beati Joannis eremitae, admirandae sanctitatis viri, qui etiam prophetico spiritu plenus, Theodosio imperatori (0868A)Christianissimo victorias de tyrannis praedixit. C. V KAL. APRIL.-- Apud Caesaream Palaestinae sanctorum martyrum Prisci, Malchi et Alexandri, qui persecutione Valeriani, cum suburbanum agellum supradictae urbis inhabitarent, atque in ea coelestis martyrii proponerentur coronae, divino fidei calore succensi, ultro judicem adeuntes, cur tantum in sanguinem piorum desaeviret, objurgant; quos ille continuo pro Christi nomine bestiis tradidit devorandos. Et apud urbem Cabilonensium depositio Guntrammi regis, qui ita se spiritualibus actionibus mancipavit, ut relictis saeculi pompis thesauros suos Ecclesiis et pauperibus erogaret. Romae Sixti papae, qui sedit Romae annos octo. In (0868B)Africa natale Rogati, Successi, et aliorum sedecim. In Caesarea sancti Dagalassi. D. IV KAL. APRIL. -- Depositio Eustasii abbatis, (0869A)discipuli sancti Columbani abbatis, qui pater ferme sexcentorum exstitit monachorum, et sanctitate vitae conspicuus, etiam miraculis claruit. Hic criminatorem suum Bassum nomine, nutu divino mortuum manibus suis cum linteaminibus et aromatibus tractans sepelivit apud beatum Petrum. Apud Africam sanctorum confessorum Armogasti, Archinimi et Satyri. Hi tempore Vandalicae persecutionis sub Gensericho rege Ariano, cum essent lucidissima membra Ecclesiae Christi, et pravitatem Arianorum libertate catholica frequenter arguerent, pro confessione veritatis multa et gravia perpessi supplicia atque opprobria, cursum gloriosi certaminis impleverunt, et passio sancti Achartii. E. III. KAL. APRIL. -- Apud Paphum Tichici apostolorum (0869B)discipuli. In Numidia apud Cirenensem coloniam, natale sanctorum martyrum Agapii et Secundini episcoporum; qui persecutione Valeriani post longum exsilium apud praefatam urbem, in qua tunc maxime gentilium caeco furore, et officiis militaribus, ad tentandam justorum fidem, rabies diaboli infestantis inhiabat, ex illustri sacerdotio effecti sunt martyres gloriosi. Passi sunt in eorum (0870A)collegio Aemylianus miles, Tertulla et Antonia sacrae virgines, et quaedam mulier cum suis geminis. Et natale Domni, Philipponii, et Lacatii, et Nicei episcopi. F. PRID. KAL. APRIL. -- Romae sanctae Balbinae virginis, filiae Quirini martyris; qui beatus martyr tollens boiam de collo Alexandri papae, secundum jussionem ejus, cum pergeret ut collo filiae suae strumam habentis imponeret, ecce puer subito cum facula apparuit, quem constat angelum Domini fuisse, et venit ad puellam dicens: « Salva esto, et in virginitate permane, et ego te faciam videre sponsum tuum, qui pro amore tuo sanguinem suum fudit. » Perveniens pater, ut perficeret quod de boia ei jussum fuerat, vidit subito filiam (0870B)suam sanam, quae postmodum a sancto Alexandro baptizata et instructa, in virginitate plena operibus bonis permansit; quae tamen post devictum saeculi hujus cursum sepelitur juxta patrem suum Quirinum martyrem. In Africa natale Anesii, et depositio Ambrosii episcopi, et natale septem virginum. APRILIS. Habet Dies XXXI, Lunam XXIX. G. KAL. APRIL. -- Romae beatissimae Theodorae, (0871A)sororis illustrissimi martyris Hermetis, quem beatus Alexander papa instruxit ac baptizavit, atque fidem Christi docuit. Quae sub Aureliano imperatore martyrium complevit, sepulta juxta fratrem martyrem via Salaria, non longe ab urbe Roma. Eodem die sancti Venantii episcopi et martyris. Et in pago Viunnoense sancti Vualarici confessoris, cujus sepulcrum crebris miraculis illustratur. A. IV NON. APRIL. -- Natale sancti Nicetii episcopi Lugdunensis, cujus et vita miraculis claruit, et pretiosa mors nihilominus miraculis commendatur. Et (0871B)apud Caesaream Cappadociae passio sanctae Theodosiae virginis, quae tempore Diocletiani cum esset annorum decem et octo, ultro se sanctis confessoribus (0872A)in custodia socians, tenta est ab Urbano praefecto, et in equuleo cruciata, deinde ferro onusta, et et in carcerem trusa, ubi virtute Dei omnia vincula ejus disrupta sunt. Post haec saxo alligata, in mare mersa est; sed mox incolumis littoribus reddita, bestiis in amphitheatro est projecta, sed ab his intacta, martyrium capitis abscissione promeruit. In Africa, Amphiani, Victoris, et aliorum quatuordecim, et alibi Marcelli, Saturnini, Satulli, Quiriaci, reginae Proculae. B. III NON. APRIL. -- Thessalonicae natale sanctarum virginum, Agapis et Chioniae, sub Diocletiano, quae primo in carcere maceratae, postea in ignem missae sunt, sed intactae a flammis post orationem ad Deum fusam, animas reddiderunt. Apud (0872B)Scythiam civitatem Thomis, natale sanctorum Evagri et Benigni. Apud Tauromenium Siciliae sancti Pancratii.(0873A) C. PRID. NON. APRIL.-- Mediolani depositio beati Ambrosii episcopi et confessoris, cujus studio inter caetera doctrinae et miraculorum insignia, tempore Arrianae perfidiae tota Italia ad Catholicam fidem conversa est. D. NON. APRIL. -- Thessalonicae natale sanctae Hyrenis virginis, quae post tolerantiam carceris, sagitta percussa est a Sisinio comite, sub quo et sorores ejus simul Agapes et Chionia martyrium compleverunt. Item apud Aegyptum natale sanctorum Marciani, Nicanoris, Apollonii. Apud Caesaream Lyciae, natale sancti Amphiani. E. VIII IDUS APRIL. -- Romae sancti Sixti papae, qui rexit Ecclesiam annos decem, menses duos, diem unum. Passus est autem temporibus Adriani imperatoris. (0873B)In Sirmio natale Irenaei episcopi ejusdem loci.(0874A) F. VII IDUS APRIL. -- Egesippi viri sanctissimi, qui vicinus apostolorum temporibus omnes a passione Domini usque ad suam aetatem ecclesiasticorum actuum texens historias, multaque ad utilitatem legentium pertinentia, hinc inde congregans, quinque libros composuit, quibus sermones implicuit eorum, quorum vitam sectabatur. Dicendi quoque exprimebat characterem, asseritque se venisse sub Aniceto Romam, qui decimus post B. Petrum episcopus fuit, et perseverasse usque ad Eleutherium ejusdem urbis episcopum, qui Aniceti quondam diaconus fuerat. Idem quoque Egesippus in libris suis refert de conversatione sua, quam habuit in gentili philosophia; nam et ego ipse, inquit, sectis Platonicis institutus, audiens infamari Christianos, (0874B)et videns eos impavidos ad suscipiendam mortem atque omne supplicium tolerandum, considerabam (0875A)quod impossibile esset, in malitia atque in libidine eos conversari. Romae Celestini Papae, qui rexit Ecclesiam annos octo. Hic constituit, ut sacra mysteria non tractarentur nisi a sacris ministris; et quicumque episcopus evocatus fuisset ad sedem apostolicam, rediens ad parochiam suam, non reciperetur, nisi salutatorias litteras, hoc est formatas a sede apostolica, plebi detulisset. Hic etiam constituit, ut intra actionem missarum, Sanctus, Sanctus, Sanctus decantaretur, et ut Psalmi Davidici centum quinquaginta ante sacrificium antiphonatim canerentur; nam antea tantum epistolae recitabantur, et sanctum Evangelium. In Alexandria natale Peleusii presbyteri. In Nicomedia natale Cyriaci cum aliis decem.(0875B) G. VI IDUS APRIL. -- Turonis sancti Perpetui episcopi admirandae sanctitatis viri, cujus opera templum super reverenda ossa beati Martini episcopi perfectum est, ejusque sacrum corpus de loco ubi primum tumulatum fuerat, ad locum ubi nunc condigne (0876A)veneratur, translatum. In Africa natale Januarii, Maximae, Macharii et in Carthagine concessae. A. V IDUS APRIL. -- Apud Sirmium natale septem virginum quae in unum meruerunt coronari. Apud Antiochiam beati Prochori diaconi, praeclarissimi fide et miraculis viri, martyrio consummati; qui unus fuit de septem primis diaconibus ibique quiescentibus. B. IV IDUS APRIL. -- Ezechielis prophetae. Romae beatorum martyrum plurimorum, quos beatus Alexander papa et martyr baptizavit, cum teneretur in carcere, et ipsi religati pariter cum illo. Hos omnes Aurelianus imperator navi vetustae impositos, in altum mare deduci, et illic ligatis collis, lapidibus (0876B)mergi in profundum fecit. C. III IDUS APRIL.-- Apud Cretam urbem Cortinae beati Philippi episcopi, qui vita et doctrina claruit temporibus Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi imperatoris.(0877A) D. PRID. IDUS APRIL. -- Romae via Aurelia milliario tertio, in coemeterio Calepodii, natale sancti Julii episcopi et confessoris, qui sub Constantio Arriano filio Constantini, 10 mensibus tribulationes et exsilia perpessus, post ejus mortem cum magna gloria ad suam sedem reversus est. Hic constituit, ut nullus clericus causam quamlibet in publico ageret nisi in ecclesia; et notitia fidei per notarios colligeretur, et sive cautiones, vel instrumenta, aut donationes, vel commutationes, aut traditiones, vel testamenta, aut allegationes, vel manumissiones a clericis in ecclesia celebrarentur. Apud Veronam civitatem passio sancti Zenonis martyris, de quo beatus Gregorius in libro Dialogorum refert.(0878A) E. IDUS APRIL. -- Apud Pergamum Asiae urbem sanctorum Carpi episcopi, et Papyrii diaconi, et Agathonicae optimae feminae, aliarumque multarum, quae probatis confessionibus martyrio coronatae sunt, cum quibus et vir mirabilis Justinus philosophus, qui habitu quoque philosophorum incedens, pro religione Christi plurimum laboravit, in tantum ut Antonino Pio, et filiis ejus, et senatui librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque crucis non erubesceret. Cumque jam secundum librum successoribus praefati imperatoris, id est Antonino Vero et Aurelio Commodo, pro religionis nostrae defensione porrexisset, remunerationem linguae fidelis martyrii munus accepit. Apud Hispaniam natale Hermingildi, quem (0879A)pater ejus Leovigildis rex, Arianus, Gothorum ob fidei catholicae confessionem inexpugnabilem videns, in carcerem et vincula conjecit, ubi nocte sancta Dominicae resurrectionis jussu perfidi patris securi percussus, regnum coeleste pro terreno rex et martyr intravit. In civitate Chalcidona natale Euphemiae virginis et martyris. F. XVIII KAL. MAII. -- Romae via Appia in coemeterio Praetextati natale sanctorum martyrum Tiburtii, Valeriani et Maximi, sub Almachio praefecto, quorum primi fustibus caesi et gladio sunt percussi, ultimus tandiu plumbatis verberatus est, donec spiritum redderet. Interamnis sancti Proculi martyris. Item sanctae Domnae virginis, cum sociis virginibus coronatae. Alexandriae beati Frontonis abbatis, cujus (0879B)vita sanctitate et miraculis exstitit gloriosa, et qui septuaginta ferme pater exstitit monachorum. G. XVII KAL. MAII. -- In civitate Corduba natale Olympiadis et Maximi nobilium, qui jubente Decio fustibus caesi, et deinde plumbatis, ad ultimum capita eorum securibus tusa sunt, donec emitterent spiritum. (0880A)Et in Hispaniis civitate Caesaraugusta natale sanctorum martyrum, Obtati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Julii, Quintiliani, Publii, Frontonis, Felicis, Ceciliani, Evoti, Primitivi, Apodemi, et reliquorum quatuor, qui omnes Saturnini vocati esse referuntur. Apud Italiam natale sanctorum martyrum, Romani, Eutychetis et Victorini, quos Aurelianus per varia tormenta occidi fecit. A. XVI KALEND. MAII. -- Apud Corinthum Calisti et Cariffi, cum aliis septem, omnium in mare mersorum. Romae sancti Aniceti papae, qui sedit in episcopatu annos undecim, et temporibus Severi et Marci martyrio coronatus, sepultus est in coemeterio Calisti. Hic constituit, ut clerus comam non nutriret, secundum Apostoli praeceptum.(0880B) B. XV KALEND. MAII. -- Apud Africam natale sancti Mappalici, qui cum aliis pluribus martyrio coronatus est. Scribit beatus Cyprianus in epistola multa de illo. Apud Antiochiam natale sanctorum Petri diaconi et Hermogenis. Viennae sancti Pantagati episcopi. In Africa Fortunati et Marciani. (0881A)C. XIV KALEND. MAII. Apud Mesanam Apuliae natale sanctorum martyris Eleutherii episcopi, et Anthiae matris ejus. Hic Eleutherius in Aquileia episcopus ordinatus, sub Adriano imperatore Romae passus est. Hic primum Felicem et Correvum comites ad fidem convertit Christi, pro quo ipse Correvus percussus est gladio. Nam Eleutherius primum vicit lectum ferreum, deinde craticulam, et ignem suppositum, postea sartaginem cum pice et adipe ferventem, dehinc bestias mitigavit, novissime una cum matre jugulatur. Romae sancti Apollonii senatoris, qui sub Commodo principe a servo proditus, quod Christianus esset, et imperatus ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in senatu (0882A)legit, et nihilominus sententia senatus pro Christo capite truncatus est. D. XIII KALEND. MAII. -- In Armenia civitate Militana natale sanctorum Hermogenis, Gaii, Expediti, Aristonici, Rufi, Galathae, una die coronatorum. In Hispania civitate Caucoliberi natale sancti Vincentii martyris. Apud Corinthum beati Timonis, de illis septem diaconibus primis, qui apud Beroeam primo doctor sedit, deinde verbum Domini disseminans venit Corinthum, ibique a zelantibus Judaeis, et nomen Christi presequentibus Graecis traditur, ut primo flammis (ut ferunt) injectus, sed nihil laesus; deinde cruci affixus, martyrium suum implevit, et sepultus est apud Corinthum gloriose.(0883A) E. XII KALEND. MAII. -- Romae sancti Victoris episcopi, qui tertius decimus post beatum Petrum rexit Ecclesiam annis decem, et sub Severo principe martyrio coronatur. Hic constituit ut sanctum Pascha die Dominico celebraretur, et a quintadecima luna primi mensis usque ad vicesimam primam observaretur; et constituit ut necessitate faciente, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus, sub Christiana confessione, quicunque hominum ex gentibus venientes baptizarentur. In Galliis civitate Ebredunense natale sancti Marcellini, primi ejusdem urbis episcopi et confessoris. Romae sanctorum Sulpicii et Serviliani. F. XI KAL. MAII. -- Romae sancti Soteris papae, qui sedit in episcopatu annos novem, sepultus est in coemeterio Calisti. Hic constituit, ut nulla monacha (0883B)pallam sacratam contingeret in ecclesia, neque incensum poneret. Apud Persidem natale sancti Simeonis episcopi Seleuciae, et Thesifontis regalium (0884A)civitatum, qui persecutione Saporis regis Persarum, jubente eodem tyranno comprehensus, ferroque onustus, cum, iniquis tribunalibus exhibitus, de Domino Jesu Christo voce libera et constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo cum aliis centum, e quibus alii episcopi, alii erant presbyteri, alii diversorum ordinum clerici, longo tempore maceratus est; novissime jussus est cum omnibus decollari, ita ut caeteri cum jugularentur, astaret, et ipse ultimus trucidaretur. Passi sunt cum eo etiam Ustazadis eunuchus, nutritius regis, et Abdella atque Ananias, venerabiles senes, et Pusitius, praepositus artificum regalium; eo quod videns praefatum senem Ananiam sub ictu gladii trementem, exclamaverit confidenter, dicens: Paulum, o senex, claude oculos securus, mox (0884B)Christi videbis aspectum. Filia quoque ejusdem Pusitii, virgo sacra, simul perempta est. Apud Alexandriam natale sanctorum Fortunati, Aratoris presbyteri, (0885A)Felicis, Silini, Vitalis, qui in carcere quieverunt. In Asia natale Maximini martyris, qui tempore Decii post alia tormenta lapidibus oppressus est. G. X KAL. MAII. -- Romae via Appia in coemeterio Calisti Gaii papae. Hic constituit ut per omnes gradus primum ascenderet, si quis episcopus fieri mereretur, ut esset ostiarius, lector, exorcista, subdiaconus, diaconus, presbyter. Qui cum Ecclesiam undecim annos, menses quatuor, dies duodecim rexisset, martyrio coronatus est sub Diocletiano principe, cum Gabinio fratre et presbytero. Agapiti pontificis, qui sedit Romae menses undecim. Hic ingressus Constantinopolim ad Justinianum imperatorem, Antemium episcopum Constantinopolitanum, qui duas naturas in Christo negabat, deposuit, et in ejus loco Mennam (0885B)Catholicum consecravit. Apud Persidem sanctorum martyrum plurimorum, qui jubente Sapore rege annuo die, quo passionis Dominicae memoria celebratur, per totam Persidis regionem tenti, ac pro Christi nomine gladio jugulati sunt. In quo fidei certamine passus est Milesius episcopus, sanctitate et miraculorum gloria insignis. Accepsimas episcopus cum presbytero suo Jacobo; et Mareas, et Bicor episcopi cum clericis fere ducentis, et quinquaginta monachis; (0886A)etiam cum sacratis virginibus plurimis, inter quas etiam et sororem sancti episcopi Simeonis, nomine Tarbud, cum pedisequa sua stipitibus alligantes, ferraque findentes, crudelissime necaverunt. In Corduba civitate natale Parmenii, Helimenae, et Chrysoliti presbyterorum, et Lucae et Mutii diaconorum de Babylonia, quorum primus praecisa etiam lingua loquebatur. Omnes primo in equuleo suspensi, et nexibus attractati sunt, dein laminis ardentibus circa latera appositis ustulati, et ungulis lacerati, ad ultimum gladio trucidati sunt, praesente persecutore Decio. Lugduni Galliae sancti Epipodii martyris, sub Antonino Vero. Viennae sancti Juliani episcopi et confessoris. A. IX KALEND. MAII. -- Natale sancti Georgii martyris, (0886B)qui sub Datiano, rege Persarum potentissimo, qui dominabatur super septuaginta reges, multis miraculis claruit, plurimosque convertit ad fidem Christi, simul et Alexandriam uxorem ipsius Datiani usque ad martyrium confortavit: ipse vero novissime decollatus martyrium explevit, quamvis gesta passionis ejus inter apocryphas connumerentur scripturas. In Galliis civitate Valentia natale sanctorum Felicis presbyteri, Fortunati et Achillei diaconorum, (0887A)qui a beato Irenaeo Lugdunensi episcopo et martyre ad praedicandum verbum Dei missi, cum maximam partem supradictae urbis ad fidem convertissent, a duce Cornelio in carcerem trusi, dein durissima nervorum flagellatione diutissime verberati, post etiam vinctis post tergum manibus, cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem astricti, fuliginis quoque amaritudine supposita, die ac nocte continuata equulei extensione suspensi, ad extremum gladio consummati sunt. In Fontenella monasterio sancti Vulframmi episcopi, praeclari in miraculis viri; et sancti Adelberti episcopi et martyris. B. VIII KALEND. MAII. -- Lugduni Galliae natale sancti Alexandri, qui tertio post beatum Epipodium die productus e carcere, primo ita laniatus est crudelitate (0887B)verberantium, ut crate soluta costarum, patefactis visceribus secreta animae panderentur, deinde crucis affixus patibulo beatum spiritum exanimatus emisit. Passi sunt cum eo et alii numero triginta quatuor. Eodem die Mileti episcopi depositio in Britannia, qui tertius post Augustinum episcopum, Dorovernensem Ecclesiam suscepit, quam rexit annos quinque, sepultus in ecclesia beati Petri. Hac die Ananias, Azarias, Misahel, liberati sunt de camino. C. VII. KAL. MAII.-- Romae litania major ad sanctum (0888A)Petrum. Apud Alexandriam natale sancti Marci evangelistae. Hic discipulus et interpres apostoli Petri Romae rogatus a fratribus scripsit Evangelium. Quod cum Petrus audisset, probavit, et Ecclesiis legendum sua auctoritate edidit. Quo assumpto idem Marcus perrexit in Aegyptum, et primus Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam. At postquam constitutis et confirmatis Ecclesiis per Libyam, Marmaricam, Ammonicam, Pentapolim, Alexandriam, atque Aegyptum universam, ad ultimum tentus a paganis, qui remanserant Alexandriae, qui videntes eum die sancto Paschae missas facientem, miserunt funem in collo ejus, et trahebant eum ad loca Buculi, quae erant juxta mare; sub rupibus erat ecclesia constructa, et defluebant carnes ejus in terram, et saxa inficiebantur (0888B)sanguine. Vespere autem facto miserunt eum in carcerem, ubi circa mediam noctem primo angelica visitatione confortatus est, deinde ipso Domino sibi apparente, ad coelestia regna vocatus est. At mane dum traheretur ad loca Buculi, gratias agens et dicens: Domine, in manus tuas commendo spiritum meum: defunctus est, et a viris religiosis sepultus in loco lapidis excisi cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum Anianum. (0889A)D. VI. KAL. MAII. Romae natale sancti Anacleti papae, qui quartus post beatum Petrum cum rexisset Ecclesiam annis novem, persecutione Domitiani martyrio coronatus est. Hic memoriam beati Petri construxit et composuit loca, ubi episcopi reconderentur. Hic presbyter a beato Petro est ordinatus, hic ad sacrificandum ductus sacrificavit, deinde poenitentia ductus, pro confessione verae fidei capite truncatur. Hic constituit, ut quotiescunque Evangelia sancta recitantur, sacerdotes non sedeant, sed curvi stent. Et natale sancti Marcellini papae, qui cum Ecclesiam (0890A)novem annis, et mensibus quatuor rexisset, temporibus Diocletiani et Maximiani, ab eodem Diocletiano pro fide Christi, cum Claudio et Cirino et Antonino capite truncatus est, et post dies triginta quinque sepultus via Salaria, in cubiculo a Marcello presbytero, et diaconibus cum hymnis. Quo tempore fuit magna persecutio, ut intra unum mensem 18 millia hominum promiscui sexus, per diversas provincias martyrio coronarentur. Viennae sancti Clarentii episcopi et confessoris. E. V KAL. MAII. -- Romae sancti Anastasii papae, (0891A)qui post beatum Petrum quadragesimus primus sedit annos tres, dies decem. Hic Manichaeos in urbe Romana inveniens damnavit, et constitutum fecit, ut nullus Transmarinus in clericatum susciperetur, nisi quinque episcoporum designaret chirographum. In Nicomedia natale sancti Anthimi episcopi et martyris, qui persecutione Diocletiani, ob confessionem Christi martyrii gloriam capitis obtruncatione promeruit: quem tanquam bonum pastorem universae pene gregis sui multitudines secutae sunt, quorum alios praefatus tyrannus gladio obtruncari, alios ignibus conflagrari, alios naviculis impositos immergi pelago fecit. Scriptum est in Historia ecclesiastica.(0892A) F. IV KAL. MAII. -- Apud Ravennam natale sancti Vitalis martyris, qui fuit pater sanctorum Gervasii et Prothasii. Hic ergo fuit militans et consularis, et cum Paulino judice suo Ravennam ingressus est; et cum videret in conspectu judicis sui Christianum nomine Ursicinum, arte medicum, natione Ligurum, post nimia tormenta capitalem accepisse sententiam, et cum jam videret eum venisse ad palmam et expavisse, exclamavit: Noli, nisi [ F. noli] Ursicine medice, qui alios curare consuesti, teipsum aeternae mortis jaculo vulnerare: et qui per passiones nimias venisti ad palmam, coronam a Domino tibi praeparatam perdere. Audiens haec Ursicinus genu posuit, et spiculatorem ut feriret, hortabatur: agens poenitentiam (0893A)quod expavisset. Utque martyrium consummavit idem Ursicinus, Vitalis intra Ravennatium urbem eum sepelivit, ad judicem ultra venire ipse contemnens. Tentus est itaque a Paulino consulari, ob id maxime factum, quod Ursicinum suis exhortationibus roborasset, et post equulei tormenta jussus est perduci ad Palmam (locus autem ubi decollabantur Christiani, hoc habebat vocabulum, eo quod arbores palmae illic essent), et facta fovea, quousque inveniretur aqua, ibi supinus depositus, et terra ac lapidibus est oppressus. Alexandriae sanctae Theodorae virginis, de qua beatus Ambrosius scribit: quae sacrificare contemnens, in lupanar tradita, miro Dei favore est erepta. Astante quippe jam ad ostium cellae multitudine juvenum impudicorum, repente (0893B)quidam ex fratribus, Didymus nomine, plenus fide, divinitus inspiratus, sumpto militari habitu, primus lupanar irrupit, et sanctae virgini cur venisset, exponens, illi militares imponit exuvias, ipse virginali veste induitur. Sic virgo egressa, et a nullo agnita, ad civitatem fugiens evasit. Didymus praesidi exhibitus, et omne factum constanter exponens, Christianum se esse confessus, absciso capite igni traditus est. Beata quoque virgo, quae pro tuenda integritate ex lupanari profugerat, amore coronae ad stadium regressa, simul cum Didymo percussa, simul coronata est. In Pannoniis sancti Pollionis martyris, (0894A)et sanctorum Aphrodisii, Caralippi, Agapii et Eusebii martyrum. G. III KAL. MAII. -- Apud civitatem Sanctonas natale sancti Eutropis martyris, qui a B. Clemente episcopo directus in Gallias, ab eodem etiam pontificalis ordinis gratia consecratus, impleto hujus officii ordine, peracta in incredulis praedicatione, insurgentibus paganis, illiso capite victor occubuit. Denique post multa annorum spatia, cum Palladius ejusdem urbis episcopus, et cum eo alii viri Dei corpus ejus honoris debiti gratia in basilicam novam transferrent, reserato sarcophago contemplati sunt cicatricem capitis, qua in parte defixum fuerat securis acumen. Cumque sequenti nocte stravissent sacerdotes membra quieti, apparuit eis per visum dicens: Cicatricem (0894B)quam contemplati estis in capite, scitote me per eam martyrium consummasse. Item sanctorum Mariani et Jacobi, quorum prior lector, sequens diaconus fuit. Romae sancti Cleti papae, qui tertius post Petrum Romanae urbis episcopatum annis 12 habuit, et ibidem martyrio coronatus est, sub Domitiano imperatore, et sancti Maximi martyris. A. PRID. KAL. MAII. -- Romae sancti Quirini tribuni et martyris, sub Trajano imperatore; qui cum ex praecepto ejus beatum Alexandrum papam, et Hermen praefectum in vincula conjecisset, haberetque filiam cujus collum struma circumdederat, auditis (0895A)exhortationibus beati Hermae de fide Christi, et visis signis, quae Dominus in martyribus suis Alexandro et Hermae operabatur, ipsam eamdem filiam suam obtulit eis ad sanandum. Cui dixit beatus Alexander: Tolle boiam de collo meo, et impone ei. Quod cum pater obediens exequeretur, divino nutu sanata est subito. Vocabatur autem ipsa Balbina, atque ita pater ejus cum universis, qui in custodia tenebantur, omnique domo sua baptizatus est. Quod ut nuntiavit commentariensis Aureliano judici, iratus, jussit ad se adduci Quirinum, et dixit ei: Ego te quasi filium dilexi; tu autem irrisisti me, deceptus ab Alexandro. (0896A)Dixit ei Quirinus: Ego christianus sum factus, vis occidere, vis fustigare, vis incendere, aliud non ero. Nam omnes qui erant in carcere, feci fieri christianos, et dimisi eos, et noluerunt usquam ire. Iratus Aurelianus fecit ei linguam abscidi, deinde in equuleo suspendi. Qui dum Aureliani non cederet injuriis, jussit ei manus ac pedes abscindi, et sic eum decollari, et canibus projici. Sed christiani corpus ejus raptum in via Appia, sepelierunt in coemeterio Praetextati. In Alexandria natale Ephrodisii presbyteri, et aliorum triginta: et vigilia apostolorum Philippi et Jacobi. MAIUS. Habet dies XXXI, Lunam XXX. B. KALEND. MAII. -- Jeremiae prophetae. Et natale (0895C)sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, filii Mariae, quae fuit soror Matris Domini. Ex quibus Philippus, cum pene Scythiam ad fidem Christi convertisset, (0896C)diaconibus, presbyteris et episcopis ibi constitutis, reversus est ad Asiam, et apud Hierapolim dormivit in pace. Jacobus vero, qui et frater Domini legitur, post passionem Domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus est. Hic de utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem (0897A)nullam comedit, nunquam attonsus est, nec unctus unguento, nec usus balneo, huic soli licitum erat ingredi sancta sanctorum; siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur templum, et fixis genibus pro populo deprecabatur in tantum, ut camelorum duritiam ejus genua traxisse viderentur. (0898A)Hunc scribae et pharisaei praecipitaverunt de pinna templi, fullonis in cerebro percussus fuste occubuit. Triginta annos Hierosolymae rexit ecclesiam, juxta templum sepultus. In Galliis sancti Andeoli subdiaconi, sub Severo Caesare, cujus caput in modum crucis scissum cum ligno est. Agauno passio (0899A)sancti Sigismundi regis, filii Gundebadi regis Burgundionum, qui cum se cerneret non posse Francis resistere, solus fugiens, contra deposita habitum religionis suscepit, et jejuniis, vigiliis, die nocteque vacans, captus est a Francis cum uxore ac filiis, in puteumque demersus occubuit: postea vero cuidam abbati revelatus est, et ab eo reverenter sepultus, etiam miraculis claruit. Et natale S. Walpurgae virginis. Et in Hierosolymis passio sanctae Judae sive Quiriaci episcopi, cui revelatum est lignum Dominicae crucis. C. VI NON. MAII.-- Natale sancti patris nostri Athanasii, Alexandrinae urbis episcopi et confessoris, qui multas Arrianorum perpessus est insidias, quadragesimo et sexto anno sacerdotii sui, post multos agones, multasque patientiae coronas quievit in pace. (0899B)Et natale sanctorum Saturnini et Neopolis, qui in (0900A)carcere quieverunt. D. V NON. MAII. -- Hierosolymis inventio sanctae Crucis, ab Helena regina, sub Constantino principe, cujus et ipsa exstitit mater. Romae via Numentana, milliario septimo, sancti Alexandri cum Eventio et Theodolo presbyteris, sub Trajano principe, judice Aureliano, qui Romanae Ecclesiae episcopatum quintus post Petrum annos tenuit decem, menses duos, dies decem, sanctitate incomparabilis, fide praeclarissimus: maximam partem senatorum urbis convertit ad Dominum, qui post vincula carceris equuleum, ungulas et ignes, punctis creberrimis per tota membra peremptus est. Sequentes vero post longam carceris continentiam ignibus examinati, ad ultimum sunt decollati. Et natale sancti Juvenalis episcopi, et depositio (0900B)sancti Philippi confessoris.(0901A) E. IV NON MAII. -- In Palaestina civitate Gaza natale sancti Sylvani ejusdem urbis episcopi, qui persecutione Diocletiani cum plurimis clericorum suorum martyrio coronatus. Viennae sancti Justi episcopi. In Metallofanensi sanctorum martyrum quadraginta, quae simul capite caesi sunt. Nicomediae natale sanctae Antoniae, quae nimium torta, et variis afflicta cruciatibus, uno brachio tribus diebus suspensa, et in carcerem biennio trusa, a Priscilliano praeside ad ultimum (0902A)flammis exusta est. Eodem die in Norico Ripensi loco Lauriaco natale sancti Floriani, qui praesidis Aquilini jussu, ligato ad collum saxo, in flumen Anisi praecipitatus est, et mox omnibus qui circumstabant videntibus oculi praecipitatoris ejus crepuerunt. Ipso die beati Quiriaci episcopi et martyris gloriosi, sub Juliano imperatore. Et sancti Bothehardi episcopi et confessoris. F. III NON. MAII. -- Apud Alexandriam sancti Euthymii (0903A)diaconi, in carcere quiescentis. Thessalonicae natale sanctorum Irenaei et Peregrini, et Hyrenes ignibus combustorum. In Galliis civitate Arelatensi sancti Hilarii episcopi, praeclarissimi viri, qui paupertatis amator, et erga inopum provisionem non solum mentis pietate, sed et corporis sui labore sollicitus erat. Nam pro reficiendis pauperibus etiam rusticationem contra vires suas, homo genere clarus exercuit; sed nec in spiritalibus neglexit. Nam et in docendo gratiam habuit, et absque personarum acceptione omnibus castigationem ingessit, vitamque sancti Honorati praedecessoris sui composuit. Moritur sub Valentiniano et Marciano imperatoribus. C. PRID. NON. MAII.-- Natale sancti Joannis apostoli (0904A)ante portam Latinam Romae, qui ab Epheso jussu Domitiani fratris Titi, secunda persecutione, quam ipse post Neronem exercuit, ad urbem Romam perductus, praesente senatu ante portam Latinam in ferventis olei dolium missus est: sed beatus apostolus tam liber a poena inde exiit, quam a corruptionibus carnis fuerat immunis. Tunc in Pathmum insulam relegatus est exsilio, ubi Apocalypsim vidit. Ad commendandam ergo ipsius memoriam dignam, et pro fidei apostolicae constantia, Christiani ecclesiasticam venerationem ejus gestantem, in supradicto loco ante portam Latinam praeclaro et miro opere construxerunt, ubi festivum concursum pridie nonas Maii usque hodie faciunt. Eodem die B. Evodii Antiochiae episcopi et martyris, qui primus ab apostolis (0905A)ibi est ordinatus. Item B. Lucii, qui Cirenensem primus episcopus rexit Ecclesiam ab apostolis institutus. A. NON. MAII. -- Dedicatio ecclesiae sanctae Mariae virginis. Et natale sancti Juvenalis martyris, et beatae Domitillae. Quae cum esset Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, et a sancto Clemente sacro velamine ob integritatis perseverantiam consecrata, persecutione Domitiani ob testimonium quod Christo perhibebat, cum aliis plurimis in insulam Pontiam exsilio deportata, longum inibi martyrium duxit; dehinc ad Tarracinam urbem translata, primo Eufrosinam et Theodoram, deinde alios ad fidem Christi convertit, (0906A)novissime cursum martyrii sui cum praefatis virginibus consummavit, sub persecutione Trajani, ubi morabantur clausae in carcere: in facies enim suas prostratae, orantes Dominum recesserunt; quarum corpora sanctus Caesarius diaconus in sarcophago novo simul condens, in profundo terrae sepelivit. In Nicomedia passio sanctorum martyrum Flavii, Augusti, Augustini fratrum. Romae Benedicti pontificis, qui sedit in episcopatu unum mensem, imperante Constantino, apud beatum Petrum sepultus. B. VIII IDUS MAII. -- Mediolani sancti Victoris martyris, qui natione Maurus, et a primaeva aetate (0907A)Christianus, cum esset in imperialibus castris miles, etiam canitie decoratus, compellente Maximiano ut sacrificaret idolis, in confessione Domini fortissime perseverans, primo graviter est caesus, dein liquenti plumbo perfusus, sed nihil penitus laesus, novissime gloriosi martyrii cursum capitis abscissione promeruit. Quod sanctus Martinus audiens factum, collegit corpus ejus, et in praedicta civitate cum honore sepelivit. Viennae sancti Dionysii sexti urbis episcopi. C. VII IDUS MAII.-- Natale sancti Hermae, cujus apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: « Salutate Phlegontem, Hermen, Patrobam, et qui sunt cum eis fratres. » In Perside sanctorum martyrum quadringentorum. Apud Nazanci oppidum beati Gregorii (0907B)episcopi, qui Theologus dicitur nobilis, Athenis (0908A)eruditi, collegae beati Basilii, Caesareae Cappadociae postea episcopi; quique cum se totus Dei servitio mancipasset, tantum de collega praesumpsit, ut sedentem Basilium de doctoris dextera deponeret, ac secum ad monasterium manu injecta perduceret, ibique per annos tredecim omnium Graecorum saecularium libris remotis, solis divinae Scripturae voluminibus operam dabant. Constantinopoli natale sancti Timothei, quando ab Epheso ejus sacra ossa delata sunt. In Ariopoli natale Quirilli, Hindei et Genonis. In Tarso Ciliciae Aphrodisii. Romae sancti Beati confessoris. D. VI IDUS MAII. -- Natale Johel prophetae. Romae via Latina in coemeterio ejusdem natale sanctorum Gordiani et Epimachi. Julianus imperator apostata (0908B)inter multos Christianos, quos publicis custodiis (0909A)mancipavit, beatum Januarium, senem presbyterum comprehensum cuidam vicario Gordiano ad audiendum tradidit; qui beatum Januarium patienter audiens, spiritu Dei illuminatus credere coepit; quem protinus beatus presbyter cum uxore Marina nomine, et familia promiscui sexus, numero quinquaginta tres, et eo amplius baptizavit. Quod audiens Julianus, jussit in scriptionibus damnari sanctum Januarium presbyterum, et beatum Gordianum, uxorem ejus ad aquas salinas manere praecepit, in servitio rusticorum. Clementianus autem tribunali residens, beatum Gordianum vinctum catenis sibi praesentari fecit. Ille in confessione Christi fixus, diu plumbatis caeditur, in ultimo capite truncatur. Cujus corpus jussit iniquus judex ante templum Apollinis jactari, ut a canibus (0909B)roderetur. Quod nocturno tempore Christiani rapientes, milliario uno plus minus ab urbe Roma posuerunt in crypta, ubi jampridem corpus beati martyris Epimachi sepultum fuerat. Hic Epimachus Alexandriam abiit cum collega suo Alexandro, multo tempore in vinculis et in cruciatibus carceris tortus, ignibus postmodum consumitur, reliquiae ipsius deinde Romam sunt translatae. Romae natale Clepodii senis (0910A)presbyteri, sub Alexandro imperatore, qui eum fecit occidi a Laodiceo, et corpus trahi per civitatem, atque in Tyberim jactari, die Kalendarum Maiarum. Quod inventum piscatores levaverunt, et Galisto episcopo narraverunt. Ille acceptum condivit cum aromatibus et linteaminibus, et sepelivit in coemeterio ejusdem, milliario ab urbe tertio in crypta, sexto Iduum Maiarum. Tunc decollatus est ab Alexandro Palmatius consul, cum uxore et filiis, et aliis promiscui sexus de domo sua quadraginta duobus, cum quibus et Simplicius senator cum uxore, et filiis et familia sua, promiscui sexus sexaginta octo; et similiter cum uxore sua Blanda, qui per doctrinam Calisti papae, et Calepodii presbyteri nuper fuerant baptizati. Item Romae natale sanctorum Quarti et Quinti.(0910B) E. V IDUS MAII. -- Romae via Salaria, milliario vicesimo secundo, natale sancti Anthuni, et passio sancti Evellii: qui videns passionem sancti Torpetis martyris, et mirabilia quae fecit, credidit Christo, qui antea consiliarius Neronis imperatoris fuit, qualiter Christiani martyrizarentur. Viennae sancti Mamerti episcopi, qui ob imminentem cladem solemnes ante ascensionem Domini litanias instituit(0911A) F. IV IDUS MAII. -- Romae in coemeterio Praetextati natale sanctorum martyrum Nerei et Achillei fratrum. Qui cum essent eunuchi beatae Flaviae, cum ea apud insulam Pontiam longum pro Christo duxerunt exsilium; postmodum vero ab Aureliano sponso (0912A)Domitillae, quem ipsa ob amorem Christi spreverat, primo verberibus gravissimis arctati, deinde Memmio Rufo consulari sunt traditi, a quo cum equuleo et flammis compellerentur ad immolandum, et dicerent se a B. Petro apostolo baptizatos, nulla ratione posse (0913A)idolis immolare, capite caesi sunt. Quorum corpora rapuit Auspicius, discipulus eorum, nutritor sanctae virginis Domitillae, et in crypta arenaria sepelivit. Item via Aurelia, milliario secundo, natale sancti Pancratii martyris; qui cum esset annorum quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis obtruncatione complevit, cujus reverendum corpus Octavilla illustris femina occulte noctu sublatum aromatibus conditum sepelivit. Eodem die B. Dionysii patrui ejusdem B. Pancratii, cujus studio idem Pancratius et baptizatus, et in timore Dei confortatus, ad martyrium animatus est. Apud Cyprum sancti patris nostri Epiphanii Salaminae episcopi. G. III IDUS MAII. -- Natale sanctae Mariae ad martyres. Phoca imperatore beatus Bonifacius papa in (0913B)veteri fano, quod Pantheon vocabatur, ablatis idololatriae (0914A)sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae, et omnium martyrum dedicavit, cujus dedicationis sacratissima dies agitur Romae tertio Idus Maii. Ipso die sancti Servatii episcopi Tungrensis Ecclesiae, qui tempore quo Hunni Germaniam vastabant, ne civitatis atque Ecclesiae suae videret excidium, Domini revelatione commonitus, transiit ad vicum Trajectensium, ibique defunctus, atque in medio publici aggeris est sepultus. Ob cujus meritum hominibus demonstrandum, cum tempore hiemis omnia in circuitu nix repleret, nunquam sepulcrum ejus operuit nix nec pluvia, donec a successore suo sancto Munulfo episcopo templum magnum in ejus honore constructum est. Et natale sancti Gangolfi martyris, et sancti Onesii confessoris.(0914B) A. PRID. IDUS MAII. -- Sancti patris nostri Pacomii; (0915A)qui cum esset factis apostolicae gratiae insignis, fundatorque Aegypti coenobiorum, scripsit monachorum regulas, quas Angelo dictante didicerat, simul et de tempore Paschali. In Syria natale Victoris et Coronae, sub Antonino imperatore, duce Alexandriae Sebastiano. Erat autem Victor miles a Cilicia, cui Sebastianus in confessione fidei confringi digitos, et evelli jussit, deinde illum in caminum ignis mitti, ubi triduo permanens, non est laesus: deinde venenum bibere jussus, non est mortuus, sed veneficum potius ad fidem convertit. Deinde jussum est nervos corporis ejus tolli, deinde oleum bulliens mitti in pudendis ejus, post hoc jussit lampades ardentes suspenso ad latera applicari: post hoc acetum et calcem simul misceri, et dari ei; deinde oculos erui, (0915B)deinde triduo visum [ F. jussum] capite suspendi, et dum adhuc suspirasset, jussit eum excoriari. Tunc Corona, cum esset uxor militis cujusdam, coepit beatificare sanctum Victorem pro gloria martyrii. Et dum hoc faceret, vidit duas coronas de coelo lapsas, unam Victori, et alteram sibi missam. Cumque et hoc cunctis audientibus protestaretur, tenta est a duce, jussum est duas arbores palmae curvari adinvicem, et canabinis funibus ligari Coronam in utraque manibus et pedibus, et sic arbores dimitti. Quod dum fieret, divisa est Corona in duas partes; erat autem annorum sedecim. Tunc quoque Victor decollatur, et ipse (0916A)victoriae perennis triumphum meruit. B. IDUS MAII. -- Natale sanctorum confessorum Torquati et Isefontis, Secundi, Indaletii, Caecilii, Esitii, Eufrasii, qui Romae a sanctis apostolis episcopi ordinati, ad praedicandum verbum Dei ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque ad civitatem Accitanam venissent, et propter laborem itineris modicum quiescentes, et causa victus emendi discipulos in urbem misissent, mox paganorum multitudo, qui tunc forte diis suis festa celebrabant, eos usque ad fluvium persecuta est; in quo pons mirae magnitudinis et firmitatis exstructus, transeuntibus sanctis, Dei nutu cum omni insequentium multitudine funditus corruit. Ad quod miraculum caeteri territi, et cujusdam magnae (0916B)senatricis lupariae, quae divinitus inspirata eos benigne suscipiens credidit, exemplum secuti, relictis idolis Christo Domino crediderunt. Post haec diversis urbibus evangelizantes, et innumeras multitudines Christi fidei subjugantes Torquatus Accii, et Isefon Vergii, Secundus Abulae, Indalecius Urci, Caecilius Heliberri, Esicius Carcesae, Eufrasius Eliturgi, quieverunt. Apud insulam Chium, natale sancti Isidori martyris. Apud Damosacum passio sanctorum Petri et Andreae, Pauli et Dionysiae. C. XVII KAL. MAII.-- Apud Isauriam natale sanctorum Aquilini et Victoriani, quorum gesta habentur. (0917A)Autisiodoro passio sancti Peregrini episcopi primi civitatis ipsius: et sanctae Maximae virginis, quae multis clara virtutibus in pace quievit. In Sirmio natale Timothei, et septem virginum. In Sardinia natale Simplicii presbyteri, et sanctae Rosulae, et sanctorum Diocletiani et Florentii. Intra Casinae depositio Fidoli presbyteri et confessoris. D. XVI KAL. JUNII. -- In Tuscia sancti Torpetis martyris, sub Nerone principe. Hic magnus in officio Neronis fuit, et a beato Antonio presbytero baptizatus, et in fide Christi est eruditus. Hunc Nero cum cognovisset esse christianum, tradidit eum cuidam propinquo suo Satellico, ut impelleret eum sacrificare. Sed cum spiritu Dei confortatus beatus vir immobilis permaneret, fecit eum Satellicus alapis caedi, (0917B)et ligatum ad columnam tandiu verberibus affici, quousque sanguis guttatim de corpore ipsius deflueret. Sed subito dum caederetur, columna cadens oppressit (0918A)judicem, et quinquaginta cum eo. Inde tentus a ministris, positus est in rota, inde feris objicitur a filio Satellici, nomine Sylvio; sed minime ab his est laesus. Post haec jubente Sylvio foras civitatem Pissinam ductus, decollatione capitis martyrium suum complevit, tertio Kalendas Maii. Hujus corpus ministri sceleris imposuerunt pene fractae et cariosae navi, cum quo simul canem et gallum projecerunt in decursum fluminis. Apparens autem angelus Domini cuidam venerabili feminae, cujus nomen Celerina, monuit, ut perquireret sancti martyris corpus, et sepeliret. Quod inventum cum omni reverentia sepelivit, et de facultatibus suis cessante persecutione ecclesiam supra construxit. Agitur festivitas martyris, et conventus civium sexta decima Kalendas (0918B)Junii. In Alexandria natale Adrionis, Victoris et Basillae.(0919A) E. XV KAL. JUNII. -- Apud Aegyptum sancti Dioscori lectoris, in quem praeses multa et varia tormenta exercuit, ita ut ungues ejus effoderet, et lampadibus ejus latera inflammaret; sed coelestis luminis fulgore territi, ceciderunt ministri. Novissime laminis ardentibus adustus, martyrium consummavit. Et natale sanctorum Hortasii et Serapionis, et Marci papae et Potamionis. F. XIV KAL. JUNII. -- Romae natale sanctae Pudentianae vel Potentianae virginis, quae illustrissimi generis, Pudentis, discipuli beati Pauli apostoli, filia erat; cujus mater Sabinella, soror vero Praxedis, quas pater earum in omni religione Christi erudivit, (0920A)virginesque Christo dereliquit. Quae post obitum sancti patris in omni exercitatione pietatis ita excreverunt, ut nocte dieque incessanter hymnis et orationibus cum familia sua Domino inservirent, beato Pio urbis episcopo cum eis in laudibus Dei participante. Remunerationem igitur pro piissimis laboribus suis percepturae, post innumeros agones, post multorum martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas in visceribus pauperum inclusas, Christoque fideliter commendatas, tandem de terris ad Christum migraverunt. Potentiana venerabilis, quarta decima Kalendas Junii posita in coemiterio Priscillae, via Salaria; Praxedis vero (0921A)virgo, aeque sanctissima, duodecima Kalendas Augusti, et ipsa cum sorore juxta patrem sanctum sepulta. Ipso die beati Pudentis, patris earum virginum. Item Romae natale sanctorum Calocerii et Partemii, uxoris Decii imperatoris eunuchorum, qui cum essent unus praepositus cubilis, alter primicerius, nolentes idolis sacrificare, a Decio occisi sunt. Corpora eorum juxta viam Appiam sunt posita. Depositio domni Alchuvini. G. XIII KAL. JUNII. -- Romae via Salaria natale sanctae Basillae virginis et martyris Christi; quae cum esset ex genere regio, et haberet sponsum illustrissimum nomine Pompeium, per beatam Eugeniam, et sanctos Dei Prothum et Jacinctum conversa ad fidem, accusata est a praefato sponso suo, quod esset Christiana. (0921B)Decrevit continuo Gallienus Augustus, qui tunc Christi persequebatur Ecclesiam, ut aut sponsum reciperet, aut gladio interiret. Conventa de hoc, respondit se regem regum sponsum habere, qui est (0922A)Christus Filius Dei. Et cum haec dixisset, gladio transverberata est. In Galliis civitate Nemauso, natale Baudelii, qui a paganis deorum suorum sacrificia celebrantibus comprehensus, cum sacrificare nollet, et in fide Christi immobilis inter verbera et tormenta persisteret, martyrii palmam pretiosa morte percepit. A. XII KAL. JUNII. -- In Mauritania Caesariense, natale sanctorum Timothei, Polii et Eutychii diaconi, qui apud praefatam regionem verbum Domini disseminantes, pariter coronari meruerunt. Item apud Caesaream Cappadociae natale sanctorum Poliveti, Victorii, Donati. In Africa Casti et Aemilii qui per ignem passionis martyrium consummaverunt. Scribit Cyprianus in libro de Lapsis. Apud Corsicam (0922B)natale sanctae Juliae, quae crucis supplicio coronata est: et sancti Valentis martyris et pontificis, cum tribus pueris.(0923A) B. XI KAL. JUNII. -- Romae natale sanctorum Faustini, Timothei, Venusti. Autisiodori depositio sanctae Helenae virginis; et in Ravenna natale sanctae Martyriae. In civitate Autisiodorense B. Uvalis presbyteri et confessoris. C. X KAL. JUNII.-- Apud Lingones passio sancti Desiderii episcopi; qui cum plebem suam ab exercitu Vandalorum vastari cerneret, ad regem eorum pro ea supplicaturus exivit; a quo statim jugulari jussus, pro ovibus sibi creditis cervicem libenter tetendit, et percussus gladio migravit ad Christum. Percussor vero ejus mox amentia correptus interiit. Sepultus est ibidem B. martyr in basilica, intra urbis muros. Passi sunt cum eo et plures alii de numero (0924A)gregis sui, apud eamdem urbem conditi. Item Viennae natale sancti Desiderii episcopi, qui passus est in territorio Lugdunensi. D. IX KAL. JUNII. -- Natale sancti Manahen, Herodis tetrarchae collactanei, doctoris et prophetae sub gratia Novi Testamenti, apud Antiochiam in Christo quiescentis. Item beatissimae Joannae, uxoris Euzae, procuratoris Herodis, quam commemorant Evangelistae. In portu Romano natale sancti Vincentii martyris. In Galliis civitate Nannetis natale sanctorum martyrum, Donatiani et Rogatiani fratrum. In Histria natale sanctorum Zoelli, Servilii, Sylvani et Dioclis. E. VIII KAL. JUNII. -- Romae via Numentana, in (0925A)coemeterio Praetextati, natale sancti Urbani episcopi et martyris. Hic sedit in episcopatu annos tres, menses decem, dies decem, cujus doctrina sub persecutione Alexandri multi martyrio coronati sunt. Mediolani sancti Dionysii episcopi et confessoris, qui ab imperatore Constantio apud Cappadociam pro fide catholica damnatus, exsilio ibidem requievit. Reliquias corporis ejus per sanctum Basilium praefatae urbis episcopum receptas, beatus Ambrosius condigno honore condidit. Apud Moesiam civitatem Dorostoro, natale sanctorum martyrum Passicratis, (0926A)Valentionis, et aliorum simul coronatorum. Item Romae natale Eleutherii papae, qui sedit in episcopatu annos quindecim. Hic accepit epistolas a Lucio, Britannico rege, ut per ejus mandatum christianus fieret, sepultus est juxta corpus beati Petri apostoli. F. VII KAL. JUNII. -- Natale beati Jacobi apostoli, fratris Joannis Evangelistae, qui decollatus est ab Herode rege Jerosolymis, ut liber Actuum apostolorum docet. Hujus beatissimi sacra ossa ab Hispaniis translata sunt, et in ultimis earum finibus, videlicet (0927A)contra mare Britannicum condita. Apud Athenas beati Quadrati episcopi, discipuli apostolorum. Hic firmavit, ut nulla esca a Christianis repudiaretur, quae rationalis et humana est. Item Quadrati martyris, in cujus solemnitate sancti Augustini sermones habiti inveniuntur. Romae beatorum martyrum Sinmitrii presbyteri, et aliorum viginti duorum, quos Antoninus imperator gladio pro Christo punire fecit, quorum corpora beata Praxedis sepelivit noctu. Tuderti Tusciae natale sanctorum Felicissimi, Heradii, Paulini. In territorio Autisiodorensi, passio sancti Prisci martyris, cum ingenti multitudine. In Britanniis sancti Augustini episcopi et confessoris, qui missus a B. papa Gregorio, primus genti Anglorum Christi Evangelium praedicavit, atque illic virtutibus (0927B)et miraculis gloriosus quievit. Viennae passio sancti Zachariae, secundi ejusdem urbis episcopi.(0928A) G. VI KAL. JUNII. -- Apud Mesiam civitatem Dorostorensem natale sancti Julii, qui tempore persecutionis cum esset veteranus eremitae militiae comprehensus ab officialibus, et Maximo praesidi oblatus, nolens sacrificare idolis, capitali sententia punitus est. Cumque duceretur ad locum caedis implendae, Esicius quidam miles cum et ipse ob fidem Christi comprehensus detineretur, rogabat eum, dicens: « Memor esto mei, nam et ego subsequar te, primum etiam saluta Passicratem et Valentionem, qui nos jam per bonam confessionem praecesserunt ad Dominum. » Julius vero osculans Esicium dixit: « Frater, festina venire; mandata enim tua jam audierunt quos salutasti. » Sic accepto orario ligans sibi oculos, martyrii palmam gladio caedente percepit. In (0928B)Galliis civitate Arausica, sancti Eutropi episcopi et confessoris. A. V KAL. JUNII. -- Natale sancti Joannis papae, (0929A)quo tempore Theodoricus rex duos senatores praeclaros, et consules Symmachum et Boetium occidit; qui nonagesimo octavo die postquam papa Joannes interiit, subito defunctus est. Quem quia orthodoxus erat, et a Justino imperatore orthodoxo Constantinopolim veniens, gloriose susceptus fuerat, Theodoricus rex Arianus revertentem Ravennam in custodia tentum, ad mortem usque cum aliis aeque catholicis viris perduxit. Hujus meminit sanctus Gregorius in libro Dialogorum. Cujus corpus translatum, sepultum est in basilica sancti Petri apostoli, quinta Kalend. Januarii, Olibrio consule. Apud Parisium sancti Germani episcopi et confessoris, qui post innumeras virtutes octogenarius migravit ad Dominum. In Sardinia sanctorum Aemilii, Felicis, (0929B)Priami, Luciani. B. IV KAL. JUNII. -- Romae via Aurelia sancti (0930A)Restituti. Via Tyburtina septem germanorum. Treveris beati Maximini episcopi et confessoris, a quo Athanasius persecutionem Constantii fugiens, honorifice susceptus est. Item passio sancti Cononis martyris, et filii ejus sub Aureliano imperatore, in Iconio civitate, provinciae Isauriae, judice Domitiano. Hic cum esset fide praeclarus, exhibitus judici cum filio suo annorum duodecim, Spiritum sanctum habitare in se veraci confessione manifestaverunt. Inde frixuram passi sunt, et inde suspensi valido igne sub eis adhibito, malleo ad extremum ligneo manibus eorum contritis, in laude omnipotentis Dei spiritum emiserunt. Eodem die natale sanctorum Sisinii, Martyrii atque Alexandri, qui in Augauniae partibus persequentibus gentilibus viris, martyrii (0930B)coronam adepti sunt. C. III KAL. JUNII.-- Romae via Aurelia natale (0931A)sancti Felicis papae. Hic constituit supra memorias martyrum missas celebrari. Qui cum annos quinque rexisset Ecclesiam, sub Claudio principe martyrio coronatus est. Turribus Sardiniae natale sanctorum martyrum Gabinii et Crispuli. In Antiochia sanctorum martyrum Sitini et Palatini, qui multa tormenta propter nomen Christi passi sunt. D. PRID. KAL. JUNII. -- Romae sanctae Petronellae virginis, quae fuit filia beatissimi Petri apostoli; quae post multa miracula sanitatum, cum eam Flaccus (0932A)comes suo conjugio vellet sociare, triduo inducias postulans, et cum sancta virgine Felicula collactanea sua continuis jejuniis atque orationibus vacans: tertio die celebratis Dominicae oblationis mysteriis a sancto Nicomede presbytero mox ut Christi sacramenta percepit, reclinans se in lectulo emisit spiritum. Apud Aquileiam natale sanctorum martyrum, Cantii, Cantiani et Cancianillae fratrum. Turribus Sardiniae natale sancti Crescentiani. JUNIUS. Habet dies XXX, Lunam XXXIX. E. KALEND. JUNII. -- Romae dedicatio Nicomedis (0931C)martyris et presbyteri, cujus martyrium celebratur septimadecima Kalendarum Octobris. Apud Caesaream Palestinae natale sancti Pamphili presbyteri, viri admirandae fidei et sanctitatis, qui sub persecutione (0932C)Maximini martyrio coronatus est. Hujus Vitam Eusebius Caesariensis episcopus tribus libris comprehendit. Viennae sancti Claudii, undecimi episcopi. Ipso die sancti Caprasii abbatis monasterii Lirinensis. In Thessalonica natale Octavii. In Antiochia Zosimi. Treveris sancti Simeonis reclusi. F. IV NON. JUNII. -- Romae natale sanctorum (0933A)Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae, qui multos in carcere ad fidem erudientes, post dira vincula, et plurima tormenta decollati sunt sub judice Sereno; et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab Angelis ferri ad coelos, et poenitentiam agens sub Julio papa baptizatus est in senectute sua, nomine Theodorus. Lugduni sanctae Blandinae cum undecim et octo martyribus, cujus a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur; quae et secundo pulsata, cruciata non superatur. Tertio quoque die religata ad stipitem, atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet tangere, rursum revocatur ad carcerem; quarto etiam verberibus acta, craticulis (0933B)exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio jugulatur. Tunc et Ponticus puer, annorum quindecim, per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus, et materna ejus cohortatione roboratus, ante illam martyrium consummavit. In Campania beati Erasmi martyris et episcopi, sub Diocletiano imperatore et Maximiano, qui jussu impii Diocletiani imperatoris, primo plumbatis crudeliter caesus, deinde fustibus diutissime mactatus, post resina, (0934A)sulphure, plumbo, pice, cera, oleoque solutis perfusus, ingenti miraculo illaesus apparuit. Quod cum multi viderent, fidem Christi rejectis idolis susceperunt. Inde immenso pondere ferri constrictus, in carcere reclusus sub dira custodia est, de qua angelica visitatione solutus eripitur. Verum postmodum clarissima ipsius fama vulgante, tentus est ab altero imperatore Maximiano, a quo diversis suppliciis tortus est in tantum, ut tunica ignita aerea vestiretur, iterumque in olla, quae plumbo, pice, cera, resina, oleo fervefacta erat, missus virtute Domini omnia superans illaesus exinde progreditur; sicque tandem ad confirmandum caeteros a Domino servatus, in Campaniam munitus angelico solatio pervenit: ubi cum plurimos sive in fide roborasset, sive ad fidem (0934B)Christi convertisset, vocante Domino martyrio clarus sancto fine quievit. G. III NON. JUNII. -- Apud Aretium civitatem Tusciae natale sanctorum martyrum Pergentini et Laurentii fratrum, qui persecutione Decii, sub judice Turcio, cum essent pueri, post dura vincula tolerata, et magna miracula ostensa, gladio sunt caesi, et apud eamdem urbem conditi.(0935A) A. PRID. NON. JUNII. -- Apud Illyricum civitatem Sisciam natale sancti Quirini episcopi, qui persecutione Maximini pro fide Christi (ut Prudentius scribit) ligato ad manum molari saxo, in flumen praecipitatus est; et circumstantibus diu collocutus, ne ejus terrerentur exemplo, vix precibus ut mergeretur obtinuit. Hujus reliquiae translatae sunt Romam, et positae in Catacumbas. In Tuscia sancti Laurentii, et aliorum quadringentorum. Aurelianis civitate depositio sancti Lifardi presbyteri. In Ninive natale Dinoscii, Attali, Camarii, Tyrini, Juliae et Saraciae, Cyprini.(0936A) B. NONAE JUNII. -- Sancti Bonifacii archiepiscopi, cujus in Fresonis martyrii passio peracta est, cum aliis servis Dei, Vuinthrugae et Walterae, Scirpaldae, et Bosan, Hamondae et Adelherae, Wancarae et Gundacarae, Willeherae et Athaliolfae. Apud Aegyptum natale sanctorum martyrum Martiani, Nicandri et Apollonii, quorum gesta habentur. Eodem die passio sancti Bonifacii martyris, sub Diocletiano et Maximiano, apud Tharsum civitatem passi, sed Romae in via quae Latina nuncupatur, sepulti. Hunc vero sua domina Aglaes a Romana urbe, licet cum ea adulterium perpetraverit, transmisit in loca ubi Christianorum (0937A)maxima persecutio fuit, ut alicujus sancti corpus pretio acquisitum sibi afferret. Ipse autem dictis obediens dominae suae, perrexit illuc inter Christianos, sicque comprehensus jussu principis primum oleo fervente cum pice perfusus est; sed in nullo laesus, ad ultimum ab spiculatore percussus est: postea vero a comitibus suis, qui secum pergebant, post martyrii palmam ad dominam suam reductus est, quae ipsum accipiens sepelivit Romae via Latina. Beata vero Aglaes abrenuntiavit mundo, distribuens universa quae possidebat egenis ac monasteriis, relaxans universam familiam suam a jugo servitutis, et tantam gratiam a Domino promeruit, ut in nomine ejus virtutum signis claresceret. Supervixit in habitu sanctimoniali annos tredecim, sepulta (0937B)apud praefatum martyrem. C. VIII IDUS JUNII.-- Natale sancti Philippi diaconi, qui fuit unus de septem diaconibus, qui cum B. Stephano statim post ascensionem Domini ab apostolis sunt ordinati; de quo beatus Lucas in Actibus apostolorum refert, quod signa et prodigia faciendo, (0938A)praedicatione sua Samariam ad fidem Christi convertit, et Candacis reginae Aethiopum baptizavit Eunuchum, quique apud Caesaream requievit; juxta quem tres virgines, filiae ipsius tumulatae jacent; nam quarta filia illius plena Spiritu sancto in Epheso occubuit. Romae sanctorum Arthemii, cum uxore sua Candida, et filia Paulina. Hic Artemius cum esset custos carceris, et clausum teneret Petrum exorcistam in custodia, essetque illi filia unica daemonio vexata, beati Petri precibus mox sanata est, et ipse cum uxore pariter, et eadem filia Christo credens, a beato Marcellino presbytero baptizatus est, omnisque domus ejus, et multi alii, ita ut absque mulieribus virorum fieret trecentorum numerus. Hoc judex Serenus audiens factum, Artemium, (0938B)Candidam, et filiam ipsorum Paulinam sibi praesentatos, immenso pondere ruderum jussit obrui. Sicque Dei sancti perducti ad passionis locum, beatus quidem Artemius gladio percussus est, sancta vero Candida atque Paulina per limina cryptae praecipitatae, lapidibus sunt obrutae.(0939A) D. VII IDUS JUNII. -- Constantinopoli natale sancti Pauli ejusdem civitatis episcopi, qui tempore Arianae perfidiae a Constantino imperatore apud civitatulam quamdam Cappadociae, Cucusam nomine, ob catholicam fidem pulsus exsilio, Arianorum insidiis crudeliter strangulatus, ad coelestia regna migravit. In Caesarea Cappadociae natale sancti Luciani (0940A)martyris. In Africa sancti Amantii, Lucii. In Alexandria, Andreae, Donati et Peregrini, et depositio beati Claudii episcopi. E. VI IDUS JUNII. -- In Gallia Suessionum civitate depositio sancti Medardi episcopi et confessoris, cujus vita plena virtutibus conscripta est. Nam largus fuit in eleemosynis, virtutibus clarus, prophetiae (0941A)spiritum habuit, ter quinis annis Veromandensium urbis episcopatum tenuit, ad extremum ad coelestia migrans. Tunc ad Suessionum urbem corpus ejus translatum est, ibique sepultum multis virtutum titulis claruit. Andegavis sancti Licinii episcopi et confessoris. Eodem die sancti Carileffi confessoris, et sancti Naboris confessoris. In Tharso Ciliciae martyrum viginti sub Simplicio judice. F. V IDUS JUNII. -- Romae in monte Caelio natale sanctorum martyrum Primi et Feliciani, qui sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus pro Christi nomine multa tormenta passi sunt. Nam Promoto praesidi ipsi nequissimi imperatores ad puniendum eos tradiderunt. Qui cum videret eos nullo modo posse a Christi confessione converti, separavit eos (0941B)abinvicem, et primitus Felicianum octoginta annos habentem, jussit plumbatis tundi, postea vero misit eum in carcerem, et neque cibum, neque aquam ei sinebat praebere tribus diebus; deinde Primum similiter jussit fustibus caedi, dehinc vero in amphitheatro sanctos martyres leonibus tradi praecepit; sed nullo modo ab eis laesi sunt. Quod videntes turbae crediderunt in Christum plus quam mille quingenti. (0942A)Novissime vero sancti martyres a praedicto comite decollati sunt; quorum corpora noctu a Christianis fidelibus rapta, sepulta sunt ad arcus Numentanos intra harenarium. In Gallis civitate Agino, loco Pompeiaco, passio sancti Vincentii, levitae et martyris. In Scotia sancti Columbae confessoris. G. IV IDUS JUNII. -- Romae via Aurelia, milliario tertio decimo, natale sancti Basilidis martyris. Tripodis et Mandalis sub Aureliano imperatore, Platone praeside, et aliorum viginti martyrum. Eodem die beati Gethulii martyris, temporibus Adriani imperatoris, sub judice Licinio: nam cum esset Christianissimus, et multa bona opera fecisset, traditus est Cereali vicario ad puniendum; sed sanctus Gethulius (0942B)sana praedicatione convertit ad fidem Christi, sicut fecit Amantium tribunum fratrem ejus. Sanctus vero Sixtus papa baptizavit Cerealem, et confirmavit in fide. Postea vero cum audisset hoc factum praedictus imperator, tradidit sanctum Gethulium Licinio praefecto suo, ut eum cum sociis suis, si nollet sacrificare idolis, mitteret in caminum ignis ardentem. Quod cum factum fuisset, nullo modo (0943A)ab igne laesi sunt. Tunc fustibus, illiso capite, martyrium compleverunt; quorum corpora collegit beata Simphorosa, uxor Gethulii martyris, et sepelivit in praedio suo. In Africa Aresirogati et aliorum quindecim. In Hispaniis Chrispuli restituti. In Nicomedia sancti Zachariae. In Autissiodoro depositio Censuri episcopi. A. III IDUS JUNII. -- Natale sancti Barnabae apostoli: qui, cum esset Cyprius, cum Paulo gentium apostolus ordinatus est. Hic postea propter Joannem discipulum, qui et Marcus vocabatur, separatus a Paulo, nihilominus Evangelicae praedicationis injunctum sibi opus exercuit. Cujus corpus, tempore Zenonis imperatoris, ipso revelante repertum est. Apud Corinthum sancti Sosthenes, discipuli sancti Pauli (0943B)apostoli. In Aquileia natale sanctorum martyrum, Felicis et Fortunati, sub persecutione Diocletiani et Maximiani imperatorum, praeside Eusimio. Qui cum essent germani fratres, fide Christi ferventes, primum in equuleo suspensi sunt, ardentibus lampadibus circa latera appositis, sed mox psallentibus martyribus exstinctis; inde per ventrem ferventi (0944A)oleo superfusi, ad ultimum capite truncantur. B. PRID. IDUS JUNII. -- Romae via Aurelia, milliario quinto, passio sanctorum martyrum, Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii; quorum Naborem et Nazarium, simul cum Gorgonio martyre transtulit a Roma in Galliam Grodegandus, Metensis episcopus, permittente Paulo papa Romano, anno Dominicae Incarnationis septingentesimo sexagesimo quinto, et collocavit praedictus episcopus sanctum Gorgonium in monasterio quod dicitur Gorzia; sanctum vero Naborem in monasterio quod dicitur Nova cella: sanctum quoque Nazarium in monasterio, quod dicitur Loreshain, ubi signa et miracula in sanitate infirmorum et debilium saepius fiunt. Mediolani natale sanctorum martyrum Nazarii et Celsi pueri. Sanctus (0944B)namque Nazarius a beato Clemente instructus et baptizatus est, quem Anolinus sub Neronianae persecutionis rabie diu afflictum in carcere cum Celso puero, quem ipse nutrierat, gladio ferire jussit, quorum corpora Christiani furati sepelierunt in propriis hortis, quos beatus Ambrosius Domino revelante reperit. Et depositio sancti Odolfi presbyteri.(0945A) C. IDUS JUNII.-- Romae natale sanctae Felicolae virginis, quam cum Flaccus comes post excessum Petronellae vellet ducere uxorem, atque ad terrendum eam proposuisset dicens: Unum tibi e duobus elige, aut esto uxor mea, aut diis sacrifica; responsum ab ea accipit: Nec uxor tua ero (quia Christo sacrata sum), nec immolabo idolis (quia Christiana sum). Tunc Flaccus tradidit eam vicario, qui fecit eam in tenebroso claudi cubiculo, sine cibo per septem dies. Post haec duxerunt eam ad virgines Vestae, ibique per alteros septem dies sine cibo permansit; eo quod nulla ratione cibum pateretur de eorum manu accipere. Dehinc levata est in equuleum, et tandiu torqueri (0946A)jussa est, donec emitteret spiritum: et sic praecipitata est in cloacam, quam sanctus Nicomedes presbyter tulit, et sepelivit septimo milliario ab urbe Roma. In Africa, Luciani et Fortunati. D. XVIII KALEND. JULII. -- Helisaei prophetae, qui apud Samariam Palaestini situs est, ubi et Abdias requiescit, et quo major inter natos mulierum non fuit, Joannes Baptista, ubi multa miracula fiunt. Suessionis civitate passio sanctorum martyrum, Valerii et Rufini. Apud Caesaream Cappadociae sancti Basilii episcopi, fratris Gregorii et Petri. Viennae sancti Etherii episcopi. E. XVII KALEND. JULII. -- Apud Siciliam sanctorum (0947A)martyrum Viti, Modesti et Crescentiae. Qui beatus Vitus in puerilitate virtutibus maturus, primum a patre suo sacrilego Hyla, ut a cultura Dei recederet, tentatus est; deinde a Valeriano judice cathomis caesus, in confessione Christi permansit. Inde redditus patri, cum poenis affligere illum pater meditaretur, monitu angeli navem conscendens, comitantibus secum Modesto et Crescentia nutritoribus, ad Thani Agrithanum territorium devenit; inde propter filiam Diocletiani imperatoris daemonio vexatam, quaesitus et adductus ad eum, ejus filiam oratione curavit. Sed cum imperator impius nequaquam eum ad consensum idolorum persuadere potuisset, vinculis ferreis astrictum in teterrimum induci carcerem jussit, cum Modesto atque Crescentia; quos postea Diocletianus (0947B)in ollam resina et pice, et plumbo succensam jactari praecepit: egressique de olla illaesi, dimissus eis leo ferocissimus, qui mox pedes eorum lingere coepit; novissime vero juxta fluvium qui dicitur Siler, quiescentes sub arbore, animas suas Domino reddiderunt. Florentia vero femina illustrissima, corpora sanctorum collegit, et in loco qui dicitur Marianus, condita (0948A)aromatibus sepelivit. Apud Mesiam sancti Esicii, qui sub praeside Maximiano martyrio coronatus est. F. XVI KALEND. JULII. -- Apud urbem Vesontionensem sanctorum Ferreoli presbyteri, et Ferrutionis diaconi, qui a B. Hyreneo Lugdunensi episcopo et martyre ad praedicandum verbum Dei missi, sub Claudio judice ad trochleas extenti, et flagellati sunt; deinde inclusi carcere, mane amputatis linguis praedicabant verbum Dei. Post haec subulae triginta utrisque infixae manibus et pedibus pectore, ad ultimum gladio feriuntur. Et in civitate Moguntiaco passio sanctorum Aurei et Justinae sororis ejus, qui ab Hunis vastantibus Germaniam in Ecclesia occisi sunt. Item in Antiochia sanctorum Cirici et Julitae matris ejus, quorum prior post dira verbera, etiam calcem (0948B)cum aceto et sinapi in os accepit. Deinde clavis affixi pariter evulsis oculis in carcerem trusi sunt. Post haec decalvati et excoriati super carbones in lecto aereo assati sunt; ad ultimum ferris attriti, amputatis linguis martyrii sui cursum obtruncatione capitis impleverunt. Passi sunt cum eis et alii quadringenti quatuor. Eodem die depositio sancti Alexii confessoris.(0949A) G. XV KALEND. JULII. -- Romae sanctorum martyrum ducentorum sexaginta duorum, qui positi sunt via Salaria vetere, ad clivum cucumeris. Eodem die sancti Vultmari confessoris, admirandae sanctitatis viri et religionis. In civitate Nannetis sancti Similiani episcopi et confessoris. Lugduni depositio sancti Aureliani, episcopi Arelatentis. Apud Viennam sancti Domnoli episcopi. In Aurelianis civitate sancti Viti presbyteri et monachi, cujus vita miraculis coruscabat. Hic inter alia facta quemdam monachum defunctum in ecclesia, caeteris fratribus somno gravatis, oratione fusa ad Dominum, a morte suscitavit. A. XIV KALEND. JULII. -- Romae via Ardeatina natale sanctorum Marci et Marcelliani fratrum praeclarissimi generis, Tranquillini et Marciae filiorum, qui primo (0950A)carcerem pro fide passi sunt, postmodum a Fabiano judice tenti, et ad stipitem ligati, in pedibus acutos clavos acceperunt. Cum autem transisset una dies et una nox, et illi laudantes Deum perseverarent, lanceis per latera transfixi, cum gloria martyrii ad siderea regna migrarunt. In Antiochia passio Marinae virginis, quae per Olibrium praefectum multa tormenta passa est pro nomine Christi; vincula, carceres, flagella, equuleum, quam et diabolus in draconis specie, similiter et in Aethiopis tentavit, sed per signum sanctae crucis superatus est. Novissime vero per praedictum praefectum decollata, sacro martyrio vitam finivit. B. XIII KALEND. JULII. -- Mediolano natale sanctorum Gervasii et Protasii; qui cum per decem annos in uno coenaculo conclusi, lectionibus et orationibus (0951A)atque jejuniis vacassent, undecimo ad palmam martyrii pervenerunt, tenti ab Astachio comite. Qui primum tandiu jussit plumbatis contundi, quandiu exhalaret spiritum: sequentem vero, id est, Protasium, fustibus caesum capite truncari. Quorum corpora Philippus, vir religiosus, una cum filio suo furtim abstulit, et in domo sua in arca marmorea sepelivit: quorumque sepulcra multo post tempore, Theodosio imperatore, Domino revelante, beatus Ambrosius reperit, et ita incorrupta eorum corpora invenit, ac si eodem die fuissent interempti. Quae cum in urbem introducerentur, quidam diu caecus feretri tactu lumen (0952A)recepit. Apud Ravennam sancti Ursicini martyris, qui sub judice Paulino, post nimia tormenta capite caesus martyrium consummavit. C. XII KALEND. JULII.-- Sylverii papae, qui sedit Romae anno uno, qui consentiente Justiniano imperatore, a Vilisario patricio depositus, et monachus factus, in exsilio confessor moritur. Romae sancti Novati fratris Timothei, presbyteri, qui a beatis apostolis eruditi sunt. De quo scribit pastor in gestis Pudentianae et Praxedis virginum. Et translatio sancti Zenonis martyris, et sanctae Florentiae virginis. D. XI KALEND. JULII. -- In Moguntia natale sancti (0953A)Albani martyris, qui sub Diocletiano imperatore de insula Nansia pergens cum sancto Theonesto et Urso Mediolanum venit: indeque exiens auxiliante Domino pervenit ad Gallias, ibique in servitio Dei manens, ad martyrium pro nomine Salvatoris promptus fuit. Postquam autem in Augusta civitate beatus Ursus martyrium accepit, Theonestus cum Albano Moguntiam pervenit; dumque ibi praedicaret verbum Dei, Albanus discipulus ejus martyrium explevit, et sepultus est ibi juxta praedictam civitatem. Syracusis natale sanctorum martyrum Rufi et Martiae. Romae sanctae Demetriae virginis, quae fuit beati Fausti filia. Haec cum ante impium Julianum pro fide Christi introduceretur, in confessione spiritum emisit: sepulta a beato Joanne presbytero, juxta matrem suam sanctam Daffrosam, (0953B)et sororem Vivianam, juxta palatium Lucianum. E. X KALEND. JULII. -- In Britannia sancti Albini martyris, qui tempore Diocletiani in Verelamio civitate, post verbera et tormenta acerba capite plexus est. Sed illo in terram cadente, oculi ejus qui eum (0954A)percussit, pariter ceciderunt. Passus est cum eo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire jussus, noluerit: divino utique perterritus miraculo: quia viderat beatum martyrem sibi dum ad coronam martyrii properaret, alveum amnis interpositi orando transmeabilem reddidisse. In civitate Nolana Campaniae natale sancti Paulini episcopi et confessoris, de quo beatus Gregorius in libro Dialogorum narrat. Et depositio beati Nicetae Romatianae civitatis episcopi, et Consortiae virginis. Et passio sanctorum decem millium martyrum. F. IX KALEND. JULII. -- Natale Joannis presbyteri, quem impius Julianus inauditum via Salaria vetere ante simulacrum solis decollari praecepit; ejusque corpus a beato Concordio presbytero collectum et (0954B)sepultum est juxta concilia martyrum. Apud Britanniam sanctae Ediltrudis virginis et reginae, cujus corpus cum undecim annis esset sepultum, incorruptum inventum est. Et vigilia sancti Joannis Baptistae. G. VIII KALEND. JULII. -- Nativitas beati Joannis (0955A)Baptistae praecursoris Domini, Zachariae et Elisabeth filii, qui Spiritu sancto repletus adhuc in utero matris suae, ad Israel confortatus, Spiritu agebatur in desertis, vestitus pilis camelorum, habens zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem ejus erat locusta, et mel silvestre edebat. XXX aetatis anno, quintodecimo anno imperii Tyberii Caesaris, cum procurator esset in Judaea Pilatus, jamque regnum Judaeorum in quatuor principatus esset divisum, venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Romae Fisci, Luciae, cum aliis viginti duobus. Augustuduno depositio sancti Simplicii. A. VII KALEND. JULII. -- Apud Beroeam sancti Sosipatris, discipuli sancti Pauli apostoli. Apud Alexandriam (0955B)sancti Gallicani martyris, qui per praedicationem Joannis et Pauli ad fidem Christi conversus, (0956A)post innumera quae perpetravit bona, a Rauciano comite percussus gladio migravit ad Christum. Romae Luciae virginis, cum aliis viginti duobus, et Acciae regis. Thessalonicae sanctorum, Bigati, Lantani, et dormitio sancti Joannis Evangelistae. B. VI KALEND. JULII. -- Romae Joannis et Pauli fratrum, quorum primus praepositus, secundus primicerius fuit Constantiae virginis, filiae Constantini. Qui cum omni die turmas Christianorum recrearent, ex his opibus, quas sacratissima virgo Christi reliquerat, pervenit hoc ad Julianum; qui misso Terrentiano campi ductore, intra domum propriam decollati sunt; qui tamen postea Christianus factus est. Eodem die sancti Quadrati apostolorum discipuli, qui in locum beati Publii Athenarum episcopi (0956B)substituitur, et Ecclesiam grandi terrore dispersam fide et industria congregavit.(0957A) C. V KALEND. JULII.-- Apud Galatiam beati Crescentis episcopi, discipuli sancti Pauli apostoli. Apud Tyburtianam urbem Italiae, natale sanctae Simphorosae, beati Gethulii uxoris, cum septem filiis; quorum mater sub Adriano principe maxima constantia pro Christiana fide mortem passa est; qui ipsam jussit palmis caedi, deinde suspendi crinibus. Sed cum superari nullatenus posset, jussit eam alligato saxo in fluvium praecipitari. Cujus frater Eugenius, curiae principalis, colligens corpus ejus sepelivit. Et mane imperator septem jussit figi stipites, ibique filios ejus ad trochleas extendi, et Crescentem in gutture transfigi, Lucianum in pectore, Nemesium in corde, Primitivum per umbilicum, Justinum per membra distentum scindi per singulos corporis nodos atque juncturas, (0958A)Stacteum lanceis innumerabilibus, donec moreretur in terra configi, Eugenium finili a pectore usque ad inferiores partes. Altera autem die Adrianus praecepit corpora eorum in foveam altam projici. Et pontifices templorum posuerunt nomen loci illius, Ad septem biothanatos. Cordubae sanctorum Zoili, et aliorum decem et novem. In Epheso civitate festivitas celebratur septem fratrum dormientium: hoc est, Maximiani, Malchi, Marciani, Dionysii, Joannis, Serapionis, Constantini. D. IV KALEND. JULII. Leonis papae, qui post Petrum apostolum quadragesimus septimus in urbe Roma sedit annos viginti unum, mensem unum, dies tredecim. Hic cum multis episcopis fidem catholicam exponens, Eutychianam et Nestorianam haeresim (0959A)damnavit, et sanctissimum concilium Chalcedonense sua industria congregari fecit. Hic constituit intra actionem dicere sanctum sacrificium, et monacham non accipere velamen capitis benedictum ab episcopo, nisi prius probata illius virginitas fuerit. Apud Alexandriam sanctorum martyrum Plutarchi, Sereni, Eraclidis, Herois; item Sereni, Potamienae, Marcellae, Catechuminae, Herae, Nomiae, baptismum martyrii consecutae. Inter quos praecipue emicuit Potamiena virgo, quae post innumeros agones cum venerabili matre Marcella, ignis suppliciis consumpta, (0960A)e terris migravit ad coelum. Lugduno Galliae sancti Irenaei episcopi, qui cum omni fere civitatis suae populo glorioso coronatus est martyrio, sub Severo principe, sepultusque a Zacharia presbytero in crypta basilicae beati Joannis Baptistae, sub altari. Et vigilia apostolorum Petri et Pauli. E. III KALEND. JULII. Romae natale sanctorum apostolorum Petri et Pauli, qui passi sunt sub Nerone, Basso et Tusco consulibus. Petrus secundo Claudii anno, post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de (0961A)circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia ad expugnandum Simonem magum Romam missus est, ibique viginti quinque annos cathedram sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis, a quo affixus cruci martyrio est coronatus, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis, asserens se indignum qui crucifigeretur ut Dominus suus. Sepultus autem est in eadem urbe in Vaticano, juxta viam Triumphalem, qui totius orbis veneratur celebratione. Hic ordinavit duos episcopos, Linum et Cletum, qui praesentialiter omne ministerium sacerdotale in urbe Roma populo vel supervenientibus exhiberent; ipse vero orationi et praedicationi operam dabat. (0962A)F. PRID. KALEND. JULII. Eodem anno, quo passus est Dominus, constat Paulum ad fidem venisse. Paulus quoque post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est, secundo Neronis, postquam a Jerusalem usque Illyricum replevit Evangelium Christi, Romam vinctus missus est, et sicut ipse in secunda epistola ad Timotheum scribit, liberatus de ore leonis, videlicet, ferocissimi persecutoris Neronis, Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicavit. Et hic ergo quarto decimo Neronis anno, eodem die quo Petrus, Romae pro Christo capite truncatur, sepultusque est in via Ostiensi, anno post passionem Domini tricesimo septimo. Item beatissimae Lucinae discipulae apostolorum, et Lemovicas sancti Martialis episcopi et confessoris. In Agrippina sanctorum (0962B)Asclyppi, Pamphili. JULIUS, Habet dies XXX, lunam XXX. G. KALEND. JULII. In monte Hor depositio Aaron (0961D)(0962D)sacerdotis. Eodem die Turonis sanctae Monegundis virginis. Viennae beati Martini, tertii ejusdem urbis episcopi, ad praefatam urbem ab apostolis missi. In (0963A)territorio Lugdunensi depositio beatissimi Domitiani abbatis, qui primus illic eremiticam vitam duxit, et natale Areleffi confessoris. Et octava sancti Joannis Baptistae. A VI NON. JULII. Romae in coemeterio Damasi natale sanctorum Processi et Martiniani, qui a beatis apostolis Petro et Paulo baptizati et instructi sunt, cum aliis promiscui sexus, numero quadraginta septem. Quod cum audisset praefectus Paulinus, (0964A)misit milites, et tenuit eos, jussitque in custodiam retrudi, et sequenti die, ut os eorum cum lapidibus contunderetur, deinde in equuleo suspendi, et attrahi, nervis et fustibus caedi, dehinc ut flammae circa latera eorum apponerentur. Post triduum Paulinus arreptus a daemonio exspiravit. Caesarius vero praefectus haec Neroni intimavit, cui Nero praecepit dicens: Non tardentur, sed celerius exstinguantur. Tunc educti foras muros urbis Romae, gladio sunt (0965A)caesi. Corpora eorum beata Lucina collegit, et cum aromatibus sepelivit in praedio suo. Item sanctorum martyrum, Aristionis, Crescentiani, Eutychiani, Urbani, Vitalis, Justi, Felicissimi, Felicis, Marciae et Simphorosae, qui omnes apud Campaniam martyrio coronati sunt. B. V NON. JULII. Leonis papae, qui sedit Romae menses decem. Hic eloquentissimus et divinis Scripturis sufficienter instructus fuit, Graeca Latinaque lingua eruditus. Hic sanctam sextam synodum fecit, (0966A)quae in regia urbe celebrata est, ubi damnati sunt Cyrus, Sergius, Honorius, Pyrrhus, Paulus, Petrus, Macharius, Stephanus, Polychronius et novus Simon, qui unam voluntatem et operationem in Domino Jesu Christo praedicabant. Apud Edessam Mesopotamiae translatio corporis sancti Thomae apostoli. Caesareae Ponti natale sancti Gregorii episcopi et martyris, beati Athenodori episcopi fratris, qui orando stagnum quoddam convertit in siccitatem. C. IV NON. JULII.-- Oseae et Aggaei prophetarum. (0967A)Turonis translatio sancti Martini episcopi et confessoris, et ordinatio episcopatus ejus, et dedicatio basilicae ipsius. In Africa sancti Jucundiani martyris in mare mersi. Apud Sirmium natale sanctorum Innocentii, Sabbatiae, cum aliis triginta. In Biturica civitate natale sancti Lauriani martyris, et depositio sancti Dalrici episcopi et confessoris. D. III NON. JULII. Apud Syriam sancti Domitii martyris, qui virtutibus suis multa incolis beneficia praestat. Romae natale sanctae Zoae, uxoris beati Nicostrati martyris, quae ad confessionem beati Petri apostoli dum oraret, a paganis arctata, ducta est ad patronum Naumachiae, a quo primum in custodiam obscurissimam trusa, et per dies sex omni solatio lucis et victus fraudata, septimo die demum a collo (0967B)et a capillis in corpore suspensa, adhibito subter fumo in confessione Domini emisit spiritum. In Sicilia natale Agathonis et Triphinae. Et in Thomis, Marini, Theodoti et Sodephae. E. PRID. NON. JULII. Isaiae et Joel prophetarum, et octava apostolorum, et primus beati apostoli Pauli ingessus in urbem Romam anno secundo Neronis. Item depositio beati Goaris confessoris, qui in provincia Aquitaniae ortus, temporibus Hildeberti regis Francorum, statim ab infantia verus cultor Dei fuit. Hic postmodum ibi presbyter consecratus, patriam parentesque deseruit, et in provincia, (0968A)quae ripis Rheni fluminis contigua, Trigoria nuncupatur, atque ad dioecesim pertinet Trevirorum, ibi Deo libere servire delegit, usque in finem vitae suae. Romae natale sancti Tranquillini martyris, patris sanctorum Marci et Marcelliani, qui ad praedicationem beati Sebastiani credens in Dominum Jesum Christum, die octavarum apostolorum dum ad beati Pauli confessionem oraret, tentus a paganis ac lapidatus martyrium consummavit. F. NON. JULII. Romae beatorum martyrum, Nicostrati primiscrinii, Claudii commentariensis, Castorii Victorini, Simphoriani, quos beatus Sebastianus credere Christum docuit, et sanctus Polycarpus presbyter baptizavit. Qui cum corpora sanctorum per ora Tiberina requirunt, tenti sunt, et ad Urbis praefectum (0968B)perducti. Erat enim judex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, per decem dies minis eos et blanditiis agens, et nullum penitus potuit commovere. Tunc fecit de eis suggestionem imperatoribus quique jussere eos tertio torqueri. Cumque nulla ratione compulsi cederent, jusserunt eos in mare praecipites dare. Immensis itaque arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, ut in loco mundo inter aquas coronam martyrii celebrarent. In Alexandria sancti Panteni, viri apostolici. Viennae Eooldi episcopi. Item in Alexandria natale Parnieni, Eracli, Eliae, Apollonii, Anovi, et aliorum decem (0969A)et novem. Eodem die sancti Wilibaldi confessoris. G. VIII IDUS JULII. In pago Austriae, et castro nomine Wirciburg., juxta Menum fluvium sito, natale sancti Kiliani martyris, et duorum sociorum ejus, qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, nomen Christi in praedictis locis praedicaverunt, ibique ob veritatis confessionem sub quodam judice Gozberto trucidati sunt, et multis postea signis veri Christi martyres esse claruerunt. In Palaestina natale sancti Procopii, qui a Nicopoli ductus Caesaream, ad primam responsionum confidentiam, irato judice Fabiano, capite caesus est. Apud Asiam minorem sanctorum Aquilae et Priscillae uxoris ejus, quorum Lucas in Actibus apostolorum meminit. (0969B)A. VII IDUS JULII. Romae ad Guttam manantem (0970A)sancti Zenonis martyris, et aliorum decem millium ducentorum et trium. In civitate Tyro natale sanctorum Anatholiae et Audacis, sub Decio imperatore. Qnorum Anatholia cum multos in Piceno oppido infirmos, lunaticos ac daemoniacos curasset, ducta est, jubente Faustiniano, ad civitatem Tyrum, et diversis plagarum generibus vexata; deinde cum serpente tota nocte inclusa, nihil laesa est, quin et ipsum Marsum, qui serpentem dimiserat, nomine Audacem. mane a suo serpente devorandum, eripuit, et ad Christum martyriumque convertit. Nam ipse post haec ob confessionem veritatis in custodiam datus, nec mora capitali sententia est coronatus. Ipsa quoque virgo Christi transverberata, cum staret extensis manibus in oratione, ita ut per dextrum latus (0970B)gladius missus, per sinistrum exiret, sepulta est (0971A)mane a civibus Tyriensibus, quae passa est septima Idus Julii; Audax vero quia de Oriente erat, ab uxore sua et filiis illo translatus est. B. VI IDUS JULII. Romae septem fratrum, filiorum sanctae Felicitatis: id est, Januarii, Felicis, Philippi, Silvani, Alexandri, Vitalis et Martialis, sub praefecto urbis Publio, tempore Antonini principis. E quibus Januarius post verbera virgarum et carcerum, plumbatis occisus est: Felix et Philippus fustibus mactati, Silvanus praecipitio interemptus est, Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti sunt. In Africa natale sanctorum Januarii, Marini, Naboris (0972A)et Felicis decollatorum, quorum corpora Mediolanum translata sunt. C. V IDUS JULII.-- Translatio sancti Benedicti abbatis. Postquam enim, sicut ipse vivens praedixit, monasterium ejus a gentibus vastatum est, Domino revelante, repertum est corpus ejus, et in Gallias translatum, atque in monasterio quod vocatur Floriacum, condigne sepultum. Translatum est pariter etiam corpus beatae Scholasticae, sororis ejus, atque in partibus Cenomanensium religiosorum devotione conditum. In Armenia minore, civitate Nicopoli, natale sanctorum martyrum, Januarii et Pelagiae, qui (0973A)in equuleo ungulis et testarum fragmentis diebus quatuor cruciati, martyrium implevere. Romae sancti Pii papae, qui sedit in episcopatu annos decem et novem. D. IV IDUS JULII. Apud Aquilegiam natale sancti Hermagorae, primi ejusdem civitatis episcopi, discipuli sancti Marci evangelistae. Apud Cyprum natale beati Nasonis antiqui Christi discipuli. In Caesarea (0974A)sancti Dii. Romae sancti Cleti papae, qui sedit ibi annos duodecim. Hic ex praecepto beati Petri, viginti quinque presbyteros in urbe Roma ordinavit, qui sepultus est juxta corpus beati Petri. Lugduno Galliae depositio sancti Juvencioli episcopi. E. III IDUS JULII. Natale sancti Silae apostoli; qui cum esset unus de primis fratribus, et ab apostolis ad Ecclesias gentium destinatus, cum Barnaba et (0975A)Juda, postea ab apostolo Paulo assumptus, praedicationis officium gratia Domini plenus instanter consummavit, atque apud Macedoniam in passionibus suis Christum clarificans, postmodum requievit. In Antiochia passio sanctae Margaretae virginis. F. PRID. IDUS JULII. Apud Pontum natale sancti Phocae episcopi civitatis Sinopis, qui sub Trajano imperatore, praefecto Africano, carcerem, vincula, ferrum, ignem etiam pro Christo superavit: cujus reliquiae in basilica apostolorum in Vienna civitate Galliae habentur. Lugduno Galliae natale sancti Justi episcopi et confessoris. G. IDUS JULII. Nisibi natale sancti Jacobi episcopi, magnae virtutis viri, ita ut ad ejus preces saepe urbs (0976A)discrimine liberata sit. Romae in portu Eutropii, Zosimae et Bonosae sororum. In Alexandria sanctorum Philippi, Zenonis, Narsei, et infantum decem. Eodem die sublevatio corporis sancti Henrici imperatoris. In Carthagine natale sanctorum Florentii, Catulini diaconi Januarii, Juliae et Justae, qui sunt positi in basilica Fausti, et in Sirmio Agrippini, Secundini, Maximini Martialis et Jacobi episcopi. Eodem die sanctae Reginswindae virginis, et dispersio apostolorum. A. XVII KALEND. AUGUST. In Ostia natale sancti Hilarini, qui sub persecutione Juliani cum nollet sacrificare, fustibus caesus martyrium sumpsit. Apud Antiochiam Syriae natale sancti Eustachii episcopi (0977A)et confessoris, qui sub Constantio principe ob catholicam fidem in Trajanopolim civitatem Thraciae pulsus exsilio, ibidem requievit. B. XVI KALEND. AUGUST. In Carthagine natale sanctorum Scillitanorum, id est, Sperati, Narthali, Cythini, Bethurii, Felicis, Aquilini, Letacii, Januariae, Generosae, Beffiae, Donatae et Secundae, sub Saturnino praefecto, qui post primam confessionem Christi in carcerem missi, et in ligno confixi, mane gladio decollati sunt. Horum reliquiae cum ossibus beati Cypriani, et capite sancti Pantaleonis martyris, ex Africa in Gallias translatae, venerantur Lugduni in basilica beati Joannis Baptistae, et sancti Alexis confessoris. (0978A)C. XV KALEND. AUGUST. Apud Carthaginem natale sanctae Gundenes, quae Plautiano et Zeta consulibus, jussu Rufini proconsulis, quater diversis temporibus equulei extensione vexata, et ungularum horrenda laceratione cruciata; carceris etiam squalore diutissime afflicta, novissime gladio caesa est. Apud civitatem Metensium sancti Arnolfi episcopi et confessoris, qui sanctitate et miraculorum gratia illustris, eremiticam vitam diligens beato fine requievit. Et sancti Materni episcopi et confessoris Mediolano. D. XIV KALEND. AUGUST. Apud Thebaidam sancti Patris nostri Arsenii, de quo in verbis seniorum refertur, quia propter redundationem lacrymarum (0979A)tergendam sudarium semper in sinu vel in manu habuerit. Apud Hispaniam in civitate Hispali natale sanctarum Justae et Rufinae, quae a Diogeniano praeside comprehensae, equulei extensione et ungularum laniatione vexatae sunt; deinde trusae in carcerem, inedia et doloribus afflictae. Post haec jussit praeses, ut quocumque iret ipse, nudis pedibus sequerentur. Tandem Justa in carcere spiritum exhalavit: corpus ejus in puteum projectum, et a Sabino episcopo levatum, in Hispalensi coemeterio conditum est. Rufinae cervix confracta, et corpus ejus igni traditum est; cujus reliquiae a fidelibus curatae sunt. E. XIII KALEND. AUGUST. Natale sancti Epaphrae, qui a beato Paulo Collossensis episcopus ordinatus, clarus virtutibus martyrii palmam pro ovibus sibi (0979B)commendatis virili agone percepit; sepultus in eadem urbe. Et natale beati Joseph, qui cognominatus (0980A)est Justus, quique cum beato Matthia, ut numerum duodecimum impleret, ab apostolis statuitur; sed Matthia locum Judae praevaricatoris implente, beatus Joseph nihilominus praedicationis et sanctitatis officio inserviens, multamque pro fide Christi persecutionem a Judaeis sustinens, victoriosissimo fine in Judaea quievit. De quo refertur quod venenum biberit, et nihil ex hoc triste, propter Domini fidem, pertulerit. In Damasco sanctorum Sabini, Maximini, Juliani, Macrobii, Cassiae, Paulae, cum aliis decem. In Africa natale Luciani, Petri, Amabilis, Nunnae, et Thebaidae Victoris. F. XII KALEND. AUGUST. Sancti Danielis prophetae, Romae sanctae Praxedis virginis. Haec cum sorore sua Potentiana, a beato Pudente patre erudita in (0980B)omni castitate et lege divina, post multas eleemosynas et sepulturas sanctorum, quas fecit, beato fine (0981A)quievit, sepulta juxta sororem suam Romae via Salaria. Eodem die passio sancti Victoris Massiliensis episcopi, qui, sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, propter fidem Christi per Arterium praesidem trucidatus est, simul cum militibus Alexandro, Feliciano, Longino et Deutherio.(0982A) G. XI KALEND. AUGUST. -- Natale sanctae Mariae Magdalenae, de qua, ut Evangelium refert, septem daemonia ejecit Dominus: quae etiam inter alia dona insignia, Christum a mortuis resurgentem prima videre meruit. Et obdormitio beatae Syntychae, quae Philippis dormit sepulta, de qua beatus Apostolus (0983A)Philippensibus scribit: Evodiam rogo, et Syntychem deprecor, id ipsum sapere in Domino. Ancyrae Galatiae natale Sancti Platonis martyris, cujus gesta habentur. In Antiochia Cyrilli episcopi, et Andreae. A. X KALEND. AUGUST. Apud Ravennam sancti Apollinaris episcopi. Hic Romae ordinatus a beato Petro apostolo, Ravennam directus est. Qui etiam in Aemilia praedicavit, et partibus Corinthiorum, et in Mysia, et in ripa Danubii, et in partibus Thraciae, in quibus locis exsilio relegatus est, et ubicunque pervenit, innumeras virtutes fecit, et passiones sustinuit. Nam cum nimia caede esset, et rursum diutius fustibus caesus, ac nudis pedibus super prunas impositus, rursum caesus, et equuleo suspensus, tortus est, et saxo os ejus contusum, et gravissimo (0983B)ferri pondere inclusus, in carcere horrifico, atque in ligno extensus est, ubi ab hominibus quidem neglectus, sed ab angelico publice pastus est; deinde catenatus in exsilium directus est, in quo rursum diutius fustibus caesus, et rursum ligatus a paganis, caesus est et vulneratus, et iterum in carcerem missus, et caesus martyrium consummavit, sub Vespasiano Caesare, Demosthene patricio. Rexit Ecclesiam annos viginti octo, dies quatuor. B. IX KALEND. AUGUST. Romae natale sancti Vincentii. (0984A)Apud Emeritam Hispaniae civitatem natale sancti Victoris militaris, qui cum duobus fratribus Trichino, et Antinogeno diversis examinatus suppliciis, martyrium consummavit. In Tyro apud Italiam, quae est circa lacum Vulsinum, natale sanctae Christinae virginis, quae in Christum credens, deos aureos et argenteos Urbani praefecti patris sui confregit, pauperibusque distribuit. Ob hoc jubente patre afflicta alapis, verberibusque dilaniata, ferro onusta, in carcerem est conjecta. Post haec cum diutissime et crudelissime dilaniaretur, de carnibus suis patri in faciem projecit. Cumque alligata rotae igni supposito et fuso desuper oleo torreretur, erumpens flamma mille gentilium interfecit. Iterum carceri tradita, angelo visitante sanata est et refecta; dein (0984B)cum magno saxi pondere in mare jactata, angelico praesidio liberata est. Cum autem propter scelera sua pater ejus fuisset exstinctus, successor ejus Dion multis eam suppliciis afflixit. Novissime successor praedicti, Julianus nomine, post fornacem candentem, ubi quinque diebus illaesa permansit, post serpentes a venefico immissos, sed fide Christi superatos, post abscissionem linguae, sagittis eam configi praecepit, sicque martyrii sui cursum complevit, anno aetatis undecimo. Eodem die vigilia S. Jacobi Apostoli. (0985A)C. VIII KALEND. AUGUST. Natale S. Jacobi apostoli, filii Zebedaei. In Cilicia, civitate Samon, natale sancti Christophori martyris, qui sub Dagno rege virgis ferreis attritus, a flammis aestuantis incendii Christi virtute salvatus est, ad ultimum sagittarum ictibus confossus, martyrium capitis obtruncatione complevit. In Hispaniis, civitate Barcinona, natale S. Cucuphatis martyris, qui ex civitate Scillitana oriundus fuit, et Barcinonae sub Galerio et Maximiano et Rufino passus, primo gravissime tortus et caesus est, dein catenis astrictus, in craticula insuper extentus, (0986A)aceto et sinape perfusus est. Cumque illaesus ab igne apparuisset, iterum ferro vinctus, in custodiam retrusus est; ubi divino splendore consolatur, et tunc nervis ferreis et taurinis crudelissime est caesus. In ultimo dictata est sententia: « Cucuphatem rebellem gladio ferire jubemus. » Cujus corpus a Christianis sepelitur. D. VII KALEND. AUGUST. Natale beati Herasti, qui Philippis a beato Paulo episcopus relictus, ibi martyrio coronatus quievit. Romae in portu lacincti, sub consulari Leontio, Luxurio, primo civitatis Terracinae, (0987A)tradente, qui missus in ignem nullo modo laedi potuit. Inde praecipitatus in validissimum torrentem, incolumis ejectus est ad littus. Nuntiantur haec consulari Leontio, qui misit spiculatorem cum militibus, ut eum comprehensum gladio ferirent. Cujus corpus Julia cum servis suis nocte collegit, et cum honore sepelivit in praedio suo, juxta urbem Romam. In Phrygia sanctorum Joviani et Juliani. E. VI KALEND. AUGUST. Apud Nicomediam civitatem (0988A)natale sancti Hermolai presbyteri, cujus doctrina beatus Pantaleon ad fidem conversus est. Qui tentus a Maximiano cum duobus germanis suis Hermippo et Hermocrate, capitali sententia ob confessionem Christi punitus est. In Sicilia Simeonis monachi. In civitate Nolana, Felicis, Juliae et Jucundae. Antissiodoro natale sancti Etherii episcopi. F. V. KALEND. AUGUST. Nicomediae passio sancti Pantaleonis martyris, qui cum, jubente Maximiano, (0989A)artem disceret medicinae, a presbytero Hermolao ad fidem Christi conversus, multa miracula fecit, patremque suum senatorem Eustorgium Christi fidei subjugavit. Ob quam causam tentus est ab eodem Maximiano, equulei poena, et lampadum exustione (0990A)cruciatus. Sed inter haec Domino sibi apparente refrigeratus, tandem ictu gladii martyrium consummavit. Lugduno sancti Peregrini presbyteri. G. IV KALEND. AUGUST. Romae sancti Felicis pontificis. Hic declaravit Constantium filium Constantini esse (0991A)haereticum, cum secundo rebaptizaretur ab Eusebio Nicomediense episcopo, et juxta praeceptum ejusdem Constantii Augusti capite detruncatur. Sedit autem in episcopatu annum unum, menses tres, dies duos. Eodem die passio sanctorum Simplicii, Faustini germanorum, qui sub Diocletiano et Maximiano in urbe Romana propter fidem Christi, post multa ac diversa supplicia decollati sunt; et germana eorum Beatrix nomine, eo quod corpora eorum cum Crispo et Joanne presbyteris sepelivit, a Lucretio praefecto praefocata, tradidit spiritum. Lucretius vero ab immundo spiritu arreptus, in convivio suo expiravit. Item depositio beati Lupi episcopi, qui cum germano venit in Britanniam, et quinquaginta duobus annis sacerdotio functus est, qui tempore regis (0992A)Attilae, qui Galliam vastabat, sicut in hymno ejus canitur, dum bella cuncta perderent, orando Trecas munivit. Et depositio beati Prosperi episcopi. A. III KALEND. AUGUST. Romae Abdon et Sennen subreguli Persarum. Qui cum Corduba civitate Persarum vincula paterentur a Decio, ad ultimum duxit eos Romam catenis obligatos, et diversis poenis maceratos, ubi primo plumbatis caesi, dein gladio interfecti sunt. Apud Africam civitatem Taburbo, lucernaria passio sanctarum virginum, Maximae, Donatillae et Secundae, sub Anylino proconsule: quae post plurimas quas sustinuerunt pro Christo passiones, gladio caesae martyrium consummaverunt. Antissiodoro depositio sancti Ursi episcopi. B. PRID. KAL. AUGUST. Caesareae passio sancti Fabii; (0993A)qui cum ferre vexilla praesidialia recusaret, primum in carcerem trusus est, deinde productus atque interrogatus, in Christi confessione perdurat. Qui mox a furibundo judice capitali sententia condemnatur. Post haec corpus reticulo insutum, in maris profunda seorsum caput, seorsumque cadaver (0994A)immergitur. Sed Domini virtute integritati redditum corpus, ad Carenitanum littus evectum, et condigno cultu a fidelibus in basilica tumulatum. In Africa natale sanctorum Democriti, Secundi, Dionysii, Tirsi. Ravennae translatio sancti Germani episcopi et confessoris. AUGUSTUS. Habet dies XXXI, lunam XXIX. C KALEND. AUGUST. Sanctorum Machabaeorum (0993B)septem fratrum cum matre sua, qui passi sunt sub Antiocho rege. Romae dedicatio primae ecclesiae a beato Petro constructae et consecratae. Viennae sancti Veri episcopi, qui unus fuit de discipulis apostolorum, et sancti Nectari episcopi. Vercellis Eusebii (0994B)episcopi, qui moventibus persecutionem Arianis, sub Constantio principe martyrium passus est. Philadelphia civitate natale sanctorum martyrum, Cyrilli, Aquilae, Petri, Domitiani, Rufi, Menandri, una die coronatorum. In civitate Gerunda natale sancti Felicis martyris, qui tandiu jussus est laniari a Rufino, usque dum vitam finiret. (0995A)D. IV NON. AUGUST. Romae sancti Stephani papae, et martyris, sub Valeriano et Gallieno imperatoribus. Qui cum persecutio saeva grassaretur, congregato universo clero suo, hortatur ut pro Christo coronam martyrii alacriter susciperent. Hic constituit ut sacerdotes et levitae vestes sacras in quotidiano usu non haberent, nisi tantum in ecclesia. Ordinaverat tres presbyteros, et septem diaconos, et clericos decem, cum quibus de regno Dei assidue docebat. Beatus igitur Stephanus, post multa quae operatus est bona, missis a Valeriano militibus, jussus est decollari; qui venientes invenerunt eum sacrificium Deo offerentem, et decollaverunt eum in eodem loco. Cujus corpus Christiani sepelierunt in eadem crypta, ubi astantis effusus est sanguis ejus, in loco qui (0996A)appellatur coemeterium Calisti. Sedit autem in episcopatu septem annos, menses quinque, dies tres. Eodem die natale sanctae Theodotae, cum tribus filiis suis in provincia Bithynia, urbe Nicaea, tempore Diocletiani, sub comite Leucadio, qui hanc ferro vinctam cum filiis, consulari Bithyniae Nicetio destinavit. At ille filium ejus primogenitum Evodium Christum fiducialiter confitentem fecit fustibus caedi, deinde illam cum omnibus filiis igne consumi. Scriptum est in Passione S. Anastasiae. E. III NON. AUGUST. Jerosolymis inventio corporis sancti Stephani protomartyris, et sanctorum Gamalielis, Nicodemi et Abibon, sicut revelatum est a Domino beato Luciano presbytero, septimo Honorii principis anno. Item in Antiochia sancti Stephani (0997A)protomartyris, ubi haberi dicitur unus de lapidibus, quibus in brachio percussus est, et multas ex eo virtutes sanitatum fieri. Constantinopoli natale sancti Hermelli martyris. F. PRID. NON. AUGUST. Natale beati Aristarchi, de quo beatus Paulus apostolus Colossensibus scribit: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus. Qui comes individuus Apostolo permansit usque ad ejus confessionem, qui constitutus Thessalonicensium episcopus, post longos ac beatissimos agones a Christo coronatus quievit. Romae in crypta arenaria beati (0998A)Tertulliani martyris, quem beatus Stephanus baptizatum in albis presbyterum consecravit, qui non longe post abscissione capitis martyrium promeruit, sepultus est a beato Stephano pontifice. Et natale sancti Justini confessoris, Lugduni adventus corporis sancti Justi episcopi de eremo. G. NON. AUGUST. Augustuduno sancti Cassiani episcopi. In civitate Catalaunicae depositio Memmii episcopi et confessoris; et alibi sanctorum Floriani et Philistinae. Et natale sancti Oswaldi regis, martyrio coronati. (0999A)A. VIII IDUS AUGUST. Romae in coemeterio Calisti, via Appia natale sancti Sixti episcopi et martyris, sub Decio imperatore et Valeriano praefecto, et sanctorum Felicissimi et Agapiti diaconorum ejusdem, quos simul jussit Decius ante templum Martis decollari. Noctu vero venerunt clerici, et maxima pars Christianorum, sepelierunt sanctorum corpora cum digno honore. Decollati sunt cum eis et alii quatuor, ut in Gestis pontificalibus legitur, Januarius, Magnus, Vincentius, Stephanus, subdiaconi. Passus est cum eis et beatus Quartus, ut scribit sanctus Cyprianus. Hic beatus Sixtus apud Athenas natus et doctus, primum quidem philosophus, postea Christi discipulus fuit: sedit in episcopatu annum unum, menses decem, dies viginti tres. In Hispaniis civitate Compluto, Justi et (0999B)Pastoris fratrum, qui cum adhuc pueri litteris imbuerentur, (1000A)projectis in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt: qui mox jussu Daciani a carnificibus jugulati sunt, ubi etiam in basilica sui nominis quiescunt. Et natale Hormisdae papae, qui sedit Romae annos decem et septem. Hic composuit clerum, et psalmos erudivit. Sub hujus tempore Anastasius imperator haereticus percussus fulmine interiit. Sepultus est idem pontifex in ecclesia beati Petri. B. VII IDUS AUGUST. Apud Tusciam civitatem Aretio, natale sancti Donati episcopi et martyris, qui tentus est tempore Juliani imperatoris a Quadratiano Augustali, simul cum Hilarino monacho, jussusque est idolis sacrificare; quo renuente, jussit Hilarinum tandiu fustibus caedi in conspectu ipsius, donec emitteret (1000B)spiritum, deinde beatum Donatum gladio percuti. (1001A)Quorum corpora Christiani venerabiliter juxta civitatem sepelierunt. Cujus meminit beatus Gregorius, quod fractum calicem orando restauraret. Romae sanctorum martyrum Petri, Julianae, cum aliis decem et octo. Mediolani sancti Faustini, tempore Aurelii Commodi martyrizati. Apud provinciam Rhetiae, civitatem Augustam, natale sanctae Afrae martyris. C. VI IDUS AUG.-- Romae via Ostiensi, milliario septimo, natale sancti Cyriaci martyris, quem beatus Marcellus cum Lucina matrona christianissima, cum aliis qui cum eo passi sunt sanctorum corporibus, transtulit in praedium suum, condiens aromatibus, et linteaminibus recondens in sarcophagis lapideis, octava die mensis Augusti. Beatorum martyrum passiones, (1002A)id est, Cyriaci, Largi et Smaragdi, suit locis notatae sunt, hoc est, septima decima Kalendarum Aprilis. Apud Viennam natale sancti Severi presbyteri et confessoris, qui etiam ingentem paganorum multitudinem verbo et miraculis ad fidem Christi convertit. D. V IDUS AUG. Romae sancti Romani militis, qui confessione sancti Laurentii compunctus, petiit se ab eo baptizari, et mox jubente Decio cum fustibus exhibitus, ac decollatus est. In Verona civitate passio sanctorum Firmi et Rustici, qui tempore Maximiani imperatoris et Annolini consularis passi sunt. Et vigilia sancti Laurentii.

E. IV IDUS AUG. Natale sancti Laurentii archidiaconi (1003A)sub Decio, qui post plurima tormenta carceris, verberum diversarum laminarum ardentium, ad ultimum in craticula ferrea assatus, martyrium complevit. Mane autem primo adhuc crepusculo rapuit corpus ejus Hippolytus, et condivit cum linteis et aromatibus, cum beato Justino presbytero, jam vespertina hora, et sepelierunt in agro Verano. Romae militum LXV. Tunc passi sunt Claudius, Severus, Crescentius et Romanus ipso die.

F. III IDUS AUG. Romae inter duas lauros natale sancti Tiburtii martyris, qui jussu Fabiani praesidis super prunas ardentes nudis pedibus incedens, in nullo laesus est. Postea vero a praedicto Fabiano, machinante Torquato apostata, gladio transverberatus, martyrium explevit. Item Romae natale sanctae Susannae virginis, quae fuit filia Gabinii presbyteri, (1003B)fratris Gaii papae. Haec ergo sub Diocletiano imperatore passa est, eo quod nollet Maximo filio ejus in conjugio sociari, sed in virginitate permanere, hortante eam Gaio papa, nec non et Serena Augusta, ut stabilis permaneret in fide et castitate perpetua. Propter hoc jussit eam Diocletianus post alia tormenta (1004A)in domo propria gladio percuti, et sic martyrium consummavit. Praedicta vero Serena Augusta collegit corpus sanctae virginis, et sanguinem quem suderat, in eodem loco cum suo velamine tersit, et posuit in capsa argentea in palatio suo, ubi die noctuque furtivis vicibus orare non cessabat. Corpus autem sanctae Susannae ipse manibus suis ornavit, cum linteaminibus et aromatibus, et posuit juxta corpora sanctorum in coemeterio Alexandri. Et depositio Gaugerici episcopi et confessoris, qui XXXIII annos Cameracorensem rexit Ecclesiam.

G. PRID. IDUS AUG. In Sicilia civitate Catinensium natale Eupli diaconi. Qui cum diutissime torqueretur, decollatus est a Calvisiano consulari, tempore Diocletiani et Maximiani. Eodem die sanctae Hilariae, matris sanctae Afrae martyris. Quae cum ad sepulcrum (1004B)ejus excubaret, ibidem pro fide Christi a persecutoribus igni tradita est, cum Digna et Eumenia, et Euprepia, quae fuerunt puellae sanctae Afrae. In Syria natale sanctorum Macharii et Juliani.

A. IDUS AUG. Romae sancti Hippolyti, qui tempore Decii ligatis pedibus ad colla indomitorum equorum, (1005A)et sic per carduos et tribulos tractus emisit spiritum. Et Natale Concordiae nutricis ejus, quam ante ipsum plumbatis caesam martyrizavit, et aliorum decem et novem de domo ejus, qui simul decollati sunt. Eodem die natale sancti Cassiani Romae. Qui cum adorare idola nollet, interrogatus a persecutore quid artis haberet, respondit quia pueros notas doceret, et mox spoliatus vestibus, ac manibus post terga revinctis, statuitur in medio, vocatisque pueris, quibus docendo exosus factus fuerat, data est facultas eum perimendi. At illi quantum doluerant discentes, tantum se ulcisci gaudentes, alii eum tabulis ac buxis feriebant, alii stylis vulnerabant. Quanto quorum infirmior erat manus, tanto graviorem poenam martyrii dilata morte faciebant. Pictavis civitate depositio (1005B)sanctae Radegundis reginae. In Germania provincia natale sancti Wigberti presbyteri et confessoris.

B. XIX KALEND. SEPTEMB. Natale sancti Eusebii presbyteri et confessoris, qui sub Constantio imperatore Ariano, machinante Liberio praesule, similiter haeretico, confessionem suam complevit. Nam a praedicto (1006A)Constantio includitur in quodam cubiculo domus suae, habente in latitudine pedes quatuor: ubi multos dies in oratione perseveravit, et bono decimo Kalendarum Septembris, post menses septem, adhuc tamen inclusus dormitionem accepit. Cujus corpus collegit Gregorius et Orosius presbyteri, et sepelierunt in crypta juxta corpus beati Sixti episcopi et martyris, via Appia, in coemeterio Calisti, ubi et titulum ipsius scribentes posuerunt ita: Eusebio homini Dei. Audiens Constantius, quod Gregorius et Orosius sepelissent corpus beati Eusebii, in eadem crypta, ubi illud condiderant, praecepit vivum includi Gregorium. Hunc semivivum nocte Orosius excepit inde, et post paululum defunctum juxta corpus sancti Eusebii sepelivit. Factaque est gravissima persecutio (1006B)in catholica Ecclesia ab Arianis, sedem apostolicam tenente Liberio. Et vigilia assumptionis Mariae virginis. C. XVIII KALEND. SEPTEMB.-- Assumptio sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae. Eodem die (1007A)sancti Tharsicii acolyti et martyris. Quem pagani cum invenissent Christi corporis sacramenta portantem, coeperunt discutere quid gereret. At ille indignum judicans porcis prodere margaritas, tandiu fustibus ac lapidibus mactatus, quousque exhalaret spiritum. Et revoluto ejus corpore sacrilegi discussores nihil invenire potuerunt sacramentorum Christi. Christiani autem collegerunt corpus martyris, et sepelierunt in coemeterio Calisti. In Nicomedia sanctorum Stratonis, Philippi et Eutychiani, cum eorum sociis. D. XVII KALEND. SEPTEMB. In Nicaea Bithyniae natale sancti Ursatii confessoris, sub Licinio persecutore, qui relicta militia solitariam vitam in quadam turri praefatae urbis elegit: tantisque virtutibus claruit, (1007B)ut et daemones expulisse, et ingentem draconem (1008A)orando interemisse legatur. Romae sanctae Serenae, uxoris quondam Diocletiani Augusti. In Alexandria sanctorum Orionis, Aemilii et Ignatii. In Persida sanctorum Tyrsi cum sociis suis. Metis civitate sancti Arnulfi confessoris. E. XVI KALEND. SEPTEMB. Apud Africam sanctorum martyrum, Liberati abbatis, Bonifacii diaconi, Servi et Rustici subdiaconorum, Rogati et Septimi monachorum, et Maximi pueri: qui persecutione Vandalica, jussu crudelissimi regis Hunerici, de territorio Caspensis civitatis, ex habitaculo monasterii abstracti, atque ad urbem Carthaginem sunt producti, ubi pro confessione fidei carcerali custodiae mancipati, et crudelibus ferri ponderibus arctati: novissime tyrannus jussit navem lignorum manipulis adimpleri, atque (1008B)in ea omnes pariter alligatos in medio pelagi igne (1009A)supposito accremari, qui Dei nutu exstinctus est. Tunc praecepit eos remorum vectibus in modum canum cerebris comminutis singulos extingui. Corpora eorum in mare jactata sunt, sed eadem hora littoribus reddita, a Christiano populo in monasterio Celerinae sunt condita. Apud Caesaream Cappadociae natale sancti Mammetis martyris, qui passus est imperante Aureliano sub Alexandro praeside. Ipso die octava sancti Laurentii martyris et confessoris. F. XV KALEND. SEPTEMB. Apud Praenestinam civitatem natale sancti Agapiti martyris, qui sub Antiocho rege, cum esset puer annorum quindecim, pro (1010A)Christo passus est. Hic nervis caedebatur, et flagellis atrocissimis, et nudus suspensus est, capite deorsum verso, et atro subter fumo facto, et tunc aquam bullientem fuderunt super ventrem ejus. Postea leonibus projectus, sed nihil ab eis est laesus, ad ultimum decollatus est. Corpus ejus nocte sublatum est a Christianis, et positum in sarcophago novo, nutu divino ibi invento. Romae beatorum Joannis et Crispi presbyterorum, qui multa corpora sanctorum in persecutione officiosissime sepelierunt et ipsi postmodum in pace quieverunt. G. XIV KALEND. SEPTEMB. Natale sancti Magni. In (1011A)Gallia sancti Donati presbyteri, qui anachoreticam vitam multis annis duxit. Romae beati Julii senatoris martyris. Hunc docuerunt beati martyres, Eusebius, Vincentius, Peregrinus, Pontianus, per quorum manus etiam facultates suas pauperibus distribuens, a beato Rufino presbytero baptismum percepit. Quod audiens Commodus imperator, iratus tradidit eum Vitellio judici, ut facultates ejus requireret, et ad sacrificandum impelleret. Quique conjecit eum in carcerem, et post triduum catenis vinctum fecit sibi praesentari; et auditum eum, tandiu jussit fustibus caedi, donec emitteret spiritum. Cujus corpus collegerunt noctu supradicti sancti martyres, et sepelierunt in coemeterio Calepodii. A. XIII KALEND. SEPTEMB. Samuelis prophetae, cujus (1011B)sacra ossa Augustus Arcadius de Judaea transtulit in Thraciam portantibus episcopis, et omnium ecclesiarum (1012A)populis tanta laetitia occurrentibus, quasi viventem susciperent. Eodem die beati Porphyrii, qui sanctum martyrem Agapitum erudivit in fide et doctrina Christi. In Alexandria natale Dioscori, et alibi Philiberti abbatis. In Luciana sanctorum Valentini, Leonti. In Sinnida civitate sanctorum Valenti, Piricii, Arci, Maximi, Pamphili et Colovi confessoris, et sancti Bernardi abbatis. B. XII KALEND. SEPTEMB. In territorio Gamalitanae civitatis, natale sancti Privati martyris et episcopi, qui passus est persecutione Valeriani et Gallieni. Eodem die natale sanctorum Bonosi et Maximiani, quorum gesta habentur. In civitate Salona natale Anastasii martyris: qui cum videret beatum Agapitum inter tormenta fortiter Christum confitentem, exclamavit: (1012B)Magnus est Christianorum Deus, et non est alius praeter eum. Erat autem cornicularius miles. (1013A)Ad quem praeses: Sicut video, inquit, seductus es. Ex quo praeses imperatori Aureliano renuntiavit, qui mox perire illum jubet; et ita martyr factus, migravit ad Dominum. In Hispaniis Vincentii, Juliani. In Sardinia sanctorum Luxurii et Trajani. C. XI KALEND. SEPTEMB.-- Natale sancti Timothei, qui ab Antiochia veniens Romam, sub Melchiade papa susceptus est in hospitium a Sylvestro papa, qui postea episcopus factus est. Qui cum annum totum et aliquot menses praedicans, multos ad Christum convertisset, tentus a Tarquinio urbis praefecto, et longa carceris custodia maceratus, cum sacrificare idolis noluisset, tertio caesus, et gravissimis suppliciis attrectatus, ad ultimum decollatus, et juxta beatum Paulum apostolum sepultus est. Augustuduno sancti (1013B)Simphoriani, qui tempore Aureliani imperatoris sub Heraclio consulari, cum idolis sacrificare nollet, primo verberibus afflictum, deinde carceri mancipatum, ad ultimum abscisso capite martyrio effecit. In portu Romano, sanctorum peregrinorum martyrum, Martialis, Epicteti, Saturnini, Aprilis et Felicis, (1014A)cum sociis eorum. Item Romae beati Antonini martyris; qui cum esset carnifex, vidit stantem juvenem cum spongia, et detergentem latera sanctorum martyrum Eusebii, Pontiani, Peregrini atque Vincentii, cum suspensi in equuleo caederentur, exclamare coepit: Vere Deus est Christus, quem hi praedicant; et fugiens occulte a Rufino presbytero baptizatus est; et reversus ad Vitellium cum se Christianum libere fateretur, capitali sententia damnatus, via Aurelia sepultus est. Eodem die octava Assumptionis sanctae Mariae. D. X KALEND. SEPTEMB. Natale sanctorum martyrum Donati, Restituti, Valeriani, Fructuosae, cum aliis duodecim in Antiochia coronatis. Eodem die beati Zachaei episcopi, qui quartus a Jacobo Jerosolymorum (1014B)rexit Ecclesiam. Lugduni sanctorum martyrum Minervi et Eleazari cum filiis octo. In portu urbis Romae sanctorum Hippolyti, Quiriaci et Archillai. Remis civitate, sanctorum Timothei et Apollinaris, qui ibidem martyrizati sunt. In Alexandria beati Theonae venerabilis. Passio trium fratrum in civitate (1015A)Aegaea sub Lysia praeside, id est, Claudii, Asteris, Neonis. Et vigilia sancti Bartholomaei apostoli. E. IX KALEND. SEPTEMB. Natale S. Bartholomaei apostoli, qui apud Indiam Christi Evangelium praedicans, vivens a barbaris decoriatus est, atque jussu regis Astragis decollatus martyrium complevit. Hujus apostoli sacratissimum corpus primum ad insulam Liparis, quae Sicilia vicina est, deinde Beneventum translatum, pia fidelium veneratione celebratur. Apud Carthaginem sanctorum qui passi sunt tempore Valeriani et Gallieni. Ferunt enim inter alia supplicia, (1016A)tunc a praeside clibanum calcis accensum, et ante ora illius prunas cum thure exhibitas, et praesidem dixisse Christianis: Eligite e duobus unum: aut thura super his carbonibus offerte Jovi, aut in calcem demergemini. Tunc trecenti viri fide armati, se ictu rapidissimo Christum Dei Filium Deum fatentes, jecerunt in ignem, et inter vapores calcis in pulverem sunt conversi. Ex quo etiam candidatus ille exercitus beatorum Massa candida meruit nuncupari. (1017A)F. VIII KALEND. SEPTEMB. Passio Genesii martyris, sub Diocletiano imperatore, qui fuit primum sub gentilitate minus, Thymelicae artis magister; sed postea Christi confessor factus, modis multis a persecutoribus est cruciatus, hoc est, fustibus caesus, equuleo suspensus, flammis adustus, novissime decollatus. Romae natale sanctorum quatuor martyrum, (1018A)Eusebii, Pontiani, Peregrini et Vincentii, imperante Commodo, Vitellio judice: qui primum levati in equuleo, ac nervis distenti, fustibusque sunt caesi, et flammae ad latera eorum appositae, nec tamen superati, Eusebius praecisa lingua loquebatur, novissime plumbatis usque ad emissionem spiritus mactati sunt. Quorum corpora collegit beatus Rufinus (1019A)presbyter, et sepelivit. Item sancti Genesii Arelatensis, qui in ripa Rhodani fluminis decollatus, et proprio cruore baptizatus, martyrii gloriam accepit. Eodem die sancti Sandradi abbatis. G. VII KALEND. SEPTEMB. Romae sancti Zepherini papae, qui rexit ecclesiam annos octo, menses septem, dies decem. Hic constituit ut praesentibus omnibus clericis et laicis fidelibus, sive diaconus, sive sacerdos ordinaretur, et astantibus sacerdotibus missae celebrarentur. Item natale sanctorum Irenei et Abundii Romae, quos Deciana persecutione jussit Valerianus incloacari, eo quod corpus beatae Concordiae in cloacam missum levaverunt. Et ipsorum (1020A)quoque corpora levavit Justinus presbyter, et sepelivit in crypta juxta beatum Laurentium. Apud Victimilium, castrum Italiae, sancti Secundi martyris ex legione Thebeorum. Et Pergamis sancti Alexandri martyris, qui et ipse erat ex legione praedictorum sanctorum, qui decollatione martyrium explevit. A. VI KALEND. SEPTEMB. Apud Capuam natale sancti Rufi martyris, quem beatus Apollinaris Petri apostoli discipulus docuit et baptizavit, cum esset idem Rufus patriciae dignitatis. Thomis sanctorum martyrum Marcellini tribuni, et uxoris ejus Manneae, et filii ipsius Joannis et Serapionis clerici, et Petri (1021A)militis. In Galliis civitate Arelatensi sancti Caesarii episcopi et confessoris, viri mirae sanctitatis. Augustuduno sancti Siagri episcopi et confessoris. (1022A)B. V KALEND. SEPTEMB. Natale beati Hermeti martyris. Hunc beatus Alexander papa urbis Romae cum esset praefectus, baptizavit cum uxore et filiis (1023A)ac sorore Theodora, et cum eo pariter mille ducentos quinquaginta servos ejus, uxores quoque et filios eorum, prius ingenuitate illis concessa, ac non multo post ab Aureliano gladio plectitur. Cujus corpus collegit beata Theodora, atque in via Salaria sepelivit. In Africa depositio sancti Augustini episcopi, (1024A)qui primo de civitate sua propter barbaros in Sardiniam translatus est, et nuper a Luitprando rege Longobardorum Ticinum relatus, et honorifice conditus est. Constantinopoli sancti Alexandri episcopi et confessoris, cujus virtute orationis Arius divino judicio condemnatus crepuit medius, et effusa (1025A)sunt viscera ejus. Apud Sanctonas sancti Juliani episcopi et confessoris. Et natale sancti Juliani martyris. Item natale sancti Pelagii martyris. C. IV KALEND. SEPTEMB.-- Passio et decollatio, vel potius inventio capitis beati Joannis Baptistae, quem Herodes, ut evangelistae referunt, decollari praecepit. Romae in Aventino oppido Vindmense, ad arcum Faustini beatae Sabinae martyris, quae fuit uxor praeclarissimi quondam Valentini. Hanc beata virgo Serapia vera fide instruxit. Passa est autem famula Christi Sabina sub Adriano imperatore, sub praefecto quoque Elpidio, cum in confessione Christi perduraret, decollatione capitis martyrii palmam adepta est. Cujus corpus sepultum est in sepulcro quod sibi ipsa paraverat, ubi et magistram Serapiam (1025B)ipsa ante condiderat. In Venusio civitate Apuliae natale Felicis episcopi. Civitate Tubzozense Januarii presbyteri, et Fortunatiani et Septimi lectorum, qui sub Diocletiano imperatore a Magdelliano procuratore gladio consummati sunt. D. III KALEND. SEPTEMB. Romae via Ostiensi sancti Felicis presbyteri, sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, praefecto et judice Dracone. Hic cum (1026A)ad secretarium judicis esset perductus, juxta templum Serapis, dum cogeretur ad sacrificandum, exsufflavit in faciem statuae aereae, et statim cecidit. Item ductus ad Mercurii statuam, quae simili modo cecidit. Item ad simulacrum Dianae, quod pari modo cecidit. Tunc praeses jussit eum decollari. Quidam ergo vir Christianus obvius ei fuit, hominibus quidem absconsus. Deo vero manifestus; hic coepit clamare: Ipsum quem hic sanctus Pater confitetur, Dominum Jesum Christum colo. Mox et ipse ab officio praefecti comprehensus, pariter dato sibi prius osculo pacis cum beato Felice decollatus est. Hujus nomen quia non invenerunt postmodum Christiani, Adauctum eum appellaverunt, eo quod sancto martyri Felici auctus sit ad coronam. Christiani vero (1026B)noctu venientes, ibi in eodem loco sepelierunt eos. Quorum corpora voluerunt pagani exinde effodere, sed quicunque manus apposuerunt a diabolo correpti sunt, ubi postea pacis tempore basilica fabricata est. Et natale sanctae Gaudentiae virginis, cum aliis tribus. Et depositio Agili abbatis. E. PRID. KALEND. SEPTEMB. Treviris natale sancti Paulini episcopi et confessoris, qui tempore Arianae (1027A)infestationis, a Constantino imperatore, ob catholicam fidem exsilio relegatus, et extra Christianum nomen usque ad mortem mutando exsilia fatigatus (1028A)est, ad ultimum apud Phrygiam defunctus, beatae passionis coronam percepit a Domino. Apud Athenas beati Aristidis confessoris. SEPTEMBER Habet dies XXX, lunam XXX. F. KALEND. SEPTEMB. Natale beatae Annae prophetissae, (1027C)filiae Phanuel de tribu Aser, de qua evangelistae narrant, Jesu Nave et Gedeon prophetarum. Apud Capuam natale sancti Prisci martyris, qui unus fuit de illis antiquis Christi discipulis. Apud Senonas beati Lupi episcopi, sanctitate insignis, et beati Longini martyris. Scinomannis civitate Galliae, natale Victoris episcopi. Nam dum sanctus Martinus Turonis episcopus pergeret ad sepeliendum Leporinum (1028C)episcopum supradictae urbis, et venisset ad oppidum, respiciens vidit hominem operantem in vinea (eratque subdiaconus) revelatum est sancto Dei, eo quod ipse successurus esset in episcopalem locum. Vocavitque illum sanctus Martinus ad se dicens illi: Benedic, domine Victor. Cui ille: Benedic mihi, domine tu mi, et benedictus sermo tuus. Sicque jussu sancti viri secutus est eum: quem convocata plebe ordinavit episcopum, eique filium Victorinum nomine baptizavit, et secum ad nutriendum ad Dei servitium tulit, quem etiam post obitum patris (1029A)eidem civitati ordinavit episcopum. Ad aquas duras natale sanctae Verenae virginis, et sancti Egidii abbatis et confessoris. G. IV NON. SEPTEMB. Natale sancti Justi Lugdunensis episcopi, mirae sanctitatis et prophetici spiritus viri. Hic clam episcopatum suum relinquens, ascensa navi, comitante secum uno tantum puero, qui officio lector erat, nomine Viator, pervenit ad (1030A)Aegyptum, ubi per aliquot annos sanctis monachis coelum solum exspectantibus, consociatus, humilitate et sanctitate non mediocri vixit. Cursu itaque temporis consummato, coronam justitiae percepturus migravit ad Dominum, pridie Idus Octobris. Corpus ejus a religiosis civibus Lugdunum cum ossibus beati Viatoris ministri ejus relatum, et condigno cultu in basilica sanctorum Machabaeorum conditum est, (1031A)quarta Nonas Septemb. Item apud praefatam urbem beati Elpidii episcopi et confessoris. Apud Apamiam sancti Antonini martyris. A. III NON. SEPTEMB. Natale sanctae Phoeben, de qua beatus Apostolus Romanis scribit. Romae passio sanctae Serapiae virginis, sub Adriano imperatore, judice Beryllo. Haec Antiochena fuit genere, et cum in domo Sabinae commaneret, exhibita est in conspectu praesidis; cui ille dixit: Sacrifica diis. Quae respondit: Timeo et colo Deum omnipotentem, non sacrifico daemonibus. Tunc praeses jussit eam quinque juvenibus lascivis tradi, ut ei nocturno furto insultarent. A quibus perducta in cubiculum valde obscurum, cum vellent eam tangere, subito terrae (1032A)motus factus est magnus: cecideruntque exanimes in terram membris omnibus resolutis. Post haec praecepit eam fustibus caedi, et ardentes lampades lateribus ejus apponi, sed qui ea tenebant, ceciderunt retrorsum. Tunc percuti gladio jubetur. Passa est autem quarta Kalendas Augusti, sepulta a beata Sabina, prid. Kalend. Augusti. Compositum et ornatum est ibi venerabile sarcophagum ambarum, et locus orationis condigne dedicatus, tertio Non. Septemb. In Capua sanctorum martyrum, Antonini pueri viginti annorum, et Aristaei episcopi, quorum gesta habentur. B. PRID. NON. SEPTEMB. Moysi prophetae. Et apud Ancyram Galatiae sanctorum martyrum, trium (1033A)puerorum, Rufini, Sylvani et Vitalicae. Cabilone natale sancti Marcelli, qui sub Antonino imperatore per Priscum praesidem passus, hunc immolantem diis suis incurrit. Cumque ab eo ad convivium profanum fuisset invitatus, et hujusmodi exsecrans epulas, omnes qui aderant, cur idolis deservirent, libera increpatione corriperet, inaudito crudelitatis genere defodi eum cingulo tenus erectum praeses jussit. Sicque sanctus Dei martyr triduo in laudibus Dei omnipotentis perseverans, incontaminatum spiritum reddidit. G. NON. SEPTEMB. In suburbano Romae beati Victorini martyris, qui dum eremiticam vitam duceret, diaboli suasionibus est lapsus, sed per Dei gratiam recuperatus, et postea sacerdotium Aminterninae (1034A)urbis adipiscitur. Inde postmodum sub imperatore Nerva, cum aliis Dei servis, Eutice et Maronae ab Aureliano judice primo relegatur apud eum locum, ubi putentes aquae et sulphureae emanant: in ipsis capite deorsum per tres horas suspendi jussus, et teneri ab impio judice jussus est. Quod cum per triduum pro nomine Christi passus fuisset, gloriose coronatus victor migravit ad Dominum. Cujus corpus Aminternenses populi rapientes, honorificata sepultura condiderunt. Romae sancti Herculiani martyris. Capuae sanctorum Quinti, Arcontii et Donati, Taurini, Nimpi et Saturnini, et depositio Ingenii episcopi. D. VIII IDUS SEPTEMB. Zachariae prophetae. Et natale beati Onesiphori, apostolorum discipuli, de (1035A)quo ait Apostolus: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui. Apud Africam beatorum confessorum et episcoporum Donatiani, Praesidii, Mansueti, Germani, Fusculi, qui persecutione Vandalica, jussu Hunerici regis Ariani, pro assertione catholicae veritatis durissime fustibus caesi, et exsilio sunt damnati: inter quos etiam episcopum, nomine Letum, incendio concremavit. Tunc etiam episcopis, quasi ad consilium congregatis Carthagine, una die universae Africae ecclesias clausit, universamque substantiam episcoporum et ecclesiarum suis episcopis condonavit. Sancti Magni confessoris, discipuli (1036A)sancti Galli. Romae Eleutherii episcopi. Cappadocia civitate sancti Cuttidi episcopi et Eugenii, et sociorum ejus. D. VII IDUS SEPTEMB. Apud Nicomediam natale beati Joannis sub Diocletiano imperatore. Cujus cum jam viscera in suppliciis defecissent, nunquam efficere potuerunt ut eum ne aestuantem aliquis in poenis videret. Et natale sancti Euritii episcopi et confessoris, et depositio Clodoaldi confessoris. Arelati sancti Augustalis episcopi et confessoris, et sanctae Reginae martyris (1037A)F. VI IDUS SEPTEMB. Nativitas beatissimae Dei genitricis Mariae perpetuae virginis. Apud Nicomediam natale sancti Adriani martyris, cum aliis viginti tribus, quos Maximianus post innumeras poenas jussit, ut vecte ferreo magno confringerentur tibiae ipsorum. Confractis itaque cruribus, ac pedibus incisis insuper et beato Adriano incisa manu orantes et gratias agentes Deo spiritum emiserunt. Corpora eorum jussit tyrannus incendi; sed subito factae sunt coruscationes et tonitrua, ac pluviae, et exstinctus est ignis. Tunc Christiani rapientes martyrum reliquias, ascensis navibus, fugerunt Byzantium, et reverenti honore sepelierunt. Non longo post tempore beati Adriani corpus est Romam translatum. In suburbanis Moguntiacensis ecclesiae natale (1037B)sancti Disboti confessoris, et Frisingae depositio sancti Corbiniani episcopi. G. V IDUS SEPTEMB. -- Sergii papae qui sedit Romae (1038A)annos tredecim. Hic invenit mirae magnitudinis portionem ligni salutaris Dominicae crucis, in sacrario beati Petri. Hic statuit in tempore Dominici corporis confractionis, Agnus Dei a clero et a populo decantari, et constituit ut diebus annuntiationis Domini, dormitionis, et nativitatis sanctae Dei genitricis Mariae, ac sancti Simeonis, quod hypanti Graece dicitur, litaniae exeant a Sancto Adriano, et ad Sanctam Mariam populus occurrat. Passio beatorum martyrum, Dorothei et Gorgonii. Apud Nicomediam, sub Diocletiano imperatore, quos jussit appendi, et flagris toto corpore laniari, et visceribus jam pelle nudatis aceto et sale perfundi. Post haec jubetur craticula prunis subterstrata in medio poni, ibique quod in eo reliquum fuerat, absumpti hominis supponi, et non (1038B)subito, sed paulatim succendi; ad ultimum laqueo appenso jussit necari. Interjecto tempore beatus Gorgonius Romam transfertur. In Sabinis sanctorum Jacincti, (1039A)Alexandri, Tyburcii. Eodem die sanctae Kunegundis virginis. A. IV IDUS SEPTEMB. -- Apud Africam sanctorum episcoporum Nemesiani, Felicis. Item Felicis, Littei, Poliani, Victoris, Jaderis et Datii, qui sub Diocletiano et Maximiano passi sunt. In Chalcedonia sanctorum Sosthenis et Victuris martyrum, sub Prisco consule, Romae depositio Hilarii papae, per quem Victurius (1040A)ordinem paschalem conscripsit. Et depositio Salvii episcopi, de cujus sanctitate Gregorius Turonis episcopus scripsit, narrans quod per revelationem vidisset divinae vocis evaginatum gladium imminere super tegulum, quod Hilpericus rex praecepit construi, cui visioni veritas statim subsecuta est. Nam post dies viginti duos, filii regis mortui sunt.(1041A) B. III IDUS SEPTEMB. -- Romae natale sanctorum, Prothi et Jacincti, qui erant eunuchi beatae Eugeniae virginis. Cumque ab Heleno episcopo baptizati essent, aliquanto tempore divinis solum eruditionibus vacantes, in servorum Dei monasterio mira humilitate versati sunt, et hoc apud Aegyptum, inde cum beata virgine Romam reversi, sub Gallieno imperatore, quod essent Christiani deprehensi, coguntur sacrificare, sed non consentientes, durissime verberabantur. Cumque Deo fidem servantes gauderent, pariter decollantur. Et sanctorum Felicis et Regulae. C. PRID. IDUS SEPTEMB.-- Apud urbem Ticinum, quae et Papia dicitur, sanctorum confessorum Siri et (1042A)Iventii, qui a beato Hermagore Aquileiensi episcopo, discipulo sancti Marci evangelistae, ad praefatam urbem directi, primo illic Christi Evangelium praedicantes, et magnis virtutibus ac miraculis coruscantes, etiam vicinas urbes Veronensem scilicet et Brixenam, et Laudensem, divinis operibus illustrarunt; sicque in pontificali honore, fundata et confirmata fide credentium populorum glorioso fine quieverunt in pace. In Antiochia natale Timothei. Catenas sancti Eupli. Lugduno depositio Sacerdotis episcopi. Augustoduno beati Eventii episcopi. D. IDUS SEPTEMB. -- In Alexandria beati Philippi episcopi et martyris, qui praefectus primum fuit, (1043A)deinde baptismi gratia sanctificatus, episcopatus dignitatem, suffragium ferentibus populis Christianis assequitur, et sub Volusiano et Gallieno imperatoribus, Perhemmius, praefectus Alexandriae, cogitavit eum occidere. Sed cum hoc implere non posset, propter populum Christianum, immisit quosdam qui se fingerent Christianos. Quique ingredientes percusserunt eum in oratione constitutum. Sedit autem in episcopatu annum unum, menses tres. Et sancti Amati presbyteri, et abbatis monasterii sancti Romarici. Turonis depositio beati Licronis episcopi. E. XVIII KALEND. OCT. -- Romae via Appia natale sancti Cornelii episcopi, sub persecutione Decii; cui primo os cum plumbatis est caesum, et decollatus est (1043B)eum aliis viginti uno promiscui sexus, cum quibus et Cerealis miles cum Salustia uxore sua, quam Cornelius (1044A)ab infirmitate sanavit orando. Beatus itaque Cornelius rogatus a beata Lucina, corpora apostolorum beati Petri et Pauli de catacumbis levavit noctu: primum quidem corpus beati Pauli beata Lucina accepit, et posuit in praedio suo via Ostiensi, ad latus ubi decollatus fuit, beati Petri vero corpus sanctus Cornelius accepit episcopus, et posuit juxa locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum, in templo Apollinis, in monte Aurelio Vaticani palatii Neroniani, tertio Kalend. Julii. Item sancti Cypriani episcopi, qui sub Valeriano principe post longum exsilium detruncatus capite martyrium consummavit, sexto milliario a Carthagine juxta mare. Eodem die exaltatio sanctae crucis. Treveris depositio sancti Materni episcopi et confessoris.(1044B) F. XVII KALEND. OCT. -- Natale sancti Nicomedis martyris, quem Flaccus comes, eo quod corpus sanctae (1045A)virginis Feliculae, quam ipse pro Christo punierat, sepelisset, jussit duci ad sacrificandum. Quo renuente, plumbatis diutissime caesus migravit ad Dominum. Cujus corpus in Tiberim jactavit, quod a clerico ipsius, nomine Justo, est collectum, et sepultum juxta muros via Numentana. Cabilonensi castro Trenorcio sancti Valeriani martyris, sub praeside Prisco, quem jussit suspendi, ac gravi ungularum laceratione cruciari, ac deinde gladio percuti. Et natale sancti Apri episcopi, et sancti Leobini confessoris. In Alexandria sanctorum Serapionis, Leontii. In Cyra Galatiae sancti Eleuci, Valerii et Cyrionis, Stratonis, Macrobii et Constantii. In Ancyra sancti Pauli episcopi. Lugduno depositio Albini episcopi, et octava natalis sanctae Mariae virginis.(1045B) G. XVI KALEND. OCT. -- Natale sanctae Eufemiae virginis, quae martyrizata est sub Diocletiano imperatore, proconsule autem Prisco, in civitate Chalcedona. Quae tormenta et carceres, verbera et argumenta (1046A)rotarum, ignes et pondera lapidum angularium, bestias et plagas virgarum, serras acutas et sartagines ignitas vicit. In ultimo sancta virgo precibus obtinuit, ut una ex bestiis morsum sibi infigeret, et ita immaculatum spiritum Domino reddidit. Cujus corpus Philophronus pater ejus, et Theodora mater ejus curatum sepelierunt, quasi mille passus a civitate Chalcedona. Romae sanctorum Luciae et Geminiani, imperatore Diocletiano, judicibus Apofrasio et Megasio. Manserat autem beata Lucia in viduitate annos triginta sex; totius enim vitae suae anni fuere septuaginta quinque. Quae accusata a filio suo quod christiana viveret, primo in carcerem missa est, ubi consolationem divinam promeruit; dein fustibus diutissime caesa, et subito terrae motus factus est magnus, (1046B)et templum Jovis ita subrutum, ut nec lapis super lapidem remaneret. Tunc in ollam aeream missa est, pice et plumbo ferventem, ubi triduo illaesa permansit. Postea plumbo et ferro onerata, et (1047A)per plateas civitatis ducta, quidam vir Geminianus vidit sibi patere coelum, et statim associatus est sanctae Luciae in carcere, et ibi, monente angelo, a presbytero, nomine Prothasio, baptizatus Deinde sancta Lucia cum Geminiano Amegasio consulari arctati, novissime gladio animadversi sunt. Quorum corpora rapuit quaedam mulier christiana, nomine Maxima, et ut decuit, sepelivit. A. XV KALEND. OCT. -- Tungrensi dioecesi Leodio villa publica natale sancti Lamberti episcopi; qui dum regiam domum zelo religionis increpasset, cum rediens orationi incumberet, ab iniquissimis viris de palatio regio missis ex improviso conclusus intra domum ecclesiae occiditur. Cujus sepulcrum creberrimis miraculis illustratur. In Britannia Socratis (1047B)Stephani. Novioduno sancti Valeriani, Macrini et Gordiani. Romae beati Justini presbyteri, quem beatus Sixtus ordinavit. Hic beatos Laurentium, Hippolytum, et Concordiam, Irenaeum, Abundium, et Cyrillam filiam Decii Caesaris martyres, et alios plurimos sepulturis condidit. Item Romae sanctorum martyrum Narcissi et Crescentionis. B. XIV KALEND. OCT. -- Natale sancti Methodii, Olympii, Lucii, et postea Tyri episcopi, qui sub Diocletiano (1048A)in Chalcide Graeciae martyrio coronatus est. Viennae sancti Ferreoli, qui persecutionis tempore, cum esset tribunitiae potestatis, jussu praesidis tentus primo crudelissime est caesus, deinde gravi catenarum onustus pondere, in teterrimum carcerem trusus est; unde solutus Dei nutu, postea ab insequentibus captus, martyrii palmam capitis obtruncatione percepit; cujus corpus cum capite beati Juliani ad urbem Viennensium relatum, et condigno honore conditum est. Mediolani depositio beati Eustorgii episcopi, et Satyri, Theophimi, Jociani. C. XIII KALEND. OCT.-- In Neapoli Campaniae natale sanctorum Januarii, Beneventanae civitatis episcopi, cum Sosio diacono Mesenatae civitatis, et diacono suo Festo, et lectore suo Desiderio, qui post (1048B)vincula et carceres capite sunt caesi in civitate Puteolana, sub Diocletiano principe, et judice Dracontio. Qui cum ducerentur ad mortem, viderunt inter alios, Proculum Puteolanae civitatis diaconum, et duo laici Eutyches et Achatius, interrogaverunt quare justi juberentur occidi. Quos judex ut vidit Christianos, jussit decollari cum illis. Sic omnes septem pariter sunt decollati, et tulerunt nocte eorum corpora populi Christianorum. Neapolitani Januarium posuerunt (1049A)juxta civitatem in basilica, Mesenates Sosium aeque in basilica, Puteolani Proculum Eutychen et Achatium, juxta basilicam sancti Stephani. Festum et desiderium Beneventani collegere. In Palaestina sanctorum Pelei et Nili episcoporum, qui persecutione Diocletiani cum plurimis clericis igne consumpti sunt pro Christo. Apud Nuceriam sanctorum Felicis et Constantiae, qui sub Nerone passi sunt. Lingonas Sigoni presbyteri, et Florentii episcopi et martyris, et natale sancti Eustochii. D. XII KALEND. OCT. -- In Cyzico natale Faustae virginis, et Ejulasii sub Maximiano imperatore, quam idem Ejulasius, cum esset primus palatii, jussit decalvari, et radi ad turpitudinem, dein suspendi ac torqueri. Quo tempore coruscatio de coelis multos (1049B)ministrorum percussit. Deinde jussit loculos afferri, et eam immissam ac fixam, quasi lignum secari mediam: sed non eam carnifices ferris laedere valebant. Inter quae stupens Ejulasius Christo credere coepit. Et hoc ubi imperatori nuntiatum est, misit praefectum, (1050A)qui eum suspensum fortiter torqueret. Qui etiam jussit Faustam nudam, et sine maforte flagellatam, incarceratam, caput terebrari, ac oculos infigi, cui postmodum non solum caput et facies, sed et pectus et totum corpus usque ad tibias clavis impletum est. Post haec sartaginem jussit igniri, sed haec psallente illa refriguit. Haec interveniens vox de coelo vocavit eos, et sic tradiderunt spiritum. Erat autem Fausta annorum tredecim, et Ejulasius octoginta. Et vigilia sancti Matthaei apostoli. E. XI KALEND. OCT. -- Natale sancti Matthaei apostoli et evangelistae, qui primus in Judaea Evangelium Christi Hebraeo sermone conscripsit. Post vero apud Aethiopiam praedicavit, et multos ad fidem convertit: missusque est spiculator ab Hirtaco rege, qui (1050B)eum gladio feriebat efficiens martyrem Christi: cujus Evangelium stylo scriptum, Hebraeo ipso revelante, tempore imperatoris cujusdam inventum est. F. X KALEND. OCT. -- In Gallia civitate Ceduno, loco Agauno, natale sanctorum martyrum Thebeorum, (1051A)Mauricii, Candidi, Exuperii, Victoris, Innocentii, Vitalis cum sociis suis, nempe sex millibus, sexcentis, et sexaginta sex, qui sub Maximiano passi, pro Christo gloriosissime coronati sunt. Victor vero martyr, nec legionis ejusdem fuit, neque miles, sed emeritae jam militiae veteranus. Hic cum iter agens incidisset in hos, qui passim epulabantur laeti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus, prolatam ab exsultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas refugiebat. Qui mox ab eis captus et jugulatus est, ac caeteris martyribus honore conjunctus est. At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos, sancto Theodoro episcopo revelantur, et in honore eorum basilica honeste componitur. Apud Ratisponam beati (1051B)Emmerami episcopi et martyris, cui singulariter omnia membra abscissa sunt. G. IX KALEND. OCT. -- Natale sancti Sosii diaconi Mesenatae civitatis in Campania; qui cum esset annorum XXX cum beato Januario Beneventano episcopo (1052A)capitis decollationem suscepit, tempore Diocletiani imperatoris. Is cum quodam tempore Evangelium legeret in ecclesia Mesenatae civitatis, praesente episcopo Januario (frequenter enim eum pro sanctitate et prudentia ejus visitare consueverat) vidit subito idem episcopus de capite ejus flammam exsurgere, quam nemo alius vidit, et pronunciavit eum martyrem futurum; et non post multos dies idem diaconus tentus, et in carcerem missus est. Ad quem visitandum cum venisset episcopus cum diacono Festo et lectore suo Desiderio, et ipse cum eis simul tentus est, ac pariter omnes cum aliis tribus occisi sunt. Eodem die natale sanctae Teclae virginis, de civitate Iconio, quae a beato Paulo apostolo instructa est; quae sub Nerone imperatore pro Christi nomine igni est (1052B)tradita, sed non exusta; postea bestiis atque serpentibus deputata, sed a nullo eorum est laesa; ad extremum vero in Seleucia cum duplici corona virginitatis et martyrii per somnum pacis migravit ad Dominum, Secunda assumptio sanctae Mariae virginis.(1053A) A. VIII KALEND. OCT. -- Conceptio sancti Joannis Baptistae. Augustuduno natale Andochii presbyteri, Tyrsi diaconi, et Felicis, qui a sancto Polycarpo episcopo ab oriente directi ad docendam Galliam, sub Aureliano principe sunt gloriosissime coronati. Siquidem flagellis caesi, in ultimo tota die inversis manibus suspensi, in ignem missi, sed non combusti, tandem vectibus colla feriuntur, atque ita martyrium suum compleverunt. Eodem die depositio solemnis episcopi. Hic cum quadam die obvium haberet hominem a nativitate caecum et surdum, eum complexus collo, osculatus est, et statim sanum reddidit. Hic etiam Carnotensium episcopus Ludovicum regem cum trecentis septuaginta nobilibus sacro fonte regeneravit: sicque Dei sanctus tres olympiades gerens (1054A)in episcopatu, migravit ad Dominum. Romae Priscillae et Liberii episcopi et confessoris. Arvernis depositio Rustici episcopi et sancti Ruperti confessoris. B. VII KALEND. OCT. -- Natale beati Cleophae, qui unus fuit de septuaginta discipulis Christi, cui post resurrectionem Dominus, eunti cum alio condiscipulo in castellum Emmaus, quod Nicopolis nunc dicitur, apparuit. Quem tradunt in eadem urbe, in eademque domo, in qua mensam quasi peregrino Domino paraverat, pro confessione illius quem ibi ipse cognoverat, a Judaeis occisum, et gloriosa memoria etiam sepultum. Lugduno sancti Lupi episcopi, ex anachoretis, et natale sancti Firmini martyris. In Asia Bardomiani, Eucarpi et aliorum viginti sex. C. VI KALEND. OCT.-- Natale sanctorum martyrum (1055A)Cypriani episcopi et Justinae virginis. Quorum Justina sub Diocletiano multa propter Christum perpessa, ipsum quoque Cyprianum cum esset magus, et magicis artibus eam dementare conaretur, convertit ad Christum. Cum quo jam episcopo et nobili doctore facto, martyrizata est sub Claudio principe, et judice Eutelmio, et cum eis Theognitus quidam: quorum corpora jacuerunt projecta foris sex diebus insepulta. Quidam autem nautae Christiani nocte rapuerunt ea, et deportaverunt ad urbem Romam, et matrona venerabilis Rufina reverenter excipiens illa sepelivit in praedio suo.(1056A) D. V KALEND. OCT. -- Apud Aegaeam civitatem, natale sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, persecutione Diocletiani, sub praeside Lysia, qui post multa tormenta, vincula et carceres toleratos, post mare et ignes, cruces, lapidationes et sagittas, capite plectuntur cum Anthimo, Leontio et Euprepio. Quorum corpora religiosi viri sepelierunt in loco venerabili, non longe a civitate Aegaea. Duorum autem fratrum Cosmae et Damiani memoria etiam templo praeclaro opere, nomini eorum aedificato solemniter agitur. E. IV KALEND. OCT. -- In Hispaniis Corduba civitate (1057A)natale sanctorum Fausti, Januarii et Martialis, qui primum equulei poena cruciati, deinde rasis superciliis, et auribus ac naribus praecisis, dentibus quoque superioribus evulsis, deturpati, ad ultimum ignis passione martyrium consummavere. In Germania sanctae Liobae virginis, quae de Britannia insula a sancto Bonifacio archiepiscopo Moguntiacensis Ecclesiae advocata, ut famulas Dei in monasteriis Germaniae divinis Scripturis instrueret, ubi non solum multa miracula vivens fecit, imo post obitum in Buchonia silva in monasterio Fulda, juxta decretum sancti Bonifacii sepulta, non paucis miraculis claret. Eodem die passio sancti Wenslai martyris. Romae natale Stertei. In Africa Martialis, Laurentii et aliorum viginti. Autissiodoro depositio sancti Alodi (1057B)episcopi, et in Gallia Solornis episcopi. F. III KALEND. OCT. -- In monte Gargano venerabilis memoria beati archangeli Michaelis, ubi ipsius consecrata nomine habetur ecclesia, vili facta schemate, sed coelesti praedita virtute. Vertice siquidem montis excelsi posita, de corpore ejusdem (1058A)saxi speluncae ad instar praecavata ostenditur. Romano itaque pontifice, et Sipontino episcopo de consecratione loci ipsius quaerentibus, ac propterea triduanum jejunium cum civibus celebrantibus, nocte jejunii suprema sanctus Michael episcopo Sipontino per visionem apparens monuit, ut intrarent ecclesiam, quam ipse dedicavit, et missas ibi juxta morem agerent. Innumera quoque ibi praestantur beneficia, per sanctorum archangelorum merita. In Thracia civitate Eraclae, natale Eutici, Plati. Autissiodoro depositio Fraterni episcopi. G. PRID. KALEND. OCT. -- In Bethleem Judaeae depositio sancti Hieronymi presbyteri, cujus vita et doctrina ubique in ecclesiis Christi laudabilis exstat, quomodo divinos libros ex Hebraea lingua in (1058B)Latinam transtulit, propheticosque sensu allegorico exposuit, tandem perfectam placitamque Deo post conversationem, nonagesimo octavo aetatis suae anno, apud Bethleem in pace quievit, duodecimo Honorii imperatoris anno. In Galliis castro Solodoro sanctorum martyrum Victoris et Ursi, ex gloriosa legione (1059A)Thebeorum, qui jussu Maximiani tyranni, ab Hirtaco exsecutore, primo duris suppliciis excruciati, sed coelesti lumine super eos coruscante, ruentibus in terram ministris erepti sunt. Deinde in ignem missi (1060A)sunt, sed veniente mox pluvia vehementi exstincta pyra, in nullo penitus sunt laesi, novissime gladio consummati sunt. OCTOBER, Habet dies XXX, lunam XXVIII. A. KALEND. OCTOB. -- Apud Autissiodorum natale (1059B)sancti Germani episcopi et confessoris, qui multis virtutibus et doctrina, continentiaque clarus exstitit. Rhemis civitate sancti Remigii episcopi et confessoris, viri praeclarissimae virtutis et sanctitatis. Hic gentem Francorum idolorum culturis deditam convertit ad Christum, rege ipsorum sacro fonte baptismatis et sacramentis fidei prius initiato, septuaginta et eo amplius annos in episcopatu explevit. (1060B)Hic inter caetera facta, puellam a morte corporis suscitavit. Treveris sancti Nicetii episcopi et confessoris, qui de utero matris sanctus fuit. Nam ab ipso ortus sui tempore mirabiliter clericus designatus est. Cum partu itaque fuisset effusus, toto capite, ut est consuetudo nascentium, a capillis nudo egressus est, in circuitu modicorum ordine pilorum apparente. Adradis civitate beati Vedasti episcopi et confessoris, et Babonis episcopi. Item sancti Fronti episcopi, cujus gesta miraculis plena conscripta habentur. Thomis civitate natale sanctorum Prisci, Crescentii et Evagri.(1061A) B. VI NON. OCT. -- Natale sancti Eusebii papae, qui sedit in episcopatu annos septem, sepultus est via Appia, in coemeterio Calisti. Sub hujus tempore inventa est crux Domini nostri Jesu Christi, quinta Nonas Maii. Hic haereticos invenit in urbe, quos ad manuum impositionem reconciliavit. In territorio Atrebatensi, villa Syricinio passio sancti Leodegarii Augustudunensis episcopi, quem variis injuriis et diversis suppliciis pro veritate afflictum Hebroinus major regiae domus interfecit. Cujus sacratissimum corpus in dioecesi Pictavorum translatum, in monasterio beati Maxentii honorifice est humatum. In Nicomedia sancti Eleutherii martyris, sub Diocletiano, qui per varia tormentorum genera examinatus (1062A)migravit ad Christum. C. V NON. OCT.-- Natale sancti Dionysii Areopagitae, qui ab apostolo Paulo instructus credidit Christo, et primus Athenis ab eodem apostolo episcopus est ordinatus, et sub Adriano principe, post clarissimam confessionem fidei, post gravissima tormentorum genera glorioso martyrio coronatur. Apud antiquos Saxones natale sanctorum duorum Evaldorum presbyterorum, qui cum beato Willibrordo episcopo venientes in Germaniam, transiere ad Saxones, et cum praedicare ibi Christum coepissent, comprehensi sunt a paganis et occisi. Ad quorum corpora noctu multa diu lux apparens, et ubi essent et cujus essent meriti declaravit.(1063A) D. IV NON. OCT. -- Apud Corinthum beatorum Crispi et Gaii, quos beatus Apostolus se dicit baptizasse, cujus Gaii meminit idem Apostolus ad Romanos: Salutat vos, inquit, Gaius hospes meus, et universae Ecclesiae. Cujus beatus Joannes Epistolam scribens meminit ita: Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate. Apud Aegyptum sanctorum martyrum Marci et Martiani fratrum, et cum eis innumerabiles alii non inferiori gloria tam viri quam feminae, sed et pueri ac senes, pro fide Domini nostri Jesu Christi, praesentem vitam parvi pendentes futurae gloriae beatitudinem quaesivere: quidam ex ipsis post verbera aliosque diversi generis horribiles cruciatus, flammis traditi sunt, alii in mare praecipitati, nonnulli inedia consumpti, alii patibulis affixi, (1063B)nonnulli etiam capite caesi, ita ut sponte cervices suas securibus darent. In quibus quidam more perverso capite deorsum presso, et pedibus in sublime sublatis, beatissimam coronam passionis meruerunt. (1064A)In Africa Audacti, Romae Marcelli papae, Autissiodoro depositio Marsi presbyteri. Eodem die sancti Francisci confessoris. E. III NON. JAN. -- Apud Siciliam natale sanctorum Placidi, Eutychii et aliorum triginta. In Gallia civitate Valentia, natale sancti Apollinaris episcopi, cujus vita et virtutibus insignis fuit, et mors nihilominus signis et prodigiis decoratur. Apud Eumeniam beati Praseae episcopi, apud Smyrniam martyrio consummati, qui unus ex antiquis quasi ex traditione priorum se accepisse asseruit, Salvatorem praecepisse apostolis suis, ut infra duodecimum annum a Jerosolymis non discederent. Autissiodoro depositio sanctorum Germanorum, et Firmati diaconi, et Flavinae virginis Deo sacratae.(1064B) F. PRID. NON. OCT. -- Apud Capuam natale sanctorum Marcelli, Casti, Aemilii, Saturnini. In Galliis civitate Agavino natale Fidei virginis et martyris, cujus exemplo beatus Caprasius ad agonem martyrii (1065A)animatus est. Eodem die beati Sagaris martyris et episcopi Laodicensis, qui unus fuit de antiquis Pauli apostoli discipulis. Depositio Romani Antissiodorensis episcopi. Eodem die octava sancti Michaelis archangeli. G. NON. OCT. -- Romae via Appia natale sancti Marci episcopi et confessoris, qui sedit in episcopatu annos duos, menses novem, dies viginti, qui etiam sepultus est in coemeterio Balbinae via Ardeatina. Item sanctorum martyrum Sergii et Bachi, qui sub Maximiano pro Christi nomine passi sunt. Nam Sergius primicerius erat scholae gentilium, amicus imperatoris, beatus vero Bachus secundicerius erat ejusdem scholae. Hi enim ab Antiocho duce pro Christi nomine, jussu Maximiani imperatoris passi (1065B)sunt, ita ut Bachus dum extensus crucis flagellis caederetur, emitteret spiritum; Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est, et sic migravit ad (1066A)Dominum. Item sanctorum martyrum Marcelli et Apulei, qui quidem primo adhaeserunt Simoni Mago; sed videntes mirabilia quae Dominus operabatur per apostolum suum Petrum, relicto Simone, doctrinae apostolicae se tradiderunt, et post martyrium apostolorum sub Aureliano consulari martyrii coronam compleverunt, sepulti non longe ab urbe Roma. A. VIII IDUS OCT. -- Natale beati Simeonis, qui Dominum nostrum Jesum Christum praesentavit in templum. Item natale sanctae Reparatae virginis, quae passa est in Caesarea urbe Palaestinae, sub Decio praeside. Haec cum nollet idolis sacrificare, primum adhibita est illi olla plumbo fervente impleta, postea abscissae sunt illi mamillae, et lampades ardentes (1066B)adhibitae, deinde in caminum ignis missa est. Quae cum in nullo ibi fuisset laesa, decollata est, et continuo de collo ejus exivit columba alba. Cujus corpus (1067A)rapuerunt Christiani, et conditum aromatibus sepelierunt. Apud Cretam urbem Cortinae beati Philippi episcopi. Thessalonicae sanctorum Demetrii et Pelagiae. Eodem die sancti Amoris confessoris. B. VII IDUS OCT. -- Abrahae patriarchae. Apud Parisium natale sanctorum martyrum Dionysii episcopi, Eleutherii presbyteri, et Rustici diaconi. Qui beatus episcopus a pontifice Clemente Romano in Gallias directus, ut praedicationis operam populis a fide Christi alienis exhiberet, tandemque ad Parisiorum civitatem devenit, et per annos aliquot sanctum opus fideliter et ardenter exsecutus, a praefecto Fescennino Sisinio comprehensus est, et cum eo sanctus presbyter Eleutherius, et Rusticus diaconus gladio (1067B)animadversi martyrium compleverunt. Item sancti (1068A)Donini, qui sub Maximiano imperatore propter fidem Christi decollatus est. C. VI IDUS OCT.-- Lot prophetae. Apud Coloniam Agrippinam natale sanctorum martyrum, Gereonis cum aliis trecentis decem et octo, quos ferunt Thebaeos fuisse, et cum legatione illa beati Mauricii, jussu Maximiani imperatoris in Gallias transitum fecisse, atque circa Rheni littora consedisse, et funestum tyranni imperium respuendo pro vera pietate colla patienter gladiis subdidisse. Apud Cretam beati Piniti episcopi. In Britannia beati Paulini episcopi Eboraci, qui gentem Northumbrorum, eam videlicet nationem Anglorum quae ad Aquilonem Humbri fluminis habitabat, cum rege suo Edwino praedicando (1068B)verbum fidei convertit ad Dominum.(1069A) D. V IDUS OCT. -- Apud Tharsum metropolim Ciliciae natale sanctorum martyrum Tharaci, Probi et Andronici, qui persecutione Diocletiani et Maximiano praeside longo tempore carcerali squalore afflicti sunt, et tertio diversis suppliciis exanimati. Nam nervis crudis graviter caesi, et testis asperrimis defricati, etiam papyro ardente circa ventrem et latera adusti, post mamillarum confractionem, post tormenta tibiarum, post aceti et sinapis infusionem, post obolos ignitos, post confixionem digitorum clavis acutissimis, post oculorum transpunctionem, ac linguae abscissionem, novissime in amphitheatro ursis et leonibus projecti sunt. Sed cum nulla ex bestiis sanctorum corpora auderet attingere, Maximianus ira succensus jussit eos gladio jugulari, et corpora eorum inter (1069B)corpora gladiatorum projici. Noctu venientes fideles, et deprecantes Dominum, ut ostenderet eis sanctorum reliquias, viderunt subito velut stellam splendidam de coelo missam super singula sanctorum corpora residentem, sicque cum ingenti gaudio rapientes ea, praecedente se ejusdem stellae splendore, gloriosos Christi athletas loco aptissimo condiderunt.(1070A) E. IV IDUS OCT. -- Apud Ravennam via Laurentiana natale sancti Edisti. Apud Africam sanctorum confessorum et martyrum quatuor millium nongentorum septuaginta sex, qui, persecutione Vandalica, cum essent Ecclesiarum Dei episcopi, presbyteri, diaconi, associatis sibi turbis fidelium populorum, jussu Hunerici regis Ariani, pro defensione catholicae veritatis in horribile eremi exsilium trusi, et inter Mauros ferocissimos sunt deputati. Inter quos erant Cyprianus et Felix praecipui Domini sacerdotes. E quibus plurimi cum crudeliter ducerentur, et hastilium cuspidibus ad currendum, ac lapidibus sibi alligatis dum tunderentur, sive ligatis pedibus velut cadavera per dura et aspera loca traherentur, tam diro supplicio per singula membra discerpti, (1070B)per gladios acutos petrarum, huic caput loris terebrabatur, alii latera findebantur, inter manus trahentium spiritum exhalabant. Exstat per totum aggerem publicum loquentibus tumulis sepultura sanctorum. In Syria Eustati presbyteri, et Eucharisti, Burri, Donati, Fortunatae. E. III IDUS OCT. -- Natale sancti Carpi, discipuli (1071A)apostoli Pauli. Apud Troadam Antiochiae Theophili, qui sextus ab apostolis Ecclesiae pontificium tenuit, viri eruditissimi. In Hispaniis natale Faustini, Marci et Adriae. In Chalcedonia Marcelli. In Alexandria natale sancti Anastasii episcopi et sancti Lupentii presbyteri, et sancti Geraldi confessoris. G. PRID. IDUS OCT. -- Natale sancti Callisti papae, qui sedit in episcopatu annos septem, menses duos, dies decem. Hic constituit jejunium die Sabbati ter in anno fieri, frumenti, vini et olei, secundum prophetiam. Qui persecutione Alexandri imperatoris diutius fame in carcere cruciatus, et quotidie fustibus caesus, per visionem a presbytero suo Calepodio, qui antea martyrium consummaverat, confortatus est, (1072A)qui in carcere eodem positus quemdam militem nomine Privatum, ab ulcerum dolore ac foeditate simul et ab infidelitate curavit. Quod audiens Alexander, ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere, beatum vero Callistum per fenestram domus praecipitari, et ligato ad collum ejus saxo in puteum demergi, et in eum per rudera cumulari. Post vero dies quatuordecim presbyter ejus Asterius, cum clericis noctu veniens levavit corpus, et sepelivit in coemeterio Calepodii. Corduba in civitate sancti Lupi Aureliae. Lugduno Galliae transitus sancti Justi in eremo. Eodem die translatio sancti Burchardi episcopi et confessoris. A. IDUS OCT. -- In Gallia apud Coloniam Agrippinam (1073A)sanctorum Maurorum de militibus, qui ex illa legione sacra Thebaeorum cum essent trecenti quadraginta, apud eamdem urbem martyrium consummantes, conditi sunt in basilica, quae admirabili opere ex Musivo quodammodo deaurata resplendet. Unde et incolae ad sanctos aureos vocitare consueverunt. Viennae sanctorum episcoporum Agrati, Costori. In Capua, Libuli et sanctae Fortunatae. B. XVII CALEND. NOVEMB. -- Depositio sancti Galli confessoris, cujus vita plena virtutibus conscripta habetur. Apud Lugdunum beati Antiochi episcopi. Apud Viennam sancti Theodati episcopi, (1074A)item Heronis, qui post beatum Ignatium Antiochenam rexit Ecclesiam. Erat enim hic beati martyris Ignatii diaconus; qui episcopus factus, viam magistri pius imitator sequitur, et pro commendato grege amator Christi occubuit. In Galliis civitate Arausica, sancti Florentii episcopi, qui multis clarus virtutibus in pace quievit. In Nicomedia Alexandri. In Mauritania, Nini, Victorii, Nobilitani, Mariani, Lucii, Mittini et Crescentiani, et sancti Eliphii martyris. C. XVI KAL. NOVEMB.-- In Africa sanctorum martyrum ducentorum septuaginta pariter coronatorum, et sanctorum martyrum Martiani et Satyriani, cum (1075A)duobus fratribus eorum, et egregiae Christi ancillae Maximae virginis, qui tempore Vandalicae persecutionis sub Genserico rege Ariano, pro constantia fidei catholicae primum nodosis fustibus caesi, et usque ad ossa laniati. Cumque multo tempore talia paterentur, sequenti semper die incolumes inveniebantur. Novissime ligatis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca silvarum pariter jussi sunt interire. Cumque ducta atque reducta a dumosis lignorum aculeis innocentium corpora carperentur, e vicino currentibus indomitis, vale sibi invicem his verbis dicebant: Frater, ora pro me, implevit Deus desiderium nostrum, taliter pervenitur ad regnum coelorum. Sicque orando et psallendo gaudentibus angelis pias animas emiserunt. Item beati Aristonis, (1075B)qui unus fuit de septuaginta Christi discipulis. D. XV KAL. NOVEMB. -- Natale sancti Lucae Evangelistae, qui fuit natione Syrus, Antiochensis, arte medicus, apostolorum discipulus, Paulum secutus usque ad confessionem ejus, serviens Domino sine crimine, neque unquam uxorem habens neque filios, septuaginta et trium annorum obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto. Sepultus est autem nunc Constantinopolim, ad quam urbem vicesimo Constantii anno ossa ejus cum reliquiis Andreae apostoli translata sunt. Romae sanctae Triponiae, uxoris Decii Caesaris, (1076A)quae, viro suo post interfectionem beatorum Sixti, Laurentii et Hippolyti divinitus punito, se petiit baptizari cum filia Decii Cyrilla, a Justino presbytero, et alia die defuncta est, et juxta sanctum Hippolytum in crypta sepulta. Item sancti Asclepiadis Antiocheni episcopi. E. XIV KALEND. NOVEMB. -- Apud Antiochenam Syriae, natale sanctorum Beronici et Pelagiae, quae primum fuit sub gentilitatis ritu meretricis officio functa, et mundanis illecebris dedita, postea vero per gratiam Dei, et sancti Nonni episcopi dogmata ad fidem Christi conversa, et ab eodem episcopo baptizata, totam substantiam suam et supellectilem pauperibus erogavit; ipsaque cilicio induta, et vili indumento vestita, in peregrinationem perrexit, et in (1076B)Jerosolymis sub virili habitu monasticam vitam duxit. Construxerat enim sibi parvam cellulam in monte Oliveti, ubi Dominus coelum ascendit, et ibi vitam praesentem finivit, atque ad vitam aeternam feliciter migravit. Item beatorum martyrum Ptolemaei et Lucii, sub Antonino Pio, et filio ejus passorum, et sancti Aquilini episcopi et confessoris. F. XIII KALEND. NOVEMB. -- In Galliis civitate Agauno sancti Caprasii martyris, qui cum rabiem persecutionis declinans lateret in spelunca, audiens beatam virginem Fidem pro Christo fortiter agonizare, (1077A)animatus ad tolerantiam passionum, oravit ad Dominum, ut si pro certo eum dignum gloria martyrii judicaret, ex lapide speluncae illius aqua limpidissima emanaret. Quod cum Dominus continuo praestitisset, ille securus ad aream certaminis properavit, et palmam martyrii fortiter dimicando promeruit. Item natale Simplicii. G. XII KALEND. NOVEMB. -- Apud Nicomediam natale sanctorum martyrum Dasii, Zotici, Gaii, cum duodecim militibus. Eodem die sancti patris nostri Hilarionis, cujus vitam Hieronymus virtutibus plenam conscripsit. Item natale sancti Asterii presbyteri, (1078A)Callisti papae, qui cum corpus ejus levatum de puteo sepelisset, post dies sex audiens hoc Alexander imperator, praecepit eum per pontem praecipitari. Cujus corpus inventum est, et a quibusdam Christianis in eadem civitate sepultum. Scriptum est in passione sancti Callisti, et transitus sancti Viatoris lectoris. In Colonia sanctarum virginum undecim millium. A. XI KALEND. NOVEMB. -- Jerosolymis beati Marci, qui primus Jerosolymis ex gentibus post episcopos ex circumcisione sacerdotium civitatis illius accepit, clarissimi et doctissimi viri, ac non multo (1079A)post martyrio consummati. Item beata Salomae, quae in Evangelio legitur cum reliquis sanctis feminis circa Domini sepulturam sollicita. Apud Adrianopolim Thraciae passio sanctorum Philippi episcopi, Severi presbyteri, atque Hermetis diaconi, et Eusebii, qui persecutione saeviente Christianorum, ecclesias claudere et spoliare, jussu imperatoris Juliani, per iniquos praesides contradicebant, et ob hoc per Bassum praesidem, nec non et Justinum multis tormentis afficiebantur, hoc est, carceribus, vinculis, flagellis, ad ultimum vero flammarum incendio; sed Domini virtute roborati, usque in finem in confessione nominis ejus perseveraverunt. B. X KALEND. NOVEMB. -- Apud Antiochiam Syriae natale sancti Theodori presbyteri, qui persecutione (1079B)impii Juliani sub praefecto et avunculo ejus Juliano, cum ab eo Antiochenorum ecclesia spoliata, et religiosi quique fuissent ejus terrore dispersi, in ecclesia permansit intrepidus, atque ab eo teneri jussus, post equulei poenam, et multos ac durissimos cruciatus, etiam lampades circa ejus latera appositae sunt. Sed his divina virtute restinctis, cum milites qui eas tenebant, angelorum aspectu territi ruissent (1080A)in faciem, et credentes in Christo impium ministerium recusarent, jussit eos Julianus pelago immergi. Quibus B. Theodorus ait: Praecedite, fratres; ego vero superans inimicum sequar Dominum. Sicque occisione gladii martyrium consummavit. In Hispaniis natale sanctorum Servandi et Germani, qui post verbera squalorem carceris, et famis ac sitis injuriam, et longissimi itineris, quem jubente Viatore praeside ferro onusti pertulerunt laborem, novissime martyrii sui cursum ferro caesis cervicibus impleverunt. Coloniae sancti Severini archiepiscopi et confessoris. Viennae sancti Joditii episcopi. Item sancti Venantii abbatis. C. IX KALEND. NOVEMB.-- In Venusia civitate Apuliae natale sanctorum Felicis episcopi civitatis (1080B)Tubrocensis, Audacti et Januarii presbyterorum, et Fortunatiani et Septimi lectorum, qui temporibus Diocletiani in sua civitate Tyci, a Magnelliano procuratore multis diu vinculis et carceribus macerati, et in Africa et in Sicilia, tandem in occisione gladii consummati sunt. Sunt autem honorifice sepulturae traditi inter Carthaginem et Uticam. In Nicomedia natale Severi et Dorothei.(1081A) D. VIII KALEND. NOVEMB. -- Bonifacii papae, qui sedit Romae annos tres. Hic sepultus est via Salaria, juxta corpus sanctae Felicitatis. Hic constituit servum clericum non fieri, nec obnoxium curiae, vel cujuslibet rei. In Gallia civitate Suessionis, natale sanctorum Crispini et Crispiniani, qui persecutione Diocletiani et Maximiani ad trochleas extenti et fustibus caesi, postquam digiti eorum subulis transfixi sunt, et de dorso eorum lora praecisa, ad ultimum gladio trucidati, coronam martyrii adepti sunt. Petragoricas civitate natale sancti Frontonis, qui Romae a beato Petro episcopus ordinatus, cum Georgio presbytero ad praedicandum Evangelium missus est. (1082A)Cumque tertio die itineris idem Georgius fuisset mortuus, moerens Fronto reversus est ad Apostolum, acceptoque ejus baculo, et super corpus defuncti posito, socium de morte recepit; sicque ad praedictam civitatem veniens, magnam gentis illius multitudinem convertit ad Christum, et multis clarus virtutibus in pace quievit. Romae via Salaria natale quadraginta sex militum qui simul baptizati sunt a beato Dionysio papa, et mox jubente Claudio imperatore decollati sunt. E. VII KALEND. NOVEMB. -- Apud Africam natale sanctorum martyrum, Rogatiani presbyteri, et Felicissimi, qui persecutione Decii et Valeriani illustri (1083A)martyrio sunt coronati. Scribit beatus Cyprianus in epistola ad confessores, his verbis: Ut sequamini, inquit, in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum senem, viam vobis ad gloriam nostri temporis religiosa virtute, et divina dignatione facientem; qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum, primum hospitium vobis in carcere praeparavit, et metator quodammodo vester, nunc quoque vos antecedit. In Nicomedia natale Luciani et Filori, Heraclidae et Martialis. Eodem die sancti Amandi confessoris. F. VI KALEND. NOVEMB. -- In Hispaniis Abula civitate natale sanctorum Vincentii, Sabinae et Cristestes, qui primo adeo in equuteo sunt extenti, ut omnes compages membrorum eorum laxarentur; (1083B)deinde capita eorum lapidibus supposita, et usque ad excussionem cerebri validis sunt vectibus contusa, atque ita martyrium compleverunt, agente praeside Datiano. Apud Thylae castrum, natale sancti Florentii martyris: Romae Evaristi papae, qui sedit annos novem, sub Trajano martyrio coronatur, sepultus est in Vaticano. Hic constituit duos in urbe presbyteros, (1084A)et septem ordinavit diaconos, qui custodirent episcopum praedicantem. Et vigilia apostolorum Simonis et Judae. G. V KALEND. NOVEMB. -- Natale sanctorum apostolorum, Simonis Chananaei, qui et Zelotes scribitur, et Thadaei, qui etiam Judas Jacobi legitur, et alibi appellatur Lebbaeus, quod interpretatur corcuculus. E quibus Thadaeus apud Mesopotamiam, Simon vero apud Aegyptum traditur praedicasse: inde simul Persidam ingressi, cum fidei innumeram gentis illius multitudinem subdidissent, et Ecclesiam Dei late jam fundatam viderent, martyrium ibi cursu temporis explentes, beato certamine consummaverunt, honorifice sepulti a populis Christianis, quos Domino ipsi genuerant. Romae sanctae Cyrillae, filiae (1084B)Decii Caesaris, quae a Claudio principe jugulata est gladio, et sepulta a Justino presbytero, cum matre sua, juxta sanctum Hippolytum. Item sancti Fidelis martyris. A. IV KALEND. NOVEMB. -- Natale sancti Narcissi Jerosolymorum episcopi, viri sanctitate et patientia, ac fide laudabilis. Accidit aliquando in die solemni (1085A)vigiliarum Paschae oleum deesse luminaribus; tum praecepit repente naturam aquae in oleum verti. Qui centum et sedecim annorum migravit ad Dominum. Apud Sidonem urbem sancti Zenobii presbyteri, qui persecutione Diocletiani martyrio coronatur. Viennae depositio beati Theodori abbatis. In Lucania sanctorum Jacincti, Quintini, Felicianae, Lucinii. Eodem die sancti Felicis diaconi et martyris. B. III KALEND. NOVEMB. -- Romae natale sancti Pontiani (1086A)papae et martyris, qui ab Alexandro imperatore cum Hippolyto presbytero in exsilium deputatus est in Sardiniam insulam, ubi est defunctus. Civitate Tingintina passio sancti Marcelli centurionis qui, capitis abscissione martyrium consummavit, sub Agricolano agente vices praefectorum praetorio. Apud Africam martyres numero ducentorum viginti. In Antiochia beati Serapionis episcopi. C. PRID. KALEND. NOVEMB.-- Romae beati Nemesii (1087A)diaconi, et Lucillae filiae ejus quos sanctus pontifex Stephanus baptizavit, quique ipsum Nemesium diaconem constituit. Qui decollatione quidem capitis martyrium complevit, simul cum filia, sub Valeriano et Gallieno, octava Kalendas Septembris: ejusque corpus a beato Stephano papa in eodem loco sepultum; sed a beato Sixto pontifice postea levatum, pridie (1088A)Kalendas Novembris, et in crypta venerabiliter curatum. In Gallia oppido Viromandensi natale sancti Quintini, qui sub Maximiano imperatore passus est, et post annos quinquaginta quinque inventum est, revelante corpus ejus angelo, et sepultum octava Kalendas Julii. Et vigilia Omnium Sanctorum Eodem die sancti Volfgangi episcopi et confessoris. NOVEMBER, Habet dies XXX, lunam XXX. D. KALEND. NOVEMB. -- Festivitas Omnium Sanctorum. (1087C)Petente namque papa Bonifacio, jussit Phocas imperator in veteri fano, quod Pantheon vocabatur, et a Domitiano prius factum erat, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae, et (1088C)omnium fieri martyrum, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemonum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum: quae ab illo tempore in Kalendis Novembris, in urbe Roma celebris et generalis agitur, sed in Galliis, monente sanctae recordationis Gregorio pontifice, piissimus Ludovicus imperator omnibus regni sui et imperii (1089A)episcopis consentientibus, statuit ut solemniter festivitas Omnium Sanctorum in praefata die annuatim perpetuo ageretur. Quam sanctam constitutionem reverenti animo suscepit omnis Ecclesia. In castro Divione natale sancti Benigni presbyteri, qui cum Antiocho compresbytero, et Tyrso diacono missus est a sancto Polycarpo ab Oriente in Galliam: cujus praedicatione comes Terentius comperta vinctum eum et caesum ad se adduci praecepit; et rursum audita sermonum ejus constantia, nervis durissimis caedi fecit. Post haec ad trochleas extensus et caesus, et rursum carceri mancipatus, mane idola orando destruxit, et reductus est in carcerem: cui subulas decem calentes in manibus infixerunt, et cum plumbo remisso pedes in lapide perforato fixerunt, et canes (1089B)duodecim feroces incluserunt cum eo per sex dies. Et angelus attulit panem coelestem ei, subulas abstulit, et eum de plumbo ac ferro eripuit. Post hoc collum ejus vecte ferreo tundi praecepit, et corpus ejus lancea perforari. Quo facto columba nivea de carcere Christianis aspicientibus ad coelos ascendit, et odor suavissimus quasi de paradiso secutus est. Venit autem (1090A)beata Leonilla, et conditum aromatibus corpus non longe ab ipso carcere sepelivit. Item sanctorum Caesarii diaconi, et Juliani presbyteri; qui, videlicet, Caesarius tempore Claudii veniens ex Africa ad Terracinam Campaniae civitatem, dum contra idololatras proclamaret, in publico tentus est a Firmino pontifice, et in custodiam reclusus; ubi diebus multis maceratus, deinde traditus est Leontio consulari Campaniae: quem ille cum verbis superare nequiret, jussit vinctum ante carpentum suum ducere ligatis manibus nudum usque ad templum Apollinis. Quo cum pervenisset, ad orationem ejus corruit templum, et occidit pontificem Firminum. Post hoc reclusus a Luxurio in carcere primo civitatis, fuit ibi annum unum et mensem; deinde eductus in forum ab eo, (1090B)dum oraret, coelesti est lumine circumdatus, ita ut ipse Leontius crederet, et Caesarium qui erat nudus, sua chlamyde indueret et baptizaretur, ac corpus et sanguinem Domini acciperet de manu Juliani presbyteri. Nec mora, dicta super eum oratione, tradidit spiritum, tertia Kalendas Novembris. Tunc Luxurius jussit Julianum et Caesarium mitti in saccum, et praecipitari (1091A)in mari. Qui eodem die rejecti sunt ad littus, et sepulti ab Eusebio homine Dei, juxta urbem Terracinam, et idem Eusebius postea martyrium passus est cum Felice presbytero. Et depositio sancti Severini monachi de Tyburtina civitate, et sanctae Mariae martyris. E. IV NON. NOVEMB. -- Natale sancti Victorini Pictaviensis episcopi, qui persecutione Diocletiani martyrio coronatus est. Apud Laoditiam beati Theodoti episcopi, viri non solum verbis, sed et rebus et virtutibus ornati. Hic arte medicus fuit quidem, sed ad animarum a Domino translatus est medicinam, vere incomparabilis, qui super omnes pene homines fide, (1092A)misericordia, studio, vigilantia, atque omnibus optimis institutionibus claruit. In Scripturis quoque divinis laboribus quamplurimum gessit, quievit, sepultus in senectute bona. Item sancti Ambrosii abbatis monasterii Agaunensis. Viennae sancti Georgii ejusdem urbis episcopi. In Africa sanctorum Publii, Victoris, Hermetis, Justi et Papiae. F. III NON. NOVEMB. -- Natale sancti Quarti apostolorum discipuli. Apud Caesaream Cappadociae natale sanctorum martyrum Germani, Theophili, Caesarii et Vitalis, qui optime duxerunt martyrium sub Deciana persecutione. Viennae sancti Domini episcopi gloriosi. Eodem die depositio sancti Pirminii episcopi et (1093A)confessoris, et sancti Hugberti episcopi et confessoris. G. PRID. NON. NOVEMB. -- Apud Alexandriam beati Hierii presbyteri, viri acris ingenii. In Gallia civitate Rhedonis natale sancti Amantii episcopi et confessoris, cujus vita sanctitate et miraculis exstitit gloriosa. Augustuduno beati Proculi episcopi. In Galliis Bituricas depositio beati Illusoris pueri et confessoris. In Africa natale Primi, Caesaris, Gregorii, (1094A)Porphyrii, Amantis, Saturnini, Victorinae. A. NON. NOVEMB. -- Zachariae prophetae, patris Joannis Baptistae. In Terracina Campaniae civitate natale sanctorum Felicis presbyteri, et Eusebii monachi, temporibus Claudii imperatoris. Qui, videlicet, Eusebius cum sepelisset sanctos martyres, Julianum et Caesarium, et ad sepulcra eorum orans multos converteret ad fidem, quos Felix presbyter baptizavit, (1095A)tenti sunt ambo a Leontio, filio Leontii consularis, ob eam maxime causam, quia Caesarius patrem ejus Christianum fecisset. Et ad forum ejus ducti non sunt superati; inde carcere inclusi, nocte eadem cum sacrificare nollent, decollati sunt, atque in fluvium jactati. Quorum corpora venerunt usque ad mare, et relicta sunt ad littus, atque a presbytero quodam, nomine Quarto, de Capua, inventa, qui ea mox imposita vehiculo duxit in casam suam, et curiose quaerens etiam capita invenit, adjunctaque corporibus sepelivit juxta sanctum Caesarium.(1096A) B. VIII IDUS NOVEMB. -- Tumissa Africae natale sancti Felicis. In hujus solemnitate quemdam psalmum beatus Augustinus videtur exponere ad populum ita dicens: Felix martyr vere felix, et nomine et corona, cujus hodie diei est festivitas. In Oriente civitate Theopoli sanctorum decem martyrum, qui sub Saracenis passi leguntur in Gestis sanctorum quadraginta. In civitate Lemovicensi, in provincia Aquitaniae sancti Leonardi confessoris, discipuli sancti Remigii episcopi. C. VII IDUS NOVEMB.-- Apud Alexandriam beati (1097A)Achilleae episcopi, eruditione, fide, conversatione et moribus insignis. Item apud Perusinam Italiae urbem sancti Herculiani episcopi, et sancti Amaranti, qui apud Albiensem urbem martyrizatus est. Depositio Willibrordi episcopi, de gente Anglorum, viri sanctissimi, et miraculorum gratia admodum insignis, qui a Sergio papa Romae ordinatus est, et in Germaniam ad praedicandum destinatus, ibidemque requievit. Item sancti Rufi Metensis episcopi et confessoris, qui translatus est a praedicta urbe, consentiente Drogone praesule, in Vormatiensem pagum, in villam quae vocatur Oternheim, temporibus Lotarii imperatoris, et Ludovici regis; ubi etiam sanctitas ejus multis virtutibus claruit. In Africa natale Rogati, Donati.(1097B) D. VI IDUS NOVEMB. -- Romae natale sanctorum martyrum, Claudii, Nicostrati, Symphoriani, Castorii et Simplicii, qui tempore Diocletiani Augusti pro Christi nomine passi sunt, eo quod nollent deos paganorum colere. Nam cum essent insignes artifices, et in lapidibus marmoreis imagines sculpere super omnes artifices regios nossent, et artis eorum peritia multum imperatori placuisset, tamen accusantibus eos philosophis, eo quod falsos deos adorare renuerant, jussit eos Diocletianus loculis plumbeis inclusos omnes praecipitare in fluvium. Passus est autem cum eis et Simplicius, quem a gentilitatis ritu converterunt (1098A)ad fidem Christi. Post dies autem quadraginta duos, venit quidam Nicodemus Christianus, et levavit cum ipsis loculis corpora martyrum, et in domo sua honorifice posuit. Passi sunt autem sexta Idus Novembris. Ipso die natale sanctorum Quatuor Coronatorum, id est, Severi, Severiani, Carpophori et Victorini. Hi cum impellerentur ad sacrificandum, reluctantes, nec omnino consensum impiis praebentes, perstiterunt in fide. Nuntiatum est hoc imperatori Diocletiano: quos illico jussit ut ante simulacrum Asclepii ictibus plumbatarum caesi deficerent; quorum corpora jussit in platea canibus jactari, quae jacuerunt ibi diebus quinque illaesa. Tunc Christiani venerunt, et collecta corpora sepelierunt. Via Lavicana, milliario ab urbe tertio, in arenario juxta corpora (1098B)sanctorum martyrum Claudii, Nicostrati, Simphoriani, Castorii et Simplicii. Post duos tamen annos passionis horum quinque martyrum, cum nomina eorum minime reperirentur, statuit beatus Melchiades episcopus ut anniversarius Quatuor Coronatorum dies sub nominibus sanctorum quinque martyrum recoleretur. Intercurrentibus tamen annis, cuidam sancto viro etiam nomina eorum revelata sunt. Festivitas vero, ut fuerat statuta, celebris in aliorum martyrum festivitate permansit, ac locus Quatuor Coronatorum nomine insignis. Eodem die commemoratio Omnium Sanctorum.(1099A) E. V IDUS NOVEMB. -- Natale beati Theodori martyris, tempore Maximiani et Maximini imperatorum. Qui cum esset miles sub Brycha praeposito legionis, missus est in carcerem, signatoque ostio ibi divina visitatione consolatur. Post aliquot dies adductus iterum ante praesidem, suspensus est in ligno, et ungulis ferreis latera ejus rasa, quousque costae ejus nudarentur; deinde manibus post tergum ligatis, in focum missus est, et circumspiciens vidit in turba lacrymantem Cleonicum, qui cum eo tyro adductus fuerat, et exclamans dixit: Cleonice, exspecto te, festina et sequere me. Et cum jam flammarum globis undique vallaretur beatus martyr, orationem fudit, laudans Patrem, et Filium ac Spiritum sanctum, sicque sanctam animam Christo reddidit. Quaedam autem (1099B)mulier Eusebia nomine, collegit corpus ejus, et sindone munda involvens transtulit in possessionem suam, in locum appellatum Euchata. Apud Bituricas sancti Ursicini, qui Romae ordinatus a successoribus (1100A)apostolorum, primus ipsi urbi destinatur episcopus. F. IV IDUS NOVEMB. -- In territorio Agatensi natale sanctorum martyrum Tiberii, Modesti et Florentiae, qui tempore Diocletiani variis tormentis cruciati martyrium compleverunt. Eodem die sancti Martini papae, qui ob fidem catholicam ab imperatore Constantio haeretico, per Theodorum exarchum de ecclesia raptus, ac productus Constantinopolim, relegatur apud Chersonam Lyciae provinciae, ibidemque vitam finivit, multis in eodem loco virtutum signis usque hodie refulgens. Romae depositio sancti Leonis episcopi. In Antiochia natale Demetrii episcopi, Amnesi, Eustochii et sociorum ejus. Aurelianis depositio beati Monitoris episcopi.(1100B) G. III IDUS NOVEMB. -- In Gallia Turonis civitate natale sancti Martini episcopi et confessoris, cujus vita et doctrina per miracula quae Dominus per eum fecit, pene omnibus fidelibus claret; nec necesse est (1101A)a nobis hic aliquid exinde commemorari, quia ipsius vitam, virtutes et signa Sulpitius manifeste luculento sermone descripsit, necnon et Gregorius ejusdem urbis episcopus in Miraculorum libris plenissime disseruit. In Scythia metropoli Phrygiae passio sancti Mennae martyris, qui persecutione Diocletiani et Maximiani cum esset miles nobili genere ex Aegyptiorum provincia ortus, abrenuntians terrenae militiae, primum coelesti Regi secreta conversatione in eremo militavit; deinde in natalitiis praefatorum imperatorum procedens ad publicum, ac se Christianum libera coram ipsis voce declarans, traditus est Pyrrho duci torquendus: qui jussit eum carcere includi, quandiu imperatorum natalitia celebrabantur. Peracta igitur festivitate, jubente duce, et nervis bubulis manibus (1101B)ligatis, tandiu a militibus virgis caesus, donec sanguine ipsius plateae replerentur; deinde in equuleo exungulatus, et lampadibus circa latera adustus, cilicioque plagae ejus fricatae et carbones ignis super plagas impositi, per tribulos quoque et sudes ferreos ligatis manibus ac pedibus tractus, plumbatis etiam collo et maxillis graviter caesus, in laude Dei omnipotentis immobilis permansit. Novissime gladio animadverti (1102A)jussus est, et corpus igne comburi. Quod furtim a Christianis e medio ignis ereptum, et mundis linteaminibus aromatibusque conditum, debita veneratione curatum est. Lugduni natale sancti Verani episcopi. A. PRID. IDUS NOVEMB. -- Apud Africam commemoratio sanctorum Arcadii, Paschasii, Probi et Eutychiani, qui ex Hispania oriundi, cum apud Genserichum Vandalorum regem merito sapientiae, et fidelis obsequii chari clarique haberentur, nec Marrianam [ F. in Arianam] perfidiam, cui ipse deditus erat, ullatenus declinari paterentur, excitato in rabidissimam iram barbaro, primum proscripti, deinde in exsilium acti, atrocissimis suppliciis excruciati, ad postremum diversis mortibus interempti, illustri martyrio mirabiliter occubuerunt. (1102B)Puer Paulinus nomine, frater Eutychiani et Paschasii, fustibus diu caesus, et ad infimam servitutem damnatus est: Coloniae sancti Cuniberti episcopi et confessoris. Item sancti Melani Rhedonicae civitatis episcopi. Viennae sancti Isicii episcopi. In Africa sanctorum martyrum Auruli, Publii. In Caesaraea Cappadociae sanctorum Germani et Theophili, Caesaris et Eusebii (1103A)B. IDUS NOVEMB. Ravennae natale sanctorum martyrum Valentini, Solutoris, Victoris. Turonis depositio sancti Bricii episcopi et confessoris. In provincia apud Aquis civitatem beati Metrii clarissimi martyris. C. XVIII KAL. DECEMB.-- Apud Thraciam civitatem Heracleam, natale sanctorum martyrum Clementini, Theodoti, Philomini. Apud Alexandriam beati Serapionis, quem persecutores sub Decio in domo sua crudelissimis affecerunt suppliciis, ita ut, omnes juncturas ei membrorum prius solventes, de superioribus (1104A)ejus praecipitarent, ac sic Christi martyr efficeretur. Item Heracli, Martialis, Donati, et aliorum multorum. D. XVII KAL. DECEMB. Natale sancti Felicis episcopi, qui a quinto decimo aetatis suae anno miraculorum gloria insignis fuit, et sub Martiano praeside cum aliis triginta martyrium complevit. Corpus ejus Elypidius presbyter in Nolensi ecclesia sepelivit. In Africa natale sanctorum Secundi, Fidentiani, Varici martyrum. (1105A)E. XVI KAL. DECEMB. Natale sancti Eucherii, Lugdunensis episcopi, admirandae fidei, vitae et doctrinae viri. In Capua natale sancti Augustini. In Africa Vitalis, Januarii, et depositio beati Othmari abbatis. F. XV KALEND. DECEMB. Apud Alexandriam beati Dionysii episcopi, in multis saepe confessionibus satis clari, et pro passionum tormentorumque diversitate magnifici, Valeriani et Gallieni imperatorum temporibus. In Hispaniis Corduba civitate passio sanctorum martyrum Aciscli et Victoriae. Aurelianis civitate Galliae depositio sancti Aniani episcopi et (1106A)confessoris. Viennae sancti Mamati episcopi et confessoris. Sancti patris nostri Gregorii miraculorum libri factoris Turonicae. G. XIV KAL. DECEMB. Antiochiae natale sancti Romani, qui temporibus Diocletiani cum Asclepiades praefectus ecclesiam irrumperet, caeteros Christianos hortatus est, ut ei contradicerent. Unde eum primum equuleo extendi, deinde plumbatis graviter caedi, post haec etiam novacula acutissima maxillas ejus radi fecit, tunc ad petitionem ejus puerum parvulum induci praecepit. Quem Romanus Christi nomine invocato, utrum unum, an plures deos melius (1107A)esset colere, interrogavit, ut ex ejus confessione praefectus confunderetur; cumque puer in unum Deum solum credendum dixisset, indignatus Asclepiades, cathamo eum suspendi, ac verberari, ac postremo etiam decollari jussit, cui nomen Baralas. Romanus vero rursus equuleo suspensus, ungulisque exaratus, ad rogum ardentem, in quem praecipitaretur, perductus est. Sed orante eo, venit repente imber inundans, et exstinxit. Post haec jussit ei linguam abscindi. Quo facto, cum Christum voce clarissima laudaret, reclusus in carcere, ad extremum vero laqueo strangulatus est, sicque sanctus martyr migravit ad Christum. Item in eadem urbe natale sancti Hesychii, qui sub praefato imperatore cum esset miles, et praeceptum audisset, ut quisquis non (1107B)sacrificaret idolis, cingulum solveret, ob hanc causam imperator colobio muliebri indutum, primo eum in gynaecium dedit; deinde ligato in dextera ejus saxo ingenti, inde in fluvium praecipitari jussit. Octava sancti Martini episcopi et confessoris. (1108A)A. XIII KAL. DECEMB. Romae via Appia natale sancti Maximi presbyteri et martyris, qui persecutione Maximini passus, positus est ad sanctum Sixtum. Gelasii papae, qui sedit in episcopatu annos quatuor. Hic revocavit Mesenum episcopum, quem Felix antecessor illius damnaverat, et communioni Ecclesiaeque suae restituit. Hic libros adversus Eutychen et Nestorium composuit. Viennae sanctorum martyrum, Severini, Exuperii et Feliciani. Item sancti Fausti diaconi, cui tantam Deus contulit gratiam, cum nullus ad sanctos qui affligebantur, accedere praesumpsisset, isti una cum collega suo Eusebio nomine, invitis omnibus hostibus, ad confessores Christi non negabatur ingressus. Grandaevus igitur beatus Faustus obtruncatione capitis consummatus (1108B)est. Eodem die in Marburch beatae Elisabeth Landgraviae. B. XII KAL. DECEMB. Romae sancti Pontiani papae, qui Maximino adversus Ecclesiarum sacerdotes persecutionem commovente cum Hippolyto presbytero, (1109A)in Sardiniam deportatur, ibique fustibus mactatus, martyrium consummavit. Corpus ejus a Fabiano papa relatum, atque in coemeterio Callisti sepultum est. Sedit in episcopatu annos novem, menses quinque, dies duos. Apud Siciliam civitatem Mesanam, sanctorum Ampeli et Gagi. Apud Cabillonem Silvestri episcopi. In Heraclea Bassi, Dionysii, Agapiti, et aliorum quadraginta. C. XI KAL. DECEMB.-- Natale beati Rufi, de quo beatus Paulus apostolus ad Romanos scribit: Salutate Rufum electum, et matrem ejus et meam. Item natale sancti Mauri martyris, qui ab infantia Christianus fuit, orationibus et jejuniis vacans; qui sub Numeriano imperatore et Celerino praefecto diversis poenis maceratus, hoc est, primum fustibus nodosis (1109B)caesus, deinde plumbatis jussum est maxillas ejus contundi; postea in equuleo suspendi, atque ungulis radi, et lampades ardentes lateribus ejus applicari, ad extremum vero caput ejus amputari. Cujus corpus nocte nautae Africani cognoscentes, ex sua patria ortum, rapuerunt, et volventes eum linteaminibus mundis, cum aromatibus posuerunt in sarcophagum, scripseruntque ad caput ejus: Dei et Christi Jesu famulus Maurus, hoc saeculum pro Christi fide relinquens, vitam aeternam acquisivit. Celerinus namque praefectus, nautas jussit comprehendi; at illi omnes fugerunt. Tunc jussit navem, in qua martyris corpus erat, sarmentis impleri, et igne supposito, in medio mari comburi; sed gubernante Domino, martyrem suum, ubi voluit, ad portum salutis perduxit. (1110A)D. X KAL. DECEMB. Natale sanctae Ceciliae virginis, Marci, Aurelii, et Commodi imperatorum temporibus, quae sponsum suum Valerianum, et fratrem ejus Tiburtium, ad credendum Christo perdocuit, ac deinde ad martyrium incitavit. Hanc Almachius urbis praefectus post martyrium eorum teneri fecit, et ut thura daemonibus poneret, impelli. Apparitores vero attendentes decorem et prudentiam ejus, rogabant eam ne tale decus omitteret. At illa consilium pietatis eis sufficienter insinuans, cum ad credendum Christo permotos cerneret, dicit eis: Ite, dicite infelici Almachio quod ego inducias peto, et intra domum meam faciam venire qui vos omnes vitae aeternae faciat participes. Veniens igitur papa Urbanus, baptizavit plusquam quadringentos promiscui sexus homines. (1110B)Iterum Almachius beatam Caeciliam sibi praesentari jussit. Et cum insuperabilem eam in confessione fidei permanere videret, jubet ut ad domum suam duceretur, et ibi flammis balnearibus concremaretur. Ubi inclusa die integro et nocte, quasi in loco frigido integra perstitit sanitate, cum semper incendia lignis congestis ministrarentur. Quod audiens Almachius, misit qui eam decollaret: quam spiculator tertio ictu percussit, sed caput ejus amputare non potuit, supervixit autem triduo. Tunc sanctus Urbanus corpus ejus auferens nocte, sepelivit eam inter collegas suos episcopos. Item sanctae Mederasmae virginis. E. IX KAL. DECEMB. Natale sancti Clementis. Hic quartus post Petrum Romae episcopus ordinatus est. (1111A)Hic septem regiones divisit notariis fidelibus, qui gesta martyrum sollicite perquirerent. Hic ex praecepto beati Petri, Ecclesiae suscepit pontificatum. Linus et Cletus ideo ante eum scribuntur, quia ab ipso principe apostolorum ad ministerium sacerdotale episcopi sunt ordinati. Qui jubente Trajano, missus est in exsilium trans Pontum mare, in eremo, ubi multis ad fidem vocatis per miracula et doctrinam ejus, praecipitatus est in mare, ligata ad collum ejus anchora; sed recessit mare orantibus discipulis per tria millia, et invenerunt corpus in arca saxea, in (1112A)marmoreo templo, et anchoram juxta, talique martyrio Petri discipulus coronatur. Item natale sanctae Felicitatis matris septem filiorum martyrum, quae jubente Antonino decollata est pro Christo. In Italia, monasterio Bobio, depositio sancti Columbani abbatis, qui multorum coenobiorum fundator, et innumerabilium pater exstitit monachorum, multisque virtutibus clarus quievit in senectute bona. Et sancti Drudonis confessoris. F. VIII KAL. DECEMB. Natale sancti Ignatii episcopi et martyris, qui tertius post Petrum apostolum (1113A)Antiochenam rexit Ecclesiam, persecutione Trajani damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur; ubi praesente Trajano, circumsedente senatu, pilis plumbeis scapulae ejus primum contusae, deinde ungulis latera ejus dilaniata, et lapidibus asperis confricata; post expansae manus ejus, et igni repletae, papyro oleo infuso et incenso, latera ejus adusta, post super carbones pavimento aspersos, ubi sanctae plantae illius steterunt. Post lectum flammantem, post dorsum ejus ungulis discissum et dilaceratum, post acetum et salem, quibus plagae ejus infusae sunt, post vinculis ferreis beata illius astricta, et pedes in ima carceris in ligno conclusos; ubi tribus diebus ac noctibus panem non comedens, et aquam non bibens mansit. Sedente pro tribunali Trajano, in (1113B)amphitheatro, concurrente omni turba Romanorum, ligatus duobus objicitur leonibus. Cumque jam projectus bestias rugientes audiret, ardore patiendi, ait: Viri Romani qui hoc certamen spectatis, non sine causa laboravi, quia non propter pravitatem haec patior, sed propter pietatem frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis Dei mundus inveniar. Haec illo dicente, accurrerunt ad eum leones, et ex utraque parte super eum incidentes, praefocaverunt eum tantummodo, et non tetigerunt carnes ejus. Item Romae natale sancti Chrysogoni martyris, qui per biennium jussu Diocletiani conjectus est in vincula; ubi multa perpessus sanctae Anastasiae alimoniis fovebatur, ad ultimum decollatus est, et in mare projectus. Corpus ejus Zoilus (1113C)senex presbyter inventum, adunato capite in cubiculo suo collocavit. Et natale sancti Crescentiani martyris, sub persecutione Maximiani. G. VII KAL. DECEMB. Natale sancti Petri Alexandrini (1114A)episcopi, inter praecipuos egregii. Hic duodecimo episcopatus sui anno martyrii coronam capitis obtruncatione promeruit, tempore Maximiani imperatoris; cum quo simul et alii plures ex Aegypto episcopi trucidantur, fere cum clericis et laicis sexcentis sexaginta. Hic dum in carcere servaretur, et universus populus Alexandriae urbis fores carceris observaret amore patris sui, Arius infelix, qui a beato Petro excommunicatus et degradatus propter dogma erroris habebatur, cognita sententia Maximiani adversus beatum Petrum, festine pervenit ad ecclesiam, obsecrans ut pro eo clerus et populus apud episcopum intercederet, putans quod post discessum ejus ipse levaretur episcopus. Venientes igitur qui rogaturi fuerant, coeperunt pro Ario beato (1114B)episcopo supplicare; quibus sanctus episcopus cum magno suspirio respondit: Quia jam Arius Deo mortuus, a facie Dei projectus esset, quia graviter in essentia Deitatis blasphemasset, dogmatizans Patrem, et Filium ac Spiritum sanctum non esse unius essentiae et naturae. Et apprehendens duos presbyteros, Alexandrum et Achillam, de turba seorsum, ait illis secrete: Ego quidem etsi peccator sum, tamen scio me vocatione coelesti ad hunc agonem martyrii esse vocatum. Vobis igitur confiteor mysterium Dei, quod mihi revelatum est, quia vos post martyrium meum sedem et episcopatum meum consecuturi estis, et tu quidem primus Achilla, post te vero Alexander. In hac hora noctis, ut vobis totum de Ario aperiam, cum solemni consuetudine Deo sacrificium orationum (1114C)consummassem, ecce subito apparuit mihi in habitu pueri Christus Dominus meus; ad cujus praesentiam splendore nimio illustratus, vultum majestatis ejus non valebam aspicere. Erat autem indutus colobio (1115A)nimis candido, quod conscissum a summo usque deorsum, ambabus manibus conjungebat circa pectus suum, quodammodo cooperiens nuditatem suam. Quem ut vidi, timore nimio correptus, tandem confortatus aio ad eum: Quid est? domine, quod video tunicam tuam scissam a summo usque deorsum? Qui respondens dixit mihi: Quotidie inde tractas, et nescis quomodo scissa est. Arius namque hoc fecit, qui separavit a me populum haereditatis meae, comparatum sanguine meo. Praecipio nunc, et moneo, ne eum recipias in communionem; nec rogantibus his qui venturi sunt ad te, quos ille direxerit, veniam ei ne praestes. Haec quae tibi manifestavi, duobus presbyteris tu notum facias, ut ipsi post te, eum anathematizando abjiciant, ne populus illius errore (1115B)decipiatur. Exhortationis igitur sermonem eis faciens, et in catholicae fidei unitate ut manerent, commendans eos Domino, in quem crediderant, dimisit in pace. Eodem die passio sanctae Catharinae virginis et martyris Christi, et aliorum. A. VI KAL. DECEMB. Natale sancti Lini papae, qui post apostolum Petrum primus Romanam Ecclesiam tenuit annos duodecim, menses tres, dies duodecim. Hic ex praecepto beati Petri constituit ut mulier in ecclesiam velato capite introiret, et martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano. Apud Alexandriam natale sanctorum martyrum, Fausti presbyteri, et Dii, et Ammonii, qui cum beato Petro ejusdem episcopo (1115C)jubente Maximiano trucidati sunt. Eodem die (1116A)beati episcopi et martyris, sub Antonino imperatore, qui inter alia facta miracula mortuum suscitavit. Romae Syricii episcopi, et in Capua Nicanoris, Cassiani et Felicissimi. Augustuduno depositio sancti Amatoris episcopi. In Nicomedia beati Marculi sacerdotis et martyris, qui temporibus Constantis regis tyranni persecutiones maximas pertulit, ad extremum ab alta rupe praecipitatus est. B. V KAL. DECEMB. Natale sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae, qui apud Bononiam urbem Italiae post alia tormenta ultimo crucifixi, martyrium compleverunt: quorum corpora postmodum, cum essent posita inter sepulcra Judaeorum, et populo Christiano prorsus incognita, beatus Ambrosius ipsis sanctis martyribus revelantibus, apud Bononiensem (1116B)civitatem reperit, quaeque exstructa ecclesia cum magna fidelium laetitia et daemonum poenis confitentium merita martyrum, sub altare deposuit. In Gallia civitate Regensi, natale sancti Maximi episcopi, qui primaeva aetate virtutum omnium gratia praeditus, primum Liriniensis coenobii Pater, deinde Regensis Ecclesiae episcopus, signis et prodigiis inclytus extitit. Denique inter alia gesta magnifica tres mortuos vivens, unum tactu, quo ad sepulcrum vehebatur loculi, mortuum suscitavit. In Nicomedia natale Marcelli, Petri, Numeri, Hierenae, et Melosi. Et depositio Optati episcopi. C. IV KALEND. DECEMB.-- Natale sancti Sosthenes, (1116C)discipuli apostolorum et Trophimi, de quo scribit (1117A)Apostolus ad Timotheum: Trophimum autem reliqui infirmum Meleti. Hic ab apostolis Romae ordinatus episcopus, primus ad Arelatem urbem Galliae illuc ob Christi evangelium praedicandum missus est: ex cujus fonte, ut beatus papa Zosimus scribit, tota Gallia fidei rivos accepit, qui apud eamdem urbem in pace quievit, Gregorii papae, qui rexit Ecclesiam annos decem. Hic constituit in canone a sacerdote dicendum: Quorum solemnitas hodie in conspectu tuae Majestatis celebratur, Domine Deus noster, toto in orbe terrarum, inter quorum nos consortia, et caetera. Sepultus est in ecclesia beati Petri apostoli. Eodem die sancti Rufi martyris, quem Dominus Jesus Christus cum omni domo sua per Chrysogonum martyrem lucratus est, et cum omni (1117B)domo sua Diocletianus punitum Christo martyrem fecit. Apud Africam natale sanctorum martyrum Papii et Mansueti episcoporum, qui tempore Vandalicae persecutionis sub Genserico rege Ariano, pro fidei catholicae defensione, candentibus ferri laminis toto corpore adusti, gloriosum agonem consummaverunt. Quo in tempore etiam alii sancti episcopi, id est, Quodvultdeus, Carthaginensis Valeanus, Urbanus, Crescens, et qui vocatur Habetdeum, et Eustachius, (1118A)Cresconius et Crescentianus, et Felix, et Hortulanus, et Florentianus, damnati exsilio cursum vitae suae consummaverunt. Viennae sancti Philippi ejusdem urbis episcopi. In Syria Trophimi, Theodoli, Expicati, Eruceri, Eusebii et Julii. D. III KAL. DECEMB. -- Romae natale sancti Saturnini martyris, et Sisinnii diaconi, sub Maximiano, a quo primo inter alios servos Dei damnati, ad fodiendam arenam, ad faciendas thermas Diocletiani, deinde in carcere diu sunt macerati; ubi multos gentiles docentes baptizabant, et denuo educti, vincti catenis ac nudis pedibus ante praefectum urbis Laodicium jussi sunt in equuleo levari, et attrahi nervis, et fustibus ac scorpionibus caedi. Quibus etiam postmodum flammas ad latera jussit apponi, (1118B)et depositos de equuleo capite truncari. Quorum corpora colligens Trason cum Joanne presbytero sepelivit in praedio suo via Salaria. Apud Tholosam natale sancti Saturnini episcopi, qui temporibus Decii in Capitolio ejusdem urbis tentus a paganis, eo quod ad ejus praesentiam omnes dii ipsorum obmutefacti, nullum sacrificantibus possent dare responsum, tauro ad victimam praeparato funibus religatus est. Quo vehementius stimulato, a summa (1119A)Capitolii arce per omnes gradus praecipitatus est, capite colliso, excussoque cerebro, et omni corpore dilaniato dignam Christo animam exhalavit. Cujus corpus in ecclesia digno honore veneratur. Et vigilia sancti Andreae Apostoli. E. PRID. KAL. DECEMB. -- In civitate Patras provinciae Achaiae, natale beati Andreae Apostoli, qui interpretatur virilis, vel decorus, frater Petri. Hic praedicavit in Scythia, qui ab Egea proconsule comprehensus, cum perseveranter in fide Christi et Evangelio duraret, carcere clausus primum, inde coram proconsule gravissime caesus, ad ultimum cruce ligatis manibus et pedibus, funibusque toto (1120A)corpore tensus, ut longius cruciaretur, biduo inibi supervixit, non cessans ea quae Dei sunt, populum docere. Cumque hi qui Christo crediderant Domino satis agerent, ut deponeretur, Egeamque ut hoc perficerent, nolentem impellerent, Apostolus Domini circumstante populo, et Egea proconsule, ut solveretur agente, post verba orationis fulgore coelesti fere una desuper circumfulsus hora, cum ipso lumine abscedente emittens spiritum perrexit ad Dominum. Cujus corpus Maximilla potentissima matronarum reverenter depositum sepelivit. Apud Sanctonas natale sancti Trophiani episcopi, virtutis viri. Romae Castuli, Euprepitis. DECEMBER. Habet dies XXXI, lunam XXIX. F. KALEND. DECEMB. -- Natale sanctorum martyrum (1119B)Chrysanti et Dariae, qui tempore Numeriani, judice Celerino Romae passi sunt. Chrysanti pater (1119C)Polemius vir illustris fuit: hic filium suum cuidam virgini conjunxit, quam ex nobilissimis Romanis fuisse constat; hanc Chrysantus ad fidem Christi convertens, baptizari fecit. Factumque est ut per (1120B)Chrysantum multitudo virorum et per Dariam innumerabiles feminae ad Christi gratiam confluerent. Praefectus namque Celerinus, comprehensos tradidit Claudio tribuno, qui septuaginta milites ad torquendum dedit, qui nervis crudis eum astringunt, sed (1120C)mox ligamenta omnia resoluta sunt. Deinde in cippum, ita ut in tertio puncto ejus tibiam coarctarent, eum mittunt, mox ligneus cippus in cinerem resolvitur. Tunc perfundunt eum lotio humano putentissimo, (1121A)ut maleficia, inquiunt, amittas; sed fetor in suavem odorem mutatus est. Deinde corio recenti vitulino nudum eum constringunt, et ad solem ferventem componunt, sed virtute Domini corium ut erat, molle permansit. Deinde collum, manus ac pedes, catenis ferreis constringentes, recludunt in obscurissimo loco, et statim catenae solutae sunt, et magna lux infulsit. Daria vero in publico meretricum lupanari ponitur, sed leo de cavea veniens ad tutelam Domini virtute ei donatur. Qui ingressus cellam, in qua sancta Dei in oratione prostrata jacebat, juxta prosternitur, ut venientes a se repelleret. Dum haec omnia Celerinus imperatori indicasset, ille jussit eos duci via Salaria in arenario, et vivos deponi, et terra ac lapidibus obrui. Contigit (1121B)ut ad diem natalis eorum infinita populi multitudo concurreret: hoc nuntiatum est imperatori, qui jussit ut in introitu cryptae paries levaretur; ac sic factum est ut omnes dum sacramenta Christi perciperent, martyrii gloriam celebrarent; inter quos erant Diodorus presbyter et Martinianus diaconus, et plurimi clericorum. Ipso die beati Egilii Noviomensis episcopi. Romae Candidae, Umboni. G. IV NON. DECEMB. -- Natale sanctae Vinianae martyris, beatorum martyrum Fausti et Dafrosae filiae, quae jubente Juliano imperatore sacrilego tandiu plumbatis caesa est, donec spiritum redderet; cujus (1122A)corpus jussione imperatoris biduo in foro jacuit, tandem raptum nocte a Joanne presbytero, sepultum est in domo, ubi mater et soror ejus Demetria jam sepultae erant, juxta palatium Licievanum. Romae natale sanctorum Primenti, Pontiani, Pimini, Dimetri, Jubiani. In Mauritania, Severi, Securi, Januarii, Victorini. A. III NON. DECEMB. -- Tingi metropoli Mauritaniae natale sancti Cassiani presbyteri, gloriosi martyris. Item sanctorum martyrum Claudii tribuni, et uxoris ejus Hilariae, ac filiorum Jasonis et Mauri, et sexaginta militum, qui omnes ad praedicationem beati Chrysanthi crediderunt in Christo. Quod ut nuntiatum est imperatori Numeriano, jussit Claudium tribunum ingenti saxo alligatum praecipitem in (1122B)medio mari dari, milites vero septuaginta, cum quibus Jasonem et Maurum filios Claudii capitali sententia puniri. Erat autem in loco ubi decollati sunt colliculus antiquus, hunc emundantes nocte Christiani, simul in unum omnia corpora sepelierunt via Salaria. Corpora autem Jasonis et Mauri collegit sancta Hilaria, relicta martyr, ubi dum assiduis orationibus vacaret, migravit ad Dominum. In oriente Mecrobi, Claudici et Felicis. In Nicomedia Ambici, Victoris et Julii. In Africa Claudii, Crispini, Maginae, Joannis, Stephani. In Pannonia sancti Agricolae.(1123A) B. PRID. NON. DECEMB. -- Romae natale sanctorum martyrum, Simphronii et Olympii, temporibus Valeriani et Gallieni imperatorum. Hic Simphronius traditur Olympio tribuno, ut ab eo facultates Nemesii requireret, sub poenarum examinatione: qui interrogatus a praefecto respondit: Si facultates quaeris Nemesii domini mei, jam eas tradidi Christianis pauperibus, quoniam ipsius erant; si autem sacrificium me offerre compellis, sacrifico Christo Jesu Deo meo sacrificium laudis. Iratus Olympius, fecit eum extendi in catasta et fustibus mactari, deinde simulacrum Martis aureum una cum tripoda deferri. Quod statim ad verba Simphronii liquefactum sicut lutum. Hoc videns Olympius cum uxore sua Exuperia, et filio Theodolo, prostraverunt se ad (1123B)pedes Simphronii, agentes poenitentiam. Vocatusque beatus Stephanus papa, venit nocte ad domum Olympii, baptizavit eos, et omnes qui crediderunt in domo Olympii. Quod dum praedicti audirent imperatores, (1124A)miserunt ut adducerentur. Simphronius namque adducitur ferreis vinculis onustus, nudusque ac capistratus, cum Olympio et uxore et filio. Gallienus dixit Olympio: Adhuc differo poenarum tibi inferre supplicia, quia de tua conscientia dubius sum. Olympius respondit: Ego quidem non feci quasi Olympius, sed quasi impius et crudelis: pro quibus poeniteo commissis, et effundo lacrymas in conspectu cui credo vivo et vero. Tunc data est sententia, ut igne consumerentur. Ducti sunt itaque ante statuam Solis, fixisque in terram stipitibus, ligatis manibus devincti sunt, ac in congerie sarmentorum spinarumque ignis est suppositus, statimque in ipso ignis initio gratias Christo decantantes emiserunt spiritum; quorum colligens sanctus Stephanus (1124B)episcopus corpora sepelivit. Item Eracli, Christiani, Pudenti. C. NON. DECEMB.-- In Africa apud Coloniam Thebestinam natale sanctae Crispinae, quae tempore (1125A)Diocletiani et Maximiani cum sacrificare nollet, jussu Anolini proconsulis decollata est. Item natale sancti Dalmatii martyris, et sanctorum Crispini, Felicis, Julii, Potamiae, Grati et aliorum septem, et Zeloti, Fortunati et Gatti. D. VIII IDUS DECEMB. -- Natale sancti Nicolai Myrensis Ecclesiae metropolitani episcopi. Apud Africam sanctarum Dionysiae, Dativae, Leontis, Aemiliani medici, et religiosi viri nomine Tertii, Bonifacii, (1126A)Servii, Victricis et Majorici adolescentis, qui omnes persecutione Vandalica sub Hunerico Ariano rege, pro confessione catholicae fidei, et ne ab Arianis rebaptizarentur, gravissimis et innumeris suppliciis excruciati, confessorum Christi numero sociari meruerunt; e quibus Majoricus cursum palmiferum in certamine consummavit E. VII IDUS DECEMB. -- Apud Alexandriam beati Agathonis martyris. Qui cum esset militaris, et assisteret (1127A)ubi beati martyres laniabantur, inter quos erat Julianus et Eunus in Domini Jesu Christi confessione perdurantes, et quosdam volentes etiam illudere mortuis cadaveribus martyrum, prohiberet, clamor adversus eum totius vulgi extollitur. Offertur judici fortissimus miles jam Domini, et nunquam se inferior factus in confessione persistens, capite pro pietate damnatur. Apud Sanctonas beati Martini abbatis, discipuli sancti Martini Turonicae urbis episcopi, qui in monasterio quod aedificavit, in pace quiescit. In Antiochia natale Polycarpi et Theodori. Eodem die octava sancti Andreae. F. VI IDUS DECEMB. -- Conceptio sanctae Mariae perpetuae virginis. Romae natale sancti Eutychiani papae, qui rexit Ecclesiam annum unum, et sub (1127B)Aureliano imperatore martyrio coronatus, sepultus est in coemeterio Callisti, qui et ipse per diversa loca trecentos quadraginta duos martyres manu sua sepelivit. Hic constituit fruges super altare tantum fabas et uvas benedici. Apud Alexandriam beati Macharii sub Decio, qui gente Pibycus, cum multis verbis a judice ad negandum suaderetur, et eo majore constantia fidem suam profiteretur, vivus ad (1128A)ultimum jubetur exuri. In civitate Verona natale sancti Zenonis martyris. G. V IDUS DECEMB. -- Natale sanctae Leocadiae virginis, quae tempore Diocletiani et Maximiani a praefecto Hispaniarum Daciano, apud Toletum dira carceris custodia macerata est. Ubi cum gravissimos beatae Eulaliae, et reliquorum martyrum, qui a Daciano interficiebantur, audisset cruciatus, genibus in oratione positis, impollutum Christo spiritum reddidit. Ipso die beati Cypriani abbatis Petragorici magnificae sanctitatis viri. In Africa natale Petri, Successi, Primitivi, Publicini et aliorum viginti. Treviris depositio sancti Eucharii episcopi et confessoris. A. IV IDUS DECEMB. -- Romae sancti Melchiadis (1128B)papae, qui sedit in episcopatu annos tres, sepultus est in coemeterio Callisti. Hic constituit ut die Dominico, aut feria quinta nullus jejunaret, quia ipsos dies pagani, quasi sacro jejunio celebrant. Et hic constituit, ut ex consecratu episcopi, oblationes propter haereticos per ecclesias dirigerentur. Apud Emeritam Hispaniae civitatem natale sanctae Eulaliae. Quae cum esset annorum tredecim, jussu Daciani (1129A)praesidis, plurima tormenta perpessa, novissime in equuleo suspensa et exungulata, faculis ardentibus ex utroque latere appositis, hausto igne spiritum reddidit, et cernentibus Christianis in specie columbae niveae ejus anima coelum petiit. Cujus corpus per triduum jussu praesidis pependit in ligno. Sed cui non humana fuerant, divina sunt concessa munera. Nam nix desuper puellae corpus aspersit, ut quod ex utraque parte appositus ignis ardoris sui incendio conflagraverat, nivali candore coopertum divina gratia dealbaret. Sicque a Christianis reverenter ablata, et devotione debita sub sacro altari deposita, miraculorum gratia illustratur. Apud praefatam urbem passio sanctae Juliae, quae fuit convirginalis beatae Eulaliae, quaeque illi ad passionem properanti (1129B)individua comes et sodalis adhaesit. Item apud Hispalim civitatem, sanctorum martyrum Carcophori presbyteri, et Abundii diaconi, qui persecutione Diocletiani, sub judice Martiano in confessione Christi primo fustibus crudelissime caesi sunt, deinde in carcerem, negato cibo et potu, retrusi; unde per angelum ducti, et verbum Dei praedicantes iterum (1130A)tenti sunt, et ora ipsorum lapidibus contusa, rursumque equuleo torti, et post haec diu in carceri macerati, novissime gladio sunt percussi. Vienna sancti Sindulfi episcopi et confessoris. B. III IDUS DECEMB. -- Danielis prophetae. Romae Damasi papae, qui rexit Ecclesiam annos decem et octo, menses tres, dies duos. Hic constituit ut Psalmi diu noctuque canerentur per omnes ecclesias. Hic multa corpora sanctorum requisivit, et invenit, quorum memoriam etiam versibus declaravit. Item Romae natale sanctorum martyrum Pontiani, Praetextati atque Tarsonis, qui potens et locuples de facultatibus suis cum esset Christianus, sanctis martyribus in carceribus et in metallis damnatis, victum ministrabat, per beatum Sisinium et Cyriacum, (1130B)non post multo et ipse tentus a Maximiano palmam martyrii cum duobus aliis percipere meruit. In civitate Ambianis Galliae, sanctorum martyrum Victorici et Fusciani. In Hispania sancti Eutychii, cujus gesta habentur, et sancti Gentiani martyris. C. PRID. IDUS DECEMB.-- Sanctorum martyrum Hermogenis, Donati et aliorum viginti duorum. (1131A)Apud Alexandriam beatorum martyrum Epimachi et Alexandri, qui multo tempore et magnis cruciatibus vinculorum et carceris torti, ignibus ad postremum consumi jubentur. Item sanctarum quatuor mulierum, Ammonariae, Mercuriae, Dionysiae; et item aliae Ammonariae, quae dum nimia constantia uterentur apud judicem, et ille erubesceret vinci a feminis, inauditis tormentorum generibus toleratis, finem omnium ferro caedente suscipiunt, gloriose apud Alexandriam sepultae. D. IDUS DECEMB. -- Apud Syracusas Siciliae civitatem sanctae Luciae virginis et martyris, quae passa est persecutione Diocletiani et Maximiani sub Paschasio consulari. Haec nobilissima Syracusanorum, postquam omnia sua quae de parentibus ei remanserant, (1131B)pauperibus, viduis, orphanis, peregrinis, et Deo servientibus distraxit, a sponso suo, quod esset Christiana, Paschasio delata, impellebatur ad sacrificandum daemonibus. Quae cum nullo modo consentiret, traditur lenonibus, ut populum ad castitatem ejus invitarent, et tandiu deluderetur, donec (1132A)mortua nuntiaretur. Quam lenones nullatenus movere poterant. Tunc praecepit Paschasius ut ignem copiosum circa eam accenderent, et picem et resinam, et fervens oleum super eam jactarent; sed illa in nomine Domini stetit immobilis. Tandem gladio in gutture merso percussa, quandiu voluit turbam circumstantem allocuta est, nec omnino mortua est, donec venientibus sacerdotibus communionem dominici corporis et sanguinis acciperet; sepulta in loco in quo percussa est, basilica supra corpus ejus postmodum aedificata. E. XIX KALEND. JAN. -- Apud Antiochiam sanctorum martyrum Drusi, Zosimi, Arsenii et Isidori atque Theodori. Apud Alexandriam beatorum martyrum Heronis, Dioscori, qui sub Deciana persecutione (1132B)variis tormentis dilaniati, novissime ignibus sunt traditi. Item beati Lupicini Viennensis Ecclesiae octavi episcopi. Apud Cyprum natale sancti Spiridonis episcopi admirandae beatitudinis viri, qui unus fuit de illis confessoribus, quos Maximianus dextris oculis effossis, et sinistro poplite succisso, (1133A)per metalla damnaverat, qui etiam propheticam vitam duxit. Lugduno Galliae sancti Viatoris episcopi. Rhemis Nicasii episcopi, et Eutropiae, Aspediae et Theodoli. F. XVIII KALEND. JAN. -- Apud Africam sancti Valeriani episcopi et confessoris, qui tempore Vandalicae persecutionis cum ex praecepto Genserici regis Ariani ad tradendum divina mysteria vel libros arctarentur cuncti Domini sacerdotes, ita ut idem impii Ariani de ipsis palliis altaris camisias sibi et femoralia facerent, viriliter ne sacramenta divina traderet dimicans, extra civitatem singulariter expelli jussus est, et ita praeceptum, ut nullus eum neque in domo, neque in agro dimitteret habitare. Cumque esset annorum plusquam octoginta, in strata publica multo tempore jacuit nudus sub (1133B)aere, sicque in confessione catholicae veritatis cursum beatae vitae implevit. Aurelianis beati Maximini presbyteri. In Africa natale Faustini, Lucii, (1134A)Candidi, Caeliani, Marci, Januarii et Fortunati. G. XVII KALEND. JAN. -- Martyrium trium virorum sanctorum Ananiae, Azariae et Misaelis. In Tuscia sanctae Barbarae virginis, quae tempore Maximiniani imperatoris passa est pro Christo. Haec primum a patre suo Dioscoro diu afflicta sub dira custodia, deinde tradita praesidi Marciano, et exspoliata, nervis taureis valde caesa et discerpta est, et cilicio plagae ejus defricatae; inde reclusa in carcerem, ubi luce divina consolata est. Deinde circa latera ejus lampades applicatae, et malleis caput ejus caesum, et mamillae ejus praecisae; deinde per plateas circumducta, et flagellis diutissime afflicta est, ad extremum vero gladio martyrium consummavit. Ravennae Valentini, Navalis, Agricolae, Concordi. Viennae beati Adonis episcopi. Eodem die translatio sanctorum (1134B)martyrum Simplicii, Faustini et Beatricis. A. XVII KALEND. JAN. -- Translatio sancti Ignatii martyris, qui tertius post Petrum apostolum Antiochenam (1135A)rexit Ecclesiam. Apud urbem Romam passus, sed Antiochiae postmodum sepultus. Eodem die beati Lazari, quem Dominus suscitavit a mortuis, et beatae Marthae sororis ejus, quorum venerabilem memoriam exstructa ecclesia non longe a Bethania, ubi e vicino domus eorum fuit, conservat. In Oriente apud Eleutheropolim civitatem passio sanctorum martyrum quinquaginta, qui sub Saracenis passi sunt. B. XV KALEND. JAN. -- Beatorum martyrum Rufi et Zozimi, qui de illis primis discipulis erant, per quos primitiva Ecclesia in Judaeis et Graecis fundata est. Hi requiescunt apud civitatem Macedoniam Philippis. Apud Africam natale sancti Moysitis martyris. Turonis sancti Gratiani episcopi, qui ad praefatam (1135B)urbem ab urbe Roma transmissus, multis clarus virtutibus ibi quievit in pace. Laodicea civitate Theotini, Basiliani. In Africa Quinti, Simplicii. C. XIV KALEND. JAN.-- Apud Aegyptum beati Nemesii martyris, qui primo per calumniam quasi latro judici delatus est Aemiliano. Quo crimine absoluto, postea quod Christianus esset, defertur. In hoc vero nulla a judice miseratio reservatur, sed geminatis suppliciis excruciatum cum latronibus (1136A)jussit incendi, ignorans quod crudelitate sua optimo martyri similitudinem Salvatoris detulit, qui pro salute humani generis una cum latronibus pertulit crucem. Aurelianis sancti Viti abbatis, qui spiritu prophetiae illustris fuit. In Nicomedia Cyriaci, et Palili, Secundi, Anastasii, ac Syddimi episcoporum, et Gregorii papae. D. XIII KAL. JAN. -- Beatorum martyrum Ammonis, Zenonis, Ptolomaei, Ingenii et Theophili, qui tribunalibus apud Alexandriam astantes, cum quidam Christianus a judice torqueretur, et jam pene ad negandum suaderetur, disrumpebantur intra semetipsos, et vultu, oculis ac nutibus velut erigere conabantur illum qui in suppliciis positus trepidabat. Interdum etiam manus protendere, ac totius reliqui (1136B)corporis motibus et habitu diverse inclinati, tanquam sublevare lapsantis animos gestiebant. Conversi vero ad eos omnes, et quid de semetipsis profiterentur, ex eorum motibus agnoscentes, prius pene quam in eos vulgus clamoribus insiliret, ipsi in medium prorumpunt, ac se Christianos esse testantur. Per quorum victoriam gloriosissime Christus de inimico triumphavit. Romae Zefenni episcopi, sanctorumque Liberati et Bajuli. Et vigilia sancti Thomae apostoli.(1137A) E. XII KALEND. JAN. -- Natale beati Thomae apostoli, qui Parthis et Medis Evangelium praedicans, passus est in India. Corpus ejus in civitatem, quam Syri Edessen vocant, translatum, ibique digno honore conditum est. Catalaunis sancti Maximi episcopi, primi illi civitati ab urbe Roma directi, qui inter alia innumera miracula mortuum suscitavit. In Tuscia natale sanctorum Joannis et Festi. F. XI KALEND. JAN. -- Romae via Lavicana inter duas lauros, natale triginta martyrum, qui omnes (1138A)una die persecutione Diocletiani coronati sunt. Apud Alexandriam beati Chiridonis martyris. Is namque cum rem cujusdam potentis sub mercede procuraret, jubetur ab eo idolis immolare. Recusans cogebatur injuriis; persistens rursum blanditiis mulcebatur. Cum vero utrumque contemneret, praeacuta sude validissima transverberatur per media viscera, et neci traditur. Ipsos die aliorum quamplurimorum martyrum, qui in desertis et montibus apud Aegyptum oberrantes, fame, siti, frigore, languore, (1139A)latronibus, bestiisque consumpti sunt, qui omnes imitati electos Dei prophetas, gloria martyrii coronati sunt. Inter quos et venerandus senex Cheremon. Hic episcopus urbis Aegypti, quae dicitur Nicopolis, cum ad Arabicum montem una cum grandaeva conjuge discessisset, nulli ultra apparuit. Romae depositio sancti Felicis episcopi. In Antiochia natale sancti Basilei, et alibi passio Theodosiae virginis, et Didymi monachi. G. X. KALEND. JAN. -- Romae natale sanctae Victoriae virginis, persecutione Decii imperatoris. Quae cum esset desponsata viro pagano Eugenio, et nec nubere vellet, nec sacrificare, propter draconem pestiferum de illis locis expulsum, et alia facta miracula, et propter virgines quas ad serviendum Domino (1139B)aggregaverat, percussa est gladio in corde a carnifice Thaliarcho. Corpus ejus cum omni reverentia curatum est. Apud Nicomediam sanctorum martyrum viginti, quos Diocletiana persecutio gravissimis tormentis martyres Christo fecit. Item Romae beati Servuli, cujus beatus meminit Gregorius in homeliis. In alio loco Evaristi, Victoris et aliorum octingentorum triginta duorum. A. IX KALEND. JAN. -- Vigilia Domini nostri Jesu Christi. Apud Antiochiam Syriae sanctarum virginum quadraginta, quae persecutione Deciana per diversa tormenta martyrium consummaverunt. Eodem die sancti Gregorii presbyteri et martyris: apud Spoletum, (1140A)tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum, sub judice Flacco. Qui dum perseveranter in fide maneret, fustibus nodosis dorsum ejus verberatum rumpitur, rigiratus venter ejus dissipatur, inde ligatus manus et pedes in craticula superponitur, lignis suppositis. Continuo terraemotu facto, cecidit una regio in civitate Spoletana, et oppressit plusquam trecentos idolis servientes. Post ferro constrictus, sub custodia militum in carcerem truditur, ubi angelica visitatione consolatur. Eductus e carcere carduis ferreis genua illius percussa sunt: sed et ardentibus lampadibus latera ejus incensa, dicente beato martyre judici impio: Si totum corpus meum perdas, praesto est Dominus meus Jesus Christus, qui me sanat et corroborat. Tunc Flaccus (1140B)jussit Tircano cuidam, ut beatum Gregorium tractum in amphitheatrum decollaret. Quo facto jussit Tircanus feras terribiles dimitti, ut corpus sancti martyris absorberent, sed nulla earum corpus sanctum attigit. Quaedam autem mulier Abundantia nomine, petiit corpus sancti martyris; sed quia aliter obtinere non potuit, datis triginta quinque aureis Tircano, corpus recepit et, ut decuit, martyrem sepelivit juxta pontem lapideum. In Thropoli civitate, sancti Luciani, Metrobi, Pauli, Zenoti, Theutini, Drusi. B. VIII KALEND. JAN. -- JESUS CHRISTUS FILIUS DEI IN BETHLEEM JUDAEAE NASCITUR, ANNO CAESARIS AUGUSTI (1141A)OCTAVIANI QUADRAGESIMOSECUNDO, OLYMPIADIS VERO CENTESIMAE NONAGESIMAE TERTIO ANNO, AB URBE AUTEM CONDITA SEPTINGENTESIMO QUINQUAGESIMO SECUNDO, compressis cunctarum per orbem terrae gentium motibus, et firmissima pace ordinatione Dei a Caesare Augusto Octaviano composita, quando Cyrenius ex consilio senatus, in Judaeam missus, census hominum possessionumque describebat, sextam mundi aetatem suo piissimo consecravit adventu. Eodem die natale sanctae Anastasiae, quae tempore Diocletiani primo durissimam et immitem custodiam a viro suo Publio perpessa, in qua tamen a Chrysogono confessore Christi multum consolata et confortata est, deinde a praefecto Illyrico in gravissima, atque diutina custodia macerata est, in qua duobus mensibus (1141B)refecta est coelestibus escis per sanctam Theodoram, quae martyrium prius passa est. Deinde navi imposita cum ducentis viris, et quingentis feminis, ut demergerentur in mare; sed perlata est ad insulas Palmarias, ubi per manus et pedes extensa, et ligata ad palos fixos, et circa medium ejus ignis accensus, in quo martyrium consummavit, et omnes qui cum illa venerant, variis interfectionibus martyrium celebrarunt. Inter quos omnes unus erat innocentissimae naturae, nomine Eutychianus. Qui sublatis sibi, cum dives esset, omnibus facultatibus, tacuit nihil cogitans, nihilque metuens nisi hoc, ne facultates ac divitias fidei perderet. Quotiescunque fuisset auditus, quotiescunque interrogatus, nihil aliud dicebat: Christum mihi non tollit, (1141C)etiam qui caput abstulerit. Tunc Apollonia Christiana matrona tollens corpus beatae Anastasiae, exosculabatur, et aromatibus et linteaminibus mundis obvolvens, intra viridarium domus suae fabricata (1142A)basilica, ut decuit, martyrem sepelivit. Ipso die Romae in coemeterio Aproniani passio sanctae Eugeniae virginis, quae tempore Gallieni imperatoris post multa insignia virtutum, et sacros virginum choros, quos Christo Domino aggregaverat, sub Nycetio urbis praefecto alligato saxo, et praecipitata in Tiberim, sed mergi non potuit. Inde thermis ignitis inclusa, illaesa reperta est, novissime in die natalis Domini sicut ipse Salvator ei ante revelavit, per spiculatorem in custodia gladio jugulatur. Et sublatum est corpus ejus a Christianis, et positum non longe ab urbe via Latina, in praedio ejus proprio, ubi multorum ipsa sepelierat membra. C. VII KALEND. JAN.-- In oppido Jerosolymitano Caphargamala passio sancti Stephani protomartyris (1142B)Christi, qui non multo post ascensionem Domini ab apostolis diaconus ordinatus est. Scribit beatus Lucas evangelista ejus passionem in Actibus apostolorum. Eodem die sancti Ignatii, Rufi et Zosimi papae, qui sedit Romae annum unum. Hic constituit ut diaconus laevam tegeret palliis, et praecepit ut nullus clericus poculum in publico propinaret, nisi tantum in cellis fidelium et clericorum. De quorum agone felici, sanctus Polycarpus in epistola ad Philippenses scribit, dicens: « Deprecor autem omnes vos obedientiae dare operam, ac meditari patientiam, quam vidistis in Ignatio, et Rufo, et Zosimo beatis viris, scientes quod hi non in vacuum, sed per fidem et justitiam cucurrerunt, donec venirent ad locum sibi a Domino praeparatum, quoniam quidem passionum (1142C)ejus participes exstiterunt; nec dilexerunt praesens saeculum, sed Christum, qui pro ipsis et pro omnibus mortuus est, et resurrexit. »(1143A) D. VI KAL. JAN. -- Natale beati Joannis evangelistae, quem Dominus Jesus amavit plurimum; qui secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, posteaquam in oleo ignito demersus nihil passus est, in Pathmum insulam relegatus vidit Apocalypsim. Interfecto autem Domitiano, et actis ejus ob nimiam crudelitatem rescissis a senatu, sub Pertinace principe rediit Ephesum: et quia concussam se absente per haereticos vidit Ecclesiae fidem, confestim hanc descriptam in Evangelio suo Verbi Dei aeternitatem stabilivit. Rogatus siquidem ab Asiae episcopis adversus Cerinthum, aliosque haereticos, et maxime contra Ebionitarum tunc dogma surgens, qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse, unde compulsus est scribendi Evangelii sanctum opus suscipere. (1143B)Ipse autem usque ad Trajani principis tempora perseverans, totas Asiae fundavit, rexitque Ecclesias, et confectus senio sexagesimo octavo post passionem Domini anno, aetatis autem suae nonagesimo nono mortuus, juxta eamdem urbem est sepultus. Romae Dionysii papae, qui sedit in episcopatu (1144A)annos sex; sepultus via Appia, in coemeterio Callisti. Hic Ecclesias presbyteris dedit, et parochias dioecesis dedit, atque constituit. Et episcopatus sancti Jacobi fratris Domini, qui ab apostolis primus ex Judaeis est ordinatus Jerosolymis. E. V KAL. JAN. -- Bethlehem Judaeae natale sanctorum Innocentum, quos Herodes cum Christi nativitatem magorum indicio cognovisset, tricesimo quinto anno regni sui interfici jussit, qui anno tricesimo sexto morbo intercutis aquae, et scatentibus toto corpore vermibus, miserabiliter et digne mortuus. F. VI KAL. JAN. -- David regis. Item apud Arelaten natale sancti Trophimi episcopi et confessoris, discipuli apostolorum Petri et Pauli. Eodem die (1144B)sancti Crescentii apostoli Pauli discipuli, Viennensis Ecclesiae primi doctoris. In Africa natale Domini, Victoris, Primiani, Lybosi episcopi. Romae Callisti, Felicis et Bonifacii episcopi in coemeterio Callisti. Eodem die sancti Thomae archiepiscopi et martyris Cantuariensis.(1145A) G. III KAL. JAN. -- Apud Spoletum passio sancti Sabini episcopi, Exuperantii et Marcelli diaconorum, et Venustiani cum uxore ac filiis, sub Maximiano Augusto. Qui beatus Sabinus cum esset in omnibus divinis instructionibus clarus, tentus est a praeside Tusciae Venustiano, cum duobus diaconibus Exuperantio et Marcello, et multis clericis. Cui Venustianus deum Jovem suum, quem habebat in cubiculo ex lapide mire formatum, vestimentis aureis ad adorandum obtulit. Quem beatus Sabinus in manibus acceptum, facta oratione continuo elisit in pavimento, et confregit. Quod factum videns Venustianus, cum furore jussit ut praeciderentur ei manus, et in conspectu ejus Marcellum et Exuperantium equuleo suspendi, ac fustibus caedi, et unguibus radi (1145B)latera eorum, ignem etiam supponi. Hoc facto in confessione Domini spiritum emiserunt. Sabinum vero episcopum jussit retrudi in carcerem. Audientes autem quidam piscator et presbyter, collegerunt corpora sanctorum, et sepelierunt juxta viam pridie Kalendas Januarii. Serena vero Christiana vidua curam habens sancti Sabini episcopi, adduxit in carcerem nepotem suum Priscianum, qui erat caecus. Tunc sanctus Sabinus truncas manus super oculos ejus posuit, et illuminavit. Videntes autem qui in (1146A)custodia erant, miserunt se ad pedes ejus, numero undecim, et baptizati sunt. Quod cum nuntiatum esset Venustiano praesidi, indoluerant oculi ejus, et prae dolore neque cibum, neque potum, neque somnum capere poterat, misitque uxorem suam, et duos filios, ut adducerent beatum Sabinum ad domum ejus de carcere. Adductus itaque prostravit se ad pedes ejus Venustianus cum fletu, uxorque ac filii agentes poenitentiam, et rogantes se baptizari. Mox baptizatus ut de pelvi levatus est, nullum dolorem sensit oculorum: nuntiatum est autem hoc Maximiano, qui iratus praecepit Sabinum damnari, et ipsum Venustianum capite truncari. Veniens autem Lucius tribunus, sine auditione beatum Venustianum cum uxore et filiis necavit, in civitate Assisina; (1146B)Sabinum vero episcopum adduxit in civitatem Spoletum, et tandiu praecepit caedi, donec deficeret. Cujus corpus collegit venerabilis Serena, quae manus ejus in dolio vitreo cum aromatibus condiverat, et infra domum suam posuerat, sepelivitque eum a civitate Spoletana milliario plus minus uno, sub die septimo Idus Decembris. Festivitas tamen ejus et supra nominatorum martyrum, tertio Kalendas Januarii agitur.(1147A) A. PRID. KAL. JAN. -- Romae natale Sylvestri papae et confessoris, qui post beatum Petrum tricesimus quintus sedit annos viginti quatuor, menses decem, dies undecim. Cujus industria synodus praeclarissima toto orbe terrarum trecentorum decem et octo Patrum, apud Nicaeam urbem Bithyniae celebratur, sub consulatu Constantini Augusti, et Licinii, tertio decimo Kalendarum Juliarum. Julii tamen papae tempore consummatur, et constituit ut nullus clericus propter causam quamlibet in curiam introiret, nec ante judicem causam diceret, nisi ut Ecclesiae et altaris sacrificium in sindone lintea celebraret. Fecit autem ordinationes sex mense Decembri, (1148A)presbyteros quadraginta duos, diaconos viginti quinque, episcopos per diversa loca sexaginta quinque. Sepultus est in coemeterio Priscillae, via Salaria. Hic constituit chrisma ab episcopo confici, et ut baptizatum liniat presbyter. Et constituit ut nullus laicus crimen audeat inferre de clerico, et dalmaticas in ecclesia, ut eorum laeva tegeretur, scilicet, diaconorum. Senonis sanctae Columbae virginis sub Aureliano imperatore, quae superato igne gladio caesa est. Item Senonis beatorum Sabini et Potentiani, qui a beatis apostolis ad praedicandum directi, praefatam urbem martyrii sui confessione illustrem fecerunt. EDITIO BOLLANDIANA. JANUARIUS. 1. --KALENDIS. Octavae Domini, et secundum carnem (0799A)Circumcisio ejus. Et natalis Almachii; qui jubente Alypio Urbis praefecto, cum diceret: Hodie octavae Dominicae diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum (0799B)et sacrificiis pollutis, a gladiatoribus hac de causa occisus est. A. T. L. C. Eodem die natalis S. Basilii episcopi. Et [Romae passio. T.] passio S. Martinae virginis. A. Et S. Euphrosinae. L. Eodem die in Aethiopia Rutuli. (0800A)Hierosolyma natale S. Stephani.

2. --IV NONAS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Romae natale S. Telesphori papae et martyris. Is ex anachoreta cum per XII annos Ecclesiae Romanae praeesset, jejunium septem (0800B)hebdomadarum ante Pascha, et missam in nocte Natalis Domini; sed et ante sacrificium hymnum Angelicum; videlicet Gloria in excelsis Deo, decantandum instituit; passusque est temporibus Antonini et Marci martyrium. (0801B)D. Apud Antiochiam passio B. Isidori Episcopi. Et in Ponto civitate Tomis trium fratrum, Argei, Narcissi et Marcellini, pueri: qui sub Licinio principe inter tirones comprehensus, mersione maris martyrizatus est. C. V. Hierosolyma Stephani, Macari Abbatis, Isidori Episcopi. T. Eodem die depositio B. abbatis Macarii.

3. --III NON. Romae nat. Anteros papae et mart. qui duodecim annos rexit Ecclesiam, et in coemeterio Calixti sepultus est via Appia. Eodem die Parisius Genovefae virginis. Florus in A. T. L. addit: Quae in corpore posita tantum in virtute praevaluit, ut mortuum suscitaret.

Florus in A. T. L. In civitate Auclara [ Potius in civitate Aulona] passio S. Petri qui crucifixus est sub Maximiano imperatore. Ipso die passio S. Theogenis (0801C)qui praecipitatus est in mari tempore Licini. Et natalis Potiti qui sub Antonino imperatore primo fustibus caesus est; deinde carcere inclusus, magno pondere ferri damnatus; unde eductus in eculeum (0802B)est suspensus, et cum jussu imperatoris secare et canibus projicere vellent eum milites, tangere non poterant. Inde jussus est frigi in sartagine, frixusque plumbo superfundi; postea vero palo ferreo fixus est a capite usque deorsum. Quo ab angelo ereptus, jussit illi imperator linguam abscindi et oculos compungi. Et cum nec sic vinci posset, jussus est capite plecti, cum esset tredecim annorum puer.

A. In pago autem Viromandensi inventio corporis B. Quirini Mart. ab Eligio episcopo, et translatio ipsius. Etenim corpus ejusdem martyris pro tempore in secretis locis repositum, illic a populis diu venerabatur ubi non erat. Itaque S. Eligius divino nutu instigatus, quaesitum nocte reperit: perforatoque tumulo tantum lumen, comitante permaxima odoris fragrantia, ex eo manavit, ut obscuritatem noctis in magnam diei claritatem mutaret. Sicque de tellure (0802C)elevatum exosculans, cum ex maxilla ejus dentes pro reliquiis auferret, de radice eorum gutta sanguinis exivit. Scriptum in gestis ejus.

4. --II NON. Vacat Baeda. D. Natalis B. Titi, qui ordinatus est ab apostolo (0803B)Paulo Cretensium episcopus. A. T. L. In Africa nat. Aquilini, Gemini, Eugenti, Vincti, [Triphonis deest L.] Triphonis. In Oriente Bononia civitate, Hermetis, Aggaei, Gagii. C. V. In Africa Aquilini. In Bononia civitate Hermetis, Aggaei.

5. --NONIS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L. Hierosolyma depositio Simeonis prophetae, qui a Spiritu sancto responsum accepit, non visurum se mortem, nisi videret Christum Domini. In Antiochiae ecclesia, quae vocatur Poenitentia, depositio S. Simeonis confessoris, qui in columna stans arctissime vixit, et incolis loci illius multas tribuit sanitates. Hic post conversionem nullam unquam mulierem oculis attentis aspexit. Postquam vero columnae editiori se sanctitate fervens (0803C)invexit, non modo extraneae mulieri, verum etiam (0804B)nec propriae matri se videndum permisit. Scriptum in gestis ejus.

D. Romae Natalis Telesphori papae et martyris, qui septimus post Petrum pontifex ordinatus est. V. C. Hierosolyma Simeonis prophetae: et Simeonis confessoris, qui in columna stetit. A. Eodem die in Noviomo translatio corporis B. Eligii confessoris atque pontificis: qui multum miraculorum signis enituit. T. Eodem die natale sanctorum Honorii, Luciani, Jocundi.

6. --VIII IDUS. Epiphania Domini. Florus addit in A. T. L.: Quando stella duce magi ab Oriente ad Dominum venerunt et mysticis muneribus ut Deum, hominem, regemque venerati sunt. Idem Florus ibidem: In Antiochia passio sanctorum Juliani et Basilissae sponsae ejus, quam Deus in (0804C)pace orantem suscepit, et Celsi pueri sub Martiano (0805A)praeside tempore Diocletiani et Maximiani. Hucusque L. Qui Julianus, post flagella et catenarum nexus variasque torsiones, praefatum puerum, nomine Celsum, filium praesidis, convertit, eorumque postmodum (0805B)custodes et matrem pueri, uxorem ipsius praesidis. Postea vero missi in carcerem, caeteris trucidatis, videlicet viginti militibus et septem germanis, Julianus ad audientiam et cum filio mater, et Antonius presbyter, et ille quem S. Julianus de morte suscitaverat, reservati sunt. Postea jussit praeses S. Juliano et Celso puero cutem capitis auferri, sancto vero Antonio presbytero et Anastasio, qui suscitatus fuerat, oculos; sanctam vero Marcianillam matrem pueri Dominus defendit ne tangi posset. Sed post talia tormenta, cum sani essent inventi, gladio sunt addicti. L. Et depositio Alberti episcopi et confessoris. D. In territorio Remensi passio S. Macrae virginis: (0806A)quae jubente Rictiovaro praeside, cum in igne praecipitata esset, permansit illaesa. Rhedonis S. Melanii episcopi et confessoris. V. C. Et passio SS. Juliani, et Basilissae, et Celsi.(0806B) 7. -- VII IDUS. Vacat Baeda. Florus in Mss. A. T. L. In Nicomedia S. Luciani presbyteri: qui in quatuor est partes divisus; singulae autem partes singulis lapidibus alligatae in mari sunt mersae: quas Deo redintegrante, Elenopoli altera die consolidatum corpus cum ipsis lapidibus inventum est. Item clerici et diaconi Antiocheni, qui septies torti et de carcere producti, decollati sunt.

D. Relatio pueri Jesu ex Aegypto. D. V. C. In Nicomedia S. Luciani presbyteri. V. C. In Militana civitate nat. Poliocti, januarii.

8. --VI IDUS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L. Belvacus civitate natale SS. Luciani presbyteri, Maximiani, Juliani martyrum: qui [Lucianus] ab urbe Roma egressus, Galliarum (0807B)civitatem Belvacensium perveniens, verbo praedicationis et miraculorum signis coruscans, multum populum ibidem Domino acquisivit. Quem apparitores Juliani Imperatoris perquirentes, vinctis manibus caesum decollaverunt. Cujus corpus exanime, ut fertur, se erigens, et propria manu caput sanctum abscissum apprehendens, stabili gressu ad locum, quem vir sanctus funeri tradendum elegerat, deportavit. Scriptum in gestis ejus.

D. Neapoli Campaniae, natale S. Severini Episcopi et confessoris, fratris B. Victorini martyris. V. C. In Graecia Rustici episcopi, Timothei, Telesphori, Anastasiae.

9. --V. IDUS. Vacat Baeda. D. Apud Antiochiam sanctorum martyrum, qui (0807C)sub Diocletiano et Maximiano cum aliis multis gloriam martyrii adepti sunt. Deerant vel erasa erant nomina. A. Natale Juliani et Basilissae martyrum: perperam praeponitur. In Africa. A. T. L. In Africa natalis Epicteti, Jucundi, Quinti. In Smyrna, Revocati, Firmini, Saturnini. Deest in L. Epictetus, et hujus sociis omissis intermediis cum ipso loco, conjungitur Saturninus: In V. et C. sic habebatur. In Africa Epicteti, Jucundi, Secundi, Vitalis, Felicis. C. addit et septem aliorum.

10. --IV ID. Natale Pauli primi eremitae, qui a sexto decimo anno usque ad centesimum tertium decimum solus in eremo permansit: cujus animam (0808B)inter apostolorum et prophetarum choros ad coelum ferri ab angelis Antonius vidit. Eodem die Romae Melchiadis episcopi et confessoris. Florus addit in A. T. L. Qui post B. Petrum trigesimus secundus per quadriennium rexit Ecclesiam.

Addit C. et aliorum XII.

11. --III. ID. In Africa S. Salvii: in cujus natali S. Augustinus verbum fecit ad populum Carthagine. Florus in A. T. Passio sanctorum Poliucti, Candidiani, et Filotomi, qui pariter in confessione Christi perseverantes, igni traditi sunt. A. T. L. In Achaia passio S. Juliani martyris: qui sub Martiano (0808C)Praeside in carcere gladio peremptus est.

12. --II ID. Apud Achaiam nat. B. Saturi martyris. Ita D. Ast V. In Achaia Cyriaci. Plene et integre C. et R. In Achaia Cyriaci, Mosanti, Saturi civis Arabiae, qui transiens ante templum cujusdam idoli, insufflans, cum signasset frontem, corruit. Tenentes eum ibidem observantes, duxerunt ad ducem; et indicantes factum, decollatus est. Haec ut arbitramur ex ipsa origine verbotenus Baeda. Florus in A. T. L. phraseos barbariem sic emollivit: In Achaia natale Saturi Arabiae civis, de quo (0809A)fertur, quia dum ante cujusdam idoli templum transiret, et idem idolum in fronte insufflaret ac consignaret, statim corruerit; cujus cultores hoc videntes duci dicunt, narrantes quod fecerat; qua de causa decollationis ictum accepit.(0809B) V., In Achaia Cyriaci. V. C., In Africa Zotici, Rogati, Modesti. C., Castuli, Coronae et militum XI.

13. --IDIBUS. In Pictavis depositio Hilarii Pictavensis episcopi et confessoris, de quo inter alias virtutes fertur quod mortuum suscitaverit. Florus in A. T. L., Qui ob fidei veritatem in Phrygia a Constantio imperatore relegatus est exsilio. Hic doctrinis et miraculis valde coruscavit. Idem (0810A)Florus ibidem: Remis depositio S. Remigii episcopi et confessoris. Hic primus Francorum gentem, cum Clodoveo principe eorum, baptizavit. Qui plurimorum miraculorum signis coruscans, puellam, quam prius daemonio vexatam sanaverat, postea mortuam (0810B)suscitavit. Scriptum in gestis ejus. Ibidem ante omnia ponuntur, octavae Epiphaniae, vel Theophaniae.

14. --XIX KAL. FEBR. In Campania nat. Felicis presbyteri et confes. de quo inter alia scribit Paulinus episcopus, quia cum a persecutoribus in carcere mitteretur, et cochleis ac testulis vinctus superpositus jaceret, per noctem ab angelo solutus atque eductus sit. (0811B)Florus in A. T. L., Eodem die in Antiochia natalis Clerici diaconi, multis tormentis passi, et in mare mersi. 15. --XVIII KAL. Vacat Baeda. D. Abacuch et Micheae prophetarum, et B. Macarii abbatis discipuli B. Joannis. V., In Aegypto Crisconii. C., Tyrsi. V. C., Et depositio Abacuch prophetae. C., Et S. Remedii episcopi. A. T., In Aegypto passio sanctorum martyrum Crisconi et Tyrsi. Et depositio Abacuch et Micheae prophetarum. Et depositio S. Mauri abbatis. Et S. Macharii. Et S. Isidori episcopi. T. S., Mauri abbatis. Eodem die in Aegypto SS. martyrum Crisconi et Tyrsi, et depositio Abacuch prophetae. L., Depositio Abacuch prophetae. (0811C)Et in Aegypto SS. Crisconi et Tyrsi. Et eodem die S. Mauri discipuli S. Benedicti.

16. --XVII KAL. FEBR. Nat. S. Marcelli papae, qui, jubente Maximino imperatore primo, fustibus caesus, et a facie ejus quem corripiebat expulsus est. Deinde audiens, quod domum S. Lucinae, quam ipse (0812B)proscriptione damnaverat, eo quod de facultatibus suis Christianis donaverit, Ecclesiam faceret, atque in ea missas celebraret in media civitate: jussit in eadem ecclesia plancas sterni [ D. paleas sterni] ad animalia catabuli publici, et eidem stabulo episcopum ad servitium animalium deputavit cum custodia publica. Ubi etiam post multos annos serviendo, indutus amictu cilicino, defunctus est, et conditus aromatibus a Joanne presbytero et B. Lucina, sepultus est in coemeterio Priscillae. Florus in A. T. L., Ipso die in Galliis Peronae monasterio (0812C)natalis Fursei abbatis, qui corpore sublatus multa de supernis audivit et vidit: quae et postea reanimato corpore per duodecim annos [ L. sedecim annos] multis annuntiavit. Scriptum in gestis ejus.

V. C., Arelate [Arelate deest V. ] depositio S. Honorati episcopi. Passio S. Marthae.(0813A) 17. -- XVI KAL. In Aegypto depositio Antonii monachi. Florus addit in Mss. qui cum esset abstinentissimae (0813B)vitae multis miraculis effloruit; cujus Vitam B. Athanasius conscripsit.

Et apud Lingones natale geminorum Pseusippi, Elasippi et Melasippi: qui cum essent viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla, et Ionilla et Neone martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris. Gemini quidem in una arbore suspensi, ligatis manibus sursum, pedibus deorsum, ita exstenti, ut putarentur ab ipsa membrorum compage separari: et post haec in ignem praecipitati, nec tamen flammis laesi inter verba orati num simul migraverunt ad Dominum. Hic finit A. [Ionilla haec videns confessa est se etiam Christianam, et post comprehensa a turbis, a capillis suspensa ac multis afflicta suppliciis, (0814A)cum Christum negare noluisset, cum Leonilla est simul gladio perempta. Neon exceptor gestorum et ipse Christi nomen confessus, martyrio coronatus est. Docuit autem et baptizavit geminos hos Benignus (0814B)presbyter, quem misit ab Oriente B. Polycarpus, B. Joannis apostoli auditor in Galliam, cum Andochio presbytero et Thyrso diacono] sepulti sunt autem iidem gemini in secundo milliario ab urbe Lingonum.

Tornacensi et Letiensi mss. desunt quae [ ] uncis inclusa vides: Tornacensi autem etiam extremo loco ponitur S. Antonius.

Florus in A. T. L., Bituricas S. Sulpicii episcopi et confessoris, per quem Dominus miracula operari dignatus est praeclara.

18. --XV KAL. Natalis S. Priscae virginis et martyris. Florus in A. T. L., Eodem die in Aegypto triginta (0815B)septem militum, qui in quatuor partes divisi, jussi sunt interfici; ita ut qui in parte Orientali segregati erant, igni traderentur, Septentrionales vero capite plecterentur, Meridiani autem igne cremarentur: illos quippe qui de Occidentali constiterant, passioni Dominicae tradiderunt. C. , Et depositio S. Mariae Virginis, matris D. N. Jesu Christi. L., Et passio S. Tyrsae cum sociis suis. A., Et depositio Attae abbatis. T., ante omnia haec habet: Romae cathedra S. Petri apostoli

19. --XIV KAL. Vacat Baeda. (0816B)D., In Smyrna B. Germanici martyris, qui sub Marco Antonino et Lucio Aurelio per gratiam virtutis Dei, metum corporeae fragilitatis excludens, sponte praeparatam bestiam provocavit. Apud Spoletum S. Pontiani martyris. V., In Africa Pauli, Quinti, Germani, et aliorum triginta novem. A. T. L., In Africa SS. Pauli, Hermetis, Quinti, Januarii, Successi, Valentis, Publii, Gagi cum aliis sexcentis. A., Et depositio Marthae et Mariae. Et translatio S. Hugonis Rothomagensis archiepiscopi. T., Eodem die depositio S. Launomari abbatis et confessoris. L., Et Hierosolymis SS. Mariae et Marthae, sororum Lazari. 20. --XIII KAL. Romae Fabiani episcopi: qui cum (0817B)viginti quinque annis Ecclesiae praeesset, passus est martyrium tempore Decii, et coemeterio Callixti sepultus. Eodem die S. Sebastianus de Mediolano, qui in tantum charus erat imperatoribus Diocletiano et Maximiano, ut principatum ei primae cohortis traderent. Quem Diocletianus ubi Christianum agnovit, nec a fide posse revocari, jussit ligari in medio campo quasi signum ad sagittas, et sagittari a militibus. Qui cum sagittis plenus quasi ericius staret, putantes (0817C)eum mortuum abierunt. Nocte autem veniens quaedam mulier, nomine Herene, tollere corpus, invenit eum viventem, et adduxit ad domum suam, et curam ejus egit. Qui ubi convaluit multos in fide confortavit: [nec mora ipsis imperatoribus apparens, hos, ut digni erant, corripuit. Tunc jussit eum Diocletianus in hippodromum duci, et fustigari donec deficeret. Quem mortuum in cloacam maximam miserunt; sed ille apparuit in somnis sanctae matronae Lucinae, dicens: (0818B)Juxta Circum invenies corpus meum pendens in unco: hoc sordes non tetigerunt: et dum laveris perduces ad Catacumbas, et sepelies me in crypta, juxta vestigia apostolorum. Quae ipsa nocte cum servis veniens totum ita complevit.] Eodem die nat. sanctorum Marii et Marthae cum filiis suis Audifax et Abacuc nobilium de Persida, qui ad orationem venerant Romam tempore Claudii principis: e quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues, manuum (0818C)praecisiones, Martha in Nympha necata, caeteri decollati, et caetera sunt omnia incensa. L. , Et membra eorum caesa atque incensa. 21. --XII KAL. Romae S. Agnetis quae sub praefecto urbis Sempronio ignibus injecta, sed his per orationem ejus exstinctis, gladio percussa est. Florus in A. T. L., Ipso die in Hispania Tarracona civitate, passio sanctorum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum, qui per ignem confessionis (0819B)suae gloriam acceperunt sub Aemiliano praefecto, tempore Valeriani et Galieni imperatorum. L. , Et in Valeria civitate S. Valerii episcopi et martyris. C., Alibi Felicis, Fructuosi, Ceciliani, Martialis.(0819C) 22. -- XI KAL. In Hispania Vincentii diaconi et martyris. Ad Aquas Salvias S. Anastasii monachi et martyris de Persida: qui post plurima tormenta carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesarea Palestinae perpessus fuerat a Persis; postremum in Perside multa poena affectus, atque ad ultimum decollatus est a rege eorum Chosroe. Florus in A. T. L., In Valentia civitate Hispaniae, passio S. Vincentii diaconi sub Daciano praeside. Hunc enim praeses primo equuleo suspendi jussit et vehementer torqueri. Unde depositus torquetur, tunditur, flagellatur, exuritur, et distentis membris crescebat (0820B)corpus ad poenam: sed spiritus, qui Christum Dominum fatebatur, in victoria permanebat. Hactenus Atrebatense et hinc ad Anastasium transit: alia duo Mss. elogium prosequuntur his verbis: « Imprimuntur ardentes pectori laminae, et liquefactus inter (0820C)ipsas candentis ferri acies liquor guttis flamma stridente respergitur. Vulnera vulneribus imprimuntur, et supra tormenta desaeviunt. Sales ignibus sparsi crepitantibus minutiis per membra dissiliunt: et jam non ad artus tantum, sed ad ipsa viscera suppliciorum tela jaciuntur, nulla jam corporis parte integra remanente. Sed postmodum clausus carcere et super congeriem testarum fragminum missus jacere, non multo post tantis affectus poenis, invictus fide, defecit corpore. »

T. Eodem die natale Victoris et Orontii.

23. --X KAL. Romae natalis S. Emerentianae (0821A)virginis Christi et martyris quae erat collactanea S. Agnetis, et dum oraret ad sepulcrum S. Agnetis, ac simul orantes a gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. A., Et Passio Parmenae diaconi, et Macarii. C., Eodem die S. Savinae virginis. T. L., Eodem die natalis S. Macarii martyris.

24. --IX KAL. Natale S. Timothei apostoli. Et in Antiochia S. Babyllae et trium parvulorum, Urbani, (0821B)Prilidiani et Epolonii. Eadem die S. Sabinae virginis. Florus in A. T. L., In Antiochia passio S. Babilae episcopi, et trium parvulorum, Urbani, Parilidani [ A., Prilidani] et Epolonii sub Numeriano imperatore: (0822A)quem imperator per manum Victorini ducis validis catenis ligari jussit, et per civitatem trahi. Post haec Babilam in equuleo suspendi, et pueros praecepit verberari: quorum primus duodecim annorum, secundus novem, tertius septem fuerat. Deinde pariter in fide et virtute perseverantes, imperator eos gladio ferire jussit. Eodem die Trecas passio S. Saviniani martyris. Et depositio S. Sabinae [ T., Sabianae. (0822B)L., Savinae] virginis, sororis ejus.

A., Apud Ephesum natale S. Timothei episcopi et martyris, discipuli beati Pauli apostoli. Eodem die elevatio corporis S. Autberti Cameracensis episcopi.(0823B) 25. -- VIII KAL. S. Gregorii theologi et natale S. Projecti. Florus in A. et T., In civitate Mileto passio S. Tyrsi, qui passus est sub Cumbricio, Sylvano, et Plaudo, proconsulibus in civitate Caesarea. Hic enim primum jussus est catenis ad poenam extendi, ut dissiparentur membra ejus. Sed catenis disruptis, vas quoddam jussum est impleri aqua, in quod (0823C)martyr deorsum suspensus capiteque mersus flagellaretur. Vase autem virtute Domini dissipato, bis in carcere recluditur et ad audientiam reservatur: postmodum vero resticulis flagellatus, bestiis traditur. Unde illaesus exiens, jussus est fieri locellus, in quo missus medius secaretur. Sed illis deficientibus, qui eum secare debuerat, cum B. Tyrsus de locello exiret, divino nutu calcaneus ejus locello (0824B)adhaesit: quod ille cognoscens, iterum se in locello collocavit, taliterque passionis suae terminum fecit. In iisdem Mss. et simul in L., Eodem die in pago Arvernico natalis Projecti episcopi et martyris: qui more prophetico electus ab utero, purpurantem stolam servavit in triumpho. C. A. T. L., Conversio S. Pauli apostoli.

26. --VII KAL. Natale S. Polycarpi, episcopi (0824C)Smyrnae: qui sub Marco Antonino et Lucio Aurelio Commodo, sedente Smyrnae proconsule, conjurante [conjurgante] in eum omni populo, igni traditus est. Florus addit in Mss. A. T. L., Cum esset octoginta sex annorum. L., Scriptum in Historia Ecclesiastica. T., Cum ergo eum catenis ligare vellent, consuetudinem legemque servantes: Permittite me sic, inquit: (0825B)qui enim mihi dedit velle, largietur et posse, atque ipsum tolerabilem faciet violenti ignis ardorem. Itaque ferro eum nemo vinxit: sed post tergum ligatis manibus, ut devotus aries, passionis limen ingressus est: illicque oratione completa subjiciunt ignem: sed flamma martyris corpusculum nullo violabat amplexu. Totus ergo in igne splendidus factus, pro fetore mirabilem ex se dedit odorem. Jussum deinde est gladiunculum sancto pectori injicere: quo facto, ecce subito fluente sanguinis copia, de corpore columba processit, ac statim cruore sopitum cessit incendium.

T., Eodem die Bethleem civitate transitus S. Paulae, Deo dicatae.

27. --VI KAL. Vacat Baeda. (0826B)D., Natale B. Joannis cognomento Chysostomi: qui verbis atque exemplo plurimum Christianae profuit religioni. V. C., In Africa Dativi [ V., Daviti] et Juliani, Vincentiae, Secundi, Aemiliani et aliorum tringinta quinque. A. T. L., In Africa passio SS. Secundi et Fortunati. Et natale S. Processi. Et S. Joannis Chrysostomi. In L. deest Processus. In T. primo loco ponitur Chrysostomus: sed perperam in Burgundia. 28. --V KAL. Natale S. Agnetis virginis de nativitate. Aliter T., Romae nativitas S. Agnetis virginis. V. C., Perpetuae, Juliani et aliorum quadraginta quatuor. A., In Africa natalis Dativi et Juliani. Eosdem habet L., sed absque loco agonis. T., Eodem die natalis Publiani, Quintilli, Festi, et aliorum. Dativi et Juliani. Et in Burgundia S. Joannis abbatis.(0827B) 29. -- IV KAL. Romae natale SS. Papiae et Mauri militum, tempore Diocletiani: qui videntes constantiam Saturnini et Sisinnii martyrum, conversi sunt ad fidem, statimque jussum est a Laudicio praefecto, ut os sanctorum, quo Christum confitebantur, cum lapidibus contunderetur, et retruderentur in carcere: ubi baptizati sunt a B. Marcello. Quos post dies duodecim (0827C)eductos jussit sterni in terram et fustibus caedi; deinde levatos de terra plumbatis caedi, donec exspirarent. Quorum corpora colligens noctu Joannes presbyter, sepelivit via Nonientana, ad Nymphas B. Petri, ubi baptizabat. Scriptum in gestis beati papae Marcelli. 30. --III KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., In Malbodio monasterio depositio (0828B)S. Aldegundis virginis, quae ex prosapia regali edita, suasionem matris super conjunctionem mariti spernens, Christum sponsum elegit; unde et ejus allocutione, et saepe angelica meruit perfrui.

D., Antiochia passio S. Hippolyti, Hierosolymis S. Matthiae, episcopi. V. C., In Africa Feliciani, Philippi et aliorum. C., Centum viginti trium. A. T. L., In Antiochia passio S. Ypoliti. In Africa natale (0828C)SS. Cleri [ L. Celeris], Pelliani, Philippiani, et aliorum centum viginti trium.

31. --II KAL. Vacat Baeda. D., Alexandria Mytrani martyris. Trientinae S. Vigilii episcopi et martyris. V., In Alexandria natale SS. Abbaciri et Joannis, Cyriaci, Tarsi, Galerici et aliorum quindecim sacerdotum. A. T. L., In Alexandria SS. Tyrsici, Zotici, Ammonis. In Africa SS. Victoris, Publii. L., et Polycarpi. Et depositio (0829A)S. Veroni confessoris. A. T., Et Passio SS. Callinici et aliorum quindecim sacerdotum. C., In Alexandria (0830A)Tarsacii, Zodici, Cyriaci, Tyrsi, Galeni, et aliorum Et Cyri et Joannis.

FEBRUARIUS. 1. --KALENDIS. Natale S. Brigidae virginis.(0829C) Praeponit Florus in A. T. L. in Scotia: deinde subjungit: quae ab ineunte aetate Christo juncta est amore. Haec casto proposito sanctissime vivens multis coruscavit miraculis. (0830C)V. C., In Graecia SS. Polycarpi, Dionysii martyrum. C., Eodem die natalis SS. Aproniani, Fortunati, Feliciani. A. T. L., Eodem die passio SS. Vindemialis et Eugenii. In Augusta civitate S. Ursi episcopi et confessoris. L., Et natale S. Praecordii. (0831B)L. A., Et passio S. Ignatii martyris. T., Et in Ravenna natalis S. Severini episcopi.

2. --IV NONAS. Hypapante Domini. Eodem die natalis S. Aproniani. Addit V., Et Feliciani. C. ad diem praecedentem retulit. L., Et in Hierosolyma depositio B. Simeonis prophetae: qui a Spiritu sancto responsum accepit, (0832B)non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.

3. --III NONAS. Vacat Baeda. D., Beati Celerini diaconi et Celerinae aviae ejus. V. C. S., Blasii episcopi. In Africa Felicis, Simpronii, Laurentii, Ypoliti, Felicitatis. A. T., In Africa Felicis et Felicitatis. In Sebastia Cappadociae [In Sebastia Cappadociae abest. a T. ] passio S. Blasii episcopi et martyris. Lugduno depositio Lupicini (0833A)episcopi et confessoris. L., Monte Castriloco translatio S. Waldetrudis. Et in Africa natale Felicis et Felicitatis, et S. Blasii episcopi et martyris.

4. --II NONAS. Vacat Baeda. D., In civitate Aegypti Tmuium B. Phileae, ejusdem urbis episcopi, et Philoromi Tribuni, et innumerabilium (0833B)martyrum. V. C., Natale Gemini, Gelasii, Manniae, Donati, Aquilinae. A. T. L., Natale Gemini, Gelasi et Magni.

A., fortassis ex Floro, Ipso die depositio S. Waldetrudis; quae in magno honore posita mundum dereliquit, cum sacrum velamen ex manibus B. Autberti (0834A)pontificis suscepit, sponsumque suum coelestem saepissime videre promeruit. Ipso die passio S. Liphardi martyris, Cantorbeiae archiepiscopi.

5. --NONIS. S. Agathae virginis in Sicilia, sub Quintiano consule tempore Diocletiani; quae post (0834B)alapas et carcerem, post equuleum et tortiones, post mamillarum abscissionem, sed a Domino sanationem, post volutationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere consummata est. L. , In Gandavo depositio S. Bertulfi confessoris.(0835B) 6. -- VIII IDUS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., sed ordine ob S. Vedastum in A. mutato. Elnone monasterio depositio S. Amandi episcopi: qui multorum miraculorum virtutibus pollens, inter alia fertur, quod reum cui ante mortem a saevo judice vitam non potuit impetrare, post mortem a pio judice Christo vitam impetravit et salutem. Eodem die Atrebata civitate depositio S. Vedasti (0836B)episc. et confessoris: hic dum plurimorum miraculorum signis rutilaret, diversis diversas impertiens sanitates, gentem Francorum barbaricam ad fidem paulatim convertit catholicam.

D., Caesarea Cappadociae S. Dorotheae virginis et Theophili scholastici. V. C. A. T., Romae via Appia passio Soteris virginis. Et S. Dorotheae virginis.(0837B) 7. -- VII IDUS. Britanniis in Augusta natale Augusti episcopi et martyris. Addunt V. et C., interposito commate, Et martyris Anatolii. A. T. L., Et sanctorum Statiani et Saturnini.(0837C) 8. -- VI IDUS. Vacat Baeda. D., Dionysii, Aemiliani, et Sebastiani. Alexandria S. Coyntae martyris. V. C., Natale S. Inventii [ C., Venantii] episcopi et confessoris. V. C. A. T. L., Romae depositio S. Pauli episcopi. Lucii. C., Et alibi, Luci et depositio Thomae. A. T. L., (0838B)Et Julii papae. In Armenia SS. Dionysii et Sebastiani.

9. --V IDUS. Vacat Baed D., Alexandriae S. Apolloniae virginis. V. C., Natale Alexandriae [ C., Alexandri] et aliorum triginta octo. (0838C)V., Depositio Thomae. A. T. L., Sueno apud Cyprum natale Alexandri, Ammonis et Didymi. L., In Fontanellae monasterio depositio S. Ansberti archiepiscopi Rothomagensis. C., Eodem die aedificatio B. Benedicti abbatis, et S. Senae virginis.

10. --IV IDUS. Romae SS. Zotici, Irenaei, Hyacinthi et Amantii. (0839B)Addit C., Et aliorum nonaginta. A. T. L., Eodem die in Campania natale S. Sylvani episcopi et confessoris. V. C. A. T. L., Et S. Scholasticae virginis. A. T., Ipso die in Bethleem Judae, sub Herode rege, passio SS. Andreae et Apori. A. L. Et S. Sotoris. L., Et elevatio S. Gertrudis virginis. 11. --III IDUS. Romae Calloceri et Parthenii. Eodem die Lugduno Desiderii episcopi. A. T. L., In Campania natale Basiliani et Amantii.

12. --II IDUS. Vacat Baeda. D., Barcinona Eulaliae virginis et martyris. Alexandriae Modesti et Ammonii. V. C., in Africa passio Damiani militis. Carthagine Modesti, Juliani. (0840B)A. T. L., In Africa passio S. Damiani martyris. In Italia depositio Simplicii episcopi. In insula Ratensi natale S. Basilii monachi. T., In civitate Carthagine natalis SS. Saturnini presbyteri, Dativi et Felicis.

13. --IDIBUS. Vacat Baeda. D., Agabi prophetae in Novo Testamento apud Antiochiam. S. Polyocti martyris Melitena Armeniae. V. C., In Nicomedia passio S. Juliani. Et alibi S. Dicentii. Et depositio Stephani episcopi. A. T. L., In Nicomedia passio S. Juliani martyris. In Alexandria natale SS. Tulliani [ L. Tullii] et Ammonii. Lugduno depositio B. Stephani episcopi.

14. --XVI KAL. MARTII. Natale S. Valentini (0841B)presbyteri Romae: qui post multa sanitatum et doctrinae insignia fustibus caesus, et sic decollatus est sub Claudio Caesare. Eodem die natale S. Valentini Interamnensis episcopi: qui tentus a paganis ac virgis caesus, et post diuturnam caedem custodiae mancipatus, cum superari non posset, mediae noctis silentio ejectus de carcere decollatus est, jussu furiosi Placidii urbis praefecti. Huc usque A. Tunc Proculus, Efybus [ D. T. L., Esibus] et Apollonius discipuli ejus, transferentes corpus ad suam ecclesiam Interamnanam urbem, noctu sepelierunt: ubi cum quotidianis vigiliis incubarent, tenti a gentilibus, custodiae sunt traditi Consulari Leontio. Quos ille jussit medio noctis suis tribunalibus praesentari: et cum a fide revocari nec blandimentis nec minis (0842B)possent, jussit capite caedi: qui non longe sunt a corpore S. Valentini sepulti. A. T. L., Eodem die natale SS. Vitalis, Feliculae et Zenonis. L., In Alexandria Bassiani, Orionis, Agathonis, qui igne combusti sunt.

15. --XV KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Bituricas depositio S. Austregisili episcopi et confessoris: qui in Dei rebus magnificus atque insignis fuit.

D., Romae S. Cratonis martyris. Apud Sebastiam passio S. Blavii episcopi. V. C., Interamnae natale S. Agapae virginis, Saturnini, Castulii, Magni. V., In Antiochia Joseph Diaconi et Romani, Lucii, Rogati. C. Lucium Interamnensibus jungit. A. T., addunt S. Agapae socios martyres XXX. T., Et depositio S. Salvini episcopi et confessoris. Ipso die passio S. Desiderii episcopi et martyris. Eodem (0843B)die in Antiochia natalis SS. Josippi et Rufini. L., Ipso die SS. Joannis, Magni et Josephi diaconi.

A. Ipso die Tarvennae civitatis depositio B. Silvini ejusdem civitatis episcopi. Hic dum in corpore vixit multis miraculorum effulsit signis: et, ut liber Vitae ejus elucidat, magnae abstinentiae fuit; volens talenta sibi commissa cum usuris sine fraude suo reddere Creatori. Postea de Aegypto ad terram promissionis vocatus, cum Deo vivit, possidens gaudia perpetuae felicitatis. Quae Flori stylum sapiunt.

16. --XIV KAL. S. Onesimi apostoli. Et in Cumis natale S. Julianae virginis: quae tempore Maximiani imperatoris primo a suo patre Africano caesa et graviter cruciata a praefecto Eolesio [ L., Eleusio, (0843C)Rab., Eulesio], quem sponsum habuerat, nuda virgis caesa et a capillis suspensa, et plumbo soluto a capite perfusa ( Hucusque A.), et rursum in carcere recepta, ubi palam cum diabolo conflixit, et rursum (0844B)evocata, rotarum tormenta, flammas ignium, ollam ferventem superavit, ac decollatione capitis martyrium consummavit. Quae passa est quidem in Nicomedia; sed post paucum tempus Deo disponente in Campaniam translata. V. C., Alibi Maximae Junellae, et quinquaginta quatuor. L., Et depositio Tetrardi episcopi. 17. --XIII KAL. In Babylonia natale Polocronii episcopi ejusdem civitatis: qui praesente Decio persecutore os lapidibus caesus, manibus extensis oculos ad coelum elevans, emisit spiritum. Scriptum in Passione [ T. add. ejus]. S. Laurentii.(0844C) L. , Ipso die SS. Donatii Secundiani, Casti, et Marcelli. V. C., Eodem die S. Faustini martyris et aliorum quadraginta quatuor, quorum nomina Deus scit. 18. --XII KAL. Vacat Baeda. (0845B)D., Hierosolymis Simeonis episcopi et martyris. V., In Africa SS. Rutuli [ V., Retuli], Silvani, Classici [ C., Castici], Secundini, Fructuli. A. T., In Africa Rutuli, Damasi, Silvani, Casici. Et depositio S. Martialis episcopi. L., In Africa natale SS. Rutuli, Damasi. Ipso die Salvini et Paulini. 19. --XI KAL. Vacat Baeda. D., Romae Gabinii presbyteri et martyris. V., In Africa Publii, Juliani, Marcelli, Lampasii, Maiuli. Iidem praeter Lampasium sunt in A. T. L., sed ultimo loco refertur Marcellus: qui in L. Marcellinus. C., In Africa Marubii, Publii, Juliani, Marcelli, Tullii, Jamnasii, Juli, Victoris, Coronae.(0846B) 20. -- X KAL. Vacat Baeda. D., Apud Tyrum martyrum quorum numerum Dei scientia sola colligit. V. C., Apud Cyprum natale Potaminae. Romae via Appia depositio Gagi episcopi. A. T. L., Romae via Appia in coemeterio Calixti depositio Gagii episcopi. Apud Cyprum natale sanctorum Potamiae et Didymi. A. T., Et alibi Victoris martyris. T., primo loco, In civitate Tornaco depositio S. Eleutherii, ejusdem urbis episcopi et confessoris.

21. --IX KAL. Vacat Baeda. D., Sicilia martyrum septuaginta novem qui sub Diocletiano passi sunt. V. C., In Africa natale SS. (0847B)Veroli, Secundini, Servuli, Siricii, Felicis. C., Saturnini. A. T. L., In Africa natale SS. Secundi, Servuli, Juliani, Saturnini, Felicis et aliorum septemdecim.

A., primo loco. Nobiliaco monasterio dedicatio ecclesiae S. Vedasti episcopi et confessoris: quae per revelationem angelicam B. Auberto episcopo manifestata est.

22. --VIII KAL. Apud Antiochiam Cathedra S. Petri. (0847C)Addit V. et C., Et S. Theclae. A. T., Nicomedia natale S. Theclae virginis, discipulae S. Pauli apostoli. Romae via Tiburtina ad S. Laurentium natale S. Concordiae. In Sirmio natale S. Serenae, quae tempore Maximini plexione capitis suscepit martyrium. Eadem habentur in L., sed abest Concordia. 23. --VII KAL. Vacat Baeda. (0848B)D., Apud Sirmium Sinerii monachi, et sexaginta duorum martyrum. V. C., In Asia Polycarpi episcopi cum aliis duodecim et S. Herotis [ V., Eloritis]. A. T. L., Nativitas S. Joannis evangelistae. A. T., Smyrnae natale sanctorum de antiquis Heroti et Garphori. T. interponit: Eodem die natalis S. Polycarpi presbyteri et confessoris. L., Et in Pannoniis SS. Antigoni, Rutuli, Libii, Ominandri et Zenonis. 24. --VI KAL. Inventio capitis Joannis praecursoris, (0848C)et natale S. Matthiae apostoli. Addit Florus in A. T. L., Qui ex discipulis septuaginta sorte electus pro Juda Scarioth duodecimus inter apostolos subrogatus est.

Similia habet V. et subjungit: solus sine cognomento, cui datur Evangelii praedicatio in Judaea. A. T., In Nicomedia natalis Luciani presbyteri. L., Et (0849C)Romae S. Primitivi. V., Primitivae. C., Romae natale S. Primitivae.

25. --V KAL. Vacat Baeda. D., Apud Aegyptum Victorini, Victoris, Nicephori et aliorum martyrum. V. C., In Africa Donati, Justi, Herenei, Ingenui [ C., Ingenuae], et aliorum quadraginta quinque. A. T. L., In Africa natalis SS. Donati et Justi. In Pamphilia natalis Nestoris et Castae. Et depositio S. Eugeniae. Abest haec a L., et pro Casta Castus legitur.(0850C) 26. -- IV KAL. Vacat Baeda. D., Pergen Pamphiliae B. Nestoris episcopi. V. C., natale SS. Alexandri, Nestoris. V., Fortunati. V. C., Et aliorum viginti sex. A. T. L., In Alexandria natalis SS. Felicis et Alexandri, Nestoris.

27. --III KAL. Vacat Baeda. D., Apud Alexandriam Julianae martyris. V. C., Alexandri, Abundantii, Januarii, Dionysii et aliorum viginti quatuor. A. T. L., Romae via Aurelia natalis (0851A)S. Felicis episcopi et martyris. Smyrna Asiae natalis SS. Serviliani, Daciani et Leandri. T., Et translatio S. Ragnulfi martyris.

28. --II KAL. Vacat Baeda. D., Alexandria Metrani martyris et aliorum. V. (0852A)C., natalis SS. Celeris, Pupilli, Serapionis, Justi. V., Candidi. C., Claudiani. A., In Alexandria natalis SS. Dionysii, Claudiani, et Theophili. T. L., In Alexandria natalis SS. Serapionis, Celeris, Claudii. Addit T., Victorini, Saturnini, Alexandri et Victoris.

MARTIUS. 1. --KALENDIS. Vacat Baeda.(0851C) D., Sanctorum ducentorum sexaginta, qui temporibus Claudii passi sunt. V. C., Natale SS. Leonis, Donati, Habundantii, Nicefori et aliorum novem. A. T. L., In Africa passio S. Leonis et Donati. Et in Andegavis civitate depositio S. Albini episcopi, cujus Vitam Fortunatus presbyter conscripsit comptam miraculis. Abest hoc ultimum a L., et primo loco ponitur: Depositio Moysi hominis Dei.(0851D) 2. -- VI NONAS. Vacat Baeda. (0852C)D. Romae Joviniani et Basilei et plurimorum martyrum. V. C., In Caesarea Cappadociae Lucae episcopi, Primitivi. Romae Pauli, Januarii. V., Marini. C., Antigoni, Januarii. A. T. L., In Caesarea Cappadociae natalis Lucae [ A., Lucii] episcopi, Januarii et Primitivi. T., eodem die, in portu Romano, in coemeterio Pauli, natalis Secundolae et Januariae virginum. 3. --V NONAS. Vacat Baeda. (0853B)D., SS. Emytherii et Celedonii et Calagurri martyrum. V. C. A. T. L., Felicis, Justi, Fortunati. V., Marciae, Antigoni, Januarii. T. praeponit locum agonis: In Africa natale SS., etc. 4. --IV NONAS. Vacat Baeda. (0853C)D., Lucii papae et martyris et aliorum octingentorum martyrum. V. C., Natalis martyrum octoginta decem [ C., DCCCX]. Romae depositio Julii [ C., Juliani] episcopi, et aliorum viginti septem. A. T. L., Romae depositio Julii episcopi, Sisinnii et Gagi. Et via Appia natale sanctorum martyrum octingentorum. L. tamen hos conjungit prioribus et pariter omnes in coemeterio via Appia collocat. A. T., Nicomediae passio S. Adriani cum aliis viginti tribus et Nataliae uxoris ejus. 5. --III NON. Vacat Baeda. D., Antiochia S. Phocae martyris, et S. Eusebii Palatini, et aliorum octo martyrum. V. C., In Africa Adriani. In Antiochia passio S. Focae. C., Et aliorum (0854B)XII. A. T. L., Natale SS. Adriani, Rustici, Victoris, et Eusebii. L. praemittit locum: In Antiochia. A. deest Victor. A. T., Antiochiae passio S. Focae virginis. T., Eodem die, in Gallia civitate Suessionensi, depositio S. Drautionis episcopi.

6. --II NON. Vacat Baeda. (0854C)D. A. T. L., Nicomedia Victoris et Victorini. Addit D.: qui in carcere mortui sunt. A. T., Et depositio S. Claudiani. T., Et Diodori et Mercurii. L. Claudianum et Mercurium jungit duobus primis. V. C. plenius et distinctius de his: In Nicomedia Victuris, Victurini, qui per triennium in persecutione apud Apamiam civitatem Bithiniae exhibiti cum Claudiano et Bassa uxore ejus, qui ex laicis tenti atque tormentis multis afflicti et retrusi in carcerem ibidem vitae suae cursum impleverunt. Quid si forte haec sint Baedae in aliis Mss. temere omissa? Sic videtur Ado reperisse et transcripsisse Notkerus. 7. --NONIS. Apud Carthaginem Perpetuae et Felicitatis, (0855B)quae bestiis sunt deputatae sub Severo principe, et cum Felicitas parturiret in carcere, omnium militum qui simul patiebantur precibus impetratum est, ut octavo mense pareret. Jam vero Perpetuae inter alia concessum est, ut ejus mens quodammodo (0855C)averteretur a corpore, in quo vaccae impetum pertulit, ita ut adhuc futurum exspectaret, quod in se jam gestum esse nesciret. L. , et S. Cassiani episcopi. 8. --VIII IDUS. Vacat Baeda. D., Carthagine Pontiani diaconi et beati Cypriani martyris. V. C., Nicomedia Quintilli episcopi. In Africa Rogati, Felicis, Felicitatis. A. T. L., In Africa natalis sanctorum Rogati, Felicis, Urbani et Cyrilli episcopi. T. L., In Nicomedia Quintilli episcopi et Capitulini.

9. --VII ID. In Sebaste in Armenia minore, quadraginta militum, tempore Licinii regis, sub praeside Agricolao, qui post vincula et carceres creberrimos, (0856B)post caesas lapidibus facies, missi sunt in stagnum; ubi gelu constricta corpora eorum noctu disrumpebantur, et mane crurifragio martyrium consummarunt. Deinde corpora eorum combusta et in flumen projecta, sed dispensatione divina reliquiae (0856C)eorum sunt integrae repertae, et digno honore conditae. Erant autem nobiliores inter eos Quirion et Candidus. 10. --VI IDUS. Vacat Baeda. D., Apamia Alexandri et Gaii de Eumenia. Perside quadraginta duorum martyrum. V. C., In Nicea Gorgonii [ V., Golgoni], Palatini, Firmi. V. C. A. T. L., In Antiochia Agapae virginis. T. L., Et Marianae. A. T., In Antiochia natalis SS. Firmiani et Palatini. T. L., Et in Alexandria natalis SS. Candidi et Valerii.

11. --V IDUS. Vacat Baeda. D., Sebasten Armeniae minoris quadraginta martyrum (0857B)sub Licinio. V. C., Carthagine Eraclii, Zosimi. In Alexandria Gagi, Candidi. C., Et alii XV. A. T. L., In Nicomedia SS. Gorgonii, Eraclii, Alexandri; sed deest in L. locus agonis. T., In Carthagine Zosimi. In Alexandria natale SS. Candidi, Marciani, Quirilli. L., In Carthagine Zosimi, Candidi, Martiani, Quirilli. A., In pago Atrebati depositio S. Vindiciani.

12. --IV ID. Depositio S. Gregorii papae beatae memoriae. Florus, in A. T. L.: Et in Nicomedia passio Pioni presbyteri, qui passus est sub Proconsule (0858B)Asiae Julio Proclo et Quintiliano, qui post carceres et corporis dilacerationem confixus ligno, cum Metrodoro presbytero igni traditus est. V. C., Nicomediae Egdoni [ C., Agdoni] presbyteri et aliorum septem suffocatorum diebus singulis. C., ut aliis videntibus timor incuteretur. Romae depositio Innocentii episcopi, qui etiam nominatur in A. T. L.

13. --III ID. In Nicomedia natalis Macedonii presbyteri, Et Patriciae uxoris ejus, et filiae Modestae. A. T. L., et S. Eufrasiae virginis.(0859B) 14. -- II ID. Vacat Baeda. D., Romae martyrum quadraginta septem militum a B. Petro apostolo baptizatorum. V. C., In Nicomedia Felicissimi, Dativi, Frontinae [ B., Frontianae] Pionis. Sed postremos duos C. connectit Modestae die praecedenti. A. T., In Alexandria passio S. Petri martyris. A., Eufrosii et Frunimii. Et S. Leonis (0859C)papae. T., In Thessalonica natalis SS. Alexandri et Eufrosii, et S. Frunimii. L., In Alexandria SS. Alexandri et Eufrasii. B., quod hucusque habemus acephalum: In Africa Alexandri, Petri. Antiochia Nimediae Pionis.

15. --IDIBUS. Vacat Baeda. D., Thessalonica Matronae ancillae et martyris. B. C., In Cappadocia S. Longini. B. C. V., In Nicomedia Luci episcopi. V. C., Carthagine S. Jacobi fratris Domini. B., Carthagine Pauli, Salvatoris, Alexandri, Theophili, Octavi, Theodoli. A. T. L., Jerosolyma natale SS. Jacobi apostoli et Lucae evangelistae. In Nicomedia natalis S. Luci episcopi et martyris. In A. recentiori manu correctum erat: Luciani. C., Et vigilia S. Cyriaci.

16. --XVII KAL. APR. Romae natalis S. Cyriaci, qui post longam carceris macerationem, quam sub Maximiano pertulit, cum Sisinnio diacono suo et (0860B)Smaragdo et Largo, post multa facta miracula, in quibus filiam Diocletiani Artemiam ipsius rogatu a daemonio curavit et baptizavit ( Hucusque A.), filiam quoque Saporis regis Persarum Jobiam, missus illuc a Diocletiano pro hoc, aeque a daemonio liberavit ac baptizavit, cum ipso rege et aliis quadringentis triginta (0860C)( Hucusque S. Cyriaci, et deficit usque XVIII Julii ) rediens Romam post mortem Diocletiani, tentus est inter alios Christianos a filio ejus Maximiano, et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset. Deinde praecepit ut die processionis suae nudus, catenis obligatus, ante rhedam ejus traheretur; et post haec eductus est e carcere, cum sociis Largo et Smaragdo et Crescentiano, per Carpasium vicarium, et pice eliquata caput ejus perfusum est. Denuo de carcere in catasta extentus, attractus nervis, et fustibus caesus, post hoc jubente Maximiano capite truncatus est, cum Largo et Smaragdo et aliis viginti. Scriptum in gestis Marcelli papae. Ipso tempore Maximianus interfecit sororem suam Arthemiam. (0861B)B., In Nicomedia Castoris, Dionysii, Nonni, Sereni, Quiriacae. 17. --XVI KAL. In Scotia S. Patricii confessoris. Eodem die obitus S. Gertrudis virginis. In Rabano deest Gertrudis. In B. ponitur in Niviala. Deinde Romae Alexandri episcopi et Theodoli diaconi. B., Jerosolymae Quiriaci episcopi.

18. --XV KAL. Vacat Baeda. (0861C)D., S. Alexandri episcopi, qui cum Narcisso Jerosolymitanae (0862B)Ecclesiae gubernaculum suscepit. V. B. T., In Alexandria Collegi diaconi. V. B., Rogati, Saturi. Romae Pigmenii presbyteri. A. T. L., In Campania natalis SS. Rogati, Victoris. A. T. et S., Luciani. T. L., Et Mauri. L., Et Saturnini. B., In Nicomedia Apurilis, Servuli. In Campania Quinti, Luciani, Victoris et Mauri. In Mauritania Currenti et Timothei. 19. --XIV KAL. Vacat Baeda. (0862C)D., Pararense civitate S. Joannis magnae sanctitatis (0863B)viri. B. V. L., In Caesarea Cappadociae S. Theodori presbyteri. B., In Africa Lucillae, Basii, Apollonii, Ammonii. A. T., In Africa depositio S. Leonis episcopi et confessoris. Et S. Quinti. Eodem die natalis Theodori episcopi. Et S. Landualdi archipresbyteri et confessoris. 20. --XIII KAL. S. Gutberti episcopi. Perperam A. et T., In Africa. V. B., In Antiochia S. Joseph. V. B., In Syria Pauli. B., Cyrilli, Exuperii. D., Archippi commilitonis Pauli apostoli. A. T., Et depositio Wulfranni episcopi et S. Valentini. T., Romae via Appia natalis Fabiani episcopi et martyris.(0864B) 21. -- XII KAL. S. Benedicti abbatis. Addit in L. forte Florus: Qui maximis elucens virtutibus regulam monachorum et ordinem descripsit. Hujus Vitam beatus papa Gregorius claro stylo dilucidavit.

A. T. L. B., In Alexandria natalis SS. Serapionis monachi [ B. add., Polycarpi] et Amatoris. D., Et Serapionis Anachoretae.

22. --XI KAL. Vacat Baeda. Florus, in A. T. L., Civitate Narbona natale S. Pauli episcopi, quem ita labor domesticus et tribulatio (0865B)exercuit, ut eum verum Domini famulum approbaret.

D. Narbonae S. Pauli episcopi discipuli apostolorum. V. B., In Narbona civitate S. Pauli confessoris. V., In Africa Saturnini.

23. --X KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., In Antiocha Theoderici presbyteri, qui tempore Juliani imperatoris gladio (0865C)percussus occubuit.

D., In Africa martyrum Victoriani, Frumentii et duorum germanorum. V. B., In Africa Fidelis. In Antiochia Theodori presbyteri. V., Juliani. B., In Provincia Carmillae, Pauli, Caesareae, Juliani. L., Et SS. Pauli et Juliani.

24. --IX KAL. Vacat Baeda. D. Romae Pigmenii presbyteri et martyris. B., In Syria Seleuci. In Africa, Agapiti, Romuli. V., (0866B)Rogati. A. T. L., In Syria natalis SS. Seleuci, Agapiti et S. Romuli. T. L. B., Et in Mauritania, Veruli, Felicis et Saturnini. B., Et aliorum XVI. Ibidem, ante alios tres, Secunduli.

25. --VIII KAL. Annuntiatio dominica. Natale Dulae ancillae militis, quae pro castitate occisa est. Et Romae Cyrini, qui interfectus est a Claudio et in Tiberim jactatus, in insula Lycaonia inventus, et (0866C)in coemeterio Pontiani conditus est. Scriptum in Passione S. Valentini [ Al., Laurentii]. V. , primo loco, In Hierosolyma D. N. Jesus Christus crucifixus est: ultimo loco, Et quadraginta martyrum et S. Theodolae. A., secundo loco, Et crucifixio Christi: ultimo, Et depositio confessoris Christi et episcopi Monas. T., Apud Nazareth civitatem Galileae, ut fides fidelium adorat, veneratur et praedicat, Virginem Dominum parituram angelus Gabriel (0867B)venerando salutat. Eodem die crucifixo D. N. Jesu Christi secundum carnem. Et victoria Michaelis archangeli. B., In Nicaea Victorini, Alexandri, Eufratae, Cassulae, Nicostrati, Lucillae et quadringentorum martyrum. Alibi S. Theodolae. 26. --VII KAL. In Sirmio Montani presbyteri, Maximae uxoris ejus et aliorum quadraginta. Florus in A. T. L., Eodem die Romae S. Castuli martyris, qui tempore Diocletiani cum fuisset arctatus, et tertio appensus, tertioque auditus, in (0867C)confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa super eum massa arenaria, talique martyrio migravit ad Christum. Scriptum in Gestis S. Sebastiani.

B., In Antiochia Timothei, Diogenis. In Africa Victoris, Saturnini, Salvatoris, et aliorum XII.(0868B) 27. -- VI KAL. Vacat Baeda. D., Apud Aegyptum Joannis eremitae. V., Natale S. Marciani. In Africa Romuli, Donati. Et Resurrectio D. N. Jesu Christi. A. T., Resurrectio Domini. A. T. L., in Nicomedia natale SS. Pastoris et Victorini. A. T., In Africa natalis Romuli. B., In Africa Romuli, Maroli, Successi. In Pannonia passio S. Alexandri mart.

28. --V. KAL. Vacat Baeda. D., Caesarea Palaestinae martyrum Prisci, Malchi, et Alexandri. V., In Caesarea Rogati, Alexandri, (0868C)Dorothei. L. omittit Dorotheum. A. et T., Alexandrum, quo etiam omisso B. habet Audactam. Addit T. et alii decem. B., In Tarso Ciciliae Castori. B. T. L., In civitate Cabulon depositio Guntranni regis.

29. --IV KAL. Vacat Baeda (0869B)D., Apud Africam confessorum Armogasti, Archinimi et Satyri. V. B., Nicomediae Pastoris, Victorini et Saturnini. B., Et aliorum trium. A. T., in Nicomedia natale SS. Pastoris et Victoris. Et (0869C)depositio S. Saturnini. A., Et ordinatio S. Gregorii papae. B. T. L., In Antiochia natale S. Theodori presbyteri et Juliani. L., Et in Nicomedia S. Victoris. 30. --III KAL. Vocat Baeda. D., Romae Quirini tribuni. V., In Thessalonica civitate Domnini et Palatini. B. interponit Philophili. (0870B)B., Et alibi Victoris, Marcellini, Saturnini, et Eulaliae virginis. A. T., Natale S. Eulaliae virginis et Palatini. A. T. L., In Silvanectis depositio. S. Reguli episcopi et confessoris.(0870C) 31. -- II KAL. Vacat Baeda. D., Romae S. Balbinae virginis. V. B., In Africa Anesii, Felicis, Diodoli, Corneliae, Valeriae. A. T., In Antiochia natale S. Romani monachi. A. T. L., Et S. Corneliae virg. T. L., In Africa natale SS. Felicis, Anesii [L., Onesi], Diodoli.

APRILIS. 1. --KALENDIS. In Thessalonica natale Agapes (0871)et Chioniae, sub Diocletiano: quae primo in carcere maceratae, postea in ignem missae sunt; sed intactae a flammis post orationem ad Deum fusam animas reddiderunt. V. , Natale Paterni, Quintiani, Victuris. B., In Aegypto passio SS. Victoris et Stephani. In Armenia natale SS. Partini, Quintiani, Secundi. 2. --IV NONAS. Vacat Baeda. (0871C)Florus in A. T. L., Lugduno natale S. Niceti episcopi et confessoris: qui vir totius sanctitatis, conversationis castissimae, charitatis eximiae vita perfunctus est. D., Caesarea Cappadociae Theodosiae virginis. V., In Africa Amsani, Victuris et aliorum decem. Et Marcelli. B., In Africa natale SS. Amphiani, Victoris et aliorum XIV. Et alibi Marcellini, Quiriaci (0872B)cum aliis sex. Lugduno Galliae depositio S. Niceti episcopi. T., Eodem die Luxovio depositio Eusebii abbatis. A., Eodem die natalis S. Mariae Aegyptiacae.

3. --III NONAS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Romae S. Sixti papae et martyris qui [dum cathedrae B. Petri Romae decem annis praesideret, constituit ut intra actionem sacerdos incipiens populo hymnum decantaret, videlicet: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, etc.] martyrioque coronatur tempore Veri et Anniculi. (0872C)D., Thessalonicae virginum Agapes et Chioniae. V. B., In Caesarea Palaestinae Theodosiae virginis: in Nicomedia Donati. T. A. L., In Caesarea Palaestinae natale S. Theodosiae virginis. Et in Sicilia natale SS. Evagrii et Benigni. B. C., In Cilicia [ C, Sicilia] natale SS. Thomae, Evagri. B., Benignae, Rufi, Patricii. Et passio S. Ampriani martyris.(0873B) 4. -- II NONAS. Mediolano depositio S. Ambrosii confessoris. Addit Florus in A., T., L., Qui ingentibus doctrinis coruscavit et virtutibus.

B. In Thessalonica nat. SS. Agathonis diaconi, Theodoli. Alibi, Pauli, Matutini, Orbani.

5. --NONIS. In Thessalonica natale Irenes: quae post tolerantiam carceris et interrogationes sagitta percussa est a Sisinnio comite: sub quo et sorores ejus Agape et Chionia martyrizaverunt. V. , In Sicilia Taraci. C., In Nicomedia natalis Claudiani, Taraci. B., In Nicomedia natalis SS. Martiani, Nicandri, Apollonii. In Alexandria natale SS. (0873C)Didymi presbyteri, Quirici, Pancrati, Successi. 6. --VIII IDUS. Vacat Baeda. (0874B)Florus in A. T., In Sirmiensium civitate passio S. Irenaei episcopi: qui gladio est percussus tempore Diocletiani imperatoris. D. Xysti papae et martyris, temporibus Hadriani passi. V., Nicomediae, Firmi, Irenaei episcopi. Et alibi natalis S. Marinae. A. T. L., Libya superiori natale SS. Theodori episcopi, Erenaei diaconi, et Serapionis.

T. L. B., In Africa natale S. Epiphanii episcopi, Donati, Rufini [Rufini addit. in B. ], Modesti et aliorum undecim [ B. om. undecim]. C., In Africa natale Epiphaniae, Rufini. B., In Nicomedia Firmi, Benerei episcopi. In Sirmia Rufinae, Moderatae, Romanae, Secundi cum aliis septem. In Macedonia Timothei, Diogenis.(0874C) 7. -- VII IDUS. Vacat Baeda. Florus in A. T., In Chalcedonia passio S. Eufemiae (0875B)et Eucapiae: quae multa tormenta pro Christi nomine tolerantes, requieverunt in Christo.

D. Hegesippi, qui vicinus apostolorum exstitit. V. C. B. L. T., In Antiochia Syriae Timothei, Diogenis, Macariae. Deest postrema in L. et T.; in B. additur Maximae. Et alibi Eleusi presbyteri. Libyae superioris, Copricae et Victori. In Alexandria nat. S. Peleusii presbyteri.

8. --VI IDUS. Vacat Baeda. D., Turonis Perpetui episcopi. C., In Africa Timoris et Machari. V., In Africa Macarii, Conexi, (0875C)Maximae, Concessi. B., In Africa Timoris, Macharii, Conexi, Maximae. Et alibi: Concessi, Ammonii et Successi. L., In Africa SS. Macarii, Conexi et Maximi. A. T. L., Et depositio S. Salvatoris et S. Mariae Aegyptiacae. A. T., In Africa natale S. Macarii et S. Frontini monachi.(0876B) 9. -- V IDUS. In Sirmio natale septem virginum, quae in unum meruerunt coronari. A. T. L. B., Et natale S. Demetrii, diaconi. B. Hilarii, Concessi. Et alibi, Fortunati, Donati. A., Et depositio S. Hugonis Rothomagensis episcopi. T., Eodem die natale S. Mariae Aegyptiacae. L., Et translatio S. Waldetrudis.

10. --IV IDUS. Ezechiel prophetae. B., In Alexandria Apollonii presbyteri, Saturnini, Concessi. In Thracia natale Gaiani. A. T., (0876C)Natale S. Saturnini. A. T. L., In Africa natale SS. Successi et Marcelli. [ Deest. locus in L. ]

11. --III IDUS. Romae, Leonis papae et confessoris. B. In Salmona Dalmatiae Domnionis episcopi, et (0877B)militum octo: et Dalmati. In Africa Fortunati et aliorum ducentorum quadraginta. A. T., Et Domnini episcopi. Et S. Dalmatii. V., Donati et aliorum ducentorum quadraginta et unius. A., Eodem die Noviomo depositio S. Godebertae eximiae virginis, quae in pago Ambianensi nobili prosapia orta exstitit. T., Eodem die Lugduno depositio Fiagri et Patricii.

12. --II IDUS. Romae depositio Julii [ B., Juliani] episcopi et confessoris: qui sub Constantio Ariano, filio Constantini, decem mensibus tribulationes et exsilia perpessus, post ejus mortem cum magna gloria ad suam sedem reversus est. (0878B)Addit V. Positus ad S. Mariam in Transtiberim. C., In Capua Cyprianae. B., In Capua natale SS. Cypriani, Novellae, Silvani. In Cepingo civitate depositio B. Constantini episcopi. Et alibi Euphemiae, Macharii et aliorum novem. 13. --IDIBUS. Vacat Baeda. D., Pergamum Asiae Carpi presbyteri et Papyrii et Agathonicae et aliarum multarum. B. V. A. T. L., In Chalcedonia natale S. Euphemiae virginis et martyris. Addunt L. T. B., Et Eucapiae, B., post multa tormenta requiescentium. V., Secutoris, Caroli, Januarii. A. T., Eodem die natale S. Secutoris. B., Et alibi Januari, Pauli.(0879B) 14. -- XVIII KAL. MAII. Romae Tiburtii, Valeriani et Maximi, sub Almachio Urbis praefecto: quorum primi fustibus caesi et gladio sunt percussi, ultimus tandiu plumbatis verberatus, donec spiritum redderet. B., Valeriani, Quiriaci, Optati. Interamnae Proculi, Valentini. In Alexandria Frontoris monachi.(0879C) 15. -- XVII KAL. In civitate Cordula natale Olympiadis et Maximi nobilium: qui jubente Decio ustibus caesi et deinde plumbatis, ad ultimum eorum capita securibus tunsa sunt, donec emitterent Spiritum. B., In Mesopotamia Archelai, Cypriani, Diogenis (0880B)cum duobus fratribus. In Hispaniis Caesareae passio SS. Luberti, Apomidi cum duobus fratribus.

16. --XVI KAL. Vacat Baeda. D., Corinthum Calixti et Carisii cum aliis septem in mari mersorum. V., in Achaia Corintho civitate Calixti, Leonidis. Et passio sanctorum omnium in mari martyrum. B., In Achaia Corintho civitate natale SS. Calisti, Carissi, Leonidis, Lotae, Tertiae, Christianae, Gallae et Theodorae: hi omnes in mari (0880C)sunt mersi. In Mauritania natale Basiliae. Et alibi, natale Mauritani, Faustini et Luciani. A. T. L., In Achaia passio S. Calixti martyris. L., et Fausti. A. T., Eodem die natale SS. Fausti et Leonidis. T. L., In pago Constantiensi depositio S. Paterni episcopi et confessoris.

17. --XV KAL. Vacat Baeda. D., Apud Africam S. Mappalici. D. V. A. T. L., (0881B)Antiochiae Petri diaconi et Hermogenis ministri ejus. B., Fortunati et Marciani. In Africa Juliani presbyteri, Banici, Theodorae et Meconi. Et alibi S. Domnini martyris. A. T. L., Romae natalis S. Eleutherii episcopi et S. Fortunati. L., Et Turonis depositio Cogitosi episcopi.

18. --XIV KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T., In Africa natale SS. Victoris et Donati. Eodem die Romae passio S. Eleutherii et ejus genitricis Anthiae ( Hucusque A.); qui sub Adriano imperatore passi sunt. Quorum Eleutherius in craticula missus prunis suppositus est, postea in clibanum ardentem projectus et non consumptus, alligatus est quatuor equis indomitis, nec etiam sic per frusta divisus, sed ab angelo solutus, novissime jussu imperatoris gladio est percussus. Anthia (0881C)vero mater ejus cum se supra corpus filii projecisset, (0882B)confessa se Christianam, mox capite plexa est.

D., Nesano Apuliae Eleutherii episcopi et Antiae matris ejus. V. B., Roma Eleutherii episcopi et Antiae matris. V., Proculi, Apolonii. A. T. L., Eodem die Lobiis natale S. Ursmari episcopi. B., In Salona civitate nat. SS. Septimi diaconi et Victorici. In Africa Victoris, Pamphylii, Prisciani. T., Turonis depositio Cogitosi episcopi.

19. --XIII KAL. Vacat Baeda. D., Corinthum Timonis diaconi de septem. Melitina Hermogenis cum aliis quinque. V. T., In Armenia Hermogenis, Gagi, Expediti, Rufi. Ultimus hoc loco omittitur in T.; ast L. Rufum praeponit Expedito et interponit Vincentium, addens cum T. qui pariter sunt coronati. A. T. B., In Militana civitate passio S. Rufi martyris. A. T., et Vincentii. B., Antonici. A. T., Romae natale Adriani episcopi et Anthiae matris ejus, qui percussi sunt (0882C)gladio sub Adriano principe. B., In Africa Sericiani, (0883B)Heladii, Ermogenis. A., Ipso die depositio Leonis papae, requiescentis in ecclesia B. Petri apostolorum principis. L., Et depositio bonae memoriae Leonis papae, qui Bruno dictus est nomine.

20. --XII KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Romae depositio S. Aniceti papae et martyris: qui cum Ecclesiam Romanam annis undecim rexisset, passus est tempore Severi et Marci.

D. Romae depositio Victoris episcopi et martyris, Sulpitii et Serviliani. V. B., Romae depositio S. Victoris episcopi, Felicis, Alexandri. Et in coemeterio juxta viam Numentanam Salviani. Aragaci, vel juxta (0883C)Silviani Aiaraci. B., Donatae. A. T., Eodem die depositio (0884B)S. Victoris episcopi et passio Donati martyris. Autissiodoro civitate depositio S. Martini episcopi et confessoris. B., In Africa natale Servani, Silviani, Joannis. In Autissidoro civitate depositio S. Marciani presbyteri. C., Depositio Victoris episcopi et Serviani.

21. --XI KAL. Vacat Baeda. D., Perside S. Simeonis episcopi cum aliis centum. V. B., Romae in coemeterio Calixti via Appia Valeriani, Tiburtii et Maximi. A. T., Romae depositio S. Valeriani. In Alexandria natale S. Victoris [L., Amatoris] presbyteri et Vitalis. T. B., In Terracina Campaniae passio S. Caesarii diaconi. B. In Alexandria natale SS. Fortunati, Aratoris presbyterii, (0884C)Felicis, Silvii, Vitalis, in carcere quiescentium.(0885B) 22. -- X KAL. Romae depositio S. Gaii papae: qui cum Ecclesiam duodecim [A. T. L., undecim] annos, menses quatuor, dies duodecim rexisset, martyrio coronatur sub Diocletiano principe cum Gabinio fratre. Eodem die in Cordula civitate natalis (0885C)Parmenii, Helymae et Chrysoteli presbyteri, et Luci et Musae diaconorum ( Hactenus A.), de Babylonia, quorum praecisa etiam lingua loquebatur. Omnes in equuleo suspensi et nexibus arctati sunt, deinde laminis ardentibus circum latera appositis ustulati, et ungulis lacerati: ad ultimum gladio truncati sunt, praesente persecutore Decio. ( Hactenus T.) Scriptum in passione S. Laurentii. L. , Et S. Eutropii martyris.(0886B) 23. -- IX KAL. Natale S. Georgii martyris. Florus in A. T. L., Et in Aegypto passio SS. Victoris et Coronae sub principe Antonino: quorum Victor post evulsionem nervorum, et ferventis olei in ejus pudilibus membris effusionem, et post eructionem (0886C)oculorum, suspensus deorsum, decoriatus est atque sic decollatus. Corona vero alligata duabus arboribus divisa est. V. B., Romae Naboris. V., Vitalis, Felicis. L., Passio SS. Felicis, Fortunati et Achillei. T., Natale SS. Felicis presbyteri, Fortunati et Achillei et S. Naboris martyris. A., Natale S. Naboris. Ipso die S. Reguli episcopi et confessoris. B., In Africa SS. Catulini, Felicis, Theodori, Venusti, Vitalis, Faustini.(0887B) 24. -- VIII KAL. Depositio Melliti episcopi in Britannia. Florus in A. T. L., Gallia Lugduno civitate, passio SS. Alexandri et Ypipodi cum aliis triginta quatuor: (0887C)quorum Alexander in crucem extensus, ita laniatus crudelitate verberantium exstitit, ut crate soluta costarum, patefactis visceribus secreta animae panderentur, atque sic spiritum exanimatus emisit. Ypipodus vero toto ore plumbatis confracto, equuleo est suspensus et postmodum gladio est percussus. V. , Et in hoc die Sidrach, Misac et Abdenago, qui et Ananias, Asarias, Misael: qui in Babylonia civitate magna de camino ignis ardentis liberati sunt. In civitate Lugduno Galliae passio S. Alexandri cum aliis numero triginta quatuor, et dedicatio cryptae ubi corpora eorum requiescunt. Et alibi commemoratio S. Georgii. B., In Alexandria nat. SS. Coronae virginis, Victoris, Zotici. In Africa nat. SS. Faustini, Victorini, Valerii. Et nat. SS. Hecheracti et Ulfredi. Idem Alexander cum sociis nominatur in B.(0887D) 25. -- VII KAL. Natale S. Marci evangelistae in Alexandria: qui constitutis et confirmatis Ecclesiis (0888B)per Libyam, Marmaricam, Ammoniacam, Pentapolim, Alexandriam atque Aegyptum universam; ad ultimum tentus est a paganis, qui remanserant Alexandriae. ( Hactenus A.) Qui videntes eum die sancto (0888C)Paschae missas facientem, miserunt funem in collo ejus, et trahebant eum ad loca Buculi, quae erant juxta mare sub rupibus, ubi erat ecclesia exstructa: et defluebant carnes ejus in terram, ac saxa inficiebantur sanguine. Vespere autem facto, miserunt eum in carcerem: ubi circa mediam noctem primo Angelica visitatione confortatus est, deinde ipso Domino sibi apparente ad coelestia regna vocatus. Et mane dum traheretur ad loca Buculi, gratias agens et dicens: Domine, in manus tuas commendo spiritum meum, octavo Neronis anno defunctus est, et a viris religiosis Alexandriae sepultus, in loco lapidis excisi cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum Annianum: aliis quoque longe lateque Ecclesiis, episcopos, presbyteros et diaconos (0888D)dederat. V. L., Eodem die Letania major. B., In Syracusa (0889A)civitate Siciliae natale SS. Evadi, Ermogenis, Calistae. Lugduno, S. Rustici episcopi.(0889B) 26. -- VI KAL. Natale S. Cleti papae et martyris. Florus addit in A. T. L., Qui tertius post Petrum annis duodecim Ecclesiae praefuit, martyriumque passus est tempore Vespasiani et Titi.

Ipso die depositio S. Marcelli papae: qui cum Ecclesiam novem annis, menses quatuor, rexisset, (0890A)temporibus Diocletiani et Maximiani, ab eodem Diocletiano capite truncatus est, et post dies triginta (0890B)quatuor sepultus via Salaria in cubiculo, a Marcello presbytero et diaconibus cum hymnis.

Addit V. VI Kalendas Maias.

A. T., eodem die depositio S. Richarii confessoris. T., Sacerdotis Christi. B., In Africa, Honorati, Pauli, Maximi, Apollonii.

27. --V KAL. Vacat Baeda. D., S. Anastasii papae. Nicomedia S. Anthimi (0891B)episcopi cum innumera multitudine martyrum. V., In civitate Tharso Ciliciae natale S. Castorii. In Nicomedia Antimi episcopi. Et Stephani episcopi. A. T. L. B., In Nicomedia S. Anthimi episcopi. B., Stephani episcopi. Antonini presbyteri. A. T. L. B., et in Aegypto depositio Victoris, Maximi, Martiani, Paulini, Germani [et Germani]. L., Castoris et Stephani episcopi. A., Eodem die Noviomo translatio beatorum Mumulini et Hunonis, atque S. Godebertae virginis. T., eodem die in civitate Tharso Ciliciae natale S. Castoris. T. L., et in civitate Militana militum Hermetis et Eppei. T., Presbyteri. B., in Lidia Genesi, Sodoclis, Marini.

28. --IV KAL. Passio S. Vitalis martyris. Florus addit in A. T. L., Qui dum fuisset cum Paulino judice suo Ravennam ingressus, et videret in conspectu suo quemdam Christianum, nomine Ursicinum, (0891C)post nimia tormenta ob sententiam decapitationis (0892B)pavere, exclamavit dicens: Noli, noli, Ursicine medice, qui alios curare consuevisti, teipsum aeterno mortis jaculo vulnerare ( Hactenus A.); et qui per passiones nimias venisti ad palmam, ne perdas coronam a Domino tibi praeparatam. Haec audiens Ursicinus genu posuit, et spiculatorem ut veniret hortatur, agens poenitentiam quod expavisset in Christi martyrio. Fecitque statim ipse Vitalis corpus martyris rapi, et intra Ravennatium urbem sepeliri cum honore maximo: ob quam causam ipse Paulinus eum teneri mandavit: et quia idolis sacrificare contempsit, in foveam usque ad aquam supinum fecit demergi, et terra ac lapidibus obrui.

Eodem die natalis S. Christophori mart.

Florus in A. et L., Eodem die Bituricas civitate (0892C)depositio S. Eusicii episcopi et confessoris ( Hactenus (0893C)L. ), qui totum aurum et divitias hujus mundi tanquam stercora exhorruit.

A., Eodem die depositio S. Winwaloei confessoris. L., Et commemoratio translationis reliquiarum S. Lamberti episcopi et martyris. B., in Alexandria natale S. Victurini. In Tarso Ciliciae Marinae cum aliis CLXX. In Africa natale SS. Malinii, Maurilli, Lucani, cum aliis CCLXX. In Pannonia Eusebii episcopi. Cornubiae nat. S. Guingualoei confessoris.

29. --III KAL. Vacat Baeda. (0894C)D., Paphum Tychici apostolorum discipuli. V. T. B., In Alexandria natale S. Germani presbyteri. B., et Prostoci diaconi. V. L. B., in Nicomedia Prudentii, Martialis [B., Martiani]. B., Et Theodorae virginis. A. T. L., In Nicomedia natale S. Urbani et Valentini [L., Valentiniani]. T., Et Martialis. Et depositio S. Prudentii. A., Et depositio S. Germani episcopi et confessoris. 30. --II KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Romae depositio S. Quirini (0895B)[B., Quirici] episcopi et martyris. Eodem die apud Asiam passio Maximi martyris, qui tempore Decii imperatoris, et Optimi proconsulis, postquam fustibus caesus est et in equuleum suspensus, inde depositus et lapidibus obrutus est. (0896B)D., Sanctorum martyrum Mariani et Jacobi. V. B., In Alexandria natale S. Dorothei presbyteri. V., Et alibi Podoniani diaconi. Romae Praetextati; Quirini. B., Rodociani diaconi, Clementi, Honorati, Reducti, Secundini episcopi.

MAIUS. 1. -- KALENDIS. Jeremiae prophetae. Et in Hieropoli (0895C)Philippi apostoli et Jacobi apostoli fratris Domini. Addit Florus in A. T. L., Quorum primus in Asia in civitate Hierapoli provinciae Phrygiae passus est, ibique cum filiabus suis requiescit: secundus autem (0895D)ex utero matris suae sanctus fuit. Huic post Ascensionem Christi episcopalis in Hierosolymis delata est ab apostolis sedes: sed cum Judaeis Christum Dei Filium praedicaret, de pinna templi ab ipsis est praecipitatus et lapidibus obrutus. ( Hactenus A.) (0896C)Cumque lapidibus urgeretur, pro eisdem persecutoribus exorabat dicens: Rogo, Domine Deus Pater, dimitte eis hoc peccatum; non enim sciunt quid faciunt. Et ecce unus ex ipsis fullo, arrepto fuste, quo uda vestimenta extorqueri solent, cerebra ejus illisit et tali martyrio consummatus est, ac sepultus in eodem (0896D)loco prope templum. Scriptum in Historia ecclesiastica, libro II. Idem Florus in A. T. L., Eodem die passio S. Judae Hierosolymitani episcopi cognomento Quiriaci, qui passus est in Hierosolyma sub Juliano imperatore, et passio Annae matris ejus: sed et Ammonis (0897A)incantatoris. ( Hactenus A.) Nam Julianus proficiscens adversus Persicum bellum cum Hierosolymis venisset, statim ejusdem urbis episcopum sibi adduci praecepit, et cum in fidei confessione constantissimum invenisset, jussit ei manum dexteram abscindi, deinde forcipe ferrea os ejus aperiri, plumbumque remissum infundi, ut interiora viscera ejus efflarentur. Et cum nec ita taceret, jussit grabatum (0897B)aereum afferri, et in eo extendi sanctum virum, et substerni carbones ignis et spargi super eum sal et adipem, et insuper virgis caedi, ut venter et interiora viscera ejus laxarentur ab igne. Taliterque virtute Domini necdum consumpto, cum postea inclusus servaretur, venit ad eum Anna mater ejus consolans et corroborans eum. Et cum agnita esset (0898A)Christiana, jussit eam imperator per capillos suspensam ob confessionem Christi nominis exungulari, magnasque lampadas lateribus ejus applicari usque dum deficeret. Postea vero Quiriacus vocatus, in fossam serpentibus plenam missus, exivit illaesus. Quod Ammon incantator videns, Christi virtutem confessus, statim jussus est decollari. Sanctus vero Quiriacus in olei ferventis cacabum missus, cum non deficeret, (0898B)jussit eum magno cuneo in pectus ferire sicque occidere. L., Scriptum in passione ipsius. C. , Et S. Sigismundi regis. B., In Tolosa natale S. Orientii episcopi. Autissiodoro Galliae depositio S. Amatoris episcopi. Agauno passio Sigismundi regis. Cornubiae natale S. Conrintini confessoris atque pontificis. Et Bricii episcopi.(0899B) 2. -- VI NONAS. Sancti patris nostri Athanasii episcopi Alexandrini. Florus addit in A. T. L., Orthodoxi, qui pro Christi fide multa perpessus est.

Ms. V. addit et ordinatio VI Kalendas Januarii creditur. N., Alexandriae natale S. Saturnini in carcere quiescentis cum Neapoli socio suo. B., Et Saturnini cum Neapoli. Et nat. SS. Coelestini, Urbani, Privatae. Autissiodoro nat. SS. Optati episcopi, Memori et Santiani presbyterorum.(0900B) 3. -- V NONAS. Romae SS. Alexandri papae, et Eventii et Theodoli presbyterorum. ( Hactenus A.) Quorum primus post vincula et carceres, equuleum, ungulas et ignes, punctis creberrimis per tota membra peremptus est: sequentes, et ipsi post longam carceris sustinentiam ignibus examinati et ad ultimum decollati sunt, sub Aureliano judice tempore Trajani principis. Ipso die inventio sanctae crucis. Florus addit in A. T. L., Ab Helena ducentesimo (0901A)tricesimo tertio anno post passionem Domini, regnante Constantino imperatore. L. , Ipso die S. Juvenalis episcopi. B., Autissiodoro depositio S. Eusebii presbyteri et Aviti Diaconi. Alibi S. Juvenalis martyris.(0901B) 4. -- IV NONAS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., ex eodem auctore descripsisse videtur, unde V. sumpsit sequentia: In Nicomedia natale S. Antoniae: quae nimium torta et variis tormentis afflicta, ab uno brachio tribus diebus suspensa, et in carcere biennio retrusa, a Priscilliano praeside flammis exusta obiit. (0902A)B., In Africa SS. Callisti, Felicis, Urbani. In Caesarea nat. S. Silvani. In Alexandria XL martyrum. Autissiodoro depositio S. Concordini diaconi. D., Civitate Gaza Silvani episcopi cum pluribus clericorum suorum coronati. A. T., Passio Antonini Martyris. A., In suburbio Virdunensi translatio sanctorum (0902B)confessorum, pariterque pontificum Pulchronii, Bossessoris atque Firmini.

5. --III NONAS. Vacat Baeda. D. B., Alexandria Euthymii [B., Petinii] diaconi, in carcere quiescentis. B. V., Arelato depositio S. Hilarii episcopi. V. T. L. Viennae depositio (0903B)Nectarii. V., Et Nicetae. T., et Niceti. B. A. T., Ascensio Domini. In Thessalonica natale SS. Herenaei: B., peregrinorum; A. T., et Peregrini; qui ignibus sunt adusti. A. T. L., Autissiodoro passio S. Juviniani [A., Viviani] lectoris et martyris. A., Eodem die Duaco depositio S. Mauronti confessoris et levitae. T. L., In Gallia ipso die festivitas S. Mauronti abbatis.

6. --II NONAS. Vacat Baeda. V. In Persida natale S. Matthaei apostoli et evangelistae, (0904B)qui publicanus a Christo vocatus, primum in Judaea, postea in Macedonia praedicavit, passus in Persida requievit in Montibus: cujus natalis celebratur XI Kalendas Octobris. Eodem die S. Joannis apostoli et evangelistae ante portam Latinam: quod ultimum etiam est in caeteris omnibus mss. et solum quidem in Divionensi, sed varia ubique phrasi, ut vel hinc appareat non esse Baedae; prosequitur autem L., quando coram senatu in ferventis olei dolium (0905B)missus est jussu Domitiani Caesaris: unde cum virtute Domini protectus illaesus exisset, in insula quae dicitur Pathmos exsilio deportatus est. B., In Africa S. Secundiani episcopi mart. A. T., Mediolano natale SS. Victoris et Felicis. A. T. L., In Galliis vico Julio depositio S. Geronti confessoris et Edentii. V., Ipso die S. Floriani et S. Valerii episcopi. 7. --NONIS. Vacat Baeda. D., Juvenalis martyris. Et Flaviae Domitillae. Nicomedis et aliorum. V., In Nicomedia Flavi episcopi, Augustini, Marcellini, Maximi. A. T., Natale (0906B)S. Augustini Nicomediae pontificis. A. T. L., Arelato depositio Hilarii episcopi et confessoris. Augustiduno depositio B. Placidi episcopi. T., In pago Aquitaniae provinciae Herbatilico nativitas S. Amandi. Eodem die translatio S. Nicolai in Barrensem urbem.

8. --VIII IDUS. Vacat Baeda. D., Mediolani S. Victoris martyris: addunt V. A. T., capite caesi. A. T., In Sanctonico depositio S. Martini episcopi. A. T. L., Eodem die natale S. (0907B)Elladii episcopi. Ipso die apparitio S. Michaelis archangeli in monte Gargano.

9. --VII IDUS. Vacat Baeda. V. D. A. T. L., In Persida natale martyrum trecentorum decem. D. T. L. (sed varia ubique phrasi), Nazianzi oppido B. Gregorii episcopi qui Theologus dicitur. A. T., In Anziopoli natale S. Quirilli. (0908B)Romae natalis sanctorum Beati confessoris et S. Primoli. L., Romae via Latina passio S. Primoli. V., Romae natale confessorum Gordiani et Primoli. T., Eodem die in Constantinopoli natale S. Timothei. 10. --VI IDUS. Natale sanctorum Gordiani et Epimachi, et Romae natale Calepodii senis presbyteri, (0909B)sub Alexandro imperatore; qui eum fecit occidi a Laodicio, et corpus trahi per civitatem, atque in Tiberim jactari die Kalendarum Maiarum. Quod inventum piscatores levaverunt, et narraverunt Calixto episcopo. At ille acceptum condidit cum aromatibus et linteaminibus, et sepelivit eum in coemeterio ejusdem via Aurelia, milliario ab Urbe tertio VI, Idus (0909C)Maii. Tunc decollatus est ab Alexandro Palmatius consul cum uxore et filiis et aliis promiscui sexus quadraginta duobus, cum quibus et Simplicius senator, qui per doctrinam Calixti papae et Calepodii presbyteri nuper fuerant baptizati. Scriptum in Passione S. Calixti papae.(0910B) V. , Et depositio Job prophetae. 11. --V Idus. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Viennae depositio S. Mamerti episcopi et confessoris, cujus praesulatu in Vienna urbe terraemotus permaximus fuit: sed et bestiae in homines irruentes devorabant. Unde isdem antistes multorum consultu, triduanum jejunium, (0910C)quod ante Ascensionem Domini Galliarum populus celebrat, instituens, iram Dei in misericordiam convertere promeruit. V. , Romae Via Salaria milliario duodecimo natale S. Anthimi. D., Romae S. Anthimi. Viennae Mamerti episcopi: qui ob imminentem cladem solemnes (0911A)ante Ascensionem Domini Letanias instituit. T. L., Eodem die Romae via Salaria passio SS. Achillis, Serapionis, Januarii. A. L., Et S. Gengulfi martyris. A. T., Ipso die depositio S. Maioli abbatis.

12. --IV IDUS. Romae SS. Nerei et Achillei. Et (0912A)S. P. N. Epiphanii episcopi Cypri. Et Romae S. Pancratii: qui cum esset annorum quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis detruncatione complevit. T., Eodem die natale S. Rictrudis.(0913B) 13. -- III IDUS. Dedicatio S. Mariae ad Martyres. Eodem die S. Servatii. Florus in A. T. L., Trajecto Portu natale S. Servatii episcopi. Hic dum ad B. Petri apostolorum principis sepulcrum pro ereptione populi Galliarum Domino supplicaret, ne ab Hunnis vastarentur, ab ipso apostolo, ut fertur, accepit responsum in visu et ipsum cito corpore migraturum, et nullam Galliarum urbem praeter Metensium, propter pignora B. Stephani Martyris ibi recondita, liberandam.

In Palaestina Taraco, Probi et Andronici ( Hactenus A.), qui sub Maximo praeside post plura tormenta in amphitheatrum projecti, cum a bestiis non laederentur, gladiis sunt deputati. (0913C)Idem, ut videtur, sed in solo T.: Ipso die passio S. Mucii presbyteri: qui passus est in Amphipoli civitate, sub Laodicio et Maximo proconsulibus. Qui jussus est primo suspendi et exungulari pene usque (0914B)ad ossa: deinde missus est in caminum ignis ardentis: inde virtute Domini illaesus exiens, sub duas rotas mittitur, ut volventes dividerent membra ejus: quibus solutis, novissime gladio traditus est.

14. --II IDUS. Sancti Patris nostri Pachomii, qui cum esset factis apostolicae gratiae insignis, fundatorque Aegypti coenobiorum, scripsit monasteriorum regulas, quas angelo dictante didicerat: simul et de tempore Paschali. Ipso die in Syria natalis Victoris et Coronae sub Antonino imperatore, duce Alexandriae Sebastiano. ( Hactenus A.) Erat autem Victor miles a Cilicia, cui Sebastianus in confessione fidei confringi digitos et velli jussit a cute. Deinde illum jussit in caminum ignis mitti, ubi triduo permanens non est laesus. Deinde venenum bibere jussus, (0914C)non est mortuus, sed veneficum potius ad fidem convertit. Deinde jussum est nervos corporis ipsius tolli: deinde oleum bulliens mitti in pudendis ejus. Post haec jussit ardentes lampades suspenso ad (0915C)latera applicari. Post hoc acetum et calcem simul misceri et dari ei in ore: deinde oculos erui: deinde triduo jussum capite suspendi, et dum adhuc spiraret, jussit eum excoriari. Tunc Corona, cum esset uxor cujusdam militis, coepit beatificare S. Victorem pro gloria martyrii. Id dum faceret vidit duas coronas de coelo lapsas, unam Victori et alteram sibi missam. Cumque et hoc cunctis audientibus protestaretur, tenta est a judice, et jussum est duas arbores palmae curvari ad invicem, et canabinis funibus ligari Coronam in utraque manu et pede utroque, et sic arbores dimitti. Quod dum fieret, divisa est Corona in duas partes: erat autem annorum sedecim. Tunc quoque Victor decollatus, et ipse victoriae perennis triumphum promeruit.(0915D) V. , Eodem die S. Bonifacii in Apennino. B., In (0916C)Mediolano Victoris, Felicis, Rustici. Et natale sanctorum quadringentorum quatuor martyrum qui cum S. Cyrio passi sunt. 15. --IDIBUS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Apud Lampsacum passio SS. Petri, Pauli, Andreae, et Dionysiae virginis: quorum Petrus post diversa tormenta gladio est percussus, Andreas et Paulus lapidibus obruti, Dionysia gladio deputata. B. solum locum et nomina habet.

D., Natale sanctorum confessorum, Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indaletii, Cecilii, Esicii, Euphrasii. B., In Sirmio Timothei, et alibi septem virginum. In Sardinia Simplicii. B. V. A. T. L., In Portu Romano natale SS. Praestabilis, Felicis, Victoris, Cirici, Januarii, Geruli. Ex his Victor est in solo V. Gerulus in solo B. Ciricus in V. et L. Sed in hoc ultimus: qui in B. Cyrinus dicitur.(0916D) 16. -- XVII KAL. Junii. Vacat Baeda. (0917B)D., Apud Isauriam Aquilini et Victoriani: addunt T. et L., quorum gesta in praefato loco habentur: quae alio fortasse spectabant. V., In civitate Piceni Auximo Florentii, Diocletiani. Et S. Peregrini episcopi. A. T. L., In civitate Piceno natale S. Florentii. In Autissiodorensi passio S. Peregrini, primi ipsius civitatis episcopi. B., In Caesarea natale SS. Aquilini, Victorini, Paulini. In civitate Epheso Mangenis, Gaianis, Jovini. In Autissiodoro passio Peregrini episcopi. Et depositio Fidoli presbyteri.(0918B) 17. -- XVI KAL. Vacat Baeda. D., In Tuscia Torpetis martyris sub Nerone principe. V., Natale S. Syri confessoris. Et depositio Liberii episcopi. B. A. T. L., Romae Via Salaria veteri sancti Paterni ac Primi et Liberii episcopi. B., Gallicori episcopi. In Alexandria Victoris, Basilii. B. A. T. L, Nividuno natale Eracli et Paulini [ B., Pauli]. B., Minerii, Aquilini, Arthemii.(0919B) 18. -- XV KAL. Vacat Baeda. D., Apud Aegyptum Dioscori lectoris: addunt L. et T., qui pro Christi nomine multa sustinuit tormenta. L., Romae passio Joannis episcopi. V., In Alexandria Patamonis presbyteri, Ortasii presbyteri, Serapionis. A. T., In Alexandria natale S. Hortasii presbyteri et Maximi, alias Maximae. B., In Alexandria Partomi presbyteri, Serapionis presbyteri. Et S. Martini papae. In Aegypto Dioscori lectoris, qui multa passus est. In Constantinopoli Dativi, Luciosi, Marciani. Et alibi natale SS. Casii et Victoris.

19. --XIV KAL. Romae natale S. Potentianae ( sic ) virginis. (0920B)Addit Florus in A. T. L., Romae natale Caloceri et Partheni ( Hucusque V. ), eunuchorum: sub Decio imperatore: qui pro eo, quod idolis sacrificare noluerunt, occisi sunt: paulo plenius Rabanus et B. A., Atrebatae depositio S. Hadulfi episcopi. Et depositio S. Dunstanni archiepiscopi. L., Eodem die in basilica S. Quintini adventus reliquiarum SS. Firmini, Fusciani, Victorici, Gentiani, Acii, Acioli, Honerati, Walerici, item Firmini. B., In Alexandria natale S. Areni diaconi. D., Et Pudentis discipuli apostolorum.(0921B) 20. -- XIII KAL. Vacat Baeda. V. , In Africa Victi, Maurellae, Quinti, Primoli, Salustii, Fortunati. B., In Africa natale sanctarum Victuriae, Marcellosae, Falsae. Et alibi depositio Vallesii et Faustuli episcopi. D., Romae via Salaria S. Basillae virginis et martyris. B. A. T. L., Romae natale S. Basilissae et Aurei [ L. om. et Aurei.] In Gallia Nemanso civitate, Blandii. T., Bautlii. B., Bauddi. L., Bautii martyris. A. T. L., Cum sociis suis. 21. --XII KAL. Vacat Baeda. Florus in T. et L., In territorio Heburrensi passio (0921C)S. Mantii, qui passus est a Judaeis, quem ob Filii Dei confessionem extensum funium vinculis, plagarum ictibus verberabant. Postmodum totum (0922B)corpus arctissimis vinculis alligaverunt tantisque corpus vulneribus affecerunt, ut membra vermibus pascerent. Hisce adjiciunt ut ab ortu solis usque ad occasum exercendi causa rursus in graviorem culturam poenalis numerus adderetur: sed istis omnibus invictus, Deo spiritum reddidit. V. , Romae Basilissae, Aurei, Gervasii et Protasii. D., Mauritania, Timothei presbyteri et Eutycii diaconi. B., In Africa natale SS. Victi, Marcellae, Quinti, Primuli, Salutii, Fortunati. In Britannia natale Timothei diaconi. In Autisiodoro depositio B. Vatis presbyteri. A. T. L., In Mauritania (0922C)natale SS. Polientici diaconi, Timothei et Victi, qui in una die meruerunt coronari.(0923B) 22. -- XI KAL. In Africa Casti et Emylii: qui per ignem passionis martyrium consummaverunt. Scripsit hoc Cyprianus in libro de Lapsis. B., Romae nat. SS. Faustini, Timothei, Venusti. In Corsica insula passio S. Juliae. In Autisiodoro depositio S. Elenae virginis.

23. --X KAL. Vacat Baeda. Florus in T. L., In Africa passio Juliani martyris. Et in Vienna depositio S. Desiderii episcopi: qui jussu Theodorici regis et Brunechildis reginae primo est lapidatus: et cum jam vitam exhalaret, fuste in collum percussus, et sic interemptus est. (0924B)D., Romae Gaii papae et aliorum ducentorum quinquaginta. Lugduno Epipodii. V., Vienna passio S. Desiderii martyris, Quinti Lucii, Januarii. A., Natale S. Julii martyris Et Desiderii episcopi. B., In Africa Quinti, Lucii. Bienna passio S. Desiderii episcopi et martyris. In Hispaniis nat. SS. Epictiti, Aptoni, Basilii episcopi.

24. --IX KAL. Vacat Baeda. D., Manahen Herodis collactanei, Antiochiae quiescentis. B. V., In Portu Romano natale S. Vincentii. In Syria Zoili, Saturi. B., Timii, Saturnini. B. A. T. L., In Gallia civitate Nannetis passio SS. Rogatiani et Donatiani germanorum martyrum. B., In Africa natale SS. Fortunati et aliorum trium.

25. --VIII KAL. Romae natale S. Urbani papae (0925B)et confessoris, cujus doctrina multi martyrio coronati sunt. Addit V. et S., Maronis. B., Mediolano depositio Dionysii episcopi, Polegrati, et aliorum quatuor coronatorum. Alibi Trecas S. Marcellini episcopi. Trecas Leonis martyris.

26. --VII KAL. In Britannia depositio S. Augustini (0926B)primi Anglorum episcopi. B. A. T. L., In Antissiodoro passio S. Prisci martyris cum sociis suis, innumera multitudine. V., Et S. Prisci. B., In Africa Rufini et Valeriae. D., Et Athenis Quadrati discipuli apostolorum. Romae Symmitrii, et aliorum viginti duorum martyrum.(0927B) 27. -- VI KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Passio S. Julii, qui sub Maximo praeside capitis amputatione complevit martyrium. V. T. L., In Alexandria Aquilini [ B., Aquili] presbyteri, Evangelii et aliorum quatuordecim. A. T. L., In Africa SS. Martialis et Litiani [ L., Luciani]. A. T., Romae natale S. Castuli. A., In Pago Atrebatensi translatio corporis S. Ragnulfi martyris. B., In Tomis Heliae, Luciani, Eutrici episcopi. D., Moesia civitate Dorosterensi Julii martyris.

28. --V KAL. Parisius Germani confessoris. (0928B)Florus addit in T. et L., Qui tantae virtutis fuit, ut sicut in Gestis ejus legitur, causas infirmitatum hoc esset sancto viro curare quod et tangere. Vel, quod habetur in A.: Qui beatus ejusdem urbis episcopus, quantae sanctitatis, quantique meriti fuerit, quibus etiam claruerit miraculis, Fortunatus episcopus veraci stylo digessit. Ipso die depositio S. Joannis papae: quem, quia orthodoxus erat, et a Justino imperatore orthodoxo Constantinopolim veniens gloriose susceptus erat, Theodoricus rex Arianus revertentem in Ravennam, (0929B)in custodia tentum ad mortem usque cum aliis aeque catholicis perduxit. Hujus meminit S. Gregorius in libro Dialogorum: cujus corpus translatum de Ravenna sepultum est in basilica S. Petri V Kalendas Julii, Olybrio consule.

Deest character temporis in V. et L., solius diei in T.

B., In Sardinia Emilii, Felicis, Priami, Luciani.

29. --IV KAL. In Treviris Maximini episcopi et confessoris. Addit Florus in A. T. L., Qui magnus advocatus populo suo magnis se virtutibus declaravit. Et primo loco: Apud Caesaream passio S. Cyrilli ( hucusque (0930B)L. ), qui ob Christi fidem mortis detrimenta libere suscepit.

B. T., Romae natalis S. Restituti. B., Et natale septem germanorum. V., Roma via Aurelia Restitutae: septem germanorum: et dedicatio S. Clementis. B., In Africa nat. SS. Primi, Accidiae, Passimoni, et aliorum quinquaginta trium. In Caesarea Cappadociae nat. S. Cyrilli, Primoli, et Venusti.

30. --III KAL. Vacat Baeda. D., Via Aurelia in coemeterio Felicis papae. Turribus Sardiniae Gabini et Crispuli. B., In Sardinia natale SS. Gabini, Crispoli. V., Antiochia Palatini, qui multa tormenta passus est. Gavisii, Scrispuli. A. T., Romae SS. Processi et Martiniani. A. T. L., In Aquileia natale SS. Cantii, (0931A)Cantiani [ L. om. Cantiani], Proti et Chrysogoni. B. T. L., In Antiochia passio SS. Sici, Palatini, Eutymii [ E. om. Eutymii]. T., qui et multis afflicti sunt tormentis. B., Qui multa tormenta passi sunt.

31. --II KAL. Romae [ V. om. Romae] Petronillae virginis. (0932A)Addit T. et L., filiae B. Petri apostoli. V. D., Romae via Aurelia Processi et Martiniani. A. T., In Antiochia natale S. Paulini, Isici et Justi. B., In Antiochia Paulini et Isici. In civitate Gerunda natale SS. Germani, Victuri, Silvani. In civitate Sista Donatiani. JUNIUS. 1. --KALENDIS. Natalis Nicomedis martyris.(0931C) B., Romae dedicatio basilicae S. Nicomedis. M. T., Et Reveriani martyrum. V., Thessalonica Luciae virginis et Aucegae reginae barbarorum. A. T. B., Vienna depositio S. Claudii episcopi. A. (0931D)T., Romae natalis S. Exuperantii. L., In Vienna SS. Elladii et Claudii episcoporum. B. In Africa Crispini, Joventi, Cyriaci.

2. --IV NONAS. Romae Marcellini presbyteri et (0932C)Petri exorcistae: qui multos in carcere ad fidem erudientes, post dira vincula et plurima tormenta decollati sunt, sub judice Sereno: et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis (0932D)ferri in coelum: et poenitentiam agens, sub Julio papa baptizatus est in senectute sua, nomine Dorotheus. Ipso die in Lugduno S. Blandinae, cum quadraginta (0933B)septem martyribus: cui a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur: quae et secundo die (0933C)pulsata cruciatibus non superatur. Tertio quoque die religata ad stipitem, atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet attingere, rursum revocata ad carcerem; quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio jugulatur. Tunc et Ponticus [ L., Pontius] puer annorum quindecim, per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus, et materna ejus cohortatione roboratus, ante illam martyrium consummavit sub (0934B)Antonino Vero. Scriptum in Historia ecclesiastica, libro quinto. V. , Eodem die S. Erasmi episcopi et confessoris.(0934C) 3. -- III NONAS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Aurelianis vico Magduno depositio S. Liphardi presbyteri: qui tantae abstinentiae fuit ut uncia hordeacei panis manibus propriis compositi, et ad diem tertium, in bibitione aqua solummodo parcissime uteretur. T., Hic maximis pollens meritis, in sublimi coelestium agminum chorum animae Theodomiri, quondam Miciacensis abbatis vidit occurrere, et cum gaudio ad coelum canendo usque deferre. Scriptum in Gestis ejus. (0935A)D., Aretio Tusciae martyrum Pergentini et Laurentini. Campania Erasmi episcopi et martyris. V., (0935B)Romae natale SS. Marcelli, Donati, Gagi, Januarii, Victoriae T., omisso Gago pro Victoria habet nomen Urbani. A. T. L., In Africa natale S. Quirini et Laurentii. B., Romae Marcelli, Saturnini, Urbani, Felicis, Veneriae. Et alibi Silvani cum aliis octoginta duobus. In Aureliano depositio S. Liphardi presbyteri.

4. --II NONAS. Vacat Baeda. D., Illyricum civitate Sissia Quirini episcopi et martyris. B. V. T. L., Romae in coemeterio ad Catacumbas via Appia milliario quarto natale SS. Picti, Aretii, Datiani. A. T. L., Nividuno natale S. Saturninae, Zotici et Euticii. Deest in L. locus agonis. B., In Cilicia nat. SS. Expergenti, Philippi, Juliae, Saturnini. In Salaria civitate, Rustili cum aliis duobus.

5. --NONIS. Vacat Baeda. Annis ab hujus Baedae morte viginti. S. Bonifacii archiepiscopi in Fresonis martyrii passio peracta (0936A)est, et Eobanci episcopi [ B. coepiscopi] ejus cum aliis servis Dei sociis eorum: ita D. et V. Similiter (0936B)fere B.: In Frisonis passio SS. Boniphatii archiepiscopi et Eobanchi presbyteri ejus cum aliis servis Dei duodecim. Deinde addit: Romae Feliculae et Felicitatis. In Aegypto Marciani, Nigandri et Apollini. In Africa Evasi et Privati. A., Pulsa [ Imo Fulda] monasterio S. Bonifacii archiepiscopi, qui Fresonibus verbum Dei annuntians martyrio coronatus est. T., omisso loco, addit: Eodem die Eobanci episcopi cum aliis servis Dei. L., In Fresoniis natale S. Bonifacii archiepiscopi, qui Fresonibus verbum Dei annuntians martyrio coronatus est. Eodem die passio Eobanci ejus coepiscopi cum aliis servis Dei sociis eorum. Martyrol. Rabani: Nonis Junii Bonifacii archiepiscopi, cujus in Fresonis martyrii passio peracta est: et Eobani coepiscopi ejus cum servis Dei Wintrunge et Walthere, Scirbalde et Bosan, Hamunde et Aethelhere, Wancare, et Guandacare, Willehere et Hadovolfe. Porro quomodo Rabanus ista suo inseruit Martyrologio, propter sacri corporis in Fuldensi ecclesia tumulationem et miraculorum (0937B)celebritatem: ita videtur memoria ejusdem S. martyris totis Galliis gratiosissimi, ob regium diadema a Merovingicis in Pippinum ejusque successores translatum, statim ascriptum fuisse antiquissimis omnibus Gallicanarum Ecclesiarum fastis, ipsisque Baedae necdum aucti exemplaribus, sub ea verborum diversitate, quam exhibent codices praenotati: unde factum sit ut in V. et D., alias nihil nisi Baedae textum commune habentibus, eadem inveniatur formula, et in D. ipsa sic scripta quasi Baeda fuisset. An autem harum aliqua Flori sit et quae, divinare non praesumimus.(0937C) 6. -- VIII IDUS. Vacat Baeda. D., Philippi diaconi de septem. Apud Caesaream Cappadociae Liciniani. B. V., In Africa natale Itali, Zotici. B., Et Tali. V., Et Interamnae translatio corporis. B., Proculi martyris. B., Et depositio Caerati (0938B)episcopi. B. A. T. L., Nividuno natale SS. Amantii, Lucii, Gratianopoli [ A. T. L. om. Gratianopoli] Alexandri. T. L., Gandavo depositio S. Guduali episcopi et confessoris. T., Eodem die in Alexandria passio Philippi et depositio Claudii episcopi. L., Passio Philippi Alexandrini episcopi.

T., Primo loco translatio sanctarum virginum et martyrum Christi Honoratae atque Florinae; insuper et multarum reliquiarum a Colonia Agrippina ad civitatem Tornacum: inter quas reliquiae de sacratissimo corpore eximiae virginis et martyris Ursulae: quae in illo nominatissimo virginum undecim millium (0938C)consortio principatum tenuit, totiusque collegii dux ad Christum effulsit. Translatae sunt et reconditae in ecclesia S. Martini Tornacensis in suburbio civitatis, quod actum esse constat clementia divinae misericordiae anno Verbi incarnati MCLXX.(0939A) 7. -- VII IDUS. Vacat Baeda. D., Constantinopoli Pauli episcopi. V. A. T. L., in Byzantio, quae est Constantinopolis, natale SS. Pauli, Fortunati. L., Primosi. A. T. L., Et Achaici monachi. V., Et Luciani martyrum. Ast. A. T. B., In Caesarea Cappadociae passio S. Juliani martyris. B., Et alibi Pauli, Fortunati, et Macharii monachi. L., Et passio Luciani Caesariensis. B., In Africa Victuri, Evasi, Privatae.(0940A) 8. -- VI IDUS. Suessionis S. Medardi confessoris. Florus addit in A. T. L., Et episcopi de cujus ore visa est columba exisse nive candidior, cum praesentem terminaret vitam.

B., Et Licinii episcopi et confessoris. V. B., Romae natale SS. Naboris, et Nazarii. T., Eodem die S. Gildardi episcopi et confessoris. L., Et S. Gildardi Rothomagensis archiepiscopi. T., Et translatio (0941B)S. Audomari episcopi secunda. B., In Sardinia natale Salustiani.

9. --V IDUS JUNII. Natale SS. Primi et Feliciani martyrum. Adjectum erat postea ad ms. D., In Cilinio monte; (0941C)in A vero, in monte Caelio Romae. Additur in B., Et Vincentii mart.; in L. autem, Romae via Numentana.

Florus in A. T., Aginno passio S. Vincentii martyris, qui leviticae stolae candore micans, pro amore Christi martyrium adeptus, magnis saepissime virtutibus fulget.(0942B)

V. , alibi Januarii, Alexandri. B., Romae passio sanctorum militum numero XV. In Alexandria Maximi presbyteri, Amandi et Januarii. 10. --IV IDUS. Vacat Baeda. D., Romae via Aurelia Basilidis, Tripodis et aliorum. (0942C)B., Romae militum Basilidis, Rogati, Martiani et aliorum viginti. V., Romae via Aurelia milliario decimo tertio, Basilii, Aurisii, Rogati, Januarii. L., Romae via Aurelia passio SS. Rogati, Januarii cum sociis tredecim. A. T., Romae natale Basilidis, Rogati et Victoris. T. B., In Nicomedia natale S. Zachariae. B., In Autissiodoro depositio Censuri episcopi.(0943B) 11. -- III IDUS. Barnabae apostoli. Florus in A. praesignat In India, et tum ibi tum in T. ac L. subjungit: Qui pretium agri sui ante pedes apostolorum attulit, ac deinde cum Paulo gentium apostolus ordinatus est ( Hactenus L.) Sed postea propter Joannem discipulum, qui et Marcus vocabatur, separatus a Paulo, nihilominus evangelicae praedicationis injunctum sibi opus exercuit.

D., Et Sosthenis discipuli Pauli. V., Romae natale S. Basillae. Et natale S. Crispili et Onufrii. B., In Aquileia Emeriti, Hereti, Victuriani. Romae depositio S. (0944B)Babillae. Et SS. Crispuli et Restituti. Alibi natale SS. Naboris et Felicis. Et S. Onuphrii.

12. --II IDUS, Natale SS. Basilidis, Cirini, Naboris et Nazarii. Addit V, et C., Tripodis et Magdalis. L., praesignat Romae. D., primo loco, et eodem quo caetera Baedae charactere, sic habebat: Mediolani Nazarii et Celsi pueri inventio: quod non audemus admittere ex uno solo ms. tanquam Baedae. A., Et translatio S. Leodegarii episcopi et S. Odulfi confessoris. B., alibi, Zabini, Aurelii, Secundae.(0945B) 13. -- IDIBUS. In Africa natale SS. Luciani, Fortunati et Crescentiani, Romae S. Feliculae. V. B. C. primis addunt ultimo nomen Teclae. D. omnes omisit eorumque loco ex sequenti die habet Helizaeum prophetam. T., Gandavo castro elevatio corporis S. Landualdi confessoris. 14. --XVIII KAL. JULII. Helizaei prophetae Aurelianis civitate translatio corporis S. Aniani episcopi et confessoris. In D. scribitur natalis; in V. B. C. interponitur Et Feliculae, nomen ex die praecedenti perperam repetitum.

Florus in A. T. L., In pago Suessionis passio SS. Valerii et Rufi [ L., Rufini] martyrum: qui (ut prosequitur (0945C)L. solum, Floro nihilominus imputandum (0946B)subjungens elogium) tempore Diocletiani et Maximiani Roma egressi et Gallias aggressi a Rictiovaro praefecto comprehensi, catenis ac carceri mancipati, equuleis suspensi, plumbatis caesi, tanta poenarum sunt acerbitate afflicti, ut totam corporis speciem unum vulnus obduceret, et carne defluente secreta viscerum panderentur. Sicque iterum in carcerem missi et ibidem ab angelo Domini confortati, ad ultimum gladio jugulantur.

In T. additur et liberatio ipsius civitatis a Wandalis. A. T. B., In Aquileia natale S. Proti. B., In Gallia Suessionis civitate passio SS. Rufini et Valerii martyrum.

15. --XVII KAL. Natale S. Viti martyris. (0946C)Addit V. et C. Modesti et Crescentiae. (0947B)Plenius Florus in A. T. L.: In Sicilia natale sanctorum martyrum Viti pueri, et Modesti senis atque Crescentiae [ A. et L. om. Crescentiae], qui sub Diocletiano et Maximiano variis sunt pro nomine Christi poenis afflicti et passionibus coronati. T. et L. (sed hoc locum omittit), Apud Crispinum natale S. Landolini confessoris et sacerdotis. B., In Aquileia Cantiani, Clementis. In Lucania Candidi, Proti, Grisogoni.

16. --XVI KAL. Ferreoli presbyteri et Ferrutionis (0947C)diaconi, qui sub Claudio judice ad trochleas extenti et flagellati, deinde in carcerem reclusi, et mane amputatis linguis praedicabant verbum Dei. Post haec subulae triginta utrisque infixae in manibus et pedibus, et pectore ad ultimum gladio feriuntur. A. T. L. praesignant in civitate Visionensi. C., Ubisoncensi. B., Vindocinense.

Florus in A. et T., In Nicomedia civitate passio S. Adriani et comitum ejus qui passi fuerunt sub Maximiano imperatore. Hi enim, cum cogniti essent Christiani, jussi sunt ab imperatore extendi, acriterque fustibus caedi: ac deinde susceptos in carcerem, (0948B)jussit incudem aeneam pedibus eorum supponi, sicque eos abscindere, tibiasque eorum confringere donec deficerent.

Idem in T. primo loco: Apud Antiochiam passio S. Cyrici et Iulittae matris ejus: quorum prior post dira verbera, etiam calcem cum aceto et sinapi in os accepit: deinde pariter clavis confixi, evulsis oculis in carcerem trusi sunt. Post haec decalvati et excoriati super carbones in lecto aeneo assati sunt. Qui (0948C)regnante Alexandro, sub praeside Alexandro, martyrii sui cursum obtruncatione capitis impleverunt. Passi sunt autem cum eis et alii quadringenti quadraginta quatuor.

Quae sic breviter et ultimo loco habes in A.: Et natale Cyrici et Iulittae matris ejus cum quadringentis quatuor martyribus. In V. simplex fit, Quirici et lulittae matris ejus mentio. L. et B. eos In Antiochia praesignant. B., In civitate Nannetis natale S. Similini. In Africa natale SS. Diogenis, Valerii, Martiae.

17. --XV KAL. Aurelianis civitate depositio S. Aviti presbyteri et confessoris. (0949B)Florus in A. T. L. addit: Cujus vitae descriptio inter caetera virtutum suarum miracula astipulatur mortuum suscitasse. Non satis tamen constat primum esse Baedae: nam sic legitur in V. et C.: Romae Cyriaci, Blasti, Nicandri, Diogenis, Aviti presbyteri; et in A. T. L. haec de Avito ultimum locum tenent, praeterquam solent ea quae vere sunt Baedae. Praemittitur autem in T. ac L.: Romae ad septem columnas passio SS. Quiriaci, Blasti, et Diogenis; in A.: Romae natale S. Quiriaci; ac deinde omnia tria mss. pergunt pariter. Alexandria passio SS. Dioscori et Marini martyrum. Aurelianis, etc. B., Romae nat. SS. Nicandri et Alexandri, Dorostoli, Alexandri, Dioscori et Marini Martyrum. Et S. Bartholomaei apostoli. Et S. Heliae prophetae.(0950B) 18. -- XIV KAL. Romae SS. martyrum Marci et Marcelliani. Addit Florus in A. T. L.: Qui monitis B. Sebastiani in fide Christi solidati, sub praefecto Fabiano ad stipitem ligati, in pedibus aquuleos acceperunt: ubi una die et nocte in psalmis et hymnis perseverantes, ambo lanceis per latera verberati sunt, talique martyrio ad coelestia regna migraverunt. ( Hactenus A.) Scriptum in gestis B. Sebastiani. V. et C. addunt: Cyriaci Thomae apostoli [C. om. apostoli] et Pauli. B., Ravennae natale SS. Felicis, Emilii, Crispini. In Alexandria natale S. Marinae.

19. --XIII KAL. Sanctorum Gervasii et Protasii in Mediolano. (0951B)Additur in A. T. L., fortassis a Floro: Quos Nero imperator post varia tormenta Amilium praefectum interficere jussit. Quorum sepulcra Ambrosius Domino revelante reperit, et ita incorrupta eorum corpora, ac si eodem die fuissent interempti: quae cum in urbem introducerentur, quidam diu caecus feretri tactu lumen recepit. Addunt V. et C.: sanctorum Nazarii et Celsi pueri; in mss. autem A. et T. Celsi pueri nomen duobus prioribus jungitur. B., Romae Hyppoliti, Honorii, Petri, Valeriae, Marcellini, Vitalis.

20. --XII KAL. Vacat Baeda. D., Romae Novati, fratris Timothei presbyteri: qui ab apostolis eruditi sunt. B., In civitate Tomis natale SS. Pauli, Cyriaci, Felicianae, Felicis, Emilii. Eodem die passio SS. Crispini et Vitalis martyrum. (0952B)V. C., In Tomis civitate Pauli, Cyriaci, Paulae, Feliciae, Vitalis, Crispini A. T., In civitate Tomis passio S. Crispini martyris Emili et S. Felicis. L., In civitate Tomis passio Cyriaci, Feliciani, Emili et Felicis.

21. --XI KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., In Caesarea Palaestinae, depositio S. Eusebii confessoris, qui Scripturis divinis studiosissimus et bibliothecae divinae cum Pamphilo martyre diligentissimus investigator fuit.

D., Syracusis Rufini. Romae Demetriae virginis. V. C., Saturnini, Quiriaci, Apollinaris, Januariae [ V. om. Apollinaris, Januariae], Rufini et Marciae. A. T., In Africa natale SS. Saturnini et Quiriaci. B., In Africa Saturnini. In Caesarea depositio Eusebii episcopi. Ipso die in Moguntia S. Albini martyris. In Sicilia civitate Rufini et Martiae. Item in Africa Quiriaci et Apollinaris.(0953B) 22. -- X KAL. In Britannia S. Albani martyris. Additur in A.: cum aliis octingentis octoginta octo. Qui tempore Diocletiani imperatoris in Verolamio civitate, post verbera et tormenta acerba capite plexus est: sed illo in terram cadente, oculi ejus qui eum percussit pariter ceciderunt. ( Hactenus A). Passus est cum illo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire jussus noluerit: divino utique perterritus miraculo, quia viderat beatum martyrem sibi, dum (0953C)ad coronam martyrii properaret, alveum amnis interpositi orando transmeabilem reddidisse. Addunt V. et C.: Et cum eo alii numero octingenti octoginta novem positi in Cathalacum: quorum nomina scripta sunt in libro vitae. Ast B. praemittit: In Alexandria civitate natale S. Rufi; et natale S. Jacobi apostoli, et natale sanctorum mille quadringenti octoginta. ( Hactenus L. ). B., In civitate Nola natale S. Paulini episcopi.

Florus in A. T. L., Eodem die Nolano ( deest locus in A.), depositio S. Paulini episcopi et confessoris, qui valde dives et locuples ad verbum Domini vendidit (0954B)omnia quae habebat et dedit pauperibus: deinde episcopus factus tantum virtute multiplicata in gratiarum charismata resplenduit, ut in obitu suo S. Martinum et S. Januarium episcopum Italicum, priusquam spiritum redderet, corporeis oculis contemplaretur: prius enim eo de hoc mundo migraverunt.

23. --IX KAL. S. Ediltrudae [ V. et C., Elidrudae] virginis et reginae in Britannia: cujus (0954C)corpus cum undecim annis esset sepultum, incorruptum inventum est. Et vigilia S. Joannis Baptistae. B., In Nicomedia passio sanctarum virginum Pistis, Helpis, et Agapae matris earum, Capitonis et aliorum septuaginta et octo.

24. --VIII KAL. Nativitas Praecursoris Domini. Florus in A. T. L., Eodem die Augusta Veromanduorum in fluvio Somenae, inventio ab Eusebia corporis B. Quintini martyris, insigniter probati. [ Pergit T.] Nam eadem matrona, angelo revelante, ad (0955B)pagum et locum fluminis, ubi ipsum corpus annis quinquaginta quinque jacuerat, pervenit, praeconata oratione: ad se ventum nimio candore et odore fragranti nulla macula corruptum suscepit: volensque cum Vermandis oppido sepelire, tantam sui ponderis gravitudinem dedit, ut de loco, quem suo consecraverat sanguine, moveri ulterius non posset. Inventrici vero suae pro beneficiis exhibitis lumen amissum; et omnibus, quos eadem hora illic contigit venire, pristina est reddita sanitas.

B. C. V., Romae SS. Sisti, Luceiae. B. C., cum (0955C)aliis viginti duobus. A. T. L. B., Augustoduno depositio S. Simplicii episcopi et confessoris.

25. --VII KAL. Vacat Baeda. D., Pyrrhiberoa Sosipatris, discipuli Pauli apostoli. C. V., Lamptani, Salunicae [ C., Lalunicae], Luceiae virginis et Accegae regis [ V., Accegae Rinae]. L., Natale S. Lucae virginis et Aucei regis cum aliis novem. A. et T., In Thessalonica civitate natale S. (0956B)Luciae virginis. Et natale S. Agapiti. A., Et S. Amantii episcopi. Translatio Eligii et Vindiciani primo loco. T., Eodem die S. Lietbuini episcopi et confessoris, et Aucei regis cum aliis octo B., In Thessalonica Lamptani et Bigitti. In Genelaico natale S. Amandi confessoris.

26. --VI KAL. Romae SS. Joannis et Pauli, quorum primus praepositus, secundus primicerius fuit Constantiae virginis filiae Constantini: qui postea sub Juliano martyrium capitis abscissione meruerunt, per Terentianum campiductorem: qui deinde Christianus factus est. Additur in T. et L. a Floro ut opinamur: Hic cum (0956C)quoddam idolum in quodam loco confregisset, in ejusdem idoli basi residens, et verbum divinum praedicans, ab incolis loci illius imbre lapidum obruitur, et sic martyrii gloria coronatur.

Idem in A. T. L., Ipso die apud Valentianas passio S. Salvii episcopi et martyris. T., qui pro nomine (0957B)Christi suos relinquens et Gallias aggrediens palmam martyrii adeptus est.

T. A., Ipso die nativitas S. Nicolai. B., In Alexandria Agathonis et Diogenis. C., In Africa Gaudentii, Felicis, Agapiti, Agathoni et Diogenis.

27. --V KAL. Vacat Baeda. D., Apud Galatiam beati Crescentis discipuli S. Pauli apostoli. V. C., Romae via Tiburtina milliario nono Crispi, Crispiniani, Felicis. Septem germanorum. B. quartum addit nomen Spinellae. A. T. L., (0958B)Romae Crispini [ L., Crispi] et Crispiniani. Eodem die passio S. Vigilii Tridentinae urbis episcopi. Et in Epheso ( locus abest ab A.) septem germanorum dormientium, nomina recenset T. Maximiani, Malci, Martiniani, Constantini. Dionysii, Joannis, Serapionis. T. L., Eodem die passio S. Hirenaei sociorumque ejus. B, In Hispaniis Crescentis, Juliani, Eugenii, Novatiani. In Insula via translatio S. Florentii.

28. --IV KAL. Vigilia apostolorum Petri et Pauli. Ipso die S. Leonis papae. (0959A)A. T. L., In Alexandria SS. Sereni et Theodori. B., In Africa Fabiani, Felicis, Venusti, Crescentii. (0959B)In Alexandria natale SS. Sereni et Theodori. Lugduno Galliae natale S. Erenaei cum aliis sex. 29. --III KAL. Romae natalis apostolorum Petri et Pauli. Addit Florus in T. et L., Qui jussu Neronis imperatoris Petrus crucifixione, Paulus capitis plexione (0960A)martyrio coronati sunt.

Longiora utriusque elogia ab etymo nominis initium (0960B)sumentia habentur in ms. V. quae omittimus: sicut et alia aliorum apostolorum, diebus cuique hic assignatis aut assignandis inscripta istis similia: tum quia ad Baedae aut Flori textus discernendos nihil faciunt, tum quia alibi obvia. B., Et natale S. Novatiani Martyris cum aliis nongentis septuaginta octo martyribus. C., Et aliorum DCCCCLXXVIII martyrum.(0961B) 30. -- II KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Lemovicas civitate depositio Martialis episcopi, qui fuit unus de septuaginta duobus. T. L., qui a Romana urbe a B. Petro in Gallias missus, in urbe Lemovicina praedicare exorsus est; eversisque simulacrorum ritibus, repleta (0962B)jam urbe Dei credulitate, migravit a saeculo.

A. T., Andegavis civitate translatio corporis Albini episcopi et confessoris. V., Commemoratio. C., Natale S. Pauli apostoli. C., Et natale SS., Timothei, Zotici, Pamfli. B., Lemovicas depositio S. Martialis episcopi et confessoris. Andegavis civitate translatio corporis S. Albini episcopi.

JULIUS. 1. --KALENDIS. Vacat Baeda.(0961D) Florus in A. T. L., Romae natale sanctarum virginum Fidei, Spei et Caritatis, et Sophiae matris ipsarum. Quarum prima, cum duodecim esset annorum, (0962D)jussu Adriani nimia caede mactata, mamillarum abscissione lacerata, craticulae superposita, in sartagine deposita, ad ultimum gladio punita est. Secunda quippe diu nervis contusa, in ignem projecta, (0963A)acriter torta ac caesa, et in aeneo vase pice resinaque pleno bullita, nec consumpta, ictu gladii interiit. Tertia autem equuleo suspensa, in fornacem missa, sed ab angelis protecta, postea sententiam decollationis suscepit. Mater vero ad monumenta (0963B)earum projecta, a somno suppressa, requievit in pace. Scriptum in gestis earum.

Vacat, quod rarissimum, supplem. D., nisi quod recenti manu inscriptum sit: Ecolesma Esparsi presbyteri et confessoris. V. C., Romae Gagi papae. Et sanctorum Luci virginis et Accegae regis cum aliis octo. V. C. B., Et in monte Hor depositio Aaron sacerdotis primi. A. Natale S. Gagii papae, (0964A)Karelifi confessoris, et octavae S. Joannis. T., eodem die S. Kerlefi, qui bonis actibus ac miraculolorum signis effulsit. Romae depositio Gagii papae. Et passio SS. Esici, Sereni et Victoris. L., Ipso die Remis S. Theodorici confessoris. B., Anisolae monasterio depositio S. Carilephi presbyteri. In Mesopotamia (0964B)Zeli cum aliis sex. Orionis cum aliis octo et aliorum CCLXXIV Augustoduno depositio Leontii episcopi et Quintiani confessoris.

2. --VI NONAS. Romae natale SS. Processi et Martiniani. Quae sic leguntur in A. B. T., Romae natale SS. Damasi et militum Processi et Martiniani. V. C. B. addit, Et depositio Melchiadis papae. A., Inventum est corpus S. Vedasti a Theodorico episcopo anno (0965A)ab Incarnatione Domini octingentesimo quinquagesimo secundo. B., Turonis depositio S. Monegundae virginis. L., Visitatio B. Mariae virginis.

Florus in A. T. L., Turonis S. Monegundis, quae duabus filiabus orbata, spreto viri consortio, ad Christum (0965B)convolavit; cujus amore in parva cellula se recludens ibidem magna enituit abstinentia et ante et post transitum multitudine miraculorum.

3. --V NONAS. Translatio S. Thomae apostoli in Edessa ex India. Addidit B., qui fuit passus in India XII Kal. Januarii. A. T. L., In Alexandria natale SS. Menelai, Ammonii [ L., Ammonis] et Cyrilli. B., In Alexandria Triponis, Menelai, Cyrilli, Juliani, Constantinopoli Eufemiae, Acaci, Demetrii.

4. --IV NONAS. Turonis translatio S. Martini confessoris, vel ordinatio episcopatus ejus, seu dedicatio basilicae ipsius. Florus in A. T. L., Romae natale Zoae, uxoris Nicostrati ( Hactenus L.), quae nimietate aegritudinis sex annis muta, et a B. Sebastiano curata, Christianissimaque (0965C)effecta: dum in natali apostolorum ad (0966A)confessionem B. Petri oraret, ab insidiantibus paganis arctatur duciturque ad patronum regionis Naumachium, et compellitur Martis statunculo, quod illic stabat, thuris guttam incendere. ( Hactenus A.) Illa haec deridens in custodia obscurissima mittitur: ubi (0966B)per quinque dies, nec lumen videns, nec cibum potumque accipiens, ab inclusore minabatur. Transitisque diebus sex jussa est a collo et capillis in arborem excelsam suspendi, et subter fumum ex sterquilinio adhiberi: in qua suspensa in confessione Domini emisit spiritum. Cujus corpus persecutores auferentes saxo ligaverunt, et Tiberis alveo immerserunt, dicentes: Ne Christiani id tollant, et faciant illam sibi deam. Scriptum in gestis B. Sebastiani. C. V., Et natale S. Lauriani martyris cujus caput in Spanis portatum est [ C. Hispalim portatum est], sed A. T. ac L., Bituricas civitate passio S. Lauriani martyris; cujus caput in Hispaniam portatum est. B., In Sirmia Sabbatiae Innocens cum aliis triginta. Betiricio civitate natale S. Lauriani episcopi et martyris.(0967C) 5. -- III NONAS. Vacat Baeda. D., Syria S. Donati martyris. Romae Zoae uxoris Nicostrati. C. V., In Sicilia Agathonis, Triphonis, Feratoris [Feratoris in solo C. ], Theodosii, Secundini. A. T. L., In Tomis civitate natale SS. Theodoti et Secundini. A. T., In Alexandria S. Arpotis. T. L. B., In Sicilia passio SS. Agathonis et Triphonis. B., In Tomis Stratoris, Theodori, Rodofiae, Secundini. In Alexandria Erpotis.

6. --II NONAS. Isaiae prophetae et octavae apostolorum. Florus in A. T. L., Romae passio S. Tranquillini, Patris [ A., Petris] Marci et Marcelliani: qui doctrinis B. Sebastiani Christianissimus effectus, dum (0968C)ad confessionem B. Pauli accessisset, perpessus insidias, tentus et a populo lapidatus, mortuus est, corpusque ejus Tiberino gurgiti mancipatum. Scriptum in gestis B. Sebastiani.

B., In Syria Zotici, Amandi, Arteris. Augustiduno depositio S. Leontii episcopi. In Alexandria Arthoti, Zeti. B. L., Et in Binga natale S. Goaris [ B. Gaoris] confessoris.

7. --NONIS. Vacat Baeda. C. B. V., In Alexandria Parthemii, Eraclii [ B., Apollonii], Publii cum aliis decem [ V., novem] et octo. A. T. L., In Alexandria natale SS. Apollonii [ L., Heraclei], Helei et Parmeni, hactenus A., cum aliis novemdecim. B., Et alibi Alexandri, Partiminii. (0969B)D., Alexandria S. Panteni. Romae, martyrum Nicostrati, Primi, Sesinii, Claudii commentariensis, Castorii, Victorini, Symphoriani, quos B. Sebastianus credere Christum docuit, et S. Polycarpus presbyter baptizavit. 8. --VIII IDUS. Natale Procopii in Palaestina, qui ab Scythopoli ductus Caesaream, ad primam responsionum ejus confidentiam irato Judice Flaviano, capite caesus est. B., Augusta Virmandorum inventio corporis S. Quintini martyris. Et alibi Agresti, Primuli. In Nicea Sostrati, Eradii.

9. --VII IDUS. In civitate Tyrae [ V. Torae. T. Thyro. L. Tiriae], natale SS. Anatholiae et Audacis (0970B)sub Decio imperatore; quorum Anatholia, cum multos in Piceno infirmos, lunaticos ac daemoniacos curasset; ducta est jubente Festiniano ad civitatem Tyrae, et diversis plagarum generibus vexata. Deinde cum serpente tota nocte inclusa, nihil laesa est: quin et ipsum ministrum, qui serpentem immiserat, nomine Audacem, mane a suo serpente devorandum eripuit, et ad Christi martyrium convertit. ( Hactenus A.) Nam ipse post hoc ob confessionem veritatis in custodiam datus, nec mora, capitali sententia coronatus est. Ipsa quoque Virgo Christi gladio transverberata est, cum staret extensis manibus in oratione; (0971B)ita ut per dextrum latus gladius missus, per sinistrum exiret. Quae passa est VII Idus Julii; sepulta autem mane a civibus Tyrensibus. Audax vero, qui ab Oriente erat, ab uxore sua et filiis illo translatus est. Eodem die depositio S. P. N. Ephrem. Florus in T. et L., In Aegypto passio Cyrilli episcopi: qui tempore Decii imperatoris, jubente Lucio Duce, primum in ignem projectus, cum illaesus exiret, postea capitali sententia est damnatus.

A., Sennis S. Eraclii episcopi et confessoris. B., Romae natale virginum Florianae, Faustinae.

10. --VI IDUS. Romae septem fratrum, filiorum (0972B)S. Felicitatis, id est Felicis, Philippi, Vitalis, Martialis, Alexandri, Silani et Januarii, sub praefecto urbis Publio, tempore Antonini principis. E quibus Januarius, post verbera virgarum et carcerem ac plumbatas, occisus est. Felix et Philippus fustibus mactati: Silanus praecipitio interemptus est: Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti. L. , Ipso die natale S. Etthonis episcopi et confessoris. V. C., Eodem die natale sanctarum virginum Rufinae, Secundae et Fortunatae [et Fortunatae deest in C.] 11. --IDUS. Depositio S. Benedicti abbatis. (0973A)Florus in A. T. L., Translatio corporis. T., Quo die praedictis partibus Romae Floriaco est perductus. A. T., Qui maximis elucens virtutibus regulam monachis et ordinem descripsit. Hujus Vitam beatus papa Gregorius stylo dilucidavit. In Armenia civitate Nicopoli passio SS. Januarii et Pelagiae: qui tanta (0973B)tormenta perpessi sunt, ut non solum ungulis, sed etiam testis corpora eorum usque in diem quartum laniata sint. B., In pagum Aurelianensem invectio corporis S. Benedicti abbatis et depositio ejusdem. L., Et in pago Pictavensi S. Salvini martyris. C. V. B., Romae natale SS. Leontii, Stephani, Mauritii. B. addit et Melitonis.

12. --IV IDUS. Vacat Baeda. D., Apud Aquileiam natale S. Hermagorae ipsius civitatis primi episcopi, discipuli S. Marci evangelistae. (0974A)C. V., In Aquilegia Fortunati. Agathae virginis. Naboris et Felicis. A. T., In Sicilia natale S. Naboris et S. Felicis. Lugduno Galliae depositio S. Vincentii episcopi. A., Ermagonae episcopi, et Fortunati diaconi. T. et L., In Aquileia passio Fortunati. L. B., In Mediolano natale Naboris, Felicis, Primitivi. B., In Aquileia natale SS. Fortunati et Armogeni, (0974B)Lugduno Galliae depositio S. Viventioli episcopi.

13. --III IDUS. Vacat Baeda. D., Esdrae et Joel prophetarum. Et apud Africam natale sanctorum confessorum Eugenii Carthaginensis episcopi, fide et virtutibus ac miraculis gloriosi, et universi cleri ejusdem Ecclesiae. B. C. V. A. T. L., In Alexandria SS. Serapionis, Melei [Melei . . . . . Nasei in solo B.], Attali, Zenonis, Nasei, Trophimi et Menei presbyteri: qui postremus deest in V. et C., ubi etiam non Trophimi sed Trophimae legitur; et in A. T. L. deest Attalus: Zeno etiam omittitur ab A. Addit L., Et in Roma depositio Anacleti episcopi.(0975B) 14. -- II IDUS. S. Phocae [ In A. T. L. Focati] episcopi Ponti: qui sub Trajano imperatore, praefecto Africano, carcerem, ungulas, ferrum, ignem etiam pro Christo superavit; cujus reliquiae in Basilica apostolorum in Gallia civitate Vienna habentur. A., Ipso die in villa quae dicitur Somnias depositio B. Vincentii: qui monitis B. Autberti pontificis mundum relinquens, in factis bonae conversationis se exercuit. L., Apud monasterium Sonegias dictum natale S. Vincentii abbatis; qui construxit locum Altimontis per angelum Domini. C. V., Gallia natale S. Justi episcopi et confessoris. B., Lugduno Galliae depositio S. Justi et Amati episcoporum.

15. --IDIBUS. Vacat Baeda. D. B., Cyrici et matris ejus. B., Julittae, quae in D. (0975C)scribuntur rubrica, quod toto in libello solum bis reperitur: eorumdem natale primo etiam loco in T. notatur. C. V. S., Cyrici, Philippi, Secundini, Marcialis, (0976B)et S. Jacobi episcopi Nisibis, qui in corpore multa signa fecit, et arcam Noe solus vidit in monte: nulli alii de iis qui cum eo perrexerant videre est permissum. T., Eodem die S. Florentii; et S. Jacobi episcopi, L., hunc praesignat in Armenia et pariter prosequitur, per quem Dominus multa signa fecit. B., In Alexandria natale SS. Philippi, Zenonis, Nasei et decem sororum. In Carthagine S. Catholini diaconi. Divisio prima [prima est in solo A.] apostolorum duodecim. T. addit ad praedicandum. A. sic prosequitur: quando ipse Dominus Jesus ante passionem suam misit eos ad praedicandum et evangelizandum regnum Dei, praecipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne intraveritis, etc.

Eodem die relatio S. Vedasti de Belvaco anno octingentesimo nonagesimo tertio Dominicae Incarnationis. Fuit autem apud praedictam urbem in ecclesia S. Stephani protomartyris annos duodecim, menses novem, dies viginti tres. Praedicta in die (0976C)capta est Hierusalem ab exercitu christianorum, et liberata de manu paganorum.

16. --XVII KAL. AUGUST. In Ostia natale S. Hilarini; (0977B)qui sub persecutione Juliani, cum nollet sacrificare, fustibus caesus martyrium sumpsit. C. V., In Antiochia Theodosii. Eustasii [Eustasii abest a V.], Dionysii. L., Ipso die SS. Monulfi et Gundulfi episcoporum. T., Eodem die adventus corporis S. Cassiani episcopi in basilica. Quintini martyris, signis et miraculorum virtutibus gloriose coruscantis. Et S. Bertini corpus transfertur et reconditur. B., In Caesarea natale SS. Pauli et Mammetis. Et natale sanctorum Valentinae, Theoni, Diocletis. 17. --XVI KAL. In Carthagine Scillidanorum, id est, Marcialis, Cithii [ D. Urii], Vesturii, Felicis, Aquilini, Lactantii, Januarii, Generosi [ A. Generosae], Vestae [ B. Vastae], Donatae et Secundae, sub Saturnino praefecto; qui post primam Christi confessionem in carcerem missi et in ligno crucifixi, in mari (0977C)gladio decollati sunt. (0978B)C. V., Antissiodoro Theodosii episcopi. V., Et S. Alexii in Ap . . . Et Marinae. A. T. L., Romae S. Alexis confessoris. B., Mediolano natale S. Marcelli. 18. --XV KAL. Natale S. Arnulfi confessoris. Addit Florus in A. T. L., Cujus vita maximae exstitit sanctitatis.

Notatur autem in A., In Galliis Silva Aquilina passio S. Arnulfi episcopi: in T. vero, Eodem die in Gallia civitate Metis depositio S. Arnulfi episcopi et confessoris: ast in L. non praenotato loco solus ei datur titulus martyris. C. V., Romae Symphorosae matris septem germanorum. B. addit nomina et elogium quae infra vide XII Kal. A., Sanctae Symphorosae cum septem filiis. B., In Ponto Amantiae civitate, Pontini, Filantii, Helianae virginis, Mariae virginis.

19. --XIV KAL. S. P. N. Arsenii, de quo in (0979B)Verbis seniorum refertur, quia propter redundationem lacrymarum tergendam sudarium semper in sinu vel in manu habuerit. C. V., Et alibi Rustici. V., Presbyteri et confessoris. B., Lugduno Galliae depositio Rustici episcopi et confessoris. In Alexandria Sisinni. In Spania natale S. Justi. 20. --XIII KAL. Vacat Baeda. D. Natale B. Joseph, qui cognominatus est Justus, quique cum B. Matthia, ut numerum duodecim impleret, (0980B)ab apostolis statuitur. C. V., Romae passio S. Striae, Magrini, Nesticae [ C. Nestitae], Satiri, Amarini, Secundi. B., Romae natale SS. Passeriae, Macrini, Saturi. In Africa Sabini, Luciani, Amabilis. In Thebaida natale Victoris. A. T. L., In Africa natale SS. Luciani, Sabini et Sandi [Sandi abest ab A.]. Ipso die passio S. Margaretae [Margaretae abest a T., est autem in C.] virginis et martyris. T., In pago Galliae Bononense monasterio Silmaco. T. A., depositio S. Vulmari abbatis. B., In Damasco natale Lucianii, Macrobii, cum aliis decem.

21. --XII KAL. Natale S. Praxedis virginis, et (0981A)S. Danielis prophetae. Et apud Tiburtinam urbem Italiae natale S. Symphorosae cum septem filiis, Crescente, Juliano, Nemesio, Primitivo, Justino, Stacteo, Eugenio: cum quibus simul passa est ab Adriano principe; qui ipsam Symphorosam jussit palmis caedi, deinde suspendi crinibus; sed cum superari nullatenus posset, jussit eam alligato saxo in fluvium praecipitari: cujus frater Eugenius, principalis (0981B)curiae Tiburtinae, colligens corpus ejus sepelivit. Et mane imperator jussit septem figi stipites, ibique filios ejus ad trochleas extendi: et Crescentem in gutture transfigi, Lucianum in pectore, Nemesium in corde, Primitivum per umbilicum, Justinum per membra distensum scindi per singulos corporis nodos atque juncturas, Stacteum lanceis innumerabilibus donec moreretur in terra (0982A)configi, Eugenium findi a pectore usque ad inferiores partes. ( Hactenus A.) Altera autem die Adrianus praecepit corpora [ a corpora mutilum erat D.] eorum auferri et projici in foveam altam, et posuerunt pontifices nomen loci illius Ad septem Biothanatos. Deest hoc ultimum in T. ac L. et pro eo ponitur, nec christiani ea haberent: deest etiam in B. ad XV (0982B)Kal. L., Eodem die Victoris sociorumque ejus. B., Eodem die S. Danielis prophetae. In Massilia natale SS. Victoris, Alexandri, Feliciani et Longini.

22. --XI KAL. Natale Mariae Magdalenae. Praenotatur in T., In Massilia. B. C. V., In Antiochia Cyrilli [C. Arilli.] Andreae. B., Tabelli. T., Massilia natale S. Adriani. A. T. L., Et S. Cyrilli. Et in coenobio Fontanellae S. Wandregisili abbatis. A., Et octava S. Vedasti episcopi, Patris nostri. B., Et alibi natale S. Platonis.(0983B) 23. -- X KAL. Natale S. Apollinaris episcopi in Ravenna: qui Romae ordinatus est ab apostolo Petro et illuc missus est: qui etiam in Aemilia praedicavit, et in partibus Corinthiorum [ D., Thoritiorum, (0983C)forte Carinthiorum], et in Mysia et in ripa Danubii et in partibus Tarachiae [ T. L., Thraciae]: in quibus locis exsilio relegatus est. Et ubicunque potuit innumeras virtutes fecit, et passiones sustinuit: nam nimia cum caede mactatus est, et rursum diutius fustibus caesus, ac nudis pedibus super prunas impositus, et equuleo appensus tensus est, et saxo os ejus contusum est, et cum gravissimo ferri pondere inclusus carcere horribili atque in ligno extensus est, ubi hominibus quidem neglectus, sed ab angelo publice passus est. Deinde catenatus et in exsilium directus est, in quo rursum diutius fustibus (0984B)caesus, et rursum in Ravenna ligatus a paganis caesus et vulneratus, et rursum in carcere missus et caesus sic martyrium consummavit sub Vespasiano Caesare, Demosthene patricio. Rexit Ecclesiam annis (0984C)viginti dies octo. Ita D. Ast B. C. A. T., Annis viginti octo et dies quatuor. V., Annis triginta et octo. L., Annis decem et octo et diebus quatuor. C. V., Romae Vincentii. Natale Primitivi. B., Primitivae.

24. --IX KAL. Natale S. Christianae ( sic ) virginis. A. T. L., praenotant in civitate Tyro. C. V., In Am . . . . . S. Victorini. B. A. T. L., In Armenia passio SS. Theozoni, Victoris, et Militaris [ B., Militonis]: qui multa tormenta passi sunt. Horum primus abest a ms. L. Sola regionis et martyrum nomina ponuntur in B.(0985A) 25. -- VIII KAL. Natale S. Jacobi apostoli, Zebedaei. Addit Florus in T. et L., Fratris Joannis evangelistae, cujus passionem Clemens Alexandrinus de (0985B)scribens: « Et is, inquit, qui obtulerat eum, Jacobum scilicet, judici ad martyrium, motus etiam ipse confessus est se esse christianum. » Ducti sunt autem ambo pariter ad supplicium. Et cum ducerentur, in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem. At ille parumper deliberans, « Pax tibi, » inquit, et osculatus est eum: et ita ambo simul capite plexi sunt.

Idem Florus in A. et T., Eodem die in Lycia civitate Samon natale S. Christophori. Idem legitur in B., et pergit solum T., Qui jussu Dagni regis in carcere reclusus, Niceam et Aquilinam, quas ipse tyrannus ad seducendum eum miserat, ita convertit, ut idola Jovis et Apollinis, quae ante colebant, fide Christi ferventes, zonis suis ligata ad terram prosternerent. Unde, praecipiente Dagno, altera est (0985C)membris disrupta, altera stipiti suspensa, et igni apposita, ac deinde gladio trucidata. Sanctus vero Christophorus, ligatis manibus et pedibus, virgis ferreis caesus, deinde in scamno ferreo, et in igne olei liquore superfuso positus; hinc stipiti appensus, (0986A)et a militibus sagittarum ictibus pulsatus est. Sed sagittis a dextris ejus et a sinistris suspensis, una ex eis velut venti flamine retorta, in oculum Dagni penetravit, sicque data sententia isdem athleta Christi (0986B)capite plexus est. Post cujus decollationem ipse Dagnus ad sepulcrum ejus altera die veniens, secundum promissionem ipsius martyris et oculi sui sanitatem recepit, et magnifice Deum S. Christophori glorificavit. L. C. V. simpliciter nomen Christophori hoc die habent: cui addit V. In portu S. Acontii.

Ejusdem Flori esse videtur in T. et L., In Barcinona civitate S. Cucuphatis martyris. Et S. Eutyciani papae et martyris: qui cum Ecclesiam Romanam annis viginti [ L. om. viginti] octo post Petrum rexisset, trecentos quadraginta duos martyres propriis manibus sepelivit, passusque est martyrium temporibus Aureliani. (0986C)A., Ipso die depositio B., Judoci egregii confessoris: cui astipulatur inter caeteras virtutes, quae prae multitudine dinumerari non possunt, etiam duos mortuos suscitasse. B., Parisiis translatio corporis S. Germani episcopi et confessoris.

26. --VII KAL. Vacat Baeda. (0987A)Florus in A. T. L., In Laodicia Phrygiae natale S. Saturnini, et S. Juliani et Felicis. In Italia civitate Aretio passio SS. Donati episcopi et Elarini monachi: qui tempore Juliani imperatoris capitis amputatione martyrium consummaverunt, sub Quadratiano (0987B)[ A., Adriano; L., Quadritone] praefecto. D., Romae in portu S. Hiacynthi martyris, qui passus est sub consulari Leontio, Luxurio primo civitatis tradente. B. C. V., In Laodicia Phrygiae Jobiani, Juliani, Felicis, Marciani, et Pastori presbyteri [Pastori presbyteri in solo V.]. B., Et alibi sanctarum Marcianae, Laudaiae.

27. --VI KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Eodem die Romae passio S. Symphronii: cum quo Olympius cum uxore sua Exuperia et filio Theodolo, jussu Valeriani et Galieni, (0988A)ignibus sunt exusti.

B. C. D. V. A. T., In Syria [ D., Rigia; B., Sicilia] Simeonis monachi. A. T., Romae SS. Agontii et Emeriti. T. B., Autissiodoro depositio S. Etheri episcopi et confessoris. B., In Nicomedia natale SS. Juliae, Secundi, Januariae.(0988B) 28. -- V KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., In Mediolano passio SS. Nazarii et Celsi pueri: qui jussu Neronis sub Juliano praefecto, amputatis capitibus Christo sunt immolati. Horum corpora B. Ambrosius, Domino revelante, miro modo conservata invenit. Lugduno [ L., in Nicomedia] natale Pantaleonis: qui sub Maximiano imperatore martyrio coronatus est. ( Hactenus L. ) Britannia monasterio Dolo depositio S. Sampsonis episcopi et confessoris. (0989A)V. C., In Nicomedia Juliani, Jocundi, et S. Pantaleonis martyris. Mediolano Nazarii et Celsi. In Britannia S. Sampsonis episcopi et confessoris. Nicomedienses tamen in C. habentur die praecedenti. B., In Nicomedia natale SS. Nazarii et Celsi. In Laodicea civitate Phrygiae natale SS. Theophili, Prudentii, Philippi, Alexandri. Et alibi natale S. Augustae virginis in occiduis partibus. V., Nicomediae passio S. Pantaleonis: qui cum jubente Maximiano artem disceret medicinae, ab Hermolao presbytero ad Christi fidem conversus, multa miracula fecit. T., Romae S. Victoris episcopi.(0989B) 29. -- IV KAL. Natale SS. Felicis, Simplicii, (0990A)Faustini et Beatricis. Eodem die depositio S. Lupi episcopi de Trecas: qui cum Germano venit Britanniam, et quinquaginta duos annos sacerdotio functus est: qui tempore Attilae, qui Galliam vastabat, sicut in hymno ejus canitur, dum bella cuncta perderent, orando Trecas muniit. Anni sacerdotii in D. duntaxat sex: in A et B., quinquaginta; in C. nulli exprimuntur. V. nominibus martyrum subjungit, Et S. Seraphiae virginis: atque post S. Lupi memoriam ibidem legitur: Depositio (0990B)B. Prosperi episcopi. Eumdem habet C.(0991B) 30. -- III KAL. Romae Abdon et Sennes subregulorum: qui cum in Cerdubae [ D., Credula; B., Cordula; C., Corduba] civitate Persarum vincula paterentur a Decio, ad ultimum duxit eos Romam catenis obligatos et diversis poenis maceratos, ubi primum plumbatis caesi, deinde gladio interfecti sunt. Florus in A. et T. sic phrasim mutavit et sensum: Romae passio S. Abdon et Sennes: qui de Persida Romam venerunt, et sub Decio imperatore diversis poenis macerati ad ultimum gladio interfecti sunt.

Idem Florus in T. et L., Eodem die Romae passio S. Tertullini: qui praecepto Valeriani cum diis sacrificare nollet, primum fustibus mactatus et ignibus (0992B)afflictus est, deinde Sapricio praefecto traditus, post quae os ejus lapidibus tundi et iterum ignibus affligi, et in equuleum suspendi jussus est. Et cum vinci non posset, nuntiata ejus constantia Valeriano, data sententia capite jussus est puniri. Sed haec contractus L. sic absolvit: Qui jussu Valeriani, post dira tormenta, capite jussus est puniri.

B., Autisiodoro depositio S. Ursi episcopi.

31. --II KAL. Vacat Baeda. Vacat etiam Supplementum Divionense. V. C., Autissiodoro depositio S. Germani. Et natale SS. Secundini, Maximae. C. Eodem die reconciliatio S. Nicolai. B., In Africa civitate Sindana natale SS. (0993A)Democriti, Secundi, Dionysii, Thyrsi. A. T., In Africa SS. Dionysii, Secundi et Thyrsi. Item A. T. (0994A)L. hoc die habent quae alibi ubique I Augusti leguntur de S. Germano ex Baeda.

AUGUSTUS. 1. --KALENDIS. Ad S. Petrum ad Vincula. Et (0993C)SS. Machabaeorum. B., Dedicatio primae basilicae a B. Petro constructae quae dicitur ad S. Petrum ad Vincula. De Machabaeis in A. T. L. B. sic legitur: In Antiochia passio SS. Machabaeorum, qui passi sunt sub Antiocho rege cum matre sua.

Et Altissiodoro [ C., Calciodoro] Germani episcopi, qui multis virtutibus doctrina et continentia clarus, etiam Britonum fidem per duas vices a Pelagiana haeresi defendit. Et in Vercellis Eusebii episcopi, qui moventibus persecutionem Arianis, (0994C)sub Constantio principe martyrium passus est.

Florus in A. T. L.: Romae passio SS. Boni, Fausti, Mauri, Primitivi, Calumniosi, Joannis, Exuperantii, Cyrilli, Honorati: qui, cum essent clerici B. Stephani episcopi, a Valeriano et Gallieno sine ulla audientia pro nomine Christi pariter sunt decollati. In T. et L., Eodem die Romae S. Victoris papae, qui ad interrogationem sacerdotum de circulo Paschae, cum episcopis et presbyteris facta collatione, Theophilo Alexandriae episcopo accersito, constituit ut a quarta decima luna primi mensis usque ad (0995B)vicesimam primam semper sanctum Pascha die Dominico celebraretur; passusque est martyrium tempore Commodi et Granionis. Scriptum in libro episcoporum. In Hispaniis Gerunda civitate, passio S. Felicis: hic enim post multa tormenta mulis alligatus, et per civitatem tractus est, deinde suspensus, et in mare projectus cum ad littus auxilio Domini pervenisset, in tantum est ungulis ferreis discerptus, ut hac dilaniatione deficeret. V. , Natalis Spei, Fidei, Charitatis, et matris earum Sapientiae. T., Ipso die transitus S. Jonati discipuli S. Amandi. B., In Hispania Gerunda natale S. Felicis.

2. --IV NONAS. Romae S. Stephani papae qui (0996B)martyrio coronatus est in persecutione Valeriani principis. Eodem die natale S. Theodotae cum tribus filiis suis in provincia Bithynia, urbe Nicaea, tempore Diocletiani, sub comite Leocadio: qui hanc ferro vinctam cum filiis consulari Bithyniae Nicetio destinavit. At ille primo filium ejus primogenitum Evodium, Christum fiducialiter confitentem fecit fustibus caedi: deinde illam cum omnibus filiis igne consumi. ( Hactenus A.) Scriptum in Passione S. Anastasiae. B., In Italia civitate Verona natale SS. Felicis et Nicei.

3. --NONAS. Vacat Baeda. V. , Romae S. Diogenis, Stephani. Et depositio Eufronii episcopi. C., Romae natalis S. Drogenti. Stephani protomartyris in Ancona: ubi haberi dicitur (0997A)unus de lapidibus quibus percussus est. B. D. A. T. L., Hierosolymis inventio corporis protomartyris Stephani ( Hactenus A ), et SS. Gamalielis, Nicodemi et Abibon. A. T., Augustoduno depositio Eufronii episcopi. B., Romae natalis SS. Diogenis et (0997B)Stephani. Constantinopoli natale S. Acellae. 4. --II NONAS. Vacat Baeda. D., Beati Aristarchi discipuli S. Pauli apostoli. Romae Tertulliani martyris. B. C. V., Romae in coemeterio S. Laurentii, Crescentiani et Justi. L., Natale SS. Crescentiani, Justi et Jacinthi martyrum. A., Romae S. Justini presbyteri et S. Crescentianae. T., Romae natale S. Justi et S. Crescentianae. Et passio S. Justini presbyteri, qui multa corpora sanctorum collegit ac sepelivit. B., In Nicomedia natale SS. Sagae et Bartholomaei.

5. NONIS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Ipso die natale S. Cassiani episcopi et confessoris: qui a Theone [ A., Zone, L., Azone] martyre coelestibus instructus disciplinis, in civitate Aegyptiorum, vocabulo Ortensi, episcopus est ordinatus: in qua cum ecclesiam construeret B. (0997C)Laurentius martyr ei apparuit, et ut eamdem suo nomini dedicaret admonuit. ( Hactenus L. ) Deinde divina revelatione Gallias penetrans, Augustidunensem (0998A)urbem cum suis aggressus, a S. Simplicio ejusdem urbis episcopo honorifice est susceptus; ministratoque a S. Simplicio sacerdotio et defuncto, in ejus locum S. Cassianus subrogatus est episcopus: (0998B)ubi et multis coruscavit miraculis et requievit in pace. Ad cujus sepulcrum B. Germanus Autissiodorensis episcopus veniens, et ex more Christo preces fundens, fertur alloqui: Quid, inquit, gloriose frater Cassiane, agis? Respondit B. Cassianus: Dulci in pace quiete potior, et adventum Redemptoris exspecto. Cujus postea corpus multitudine miraculorum pollens, in municipium, quod Augusta Viromanduorum nuncupatur, est translatum et intra basilicam B. Quintini martyris sepultum.

D., Apud provinciam Rhetiae civitate Augustana natalis S. Afrae: quae cum esset pagana et meretrix per doctrinam S. Narcissi episcopi ad Christum conversa, et cum omni domo sua baptizata, pro confessione Domini igni tradita est. B. V., Augustoduno S. Cassiani episcopi. B., In civitate Augusta passio S. (0998C)Afri martyris. C. V., Cathalonis S. Memmi episcopi. V., Et alibi Floriani et Philistinae. C., Et Agapiti. A T., In civitate Anxiopoli natale S. Eraclii et Ereutii. Et Catalaunis S. Memmii episcopi.(0999B) 6. -- VIII IDUS AUGUST. Romae S. Xysti episcopi, Felicissimi et Agapiti diaconorum, qui decollati sunt sub Decio. ( Hactenus A. ) Decollati sunt cum eo et alii quatuor subdiaconi, Januarius, Magnus, Vincentius et Stephanus, ut in Gestis pontificalibus legitur. V. , primo loco, uti et in L., sed die sequenti: Transfiguratio D. N. Jesu Christi, in monte Thabor. Florus in A. T. L., In Complutensi civitate passio SS. Justi et Pastoris: qui cum essent pueri in schola discentes, cum audissent de inquisitione Christianorum, projectis in schola tabulis, ultro se Datiano praefecto obtulerunt: quos ille postquam flagellare acriter jussit, pariter decollare eos percepit ( sic ).

B. In provincia Rhetia civitate Augusta passio S. (0999C)Afrae virginis et aliorum CLXVI. C., Eodem die passio S. Afrae.

7. --VII IDUS. In Aretio S. Donati episcopi et (1000B)martyris: qui, ut Gregorius in libro Dialogorum meminit, fractum a paganis calicem sanctum, ad missas orando restauravit. Florus in T. et L.: In civitate Augusta passio S. Afrae: quae primo quidem gentilis fuit, postea vero a Narcisso episcopo ad fidem conversa, et baptizata, tempore Diocletiani sub judice Gaio, cum idolis sacrificare nollet, igni est deputata. Cujus eodem die corpus cum integrum inventum esset, et ab Hilaria matre ejus cum tribus filiabus suis, Digna videlicet, Eumenia et Euprepia, sepulturae traderetur; eodem loco et ipsae, quia culturae deorum contradixerunt, ignibus sunt concrematae et pariter passionis gloria (1000C)decoratae. Eodem die apud Caesaream Cappadociae passio S. Mametis [ L., Mammae] martyris: qui post equuleum et ignes variasque torsiones, bestiis traditur: (1001B)et cum nec sic, virtute Domini, laesus fuisset, lapidatus occubuit, agente praeside Adriano.

D., Romae passio sanctorum martyrum numero viginti quinque. In Antiochia natale SS. Suffronei, Veneriae, et aliorum sex. Mediolano natale S. Faustini.

8. --VI IDUS. Natalis S. Cyriaci. Addit T. Largi et Smaragdi: V. insuper jungit nomina Crescentiani, Memmiae et Juliani: C., omisso Smaragdo, habet nomina Crescentiani et Theodori. Elogium autem retexit Florus in A. et T.: Quem Diocletianus imperator propter filiam a daemonis vexatione ab ipso curatam maxime venerans, pro eadem re regi Persarum misit. Cujus etiam filiam cum a daemonio liberasset cum patre et aliis quadringentis triginta baptizavit. Hinc reversum Maximinus catenis (1001C)ligatum, ante rhedam suam nudum trahi, et a vicario suo Carpasio diversis poenis afflictum, cum aliis viginti jussit capite plecti. L. sic brevius: Romae elevatio corporis S. Cyriaci (1002B)cum sociis suis, quos Maximinus Diocletiani filius diversis poenis afflictos cum aliis viginti jussit capite plecti. B., Romae S. Cyriaci martyris et sociorum ejus. In Nicomedia natale SS. Nazari, Juliani et Agapae virginis. Philadelphia natale S. Leonis.

9. --V IDUS. Vigilia S. Laurentii. Eodem die Romae S. Romani militis, qui confessione S. Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari; et mox, jubente Decio, cum fustibus exhibitus ac decollatus est. Florus in A. et T., Coloniae natale SS. Faustini, Marcellini, Secundiani, et Sixti. Eodem die apud Veronam passio SS. Firmi et Rustici: qui post ignem caeteraque tormenta, sub Maximiano, Anulino [ T. Amilio] consiliario ejus, capitibus plectuntur. L., Sola horum nomina et agonis locum habet. (1002C)B., In Alexandria natale SS. Antonini, Tiburtii, Valeriani. C. V., In Oriente Firmi, Rustici, Crescentiani, Theodori, vel Theodoli.

10. --IV IDUS. Natale S. Laurentii sub Decio; qui post plurima tormenta carceris, verberum diversorum, (1003B)laminarum ardentium, ad ultimum in craticula ferrea assatus martyrium complevit. V. C., Et vita sanctorum septem fratrum Dormientium. B., Et alibi Crescentionis, Januarii, Exuperati. 11. --III IDUS. Romae S. Tiburtii martyris et Susannae. Excidit haec in A. T. L., dum istius gesta sic describit Florus: Qui de sacro fonte a B. Sebastiano susceptus et in fide Christi roboratus, cum figmenta (1003C)idolorum detestaretur, a Fabiano praefecto comprehensus est. ( Hactenus A.) Ante cujus pedes idem praefectus carbones ardentes effudit dicens: Aut thura in istis carbonibus adjice, aut pedibus nudis super eos incede. At ille signum crucis faciens, constanter super eos nuda ingressus est planta. Hinc (1004B)ductus via Lavicana, fundens ad Dominum preces, ictu gladii verberatus, migravit ad Christum. Scriptum in Gestis B. Sebastiani.

Idem Florus ibidem: Eodem die in Gallia civitate Cameraco depositio S. Gaugerici episcopi ( Hactenus A.), qui et magnae abstinentiae magnaeque religionis, et eleemosynarum largitor ac miraculorum patrator fuit: et S. Taurini fratris ejus. V. B. C., Et passio S. Cassiani.

12. --II IDUS. In Sicilia civitate Catanensium natale (1004C)Eupli diaconi; qui cum diutissime torqueretur, decollatus est a Calvisione [ C. Lusione. B. Clausiano] consulari, tempore Diocletiani et Maximiani. B., Romae natale Chrysanthi et Dariae. In Syria natale SS. Macharii et Juliani.

13. --IDIBUS. Romae S. Ypoliti, qui tempore (1005B)Decii, ligatus pedes ad colla indomitorum equorum, sic per carduos tribulosque tractus emisit spiritum. Et Concordiae nutricis ejus, quae ante ipsum plumbatis caesa martyrizatur: Et aliorum de domo ejus (1005C)decem et novem, qui simul decollati sunt. ( Hactenus A.) Eodem die natale S. Cassiani Romae: ( ast C. hucusque ); qui cum adorare idola noluisset, interrogatus a persecutore quid artis haberet, respondit quia pueros notas doceret. Et mox spoliatis vestibus ac manibus post terga revinctis statuitur in medio; vocatisque pueris, quibus docendo exosus factus fuerat, data est facultas eum perimendi. At illi quantum doluerant discentes, tantum ulcisci gaudentes, alii eum tabulis aut buxibus [ D. buximiis] feriebant, alii stylis vulnerabant: quorum quanto infirmior aetas, tanto graviorem martyrii poenam dilata morte faciebat. Scripsit Prudentius poeta [Scripsit (1006B)Prudentius poeta abest a B.]. Florus in T., In Gallia Pictavis civitate depositio S. Radegundis reginae, quae in thoro Lotharii Francorum regis recubans, potius monacha vocabatur (1006C)quam uxor. Cujus consortium spernens, Christum quem dilexit, amplexa est, tantamque meruit virtutem, ut etiam mortuam suscitaret. L. , Ipso die S. Radegundis regina.

14. --XIX KAL. SEPT. Natale S. Eusebii presbyteri. Additur in T. L., Tituli Conditoris. In A., Tituli et S. Conditoris: in V. et C., Et Peregrini. B. praesignat Viridena Syri.

A. T. L., Vigilia Assumptionis S. Mariae Dei genitricis. B., In Africa natale S. Demetrii. In Africa natale S. Stratonis. Item in Africa Pauli, Eraclii, Possessoris. In Aquileia natale SS. Felicis, Fortunatae, Vincentiae.

15. --XVIII KAL. S. Mariae dormitio. (1007B)Notatur rubrica In D. in A. T. L. B. C. Assumptio dicitur. V. C., Et alibi Trationis [Strationis], Philippi et Anticiani. A. T. L., In Nicomedia natale SS. Philippi et Euticiani [Eutici]. In Carthagine natale SS. Isaac et Maximiani. B., In Nicomedia natale SS. Stratonis, Philippi et Euticiani cum sociis eorum. 16. --XVII KAL. Vacat Baeda. D., In Nicaea Bithyniae natale S. Ursacii confessoris. V. C., Natale Simpliciani et S. Thyrsi, Orionis et Emelii. A. T. L. B., In Persida natale Tyrsi cum sociis suis. In Alexandria passio SS. Orionis et Agnatii. In Galliis civitate Metis [In Galliis civitate Metis deest (1008B)in B.] natale S. Arnulfi episcopi confessoris. Verum in A., omisso Orione, tantum legitur: Et depositio S. Agnatii. In B. scribitur Ignatii, et interponitur nomen Emelii.

17. --XVI KAL. Octavae S. Laurentii. V. C., Et S. Mametis [ C. Numetis] monachi. T., Passio S. Mammetis. L. B., In Caesarea Cappadociae [Cappadociae deest in B.] natale S. Mammetis monachi et martyris. A. B. T., In Calcedonia Cappadociae passio S. Eufemiae virginis. T., Eodem die passio septem martyrum, qui passi sunt sub Honorico rege. B., In pago Cenomanico, Anisola (1009B)monasterio, Translatio corporis et dedicatio basilicae S. Carilephi abbatis et confessoris. 18. --XV KAL. Natale S. Agapiti martyris. Addit D. Sub Aurelio imperatore, Antiocho praeside. Praesignant B. A., In Praenestina civitate. C. V., Silantia [ C. Philantiae] Helianae virginis, Marcianae virginis. L., Et in Praenestina civitate natale Eziachi cum sociis suis. Et natale Helenae reginae. A., Et S. Martini papae. A. T. B., Et natale S. Candidi. P., In Amantia civitate natale SS. Pontimi, Philantiae, Helianae virginum.(1010B) 19. -- XIV KAL. Natale S. Magni [ B. Magni. Ipso die natale S. Andreae], seu S. Andreae cum sociis suis duobus millibus [ B. militibus] quingentis nonaginta septem [ V. nonaginta octo]. Praefigunt A. T. L., In Alexandria: ast A. et T. sic distinguunt: In Alexandria natale S. Magni et S. Andreae martyrum. Eodem die natale S. Mariani cum duobus millibus quingentis nonaginta septem. Deinde addunt: Romae natale S. Magni martyris(1011B) 20. -- XIII KAL. Samuel propheta. Florus in A. T. L., Cainone castro, depositio S. Maximi confessoris; qui et maximis virtutibus enituit, et, ut liber Vitae ejus docet, quae versu conscripta legitur, beatissimi Martini discipulus fuit. Et S. Philiberti abbatis, qui diversas hominum infirmitates (1012B)curans per Spiritum sanctum futura praevidit. Habetur in T. primo loco. C. V., Et S. Valentini martyris. T., In Lucana natalis Valentini. B., In Lucania natale SS. Valentiniani et Leontii. In Alexandria natale S. Dioscori.

21. --XII KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Et passio S. Privati: qui Valeriani (1013B)et Galieni temporibus, cum esset episcopus Minatensium, ob sanctae fidei confessionem, a barbaris flagris et ustionibus afflictus tempus terminavit.

B. C. V. L., In Hispania Julii et Juliani. C. V., Vincentii, Augurii et Fructuosi. B., In Sardinia natale SS. Luxurii, Trajani, Quadrati episcopi. Syndofagiae natale SS. Artosii, Diomedis, Zotici. Et alibi Privati martyris. D, In Territorio civitatis Gavalitanae Privati episcopi et martyris. A. T., In Hispaniis natale (1013C)S. Vincentii. Eodem die Juliani. T., Colodi.

22. --XI KAL. Natale S. Timothei, qui ab Antiochia veniens Romam, sub Miltiade papa, susceptus est in hospitium a S. Sylvestro, qui postea episcopus factus est. ( Hactenus A.) Qui cum totum annum et aliquot menses ibi praedicans multos ad Christum convertisset, tentus a Tarquinio urbis praefecto, et longa carceris custodia maceratus, cum sacrificare idolis noluisset, tertio caesus et gravissimis suppliciis (1014B)attrectatus, ad ultimum decollatus est, et juxta beatum apostolum Paulum sepultus. Scriptum in historia S. Sylvestri. Eodem die natale S. Symphoriani martyris. Florus in A. T. L., praenotato Augustoduno addit: Qui tempore Aureliani imperatoris ab Eraclio consulari comprehensus, quia statuam Berecinthiae adorare noluit caesus et carceri est mancipatus, ductusque (1014C)extra murum a persecutore est prostratus. V. , Et S. Ypoliti in portu. Et alibi Martialis et Aureae in civitate Ostia. L., Ipso die S. Mauri martyris cum sociis suis. B., In Antiochia natale Marini. In Gallia civitate Augustoduno natale SS. Medardi et Emiliani cum filiis suis octo.

23. --X KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., In Aquileia natale SS. Fortunati et Ermogenis et Martialis. Et in civitate Egeas passio SS. Claudii, Asterii, Neonis: qui sub Lysia (1015A)praeside crucifixi sunt. Eodem die Remis civitate passio SS. Timothei et Apollinaris [ A. Apollonii]: qui a Roma in Gallias missi, apud urbem Remensem (1015B)consummati martyrio, coelestia regna meruerunt.

D., Natale sanctorum martyrum Donati, Restituti, Valeriani, Fructuosae, cum aliis duodecim, qui praeclarissimo confessionis honore Antiochiae coronati sunt. V. S., Cyriacae ad S. Laurentium. In Nepe S. Tholomaei episcopi et martyris. C., In Aquileia S. Fortunati. Ermogenis. Et in portu urbis Romae natale S. Hippolyti, qui dicitur Nonus. B., Romae natale SS. Laurentii, Abundii, Innocendi. In Gallia Remis civitate natale SS. Timothei, Apollinaris. Augustoduno depositio S. Flaviani.

24. --IX KAL. In India natale Bartholomaei apostoli. (1016A)Florus addit in A. et T., Qui decollatus est in India interiore pro Christo jussu regis Astyagis. Abest hoc die in V. et refertur sequenti. Idem Florus in A. T. L., Romae passio S. Genesii, (1016B)qui, cum esset miles, se fidei Christianae subjecit. ( Hactenus A.) Hic cum jussu Diocletiani imperatoris diu in equuleo positus, ungulis attractatus, lampadibus inflammatus, in confessione sancta persisteret ac diceret Judici: « Si centuplicaveris circa me tormenta, Christum mihi de ore, Christum de corde auferre non poteris, » gladio jussus est interimi. Eodem die Rodomo [ L. Rotomago] depositio S. Audoeni episcopi et confessoris, qui plurimis miraculorum (1017A)signis rutilans, oratione sancta more Eliae e coelo pluviam adeptus est.

D., Carthagine martyrum Massae Candidae. V. C., Romae nat. S. Genesii martyris. Et in Ostia S. Aureae virginis. B., In Antiochia natale Jebonii, Capitulani, Italiae. Redonis civitate depositio S. Audoeni episcopi et confessoris. Neveruis civitate depositio S. Patriani abbatis et confessoris. Cenomanis civitate natalis Rigomeri presbyteri et confessoris.

25. --VIII KAL. Vacat Baeda. Florus in A. et T., Arelato passio S. Genesii (1017B)Martyris, qui decisione capitis agonem pro Christi nomine pollenti fervore conservavit. L., Qui, ut fertur, alio non est tinctus baptismate quam proprio sanguine. Pergit Florus in T. et L., Et Romae natale (1018A)Lucii episcopi et martyris, qui vigesimus primus post Petrum cum ecclesiam annis tribus et mensibus tribus rexisset, temporibus Gallieni et Valesiani [ L. Galli et Volusiani] exsilio retrusus, sed postea nutu Dei ad propriam ecclesiam incolumis est reversus, deinde martyrium in confessione Christi pertulit. V. , S. Bartholomaei apostoli. Hic in Lycaonia praedicavit, ad ultimum in Albano majoris Armeniae (1018B)urbe vivens a barbaris decoriatus, atque per jussionem regis Astyagis decollatus est, sicque terrae conditus ibique sepultus. Natalis ejus VIII Kal. Septembris celebratur. C., In civitate Ostia S. Aureae. Romae S. Genesii martyris. D., Natale S. Genesii (1019B)martyris; qui prius in urbe mimitemelae artis magister fuit. B., In Syria natale S. juliani martyris. In Capua civitate Campaniae natale SS. Rufini et Julii. Hermetis. B. A. T., In Hispania natale SS. martyrum Justi et Pastoris. T., In Pago Viromandensi natale S. Hunegundis virginis. Ipso die natale S. Aredii abbatis. A., Tumularias depositio S. Hunegundis virginis. L. locum reticet.

26. --VII KAL. Romae natale SS. Erenei et Abundii; quos Deciana persecutione jussit Valerianus incloacari, eo quod corpus B. Concordii in cloacam missum levaverunt. Et ipsorum quoque corpora levavit (1020B)Justinus presbyter, et sepelivit in crypta juxta B. Laurentium. Florus in A. et T., Eodem die civitate Thessalonica natale S. Anastasii: Hic fullo fuit, sed fidei merito inter numerum martyrum annumeratus est. L. , Et in civitate Salonia natale S. Anastasii martyris. V., alibi. C., In civitate Salona. V. C., Natale S. Anastasii, hic fullo et martyr fuit. Quintini martyris. B., In civitate Salona natale S. Anastasii martyris. Autissiodoro civitate depositio S. Eleutherii episcopi.

27. --VI KAL. Vacat Baeda. (1021A)Florus in A. T. L., Arelato civitate depositio S. Caesarii martyris. Et in Aegypto civitate Oxirenchena [civitate Oxirenchena deest in L.] sedecim martyrum, quorum gesta habentur, qui bestiis et igne superatis, gladio occubuerunt. Eodem die Romae passio Nemesii diaconi et Lucillae filiae ejus, qui capitis plexione jubentibus Valeriano et Gallieno consulibus ob confessionem Christi sine audientia perempti sunt. (1022A)Vacat supplementum D., nisi quod recentissima manu inscriptum sit nomen Syagri episcopi. V. C., In Lucania civitate Felicis, Saviniani [ V. Sabaniani], Honorati et S. Rufini. T., Et passio sanctorum martyrum, Felicis, Georgii monachi, Libiosae, Aurelii atque Nataliae. Eodem die translatio S. Sulpitii episcopi. B., Arelatis depositio S. Caesarii episcopi. Constantinopoli SS. Ollii et Stephani diaconi. Augustoduno natale S. Agri episcopi. B. A. T. L., In Capua natale S. Ruphi martyris. 28. --V KAL. Natale S. Hermetis martyris. In (1023A)Africa S. Augustini episcopi: qui primo de sua civitate propter barbaros Sardiniam translatus, nuper a Luitbrando rege Longobardorum Ticinis relatus et honorifice conditus est. Florus in A. T. L.: Sconis [ T., Comis; L., Scottiis] civitate natale Bibiani episcopi et confessoris, qui multis languentibus tribuit sanitatem. Et Arvernis (1023B)in vico, qui dicitur Privatis, in Galliis, passio (1024A)S. Juliani martyris: qui sub Crispino praeside paganis se ad poenam quaerentibus ultro se pro amore nominis Christi offerens, gladio est interemptus. C. , Et depositio S. Faustini episcopi. S. Balbinae. B., Santonis civitate depositio S. Viviani episcopi et confessoris. Item Romae Basilei, Heliae. Constantinopoli depositio S. Alexandri episcopi. Arivernico (1024B)natale S. Juliani martyris.(1025B) 29. -- IV KAL. Romae S. Sabinae virginis atque martyris. Eodem die decollatio S. Joannis Baptistae qui primo in Samaria conditus tunc in Alexandria, porro caput de Hierosolymis ad Phoeniciae urbem Emissam delatum est. (1025C)Addit T.: Ipsum imminente festivitate Paschali fuisse decollatum evangelistae declarant et anno post hunc sequente cum denuo tempus paschale rediret, mysterium dominicae passionis completum est. C., Et pausatio S. Helizaei prophetae, discipuli S. Heliae prophetae. B. C. V., Et aliorum nongentorum martyrum qui eodem die passi sunt. T., Peronae S. Fursei abbatis. B., In Antiochia Syriae natale SS. Basilei et Pauli. In Sirmia natale S. Basillae virginis. 30. --III KAL. In Venusia civitate Apuliae natale (1026B)SS Felicis episcopi civitatis Tubzocensis, et Audacti et Januarii presbyteri, et Fortunatiani et Septimini lectorum: qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magneliano curatore, inde multis diu vinculis et carceribus macerati; et in Africa et in Sicilia, (1026C)tandem in occisione gladii consummati sunt. Felix quinquaginta sex annorum, virgo obiit. ( Hactenus L. ) Sunt autem inter Carthaginem et Tibzocam [Mss., Tibiucam] millia passuum triginta quinque. C. V., Romae natalis SS. Felicis et Audacti. B., Eodem die S. Severae. 31. --II. KAL. Vacat Baeda nec non ms. D. in supplemento. (1027A)C. V., Treviris depositio S. Paulini episcopi. C., Et S. Pauli apostoli et confessoris. V. C., Alibi Gayani, Juliani, Rufini, Vincentii. B. A. T. L., Treviris depositio S. Paulini episcopi et confessoris: qui cum pro fide catholica a Constantio imperatore (1028A)filio Constantini imperatoris exiliatus fuisset, ibidem requievit. B., Alibi depositio S. Elladi episcopi. A., Eodem die apud Atrebatum depositio S. Hadulfi episcopi et confessoris. T. B., Autissiodoro depositio S. Optati episcopi. SEPTEMBER. 1. -- KALENDIS. Vacat Baeda.(1027D) Florus in A. T. L.: Cenomanis, depositio S. Victoris episcopi et confessoris: qui dum civitas ipsa cremaretur incendio, et validis globis flammae huc illucque impellente vento propellerentur; quasi (1028D)pastor bonus non perferens ecclesiasticas caulas ab insidiis Satanae devastari obviam se turbinibus obtulit, elevataque manu, facto signo crucis e contra, illico omne cessavit incendium.

D., Jesu Nave et Gedeon prophetarum. B. C. V. D. (1029A)L., In Capua [ B., in Aquaria] natale S. Prisci ( Hucusque V. C. et B.), qui fuit unus de antiquis Christi discipulis. Alias, qui unus dicitur fuisse ex septuaginta duobus discipulis. C. V. A. T. L., In Tudertinis [ C., Tude Terentiani] natale SS. Felicis et Donati. A. L., Apud Senonas depositio S. Lupi episcopi (1029B)et confessoris. T., Romae depositio S. Columbae virginis. B., In Carthagine natale sanctorum duodecim fratrum. A., Eodem die sanctorum episcoporum Sixti, Sinici atque Juvandi et Firmini episcopi et S. Aegidii abbatis. B., In Provincia depositio S. Aegidii confessoris. L., In loco Vallis quae dicitur Flaviana, in prospectu maris, natalis S. Aegidii abbatis, apud Athenas orti, patre Theodoro, matre Pelasia. B., Bectantia prima natale SS. Marciani episcopi, Sisinnii, et Amausi. Cenomanis civitate depositio S. Victoris episcopi et confessoris.

2. --IV NONAS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Lugduno depositio S. Justi (1030A)episcopi et confessoris: qui pro quodam fugitivo ejusdem Ecclesiae, petente primario civitatis, reddito supplicioque mortis affecto, ejus sibi ascribens supplicium; gregem commissum, quem magna puritate et modestia ac patientia multis rexerat annis, derelinquens, (1030B)se eremo dedit, Domino adhaerens et cultoribus ejus, sancto videlicet Macario sanctoque Paphnutio: quorum vitae ac mortis particeps exstitit. T., Et in Sicilia natale Felicis et Secundi. V. C., In Alexandria Theodori. In Antiochia Timothei. Alibi depositio S. Justi. C., Episcopi. D., Natale S. Justi Lugdunensis episcopi, mirae sanctitatis et prophetiae.

Sed haec omnia in dictis mss. habentur loco posteriori, initio autem haec praemittuntur. In A. T. L., Passio Sanctorum Aniceti et Fotini fratris ejus. T., (1031B)qui post multiplicia ac saeva tormenta igni traditi sunt. In Nicomedia natale sanctorum Gorgonii et Theodotae. A. T. L. B., Eodem die S. Antonini martyris. A. B., Augustoduni depositio S. Syagrii episcopi et confessoris. B., In Alexandria natale S. Theodori. Lugduni depositio S. Justi episcopi. In Nicomedia SS. Zenonis, Gorgonii, Monolappi, Theodotae cum filiis suis.

3. --III NONAS. Vacat Baeda. C. V., Leonis et Marini confessorum. In Aquilegia Syricii, Euphemiae [V. om. Euphemiae] et Ariston. D., Romae beatae Seraphiae virginis sub (1032B)Adriano imperatore ac judice Beryllo. L., In Sicilia natale S. Felicis, et apud Stabulaus. S. Remacli episcopi Tungrensis. B., In Alexandria natale S. Aristonis Episcopi. Et natale SS. Euphemiae, Sirici et Aristonis cum sociis eorum. T., Natale S. Justi episcopi. T. A. B., In provincia Syriae natale S. Antonini pueri annorum duodecim, et S. Aristaei episcopi. T., Et confessoris. T. A., Et depositio S. Euphemiae. Et S. Remacli episc. A., In monasterio Stabulaus depositio S. Remacli episcopi et confessoris. 4. --II NON. Vacat Baeda. (1033B)Florus in A. T. L.: In Gallia, civitate Cavalonis natale S. Marcelli martyris, qui virtutibus coruscans et in confessione Domini constanter perseverans, tempore Antonini sub Prisco praeside, medius in terra fossus consummavit martyrium. B. V. T. L. C.: Romae via Salaria depositio S. Bonifacii episcopi. B., Item Romae, B. C. V., Ad S. Felicitatem, Magni, Casti, Saturnini. D., Moysi prophetae. Apud Ancyram Galatiae natale sanctorum martyrum trium puerorum Rufini, Silvani et Vitalicae. B., Cavellionis passio S. Marcelli episcopi. Treviris natale S. Paulini episcopi.

5. --NONIS. Vacat Baeda. Florus in A. et T.: In Viennensi civitate passio S. Ferioli martyris qui gladialem suscepit sententiam (1034B)sub praeside Crispino. Eodem die depositio S. Bertini confessoris et monachi, qui in divinis rebus prudens et in malis simplex virtutibus claruit divinis. V. C., In portu Romano Quinti, Taurini, Arestosi, Donati, Saturnini, Ingenui. B., Romae natalis SS. Taurini et Saturnini. D., Romae B., Victorini martyris: fuerunt autem duo fratres Victorinus et Severinus. A., Romae depositio Bonifacii episcopi. L., In Vienna passio S. Ingenui episcopi. A. T. L. B., In Capua Campaniae natale sanctorum Quinti et Donati. B. interponit Arconti.

6. --VIII IDUS. Zachariae prophetae. Ponitur ultimo loco in T. et L., secundo in A., alibi primo. D., Et natale S. Onesiphori apostolorum (1035B)discipuli. B. C. V. A. T. L., Romae S. Eleutherii episcopi. A. T. L., Et depositio S. Humberti confessoris Christi. Alias, sacerdotis. B., In territorio Cappadociae civitate Reaten natale S. Cartidi cum sociis suis.

7. --VII IDUS. S. Clodaldi confessoris. Quod Florus in A. T. L. sic auxit: Eodem die in territorio Parisiorum vico Novigento S. Clodoaldi confessoris et regis. Simile quid legitur in B.

Idem Florus primo loco hoc habet: Aurelianis depositio S. Evurtii episcopi et confessoris, qui tempore Constantini imperatoris causa requirendorum fratrum egressus, in Aurelianis ingressus est urbem: ubi tunc clero et populo jejunium triduanum celebrante pro antistite futuro, ab ostiario ecclesiae in hospitio receptus, et usque ad diem tertium pacti (1035C)jejunii nutu Dei est retentus. Confluentibus accersitis episcopis et populis universis ad ecclesiam, ille pariter cum suo intravit ostiario. Quibus orantibus et Domini misericordiam praestolantibus, ecce instinctu Dei columba transmissa per insertam fenestram ingressa, quasi lux immensa fulgens, per totam fere ecclesiam more personam investigantis coepit volitare. (1036B)Quae speculata S. Evurtium januae inhaerentem, illico super caput ejus insedit. Quod signum populus admirans, amplius Deo preces fundebat, iterum duplicari ac triplicari miraculum. His ita orantibus, columba tertio venit, tertioque super praefati viri caput insedit. Hoc indicio coelitus dato antistes effectus est populo Aureliano: cui tantam Dominus contulit gratiam, ut medicinale infirmis remedium, et fatigatis diversis calamitatibus infinitum praeberet beneficium. Nam et in hora confractionis panis coelestis, dum de more sacerdotali hostiam elevatis manibus tertio Deo oblatam benedicendam offerret, super caput ejus velut nubes splendida apparuit, et manus de nube extensa porrectis digitis oblata benedixit. Quod miraculum ei (1036C)tantummodo et subdiacono ejus, ac uni poenitenti et uni castimoniali permissum est videre. Captivos vero fratres post quadraginta annos recepit incolumes. Scriptum in Gestis ejus.

B. T., In Beneventis passio sanctorum Januarii, Ferioli et Desiderii. V. C., In Capua Januarii, Desiderii. Et passio Anastasii. D. et B., Joannis apud Nicomediam diaconi martyris. B., In Gallia (1037B)Arelate depositio S. Augustalis. Eodem die natale S. Reginae Virginis.

8. --VI IDUS. Natale sanctae Dei genitricis Mariae. Eodem die in Nicomedia natale S. Adriani martyris cum aliis viginti tribus. A. et T. interjiciunt et S. Nemesii. V. et C. addunt: Demetrii, Severi cum aliis undecim. L., mutata phrasi, Ipso die in Nicomedia passio S. Adriani et comitum ejus: qui passi sunt sub Maximiano viginti tres numero. B., In Antiochia natale SS. Timothei, Faustini.(1038B) 9. -- V IDUS. Natale S. Gregorii. Addit L., et Dorothei Martyrum. V. C. D., In Sabinis Hyacinthi, Alexandri, Tiburtii. A., Natale S. Gorgonii martyris et Tiburtii. Et depositio S. Alexandri. T., Passio beatorum martyrum Dorothei atque Gorgonii. T., Et depositio S. Alexandri. B., In Caesarea Cappadociae natale SS. Fortunati, Ammonii.

Florus in A. T. L.: Ipso die Tarvennae depositio S. Audomari episcopi et confessoris ( Hucusque L.), qui mundo mortuus, Deo vivens, plurimarumque (1039A)virtutum signis pollens Tarvennis urbis populum ad cultum convertit divinum.

10. --IV IDUS. Vacat Baeda. B. C. V. A. T. L., Romae depositio B. Hilarii papae ( Hucusque B.), per quem Victorinus Ordinem paschalem scripsit. T. A., In Alexandria natale sanctorum Nemesii, Ammon et aliorum octingentorum et sex [ A., et quinque]. B., In Alexandria Ammonis, (1040A)Orionis, Oriosii et aliorum octoginta sex. D., Apud Africam natale sanctorum episcoporum Nemesiani, Felicis, Lucii. Item Felicis, Littei, Poliani, Jaderis et Dativi. B., In Africa natale SS. Doletatuli, Tusci, Valentini. L., Et S. Theodardi episcopi et martyris. In Santanaco S. Dagoberti martyris. B., Manu recenti ascriptum: Translatio corporis S. Benedicti eremitae.(1041B) 11. -- III IDUS. Romae SS. Proti et Hyacinthi, qui erant eunuchi S. Eugeniae. Addit Florus in A. T. L.: Sed fervore fidei facti sunt doctores Christianae legis unde et capitalem susceperunt sententiam.

A. T. L. B., Lugduno depositio S. Patientis episcopi. B., In Alexandria natale SS. Syri et Serapionis. In Apuria natale SS. Felicis et Donati. C., Et in portu urbis Romae Ingenui.

12. --II ID. Vacat Baeda. C. V., In Pamphilia S. Syri, alibi S. Eupli. V., Et Serapionis. D., Apud urbem Ticinum, quae et Papia dicitur, sanctorum confessorum Syri et Hyventii. B., In civitate Catenas SS. Epuli et Serapionis episcopi. (1042B)Lugduno Galliae depositio S. Sacerdotis episcopi. In Pamphilia natale S. Cyrici episcopi et confessoris. A. T., Romae natale S. Hypoliti. A. T. L., Augustoduno depositio B. Evantii episcopi. T. L., In Sicilia passio Serapionis episcopi et aliorum tredecim. 13. --IDIBUS. Vacat Baeda. D., Apud Aegyptum civitate Alexandria. B., Philippi episcopi et martyris. C. V. L. A. T., Augustiduno depositio B. Nectarii episcopi. L., Et Turonis Lictoris episcopi. B. A. T., In Galliis civitate Turonis depositio S. Lictoris [ B., Lidonis] episcopi. Romae natale S. Dionysii episcopi. Eodem die apud Duacum [ T. et B. om. apud Duacum] depositio ( Alias transitus) S. Amati episcopi. B., In Apulia natale (1043B)SS. Felicissimi et Secundini. In Alexandria natale S. Theophili episcopi. Andegavis civitate depositio S. Aurilionis episcopi.

14. --XVIII KAL. OCT. Romae natale S. Cornelii episcopi: cui primo os cum plumbatis caesum, et sic decollatus est cum aliis viginti et uno [ R., viginti duobus] promiscui sexus: et Cerealis miles cum uxore sua Salustia quam Cornelius ab infirmitate (1044B)sanaverat passi sub Decio. Eodem die natale S. Cypriani [ C., Cyriaci] episcopi, qui sub Valeriano principe post longum exsilium, detruncatione capitis martyrium consummavit sexto milliario a Carthagine. Eodem die exaltatio sanctae crucis. B., Et depositio Ebarci episcopi.

15. --XVII KAL. Natale S. Nicomedis martyris ( D., episcopi). L. addit et Valeriani. Eodem die (1045B)S. Apri episcopi: A. et T. praemittunt, In civitate Tullo. B. vero: In territorio Cavillonensi castro Trinorchio. Et Leobini confessoris. Desunt Aper et Leobinus in L. A. T., Belvagus translatio corporis S. Luciani. Eodem die depositio S. Aicadri abbatis, qui et in L. invenitur. B., In Alexandria natale trium fratrum Cyrini, Leontii et Serapionis.

16. --XVI KAL. Natale S. Euphemiae virginis, (1045C)quae martyrizavit sub Diocletiano imperatore, proconsule autem Prisco, in civitate Calcedonia: quae (1046B)tormenta et carceres, verbera et argumenta rotarum, ignes et pondera lapidum angularium, bestias et clavas virgarum, serras acutas et sartagines ignitas, rursum morsum bestiae pro Christo superavit, et ad mille passus civitatis Calcedonis sepulta est a patre suo Philosophrone [ D., Philophrone] senatore. Ipso die natalis sanctorum Luciae [ D., Lucii] et Geminiani. (1046C)C. B. V., Et alibi S. Emerentianae vel Emerentianis vel Emerentianitis.(1047B) 17. -- XV KAL. Natalis S. Lamberti [ R. C. B., Landeberti] episcopi et martyris. In Britanniis Socratis et Stephani. Florus in A. T. L. praemittit haec: In Gallia in villa (1047C)quae dicitur Leudegus; et subjungit de S. Lamberto: Qui sectando justitiam adeptus est martyrii palmam.

A. T., In Mediolano depositio S. Eustorgii. B., In Eviduno natale SS. Valeriani, Macrini et Gurdiani. L., Ipso die Elevatio S. Hyltrudis Virginis.

18. --XIV KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: In territorio Lingonicae civitatis, monasterio Segestro, depositio S. Sigonis presbyteri et confessoris. Et passio sanctorum Felicis (1048B)et Constantii, qui passi sunt sub Nerone imperatore.

B. C. V., In Alexandria S. Trophimi. In Nicomedia sanctorum Oceani, Sixti, C. V., Medetei. B., In (1048C)Mediolano depositio S. Eustorgii episcopi.

19. --XIII KAL. In Neapoli Campaniae natale sanctorum Januarii, Beneventanae civitatis episcopi; cum Sosio diacono Mesenatae civitatis, et diacono suo Festo, et lectore suo Desiderio: qui post vincula et carceres capite sunt caesi in civitate Puteolana, sub Diocletiano principe, judice Dracontio. Qui cum ducerentur ad mortem, viderunt inter alios Proculum Puteolanae civitatis diaconum, et duos laicos Eutychen et Acutium; et interrogaverunt (1049B)quare justi juberentur occidi: quos judex ut vidit Christianos jussit decollari cum illis. Sic omnes septem pariter sunt decollati. Et tulerunt noctu corpora Christiani; et Neapolitani Januarium posuerunt juxta civitatem in basilica, Mesenates Sosium aeque in basilica, Puteolani Proculum et Eutycetum et Acutium in basilica S. Stephani, Festum et Desiderium Beneventani collegerunt. Ms. Laetiense usque ad Desiderio convenit: deinde aliorum trium subjungit nomina. (1049C)V. B. D., Et natale S. Eustochii. V. C., Alibi depositio S. Mariani. B., Treveris civitate depositio S. Miletis episcopi.

20. --XII KAL. In Cyzico natale sanctorum Faustae virginis et Evilasii sub Maximiano imperatore: quam idem Evilasius, cum esset primus palatii, jussit decalvari et radi ad turpitudinem, deinde suspendi ac torqueri: quo tempore coruscatio de coelis facta multos ministrorum percussit. Deinde jussit loculos afferri et eam immissam ac fixam, quasi lignum secari mediam: sed eam carnifices serris laedere non valebant. Quae inter stupens Evilasius Christo credere coepit; et hoc ubi imperatori nuntiatum est, misit praefectum qui eum suspensum (1050B)fortiter torqueret. Qui etiam jussit Faustam nudam et sine mavorte [ A. B. V., maforte] educi de carcere, et ei caput terebrari ac clavis configi. Cui postmodum non solum caput, et facies, sed et pectus et totum corpus usque ad tibias clavis impletum est. Post haec sartaginem jussit igniri: sed haec illa psallente refriguit. Haec inter veniens vox de coelo vocavit eos et sic tradiderunt spiritum. Erat autem Fausta annorum tredecim [ D., XVI, B., XII] et Evilasius (1050C)octoginta [ V. C., LXX]. C. B. V. D. T. A., Vigilia S. Matthaei apostoli et evangelistae. B., In Noceria natale SS. Felicis et Constantii: qui passi sunt sub Nerone impiissimo imperatore. 21. --XI KAL. Natalis S. Matthaei apostoli et evangelistae. Florus praeponit in A. T. L.: In Persida; et subjungit: Qui orans a tergo gladio percutitur. Et occubuit. B., Qui passus est in civitate Tharim. V. C., Alibi S. Vincentii martyris. A., Et passio S. Alexandri episcopi. B., In Mediolano natale S. Victoris martyris.

22. --X KAL. Sanctorum martyrum, Thebeorum Mauricii, Candidi, Exuperii ( Hucusque R.), Victoris (1051B)Addit R., Cum aliis VI CIC octuaginta quinque martyribus. Quae a Floro in A. T. L. sic explicantur: Cum sociis quorum omnium numerus sex millia sexcenti sexaginta sex fuisse dicitur qui pro Christi nomine omnes pariter jussu Maximiani Caesaris gladio sunt interfecti: et praemittitur: Apud Agaunum passio, etc. V. post Victoris, addit: Innocentii, Vitalis cum sociis (1051C)septem [ C., sex]. Innocentius et Vitalis etiam nominantur in A.

B. plenius, sic ut propterea credi posset hoc Martyrologium ad usum Agaunensis monasterii, aut alterius eamdem tenentis regulam scriptum fuisse: In Gallia Sedunis, civitate Senocto Dorovallense, loco Agauno, passio sanctorum Thebeorum martyrum Mauricii, Exuperii, Candidi, Innocentii, Victoris et Vitalis cum sociis eorum sex millibus sexcentis sexaginta sex, sub Diocletiano et Maximiano. Hi accincti venerunt in auxilium Maximiliano, cum destinaretur in persecutionem Christianorum. Et cum non solum idolis sacrificare, sed etiam Christianos persequi recusarent, secundo et tertio decimati sunt. Sed contentio inter eos oritur, qua obvium se quisque praebens, optat esse decimus. Ad ultimum tertio causa justitiae, sed depositis armis, cervices persecutoribus praebentes, vel intectum corpus offerentes, ipsum solum reminiscentes confiteri, qui ad occisionem ductus est tanquam agnus et non aperuit os (1051D)suum; ipsi quoque tanquam grex dominicus laniari se permiserunt, et tanquam ab irruentibus lupis passi sunt. Victor autem senex, qui nec legionis illius fuit, fatigatus in itinere ad contaminatum caedibus locum ductus est, et dum ad epulas pro aetatis veneratione rogaretur, et causam interemptorum corporum cognovisset, detestatus convivas et convivium, (1052B)statim profanorum turba vallatur; quae, utrum Christianus esset, respondere minaciter jubet: mox confessus Christum junctus est martyribus. V. , Romae S. Dignae et Meritae. B., Romae natale S. Babillae et S. Dignae et Meritae.

23. --IX KAL. Natale S. Sosii diaconi Mesenatae civitatis in Campania: qui, cum esset annorum triginta, martyrium cum B. Januario Beneventi episcopo capitis decollatione suscepit tempore Diocletiani imperatoris. ( Hucusque L.) Is cum tempore (1052C)quodam Evangelium legeret in ecclesia Mesenatae civitatis, praesente episcopo Januario, frequenter enim eum pro sanctitate et prudentia ejus visitare consueverat, vidit subito idem episcopus de capite ejus flammam exsurgere, quam nemo alius vidit; et praenuntiavit eum martyrem futurum. Et post non multos dies idem diaconus tentus et in carcerem missus est. Ad quem visitandum cum venisset episcopus cum diacono suo Festo et lectore suo Desiderio, et ipse cum eo simul tentus, ac pariter omnes, cum aliis tribus, occisi sunt. Eodem die natale S. Theclae virginis in Oriente in Iconio civitate: quae a Paulo apostolo instructa in confessione Christi, ignes ac bestias devicit: et post multa certamina ad doctrinas multorum, veniens Seleuciam requievit in (1052D)pace. Florus in A. T. L.: Eodem die Romae S. Lini papae et martyris: qui secundus post Petrum Romanam Ecclesiam novem annis regens, tempore Neronis martyrio coronatus est. (1053B)V. C., Romae depositio S. Liberii episcopi.

24. --VIII KAL. Conceptio S. Joannis Baptistae. Et in Augustoduno natale S. Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, et Felicis: qui a S. Polycarpo ab Oriente directi ad docendum Galliam sub Aureliano principe sunt gloriosissime coronati. Siquidem flagellis caesi, in ultimo tota die inversis manibus suspensi, in ignem missi, sed non combusti; tandem vectibus colla feriuntur. Ubi Symphorianus, tunc viginti annorum, qui postea passus est, semper vigilias et orationes agebat. B. V. C., Alibi depositio Rustici episcopi. T. L., Eodem die Lugduno depositio S. Lupi episcopi. B., Et reversio sanctae crucis.

25. --VII KAL. Vacat Baeda. (1054B)Florus in A. T. L., In Ambianis civitate, depositio S. Firmini episcopi et martyris: qui tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum patriam parentesque relinquens, Galliarum confinia aggressus, Arvernorum, Andegavensium, Belvacensium atque Ambianensium populum, multitudine praedicationis et miraculis effulgens, convertit. Ubi et pro Christo passus est, et insidias persecutorum plurimas sustinuit. Hinc a Sebastiano praefecto comprehensus, post vincula et dira flagella custodiae traditus, clam noctis silentio in carcere est decollatus. B. V. C., In Asia sanctorum Eucarpi et Bardoniani, et alii viginti sex. B., Et alibi depositio S. Firmini episcopi. D. L., Natale S. Cleophae, cui Dominus in resurrectione tertius apparuit.

26. --VI KAL. Sanctorum martyrum Cypriani (1055B)episcopi et Justinae: quorum Justina sub Diocletiano multa propter Christum perpessa, ipsum quoque Cyprianum, cum esset magus, et magiis suis eam dementare conaretur, convertit ad Christum: cum quo, postea jam episcopo et nobili doctore facto, martyrizavit sub Claudio principe. B. V. C., Romae depositio S. Eusebii episcopi et confessoris. B., Alvernis depositio S. Apollinaris episcopi.

27. --V KAL. Natale SS. Cosmae et Damiani sub persecutione Diocletiani, praeside ejus Lysia, in civitate Aegea: qui post multa tormenta, vincula et carceres toleratos, mare et ignes, crucem, lapidationem et sagittas divinitus superatas, capite plectuntur. Addit L.: Cum fratribus Antinoo, Leontio et Euprepio. (1055C)Florus in A. T. L.: Ipso die natale S. Timothei discipuli Pauli, quem idem Vas electionis puerum (1056B)assumens, omnem ecclesiasticam disciplinam docuit, et cum manus impositione accommodabilem Ecclesiis fecit. Hic pudicus et virgo permanens, apud Ephesum in monte qui vocatur Pion cum magno honore sepultus quiescit. L. , Primo loco: Natale S. Hyltrudis virginis quae amore Christi sponsum in terris fugiens, ei quem elegerat viriliter adhaesit, bonumque propositum laudabili fine conclusit. V. C., Et in Epheso S. Timothei ad quem Paulus apostolus scripit Epistolas. B., In Tarso Ciliciae passio SS. Taraci, Probi et Andronici.

28. --IV KAL. Vacat Baeda. D., Hispaniis Corduba SS. Fausti, Januarii, et Martialis. V. C., In Africa SS. Martialis, Lauri [ C., Laurentii], Romae S. Stactei [ V., Stracti]. Et in monasterio Domini Salvatoris dedicatio basilicae B. Petri apostoli. A. T. L., In Africa natale SS. Martialis, (1056C)Laurentii, Faustini et Candidi. T. L., Eodem die Exuperii episcopi. A. T., In Gallia civitate Genua depositio S. Salonii episcopi et confessoris. T., Eodem die Romae passio S. Stactei. Autissiodoro depositio (1057B)S. Alodii episcopi. B., Romae natalis S. Justini presbyteri. In Africa natalis SS. Martialis, Marii, Faustini. Autissiodoro depositio Fraterni episcopi.

29. --III KAL. Dedicatio ecclesiae sancti angeli Michaelis. Plenius V. et C.: Romae via Salaria milliario septimo, (1057C)dedicatio basilicae sancti archangeli Michaelis vel in monte qui dicitur Garganus, ubi multa mirabilia Deus ostendit.

A. T. L., Autissiodoro depositio S. Fraterni episcopi. (1058B)B., Alibi natalis SS Sossii, Januarii.

30. --II KAL. In Bethleem Juda depositio S. Hieronymi presbyteri, qui obiit anno nonagesimo primo [ B. om. primo]. Florus in A. T. L.: Qui sanctae Ecclesiae suo labore (1058C)multa contulit; huic enim mundus crucifixus fuit et ille mundo, obiitque anno nonagesimo primo. V. C., In Placentia civitate S. Antonini. V. C. (1059A)A., In Mediolano translatio corporis S. Victoris martyris. L. et T., Ipso die natale sanctorum Victoris et Ursi martyrum. C., Romae passio S. Sophiae (1060A)cum tribus filiabus suis Pistis, Elpis, et Agapis. B., Et SS. Pistis, Elpis, Agapis, Sophiae.

OCTOBER. 1. -- KALENDIS. Festivitas S. Remigii Remis civitate.(1059C) Florus in A. T. L.: Elissipona civitate passio sanctorum Verissimi, Maximi, et Juliae [ A., Julii] qui passi sunt sub Datiano praeside. Quorum Datianus confessione comperta, parari secretarium jubet et intromitti lictores, extendi martyres, admoveri verbera, colligari ungulas, exponi aquuleos, et tendiculas (1060C)imperavit. Et, cum nihil horum Dei famulos aut terruit promissum aut superavit appositum, gladio tandem consummantur.

A. T., Ipso die in pago Medratense natale S. Piatonis martyris. A. T. L., Treviris civitate depositio S. Nicetii episcopi. V. C., Autissiodoro depositio S. Germani episcopi et confessoris. B., Et alibi Vedasti, Bavonis et Pietonis. In civitate Tumis natale SS. Prisci, Crescenti, Evagri. Et S. Melori.(1061B) 2. -- VI NONAS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., In Gallia passio S. Leodegarii episcopi et martyris, qui jussu Ebroini, qui ante monachus, tunc major-domus exstitit, oculis et lingua privatur, sed fame non tollitur: et postea magna inopia trucidatus, novissime ense suscepto plectitur capite.

Supplementum deest in D., manu autem recentiori inscriptum est: Natale S. Leudegarii martyris. B. V. C., In Antiochia Primi, Quirilli, et Secundiani, Romae S. Eusebii episcopi. Alibi Felicis et Casti. In pago Pictavensi depositio Leodegarii episcopi et confessoris.

T., Romae via Appia depositio Eusebii episcopi (1062B)et Beati episcopi. B., In Nicomedia S. Eleutherii.

3. --V NONAS. Apud antiquos Saxones natale duorum Ewaldorum presbyterorum, qui cum Willibrordo episcopo venientes in Germaniam, transierunt ad Saxones: et cum ibi praedicare Christum coepissent, comprehensi sunt a paganis et sic occisi: ad quorum corpora multa diu lux apparens, et ubi essent et cujus essent meriti, declaravit. C. V., In Africa Victoris, Urbani. V. C. B., Alibi Felicis [ C., Elicii] et Casti. A., In Africa natale SS. Victoris et Casti. T., In Africa natale SS. Victoris, Felicis, et Casti. Et S. Dionysii episcopi et martyris. Et haec utrobique primo loco quoad Africanos; in A. ad calcem ponitur: Eodem die passio S. Dionysii (1063B)episcopi. B., In Antiochia natalis S. Theogenis. In pago Pictavensi passio S. Leodegarii martyris. 4. --IV NONAS. Vacat Baeda. B. V. C., In Aegypto Marci et Marciani. V. C., Alibi Marcelli episcopi. V., Et depositio Marsi episcopi. B. C., Autissiodoro [ C. om. Autissiodoro] depositio Marci presbyteri. In Africa Maurusii, Restituti. D., Apud Corinthum Crispi et Gaii: quorum meminit Apostolus Corinthiis scribens. B., In Anxiopoli natale S. Clasii. A. T. L., In Africa natale sanctorum (1063C)Restituti et S. Marcelli episcopi. Autissiodoro (1064B)depisitio S. Marci presbyteri. L., Et natale S. Francisci confessoris.

5. --III NONAS. Vacat Baeda. V. C., In Sicilia Placidi, Eutici et alii triginta. Alibi Victorini, Fausti. D., Apud Siciliam SS. Placidi, Eutychii et aliorum triginta. B. A. T. L., In Gallia [ B., Africa] civitate Valentiae depositio Apollinaris episcopi. Autissiodoro depositio sanctorum germanorum Firmati diaconi, et S. Flavinae, vel Flaviae vel Flavianae virginis.(1064C) 6. -- II NONAS. Vacat Baeda. (1065B)V. C., Romae depositio Marci episcopi. Et in Africa Rogati, Saturnini, Januarii, Faustini, et Marcialis [ Al., Fausti et Marci]. B., Eodem die passio SS. Fausti, Januarii et Mercialis. B. D., Apud Capuam sanctorum Marcelli, Casti Aemilii, Saturnini. Et observa frequentius aliquoties recurrisse ut ubi Vaticanum et S. Cyriaci habent Africam, Divionense legat Capuam, ut fortassis alicubi Carthago scripta fuerit. A. T., Romae depositio S. Marci episcopi. Capua natale sanctorum Casti et Saturnini. A. T. B., Antissiodoro depositio S. Romani episcopi. In Aginno S. Fidis martyris. T., Sociorumque ejus Caprasii, Primi (1065C)et Feliciani. B., Romae natale S. Balbinae. L., In Capua (1066B)natale SS. Casti et Saturnini. Et in Agenna S. Fidis virginis.

7. --NONIS. Natalis S. Marci papae. Ipso die natalis S. Lini papae. Abest postremus a mss. A. T. L. V. C. B., Et SS. Sergii et Bacchi. In Capua Quarti et Marcellini. L., Et SS. Marcelli et Apulei martyrum.

A. T., Romae depositio S. Marci papae. Ipso die natale SS. Sergii et Bacchi martyrum. A. T. B., Bituricas civitate depositio S. Augustini [ B., Augustalis] episcopi et confessoris. A. T., eodem die natale SS. Marcelli et Apulei.(1066C) 8. -- VIII IDUS. Vacat Baeda et supp. Diu. (1067B)B. V. C., In Antiochia Dionysii episcopi [ B. om. episcopi], Januarii, Faustini martyrum: Martialis [ C. om. martyrum: Martialis], Privati [ B. om. Privati]. A. T, In Antiochia civitate natale SS. Januarii, Privati, et S. Faustini martyrum. A. L., In Auriniaco S. Benedictae martyris. In Caesarea Palaestinae passio S. Reparatae virginis. A., In Hunulficurte depositio S. Valeriae virginis. Ipso die in Donnino natale S. Ragenfredis virginis. T., Eodem die natale sanctarum virginum Ranghenfledis et Benedictae martyris. B., Eodem die natale SS. Marcelli et Apulei. 9. --VII IDUS. In Parisiis natale sanctorum martyrum Dionysii episcopi, Rustici et Eleutherii. Additur in A. et T.: Qui Trinitatem confitentes trino gloriose meruerunt coronari martyrio. Ast in L.: Qui post nimia tormenta securibus submiserunt colla tempore Domitiani principis. (1067C)Eodem die in Colonia Gereon martyris cum aliis (1068B)trecentis quindecim.

Ut est in R.; at in , septemdecim; in Barberiniano et S. Cyriaci CCCXVIII; in V., decem et octo. Absunt omnia ab A. T. L., dubia igitur nobis sunt. C. et V., Eodem die S. Domnini martyris. B., Romae natalis SS. Marcellini, Genuini, Nivii. Et inter duas lauros natale S. Priminae.

10. --VI IDUS. Passio S. Victoris martyris. Et in Britannia Paulini [ B. C., Pauli] episcopi Eburaci. Sed deest Victor in A. et T. mss. et ultimo loco ponitur Paulinus: haec enim praemittuntur in A. et T.: In Africa natale SS. Venusti, Crescentii, et S. Victoris martyris. In Colonia quae vocatur Agrippina natale Gereonis martyris cum aliis trecentis et (1068C)octodecim. Quae postrema Flori esse videntur: habenturque (1069B)etiam in L., ubi ultimo loco est solus Victor. V. , Malosi cum aliis trecentis triginta. B., In Africa natale SS. Eusebii, Eraclii, Dionysii. Et alibi Malusii cum aliis trecentis et triginta.

11. --V IDUS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Turonis depositio S. Venantii abbatis et confessoris, viri magnificae sanctitatis: qui multis infirmis in corpore positus opem commodavit. C. V., Sancti Tanasii presbyteri, Ampodi, Fausti, (1069C)Januarii. V., Marcelli. C., Martialis. D., Apud Tharsum metropolim martyrum Taraci, Probi et Andronici, qui persecutione Diocletiani martyrizati sunt. A. T., primo loco: In Antiochia natale S. Athanasii episcopi, Eraclii, et Placidi. T., In Colonia quae vocatur Agrippina super fluvium Rheni natale S. Malusii cum aliis trecentis triginta. L., ultimo loco: Et in Antiochia passio Eracli et Placidi. (1070B)B., In Acervo Siciliae natale SS. Thanasii presbyteri, Placidi, Marcialis. Antiochiae natale S. Heraclii.

12. --IV IDUS. Vacat Baeda. B. V. C., In Provincia Syriae sanctorum. V. B., Evagri, Proseriae [ B., Prosyriae]. Romae Coelestini [ B., Coelesti], Saturi. C., Evagri et Seriae. Romae Coelestis. B., In Aegypto S. Eustasii presbyteri. D., Apud Africam sanctorum confessorum et martyrum quatuor millium nongentorum septuaginta sex. A. T. B., In Campania natale SS. Eucharisti et Fortunati. B., Prisciani. A. T., Romae depositio SS. (1070C)Saturi et Calisti. T., In Ravenna natale S. Edisti. L., In Ravenna passio S. Edisti. Et Romae passio S. Saturi. B., Biturice S. Opinionis presbyteri.

13. --III IDUS. Vacat Baeda. V. C., In Spania Fausti, Marciae. Alibi, Adriani. Alexandriae Athanasii episcopi. B., In Hispaniis Gordoba civitate Fausti et Marciae. Turonis depositio (1071B)S. Venantii abbatis et confessoris. D., S. Polycarpi discipuli Pauli apud Troadem. B. A. T. L., Calcedonia natale sanctorum Adriani, Januarii [ B. om. Januarii], et Marcelli. T. L., In Hispania passio SS. Fausti et Rustici. T., primo loco natale S. Geraldi confessoris. 14. --II IDUS. Natale S. Calixti papae, qui in persecutione Alexandri imperatoris diutius fame cruciatus et quotidie fustibus caesus, per visionem a presbytero suo Calepodio, qui antea martyrium consummaverat, confortatus et consolatus est: qui in carcere eodem positus quemdam militem, nomine Privatum, ab ulcerum dolore ac foeditate simul et ab infidelitate curavit. Quod audiens Alexander, ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere: beatum (1072B)vero Calistum per fenestram domus praecipitari: et ligato ad collum ejus saxo in puteum demergi, et in eum per rudera cumulari. Post dies vero septemdecim presbyter ejus Asterius, cum clericis noctu veniens, levavit corpus, et sepelivit in coemeterio Calepodii. Pridie Idus Octobris [ D. et R. om. Pridie, etc.]. Addit V. C., Sic obiit.

A., Eodem die depositio S. Donatiani episcopi. B., Corduba civitate natale SS. Lupi et Aureliae.

15. --IDIBUS. Vacat Baeda. V. , Sanctorum Maurorum de militibus et S. Legadiae. Ast C., De militibus et S. Gaidae virginis. D., Transitus S. Justi in eremo, Lugdunensis episcopi. (1073B)B., Romae Natale S. Fortunatae. A. T. L., Romae passio S. Silvani martyris et S. Fortunati. In Colonia Agrippina natale sanctorum Maurorum de militibus, seu, ut habet L., Maurorum martyrum innumerorum. B., In Gallia Colonia Agrippinensi natale sanctorum Maurorum de militibus. Eodem die natale Savinae. 16. --XVII KAL. NOVEMB. Vacat Baeda. V. C., Depositio S. Galli confessoris. Et aliorum pariter ducentorum septuaginta [ C., octoginta]. D., Sanctorum martyrum Marciani et Satyriani cum duobus fratribus eorum et aliorum ducentorum septuaginta. A. T. L., In Africa passio sanctorum martyrum (1074B)septingentorum sexaginta. A. T., Et natale S. Saturnini et Nerei. T. et L., In Noviomo civitate depositio S. Mummolini confessoris. Ast primo loco in T.: Natale S. Juliani confessoris. B., In Africa passio SS. Ceierae et aliorum ducenti septuaginta. Et alibi Saturnini, Nerei. Et depositio S. Galli confessoris, Berarii confessoris. In Nicomedia natale SS. Alexandri, Victorii. Et passio Silvani. 17. --XVI KAL. Vacat Baeda. C. V., In Nicomedia Alexandri. Alibi Mauriani, Crescentiani, Turini [ C., Crescentii, Ruffiniani], Donati. D., Marthae sororis Lazari et Aristionis, qui (1075B)fuit unus de septuaginta Christi discipulis. A. T. L., In Mauritania natale sanctorum Donati, Nobilitani, Crescentiani, Defensoris et Rusticiani. Sed deest Nobilitanus in L. et A.; item in hoc Crescentianus. B. In Mauritania SS. Nenilucii, Socrati, Venerii, Primae, Donatae, Victoriae, Basillae.(1075C) 18. -- XV KAL. Natale S. Lucae evangelistae. Hic Syrus Antiochensis, arte medicus, discipulus apostolorum, postea Paulum secutus est, usque ad confessionem ejus serviens Domino sine crimine. Nam neque uxorem unquam habens neque filios, septuaginta quatuor annorum obiit in Bithynia, plenus Spiritu sancto. Romae S. Triphoniae uxoris Decii Caesaris, quae, viro suo post interfectionem beatorum Sixti et Laurentii divinitus punito, petiit baptizari cum Cyrilla a Justino presbytero, et alia die est defuncta, ac juxta S. Hippolytum in crypta sepulta. (1076B)B., In Anxiopoli natale SS. Hermetis et Taxii. In Campania civitate Puteoli, Januarii, Euticis. Et alibi Victricis, Marcialis. 19. --XIV KAL. Vacat Baeda. B. V. C., In Ostia Asterii [ B. C., Austeri]. Neapoli sanctorum Januarii [ B. om. Januarii], Festi, ac Desiderii. (1076C)D., Lucae evangelistae et Asclepiadis Antiocheni episcopi. A. T., In Hostia natale sanctorum Januarii, Festi et Desiderii. T., Eodem die natale sanctorum martyrum Saviniani et Potentiani sociorumque eorum. A., Eodem die Duaco S. Amati Senonum archiepiscopi. T. L., Et depositio S. Amati episcopi et confessoris. Turonis depositio S. Columbani abbatis. T. B., Et in Antiochia Syriae [ T. om. Syriae] passio sanctorum Pelagii et Beronicae [ B., Beronici]. B., In civitate Puteoli, Proculi et Niceae matris ejus.

20. --XIII KAL. Vacat Baeda. B. V. C., In Puteolis Sozimi, Januarii, Dorotheae (1077B)[ V., Dorothei]. V. C., Alibi Uticii [ C., Euticis], Marcellini. A. T. L., Natale SS. Euticii, Lucii, Marcelliani B., In Nicomedia Eutici, Promati, Lucii, Marcellini. D., Antiochia Berorae, Pelagiae et aliorum quadraginta novem. B., Romae natale Asterii presbyteri. A. T. L., In Aginno passio S. Caprasii martyris. B. praenotat, In Galliis.

21. --XII KAL. Sancti Patris nostri Hilarionis, cujus Vitam Hieronymus virtutibus plenam scripsit. Eodem die natale S. Asterii, presbyteri Calixti, qui cum corpus ejus elevatum de puteo sepelisset, post dies sex audiens hoc Alexander imperator, praecepit (1078B)eum per pontem praecipitari: cujus corpus inventum est, et a quibusdam Christianis in eadem civitate sepultum. Scriptum in Passione S. Calixti papae. A. T. L., In Colonia Agrippina passio sanctorum undecim millium virginum. Et haec primo loco cum aliqua diversitate: ultimo autem loco in L. additur: Et S. Ciliniae. B., In Nicea Bithyniae natale Macharii, Proculi, Modesti cum aliis ducentis septuaginta. Lugduni Galliae natale B. Viatoris pueri et discipuli S. Justi episcopi. In Africa Modesti, Eutici.

22. --XI KAL. Vacat Baeda. (1079C)V. C., In Adrianopoli [ C. Trajanopoli] Severi, Philippi episcopi, Eusebii, Hermetis. B., In Thracia natale S. Severi. In Antrianopoli Philippi episcopi, Eusebii, Hermetis. T., Thracia natale SS. Hermetis, Eusebii et S. Philippi episcopi. L., In Thracia natale Philippi episcopi, et Severi presbyteri, et Hermetis diaconi. A., Thracia natale SS. Ermetis, Eusebii et S. Philippiani. Eodem die passio S. Gratiani martyris, et depositio S. Autbodi epis. B., Alibi passio S. Leugati martyris. D., Antiochia Theodoriti presbyteri. 23. --X KAL. Vacat Baeda. C. V. B., In Adrianopoli Severi, Dorothei. C., die praecedenti: In Trajanopoli Severi episcopi, Dorothei, et S. Oresti. D., Venusia Felicis episcopi Tubzocensis, et Audacti et Januarii presbyterorum. A. T., Natale SS. Severini, Dorothei et Victoris. In (1080C)territorio Cadetano passio SS. Servandi, et Germani: qui ob confessionem Domini jussu Viatoris praefecti jussi sunt decollari. A., Eodem die depositio S. Romani Rothomagensis archiepiscopi. T. B., Ipso die in Caesarea Cappadociae natale Longini. B., In Caesarea Cappadociae S. Serensi et alibi S. Longini. L., In Caesarea Cappadociae passio SS. Longini, Severi, Victoris et Dorothei. Et S. Severini Coloniensis archiep. 24. --IX KAL. Vacat Baeda. Vacat etiam Divionense ms., nisi quod ex sequenti die de XLVI militibus hic posita suo deinde loco in Baedae contextu repetantur. B. V. C., In Nicomedia Vitalis, Felicis, Rogati, Victoriae, Flaviani, Victoris [ B. om. Victoriae . . . Victoris]. A. T. L., Nicomedia natale Rogati, Flaviani et Vitalis. T. L. addunt Felicis, Papperii. B., Hierapoli Phrygiae natale SS. Claudiani, Eleutherii, Justi et Victoris.(1081B) 25. -- VIII KAL. Suessiones natale sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani. Addit Florus in A. T. L.: Quos Rictiovarus praefectus jussu Maximini imperatoris comprehendens, cum idolis sacrificare nollent, fecit a trochleis extendi et fustibus caedi: deinde in ungulis eorum sudes mitti: et de dorso singulorum singulis corrigiis ablatis, eorum colla molis suspensis in fluvium demergi: ac plumbo ignito et pice ferventi et oleo concremari. Qui in cunctis dextera Christi protecti, et Rictiovaro praefecto in his ultione divina interempto, praecipiente Maximiano imperatore gladio sunt trucidati. Quorum corpora angelo monente quidam senex nocte in navicula contra undam fluminis leviter vehens, clam sepelivit. (1081C)Ipso die Romae via Salaria natale quadraginta sex militum, qui simul baptizati a Dionysio papa, et mox jubente Claudio imperatore decollati sunt. Ubi sunt positi et alii martyres centum viginti unus: inter (1082B)quos fuerunt quatuor milites Christi Theodotius, Lucius, Marcus, et Petrus. Scriptum in Passione S. Xisti.

A. T., Eodem die in pago Viromanduensi dedicatio ecclesiae S. Quintini et translatio corporis ipsius. C., Romae SS. Chrysanthi et Dariae. B., Translatio S. Bartholomaei de insula Lippari in Benevento. Eodem die Grisanti et Dariae. In Italia civitate Florentia passio S. Miniati martyris cum sociis suis, Eodem die passio SS. Luciani et Marciani.

26. --VII KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Nicomediae natalis sanctorum martyrum Martiani, Flori et Luciani: qui tempore Decii imperatoris igni traditi sunt sub Sabino proconsule.

B. V. C., In Nicomedia Luciani, Marciani, Flori [ V. Florae], Eraclii [ C. Erodii]. B., Tutti, Florini. (1082C)D. Alehela civitate Vincentii, Sabini, et Christetes. A. T. L., Eodem die Elnone monasterio translatio corporis S. Amandi et dedicatio ecclesiae ipsius B., Et Amandi episcopi et confessoris.(1083B) 27. -- VI KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Romae S. Evaristi, qui sextus post Petrum annis novem, mensibus undecim, Ecclesiam Romanam regens, temporibus Domitiani et Nervae martyrio coronatur.

B. C. D. V. A. T. L., Vigilia apostolorum Simonis et Thadaei. C. V., In Africa Polycarpi. V., Romae Marciani, Luciani, Marciani, Floriani, Lucii. Alibi S. Florentii. C., Romae, Martiani, Lucii, Florentii. A. T. L., In Sardinia SS. Victi, Proti et Florentii. (1083C)T., Maslinas monasterio natale S. Romaldi martyris. L., Ipso die S. Rictrudis. B., Natale SS. Mariniani, Lucii, Victi. In Sardinia natale S. Florini. In Phrygia SS. Tarci, Polycarpi, Gagii, Metrobi, Eumeniae.

28. --V KAL. Natale sanctorum apostolorum Simonis et Thadei. Additur in A. T. L.: Qui a templorum pontificibus occisi sunt in Suanis civitate magna apud Persidam. B., In civitate magna Silantis apud Persidam. (1084B)Et Romae S. Cyrillae filiae Decii Caesaris, quae sub Claudio principe jugulata et necata est gladio: et sepulta a Justino presbytero cum matre sua juxta S. Hippolytum.

Florus in A. T. L., Ipso die passio SS. Vincentii, Sabinae et Christetae, qui passi sunt in urbe Avila. Qui singillatim sursum ac deorsum in equuleo sunt extensi, divaricatis membrorum compagibus, et dissipati verberibus. Et cum nec sic deficerent, (1084C)colla lapidibus supposita, fuste desuper cerebro illiso, tali martyrio consummati, pariter animas tradiderunt.

B., In Carthagine S. Suffratiani et S. Rituti confessoris.

29. --IV KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L., Eodem die natale S. Pontiani papae et martyris: qui ab Alexandro imperatore (1085A)sub consulibus Severo et Quintiano cum Hypolito presbytero, exsilio in insula Sardiniae Bucina deportatus, martyrium consummavit. Scriptum in libro episcoporum.

B. V. C., In Lucania S. Saccinti, Quinti [ B., (1085B)Quintini], Feliciani et Lucii, C., Et natalis S. Euphrosynae. A. T. L., In Lucania SS. Luciani, Quinti et S. Feliciani martyris. T., primo loco: Natale S. Theuderii confessoris. D. Narcissi Hierosolymorum episcopi.

30. --III KAL. Vacat Baeda. V. C., In Nicomedia Januarii, Marcialis. B. V. C. D., Et in Africa passio sanctorum martyrum ducentorum viginti [ C., Triginta]. B., In Nicomedia SS. Calendionis, Martialis, Theophili. D., Civitate Tingitana passio S. Marcelli centurionis. B., Et alibi passio S. Feliciani cum sociis suis. Eodem die passio S. Marcelli, martyris. A. T. L., passio S. Marcelli qui amputatione capitis martyrium consummavit jussu Agricolani principis. (Atque haec forte Flori sunt.) In Africa [ L. om. in Africa] natale SS. Theophili et Eusebii. Tolosa civitate translatio S. Saturnini episcopi et martyris. T. L., (1086A)In Nicomedia passio Calendionis, Marcialis, Germani. 31. --II KAL. In Galliis S. Quintini qui sub Maximiano imperatore martyrium passus est: et post annos quinquaginta quinque inventum est revelante angelo corpus, et sepultum VIII Kal. Julii [ D. om. VIII Kal. Jul.]. (1086B)Florus in A. T. L. elogium amplius exhibet hoc modo: In Galliis Augusta Veromanduorum passio S. Quintini martyris, qui Romae senatorio corpore editus, sed amore Christi tempore Maximiani imperatoris Gallias aggressus, maximis praedicationibus, signis et miraculis gloriose enituit. [Cujus fama Rictiovarus praefectus audita, jussit perquiri, et comprehensum catenis astringi ac carceri mancipari. Denique ex officio sibi exhibito percunctata religione, quia idolis sacrificare contempsit, dirissimis fecit flagellis caedi. In qua caesione oculis mentis ac corporis in coelum directis, Domino gratias agens, tortoribus ejus in terram ruentibus coelitus voce dilapsa talem divinam meruit allocutionem: Quintine, (1087A)inquit, constans esto, viriliter age, ego autem adero tibi. Rursusque catenatus in carcerem recluditur: ubi angelica visione usus, ductuque ejus universas carceris custodias transiens, ad locum ostensum veniens, longa populis praedicatione perorata, ferme ad sexcentos viros usque convertit. Qua indignatione Rictiovarus stomachatus, intantum trochleis (1087B)torqueri praecepit, ut membra ejus vi durissima solvi cogerentur. Insuper et resticulis ferreis eum caedi, et oleum candens, picem et adipem ferventissimum dorso applicari; calcem et acetum sinapimque ori ejus infundi, iterumque ponderosis catenis collum colligari, et duos sudes ferreos a cervice usque ad crura, itemque decem clavos inter ungulas et carcerem jussit transfigi. Quibus divina protectione superatis, ad ultimum capite jussit plecti, et corpus illius nocte in fluvio subplumbari. Amputatoque capite, velut columba candida sicut (1087C)nix mox visa est de collo ejus exire, et liberrimo (1088A)volatu coelum penetrare. [Corpus vero ejus, quod in fluvio Somenae subplumbatum fuerat, post annos quinquaginta quinque cuidam Romanae matronae ab angelo revelatum est, et ab eadem inventum in municipio quod Augusto Viromanduorum nuncupatur, VIII Kal. Julii sepultum. Scriptum in Gestis ejus.] In Nicomedia passio S. Eusebii: qui tempore Maximiani (1088B)imperatoris sub Maxentio praeside capitis abscissione martyrium consummavit. Primis uncis inclusa in ms. Laetiensi hoc modo brevius contrahuntur: Quo comperto Rictiovarus praefectus vinctum ad se jubet adduci, et post plura supplicia carceris, vinculorum, diversorum verberum, ad extremum oleum candens, etc. Reliqua de inventione corporis similiter uncis signata desunt in Atrebatensi. V. C. Natale S. Quintini [C., quinti] Martyris, Felicis, Donati et aliorum viginti novem. B. In Macedonia (1088C)SS. Vitalis, Petri, Crescentii, Alterni.

NOVEMBER. 1. -- KALENDIS. Festivitas omnium Sanctorum. Et (1087D)in Castro Diveon natale S. Benigni presbyteri, qui cum Andochio compresbytero et Tyrso diacono missus est a S. episcopo Polycarpo ab Oriente Galliam tempore Aureliani. Qui praedicatione ejus comperta, vinctum eum et caesum ad se adduci praecepit: et rursum, audita sermonum ejus constantia, nervis durissimis eum caedi fecit, et Terentio comiti superandum tradidit. A quo ad trochleas extensus et caesus ac rursum carceri mancipatus, mane idola orando destruxit, et reductus est in carcerem. Cui subulas decem calentes in manibus fixerunt, et cum plumbo remisso pedes in lapide perforato fixerunt, (1088D)et canes feroces duodecim cum eo incluserunt per sex dies. Et aluit eum angelus pane coelesti, subulas abstulit, et eum de plumbo ac ferro eripuit. Post hoc, collum ejus vecte ferreo tundi ac lancea forari jubetur. Quo facto columba nivea de carcere Christianis aspicientibus ad coelos ascendit, et odor suavissimus quasi paradisi secutus est. Descendente Aureliano a loco, supervenit B. Leonilla, et conditum aromatibus corpus longe ab ipso carcere sepelivit. Eodem die natalis S. Caesarei diaconi et Juliani presbyteri ( Hactenus A. ); qui videlicet Caesarius tempore Claudii veniens ex Africa ad Terracinam (1089B)Campaniae civitatem, dum contra idololatras proclamaret, in publico tentus est a Firmino pontifice, et in custodiam reclusus: ubi diebus multis maceratus, deinde traditus est Leontio consulari Campaniae. Quem ille cum verbis superare nequiret, jussit vinctum ante carpentum duci, ligatis manibus nudum usque ad templum Apollinis. Quo cum pervenissent, ad orationem ejus corruit templum et occidit pontificem (1089C)Firminum. Post hoc reclusus in carcerem a Luxurio primo civitatis, fuit ibi annum et mensem unum. Deinde eductus in foro, a Deo, cum oraret, coelesti est luce circumdatus, ut ipse Leontius crederet, Caesarium qui erat nudus sua chlamyde tegeret, baptizaretur, corpus et sanguinem Domini acciperet de manu Juliani presbyteri: nec mora, dicta super eum oratione, tradidit spiritum III Kalendas Novembris. Tunc Luxurius jussit Julianum et Caesarium (1090B)mitti in saccum et praecipitari in mare. Qui eodem die rejecti ad littus et sepulti sunt ab Eusebio servo Dei juxta urbem Terracinam. Et idem Eusebius postea martyrium passus est cum Felice presbytero.

Eodem [ L. om. eodem, etc. ] die depositio Severini monachi de Tiburtina civitate.

Florus in A. et T.: Ipso die passio sanctorum (1090C)martyrum Eustachii et uxoris ejus Theospidis, et filiorum Agapiti et Theospidis: qui tempore Adriani imperatoris, cum nollent sacrificare diis, missi pariter in bovem igneum igni succensi sunt. In ms. Laetiensi ponuntur haec die sequenti.

A. T., Eodem die translatio corporis S. Audomari episcopi et confessoris. T., Ipso die natale S. Remedii episcopi et confessoris. V. C., Pictavis dedicatio basilicae S. Hilarii episcopi et confessoris. B., Et alibi depositio Eustachii militis cum uxore (1091A)et duobus filiis. Parisiis civitate natale S. Marcelli episcopi et confessoris. Eodem die Cenomanis civitate natale S. Domnoli episcopi et confessoris. Ipso die natale S. Vigoris.(1091B) 2. -- IV NONAS. Vacat Baeda. B. V. C., Dedicatio basilicae SS. Sixti, Hypoliti et Laurentii. D., Laodicia Theodoti episcopi, qui arte medicus fuit. A. L., In Africa natale sanctorum Victoris, Hermetis et Justi. A., Eodem die elevatio corporis S. Bertini abbatis. Ipso die memoria fidelium defunctorum celebratur, a B. Odilone (1092A)Cluniacensis coenobii abbate anno Dei Christi millesimo secundo devote instituta. T., Commemoratio solemnis omnium fidelium defunctorum. T. B., In Africa passio SS. Popliani, Victoris, Ermetis, Justi, (1092B)Vitalis, et Papiae [T. om, et Papiae]. Ipso die S. Lauteni abbatis. Et elevatio et translatio S. Bertini abbatis et confessoris.

3. --III NONAS. Vacat Baeda. B. V. C., In Caesarea Cappadociae [ B., in Africa] Germani, Theophili, Caesarii, Vitalis. Alibi passio S. Agricolae. B., Et passio S. Pabuli, qui passus est (1093A)sub Herode rege. D., Quarti discipuli apostolorum. Cappadocia martyrum Germani, Theophili, Caesarii, Vitalis: qui sunt sub Deciana persecutione martyrizati. A. T. L., in Africa natale sanctorum Germani, Theophili, et Vitalis. Eodem die S. Huberti episcopi (1093B)et confessoris. Interponit his L.: Et passio S. Agricolae virginis. T., primo loco, haec habet: Passio SS. Valentini et Hilarii martyrum. Ipso die passio innumerabilium martyrum, qui passi sunt sub Datiano praeside.

4. --II NONAS. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Bituricas depositio S. Lusoris pueri, qui filius cujusdam senatoris fertur in Galliis migrasse: ad cujus sepulcrum S. Germanus Parisiacae urbis episcopus, dum quadam vice vigilias celebraret, et ejus clerici longae stationis labore lassi, quasi pro aliquo revelamine se super sepulcrum sancti defixis ulnarum compagibus sustentarent, illico tumulus sancti confessoris contremuit. Unde idem pontifex tremore perterritus, amoveri desuper somnolentos (1094A)praecepit dicens: Absistite, o segnes, procul a tumulo, ne sancto Dei molestia afferatur. Quibus amotis tremorem ullum deinceps non sensere. Scriptum in libro Miraculorum Gregorii Turonensis (1094B)episcopi.

B. V. T. C., In Africa Primii [ T. om. Primii], Caesarii [ V. T. C. om. Caesarii], Gregori, Porphyrii [ C., Gerii, Porphyrii]: et in Nicaea Domnini. D., Alexandria Hierii presbyteri, vita purissimi, in Scripturis nobiliter eruditi. A. T., primo loco: Lugduno depositio S. Genesii episcopi et confessoris et S. Quarti. Augustiduno S. Proculi episcopi, qui postremus solus et primo loco habetur in L. B., Redonis depositio S. Amandi episcopi. T., post martyres Afros, et Amantii.

5. --NONIS. In Terracina Campaniae civitate, natale SS. Felicis presbyteri et Eusebii monachi, tempore Claudii imperatoris ( Hucusque ms. Atr. ); qui videlicet Eusebius cum sepelisset sanctos martyres Julianum et Caesarium, et ad sepulcra eorum orans ac jejunans multos converteret ad fidem, quos Felix (1095A)presbyter baptizabat, tenti sunt ambo a Leontio filio Leontii consularis, ob eam maxime causam quia Caesarius patrem ejus Christianum fecisset: et ad forum ejus ducti nec superati, in carcere reclusi; et nocte (1095B)eadem, cum nollent sacrificare, decollati et in fluvium projecti sunt. Quorum corpora venerunt usque ad mare, et rejecta ad littus a quodam presbytero de Capua, nomine Quarto, sunt inventa: qui ea mox imposita vehiculo duxit in casam suam, et curiose quaerens, etiam capita invenit, et adjuncta corporibus sepelivit juxta S. Caesarium. B., In Caesarea Cappadociae natale SS. Domnini, Epiphanii, Antonini. In Capua civitate Campaniae natale SS. Marciae, Secundae et Quarti.

6. --VIII IDUS. Vacat Baeda. D., Toniza Africae Felicis martyris, et aliorum (1096A)quadraginta martyrum. V. B. C., In Nicomedia Adriani, Juliae [ V. C. om. Juliae], et Eusebii. V. B. A. T., In Africa natale sanctorum Donati, Pauli et Balsami. C., In Africa Donati, Paulini. Natale S. Leonardi primo loco. A. T. L., In Gallia Redonas (1096B)civitate depositio S. Melanii episcopi et confessoris: et depositio S. Winnoci abbatis; quod ultimum in T. sic legitur: Et in cella Wormholtvoorta obitus Winoci confessoris Christi. B., In Gallia civitate Redonis depositio S. Leonardi confessoris.

7. --VII IDUS. Vacat Baeda. V. C., In Nicomedia Eusebii, Eustasii, Marii, Primi, Juliani, Januarii. B., In Nicomedia natale SS. Polysii et Euthasii, Primi, Rogatiani. In Africa natale SS. Rogati, Donati, Primae, Julianae [ C., Juliae]. D., Alexandria Achillei episcopi. Apud Perusinam Herculani episcopi martyris. A. T. L., Nicomediae natale sanctorum Castoris, Gaudii et Victoris. T. L., In Africa passio sanctorum Donati, Rogati. T. addit (1097C)et Belsami. A., Ipso die natale S. Willibrordi confessoris. 8. --VI IDUS. Romae sanctorum Quatuor Coronatorum: Claudii, Nicostrati, Symphoriani, Castorii et Simplicii. Florus in T. priorum nomina sic interponit: Severi, Severiani, Victorini, Carpophori, et aliorum quinque, Claudii, etc., deinde hoc elogium subjungit in A. T. L.: Qui dum corpora SS. Tranquillini, patris Marci et Marcelliani, et Zoae uxoris Nicostrati per oras fluminis Tiberini inquirerent, a persecutoribus tenti sunt et ad urbis praefectum perducti. [Erat autem judex Fabianus, qui eos hortatus est ad sacrificandum; et per decem dies misit ad eos, et blanditiis agens in nullo penitus potuit commovere. (1097D)Tunc fecit de his suggestionem imperatoribus Diocletiano et Maximiano: qui jusserunt eos tertio torqueri, cumque nulla ratione tormentis compulsi (1098C)cederent, jussi sunt in medio mari praecipites dari.] Immensis itaque arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt. Et in loco mundo inter aquas coronam martyrii celebrarunt. Scriptum in Gestis S. Sebastiani. Verumtamen A. in principio, contractius: Qui sub Fabiano judice jubentibus Maximiano et Diocletiano imperatoribus torti et in mari mersi sunt. L., contractius, in medio loco uncis inclusorum: Qui tertio torti, cum superari non possent, immensis, etc.

Subjungitur in A.: Quatuor Coronatorum nomina sunt haec: Severus, Severianus, Victorinus, et Carpophorus: quorum dies natalis per incuriam neglectus, minime reperiri poterat: ideo statutum est ut in eorum ecclesia, horum quinque sanctorum qui in missa recitantur natalis celebretur, ut cum (1098D)istis eorum quoque memoria pariter fiat: sed haec mutila, et confusa, sicut apparet, non audemus ex unius ms. fide attribuere Floro. B., In Africa natale SS. Primi, Macharii, Justi, Amandi.(1099B) 9. -- V IDUS. Natale S. Theodori martyris. Florus in T. praemittit: Apud Amaseam civitatem, et subnectit elogium: Qui temporibus Maximiani et Maximi imperatorum, pro confessione Christianae fidei fortiter caesus ac in carcerem missus: deinde Domino Salvatore sibi apparente et monente ut constanter et viriliter ageret, revelatus est. Novissime postquam suspensus est ungulis corrasus, ita ut ejus interiora nuda apparerent, traditur ignibus. (1099C)Additur ibidem: Eodem die Bituricas S. Ursicini confessoris, qui Romae ordinatus a successoribus apostolorum, primus eidem urbi destinatur episcopus. Florus in A. T. L.: Eodem die in Hispaniis Corduba civitate passio sanctorum Fausti, Januarii et Martialis, qui pariter in ignem projecti sunt, agente Eugenio praeside.

B. V., Dedicatio basilicae Salvatoris. V. A. T. (1100B)B. C., Romae. L., Sanctorum Clementis et Symphronii [B., Symphoriani]. B., In Nicomedia natale Damiani. In Hispaniis SS. Fausti et Martialis. A., Ipso die passio S. Ragnulfi martyris. T., Ipso die natalis S. Vitoni episcopi et confessoris.

10. --IV IDUS. Vacat Baeda. V. C., In Antiochia Eustochii et sociorum ejus. Romae depositio Leonis episcopi. D., Cersona Lyciae Martini papae qui ob catholicam fidem ibi relegatus est. B. A. T. L., Romae depositio S. Leonis (1100C)papae. In Antiochia natale SS. Demetrii episcopi et Amonesii diaconi, Eustosii et sociorum ejus. A. T. L., Eodem die natale S. Martini papae. B., Aurelianis depositio Amonitoris episcopi. 11. --III IDUS. Natale S. Martini episcopi Turonis civitate. Florus addit in A. T. L.: Qui copiosius post apostolorum (1101B)coruscavit virtutibus. L., Triumque mortuorum factus est suscitator magnificus.

Ipso die natale S. Mennae martyris.

Subjungit A. et L.: Et S. Bertuini episcopi. T., Eodem die in Alexandria depositio S. Joannis patriarchae. B., Ravennae natale Sanctorum Valentini, Feliciani, Victurini.

12. II IDUS. Vacat Baeda. (1102B)B. C. V., Romae S. Martini papae. B. C. A. T. L., In Africa Mauruli, Publii. In Caesarea Cappadociae Germani, Caesarii [ C. et V. om. Theophili], Eusebii [ A. T. L. om. Eusebii]. In C. librariorum culpa Afri et Caesarienses Martyres adscripti sunt diei praecedenti. Afri autem hoc die iterato scribuntur. D., Africa Arcadii, Paschasii et Probi et Eutychii quinque Martyrum Wandalorum in persecutione. T., In Ravenna depositio SS. Victoris et Solutoris.(1103A) 13. -- IDIBUS. Turonis natale S. Bricii episcopi. Florus addit in T. et L.: Qui a Turonorum populo criminatus, infantem, de quo sermo erat, triginta dies (1103B)habentem, adductum adjuravit, ut, si ipse esset genitor ejus, coram cunctis ediceret. Cui infans: Non es tu, inquit, pater meus. Populis iterum furentibus, prunas ardentes birro suo impositas usque ad sepulcrum S. Martini deportavit, dicens: Sicut istud vestimentum ab his ignibus videtis inustum, ita et corpus meum a tactu mulieris scitote impollutum. Scriptum in Gestis ejus.

B., In Thracia natale SS. Secundi, Fidentiani, Martialis. In Antiochia natale SS. Donati, Restituti, Valeriani, et Fructuosi cum aliis duodecim. C. V., Et S. Antonii, et depositio S. Jacobi. L., In Malbodio translatio S. Aldegundis virginis. A. T., Rotenis civitate natale S. Amandi episcopi. A., In pago Cameracensi in villa quae dicitur Calderiacus natale S. Maxelendis virginis et martyris. Eodem die depositio S. Killiani episcopi et confessoris. T., Eodem (1103C)die in Thracia passio SS. Eudicti, Euticis et Agesti.(1104A) 14. -- XVIII KAL. DECEMB. Vacat Baeda. V. C., In Eraclia natale Clementi, Theodotae, Philomeni, Et aliorum multorum quorum nomina Deus (1104B)scit; quae sic leguntur in L. B.: In Eraclea civitate Thraciae [ L. om. Thraciae] natale SS. Clementis [ B. om. Clementis], Clementini, Filomeni, Theodoti et Eracli. Pro quibus in A. et T. solum est: Clementini, Philomonis et Heraclii. In B. ad finem ponitur: Et natale S. Eradii, A., Eodem die repositio sanctorum corporum Quintini martyris et Cassiani pontificis, imminente tristitia summa. D., Alexandria Serapionis, qui sub Decio praecipitatus martyr efficitur. 15. --XVII KAL. Vacat Baeda. V. C., In Africa Secundini, Marcialis, Calendionis, Valerii, Fructuosi cum aliis duodecim [ C. om. duodecim]. D., Felicis episcopi qui miraculorum gloria insignis fuit. B. A. T. L., In Africa natale SS. Secundi, Fidentiani [ B., SS. Martialis, Fidentiani] et Demetrii [ L., et Secundini]. In Antiochia Donati, Restituti, cum aliis triginta. B. duos addit sic concludens: Valeriani, Fructuosi cum aliis duodecim. A., (1104C)Eodem die S. Machati. L., Et passio S. (1105B)Eugenii Toletanae sedis episcopi, discipuli pretiosi Dionysii archiepiscopi. 16. --XVI KAL. Vacat Baeda. B. C. V., In Africa Rufiniani, Marci, Valerii, Victoris [B. om. Victoris], Honorati. C. V., Marinae, Secundini, Frontoni. In Antiochia Augustini, Justae, Matronae, Fructae. D., Africa Rufini, Fidentiani, Augustini, Felicis, B., Et alibi natale Secundiani, Aureliani, Marcelli. A. T. L., In Capua natale sanctorum Vitalis et Justi. A. T. L. B., Lugduno Galliarum [Galliarum in solo B.] depositio S. Eucherii episcopi.

17. --XV KAL. Aurelianis natale S. Aniani confessoris. Et S. P. N. Gregorii miraculorum factoris. Priori hoc elogium texitur a Floro in A. T. L.: Qui cum S. Evurtio antecessore ejus et Aurelianensi (1106B)populo futurus successor eligeretur, ut in ipso concordia divinae electionis claresceret, triduano jejunio peracto, necdum loquens parvulus allatus, tacto in altari Brevi posito, Christi operante virtute, tertio exclamavit: Anianus istius civitatis a Deo est pontifex institutus. Sicque episcopus creatus, postea multis coruscavit miraculis. V. , Et Victoris, Theodetae, Alfae, Zachaei. C., Factoris, Theodorae, Alphei, Zachaei. A. T., Carthagine natale Dubitati et Valentini. B., Interponit Tusci. Ibidem, Romae trans Tiberim natale S. Caecilii. In Nicomedia natale S. Ammonis. Et natale S. Teclae virginis.

18. --XIV KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Cordula civitate passio sanctorum Aciscli et Victoriae, qui post carceres et (1107B)tormenta mersi sunt in fluvium, alligatis ad colla pedibus. Unde virtute Domini exeuntes, alligati sunt rotis, et super ignem volutati, ita ut membra eorum quassarentur. Postea vero Victoria, mamillis abscissis linguaque amputata, dignum Deo efflavit spiritum; Acisclus autem capitis abscissione implevit martyrium sub Sidone praeside. Caesarea natalis SS. Maximi, Luciani et Marcialis. Antiochiae passio Romani monachi et Barali pueri, sed et Ysici Palatini militis qui tempore Diocletiani imperatoris et Maximiani (1107C)pro Christi nomine interempti sunt. Romanus quidem post multa flagella et linguae abscissionem in carcere est necatus: Baralus vero puer capite plexus: Ysicus autem alligatus lapidi fluvio mersus. C. V., In Antiochia Romani monachi, et in Caesarea Victoris et Maximae, et dedicatio basilicae S. Petri apostoli. B., In Antiochia civitate natale SS. (1108B)Romani et Isici mart. D., Antiochia Romani monachi et martyris. Et Hesycii Palatini et martyris. A. T. B., Eodem die in Hispaniis Cordula civitate passio S. Asclae [B., Acisclae] virginis et martyris. T. addit: Hac die rosae ibidem colliguntur. A., Eodem die Cameraco elevatio corporis S. Gaugerici episcopi, A. L., Et depositio S. Eusebiae virginis

19 -- XIII KAL. Vacat Baeda. D. Romae Maximini presbyteri et martyris, et Faustini diaconi et Eusebii martyrum. B., Augustiduno depositio S. Simplicii episcopi. B. V. C., In (1108C)Caesarea Cappadociae Maximi, Muciani, Neopheri, Januarii Vitalis [ B. om. Vitalis]. A. T., Caesarea natale SS. Januarii, Neopheri et Vitalis. T., Castherii, Marciani et Zephori. L., In Caesarea natale Januarii, Casterii, Zephori et Vitalis. Et depositio S. Elisabeth viduae.

20. --XII KAL. Vacat Baeda. D., Romae Pontiani papae et martyris. Messanae (1109C)Ampeli et Gaii. B. V. C., In Eraclia Bassi, Dionysii, Orionis. V. C., In Hispania Maximi presbyteri. A. T., Eracleae natale SS. Gagii et Dionysii. T., Bassii et Classii. A. L., In Hispania depositio S. Crispini. T., In Sicilia passio S. Ampelii. B., In Antiochia natale SS. Basilii et Dionysii. Taurinis civitate natale SS. Octavi, Solutoris et Adventoris.

21. --XI KAL. Vocat Baeda. D.: Rufi, quem Apostolus ad Romanos scribens salutat. C. V., In Antiochia Basilei et Auxilii, Saturnini, Carali, Eutycii. B., In Antiochia natale SS. Basilei, Auxili [ V., Auxii], Matroni. Et alibi natale SS. Demetrii, Quintiani, Sisinnii. A. T. L., Antiochiae natale sanctorum Basilei et Saturnini. In Histria civitate natale S. Mauri martyris. L., Et S. Columbani (1110C)abbatis. T. ejus natalem primo loco refert. Addit L.: Item Praesentatio beatae Mariae virginis.

22. --X KAL. Natale S. Ceciliae virginis quae et sponsum suum Valerianum et fratrem ejus Tiburtium ad credendum Christo ac martyrium perdocuit; et ipsa deinde martyrizavit, ignem quidem superans, sed ferro occisa sub Almachio Urbis praefecto. A. T., Alexandria natale SS. Demetrii et Felicis. Suessionis depositio S. Medresinae virginis. B., In Cappadocia SS. Longini, Leontii et Fausti. C. V., Maximi. S., Longini qui latus Domini lancea aperuit. Ms. Laetiense hic habet elogium prolixius ex Floro, quod vide infra IV Nonas Decembris.

23. --IX KAL. Romae natale S. Clementis episcopi, (1111B)qui jubente Trajano missus est in exsilium trans Pontum maris. Ubi multis ad fidem vocatis per miracula et doctrinam ejus, praecipitatus est in mare, alligata ad collum ejus anchora. Sed recessit mare orantibus discipulis ejus per tria millia, et invenerunt corpus ejus in arca saxea in templo marmoreo, et anchoram juxta. Eodem die S. Felicitatis, matris septem filiorum martyrum, quae jubente Antonino decollata est pro Christo. Florus in A. T. L., Ipso die in pago Hasbaniae depositio S. Trudonis confessoris, qui mundum despiciens maximis enituit virtutibus. L. , Et S. Severini. V. C., Eodem die natale S. Columbani in Bobio. B., In Italia monasterio Bobio depositio S. Columbani. Bituricae civitate S. (1112B)Fateri presbyteri. Et alibi S. Trudonis confessoris.

24. --VIII KAL. Romae natale S. Chrysogoni qui sub Diocletiano decollatus, martyrium complevit. Scriptum in Passione S. Anastasiae. Ipso die natale S. Crescentiani, qui erat cum Caesareo [ V., Cyriaco] diacono et Largo et Smaragdo in carcere sub persecutione Maximiani, filii Maximini: et eductus jubente Carpasio vicario de carcere, suspensus est in equuleum, et fustibus caesus atque unguibus rasus, diutius deinde flammis circum latera ejus appositis diu ustulatus emisit spiritum, et a Joanne presbytero sepultus est in coemeterio Priscillae. Ipso die Maximus interfecit sororem suam Arthemiam. Scriptum in gestis Marcelli papae. (1113C)V. C., Eodem die S. Eleutherii et Maximi. Et S. Flaviani episcopi et confessoris. Et S. Romani presbyteri.

25. --VII KAL. Natale S. Petri episcopi Alexandrini; qui cum esset omnibus adornatus virtutibus, in Scripturis quoque divinis nullius priorum inferior, (1114C)vere sacerdos et hostia Deo, subito capitur atque ex Maximini praecepto capite obtruncatur; cum quo simul et alii plures ex Aegypto trucidantur. Scriptum in Historia Eccles., libro nono. B. V. C., Et S. Caterinae [ V. Ecaterinae] virginis. (1115C)A. T. L., Eodem die passio S. Caterinae. B., Alibi Luciani, Marciani, Claudiani.

26. --VI KAL. Vacat Baeda. D., Romae Lini papae, et Alexandri episcopi et martyris passi XI Kal. Octobris, a papa Damaso VI Kal. Decembris translati, quando festivitatem dicavit. B. C. V. A. T. L., Romae SS. Siricii episcopi et Saturnini. In Aquileia Valeriani episcopi et confessoris. B. A. T. L., Augustiduno depositio S. Amatoris episcopi.

27. --V KAL. Vacat Baeda. V. C., In Nicomedia Marcelli, Petri, Serenae, Victorini [ C., Luctorini]. V. C. D., In civitate Bononia (1116C)Agricolae et Vitalis martyrum. A. L., Nicomedia natale SS. Petri, Marcelli [ L. om., Marcelli], et Serini; quorum alter pro fide Christi crucifixus, alter fuit capite plexus. Rectius et integrius T. B., Nicomedia natale SS. Marcelli, Petri et Sereni. In Italia civitate Bononia passio SS. Agricolae et Vitalis; pergit T. solum: Quorum alter fuit pro fide Christi crucifixus, alter capite plexus. In Mediolano natale Joannis, Severi atque Andreae. Iidem habentur in L. Sed perperam praeponitur: Civitate Bononia passio Agricolae virginis. 28. --IV KAL. Vacat Baeda. (1117B)D., Sosthenis discipuli apostolorum. Et Rufi martyris, cum omni domo sua per Chrysogonum lucrati. Africa Papirii et Mansueti episcoporum. B. C. V., In Syria Trophimi, Theodoli, Eucerii. Et alibi [ B. C. om. et alibi] Eusebii, Julii, A. L., In Syria. T., In Africa natale SS. Trophimi, Eusebii, (1117C)Julii. T. L., Et Theodoli martyrum. 29. --III KAL. Romae S. Saturnini martyris et Sennis et Sisinnii diaconi sub Maximiano: [a quo primo inter alios damnati ad fodiendam arenam ad faciendas thermas Diocletianas, deinde in carcere diu sunt macerati. Ubi multos gentiles docentes baptizabant; et denuo educti, vincti catenis et nudis pedibus ante praefectum Urbis Laodicium jussi sunt in equuleo levari et attrahi, nervis et fustibus ac scorpionibus caedi, quibus etiam postmodum flammas ad latera jussit apponi, et depositos de equuleo capite truncari]. Quorum corpora cum Joanne presbytero colligens Thrason vir Christianissimus, qui de facultatibus suis martyribus multa ministraverat, sepelivit in praedio suo via Salaria. His in (1117D)medio certamine positis crediderunt duo milites (1118B)Papias et Maurus; qui mox comprehensi a Laodicio et non multo post martyrio coronati sunt. Scriptum in Gestis Marcelli papae. Eodem die vigilia S. Andreae apostoli. Brevius L.: Qui post carcerem in equuleum levati (1118C)nervis attracti, tandem capite truncati sunt; quorum corpora, etc.

Florus in A. et T.: Eodem die passio S. Chrysanthi et Dariae, cum octoginta militibus, qui per S. Chrysantum ad fidem conversi, jubente Numeriano imperatore, pariter sunt interfecti. Chrysantus et Daria, post plura tormenta, post carceres, bestias, et equuleos pariter in foveam missi lapidibus obruti sunt.

Idem Florus in A. T. L.: Tolosa passio S. Saturnini episcopi, qui tempore Decii, Germanici et Grati tentus a paganis ac tauro alligatus, de Capitolio praecipitatur. Nec mora inter primos descensus graduum illius capite colliso, cerebro excusso, et corpore omni membrorum parte lacerato, dignam Deo (1118D)animam Christus excepit. (1119B)B. V. C., Eodem die vigilia S. Andreae apostoli. B., Et natale SS. Chrysanthi et Dariae et Mauri. C., Mauri et aliorum LXXII.

30. --II KAL. Natale S. Andreae apostoli. Plenius Florus in A. T. L.: In Achaia, civitate (1120B)Patras, passio S. Andreae apostoli; qui crucifixus pro Christi nomine suum complevit martyrium.

B. Romae natale S. Maurilii, Consuli, Theodoli. C., Et Mediolanensi S. Amatoris episcopi.

DECEMBER. 1. --KADENDIS. Vacat Baeda.(1119C) Florus in A. T. L.: In Noviomo depositio S. Eligii episcopi et confessoris, qui in palatio Lotharii regis Francorum magna prudentia et religione micans, episcopus factus multa corpora sanctorum removens decentissime tumulavit, virtutibus maximis et signis miraculorum effloruit. (1120C)D., Romae Chrysanthi et Dariae martyrum, qui tempore Numeriani, judice Celerino, Romae passi sunt. V. C., Interamnae sive Narniis S. Proculi episcopi et martyris. In Torrente [ C. Thure] S. Marinae. V., Ad Ursum pileatum S. Candidae. A. T. L. B., Romae natale S. Candidae. B., Lucii et Marinae, Amboni, Filati. Noviomo civitate depositio S. Eligii episcopi et confessoris. Natale S. Constantiam (1121C)Ms. Laetiense hic habet elogium SS. Chrysanthi et Dariae supra relatum, tum addit: Eodem die adventus sanctarum reliquiarum de urbe Constantinopolitana.

2. --NONAS. Vacat Baeda, Florus in A. et T., primo loco, et in L., sed ad X Kal. Decembris: Cappadocia civitate passio S. Longini militis qui latus Domini lancea dicitur aperuisse. Qui conversus ad fidem cum Christum praedicaret, tentus ab Octavio praefecto, postquam ei dentes ferro confracti sunt linguaque abscissa, capitalem subiit sententiam. V. , Romae natale S. Primitivi, Pontiani, Piminii. Alibi Veri, Severi, Januarii. Romae S. Bibianae. A. T., Romae natalis SS. Victorini, Demetrii, et Donatii. T., Et passio SS. Primenti, Pontiani, Dafrosiae, (1122C)Juliani. L., Romae natale sanctorum Victorini, Primentii, Pontiani, Dafrosii, Demetii et Urbani. D., Romae Juviniani et Fausti martyrum. Et Dafrosae filiae. B. Agnetis secundae. C., Romae natalis Pimenti, Pontiani, Pisinni. Alibi, Securi, Januarii, Vibianae, Dafrosae. B., Romae natale SS. Primiti, Pontiani, Viniani. Coenomanis civitate depositio S. Domnoli episcopi et conf. In Mauritania Securi, Victorini, Fortunati.

3. --III NONAS. Vacat Baeda. D., Romae Claudii Tribuni et Hilariae uxoris ejus, et Jasonis et Mauri. B. C. V., In Oriente Meroni, Claudici et Felicis. In Africa Crispinae, Magnae, Joannis. B. A. T. L., In Africa natale SS. Crispini, Magni, Joannis. T. L., Et Stephani martyrum. B., Stephani, Victoris, Martini. In Bononia SS. Agricolae et Cassiani.(1123B) 4.II NONAS. Vacat Baeda. D., Romae Symphronii et Olympii, Exuperii et Theodoli martyrum a B. Sisto translatorum II Nonas Decembris, quando eorum festivitas agitur. C. V., S. Barbarae virginis, Eraclii, Christiani, Pudentii, Victoris. Et in Laudicia Felicis. A. T. L., In Laodicia natale SS. Felicis, Eraclii, et Prudentii [ T., Pudentii]. Eodem die Aurelianis in loco qui (1124B)vocatur Floriacus illatio corporis S. Benedicti abbatis et monachi. Addit T.: Cujus adventu feruntur illic arbores floruisse. A., Apud Antiochiam passio S. Barbarae virginis. L. et T. eamdem habent omisso loco. B., Romae Barbarae virginis, Pudenti. In Laodicea metropoli, Felicis, Merobii.

5. --NONIS. Vacat Baeda. B., Natale S. Dalmatii martyris. V. S., Sabae (1125A)monachi. C. V., In Africa, Humilis, Felicis, Julii, Potamiae, Victoris. C. S., Sabae et aliorum viginti. V., Et alii octo. A. T., In Africa natale sanctorum Felicis, Julii, Potamiae, Privati, Fulgentii, et S. Crispini martyrum. L., In Africa natale SS. Felicis, (1125B)Privati, Fulgentii et alii septem. Et S. Crispinae virginis. B., In Africa natale SS. Humilii, Felicis, Julii, Potamiae, Crispini, Trophimi, Eucarpionae. Et alibi S. Sabae confessoris.

6. VIII IDUS. Vacat Baeda. D. S., Nicolai episcopi Myrorum Lyciae, B. C. V., Sancti Nicolai episcopi. In Africa Zetuli [ B., Zeloti], Fortunati, Gaithi [ B. om. Gaithi], Hermogenis et Rogati. A., In Africa natale sanctorum Rogati, Ermogenis (1126A)et Fortunati. Eodem die depositio S. Nicolai confessoris, per quem Dominus miracula operari dignatus est praeclara. T., Depositio S. Nicolai episcopi et confessoris. In Africa natale SS. Rogati, Ermogenis et Fortunati. In Asia majore natale SS. (1126B)Zeloti, Zeculae, Agatii et Fortunati. L., In Asia majore natale SS. Zeloti et Fortunati. Et in Mirensium civitate S. Nicolai episcopi.

7. --VII IDUS. Vacat Baeda. C. V., Natale S. Ambrosii confessoris. Spoletum S. Savini. C., episcopi et martyris. Iidem, sed absque loco, habentur in B. D., Alexandria Agathomi martyris et militis. B. A. T. L., Antiochia civitate natale SS. Polycarpi et Theodori. Romae (1127B)depositio S. Eutyciani [ B., Curationi] episcopi. Postremo huic deest locus in Laetiensi. C., Romae Eutycioni. 8. --VI IDUS. Vacat Baeda. D., Romae Eutychiani papae et martyris, qui (1127C)manu propria trecentos quadraginta duos martyres sepelivit. C. B. V. A. T. L., Romae S. Eusebii episcopi et Urani presbyteri, et Successi episcopi. In L. deest Eusebius: in T. et A. locus; additur in T.: Ac natale S. Sabini. In V., Depositio Eutyciani episcopi. A. T. L., Conceptio S. Mariae matris Domini.

9. --V IDUS. Vacat Baeda. (1128B)C. V., Natale Syri [ C., S. Sisinni] confessoris de transmigratione. In Africa Petri, Successi [ C. om. Successi]. D. et L., S. Leocadiae virginis quae tempore Diocletiani et Maximiani a praefecto Hispaniarum Daciano apud Toletum dira carceris custodia macerata est. A., Antiochia natale SS. Geronti, (1128C)Valentini et Ermogenis. T. L., Antiochia natale SS. Geronti, Valentini, Silvanae, Donatae, Agnillae. T., Et Ermogenis. Et passio S. Leocadiae virginis. Ipso die S. Sirici episcopi. B., In Africa SS. Petri, Successi, Basini, Porphyrii, Urbani. In Africa SS. Generati, Polentiae, Silvanae, Valentinae, Felicis et Eutyciani. 10. --IV IDUS. Natale S. Eulaliae virginis in Barcelona (1129B)civitate Hispaniae, sub Daciano praeside quae cum esset tredecim annorum, post plurima tormenta, decollata est, et resiliente ab ea capite, columba de corpore ejus exire visa est. T., Ipso die S. Valeriae virginis et martyris. B., In civitate Arvernis natale S. Agricolae.(1129C) 11. -- III IDUS. Natale S. Damasi papae. Florus in A. T. L.: In Gallia civitate Ambianis passio SS. Gentiani, Victorici, et Fusciani, qui Victoricus ac Fuscianus a Roma egressi, verbum vitae pluribus nuntiantes tempore Maximiani circa Ambianis a Rictiovaro praeside comprehensi, prius ferro (1130B)manibus post tergum vinctis in carcere sunt reclusi, deinde in naribus et auribus eorum sudibus immissis, et clavis in capitibus transfixis, decollati sunt. In quos spiritu irruente, manibus capita propria ad hospitium B. Gentiani martyris usque portantes, ibidem requieverunt. (1130C)B., In Alexandria Sammoni et Emeriti. In Antiochia SS. Zosimi, Pauli, et Cyriaci. In Gallia civitate Ambianense natale SS. Victrici et Fusciani martyrum. A. et T., Et Praetextati.

12. --II IDUS. Vacat Baeda. V. B. D. A. T. C., Natale SS. Hermogenis et (1131B)Donati. V. B. C. D., Et aliorum viginti duorum. D., Apud Alexandriam Epimachi et Alexandri; qui cum multo tempore in vinculis et cruciatibus carceris torti et confecti perdurassent in fide, ignibus ad extremum jubentur consumi. L., In pago Vimmo T. A., Depositio S. Walerici. L., Episcopi. T., Confessoris. A. T., In Hispaniis S. Eulaliae et alterius virginis nimium tortae.(1131C) 13. -- IDIBUS. Natale S. Luciae virginis de Syracusis sub Paschasio consulari: quam cum lenones corrumpere, jubente Paschasio, vellent, nullatenus eam movere potuerunt, nec funibus additis aut boum paribus plurimis; picem, resinam, fervens oleum, nihil laesa suscepit. Tandem gladio in viscera merso, percussa, nec tamen mortua est, donec venientibus sacerdotibus, communionem dominici corporis (1132B)et sanguinis accepit. Passa est tempore Diocletiani et Maximiani. Deest hoc ultimum Laetiensi Ms. Atrebatense est in principio contractius: Quae cum sub Paschasio picem, resinam et fervens oleum illaesa suscepisset.

A. T. L., Ipso die in Gallia Cameraco civitate depositio (1132C)S. Autberti episcopi et confessoris. A., Per quem Dominus miracula operari dignatus est praeclara. T., Eodem die depositio S. Judoci confessoris. L., Et natale S. Odiliae virginis; quae caeca nata, sed a Deo curata, et de sacro fonte a tribus episcopis suscepta fuit. V. C., Alibi Leocandidi [ C., Locandi] confessoris et Valentini. B., Ravennae natale SS. Valentini et Leuchadi confessorum. Mediolano, passio SS. martyrum Gervasii et Protasii.

14. --XIX KAL. JAN. Vacat Baeda. (1133B)Florus in A. T. L.: Jerosolyma passio SS. Justi et Abundi; qui post alapas, carceres et rotas igni traditi sunt sub Numeriano imperatore et Olybrio praefecto. Lugduno [ L. om. Lugduno, etc. ] civitate depositio S. Viatoris episcopi. Rhemis passio S. Nicasii episcopi [et martyris, sororisque ejus Eutropiae virginis cum aliis ejusdem urbis civibus] qui missarum solemnitatibus peractis, a Vandalis infra Ecclesiam Rhemensium passus est martyrium. B. C. V., Lugduno S. Victoris [ V., Viatoris]. Vienna Lupicini. Rhemis natale S. Nicasii episcopi. B. primis duobus addit titulum episcopi et depositionem (1133C)nominat. D., Sanctorum martyrum Drusi, Zosimi, et Theodori, B., In Antiochia natale SS. Drusi et sociorum ejus.

15. --XVIII KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Aurelianis depositio sancti Maximiani presbyteri et confessoris ( Hucusque etiam B. V.), qui in summa religione degens, ejus (1134B)meritis multa miracula Dominus operari dignatus est.

D., Valeriani episcopi et confessoris. C. V., In Africa S. Fausti, Lucii, Candidi, martyrum. A. T. L. B., In Africa natale SS. Candidi [ B., Candi], Caeciliani et Fausti.

16. --XVII KAL. Vacat Baeda. D., Trium martyrum Ananiae, Azariae et Misaelis. B. V., Ravenna natale SS. Valentini, Navalis, Agricolae, Concordiae. A. T. L., Ravenna natale SS. Valentini, Navalis, et Concordii [ R., et Concordi]. A., In Tuscia passio S. Barbarae virginis sub Maximiano imperatore. T., Et Transitus S. Everardi confessoris. B., Arelate dedicatio basilicae S. Genesii martyris.(1134C) 17. -- XVI KAL. Natale S. Ignatii episcopi et martyris; qui tertius Antiochiae post Petrum apostolum episcopus, duodecimo Trajani anno, ad bestias vinctus Romae missus est. Reliquiae tamen corporis ejus Antiochiae jacent ( Hucusque A. et T.) extra portam Daphniticam in coemeterio ecclesiae. (1135B)T., Eodem die SS. Lazari et Marthae sororis ejus. C. V., In Africa Victuri, Victoris et alii triginta et (1135C)tres. Victorini, Adjutoris, Quarti. B., In Africa natale SS. Victoni, Victoriani, Adjutoris, Honorati, Vincentii, Felicis et aliorum XXIV. 18. --XV KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Jerosolyma passio SS. Alexandri episcopi et Theodoli: quorum Alexander in equuleum suspensus est, et postea pariter cum Theodolo igni traditus est sub Aureliano imperatore.

D., Beatorum martyrum Rufi et Zosimi, qui de primis discipulis fuerunt, per quos primitus Ecclesia Judaeis et Graecis fundata est. C. V. T., Laodicea SS. Theoteni, Basiliani. V. C., In Africa S. Quinti. V. T. C., Alibi passio S. Afrae. A. T., In Africa natale sanctorum Vincentii, Rogatiani. A., Et passio S. Lucae virginis. T., Romae natale SS. Antonii, Erenaei, Theodori. B., Laodicea civitate natale SS. (1136B)Quinti, Simplicii, Pauli, Victoriae, Privati. Et alibi natale SS. Digni et Badegisili, Honorati cum aliis triginta.(1136C) 19. -- XIV KAL. Vacat Baeda. Florus in A. T. L.: Antissiodoro civitate, depositio B. Gregorii episcopi et confessoris, qui tantae, ut liber actionum illius pandit, sobrietatis fuit, ut in medio mundi positus, novus effulgeret eremita, seque saepius multis declaravit miraculis.

D., Apud Aegyptum B. Nemesii martyris, qui primum per calumniam quasi latro delatus est judici Aemiliano. B. C. V., In Nicaea, civitate Bithyniae, SS. Zosimi, Pauli, Secundini, Quinti. Antissiodoro depositio B. Gregorii episcopi. A., Et natale S. Cyrici. L., Zosimi et Cirici. T., Et Pauli in civitate Bithyniae Nicea.

20. --XIII KAL. Vacat Baeda. D., Beatorum martyrum, Ammonis, Zenonis, (1137A)Ptolomaei, Ingenui, et Theophyli. B. C. V., In Thracia, civitate Gildoba, natale S. Julii. Romae Zephyrini episcopi. In Oriente S. Theclae. Natale S. Liberati. A. T., Natale S. Anastasii. A. T. L., Romae depositio S. Zephyrini. In Oriente natale S. (1137B)Liberati. T., Ad Ursum pileatum natale S. Pontiani.

21. --XII KAL. JAN. Nat., S. Thomae apost. Florus addit in A. T. L.: Qui passus est in India, lancea quippe transfixus occubuit; hujus etenim corpus translatum est apud Edissam civitatem. T., Quinto Nonas Julii.

B. C. V. A. T. L., Romae S. Innocentii episcopi. (1138A)A. T., Et passio S. Honorati episcopi. C., Et passio S. Phocae. B., In Eraclea natale S. Passi. Et alibi passio SS. Focae, Florii, Honorati episcopi et confessoris.

D., Catalaunis S. Memmii episcopi primi illius (1138B)civitatis ab urbe Roma directi, qui inter alia innumera miracula mortuum suscitavit: cujus nunc sepulcrum creberrimis miraculis illustratur. Et in Tuscia Joannis et Festi; sed forte haec spectant ad diem sequentem, quo perperam in hoc Ms. refertur S. Thomas.

22. --XI KAL. Vacat Baeda. C. V., Inter duas lauros natale triginta martyrum (1139C)qui omnes una die coronati sunt. A. T. L. B., Romae, via Lavicana, natale sanctorum triginta martyrum, qui una die sunt coronati. A. T., Romae depositio S. Felicis episcopi. L. addit, Portuensis. A, T. B., Et passio S. Theodosiae virginis. Et Didymi monachi B., In portu Romano natale S. Aristoni et S. Felicis episcopi. Eodem die passio S. Gregorii martyris. 23. --X KAL. Depositio S. Victoriae Romae sub Decio; quae cum esset desponsata viro pagano Eugenio, et nec nubere vellet nec sacrificare, post multa facta mirabilia, inter quae plurimas virgines Domino aggregaverat, percussa est gladio, carnifice Taliarcho templorum comite rogatu sui sponsi; deposita est autem X Kalendarum earumdem. C. V., Eodem die S. Gregorii martyris Spoletini et alii nongenti triginta, A. T., Romae natale SS. (1139D)Eleutherii et Cornelii. B., Romae natale SS. Eugenii, (1140C)Eleutherii, Urbani, Cornelii, Trajani, Victoris, Castulae et aliorum octingentorum et triginta. In Nicomedia natale sanctorum triginta quinque martyrum. Et alibi natalis SS. Joannis et Felicis. L., Eodem die adventus reliquiarum S. Lamberti martyris atque pontificis, quas venerandae memoriae domnus Unedricus, hujus loci abbas tertius, ab episcopo Leodiensi Alberone II devotissime impetratas, Ecclesia Laetiensi X Kal. Januarii solemniter invexit, solemniterque ipsius diei memoriam quotannis celebrandam instituit. 24. --IX KAL. Vigilia natalis Domini. D., Apud Antiochiam Syriae natale sanctarum virginum quadraginta, quae persecutione Deciana per diversa tormenta martyrium consummaverunt. V., Natale sanctarum virginum quadraginta. A. T. L., Romae natale SS. Metrobi, Pauli, et Luciani.

25. --VIII KAL. Nativitas D. N. Jesu Christi. (1140D)Florus addit in A. et L.: Qui in divinitatis suae (1141C)potentia et tempus nativitatis suae praevidit, et matrem per quam nasceretur elegit. Et S. Eugeniae virginis. Eodem die natale S. Anastasiae; quae tempore Diocletiani primo diram et immitem custodiam a viro suo Publio perpessa est, in qua tamen a Chrysogono confessore Christi multum consolata et confortata est. Deinde a praefecto Illirici in gravissima aeque et diutina custodia macerata est ( Hucusque A.), in qua duobus mensibus (1141D)refecta est coelestibus escis per S. Theodoten, quae prius martyrium passa est. Deinde navi imposita cum ducentis viris et septingentis feminis, ut demergeretur in mari, perlata est ad insulas Palmarias, ubi per manus et pedes extensa est, ligata ad palos fixos, et circa medium ejus ignis accensus est, (1142C)in quo martyrium consummavit, et omnes qui cum illa venerant variis interfectionibus martyrium celebrarunt.

Florus in A. T. L. praeposuit: In Sirmio.

B., Constantinopolim S. Anastasii.

26. --VII KAL. Natale S. Stephani protomartyris. Florus in A. T. L.: In oppido Jerosolymitano villa Caphargamala passio S. Stephani, qui ab apostolis (1142D)levita ordinatus, ob testimonium Christi lapidantibus Judaeis primus post ascensionem Domini martyrio consummatus est ( Hucusque A.). Hic coelos vidit apertos et Jesum stantem a dextris virtutis Dei; cui spiritum commendans, et pro persecutoribus exorans, imbre lapidum perfusus obdormivit. (1143B)B. C. V., Romae S. Dionysii episcopi. T., Eodem die Romae passio S. Marini. B., Antiochiae Juliani et Marciani.

27. --VI KAL. Natalis S. Joannis apostoli et evangelistae, dilecti Domini. Florus in A. T. L. praemittit: In Epheso, et deinde subjungit: Quem Dominus non prae caeteris solum, sed et prae caeteris familiarius unum dilexit. Hic supra pectus Domini in coena recubuit; cui postea (1143C)levatus in cruce matrem Virginem virgini commendavit. ( Hucusque A.) Hic inter quatuor animalia aquilae comparatus, de divinitate Christi et limpidius prae cunctis conspexit, et in Evangelii sui principiis scribendo contradidit.

T. L. B., Eodem die ordinatio episcopatus. S. Jacobi, fratris Domini, qui ab apostolis primus ex (1144B)Judaeis Jerosolyma est ordinatus episcopus. B., Et medio Pascha martyrio coronatus. V. C., Et S. Jacobi fratris Domini.

28. --V KAL. Natalis sanctorum martyrum Innocentium. Florus in A. T. L. addit: Qui testimonium Christo non loquendo sed moriendo perhibentes, Herodis impietate felici nece consumpti sunt. V. , Natale Eutycii presbyteri, Domitiani diaconi, (1144C)Castorii.

29. --IV KAL. Vacat Baeda. D., David regis. Apud Arelatem S. Trophimi episcopi et confessoris, discipuli apostolorum Petri et Pauli. V. C., In Africa Crescentii, Primiani, Secundi, Saturnini, Honorati. Romae Felicis et Bonifacii episcopi, qui ultimus etiam est primo loco in A. T. L. In Africa SS. Domitii, Victuri, Primiani, (1145B)Honorati, Saturi, Felicis. L., Et passio S. Thomae archiepiscopi et martyris Cantuariensis. B., Romae Felicis et Bonifacii episcopi de ordinatione. In pago Oxomense Otico monasterio depositio S. Ebrulfi confessoris.

30. --III KAL. Vacat Baeda. (1145C)Florus in A. T. L.: Turonis civitate depositio Perpetui episcopi et confessoris: qui religioso magnoque voto corpus B. Martini removens, angelicam (1146B)visitationem promeruit. D., Apud Spoletum passio S. Sabini episcopi, et Exuperanti et Marcelli diaconorum, et Venustiani cum uxore et filiis sub Maximiano Augusto. V. T., In Alexandria Mansueti ( Hucusque T. et B.), Severi, Appiani [Securi, Apanis], Donati, Honorii, B., Poledisi. (1146C)In Insula S. Florentii, Sereni, Pauli, Stephani, Papiani, Cleteogenis. Turonis Perpetui episcopi et confessoris.(1147B) 31. -- II KAL. Depositio S. Silvestri episcopi. Florus praeponit in A. T. L.: Romae in coemeterio Priscillae, via Salaria. Deinde subjungit: Qui Romanae Ecclesiae post B. Petrum trigesimus tertius praefuit, et per viginti duos annos virtutum miraculis, et praedicationum doctrinis mirabilis rexit.

Et passio S. Columbae virginis, Senones, sub Aureliano (1148B)imperatore: quae superato igne caesa est. C. V., Romae via Salaria in coemeterio Jordanorum, Donatae, Paulinae, Rusticianae, Nominandae, Serotinae, Saturnini, Hylarianae [ C., Hilariae], Retiariae, Hermetis, Exorcistae. In provincia Siciliae civitate Catanensium Stephani, Pontiani, Attali, Flaviani, Corneli, Sexti, Floridi, Quintiani, Menerbini, Simphoriani. B., Donati, Pauli.