BREVISSIMA PEREGRINATIO
CONTRA NUNCIUM SIDEREUM.
EXCELLENTISSIMIS HUMANISSIMISQUE
D. D. DOCTORIBUS PHILOSOPHIAE AC MEDICINAE
in celeberrima academia bononiensi,
dominis summa observantia colendissimis.
S. P. D.
Germaniam incolui, Gallorum urbes vidi; Italiam, Philosophiae ac Medicinae amore, exul adii: terrestri peregrinationi sat factum: caelestem circa Iovis stellam, cacterarum nobilissimam, Nuncius Sidereus, magna miraque spectacula omnibus mortalibus pandens, me aggredi iussit. Haud illibenter iter periculosum ingressus sum, quia ab ipsius patre in Iovis caelum sum portatus. Totam peregrinationem caelestem, quam nocte dieque circa Iovis sedem regiam peregrinans didici, caelestibus gemmulis offero, dono, dedico et consecro. Quae causa? quae fiducia? Amor causa omnium. Vos novorum Planetarum micis saturari volo, quia vos omnes, tam publice quam privatim, plurima hac de materia nova disseruisse, scio. Vos apprime eruditos nemo vir prudens non admiratur. Vos veritatis patronos esse, plane cognitum, probe perspectum perfecteque exploratum, habeo. Diiudicate hoc meum veritatis patrocinium. Si quid omissum aut commissum, ignoscite. Spero me gratiam impetraturum. Nam haud minus laeta fronte parva ab infimis, quam magna a summis, recipere soletis. Defendite contra fluctuantes scopulos clypeo vestro illustri hunc meum embryonem (nam factum vix dixero), qui Vestras Dominationes, tam ex animo quam ex anima, et amat et honorat semper. Valete pancratice, et vigete florentes diutissime ad Divinae Maiestatis gloriam et proximi nostri in Republica literaria salutem.
Bononiae. Sole 23 grad. 32 min. Geminorum in trigono aëreo lustrante. Anno CHRISTIANI DOMINII. M.DC.X.
V. D.
Studiosiss.
Martinus Horky.CHRISTOPHORUS HORKY
LOCHOVICENUS.
peregrinatori propempticon fraternitatis
ergo cecinit.
Ito cito, et quam fers placide impartire salutem; |
Vidi et perlegi hunc tractatum D. Martini Horky, cui titulus Brevissima Peregrinatio
etc., nihilque in eo reperi quod sit fidei Catholicae contrarium aut regulis
novi indicis repugnans; ideoque eum imprimendi licentiam concedo.
Die 18. Iunii, 1610.
F. Michael Angelus Lerrius, Inquisitor Generalis Mutinae.
PEREGRINATIO
CONTRA NUNCIUM SIDEREUM.
Peregrinari qui cupiunt, variis fortunae telis exponuntur. tempora, o mores! Siccine mea Peregrinatio contra Sidereum Nuncium, inscio Domino, avolat? Advolat, vice versa, ipsa Ascensionis GERISTI feria, Principis Mathematicorum cum eodem Nuncio, nuper ad omnes mortales misso, dissertatio grata, nec non acceptissima. Hanc libens vidi, lubens legi, quia inde Nuncii huius patrem ad sua principia, qui alienis plumis personatum se effecit, pulchre revocatum fuisse, meridiano Sole clarius clarum animadverti. Etenim, ut, cum venia tam viri docti, mihi scripta pulcherrima et in arce verissimarum laudum collocanda prioribus labris attingere liceat, monstrat inventionem Perspicilli non esse rem novam, sed tot iam annis antea proditam a viro doctissimo D. Ioanne Baptista Porta, Magiae Naturalis libro 17, cap. 10, De crystallinae lentis affectibus.
Secundo, in Lunae maculis, sibi consentiri videntur, quia Galilaeum ad sua scripta remittit, unde has maculas Nuncius Sidereus mutuatus est. Ille vir, omni eruditionis laude cumulatus, disputationis gratia haec proposuit: hic probabilia pro veris mortalibus vendidit.
Tertio, in via lactea, Nuncium nil novi attulisse, sed esse hanc vetustissimam cantilenam et consensum omnium Philosophorum et Mathematicorum, quod sit con- geries infinitarum stellularum, omnes scimus. Tandem, circa sidus Orionis, Praesepe et caetera astra, persaepe etiam alios antea de iisdem stellis dixisse, Nuncium edocet. Solum de quatuor novis Planetis circa Iovem, quos cursus suos orbesque conficere Galilaeus vidit, doctissimus Iovis ales est dubius, quia Galilaeus est patritius Florentinus, quia illos vidit, quia instrumentis ocularibus est instructus, quia omnes ad eadem spectacula invitat, quia hoc suum Perspicillum secum portat, et ad faciendam fidem, ubique locorum, oculis offert. Sed in aliis rationibus dubitationem ostendit, quia in admonitione ad Lectorem ita loquitur: Non tamen[1] existimet, me, hac libertate assentiendi Galilaeo, dissentiendi ab ipso lbertatem aliis ereptum ire. Salvo cuiusque iudicio, illum laudavi: quinimo, si qua hic etiam propria dogmata suscepi defendenda, quamvis id veritatis opinione serioque feci animo, non tamen gravatim eadem me polliceor abiecturum, primum atque mihi doctiorum aliquis errorem legitima methodo demonstraverit. Secando aperte et vere mathematice contra Nuncium sit. An parum hoc fuerit, Magnorum Hetruriae Ducum familiam ludificari, MEDICEUMQUE NOMEN figmentis suis praefigere, planetas interim veros pollicenlem? Quid, quod propriis experimentis in parte libri deprehendo veracissimum? Quid causae sit, cur solum de quatuor planetis deludendum sibi putaverit orbem? Profert tandem argumentationes et rationes invictissimas contra hunc Nuncium, et totum negotium pag. 34 argumento verissimo claudit, inquiens: Occurrit vero mihi ista: Si quatuor hi Planetae, disci forma, plano ad lovem converso, circumeant, ut ad excursus maximos nobis et Soli obiiciantur ut lineae, supra et infra irradientur perpendiculariter, videanturque magni, et forte diversicolores sint prò diversitate planicierum. Hic revocatur ad sua principia a viro omni laude maiore. Tollat primo D. Io: Baptista Porta, annis et canis honorandus, suum: teneat D. Ioannes Keplerus Mathematicus Sacrae Caesareae Maiestatis Clarissimus, quod, non levatis in caelum Perspicillis, sed averso vultu in carta, disputationis gratia prius invenit: accipiant reliqui reliqua; sic Nuncius Sidereus emissus vacuum phisicum Patavii sentiet. Sic vos, non vobis, mellificatis apes. An non quatuor novos circa Iovem invenit Planetas? Ego hic ab hoc Nuncio quatuor fictos istos a Galilaeo Planetas cupio. Egone homo Peregrinus ab ingenio tardus et bardus, ab arte rudis et inermis, ab usu imparatus et imperitus, ab hoc viro doctissimo quatuor hos Ioviales novos famulos auferre cupio? Cupio, non honore, non auri sacra fame, non arrogantia, incitatus; sed ab ipso arcanorum caelestium fabricatore compulsus, ne Philosophi et Mathematici deludantur, ne nostri et nostratum posteri in errorum labyrinthum seducantur, quicquid in caelo cum ipsius Galilaei proprio Perspicillo vidi, libere hic dicere. Sit amicus Galilaeus, sit inimicus mihi, magis amica est veritas. Magnam, arduam et periculosam peregrinationem cum Nuncio Sidereo aggredior. Magna est, quia MAGNORUM HETRURIAE Ducum familiae est oblata et dicata: diffcilis, quia nihil a veteribus, nihil a recentioribus, certi et aperti huius materiae nobis relictum memini. Abstinuit ab hoc scribendi genere Ptolomaeus: abstinuit tota cohors Mathematica. Ego, fremat orbis et orcus, Quatuor Problemata brevissima contra Nuncium Sidereum propono diiudicanda omnibus mortalibus. Primum: Utrum Quatuor Novi Planetae circa Iovem sint. Secundum: Quid sint. Tertium: Quales sint. Ultimum: Cur sint.
PRIMUM PROBLEMA.
UTRUM QUATUOR NOVI PLANETAE CIRCA IOVEM SINT.
Eamus cum Nuncio hoc Sidereo, missis multis verborum ambagibus, ad primum diversorium, idque, tam oculari demonstratione quam philosophica ratione munitum, excutiamus. Septem tantum Planetas in caelo existere, omnes Philosophi, omnes Mathematici, omnes etiam laici, asserunt, fatentur et approbant. Et ob id laudanda vetustas characteres et nomina illorum talia excogitata illis imposuit: Saturnus, Iupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius et Luna. Mira, nova et inaudita de quatuor no vis Planetis spectacula omnibus mortalibus proposita saepe videre volui; saepe a Deo ter optime maximo petii, ut tam felicem horam Respicillum Galilaei (cum quo novos Planetas invenire didicit) videndi virgula Divina suppeditaret. Ecce Monarcham invictissimum, ecce Mathematicum immortalem, ecce Doctorem infinitum, ut volui, factum. Te, Galilaee, Deus ipse mihi concessit. Te, Galilaee, Deus ipse cum tuo Perspicillo mihi dedit. Ago magnas gratias Deo, tibi quoque habeo: quia omnia illa arcana caelestia, in quibus nocte, diu, assiduus accubuusque laboravi et infinitas molestias exantlavi, te ipso monstrante, didici. Quaerit ne Nuncius, quid didici? Eloquar, an sileam? Veritati suus locus tribuatur necesse est. DIDICI NOVOS QUATUOR PLANETAS CIRCA IOVEM NON ESSE. Multoties, quinimmo millies mille modis circa Iovem peregrinatus sum, tam cum Galilaeico Perspicillo, quam sine perspicillo: novos hos quatuor hospites radiis oculorum meorum excipere volui; sed quia in rerum natura non existunt, Quatuor novos Planetas videre nunquam potui. Quod in caelo non sint, cum ipsius Auctoris proprio perspicillo vidi, probavi, expertus sum. Mira enim Nuncius invenit. Nam, si quatuor illi novi Planetae circa Iovis stellam revera existunt, aut fuerunt antea in caelo, aut non. At neutrum horum Nuncium bona conscientia dicere posse, certo scio. Ergo in caelo Quatuor novos Iovi famulos associare est ridiculosum. Si Nuncius Sidereus prius dicit, sequitur, Mathematicos illos videre potuisse: quia minutissimas in caelo stellulas instrumentis sumptuosissimis dimensi sunt. Igitur hos fictos novos errones tacitos ignavo et supino silentio praetermissuri nunquam fuissent. Si Nuncius Sidereus posterius pro vero vendit, fallit, et toto caelo et terra aberrat, quia infinita inde absurda consequerentur. Video autem hic mihi oggestionem paratam, quam Nuncii huius patrem dixisse memini. Nemo Perspicillum habuit: ergo etiam nemo quatuor novos hos Planetas videre potuit. Hic nego consequentiam Galilaeo, quia omnes Mathematici sciunt, qua eruditione Tycho Brahae Ottonides Danus praeditus fuerit, quo visus acumine excelluerit, quam sumptuosa instrumenta ad observationes caelestium Planetarum et ceterorum asterismorum confecerit, qua indefessa industria per multos annos in inquirendis et observandis stellulis minutissimis usus sit, ita ut mille alias stellulas minutissimas, quas neque Ptolomaeus, neque Galilaeus vidit, invenerit. Potuit hoc ille Mathematicus optimus sine Perspicillo praestare? Potuit eas in caelo ubique conquirere? Potuit sine Perspicillo millenarium numerum iisdem compiere? An non etiam Quatuor Planetas (si antea in caelo fuere) videro potuisset? Dicat hic Nuncius, quae certiora et veriora instrumenta ad observationes caelestes? Perspicillum solo cogitur ingredi: illa, Tychonica arte et marte elaborata, caput inter nubila condunt, et in omnibus Perspicillo palmam praeripiunt. Sed ne extra choreas: si quatuor novi Planetae in caelo circa Iovis stellam essent, videri etiam possent. At, proh Deum immortalem! quis est tam felix Mathematicus, quis tam oculatus Philosophus, qui perfecte novos Planetas circa Iovem viderit? Quaeso, quaeras illum cum Perspicillo per Europam, per Africani, per Asiam, per Americam, quaeras, inquam, per Garamantas et Indos, et ubicunque talem hominem Mathematicum doctum, qualem SEPTEM PLANETAE et caeterae stellae agnoscunt, inveneris, qui quatuor novos Planetas perfecte circa Iovem videat, ibidem tua opinione celerius reperiam homines sine pedibus et cute incedentes, ibidem dabo Galilaeo aquilas sine pennis volantes. Ast quid dixi? Nonne Galilaeus mihi illos monstravit? Nonne omnibus ostendit? Nihil vidi quod naturam veri Planetae redoleat. Loquantur omnes qui interfuere: dicant illi, num novos Planetas viderint? Nolo autem illos nasutulos audire, qui Saturnum pro Iove, Iovem pro Venere, Venerem pro Marte, Martem pro Mercurio, Mercurium pro Sirio cognoscunt; sed loquantur fabri, qui haec fabrilia diutissime tractarunt, et etiam num tractant in toto universi mundi theatro. Audiat Galilaeus iuvenem doctissimum Franciscum Sitium, Patritium Florentinum: audiat amice omnes alios viros Doctos, quos ego non vidi, sed per literas (quas Galilaeo, quandocunque voluerit, monstrare possuni) eorum animum de quatuor fictis Planetis cognovi. Dicant, et loquantur libere, utrum novi Planetae in caelo sint? An non ridiculosa res deludere mundum? An caeci sunt Mathematici? An surdos credit Nuncius Philosophos? An putat Nuncius, homines in hoc martis et mortis ergastulo non scire curvum dignoscere recto? Recte sane scimus inter pix et lax distinguere. Sciunt Mathematici videro stellas primae magnitudinis, secundae, tertiae, quartae, quintae, sextae? possunt in caelo intueri stellas nebulosas? possunt maculas minutissimas conspicere? cur novos quatuor Planetas non vident? Ego iterum hic dico rationem, cur non possunt videre: quia in caelo non sunt. Si autem quatuor novi illi planetae in caelo essent, sequeretur illos habere proprios orbes et proprios motus, et sic per consequens oporteret, undecim planetarum calculo elaboratas Ephemerides Mathematicos condere. Si has undecim planetarum calculo elaboratas haberemus, falsum esset quicquid Ptolomaeus de septem planetis dixit: quia omnia septem planetarum axiomata reformatione indigerent. Corrueret, Cardane, tota tua de septem planetis scriptura. viros doctissimos, o scripta Divina, o doctrinam caelitus ab ipso Deo prolapsam, a Deo natam, a Deo mortalibus datam, o arcana de septem planetis a Deo relicta, ut de illarum laudibus nulla unquam aetas conticescere possit! Sed quo cum Nuncio hoc in quatuor novorum planetarum caelum fictum abreptus sum? Redeo eo, unde digressus sum. Habeo enim, praeter superius enumeratos viros fide dignissimos, qui, ad confirmandam meam hanc opinionem accedentes, libere ubique in Academiis profitentur, illos quatuor novos planetas in caelo non esse: tot, inquam, testes, quot via lactea stellulas continet. Monendus est autem hic Nuncius, non esse in Academiis illud Peripateticorum ipse dixit tanta in auctoritate, ut solius Galilaei auctoritate et Perspicillo sit nitendum, et tanquam pro aris et focis pugnandum: sed omnibus philosophari libet, quia nullius est addictus iurare in verba magistri. Praeterea non est unius tantum Galilaei novos planetas intueri, sed caelum est omnibus commune: alias esset quoddam novum parergon, quod soli tantum Galilaeo novos planetas dederit conspiciendos. Ego sane scire opto, quid commercii habeant cum reliquis septem planetis. Quoniam illos nunquam videmus, dicat qualis in Mathematica illorum sit usus. Aut aliquis, aut nullus illorum erit usus. Si magnus, dicat. Si hoc absolute in actum deduxerit, ero unus qui quatuor novos planetas, etiam si videre illos nunquam potuerim, in caelo existere tamen putabo. Si hac methodo vera id fecerit, Galilaeum contra omnium censorum aemulorum scopulos tantum, quantum potero, defendam. Amo enim omnes viros doctos, et non solum illorum visum, sed etiam auditum magni emerim. Si nullus illorum perfectus usus, ergo figmenta pro veris planetis est Galilaeus pollicitus Sereniss. COSMO MEDICES II, Magno Hetruriae Duci IIII, omnium studiorum ac studiosorum ad se confugientium tutori fortissimo, invictissimo, benignissimo et clementissimo. Cuius Serenissima fama, tum in solo cum in polo utroque vivat, vigeat, floreat et elucescat tamdiu, quamdiu Iupiter caelo splendescet.
Constat praeterea ex historiis Democritum semper risisse: qui sane risibilis Philosophus, si iam revivisceret, uberiorem copiam ridendi quin sit habiturus, omnis mihi dubitandi ansa est praecisa. Alius paradoxa vendit: alius Solem stare ait, alius terram volare docet: alius Sirium Sole maiorem arguit: alius Lunam terram caelestem credit: alius, ad pomposam iactantiam et arrogantiam, libros suos exornat cochleis, claviculis, rotulis, deque toto illo foro scrutario vano, inani, futili et falsissimo, de quo totum Pragense ac Bononiense forum posset repleri, omnesque in mea patria cum iisdem novis stellulis possent ditari vetulae: an non Nuncius longe maiora mirabiliaque spectacula pandit? Quatuor planetas fingit? Si Thomas ille Narrenhandler scit circulum quadrare, si Klappus ille lapidem philosophicum novit facere, si Keknasellus duplicationem cubi invenire didicit; etiam Nuncius Sidereus novos planetas circa Iovem ostendere et defendere poterit.
O curas hominum, o quantum est in rebus inane!
ALTERUM PROBLEMA.
QUID SUNT ISTI NOVI PLANETAE?
Non esse novos in caelo circa Iovem Planetas, in primo problemate breviter dixi. Hic brevissime, quoniam partem veri fabula quaeque tenet, unde tota hallucinatio veniat ostendam. Quidnam sint, libere dicam. Sed ad quaestionem redeo.
Galilaeus tali pellice Nuncium suum vestit pag. 3: En igitur quatuor Sidera tuo inclyto nomini reservata, neque illa de gregario[2] numero, sed ex illustri vagantium ordine, quae quidem disparibus inter se motibus circa Iovis stellam ceterarum nobilissimam, tanquam germanae eius progenies, cursus suos orbesque conficiunt celeritate mirabili, interea dum unanimi concordia circa mundi centrum, circa Solem nempe ipsum, omnia simul duodecimo quoque anno magnas convolutiones absolvunt.
Purgatus est vestitus huius Nuncii Pragae pulcherrime; egone afflicto Nuncio afflictionem addam? Dicit en igitur quatuor sidera. Si sidera, aut erunt fixa, aut erratica; sed neutrum horum: ergo non sidera. Fixa non esse, Nuncius Sidereus confirmat, ratio et ocularis demonstratio dictitat, quia non sunt corpora lucida, veluti sunt stellae fixae: non eandem distantiam servant, sed colore mutabili cum Iove, tanquam famuli clava trabali Iovi affixi, vagantur. Planetas Nuncius dicit? sed fallit. Quia, cui non competit definitio, eidem nec definitum. At tuis, Galilaee, hoc accidit. Ergo, propositionem axioma universaliter verissimum esse, omnes Philosophi et Mathematici agnoscunt. Assumptum anne vult Nuncius Sidereus probandum? Dicat, quaeso, una mecum libere, quod stellae erraticae sunt, quae in inferiori regione caeli medii moventur, suumque, tum inter sese tum ad stellas fixas, situm et ordinem suum perpetuo variant ac mutant, ut modo sibi opponi, modo aliae alias cursu suo antevertere, conspiciantur: unde a Graecis planetae, latinis erraticae dictae sunt. Dicat hic Nuncius, quomodo haec definitio novis planetis competat. Si enim verum quod pag. 3 dixit: At hae stellae, tanquam Iove digna proles, nunquam ab illius latere, nisi exiguo intervallo, discedunt; verum etiam erit quod ego hic statuo: neque stellas fixas, neque erraticas, hos novos Ioviales circulatores dici legitime posse. Quid ergo sunt, Galilaee, vis ne dicam? Te ipso, Galilaee, cum tuo Perspicillo monstrante 24 et 25 die Aprilis, hora locoque tibi cognito, dum valde famelicus novorum quatuor Planetarum micis satur fieri volui, primo 24 Aprilis nocte sequente vidi duos solummodo globulos aut potius maculas minutissimas. Cum autem quaerebam ex Galilaeo ubi reliqui duo planetae latitent, cur etiam illi non compareant, existente caelo sereno, nihil responsum. Discessimus taciti. Ego interim anatomiam in hoc Nuncio Sidereo infirmo exercui. Tota nocte cum Galilaei perspicillo laboravi modo duplici: primo probavi in inferioribus, secundo in superioribus. Quid perfectionis insit, Nuncium paulo post suo loco docebo. Admodum autem magnus ardor et odor videndi et gustandi nova haec caelestia arcana in me a Iove ipso erat excitatus. Hinc 25 Aprilis, quia Deus preces meas exaudivit, quia caeli serenitatem tantam, quanta potuit esse maxima, excitaverat, et semetipse Iupiter occidentalem exhibuerat, cum omnibus suis novis quatuor famulis supra nostrum Bononiensem Horizontem apparuit. Vidi omnes quatuor maculas minutissimas a Iove prosilientes cum ipsius Galilaei perspicillo, cum quo illas se invenisse gloriatur.
Viso arcano hoc caelesti, statim cogitavi mecum, hoc in negotio latere anguem sub herba, siquidem perpendiculariter visui sese offerunt, et ratione positus perspicilli huius diversi, diversimode et ipsi apparent. Probavi, admiratus obstupui. Unde, Galilaee, labori non parcens, quomodo tota hallucinatio in hoc toto tuo novo invento veniat, inveni. Illam scio vere et certe: quemadmodum scio, Deum esse Trinum et unum in caelo, animam meam esse in meo corpore, ita etiam scio, quod tota illa deceptio veniat per reflexionem. Eatenus enim, quatenus recta perspicillum ad corpus Iovis dirigis, proiectio illa radiorum, quae venit a Iove concentrata perpendiculariter et per lineam parallelam apparens, supra et infra irradiatur, et sic necessario, necessitate huius perspicilli, omnes hasce quatuor maculas minutissimas conspiciendas exhibet. Sed cum Iupiter radios suos perfecte non potest egerere, tunc nil novi, Galilaee, nobis adfert. Solitariam tum demum vitam agit. Sin radiorum proiectio confortari incipit, incipiunt et ipsi crescere: unde aut duo aut tres aut omnes quatuor apparent. Sed cum, perspicillum lente a corpore Iovis amovens, centrum hoc, ubi novos planetas videbam, quaesivi, tum statim mihi surrexit Iupiter, et non erat hic novus planeta; unicus enim Iupiter restabat, reliqui autem quatuor famuli Ioviales ultra polos avolarunt. Hanc meam opinionem et veram contra novos hos Planetas ocularem demonstrationem, quam per quatuor annos lunares didici et cum proprio Galilaei perspicillo vidi, confirmat Dissertatio cum Nuncio Sidereo Ioannis Kepleri Sacrae Caesareae Maiestatis Mathematici praestantissimi pag. 34, ubi sic ait: Occurrit vero mihi ista: si quatuor hi Planetae disci forma plano ad Iovem converso, circumeant, ut ad excursus maximos nobis et Soli obiiciantur, supra et infra irradientur videanturque magni et forte diversicolores sint pro diversitate planicierum. Hic Galilaeus obiectionem et ipsum lovem intueatur, examinet ad unguem Lunam, videbit in fine, quod cantio sit huius toni, prout D. Keplerus dixit.
Fit eodem modo in Sole, cum Parelii apparent: sic similiter accidit in Luna, cum Paraselinae conspiciuntur. Unde historici nobis litteris proditum reliquere, saepe visos fuisse sex aut plures interdum Soles, quatuor aut plures apparuisse Lunas. Cum tamen certum sit, quod unicus sit solummodo Sol, unica Luna, unicus tantum Iupiter, qui per concursum radiorum visus sensum fallit. Sed Nuncius Sidereus dicat contra. Si istae maculae essent ex concursione radiorum a Iove proiectorum, idem faceret perspicillum in aliis: at consequens est falsum: ergo et antecedens. Hic discat Nuncius Sidereus, et antecedens et consequens esse verissimum. Quia scio, hoc quomodo fallat: et possum hoc monstrare, quod, in suo hoc perspicilli crystallo superiori, una candela accensa possit similiter multiplex conspici, quemadmodum superius videntur novi circa Iovem planetae. Facit haec magna miraque spectacula tuum perspicillum in his inferioribus? Quid circa caelestia sidera efficit? Anne herbam mihi porriges, si stellas duplicatas tibi ostendam? Vidimus eadem nocte in domo Illustrissimi Domini Massimiani Cavrarac in praesentia multorum Nobilissimorum virorum, cum tuo proprio Perspicillo, spicam Virginis duplicatam: duplicatio huius stellac tibi, Galilaee, a D. Doctore Antonio Roffeni est primo monstrata: tu vice versa, te videre duplicatam negabas, quia errata confiteri est res adamante durior. Hanc duplicationem vidi et ego. Sed non Plato hic quiescit, et manum de perspicillo amovendam iubet, altius caelum, quam tu, Galilaee, volasti, ascendi. Observavi illa nocte inter caetera stellulam, quac super mediam trium in cauda ursae maioris visitur (equitatorem seu aurigam dicunt agricoli), quasi qui super medio equo semper sedeat. Videbatur mihi, fixa haec stellula illa nocte similes stellulas erraticas vicinas repraesentare, quales fecit Iupiter. Hic (si placet) Mathematici habebunt novos ursales planetas. Cui illos volumus vendere? Ego illos omnes cum auriga et equitatore Galilaeo in novum annum instantem dono, quia mihi ansam illos quaerendi cum suo perspicillo praebuit. Sed spero brevi venturam Aquilam (si artem volandi didicerit), quae theologicis, philosophicis, mathematicis opticisque rationibus et demonstrationibus meam hanc ocularem demonstrationem confirmabit: et si ipsa non veniet, faciet id pulcherrime meus Secretarius de Madonna Luna, Capitaneus Viae Lacteae, Dapifer Orionis, oculatus testis quatuor novorum planetarum. Ubi omnia quae hic a me sunt dicta et per quatuor annos lunares in caelo observata, rationibus certissimis (audita prius Nuncii contra peregrinationem meam responsione) omnium hominum censurae munita subiiciam. Exemplis et testimoniis vivis Galilaeo ostendam. Peregrinatus enim sum cum hoc Nuncio Sidereo, non tantum per Bononiam, sed etiam foris pernoctavimus, Galilaee, Ferrariae, ubi Mercurio eramus amiciores quam Minervae, ubique male audiebat Nuncius Sidereus. Recte ergo Nuncium nominasti, quia Nuncii plerunque fabulas vendunt. Et sic conveniunt rebus nomina saepe suis.
Habeo autem melius organon, Deo auxiliante, in animo, ubi sumptus non remoram, quod in caelo minime fallat, quod tempore pacis et belli ad colloquia serviat, ita ut longissime ab alio remotus, secrete colloqui possis: reliqui qui carent organo simili, nihil, quae collocutus fuerim, scire aut etiam intelligere poterunt. Sed coronidis loco libet ire cum Nuncio hoc per extremum funem, et eundem pagina tertia dicentem plumbeo lubet iugulare gladio, ubi hoc modo ait: Quae quidem disparibus inter se motibus circum Iovis stellam caeterarum nobilissimam, tanquam germana eius progenies, cursus suos orbesque in 12 annis conficiunt. Haec Nuncii verba obtrudunt palpum: quia, partim vera, partim falsa loquentia, nebulas diverberat. Vera dicit, quia germanam Iovis progeniem dixit quatuor hos novos planetas. Et si quicquam in toto Nuncio est, quod veritatem redoleat, certe haec sunt vera verba, ubi quatuor grues balearicas, ab omnium visu abstractas, germanam Iovis progeniem dixit: quia certe nati sunt proiectione radiorum per concentrationem supra et infra irradiatam. Falsitas apparet ideo, quia mirabiles Iovis famulos sine fa, non in actu, sed in potentia vidit 12 annorum spatio cursus conficere, et sic in potentia novos quatuor planetas docet currere, saltare et revolutiones finire. Sed quam pulchre est de curru delapsus! Iupiter in 12 annis cursum suum finit? Ergo iterum in hoc puncto punctum bene Galilaeus tetigit: erat proxime vir eruditione eximia ornatus, contra hanc 12 annorum revolutionem valde argute et acute armatus rationibus philosophicis et mathematicis, qui tandem, prolatis rationibus, conclusionem talem dixit: quod videlicet ad observatorem requiratur annus magnus seu mundanus, qui (secundum opinionem Aristotelicam, probabilem potius quam veram, libro De proprietatibus elementorum) in triginta sex millibus annorum spacio perficietur, quando omnes stellae ad primum creationis suae punctum redibunt. Et propterea ad talem observatorem (ut ego existimo) requiritur triceps et tricorporeus quidam Geryon: ex Atlante, quantum ad artem et potentiam, eque Nestore, quantum ad vitae longaevitatem, eque denique Lyncaeo, quantum ad acumen visus, conflatus et compositus. Subtilius igitur fortassis fecisset Galilaeus, si dixisset esse quinque novos planetas. Si quinque dixisset, citius potuisset mundum circumvenire. Constat enim esse in Zodiaco duodecim caelestia signa, qualia sunt: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpio, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Sic, si quinque planetas novos Galilaeus inveniet, erunt etiam duodecim planetae in caelo. Sed fortassis unus circa corpus Veneris latitat, quem, si eo tempore quo Iovem observavit, quaesivisset, fortassis etiam invenisset: sed in Venere hoc facere periculum eo tempore non potuit, quia Venus erat combusta a Sole. Claudo alterum problema, quia sapienti sat dictum.
TERTIUM PROBLEMA.
QUALES SUNT ISTI NOVI GALILAEICI PLANETAE?
Magna et mirabilia arcana Dei ter optimi maximi in Terra, Aëre, et Caelo ipso existere, nemo vir prudens non videt. In Terra etenim homo, in Aëre volucres, in Caelo stellae arcanorum caelestium arcanam fabricam loquuntur et demonstrant.
Tam enim qualitate admiranda stellulas creavit dextra Divina, ut nulla stellula in caelo existat, quae non sit multo maior terra. Et quia alii viri in hac arte caelesti illustres eo pervolarunt, nolo, alienis plumis corporatus, artem volandi exercere, quia Nuncius Sidereus me ad sua principia revocaret. Breviter cum Nuncio Sidereo ad tertium determinatum diversorium rediens, dico quod isti quatuor novi planetae in omnibus Academiis sunt valde occidentales, et respectu aliarum minutissimarum stellularum in caelo sunt tales, qualis est musca minutissima contra elephantem maximum. Musa autem mea in hoc Occidentali hospicio pernoctari non optat: totum enim hoc suum arcanum Nuncii huius Siderei pater mihi monstravit in hac mea peregrinatione modo duplici. Uno in charta, altero in Caelo, cum suo proprio perspicillo: de hoc modo superius in altero problemate dixi. In charta totum eius artificium est tale, quale fingit pagina 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27 etc. in hunc modum:
Orient. | Occid. |
Hic manifestum figmentum vobis Mathematicis omnibus vendidit, ubi dicit, se tot gradibus et minutis primis et minutis secundis novos planetas a Iove distare vidisse. Scrupulosa quia dixit, volui et ego scrupula prima et scrupula secunda cum eodem perspicillo videre; sed non potui, quia nihil habet hoc perspicillum, quod sit sufficiens ad observationes graduum ac minutorum, praeterquam unicum tantum fictum Paradoxon, vocabulo arabico, aut barbarico potius, scatens, quod motu proprio Galilaeus scripsit hoc modo: est cum specillis ang. 24 m. p. 43, m. s. apt. etc. gra. 3. 23 minut. primorum, ratio est prout 22 ad 3. Hic cum specillis angulum vidi, et neque scrupula prima, neque scrupula secunda, neque scrupula tertia in Caelo cum eodem videre potui. Quia instrumento multa impedimenta et obstacula, tam ad scrupula, quam ad novos planetas observandos, obstant: qualia sunt intricata et perplexa commixtio planetarum, refractionum denique quotidianae variationis ac vicissitudinis copia; quae omnia inter se ab invicem lyncaeis oculis discerni omnino nequeunt. Obstat loci incommoditas: non enim sumus cum Galilaeo in Aegypto, ubi caeli est perpetua serenitas, sed in Italia, ubi Paduae montes magni sunt vicini, ubi Sol, Luna et reliqui quinque tantum planetae diversas refractionum terminationes faciunt: sumus cum Galilaeo vicini mari Hadriatico, in quo vaporum exhalationes densiores, ideoque refractio maior. Nunc videte, legite et iudicate, quod, quemadmodum in scrupulis parturibat montes, ita etiam in novis quatuor planetis nascetur ridiculus mus. Flete ad novercae tumulum omnes Galilaeici viri, quia instrumentorum Astronomicorum iam per multos annos inventio est instituta, sed nunquam finita, idque more aedificationis templi Cathedralis Coloniae. Felix ac terque quaterque beatus Nuncius esset, si cum perspicillo rancido et stolido, coronidem imponere, et scrupula prima et scrupula secunda cum eodem in Caelo videre posset. Sed Chius dominum emit. Dicat, scribat quaecunque vult, aut ter sex, aut tres tesserae. Iam vero quiescant hic Iovis quatuor famuli, qui sunt tales, qualis est musca minutissima contra elephantem maximum.
ULTIMUM PROBLEMA.
CUR SUNT QUATUOR GALILAEICI PLANETAE IN CAELO?
Cur quatuor ficti planetae circa corpus Iovis sint, superius in altero problemate rationem dixi: eam, quia bis ac ter quod pulchrum est, hic repeto; et dico, illos esse in Caelo circa corpus Iovis, quia intermedium caliginosum, puta aërem et refractionem Iovis, cum radios perfecte egerere potest, illas quatuor maculas omnes ostendit. An non Mathematicos oscitantes ad caelestium admirandam Iovis planetae ceterarum nobilissimi fabricam pulcherrimam et stupendam reflexionem alliciunt? An non ex tali radiorum proiectione Iovis, omnipotentis miracula in Caelo circa planetas, in terra circa ingenia Divina elucescunt, et posteritati ad diiudicandum florent? Propterea etiam solus homo erecta figura est a Deo ter optimo maximo creatus, ut Caelum, tanquam futuram suam patriam, videat: et inde Poeta cecinit:
Pronaque cum spectent animalia caetera terram, |
Harum autem quatuor macularum circa corpus Iovis etiam si perfecte usum nullum in Mathematica disciplina habeamus, tamen serviunt Galilaeo ad auri famem; mihi vero ad philosophicas disceptationes et mathematicas et opticas speculationes. Illarum speculationum specimen brevissimum hic edo; et cum Nuncio Sidereo peregrinationem incepi, cum Nuncio finiam.
Illam itaque, quia nemo iudex in sua causa, omnium Doctorum iudicio et censurae subiicio. Iudices autem tales, quales ius requirit, peto. Ita enim iudices se habere iuxta subiectos debent, sicut pater circa filios. Quemadmodum Imperator Iustinianus loquitur, § Et eos, in Authentica Ius iurandum, quod praestatur ab his qui administrationes accipiunt: Pietas autem paterni nominis, non atrocitate, sed pietate, consistere, et consilium pro liberis capere, debet. Quemadmodum Papianus loquitur in 1. Nec ea, 20: Sine affectu iudicent. Hinc capit. in Iudiciis 12, De re iuris in 6, ubi Canones sic loquuntur: In iudiciis non est acceptio personarum habenda, sed necesse est ut iudices unicuique suum tribuant. Per § iuris 3, Inst. de Iustitia et Iure, et per 1. Iust. deci30 mam, § 1, ff. eodem: Absit gratia, absit odium, absit metus, absit personarum respectus. Sed haec illis, qui mihi et Galilaeo aut invident aut favent. Si ego erro, monstrate et corrigite: non sum adeo homo pertinax, sed amo illud Virgilianum aureum:
Moniti meliora sequemur.
Si bene circa Iovis stellam cum Nuncio peregrinatus sum, peregrinationem meam boni consulite, et me contra scopulos huius mundi defendite. Sic virtuti cedet invidia. Nam veritatem semper defendere sum paratissimus.