Mandatum de inthronizatione archiepiscopi Magdeburgensis (Otto I)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Mandatum de inthronizatione archiepiscopi Magdeburgensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Mandatum de inthronizatione archiepiscopi Magdeburgensis (Otto I), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttI.MaDeInA, cc_idno: 9735

Mandatum de inthronizatione archiepiscopi Magdeburgensis ¶

138.0849C| In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Otto divina favente clementia imperator augustus, omnibus fidelibus nostris, episcopis scilicet et comitibus ceterisque comprovincialibus, aeternam in Domino salutem et omne bonum.

138.0850C| Quoniam augmentum divini cultus salutem et statum esse regni vel imperii nostri credimus, idcirco cunctis, quibus posse suppetit, modis hoc amplificare tendimus et desideramus. Igitur Magadaburgensi civitate, sicut omnium vestrorum novit 138.0851A| caritas, archiepiscopalem sedem fieri desiderantes, oportunum etiam nunc temporis ad hoc peragendum tempus invenientes, consilio venerabilis archiepiscopi Hattonis et Hildewardi episcopi, ceterorumque fidelium nostrorum, virum venerabilem Adalbertum episcopum, Rugis olim praedicatorem destinatum et missum, archiepiscopum et metropolitanum totius ultra Albiam et Salam Sclavorum gentis, modo ad Deum conversae vel convertendae, fieri decrevimus pariter et elegimus, quem et Romam pro pallio a domno papa suscipiendo direximus. Et ut hec nostra electio firmior et subnixior fiat, eum vestrae caritati dirigimus, et ut a vobis omnibus et vocum acclamatione et manuum elevatione electus, suae sedi intronizetur, omnimodis 138.0851B| desideramus. Ne vero haec ejus electio vel intronizatio futuris, quod absit, temporibus aliquorum valeat invidia molestari, tres ab illo episcopos, unum Merseburgo, alterum Citicae, tertium Misnae, in praesentia legatorum domini papae et vestra, volumus ordinari, ut haec eadem praesentia vestra ante Deum et sanctos ejus intentionis nostrae sit testis futura. Et quia vir venerabilis Bouso multum jam in eadem Sclavorum gente ad Deum convertenda sudavit, inter Merseburgensem et Citicensem ecclesiam, quam velit, electionem habeat. Altera vero 138.0852A| secundum convenientiam nostram in dispositionem archiepiscopi nostri cedat. Vos autem marchiones nostros, Wigbertum scilicet, Wiggerum et Guntherium, fidelitate nobis debita obtestamur et admonemus, ne quid in hac ordinatione archiepiscopo nostro in vobis obsistat, sed secundum disposicionem nostram et suam, ut vobis dixerit, fiat. Et quaecumque ab illo audieritis, nos velle sciatis. Ne vero idem episcopi qui ordinandi erunt, pauperes et villanis similes aestimentur, volumus caveatis et consilio archiepiscopi et eorum, qui cum illo in natale Domini erunt, episcoporum et comitum, qualiter sustententur inveniatis. Quicquid enim illis impenditur, pro nostra Deo salute offertur, vestraque per hoc merces apud Deum non minorabitur. Super haec 138.0852B| domni episcopi Dudo et Doudelinus in archiepiscopi nostri electione volumus ut subscribant, et fidem subjectionemque illi promittant.

Et ut haec nostra vestraque postmodum electio firma et stabilis perseveret, cartam vel noticiam hanc in ecclesia Magadaburgensi perpetualiter permansuram, et eorum quae praediximus testem jugiter futuram, scribi jussimus, et manu propria subtus firmavimus, et anuli nostri impressione signari jussimus.

Signum domini Ottonis (L. M.) magni et invictissimi imperatoris augusti. (L. S.)