Malleus Maleficarum

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Malleus Maleficarum
ITEM: De Artibus Magicis (Bernhardi Basin)
ITEM: De Lamijs & Pythonicis Mulieribus (Ulrici Molitoris)
ITEM: De Probatione Spirituum (Ioannis de Gerson)
ITEM: De Pythonico Contractu (Thomæ Murner)
ca 1486
MALLEVS MALEFICARVM IN TRES DIVISVS PARTES,
In quibus Concurrentia ad maleficia,

Maleficiorum effectus,

Remedia aduersus maleficia,

Et modus denique procedendi, ac puniendi Maleficos abundè continetur, præcipuè autem omnibus Inquisitoribus, & diuini verbi Concionatoribus vtilis, ac necessarius.

Auctore IACOBO SPRENGERO
Ordinis Prædicatorum, olim Inquisitore.
His nunc primùm adiecimus,
M. Bernhardi Basin opusculum de artibus magicis, ac Magorum, maleficijs.
ITEM.
D. Vlrici Molitoris Constantiensis, de Lamijs & Pythonicis mulieribus Dialogum.
ITEM.
D. Ioannis de Gerson. olim Cancellarij Parisiensis, de probatione Spirituum, libellum.
ITEM.
D. Thomæ Murner ordinis Minorum, libellum, de Pythonico contractu.
Omnia summo studio illustrata, & multis mendis recens vindicata.
Cum Indice Quæstionum & Rerum memorabilium copioso.
FRANCOFVRTI AD MOENVM,

apud Nicolaum Bassæum.

M. D. LXXX.

REVERENDO, PIETATE, ERVDITIONE ET MORVM INTEGRITAte conspicuo Patri, Ioanni Mintzenbergio, insignis Monasterij Fratrum Carmelitarum Francofurti ad Mœnum Priori vigilantißimo, Domino & amico suo colendo.

INgentes ac immortales habendas esse gratias ijs, qui opus antiquioribus elaboratum temporibus restituunt, & certam rationem, quæ neminem vnquam frustrari falleréve solet reuocant : Sic & ijs qui autores longo tempore probatos restituere fatagunt, nemo est qui absque minus sani iudicij nota ambigere possit. Quod sanè hominum genus, vt vnicè semper sum exosculatus, ita abominor eos, qui superiorum ætatum classicos scriptores (quos vt potè homines, quædam latere, quædam data quoque opera ipsi pręterire potuerunt) editis voluminibus temerè & sæpenumero absque iusta causa criminãtur & impetunt. Siquidem ipsi hoc vnum studere (mihi quidem) videntur, vt alijs, ijsque bonis & bonorum autoribus neglectis, ipsi soli magnifiant, legantur & sapere credantur. Perspicaces scilicet & oculati homines, qui nunquam non vigilent, cunctaque soli diligenter explorẽt, vt nihil eos fugiat, & nusquam oculi caligent, cùm interim quandoque bonus dormitet Homerus. Eos sanè magno cum supercilio legislatorum more, pronunciare audias, Mallei Maleficarum autorem nihili faciendum, quòd pauca quædam, quæ nullo satis tuto ac stabili fundamento nitantur, doceat, & propterea studiosorũ manibus excutiendum. Quos tamen, quamuis non per omnia reprehendam, (nec enim quicquã mihi arrogare soleo) statuo tamen nihilominus, omnes tot ætatum homines haudquaquam cæcutijsse, adeóve insulsos fuisse, vt nullius frugi autores magnifaciẽdos, ac plerique recentiores, & ipsi propè melioris notæ, eos magno nec illaudabili conatu, sibi insequendos esse ducerent : Imò potius cum Plinio Iuniore, nullum librum esse tàm malum, quin aliqua ex parte prodesse possit, nec vllum censeo esse tàm triuialem aut gregarium scriptorem, qui interdum benè non doceat, cùm olitor sæpè (quod vulgò dicitur) sit verba opportuna locutus. Verùm omissis cæteris de Mallei Maleficarũ autore Iacobo Sprengero, cui te, vir Reuerende, patronum eligimus, id nos sentiendum arbitramur, quod anteà multi præclari viri senserunt, talem esse qui manibus studiosorum versari mereatur. Sed ecquid, quæso, habet Tractatus de Maleficis, quod non insignem autorem sapiat? Quid pars de maleficiorum remedijs & cura continet, vt reliqua taceam, libellus certè adeò doctus, atque ex intimo Philosophię penu depromptus, experientia ipsa suffragante, vt nihil ferè desiderari videatur. Id ipsum, ni fallor, de hoc autore quem nũc repurgatum edimus, quiuis nõ malè sanus iudicabit, modò nostram operam, quam in edendo insumpsimus, non improbauerit. Cæterùm, dum operam amicis, plusculum nobis tribuentibus, dedi : quàm benè quod postulabant, præstiterim nescio: id certè citra arrogãtiam dicere possum, me pro viribus elaborasse, quatenus per exemplar quod vnicum habere potui, atque id valdè mendosum, licuit, autorem deprauatũ pristino nitori restituerẽ. Si effeci quod optaui, gaudeo: sin minus, vt meum conatum in magnis occupationibus, vitæque statu haud satis tranquillo, saltem boni consulant probi viri, qui labores ob Reipub. literariæ commodum susceptos laudare solent, peroptarim.

Verùm enimuerò, quicquid sit quod præstitimus, id omne tibi, vir Reuerende, nuncupamus, atque ad tuos postes appendimus. Quod vt facerem amicorũ quorundam flagitationes, id vltrò cogitantem incitarunt, & currenti quasi calcar addiderunt. Et quare hæsitandum mihi etat hęc tibi dedicare, quem vnicè quodãmodò nostræ arti, (vtpotè liberalium artium præceptis mirum in modum imbutum) fauere & fouere omnes norunt? Malleus etiam Maleficarum vel nemine, nedum vllo commendante, amicè sit excipiendus. Namque vt vino vendibili suspensa hedera nihil opus esse passim Prouerbio iactatur: ita nec autor ille sua laude ac gratia ornatissimus, apud virum humanissimum, & studia obnixè colentem & liberaliter habentem, aliena prædicatione egere videtur: vt eam quoque ob rem, si, quem tibi iam offero atque consecro, nullis præcõijs nostris, de more multorũ, locuples atque onustus accedat, minus sim reprehẽdendus. Deindè hic noster Malleus Maleficarum aliundè quàm abste, patrocinium sibi implorare minimè potuit. Nã si is, qui primus opus hoc conscripsit, Monasticæ vitæ Prępositus fuerit : an nõ per Deum immortalem inconsultò facerem, si, dum hoc ipsum è tenebris, in quibus iamdudum delituit, in lucem eruo, & autoris consilium semper spectare debeo, Priorem vigilantissimum alijs posthaberem? cùm eò sit tàm celebri Mecœnate cæteris charius & commendatius futurum, quo tu alios omnes eruditione, Pietate, dignitate, Prudentia & gratia, si non antecellere, tamen æquare videris. Denique ex hoc ipso, quòd tibi vir Reuerende, hunc libellum nuncupo, intelligant studiosi velim: eum peritioribus & iudicio valentibus duntaxat profuturum: imperitis verò (quod autor ipse testatur) neque conscriptũ esse, neque nunc in eorum gratiam diuulgari.

Malleum igitur Maleficarum cùm typis euulgare aggrediebar, te vnum ceu fidam Cynosuram intuebar, quo duce tutum felicemque portum mihi promittebam. Quam cogitationem meam, cùm homines tibi coniunctissimi cõprobassent, iterũ atque iterum gaudebam, quòd neque temerario iudicio falsus fuissem, neque restaret quippiam, quod ob naufragij metum ab incepto cursu reuocare me valeret. Iam igitur nihil superest, cùm me & optatum portum inuenisse intelligã: & studiosos aliqua ex parte iuuisse, nec oleum operamque planè lusisse cognoscã. d. n. si fiet, & nos maiora atque exoptatiora deinceps parabimus, & Malleus Maleficarum pristino nitori restitutus, suam sibi felicitatem gratulabitur: neque eum, vt iampridem, sub tuo auspicio sibi est pollicitus, commutatæ aut patrię aut vestis pœnitebit. Vale vir Reuerende. Francofurti ad Mœnum Pridie Idus Martij. Anno M. D. LXXX.

T. R. D.
Addictus
Nicolaus Bassæus
Typographus.


SEQVITVR IN PRAECEDENTEM TRACTATVM APPROBAtio, & subscriptio Doctorum almæ Vniuersitatis Coloniens.
IVXTA FORMAM PVblici Instrumenti.

IN nomine Domini nostri Iesu Christi Amen. Nouerint vniuersi, præsens publicum Instrumentum lecturi, visuri & audituri, quòd anno à natiuitate eiusdem Domini nostri, Millesimo, quadringentesimo, octuagesimo septimo, indictione quinta, die verò sabbati, decima nona mensis Maij, hora quinta post meridiem vel quasi, Pontificatus sanctißimi in Christo patris & domini nostri, domini Innocentij, Diuina prouidentia Papæ octaui, Anno tertio, In mei Notarij publici & testium infrascriptorum adhoc specialiter vocatorum & rogatorum præsentia personaliter constitutus, Venerabilis & religiosus frater Henricus Institoris, sacræ Theologiæ professor, ordinis Prædicatorũ, Hæreticæ prauitatis Inquisitor, à sancta sede Apostolica, vnà cum Venerabili & religioso fratre Iacobo Sprenger, etiã sacræ Theologiæ Professore, ac cõuentus Prædicatorum Coloniẽ. Priore, collega suo specialiter deputatus, pro se & dicto collega suo proposuit atquè dixit, quòd modernus summus Pontifex, s. domin. Innocentius Papa præfatus, per vnam patentem bullam commisit ipsis inquisitoribus Henrico & Iacobo, ordinis Prædicatorum & sacræ Theologiæ Professoribus prædictis, facultatem inquirendi Apostolica auctoritate super quascunque Hæreses, præcipuè autem super Hæresim Maleficarum, modernis temporibus vigentem, & hoc per quinquè Ecclesias Metropolitanas, videlicet, Maguntinen. Colonien. Treueren. Saltzburgen. & Bremen. cum omni facultate contra tales procedendi, vsquè ad vltimum exterminium, iuxta tenorem bullæ Apostolicæ, quam suis habebant in manibus, sanam, integram, illæsam, & non vitiatam, sed omni prorsus suspitione carenti. Cuius quidem tenor bullæ sic incipit: Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei. Ad futuram rei memoriam summis desiderantes affectibus prout pastoralis solicitudinis cura requirit, vt fides Catholica nostris potißimè temporibus vbique augeatur & floreat &c. Finit autem sic. Datum Romæ apud sanctum Petrum, Anno incarnatiõis dominicæ Millesimo, quadringẽtesimo, octuagesimo quarto, Nonas Decembris, Pontificatus nostri Anno primo.

Et quia nonnulli animarum rectores, & verbi Dei prædicatores, publicè in eorum sermonibus ad populum asserere & affirmare non verebantur, Maleficas non esse, aut qui nihil in nocumentum creaturarum quacunquè operatione efficere possent, ex quibus incautis sermonibus nonnunquam seculari brachio ad puniendũ huiusmodi Maleficas amputabatur facultas, & hoc in maximũ augmentum Maleficarum & confortationem illius Hæresis. Ideò præfati Inquisitores, totis eorum viribus cunctis periculis & insultibus obuiare volentes, tractatum quendam nõ tàm studiosè quàm laboriosè collegerunt. In quo non tam huiusmodi prædicatorum ignorantiam, pro Catholicæ fidei cõseruatione repellere annisi sunt, quantum etiam in exterminium Maleficarum debitos modos sententiandi & easdem puniendi, iuxta dictæ bullæ tenorem, & sacrorum canonum instituta laborarunt. At quoniam consonum rationi est, vt ea quæ pro communi vtilitate fiunt, etiam communi approbatione Doctorum roborẽtur : Ideò ne præfati rectores discoli, & prædicatores sacrarum literarum ignari, æstimarẽt prædictum tractatum, sicut præmittitur collectum minus benè Doctorum determinationibus, & sententijs fulcitum, eundem almæ Vniuersitati Colonien. seu nõnullis ibidem sacræ paginæ professoribus ad discutiendum & collationandum obtulerunt, vt si qua reprehensibilia, & à Catholica Veritate dissona reperirentur, eorum iudicio sic refutarentur, quod tamen consona Catholicæ Veritati approbarentur, quod subscriptis modis factum fuit.

In primis egregius dominus Lambertus de Monte, manu sua propria se subscripsit, prout sequitur. Ego Lambertus de Monte, sacræ Theologiæ humilis professor, Decanus pro tempore facultatis sacræ paginæ eiusdem studij Colonien. fateor ac manu mea propria istum tractatũ tripartitum, per me lustratum, & diligenter collationatum, quò ad eius partes primas nihil continere, saltim meo humili iudicio, quod sit contrarium aut sententijs non errantium Philosophorum, aut contra Veritatem sanctæ Catholicæ & Apostolicæ fidei, aut contra Doctorum determinationes, à sancta Ecclesia approbatorum, aut admissorum. Tertia etiam pars vtiquè sustinenda & approbanda, quò ad illorum Hæreticorum punitiones, de quibus tractat inquantum sacris canonibus non repugnat. Iterum propter experimẽta in hoc tractatus narrata, quæ vtiquè propter famam tantorum virorum præcipuorum etiam Inquisitorum creduntur esse vera. Consulendum tamen videtur, quòd iste tractatus doctis & viris zelosis qui ex eo sana, varia, & matura consilia in exterminium Maleficarum conferre possunt, communicetur simul & Ecclesiarũ rectoribus timoratis & conscientiosis duntaxat, ad quorum doctrinam subditorum corda in odium tàm pestiferæ Hæresis incitari poterunt, ad cautelam bonorum pariter & malorum inexcusabilitatem atque punitionem, vt sic misericordia in bonis, & Iustitia in malis luce clarius pateat, & in omnibus Deus magnificetur ipso præstante, cui laus & gloria.

Deindè ad idem Venerabilis Magister Iacobus de Stralen, etiam propria manu sua subscripsit, in hunc modum. Ego Iacobus de Stralen, sacræ Theologiæ Professor minimus, post visitationem tractatus memorati, sentio cõformiter per omnia, his quæ per Venerabilem Magistrum nostrum Lambertum de Monte Decanũ sacræ Theologiæ superius annotata sunt, quod attestor hac scriptura manus meæ ad laudem Dei. Pariformiter eximius Magister Andreas de Ocksenfurt, etiam propria manu se subscripsit, vt infrà de materia oblati tractatus, quantum prima facie apparuit, quod contestor manus meæ scriptura, ad finem in eodem expressum promouendum.

Consequenter autem egregius magister Thomas de Scotia, similiter se propria manu sua subscripsit prout sequitur. Ego Thomas de Scotia sacræ Theologiæ Doctor, licèt immeritus conformiter sentio per omnia Venerabilibus magistris nostris præcedentibus, in materia præfati tractatus per me examinati, quod attestor manu propria mea. Subsequenter & secunda subscriptio contra præfatos prædicatores incautos sic acta fuit. In primis positi fuerunt articuli prout sequitur. Primò Inquisitores Hæreticæ prauitatis deputatos auctoritate sedis Apostolicæ, iuxta formam canonum commendant Magistri sacræ Theologiæ subscripti, & hortantur, quòd dignentur prosequi cum zelo eorum officium. Secundò, quòd maleficia posse fieri permißione Diuina ex cooperatione Diaboli, per Maleficos aut Maleficas, non est contrarium fidei Catholicæ, sed cõsonum dictis sacræ scripturæ, imo necessarium est, iuxta sententias sanctorum Doctorum, illa quandoquè posse fieri admittere. Tertiò, prædicare ergò maleficia non posse fieri, erroneum est, quia sic prædicãtes impediunt, quantum in eis est, opus pium Inquisitorum, in præiudicium salutis animarum, secreta tamen quæ quandoquè ab Inquisitoribus audiuntur, non sunt omnibus reuelanda. Vltimò exhortandi veniunt omnes Principes, & quicunquè Catholici, vt aßistere dignentur tàm pijs votis Inquisitorum, pro defensione sanctæ Catholicæ fidei. Demũ vero subscripti & suprascripti Doctores prædictæ facultatis Theologiæ, manibus proprijs se subscripserunt, prout ego Arnoldus Notarius infrascriptus ex relatione honesti Ioannis Vorda de Meclinia, almæ Vniuersitatis Colonien. bedelli iurati qui mihi hoc retulit, audiui, & ex manibus etiam supra & infrascriptis apparuit, vidi & in hunc qui sequitur modum.

Ego Lambertus de Monte, sacræ Theologiæ humilis professor, ita sentio vt præscribitur, teste hac manu mea propria. Ego Vdalricus Kreidenwick de Klyngen, sacræ Theologiæ professor nouißimus, vt præscriptum est, ita sentiendum hac manus propriæ subscriptione censeo. Et ego Conradus de Campis, sacræ Theologiæ professor humilimus, prout suprà cum maioribus meis in idem concurro iudicium. Ego Cornelius de Breda, minimus professor ita sentio, vt præscriptũ est, quod testificor manu mea propria. Ego Thomas de Scotia, sacræ Theologiæ professor, licèt immeritus, cõformiter sentio Venerabilibus professoribus præscriptis, teste manu mea propria. Ego Theodoricus de Bummell, sacræ Theologiæ humilimus professor, ita sentio sicut scriptũ est per Magistros meos præscriptos, quod testor manu mea propria, in assertione articulorũ præscriptorum conformis iudicij sum cum venerandis Magistris nostris, præceptorib. meis. Ego Andreas de Ochsenfurt sacræ Theologiæ facultatis professor, ac Theologorum Vniuersitatis Coloniensis collegij minimus. Nouißimè autem & finaliter iam dictus venerabilis & religiosus frater Henricus Institoris Inquisitor, habuit & tenuit in suis manibus quandam aliam literam pergamenam Serenißimi regis Romanorum, sigillo suo rubeo rotundo, in capsa cærea glauca impressa, impressula pergameni inferius impẽdentis, sigilli sanã & integram non vitiatam, non cancellatam, neque in aliqua sui parte suspectam, sed omni prorsus vitio & suspitione carenti. Ita quod in faciliorem expeditionem huius negocij fidei, idem serenißimus Dominus Romanorum Rex præfatus, ipsam eandem bullam Apostolicam suprà tactam, tanquam Christianißimus Princeps tueri & defendere voluit, atquè vult, & ipsos Inquisitores in suam omnimodam protectionem suscipit. Mandans & præcipiens omnibus & singulis Romano Imperio subditis, vt in executione talium negociorum fidem ipsis Inquisitoribus omnem fauorem & aßistentiam exhibeant, ac aliàs faciant, prout in eadem litera plenius continetur & habetur. Cuius quidem literæ regalis principium & finis hic infrà annotantur in hunc modum. Maximilianus Diuina fauente clementia Romanorum Rex semper Augustus, Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Lotharingiæ, Brabantiæ, Lymburgiæ, & Geldriæ, Comes Flandriæ, &c Finis verò Datum in oppido nostro Bruxellen. nostro sub sigillo, mensis Nouembris, die sexta, Anno Domini, Millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto, regni nostri anno primo.

De supermißis in omnibus & singulis iam dictis, Venerabilis & religiosus frater Henricus, Inquisitor, pro se & collega suo antedicto, ipsis à me Notario publicum, seu publica instrumentum & instrumenta, in meliori forma petijt. Acta sunt hæc Coloniæ, in domo habitationis Venerabilis Magistri Lamberti de Monte prædicti, infra immunitatẽ Ecclesiæ sancti Andreæ Coloniensis sita, in camera negociorum & studij eiusdem Magistri Lamberti, inferius, sub anno Domini, indictione, mense, die, horis & Pontificatus quibus suprà, præsentibus ibidem prædictis Magistro Lamberto, & Ioanne Bedello, nec non honestis viris Nicolao Cuper de Venroide, Venerabilis curiæ Coloniensis Notario iurato, & Christiano Vintzen de eusi Kirchen, clerico Coloniensis diocesis, testibus ad præmissa fide dignis rogatis & requisitis.

Et ego Arnoldus Kolich de eusi Kirchen, clericus Coloniensis iuratus, quia præmißis omnibus & singulis, dum sic, vt præmittitur, fierent & agerentur, vnà cum prænominatis testibus præsens fui, eaque sic fieri vidi, & vt præfertur ex relatione Bedelli audiui, idcircò præsens publicum instrumentum, manu mea propria scriptum & ingrossatum, exinde confeci subscripsi, publicaui, & in hanc publicam formam redegi signoque & nomine meis solitis & consuetis signaui, & rogatus & requisitus, in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum.

FINIS.

APOLOGIA AVCTORIS IN MALLEVM Maleficarum.

CVm inter ruentis seculi calamitates quas proh dolor non tàm legimus, quàm passim experimur, vetus oriens damno suæ ruinæ irrefragabili dissolutus, Ecclesiam quam nouus oriens homo CHRISTVS IESVS aspersione sui sanguinis fœcundauit, licèt ab initio varijs Hæresum contagionibus inficere non cessat, illo tamen præcipuè in tempore his conatur, quando mundi vespere ad occasum declinante, & malitia hominum excrescente, nouit in ira magna, vt Ioan. in Apoc. testatur, se modicum tempus habere. Quare & insolitam quandam hæreticam prauitatem in agro dominico succrescere fecit, Hęresim inquam Maleficarum, à principaliori in quo vigere noscitur sexu denotando. Quæ dum innumeris machinatur insultibus, hoc tamen in singulis quod cogitatu terribile, DEO nimium abominabile, & omnibus CHRISTI fidelibus odibile cernitur, operibus expletur. Ex pacto enim cum inferno ; & fœdere cum morte fœtidissimæ seruituti, pro earum prauis explendis spurcitijs se subijciunt. Prætereà ea quæ in quotidianis ærumnis, hominibus, iumentis, & terræ frugibus, ab eis DEO permittẽte, & virtute Dæmonum concurrente, inferuntur. Inter quæ mala nos Inquisitores IACOBVS SPRENGER vnà cum charissimo ab Apostolica sede in exterminiũ tàm pestiferæ Hæresis, socio deputato : licèt inter diuinorũ eloquiorum Professores sub prædictorum ordine militantium minimi. Pio tamen ac lugubri affectu pensantes quid remedij, quidve solaminis mortalibus ipsos pro salutari Antidoto foret administrandum, huic operis præ cunctis alijs remedijs pios submittere humeros dignum iudicauimus, confisi de melliflua largitate illius, qui dat omnibus affluenter, & qui calculo sumpto de altari forpice, tangit & mundat labia imperfectorum, in finem optatum cuncta perducere. Verùm cùm in operibus hominum nil fiat adeò vtile & licitum, cui non possit aliqua pernicies irrogari. Ingeniola etiam nostra ad acumen nõ perueniunt veritatis, nisi lima alterius prauitatis plurimũ fuerint abrasa. Ideò qui de nouitate operis nos redarguendo æstimat ad certamen illius confidenter accedimus. Sciat tamen hoc ipsum opus nouum esse simul & antiquum, breue pariter & prolixum, antiquum certè materia & autoritate ; nouum verò partium compilatiõe, earumque aggregatione, breue propter plurimorum autorum in breuem perstrictionẽ, longum nihilominus propter immensam materiæ multitudinem, & Maleficarum imperscrutabilẽ malitiam. Nec hoc dicimus, cæterorum autorũ scriptis præsumptuosè derogando, nostrumque opus iactãter & inaniter extollẽdo, cũ ex nostro ingenio pauca & quasi nulla sint addita. Vnde non nostrum opus, sed illorum potius censetur quorum ex dictis ferè sunt singula cõtexta. Qua simul ex causa nec poëmata condere, nec sublimes theorias cœpimus extendere, sed exceptorum more procedendo ad honorẽ summæ trinitatis, & indiuiduæ vnitatis super tres partes principales, originẽ, progressum & finẽ. Maleficarum Malleum tractatum nuncupando, aggredimur recollectionem operis socio, executionem verò his quibus iudicium durissimum imminet eò quod in vindictam malorum, laudẽ verò bonorum constituti cernuntur à DEO, cui omnis honor & gloria in secula seculorum, Amen.


TENOR BVLLAE APOSTOLICAE ADuersus hæresim Maleficarum.

INNOCENTIVS EPISCOPVS, SERVVS seruorum DEI. Ad futuram rei memoriam. Summis desiderãtes affectibus prout pastoralis sollicitudinis cura requirit, vt fides catholica nostris potissime tẽporib. vbique augeatur & floreat, ac omnis Hæretica prauitas de finib. fidelium procul pellatur, ea libenter declaramus, ac etiam de nouo concedimus, per quæ huiusmodi pium desideriũ nostrum notiuum sortiatur effectum, cunctisque proptereà per nostræ operationis ministerium, quasi per prouidi operatoris sarculum erroribus extirpatis, eiusdem fidei zelus & obseruantia, in ipsorum corda fidelium fortius imprimatur. SANE nuper ad nostrum non sine ingenti molestia peruenit auditum, quòd in nonnullis partibus Alemaniæ superioris, nec non in Maguntinen. Colonien. Treueren. Saltzburgen. & Bremen. prouincijs, ciuitatibus, terris, locis, & diocesibus complures vtriusque sexus, personę propriæ salutis immemores, & à fide catholica deuiantes, cum dæmonib. incubis & succubis abuti, ac suis incantationibus, carminibus & coniurationibus, alijsque nephandis superstitijs, & sortilegijs excessibus, criminibus & delictis, mulierum partus, animalium fœtus, terræ fruges, vinearum vuas, & arborum fructus, nec nõ homines, mulieres, pecora, pecudes, & alia diuersorum generum animalia, vineas quoque, pomeria, prata, pascua, blada, frumenta, & alia terræ legumina, perire, suffocari, & extingui facere, & procurare, ipsosque homines, mulieres, iumenta, pecora, pecudes, & animalia diris tàm intrinsecis, quàm extrinsecis doloribus & tormẽtis afficere, & excruciare, ac eosdem homines ne gignere, & mulieres ne concipere, virosque in vxoribus, & mulieres ne viris actus coniugales reddere valeant impedire. Fidẽ præterea ipsam quam in sacri susceptione baptismi susceperunt, ore sacrilego abnegare. Aliaque quamplurima nefanda excessus & crimina, instigante humano generis inimico cõmittere & perpetrare non verentur in animarũ suarum periculũ, diuinæ maiestatis offensam, ac perniciosum exemplum, ac scandalum plurimorum. Quodque licet dilecti filij HENRICI Institoris, in prædictis partibus Alemaniæ superioris, in quibus etiã prouinciæ, ciuitates, terræ dioces, & alia loca huiusmodi comprehensa fore censetur, nec non IACOBVS SPRENGER per certas partes lineæ Rheni, ordinis Prædicatorũ & Theologiæ professores, Hæreticę prauitatis inquisitores, nec literas Apostolicas deputati fuerunt, prout adhuc existunt, tamen nonnulli clerici & laici illarum partium quærẽtes plura sapere quàm oporteat, pro eo quòd in literis deputationis huiusmodi prouincię, ciuitates, dioces. terræ & alia loca prædicta, illarumque personæ ac excessus huiusmodi nominatim & specificè expressa nõ fuerunt, illa sub eisdem partibus minime contineri, & proptereà præfatis Inquisitoribus in prouincijs, ciuitatibus, dioces. terris & locis prædictis, huiusmodi inquisitionis officium exequi non licere, & ad personarum earundem super excessibus & criminibus antedictis, punitionem, incarcerationem & correctionem admitti non debere, pertinaciter asserere non erubescunt. Propter quod in prouincijs, ciuitatibus, dioces. terris & locis prædictis excessus, & crimina huiusmodi non sine animarum earundem euidentia iactura, & æternæ salutis dispendio remanẽt impunita. Nos igitur impedimenta quælibet quæ per ipsorum inquisitorum officij executio, quomodolibet retardari posset de medio submouere, & ne labes Hæreticæ prauitatis, aliorumque excessum, huiusmodi in perniciem aliorum innocentum sua venena diffundat, oportunis remedijs prout nostro incumbit officio, prouidere volentes fidei zelo ad hoc maximè nos impellente, ne proptereà contingat, prouincias, ciuitates, dioceses, terras & loca prædicta sub eisdem partibus Alemaniæ superioris, debito inquisitionis officio, carcere eisdem Inquisitoribus in illis officium inquisitionis, huiusmodi exequi licere, & ad personarum earundem, super excessibus & criminibus prædictis correctionẽ, incarcerationem, & punitionẽ admitti debere, perindè in omnibus, & per omnia, ac si in literis prædictis prouinciæ, ciuitates, dioces. terræ & loca, ac personæ, & excessus huiusmodi nominatim, & specificè expressa forent, autoritate Apostolica tenore præsentium statuimus. Proque potiori cautela literas & deputationem prædictas ad prouincias, ciuitates, dioces. terras & loca, nec nõ personas, & crimina huiusmodi extendentes, præfatis Inquisitoribus, quòd ipsi, & alter eorum, accersito se cum dilecto filio, IOANNE GREMPER Clerico Constantien. dioces. Magistro in artibus, eorum moderno, seu quouis alio Notario publico, per ipsos, & quemlibet eorum pro tempore deputando in prouincijs, ciuitatibus, diocesis, terris, & locis prædictis, contra quascunque personas, cuiuscunque conditionis, & præeminentiæ fuerint huiusmodi inquisitionis officiũ exequi, ipsasque personas quas in pręmissis culpabiles reperierint, iuxta earum demerita corrigere, incarcerare, punire, & mulctare. Nec nõ in singulis prouinciarum huiusmodi parrochialibus Ecclesijs, verbum DEI fideli populo quotiẽs expedierit, ac eis visum fuerit proponere, & prædicare, omniaque alia & singula in pręmissis, & circa ea necessaria & opportuna facere, & similiter exequi liberè & licitè valeant, plenè ac liberam eadem auctoritate de nouo cõcedimus facultatem. Et nihilominus venerabili fratri nostro Episcopo Argentinensi, per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipse per se, vel per aliũ, seu alios præmissa vbi, quando, & quotiens expedire cognouerit, fueritque pro parte Inquisitorũ huiusmodi, seu alterius eorum legitime, requisitus, solenniter publicans, non permittat eos quoscunque super hoc contra prædictarum & præsentium literarum tenorem, quauis autoritate molestari, seu alias quomodolibet impediri molestatores & impedientes, & contradictores quoslibet, & rebelles, cuiuscunque dignitatis, status, gradus, præeminẽtiæ, nobilitatis, & excellentiæ aut conditionis fuerint & quocunque exemptionis priuilegio sint muniti. Per excommunicationis, suspensionis & interdicti, ac alias etiam formidabiliores, de quibus sibi videbitur sententias, censuras & pœnas, omni appellatione postposita, compescendo, & etiam legitimis super his per eum seruandis processibus, sententias ipsas quotiens opus fuerit aggrauare, & reaggrauare autoritate nostra procuret, inuocato adhoc si opus fuerit auxilio brachij secularis. Non obstantibus premissis, ac constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis contrarijs quibuscunque. Aut si aliquibus communiter, vel diuisim ab Apostolica sit sede indultum, quod interdici suspendi, vel excommunicari non possint, per literas Apostolicas non facientes plena & expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto huiusmodi mentionem, & qualibet alia dictæ sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam præsentibus non expressam, vel totaliter non insertam, effectus huiusmodi gratiæ impediri valeat quomodolibet vel differri, & de quacunque toto tenore habenda sit in nostris literis mentio specialis. Nulli ergò omninò hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis, extensionis, concessionis & mandari infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis DEI, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum.

Datum Romæ apud sanctum Petrum Anno incarnationis Dominicæ, Millesimo, quadringentesimo, octuagesimo quarto. Non. Decembris. Pontificatus nostri Anno primo.


AVTORES EX QVIBVS HOC OPVS DEsumptum est, & ab Autore citati.

Dionysius Areopagita.
Ioan. Chrysostomus.
Ioan. Cassianus.
Ioan. Damascouus.
Heraclides.
Hilarius.
Augustinus.
Gregorius Papa primus.
Isidorus Epis. Hispàlensis.
Itinerarium Clementis.
Remigius.
Albertus Magnus.
Thomas Aquinas.
Bernardus Abbue.
Bonauentura Cordin.
Antonius Archiep. Florent.
Petrus de Bonauentura.
Petrus Damianus.
Nicolaus de Lyra.
Glossa ordinaria.
Paulus Burgensis.
Magister Historiarum.
Magister Sententiarum.
Vincentius Beluacensis.
Gulielmus Parisiensis.
Petrus de Palude.
Petrus de Taranthasis.
Scotus.
Guido Carmelita.
Alexander de Ales.
Ioan. Nider.
Rabbi Moyses.
Compendium Theologicæ veritatis.
Vitæ Sanctorum Petrum.
Concilia.
Iura Canonica.
Boëtius.
Hostiensis.
Gratianus.
Thomas Brabantinus.
Raymundus.
Vbertinus.
Goffredus.
Cæsareus.
Bernardus.

Alij etiam sunt (amice lector) quicquid auxilij Maleficorum, & Dæmonis naturæ cognitionem appetentibus, præstare valeant. tuo calculo relinquimus dijudicandum, quorum nomina hæc sunt.

Michaël Pselus. Denatura Dæmonum.
Martinus Plausc. Episc. Tubingæ. De Maleficijs.
Astesanus ord. Minorum, in summa de cafibus.
Bartholomæus de Spina ord. Prædicat. De Strigibus.
Ioan. Franciscus Picus Mirandulanus. De Ludificatione Dæmonum.
Constantinus Parentinus. Seruita, de Incubis & Succubis.
Paulus Girlanda de Castellione, de Sortilegijs & tortura sortileg.

Acta & practica Inquisitorum.

PRIMA PARS
MALLEI MALEFICARVM,
Tria continens, quæ ad Maleficium concurrunt, vt sunt, Dæmon, Maleficus, & Diuina permissio.
An Maleficium sit,
QVAESTIO PRIMA.

VTRVM asserere Maleficos esse, sit adeò Catholicum, quòd eius oppositum pertinaciter asserere, omnino sit hæreticum. Et arguitur, quòd non sit Catholicum quicquam de his asserere. 26. q. 5. Episcopi. Qui credit, posse fieri aliquam creaturam, aut in melius deteriúsve transmutari, aut in aliam speciem vel similitudinem transformari, quàm ab ipso omnium Creatore, pagano & infideli deterior est. Talia autem referuntur fieri à Maleficis, ideò talia asserere non est Catholicum, sed hæreticum. Prætereà, nullus effectus maleficialis est in mundo, probatur. Quia si esset, operatione Dæmonum fieret. Sed asserere, quòd Dæmones possunt corporales transmutationes aut impedire aut efficere non videtur Catholicũ, quia sic perimere possent totum mundum. Prætereà, omnis alteratio corporalis, puta circa infirmitates aut sanitates procreandas, reducitur in motum localem, patet ex 7. phys. Quorumcunque est motus cœli. Sed Dæmones motũ cœli variare non possunt, Dionysius in epis. ad Polycarpum. Quia hoc solius Dei est. Ergo videtur, quòd nullam trãsmutationem ad minus veram, in corporib. causare possunt, quòd necesse sit homini transmutationes in aliquã causam occultam reducere. Præterea, sicut opus Dei est fortius quam opus Diaboli, ita & eius factura. Sed maleficium si esset in mundo, esset vtique opus Diaboli contra facturam DEI, ergo sicut illicitum est, asserere. facturam superstitiosam Diaboli excedere opus Dei, ita illicitum est credere, vt creaturæ & opera Dei in hominib. & iumẽtis, valeant vitiari ex operib. Diaboli Prætereà id quod subiacet virtuti corporali, non habet virtutem imprimẽdi in corpora, sed Dæmones subdũtur virtutib. stellarũ, quod patet eo, quòd certi incantatores constellationes determinatas ad inuocandum Dæmones obseruant, ergo non habent virtutem imprimendi aliquid in corpora, & sic multò minus Maleficæ. Item Dæmones non operantur nisi per artem. Sed Ars non potest dare veram formam, Vnde in c. de minerijs dicitur : Sciãt auctores Alchimiæ species transmutari non posse, ergo & Dæmones per artem operantes, veras qualitates sanitatis aut infirmitatis inducere nõ possunt, sed si verè sunt. habent aliquam aliam causam occultam, absque opere Dæmonum & Maleficiorum. SED CONTRA, in Decre. 33. q. p. Si per sortiarias atque maleficas artes nonnunquã, occulto iusto Dei iudicio permittente, & Diabolo præparante, &c. Loquitur de impedimento maleficiali, quò ad actus coniugales tria concurrere, scilicet Maleficum, Diabolum, & Dei permißionem. Præterea fortius agere potest in id quod est minus forte. Sed Virtus Dæmonis est fortior virtute corporali. Iob. 40. Non est potestas super terram, quæ ei valeat comparari, qui creatus est, vt neminem timeret. RESPONSIO. Hîc impugnandi sunt tres errores hæreticales, quibus reprobatis Veritas patebit. Nam quidam iuxta doctrinã Sancti Thomæ in 4. dist. 24. vbi tractat de impedimento maleficiali, conati sunt asserere, Maleficium nihil esse in mundo, nisi in opinione hominum, qui naturales effectus, quorum essentiæ sunt occultæ, maleficijs imputabant. Alij, qui maleficos concedunt, sed ad maleficiales effectus illos tantum modò imaginare, & fantasticè concurrere asserunt. Tertij, qui effectus Maleficiales omninò dicunt esse fantasticos & imaginarios, licet Dæmon cum Malefica realiter concurrat. Horum errores sic declarantur & reprobantur. Nam primi omninò de Hæresi notãtur per DD. in 4. præfata dist. præcipuè per S. Tho. in 3. art. & in corpore q dicens, illã opinionẽ esse omninò cõtra auctoritates Sanctorũ, & procedere ex radice Infidelitatis. Quia vbi auctoritas Scripturæ Sacræ dicit, quod Dæmones hñt potestatẽ supra corporalia, & supra imaginationẽ hominum qñ à Deo permittuntur, vt ex multis Scripturæ Sacræ paßibus notatur. Ideò illi, qi dicunt, Maleficiũ nihil esse in mundo, nisi in existimatione hominum, ẽt non credũt esse Dæmones, nisi in existimatione vulgi tantùm, vt errores quos homo sibijpsi facit, ex sua æstimatione imputet Dæmoni. Et quòd etiam ex imaginatione vehementi aliquæ figuræ apparent, in sensu tales, quales homo cogitat, quòd & tunc creduntur Dæmones videri dicamus, vel etiam Malefici. Et quum hæc vera fides repudiat, per quam Angelos de cœlo cecidisse, & Dæmones esse credimus. Ideò & fatemur, ipsos ex vtilitate naturæ suæ multa posse, quæ nos non possumus. Et illi, qui eos ad talia inducunt facienda, Malefici vocantur, hæc ibi. Quia verò Infidelitas in baptizato Hæresis nominatur, ideò tales de Hæresi reprehẽduntur. Alij duo errores, Dæmones & eorum naturalem potentiam non negantes, sed inter se, quò ad effectum Maleficialem & ipsam Maleficã dißidentes, in quantum vnus concedit, Maleficam realiter cooperari ad effectum, non tamen verum, sed fantasticũ. Alter verò per contrarium effectum realem in læso concedens, sed Maleficam fantasticè putat cooperari. Fundamentum errorum ex duobus paßibus Canones qui habentur 26. q. 5. Episcopi. sumpserunt, vbi primò reprehenduntur mulieres, quæ credunt, se cũ Diana, vel Herodiana nocturnis horis equitare. Inspiciatur ibi Canon. Et quia sæpè fantasticè & imaginariè talia solummodò fiunt, ideò & illi errantes, de omnibus alijs effectibus ita fieri iudicant. Secundò, quia ibi cõtinetur, quòd qui credit vel asserit, posse fieri aliquam creaturam, aut in melius deteriùsve immutari, aut transformari in aliam speciem vel similitudinem, quàm à Deo omnium Creatore, infidelis est, & pagano deterior. Vnde propter hoc, quod ibi dicitur, deteriùsve immutari, dicunt, illum effectum non esse realem in maleficato, sed tantummodò fantasticũ. Sed quòd hi errores Hæresin sapiant, & contra sanum intellectũ Canonis militant, ostenditur primò, tàm per Legem Diuinam, quam ẽt Ecclesiast. & Ciuilẽ, et hoc in generali demùm in speciali verba Canon. exprimendo, licet etiam in sequenti quæstione clarius hoc deduceretur. Nam Lex Diuina in plerisque locis præcipit, Maleficas nõ solùm esse vitandas, sed etiam occidendas, cuiusmodi pœnas non imponeret, si non veraciter, & ad reales effectus & læsiones cum Dæmonibus concurrerẽt. Mors enim corporaliter non infigitur sine corporali & graui peccato, sed aliud de morte Animæ, quæ fantastica illusione, seu etiam tentatione oriri potest. Hæc est sententia S. Tho. in 2. dist. 7. in quæstione: An vti auxilio Dæmonum sit malum. Nam Deuter. 8. præcipitur, oẽs Maleficos & Incantatores interfici. Leuit. etiam 19. dicitur: Anima quæ declinauerit ad Magos & ad Ariolos, & fornicata fuerit in eis, ponam faciem meam contra eam, & interficiam eam de medio populi mei. Et iterum 20. Vir vel mulier, in quibus Pythonicus vel Diuinationis spiritus fuerit, moriatur, & lapidibus obruent eos. Et dicuntur Pythones, in quibus Dæmon operatur miros effectus. Prætereà, hæc sunt, quod propter hoc peccatum Ochozias infirmus mortuus fuit. 4. Regum 1. & Saul. 2. Paralip. 10. Diuinorum denique eloquiorũ Tractatores quid aliud in eorum scriptis dicunt. 2. distin. 7. & 8. tradiderunt de potestate Dæmonum & magicis artibus, eorum scripta inspiciantur, cuiuscunque Doctoris super 2. lib. Sen. & inueniet, nullo discrepante, Magos & Maleficos virtute Dæmonũ, permittente Deo, miros effectus, non fantasticos posse producere. Taceo de varijs alijs locis, in quibus S. Tho. diffusè de huiusmodi operib. pertractat, vt in Summa contra Gent. lib. 3. cap. 1. & 2. in 1. parte. q. 114. arg. 4. Et in secunda secundæ, q. 92. & 93. Inspiciantur denique postillatores & Glossatores de Magis Pharaonis, Exod. 7. Inspiciãtur & dicta Augustini. 18. de Ciuitate Dei, cap. 17. Et in secundo de Doctrina Christiana. Similiter aliorum Doctorum, quibus omnibus contradicere valdè absurdum est, nec à vitio Hæresis excusari potest. imò in Iure Hæreticus censetur, quicunque errat in expositione Sacræ Scripturæ, 24. q. 1. Hæresis. Et quicunque aliter sentit de his, quæ fidẽ concernunt, quàm Romana tenet Ecclesia. e c. & q. Hæc est fides, Quod denique contra sanum intellectum Canonis militant, ostenditur per Legẽ Ecclesiasticam, Nam & Canones & Doctores super c. Si per sortiarias & Maleficas artes. 24. q. 1. & extra de frigidis & maleficiatis, quid aliud protendunt, nisi de maleficiali impedimento circa act9 coniugales declarare, quomodo dirimit contractum aut contrahendum matrimonium. Dicunt n. sicut & Tho. in 4. vbi supra, quòd si Maleficium superueniat Matrimonio ante carnalem copulam, tunc si est perpetuum, impedit & dirimit Matrimonium cõtractum cuiusmodi sentẽtia nõ daretur super illusorium & fantasticũ effectũ, vt de se patet, Videatur Hosti. in summa copiosa. similiter Gotfri. & Raymun. qui etiã nullibi legũtur difficultasse. An talis effectus posset censeri imaginarius & non realis, sed hoc tanquam per se notum relinquebant, & quomodo posset censeri perpetuus vel temporalis, declarant, si post triennium duraret, nec dubitabant, an imaginariè per maleficam, seu illusoriè intromittetur. Sed quod verè & realiter potest talis defectus procurari virtute Dæmonis, propter pactum cum eo initũ, vel ẽt per ipsum Dæmonem absque malefica, licet hoc rarißimè fiat in Ecclesia, vbi Sacramentum Matrimonij meritoriũ existit. Sed quod inter infideles hoc contingat, hoc est, qia iusto titulo illos possidere se cernit, vt Petr. de Palude in suo quarto recitat de spõso, qui desponsauerat Idolũ, & nihilominus cõtraxerat cũ quadã iuuencula, quã tñ cognoscere non potuit propter Diabolũ, qui semper se in corpore assumpto interposuerat, cùm tñ in Ecclesia Diabolus conetur sæpius per Maleficas, propter suum lucrum, in perditionem animarũ tales effectus intromittere, & qualiter hoc facere põt, & quib. medijs, inferius declarabitur, vbi de septem modis nocẽdi hoĩbus per consimiles effectus tractabitur. Ex alijs ẽt quæstionib., quas Theologi et Canonistæ circa hanc materiam mouẽt, hoc idem patet, discutientes, qũo poßit tolli, & an licitũ sit, per aliud Maleficiũ tollere, & quod, si Malefica mortua sit, per quã Maleficiũ est immissum, de quo casu Gotfr. in sua Summa mentionẽ facit, de quibus in quæstionibus tertiæ partis patebit. Cur denique tam diligenter Canonistæ varias pœnas promulgassent, distinguẽdo, de occulto et manifesto peccato Maleficorũ, seu potius Diuinatorũ, cùm noxia superstitio varias habeat species, vt si notoriũ sit, Eucharistia denegetur. Si occultũ, pœnitẽtia, 40. dierũ, de consec. dist. 2. pro Diacone. Itẽ si Clericus, quod deponẽdus, & in monasterio detinendus. Si laicus, excõicandus, 26. q. 5. Non oportet. Itẽ, quod tales infames debeant censeri, & qi ad eos concurrunt, imò nec ad accusationem debẽt admitti. 2. q. 8. quisquis nec. Sed per legem Ciuilem hoc idem ostẽditur. Nam Azon in Sum. super 9. lib. Cod Rub. de Malefic. l. post Cornel. de sicar. & homicid. dicit. Sciendum, quod omnes illi, quos vulgus Maleficos vocat, & etiã illi, qui artem diuinandi sciunt, patiuntur capitalem pœnam, vt l. nemo. C. de Maleficis. Item inferunt pœnam. l. culpa. l. nullus. Hæ enim leges his verbis vtuntur: Nemini permittitur diuinare, alioquin supplicium capitis, gladio vltore feret prostratus, & subdit. Sunt & alij, qui arte Magica, vitæ innocentum insidiãtur, animos mulierum ad libidinem flectunt, & hi bestijs obijciuntur, vt. e. C. l. multi. Decernunt etiam leges, quòd ad eorum accusationem quilibet admittatur, sicut & Canon. in c. in fauorem fidei. libr. 6. de Hære. Vnde subditur ibidem: Ad hãc accusationem quilibet admittitur, quasi in crimine læsæ Maiestatis. Ipsam enim propemodũ pulsant Maiestatem Diuinam. Item, quòd quæstionibus interrogandum subijciantur. Subdit, & quilibet nulla dignitate obstante, quæstioni subijcitur, & qui conuincitur, vel si detegat facinus suum, sit è culeo deditus, vngulisque sulcãtibus latera, perferat pœnas dignas suo facinori, vt e. C. l. si ex. &c. Nota, quòd olim duplici pœna tales plectebãtur, capite & vngulis, ad dilacerationem corporis, seu ad deuorandum bestijs obijciendo. Iã autem cremantur, fortè propter fœmineum sexũ. Item prohibent participationem. Vnde subditur, sed nec permittãtur tales ad limen alterius accedere, alioquin concremãtur bona, nec aliquis debet eos suscipere vel cõsulere, alioquin deportantur in Insulam, & omnia bona publicantur. Hîc notatur pœna exilij, cum amißione omnium bonorum, qui tales consulunt aut suscipiunt. Has pœnas vbi prædicatores populis & rectoribus terrarum publicant, plus aduersus Maleficas, quàm ex alijs scripturarum allegationibus marcescunt. Prætereà & per leges cõmendantur, qui eorum Maleficijs obstant. Vnde vbi suprà l. eorum. Alij autem, qui faciunt id, ne labores hominũ ventorum grandinisque lapidatione sternũtur, non pœna sed præmio digni sunt. Qualiter autẽ sit licitum talia impedire, inferiùs patebit, vt prius tactum est. Omnia aũt hæc negare, aut friuolè illis resistere, quomodo põt scrupulo Hæreticæ prauitatis carere. Iudicet vnusquisque, nisi fortaßis eum Ignorantia excusabit, sed cuiusmodi Ignorantia excusat, statim inferiùs patebit. Cõcludendo ex omnibus præmißis Catholicam & verißimam assertionem, quod Malefici sunt, qui Dæmonum auxilio propter pactum cum eis initum. Maleficiales reales effectus, permittente Deo, procurare possunt, non excludendo, quin & præstigiosos effectus & fantasticos, etiã per media præstigiosa producere valeant. Sed quia præsens speculatio super Maleficiales effectus versatur, qui plurimùm ab alijs differunt, ideò per hoc nihil ad propositum, cùm tales potius Sortilegi, vel Incantatores dicuntur, quàm Malefici. Demùm, quia fundamentũ sui erroris capiunt ex verbis Can. præcipuè duo vltimi errores, non loquendo de primo, qui seipsum condemnat, dum nimium contra Veritatem Scripturæ exorbitat. Ideò ad sanum intellectum Canonis est procedendum. Et primò contra primum errorem, dicentis, medium esse fantasticum, sed extrema esse realia.

Vbi notandum, quòd quatuordecim sunt species capitales in genere Superstitionis, quas recitare causa breuitatis non expedit, quia clarè recitantur ab Isidoro, 8. Ethymolog. & secunda secundæ, per S. Tho. q. 92. Tum etiam, quia inferius vbi de grauitate huius Hæresis tractabitur, de ipsis meatio erit. & hîc quæstione vltima huius primæ partis. Et species, sub qua huiusmodi mulieres continentur, vocatur species Pythonum, in quibus Dæmon vel loquitur, vel mira operatur. Et est sæpius prima in ordine. Species aũt sub qua Malefici continẽtur vocãtur species Maleficorum. Et quia inter se plurimum distant, nec oportet quod qui in vna specie laborat, quod etiam sub alijs comprehendatur. Ideò sicut Canon de illis mulierculis mentionẽ facit & non de Maleficis : Ita falsè Canonem interpretatur, qi huiusmodi imaginarias deductiones corporum ad totum genus Superstitionis per omnes species eius reducere velint, vt sic illæ mulieres imaginariè solum, ita & omnes maleficè transferantur, & per amplius Canonem falsificant qui ex illo arguere vellet solummodò imaginariè ad effectũ Maleficialem ægritudinis vel morbi concurrere. Præterea tales sic errantes perãplius reprehenduntur, dum extrema concedunt realia, scilicet, Dæmonem operantem & effectum morbi realem, medium autem instrumenti, scilicet personam maleficam, dicunt fantasticè concurrere, cùm tamen medium semper naturam participat extremorum. Nec valet, si dicatur, quòd etiam Fantasia sit quid reale, quia sicut Fantasia vt talis, nil potest efficere, nec concurrere ad Dæmonis operationẽ, nisi per pactum initum cum Dæmone, in quo pactũ malefica se totã obtulit, & obstrinxit Diabolo verè & realiter, & nõ fantasticè aut imaginariè solum, ita ẽt oportet, quod coopereretur Diabolo verè corporaliter. Nã & ad hoc sunt oĩa Maleficorum opera, vbi semper aut per visum, aut per locutionem se alicuius Maleficij instrumenti, repositi sub limine domus, operatione sua Maleficia exercent, prout in sequẽti qõne patebit. Prætereà, si quis verba Canonis diligẽter inspiciet, considerabit quatuor, quæ Prædicatores & Sacerdotes per Ecclesias sibi cõmissas, omni cũ instantia populo prædicare debent, s. quod extra vnum. Deum nemo arbitretur aliquid esse numinis vel diuinitatis. Secundò, quod cum Diana vel Herodiade equitare, est cum Diabolo ( qui se ita fingit & nominat ) transmeare. Tertiò, quod talis equitatura sit tunc fantasticè, qñ Diabolus mentẽ per Infidelitatẽ sibi subiectam agitat taliter, vt ea quæ solo spiritu fiant, corporaliter fieri creduntur. Quartò, quod tali domino habeant in omnib. obedire. Vnde ad Maleficiales actus hæc verba extẽdere est absurdũ, cùm sint diuersæ species. An autem Malefici etiam localiter transferantur in sua specie Superstitionis, vel solum imaginariè, sicut Pythones, tractabitur de illo in cap. 2. partis cap. 3. quod vtroque modo. Et cur secundus error cum primo eliditur, quod ad fundamẽtum, & sanum intellectũ Canonis. Tertius insuper, qui ex verbis Canonis effectũ Maleficialem asserit fantasticũ, ex verbis Canonis ẽt eliditur. Nam in eo, quod dicit, qi credit, posse fieri aliquam creaturam, aut in meliùs deteriúsve trãsmutari, aut in aliã speciẽ vel similitudinẽ transformari, quam ab ipso omnium Creatore, &c. Infideli deterior est. Hæ tres partes si nudæ intelligãtur, sunt cõtra processum Scripturæ, & determinationẽ Doctor. Nã posse fieri aliquas creaturas à maleficis, vt potè vera animalia imperfecta, inspiciatur sequens Canon, nec mirũ post allegatũ Canõ. Episcopi, quid August. determinat de Magis Pharaonis, qi virgas in serpẽtes verterũt, inspiciatur gl. super illud Exod. 7. Vocauit Pharao Sapientes. Inspiciatur & alia gl. Strab. quòd Dæmones discurrũt per mundum, quando per Incantationẽ Malefici per eos aliquid efficere conantur, & colligunt diuersa semina, & ex eorũ adaptione possunt prorumpere diuersæ species. Inspiciatur & Albertus in de animalibus. Inspiciatur & S. Tho. 1. parte. q. 114. art. 4. Quorum dicta breuitatis cã omittuntur. Solùm hoc superest, vt intelligatur ibi fieri, procreari. Secundũ etiam, quod in melius deteriùsve valeat transmutari, intelligatur solummodò à Deo, authoritate, & ad correctionem seu ẽt punitionem, sæpius tamen ista ministerio Dæmonum exercẽtur, & sicut de primo dicitur, Dominus percutit & ipse medetur, & ego occidam, & ego viuere faciam. Ita de secũdo dicitur, immißionem per Angelos malos, vt suprà tactum est. In præfato denique c. nec mirum, inspiciãtur verba August. quæ dicũt, Maleficos, & cuiusmodi eorum operationes, quandoque hominibus, interdum non solùm infirmitatẽ, sed etiam mortem inferre. Tertium etiam sanè intelligere expedit, cùm moderni Malefici sæpius opere Dæmonum transformantur in lupos, & alias bestias. Sed Canõ loquitur de reali transformatione & essentiali, & non de præstigiosa, quæ sæpius fit, de qua etiam August. 18. de Ciuitate Dei. cap. 17. multa refert, vt de famosißima Maga Circe, & de socijs Dyomedis, & de patre Præstantij. De qua materia in capitulis secundæ partis patebit. Et an semper sunt præsentes vel absentes Malefici. & an illam formam Diabolus assumit, vel ipse homo, per se videatur talis ca. 6. & 7.

AN SIT HAERESIS MALEficos asserere.

SED quia secunda pars quæstionis dixit, quòd his oppositum asserere pertinaciter, sit Hæreticum. Quæritur, an tales debeant haberi, tanquam manifestè deprehensi in hæretica prauitate, vel solùm de Hæresi vehemẽter suspecti? ET VIDETVR quod primo modo. Nam Bern. in gl. ordinaria in ca. ad abolendam. §. præsenti. & versi. deprehensi. extra de Hære. Præsenti nihilominus ordinatione sancimus, vt quicunque manifestè fuerint in Hæresi deprehensi &c. declarat, quòd tribus modis quis censetur manifestè deprehensus, facti videlicet euidentia, quia publicè prædicat Hæresim: vel legitima probatione per testes: vel ex sua confeßione. Et quia tales publicè prædicant, seu temerè contra præfata omnia se opponunt, asserentes Maleficas non esse: aut quòd nullo modo valeant hominibus nocere. Ideò tanquam manifestè deprehensi in tali prauitate, sub distin. continentur. Ad eundem etiam sensum est eiusdem Bern. gloss. in c. excommunicamus. Secundo, super verbo deprehensi publicè. Ad idem etiam facit c. super quibusdam. extra de ver. sig. Inspiciat ibidem Lector cap. & reperiet Veritatẽ. SED CONTRA, quia hoc nimis durum videtur, tùm propter pœnam annexam, quæ notatur in c. ad abolendam. §. in præsenti. extra de hære. vbi in Clerico ponitur degradatio, & quòd secularis relinquatur arbitrio potestatis secularis animaduersione debita puniendus. tùm etiam propter ignorantiam, & multitudinem eorum, quæ culpabilis in tali errore cernitur. Et ex multitudine tali rigor Iustitiæ est temperandus, dist. 40. vt constitueretur. RESPONSIO. Cùm nostra sit intẽtio, potius à vitio Hæresis huiusmodi Prædicatores posse excusare, quàm incusare, cũ vt dicitur extra de præsum. c. literas. §. quocirca mãdamus, quatenus cùm propter solam suspitionem quãuis vehementem, nolumus illum de tam graui crimine cõdemnari &c. vbi glo. super condemnari. Procedi potest contra talem sic vehementer suspectum, sed non debet propterea condemnari, nisi adsit, vt ibidem declaratur, violenta suspitio: Attamen quia suspitionem excludere nõ possumus, & hoc propter friuolas eorum assertiones contra Fidei Veritatem, & cùm hic triplex sit Suspitio, leuis, vehemens, & violenta de quibus in c. accusatus. & c. cum contumacia. lib. 6. de Hære. & per notata per Archidiaconum, & Ioan. Andreæ super cap. accusatus, & verbo vehemens & de præsump. ca. literas. De violenta etiam loquitur Cano. distin. 24. quorundam. Ideò quærendum, cuiusmodi suspitioni talia prædicans subiacet? Et quidem, cũ talia dogmatizantes nõ æqualiter se ad huiusmodi errores habere noscuntur, eò quòd aliqui ex simplici Ignorantia Iuris Diuini, aliqui etiã sufficienter informati, adhuc fluctuant vacillando, & plenè assentire nolunt, & cùm error in mente Hæreticũ nõ faciat, nisi adsit Pertinatia voluntatis, oportet etiã dicere, quòd ad Suspitionem super crimen Hæreseos non se æqualiter habeant, attamen quia per Ignorantiam putant se posse euadere, aduertant paululũ, quàm grauiter peccant qui ex huiusmodi Ignorantia delinquunt. Nam licet multiplex sit Ignorantia, tamen in Rectoribus animarum Ignorantia quæcunque sit, non potest dici Ignorantia inuincibilis, seu Ignorantia particularis secundum Philosophos, quæ à Iuristis & Theologis dicitur facti. Sed censetur in eis Ignorantia vniuersalis, quæ est Ignorantia Iuris Diuini, quia est eorum, quæ quis de Iure ex Lege Diuina scire tenetur, distinct. 41. Nicolaus Papa. Dispensatio cœlestis seminis nobis iniuncta est. Væ si non asperserimus, væ si non tacuerimus. Tenetur enim habere scientiam Sacræ Scripturæ. distin. 36. per totum. Et ad hoc subditorum animas informandas, eadem distinct. cap. 2. §. ecce. & §. Si quis vult. licet secundum Ray. Host. Tho. non requiratur, quòd habeant Scientiam eminentẽ, sed quòd habeãt competentem, id est sufficientem, ad suum officium exequendum. Attamen, pro illo tum aliquali consolatione, dummodò damna præcedentia lucris sequentib. deinceps recompensant, est eis aduertendũ. quòd hîc Ignorantia Iuris, licet dicatur interdum affectata & supina, dicitur tamen affectata, id est, Voluntaria dupliciter: Quia interdum. cum scientia intentionis, interdum cum Ignorantia intẽtionis. Prima, licet in nulla excusat, sed damnat. De qua Psal. Noluit intelligere vt benè ageret. Secunda tamen diminuit voluntariũ ita & peccatum, Quia fit, quando quis tenetur aliquid scire, sed nescit qid teneatur, quæ ẽt fuit in Paulo 1. Tim. 1. Misericordiã consequutus sum, quia ignorans feci in Incredulitate. Quia tamen dicitur affectata indirectè, quia propter alias occupationes negligit addiscere ea, quæ scire tenetur, nec vult laborare studio, ad sciendũ illa, & excusat, non à toto, sed à tanto. Et ẽt iuxta Ambrosi. super illud Rom. 2. An ignoras, quod benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit. Dicit, grauißimè peccas, si ignoras grauißimè, id est, valdè periculosè. Ideò præsertim iam in temporibus ad succurrendum animarum periculis, omnem Ignorantiam repellamus, & durißimum iudicium quod nobis imminet, super districtam rationem, & talentum nobis creditum semper præ oculis habeamus, ne ipsa Ignorãtia etiam in nobis notetur crassa vel supina, per Metaphoram hominis craßi vel supini, qui non videt etiam ea quæ coram ipso sunt. Dicit enim Cancellarius in floribus regularium Moralium, & in secũda regula, quòd culpabilis Ignorantia Iuris Diuini, non cadit in faciẽtem quod in se est. Ratio est, quia Spiritus sanctus talem hominem de necessarijs ad salutem, quæ vires eius excedunt, docere immediatè paratus est. Ad primum argumentum solutio patet per sanum intellectũ Canonis. Ad secundum dicit Pe. de Tharam. Perimeret vtique ex magna sua Inuidia, qua aduersus hominem agitatur, si à Deo permitteretur. Quòd autem Deus permittit sibi aliqua, & aliqua non, hoc cedit in maiorem ipsius Diaboli contumeliã & displicentiam, quòd Deus in omnibus vtitur eo, contra suam Voluntatem, ad manifestationem Gloriæ suæ. Ad tertium dicitur, quòd ante rationem ægritudinis, aut alterius affectus Maleficialis, semper præcedit aliquis motus localis, in quantũ Dæmon per Maleficã colligit determinata actiua, quæ videlicet lædere possunt, & apponit, determinatis passiuis ad inferendum dolorem, vel nocumentum, aut actum aliquem spurcißimum. Et si quæritur, an motus ille rerum à Dæmone localis reducatur in motũ Cœlestem? Dicendum est quòd non. Quia non mouentur ex virtute naturali, sed mouentur ex obedientia naturali, qua subijciuntur virtuti Dæmonis, qui habet hoc ex virtute naturæ suæ, quod potest supra corpora. Hoc dico, non quòd poßit induere rebus materialibus aliquam formam, vel substantialem vel. accidentalem, absque adminiculo alterius rei naturaliter. Sed quia potest, Deo permittente, res localiter mouere, & ex rebus coniunctis dolorem vel aliquam qualitatẽ producere. Vnde effectus Maleficialis nõ subijcitur motui cœli, sicut nec ipse Dæmon, licet res illæ firmamento subijciantur.

Ad quartum dicendũ est. Opus Dei potest opere Diaboli omninò vitiari, prout ad præsens loquimur de effectu Maleficiali. Sed quia hoc nõ potest, nisi diuina permißione, Et ideò nõ sequitur, quod Diabolus sit Deo fortior. Demum, quia non vitiat opera Dei per violentiam, cùm sic etiam destruere posset. Ad quintum, simpliciter notum est, quòd corpora cœlestia non habent virtutem imprimendi in Dæmones, cùm nihil agãt vltra suam virtutem, sed quod magis aduocati sub certa constellatione veniunt, duplici ex causa hæc facere videntur. Primò, quia sciunt, virtutem illius constellationis iuuare ad effectum quem Magi optant. Secundò, faciunt vt homines inducant ad venerandũ aliquod Numen in stellis, ex qua veneratione ẽt ante hæc tempora ritus Idololatriæ proceßit. Ad vltimũ, quantũ ad terminos argumenti super Aurum Alchimicum, dicendũ secundum S. Thom. in 2. dist. 6. in solutione vnius argumenti, vbi declarat de virtute Dæmonũ in operando. Quòd licet quædam formæ substãtiales per Artem induci possint virtute naturalis agentis, vt quando forma ignis inducitur per artem in lignum, hoc tamen non põt fieri vniuersaliter eò, quòd Ars non potest inuenire semper, seu coniungere propria actiua proprijs paßiuis, põt tamen facere aliquid simile: & sic Alchimistæ faciunt aliquid simile auro, quantum ad accidentia exteriora, sed tamen non faciunt verum aurum, quia forma substantialis auri non est per calorem ignis quo vtuntur Alchimistæ, sed per calorem Solis in loco determinato, vbi viget virtus mineralis, & ideò tale aurum non habet operationem consequentem speciem. Et simile est de alijs eorum operationibus. Ad propositum. Dæmones operantur per artem, circa effectus Maleficiales, & ideò absque adminiculo alterius agentis nullam formam substãtialem vel accidẽtalem inducere possunt, & quia non dicitur, quòd Maleficia inferant partem absque adminiculo alterius agentis, ideò etiam cum tali adminiculo potest veras qualitates ægritudinis aut alterius paßionis inducere sed qualiter hæc adminicula seu administratiões instrumentorum habent ad effectum Maleficialẽ cum Dæmonibus concurrere, vel non, patebit per sequentia.

AN DAEMONES CVM MALEFIcijs concurrant?
SECVNDA QVÆSTIO.

AN Catholicum sit asserere, quod ad effectum Maleficialẽ semper habeat Dæmon cum malefico concurrere, vel quòd vnus sine altero, vt Dæmon sine Malefico, vel è conuerso, talem effectũ poßit producere? Et arguitur primò, quòd Dæmon sine Malefico. Aug. in lib. 83. q. Omnia quæ visibiliter fiunt, etiã per inferiores potestates aëris fieri posse creduntur. Sed omnia nocumenta corporalia non sunt inuisibilia, sed potiùs sensibilia, igitur etiã à Dæmonibus fieri possunt. Prætereà ea scripturis nocumenta Iob illata, vbi ignis de cœlo cecidit, & familiam cum gregibus pecorum vno impetu consumpsit, & Turbo domum deijciens liberos occidit, Dæmon per se absque Maleficis, concurrente tantummodò Diuina permißione, operatus est. Ergo à simili in alijs qui Maleficis ascribuntur. Patet & de septem viris Saræ Virginis, quos Dæmõ occidit. Prætereà, quicquid potest Virtus superior absque adminiculo virtutis superioris, potest & virtus superior absque adminiculo virtutis inferioris. Sed virtus inferior põt cõcitare grandines, & inducere infirmitates absque auxilio virtutis superioris. Dicit enim Albertus de proprietatibus rerũ, quòd saluia putrefacta, modis vt ibidem ponit, si proiecta fuerit in fontem, mirabiles concitabit in aëre tempestates. Prætereà, si dicatur, quòd Dæmon vtitur maleficio, nõ propter indigentiam, sed propter eius quã quærit perditionẽ. Contra Arist. 3. Ethi. Malitia est voluntaria, quod probat per hoc, quòd nullus operatur iniustè, voluntariè non velle iniustum esse, & voluntariè stuprante non velle, incontinentem esse, & per hoc etiam Legislatores puniunt malos, quasi voluntariè mala operantes. Dæmon ergo si operatur per Maleficam, operatur tanquã per instrumentum, & cùm instrumentũ dependet à voluntate principalis agentis, & non voluntariè agit si concurrit, non erit ei actio imputanda per cõsensus punienda. SED CONTRA, quod nihil poßit inficere inferioribus absque Maleficis. Primo de generatione. Omnis actio est per contactum. Et quia non est aliquis contactus Dæmonis ad corpora, cùm nihil habeat cũ eis cõe, ergo vtitur aliquo instrumento illi influendo virtutem lædendi per contactum. Iuxta hoc etiam, quòd maleficia poßint fieri absque opere Dæmonum, probatur per tex. & gl. ad Galat. 3. O insensati Galatæ, quis vos fascinauit veritati nõ obedire? Gl. quidam habent oculos virentes, qui solo aspectu inficiunt alios, & maximè pueros. Est ad hoc etiam Auicen. 6. naturalium libr. 3. capit. vlt. ita dicens: Multoties autem anima operatur in corpore alieno, sicut in proprio, quemadmodum est opus oculi fascinantis & æstimationis operantis. Et eandem sententiam etiam ponit Algazel. lib. 5. suo Physicorum cap. 10. Putat etiam Auicenna, licet non teneatur in illo, quòd Virtus imaginatiua etiam absque visu poßit extranea corpora immutare, vbi nimis extendit Virtutem imaginatiuam, & capimus hîc Virtutẽ imaginatiuam, non in quantum distinguitur contra alias Virtutes sensitiuas interiores, vt est sensus communis, & fantasia, & æstimatio, sed in quantum includit oẽs illas virtutes exteriores. Sed benè verum, quòd talis Virtus imaginatiua põt transmutare corpus coniunctum. s. illud in quo est, sicut homo potest ambulare super trabem, quæ est in medio viæ. Si verò posita fuerit super aquam profundam, non audebit ambulare super ea, eò quod imaginabitur in eius anima forma cadendi vehemẽter impressa, cui obedit materia eius & virtus membrorum eius, & non obediunt eius contrario, scilicet ad directè ambulandum. In hoc ergo cõuenit hæc immutatio cum oculo fascinantis, in quantum immutatur corpus proprium. primo scilicet non corpus alienum, de qua immutatione iam loquimur. Prætereà, si dicatur, quòd talis immutatio causatur à corpore viuo, mediante anima in aliud corpus viuum. Contrà. Quia ad præsentiam interfectoris manat sanguis ex vulneribus occisi. Ergo ẽt absque virtutè animæ, corpora possunt mirabiles effectus producere. Item homo viuẽs, & prope cadauer hominis occisi transiens, etiam non sentiendo illud, adhuc terrore concutitur. Prætereà, sicut res naturales habẽt quasdam Virtutes occultas, quarũ ratio ab homine aßignari non potest, sicut quòd Adamas trahit ferrum, & multa quæ Augu. enumerat. 20. de ciu. Dei. Item mulieres ad immutationes faciendas in corporibus alienis, certis rebus vti possunt, absque auxilio Dæmonum, quæ etiam nostram rationẽ excedunt. Et quia excedunt, non debemus propterea Dæmonibus quasi ex Maleficis insimul conuersantes ascribere. Prætereà Malefici certis vtuntur imaginibus, & rebus instrumentalibus, quas interdum ponũt sub limine ostij domus, aut ad certa loca, vbi pecudes cõueniunt, aut ẽt hõies qui maleficientur, et interdũ moriuntur. Sed quia huiusmodi effectus possunt euenire ex imaginibus illis, in quantum habent quasdam influentias corporibus cœlestibus receptas, probatur. Nam sicut corpora naturalia subduntur corporibus cœlestibus, ita & artificialia. Sed corpora naturalia possunt recipere quasdam virtutes occultas, ergo, &c. & artifi. Vnde videtur, quòd eorum opera possent per tales impreßiones practicari, & non per Dæmones. Prætereà, si vera miracula poßint fieri ex potestate naturæ in eo, quæ operatur: Ita & miranda, & horribilia, & stupenda opera, ex virtute naturæ probantur. Nam Grego. dicit 2. dial. Sancti miracula faciunt, aliquando ex prece, aliquando ex potestate. Exemplũ datur de vtroque. Petrus orando suscitauit Thabitam mortuam. Ananiam & Saphiram mentientes morti increpando tradidit absque prece. Ergo & homo per virtutem suæ animæ poterit materiam corporalem in alteram etiã transmutare, seu immutare de sanitate in infirmitatem, & è conuerso. Prætereà, corpus humanũ est nobilius quàm alia corpora inferiora, sed propter apprehensionem animæ humanæ, immutatur corpus humanum ad calorem & frigus, vt patet in irascentibus & timentibus, imò etiam hæc immutatio pertingit quandoque vsque ad ægritudinem & mortem. Ergo multò magis potest sua virtute materiam corporalem immutare. Sed contra est. Substantia spiritus non potest imprimere aliquam formam, nisi adminiculo alterius agentis, vt suprà tactum est. Vnde & Augus. in præfato libro: Non est putandum, istis transgressoribus Angelis ad nutum seruire hanc visibilium rerum materiam, sed soli Deo. Ergo multò minus homo ex potestate naturali efficere potest effectus maleficiales. RESPONDEO, quia non desunt errantes in hac materia, Maleficas excusantes, & Dæmones tantummodò aut inculpantes, aut quibusdam naturalibus transmutationibus earum facta ascribentes : Ideò horum falsitas ostenditur, primò per Descriptionem Maleficarum, de qua Isid. 8. Ethymo. cap. 9. Malefici dicuntur ob facinorum magnitudinẽ, scilicet, mala præ cunctis malefactoribus efficientia, vnde subdit : Hi elementa concutiunt, opere scilicet Dæmonum, ad grandines & tempestates concitandas. Idem dicit, mentes hominum turbãt, intellige ad amentiam, odium, & amorem inordinatum. Item subdit : Ac sine vllo veneni haustu, violentia tantùm carminis animas interimunt. Ad idem 26. q. 5. cap. nec mirum, & sunt verba Augustini, in de ciuit. Dei, vbi declaratur, qui dicantur Magi & Malefici. Magi sunt, qui vulgò dicuntur Malefici, & ob facinorum magnitudinem sic nuncupantur. Hi sunt, qui permissu Dei elementa concutiunt, hominum turbant mentes, minus confidentum in Deo, ac sine vllo veneni haustu, violẽtia tantùm carminis interimunt homines. Vnde & Lucanus : Mens hausti nulla sanie polluta veneni incantata perit, Dæmonibus enim accitis, audent ventilare, & quousque suos perimant malis artibus inimicos. Ex quibus patet, quòd in huiusmodi operibus semper habent Dæmones cum Maleficis cõcurrere. Secundò, quia cùm quadruplices effectus pœnales aßignare possumus. s. ministeriales. noxiales, maleficiales & naturales. Et ministeriales dicuntur, qui ministerio bonorũ angelorum sicut noxiales malorum spirituum immittũtur. Moses. n. Ægyptum in 10. plagis ministerio bonorum percußit. Vbi Magi in 9. tantùm per malos spiritus concurrerunt, & triduam pestem propter peccatũ Dauid circa numerationẽ populi cõmissum. & de 72. millib. hominũ vna nocte prostratis pro exercitu Sennacherib, vtique hîc per Angelos Dñi, id est, per bonos Dominũ venerantes & cognoscentes peracta fuerunt. Noxiales verò effectus, cùm in scripturis nominantur immißiones per Angelos malos, secundum quas populus ille in deserto sæpè percussus fuit. Et maleficiales effectus dicuntur, quando Dæmon per Maleficos & per Magos operatur, sicut & naturales, qui ex influentijs corporum cœlestium in istis inferioribus circa mortalitates, sterilitates terrarum, & grandines, & his similia causantur. Et inter hos effectus magna sit differentia, Ideò cùm Iob noxiali plaga fuit à Dæmone percussus. & non Maleficiali, ideò nihil est ad propositum. Si quis verò curiosus instaret, sicut plerunque hæc materia curiosa patitur à maleficarũ defensoribus instantias semper in cortice verborum aërem verberantes, & medullã veritatis nunquam penetrantes. Cur Iob non maleficiali effectu per Dæmonem, sicut noxiali percussus fuit? His curiosè etiam respondere potest, quòd Iob fuit percussus à Diabolo solùm, & non mediante Malefico vel Malefica. Quia hoc genus Superstitionis vel nondũ erat inuentum, Diuina tamen Prouidentia voluit vt potestas Dæmonis mundo ad præcauendum eius insidias pro Dei gloria innotesceret, cùm nihil nisi à Deo permißũ, efficere potest. Et de tempore quidem, quo primũ genus Superstitionis inuentum fuit, dico primum genus quò ad Dæmonum inuocationem, non quò ad puram Idololatriam, Dicit Vincẽtius in speculo Historiali, allegans plures Doctores, quòd primus inuentor Artis Magicæ & Mathematicæ fuit Zoroastes, qui dicitur fuisse Chã filius Noë, hic secundum Augustinum de Ciuitate Dei, solus risit nascendo, & hoc non nisi opere Diaboli. Hic etiam cùm esset Rex, superatus est à Nino filio Beli, qui ædificauit Niniuen, vel amplius sub quo cœpit regnum Assyriorum tempore Abrahæ. Hic etiam Ninus, ob inordinatum amorẽ patris, fecit fieri imaginẽ patri mortuo, ad quam quicunque confugiebant malefactores, liberi erant ab omni punitione debita. Et ex hoc cœperũt homines imagines adorare, vt Deos, sed hoc post primã ætatẽ, quia sub illo tempore non erat Idololatria, propter recẽtem memoriam creationis mundi, vt dicit Sanctus Thom. in 2. q. 95. ar. 4. Vel etiam incepit à Nembroth, qui cogebat homines ignem adorare, & sic in secunda ætate incepit Idololatria, quæ est primum genus Superstitionis, sicut Diuinatio secundum, & Obseruãtia tertium. Maleficorum autem ritus reducitur ad secundum genus Superstitionis, scilicet ad Diuinationem, quæ fit per expressam Dæmonum Inuocationem, cuius etiam sunt tria genera, scilicet, Nigromantia, Planetarij seu potius Mathematici, & Diuinatio per somnia. Hæc ideò posui, vt pius lector intelligat, noxias illas artes non subitò, sed processu temporis fuisse inuẽtas, nec absonum esse asserere, Maleficas tempore Iob nõ fuisse. Sicut enim per incrementa temporum, vt Gregorius in Moralibus dicit, creuit scientia Sanctorum : Ita & noxiæ artes Dæmoniorum, Et sicut iam repleta est terra scientiæ Domini, Esaiæ. 11. Ita iam mundi vespere, ad occasum declinante, & malitia hominum excrescente, & Charitate refrigescente, superabundat omnis maleficiorum Iniquitas. Ipse tamen Zoroastes, cùm esset intentus illis artibus, & solummodò consideratione Astrorum à Diabolo succensus est. Hæc vbi suprà. De tempore autem quo Malefici leguntur cum Dæmonibus ad maleficia inferenda cõuenisse, tactum est suprà. Et habetur Exodi septimo, quò ad Magos Pharaonis, qui in plagis super Ægyptum, Dæmonũ aßistentia sicut Moyses ministerio bonorũ Angelorum, signa plurima perpetrarunt. Vnde cõcluditur Veritas Catholica, videlicet, quod ad effectũ maleficialem, licet non ad effectũ noxialẽ, semper habeat Maleficus cum Dæmone concurrere. Et per hæc patet responsio ad argumenta. Nam ad primũ non negatur, quin effectus noxiales. qi visibiliter cernuntur super homines, iumenta, terræ fruges, & qui ẽt ex influentijs corporum cœlestium sæpè proueniunt ẽt à Dæmonibus, Deo permittente, inferuntur. Dicit. n. Aug. 4. de ciu. Dæmonib. subsunt ignis & aër, quantum eis à Deo permittitur. Patet & per glo. super illud : Immißiones per Angelos malos, quæ dicit : Deus punit per malos Angelos. Ex quibus ẽt patet responsio ad secundũ de Iob, & ex his quæ prius tacta sunt de initio artis Magicæ. Et ad tertium, de Saluia putrefacta & in puteum proiecta dicitur : Quòd licet sequatur effectus noxialis absque auxilio Dæmonis, licet nõ absque influentia corporis cœlestis. Loquimur aũt, de effectu maleficiali, vnde non est simile. Ad quartum dicitur, verum esse, quod Dæmones vtuntur Maleficis tantũmodò propter eorum perditionẽ. Et cùm infertur, quòd non essent puniendi, quia cõcurrunt tanquam instrumenta, quæ mouẽtur ad nutũ non proprium, sed principalis agentis. Respondetur, quod sunt instrumẽta animata & liberè agẽtia, & licet post expressum pactum initum cum Dæmonibus, non iam sint suæ libertatis, quia vt ex earũ faßionibus accepimus, & loquor de mulierculis cõbustis ad plurima maleficia quæ si verbera Dæmonum subterfugere volunt, cooperãtur, prima tamen profeßione, qua spontè se Dæmonib. subiecerunt, manent ligatæ. Ad alia verò argumenta, in quibus probatur, maleficiales effectus posse absque opere Dæmonum à vetulis procurari, dicendum, quòd ex vno particulari, cõcludere vniuersale, est dissonum rationi. Et cùm in tota ( vt videtur ) Scriptura sacra non inuenitur tale, nisi hîc, vbi agitur de fascinatiõe, seu inuultuatione vetularũ, ideò non valet per hoc concludere, quod semper habeat ita euenire. Insuper, est ẽt dubium per gloss. An absque opere Dæmonũ talis fascinatio fieri poßit, eò quod ex gloßis ibi elicitur, quod fascinatio capitur tripliciter. Vno modo, dicitur ludificatio sensuum, quæ fit per artẽ Magicam, & sic põt fieri ministerio Dæmonũ, nisi prohibeantur, à Deo immediatè, mediante vel ministerio sanctorum Angelorum. Secundo modo põt dici Inuidia, vt ibi Apostolus dixit : Quis vos fascinauit, id est, tanto odio persecutus est. Tertiò, quod ex tali odio fiat immutatio ad malũ in corpore alicuius, per oculos alterius aspicientis in eum. Et de fascinatione hoc modo dicta, cõiter loquuntur D.D. secundum quem modũ etiam Auicenna & Algazel, vt in argumentis deducitur, loquuti sunt. Nam & S. Tho. hanc fascinationẽ declarat prima parte. q. 117. per hunc modum : Et fortè, inquit, imaginatione aĩæ immutantur Spiritus corpori coniuncti. Quæ qidem immutatio Spirituũ maximè fit in oculis, ad quos subtiliores spiritus proueniunt. Oculi. n. inficiunt aërem continuum, vsque ad determinatũ spacium, per quẽ modum specula si sint noua & pura, contrahunt quandã impuritatẽ ex aspectu mulieris mẽstruatæ. Vt Arist. dicit in li. de som. & vig. Si igitur, cùm aliqua aĩa fuerit vehemẽter cõmota ad malitiam, sicut maximè vetulis cõtingit, efficitur secũdum modum prædictum. Aspectus eius venenosus & noxius, & maximè pueris, qui habent corpus tenerum, & facilè receptiuum impreßionẽ. Subdit tamen, quod poßibile est etiam, quòd Dei permißione, vel ex aliquo occulto facto cooperetur ad hoc Malignitas Dæmonum, cum quibus sortilegæ vetulæ pactum aliquod habent.

Est ergo quæstio super Influentias corporum cœlestium, in qua tres alij errores reprobantur, & est quinta in ordine. Sed pro ampliori præmissorum declaratione, etiam obuiandum quibuscunque prætensis obiectionibus. Quæritur de Maleficorum operibus, quò ad quintuplicem causam, quatuor ex illis reprobando, ex quibus influere non possunt, quintam verò concludendo. s. virtutẽ intellectiuam, ex qua fluere habent, quæ & licet bona sit secundum naturam, est tamen mala secundũ voluntatem. Quatuor autem causæ reprobantur, contra illos, qui aut Maleficas, aut eorum opera esse negãt, & sunt corporum cœlestium influentiæ illorum corporum & orbium motores mouentia hominum excrescens malitia, & imaginum, ac characterum, & verborum efficacia. Prætereà corpora cœlestia mouentur à substantijs spiritualibus, secundum Theologos & Philosophos oẽs. Sed illi spiritus sunt superiores animabus nostris, sicut & corpora cœlestia corporib. nostris, ergo ambo insimul habent imprimere in animam & corpus hominis, ad causandum quoscunque actus humanos.

Sed pro ampliori intellectu solutionum, aliqua dubia mouentur, ex quorum solutione veritas magis patebit. Videtur enim obstare primò illud, quod superius dictum est, Quòd substantiæ spirituales non possunt trãsmutare corpora ad aliquam naturalem formam, nisi adminiculo alterius agentis. Ergo multò minus hoc poterit efficere imaginatio quantumcunque fortis in anima. Prætereà, est articulus condemnatus in plerisque Vniuersitatibus, præcipuè tamen Parisiensi, quòd Incantator aliquis proijcit Camelũ in foueam solo visu, eò quòd sicut Intelligentiæ superioris imprimũt inferiori, sic anima intellectiua imprimit in alia, & etiam in animam sensitiuam. Item ad hoc est articulus condemnatus, quod materia exterior obedit substantiæ spirituali, & intelligatur simpliciter & secundum omnem modum trãsmutationis : Quia sic soli DEO, vt prius patuit, obedit. His visis, Fascinatio de qua loquimur, qualiter sit poßibilis, & qualiter non, declaratur. Non enim est poßibile homini, quod per naturalem virtutẽ Animæ suæ per oculos talem virtutẽ emittat, quæ nõ mediante transmutatione proprij corporis, neque medij, nocumentum inferre poßit corpori hominis quod aspicit, maximè cùm secundum opinionem communiorem videamus intra suspicientes nihil extra mittentes. Non est etiam poßibile homini, quod per Virtutem naturalem animæ suæ, pro voluntate sua transmutationem faciat imaginando in oculis suis, quæ mediante transmutatione medij scilicet aëris, poßit corpus hominis, quem aspicit, in aliquam transmutare qualitatem, secũdum quod sibi placuerit. & quia secundum hos duos modos prædictos, non potest vnus homo alium fascinare : cùm nulli hominum potest inesse talis virtus per naturalem virtutem animæ suæ. Ideò velle probare, quòd maleficiales effectus possent prodire ex naturali aliqua virtute, super ad infringẽdum opera Maleficiorum, quæ virtute Dæmonum fiunt, est plurimum alienum à Veritate. Quia etiam secundum hos duos modos, Fascinatio & Malificatio reprobantur, sicut & præfati duo articuli. Qualiter tamen sit poßibilis, licet superius tactus sit, tamen clarius sic deducitur. Potest enim cõtingere, quòd homo vel mulier, aspiciens corpus alicuius pueri, moueat ipsum, mediante visu & imaginatione, vel aliqua paßione sensibili. Et quia paßio sensibilis est cum quadam immutatione corporali, & oculi sunt tenerrimi, propter quod sunt impreßionis multum receptiui. Ideò quandoque cõtingit, quòd per aliquam paßionem interiorem transmutantur oculi, in aliquam malam qualitatem, maximè cooperante ad hoc aliqua imaginatione, cuius impreßio cito redundat in oculos, & propter eorum teneritudinẽ, & propter vicinitatem radicis sensuum particularium, ad imaginationis organum. Cùm autem oculi sunt transmutati in aliquam qualitatem nociuam, cõtingere potest, quòd transmutent item sibi illam contiguam, in aliquam qualitatem malam, & illa pars aliqua : & sic vsque ad aërem contiguum oculis pueri, qui aspicitur, & ille aër contiguus poterit quandoque in materiam dispositam, quandoque non dispositam cui consonat, transmutare oculos ipsius pueri, in aliã qualitatem malam & mediantibus oculis ipsius pueri, aliquas alias partes interiores, vnde nec cibum digerere, nec in membris fortificari aut augmentari poterit. Experimentũ huius rei manuductiuũ est, quia videmus, hominem patientem in oculis, quãdoque ex aspectu suo lædere oculos eum aspiciẽtis, quod cõtingit ex hoc, quòd oculi mala qualitate infecti, inficiunt aerem medium, & aër infectus inficit oculos, directos ad oculos infirmos, eò quòd secundum rectam lineam infectio illa deriuatur in directum, ad oculos inspicientium, cooperante ad hæc multũ imaginatione eius, qui aspiciendo oculos infirmos imaginatur se lædi. Plura possent exempla manuductiua adduci, quæ breuitatis causa omittuntur. Concordat his quædam glossa super illud Psal. Qui timet te, videbunt me, & Le. dicens, Magna virtus in oculis est, quod in naturalibus apparet. Animal enim visum prodest ictericis, prior videns lupus vocem aufert, vel sic Basiliscus si prior vidit, occidit, si prior videtur, occiditur. Et ratio, quare Basiliscus videndo occidit hominem, nisi quòd ex aspectu & imaginatione excitatur in eius corpore materia venenosa, per quam oculi primò inficiuntur, & demum aër contiguus. Et sic alia & alia pars aëris, vsque ad aërem homini contiguum, quem aërem per aspirationem cùm homo attraxerit intoxicatur & moritur. Prior aũt visus ab homine, vbi homo volẽs Basiliscum occidere, circũmunit se speculis. ex quibus, dũ Basiliscus inspicit, ex reuerberatione aër inficitur, & sic vsque ad Basiliscũ pertingit, & occiditur. Sed dubium. Cur homo occisor bestiæ nõ moritur, & hîc occultam quãdam causam opinari necesse est. Hæc sine præiudicio & temeraria assertione dicta sunt, tantummodò dictis sanctorum inhærentes, Catholicam Veritatem concludamus, ad maleficialis effectus, de quibus ad præsens loquimur, Maleficos cum Dæmonibus semper concurrere, & vnum sine altero nihil posse efficere. Ad argumenta, patet responsio de fascinatione ad primum. Ad secundũ dicitur iuxta Vincent. in spe. naturali. c. 13. Quod vulnus infectum, spiritibus interficientis ex forti imaginatione, illud vulnus trahit aërem infectum transeunte iam interfectore sanguis ebulliẽs extra manat, quia ad præsentiam interfectoris aër inclusus in vulnere, sicut ab interfectore intrauit, ita ad eius præsentiam commouetur, ex qua commotione sanguis erumpit. Sunt quidam alias causas allegãtes, quasi illa ebullitio sanguinis sit eius clamor de terra, super homicidam præsentem, & hoc propter maledictionẽ primi homicidæ Cain. Ad illud de horrore dicendum, quòd homo transiens prope cadauer hominis occisi, horrore cõcutitur, licet illud non sentiat, hoc fit ex spiritu quantumcunque infectionem recipiente, & eam animæ repræsentante. Sed hæc nihil concludunt aduersus opera Maleficorum, cùm omnia illa naturaliter ( vt dictum est ) fieri valeant. Ad tertium, sicut dictum est suprà, Maleficorum ritus deducuntur ad secundum genus Superstitionis, quod dicitur Diuinatio, rebus verò superstitiosè in obseruãtijs quibusdam reducitur ad tertiũ genus, ideò argumentum non est simile. Demum ẽt, quia reducuntur non ad quamlibet Diuinationem, sed ad illam, quæ fit per expressam Dæmonum Inuocationẽ, & hoc etiam cum multis modis fieri poßit, scilicet per Nigromantiam, Geomantiam, & Hydromantiã, &c. Inspiciatur se. se. q. ar. 5. Ideò hæc Diuinatio Maleficorũ, vbi Maleficijs sunt intenti, sicut supremum gradum in flagitijs tenet, ita & aliud iudicium de eo existit. Vnde quando arguitur, quòd quia occultas rerũ virtutes cognoscere non possumus. & Malefici etiam occultis rebus intendunt, dicitur, quòd si intenderent rebus naturalibus, ad aliquos effectus naturales ex naturali virtute procedendos, hoc licitum foret, vt de se patet. Vel etiam concedendo, quòd si intenderent superstitiose rebus naturalibus, vtpotè rebus huiusmodi, certas characteres, vel aliqua nomina ignota inscribẽdo, & illis pro acquirenda sanitate vel Amicitia, & pro aliqua vtilitate, & non pro nocumento aliquo inferendo vterentur : tunc licet absque expressa Dæmonum inuocatione, licet non absque tacita ista fieri possent, & illicita iudicãtur, quia tamen hæc, & his similia, reducuntur ad tertium genus Superstitionis, scilicet ad obseruantiam vanitatum, vt dictum est, ideò nihil ad propositũ super Hæresim Maleficorum fortificatur. Etiam solutio, quòd huic tertio generi quatuor aßignantur species, quia vel vtitur quis obseruantias, ad scientiam acquirendam, Vel ad coniecturas sumendas fortuniorum vel infortuniorum, vel ad suspensiones Sacrorum verborũ, vel ad corpora immutanda in melius. Vnde & notanter Sanctus Tho. in titulo illo quæstionis vbi quærit : An obseruationes ordinatæ ad corporum immutationem sint licitæ, q. 96. in summa præfata ar. 2. addit, puta ad sanitatem. Obseruationes ergò Maleficorum cùm hîc locum non habeant, sed vt dictum est sub secundo genere continẽtur Superstitionis, ideò nihil ad propositum. Ex his etiã ad quartum argum. respondetur, quòd quia duplices in his obseruãtijs fieri possunt imagines, Nigromanticæ, & Astronomicæ, & inter hæc talis est differentia : Quod in Nigromanticis semper fiunt expressæ inuocationes Dæmonum, propter expressa pacta cum eis inita. Inspiciatur solutio secũdi arg. præfatæ quæstionis. In Astronomicis verò sunt pacta tacita, & ideò nulla inuocatio nisi fortaßis tacita, puta figurata & characterũ signa, quæ eis inscribuntur : Et iterum, imagines Nigromanticæ vel fiunt sub certis constellationibus ad recipiendũ certos influxus, & impreßiones corporum cœlestium, etiã certis figuris & characteribus insigniti, vt in annulo, lapide, vel aliqua preciosa materia : Vel fiũt simpliciter absque obseruantia constellationum sed indifferenter ex quacunque materia, etiam vili ad inferendum Maleficia, vbi & quando ad aliqua loca reponuntur, & de his effectibus cum suis imaginibus iam sermo est, & non de alijs. Ideò argumentum non fuit ad propositum. Qualiter denique certæ imagines superstitione de quibus tactum est, nullam habent efficaciam, inquantum sunt artificialia solùm, licet fortè materialia in eis considerata, possunt habere efficaciam, & non inquãtum haberent naturalem aliquam virtutem ex impressione corporum cœlestium. Si cui placet Doctorem ibidẽ inspiciat. Semper tamen dicit, esse illicitum imaginibus vti. Imagines verò Maleficarum absque naturali aptitudine ad effectum fiunt, solummodo autem ex iussu Dæmonum reponunt, & applicant, vt manualiter ad effectum concurrant, in maiorem contumeliam creatoris, vt & per amplius irritatus, malaque fieri in flagitiorum talium vindictã amplius permittat. Vnde & sacratioribus anni temporibus huiusmodi fieri procurãt. Ad quintũ dicendũ, quod Greg. ibi intellexit potestatẽ gratiæ, non naturæ. Vnde & ibidẽ subdit : Qui filij Dei potestate sunt, vt Ioan. dicit, Quid mirum, si signa ex potestate faciunt. Ad vltimum dicendum, quòd similitudo non valet, quia alia est actio Animæ circa corpus proprium, & alia circa corpus alienum. Nam quia corpori proprio vnitur anima vt forma, & appetitus sensitiuus est actus alicuius organis corporalis, Ideò ad apprehẽsionem Animæ humanæ põt commoueri appetitus sensitiuus, cum aliqua immutatione corporali calorẽ, et frigus, vel etiam vsque ad mortem. Ad exteriora verò corpora immutãda nulla apprehensio animæ humanæ sufficit, nisi mediante immutatione proprij corporis, sicut de fascinatione dictũ est. Vnde & Malefici ex nulla potestate naturali, sed solum modò auxilio Dæmonũ, & ipsi Dæmones adminiculo alicuius alterius rei, vt per spinas, ossa, crines, ligna, ferrũ & huiusmodi, qñ intromittũtur, aut instrumentum aliquod reponunt, vt succeßiuè patebit, maleficiales effectus procurant. Deindè magis spirituali tenori bullæ Apostolicæ inhærendũ, considerandũ est de origine Maleficorum, & eorum operũ multiplicatione, & primò de ipsis Maleficis, secundò de eorum operibus. Vbi notandum, quod quia ad huiusmodi effectum tria habent concurrere, scilicet Dæmon, Malefica, & Diuina permißio. 33. q. 1. si per sortiarias. August. etiam dicit, quod ex pestifera societate hominum & Dæmonum hæc superstitiosa Vanitas adinuenta est. Ideò origo & multiplicatio huius Hæresis ex pestifera hac societate sumitur. quod etiã ex alijs elicitur. Nam attẽto, quòd hæc Hæresis Maleficorũ, non solùm differt ab alijs Hæresibus in hoc. quòd ipsa per pacta, nedum expressa, verùm etiam placita, ac fœderata in omnem Creatoris ac suæ creaturarum contumeliã & nocumentũ insanit, cùm tamen omnes aliæ simplices Hæreses per nullum pactum tacitum vel expressum, cum Dæmonibus initum, licet non absque instinctu satoris omnis insidiæ, erroribus propter difficultatem credendorum assentiunt. Verumetiã differt ab omni noxia & superstitiosa arte in hoc, quòd super omnia genera Diuinationum ipsa Maleficorũ Hæresis supremum attinet gradum Malitiæ, quod etiam nomen à maleficiendo, seu malè de fide sentiendo sibi vsurpat, vt prius tactum est. Attẽto etiam, quòd inter alios actus habent pro argumẽto illius perfidiæ quatuor exercere, videlicet fidem Catholicam, in toto vel in parte ore sacrilego abnegare, seipsos in corpore & anima deuouere, Infantes nondum renatos ipsos malignos offerre spurcitijs Diabolicis, per carnales actus, cum incubis & succubis Dæmonibus insistere, quæ omnia, vtinam aliena ab omni veritate, & figmenta forent dicenda, dummodò Ecclesia à tanta labe infectionis existeret immunis, cui tamẽ heu obstat, & Apostolicæ sedis per bullam determinatio, verùm & experientia rerum Magistra, quæ nos ex proprijs eorũ faßionibus ac flagitijs perpetratis intantum certificauit, quod absque dispẽdio propriæ salutis iam ab eorum inquisitionibus desistere nequimus. Ideò de eorum origine & multiplicatione pestifera tractaturi, quia laboriosum existit, ideò legentibus sic summa cum diligentia singula sunt perscrutanda, quod & admittenda, quæ rationi consona, & scripturarũ traditionibus non dissona inueniuntur. Et quia inter omnes actus, ad multiplicationem eorum deseruientibus, duo eorum plurima cooperantur, scilicet incubi & succubi Dæmones, & infantium sacrilegæ oblationes, ideò de ipsis specialiter tractabimus, ita tamen, vt primò de ipsis Dæmonibus, secundò de ipsis Maleficis, & tertiò de ipsa Diuina permißione mentio habeatur. Et quia Dæmones per Intellectum & Voluntatem operantur, & potiùs sub vna constellatione, quàm sub altera, ad hoc, vt semen ad prolis procreationem vigoretur, Inquirendum erit de ipsis constellationibus à Dæmonibus obseruatis. Et ita principaliter quærũtur tria. Primò, an hæc Hæresis per comparationem ad Dæmones incubos & succubos poßit originaliter multiplicari. Secũdò, an per comparationem ad corpora cœlestia, quæ etiam causæ sunt humanorum actuum, eorum opera possunt vigorari. Tertiò, an per oblationes sacrilegas infantes Dæmonib. offerentes poßit ipsa Hæresis augmentari, tamen infra secundam & tertiam tractabitur secunda quæstio principalis, scilicet, de influentijs corporum cœlestium, & hoc propter decentem continuationem super opera Maleficorũ. Circa primum tres erunt difficultates. Vna generalis, de Incubis illis Dæmonib. Altera specialis, à quibus Dæmonib. huiusmodi actus exercentur. Tertia singularis, quò ad ipsas Maleficas Dæmonib. se subijciẽtes.

AN PER DAEMONES INCVBOS ET succubos detur hominum procreatio?
TERTIA QVÆSTIO.

AD primum videtur, quòd non sit Catholicum, asserere, quòd per Incubos & Succubos Dæmones poßint homines procreari. Procreatio hominum instituta est ante peccatum à Deo, in hoc, quòd homini mulierem in adiutorium de costa formauit. Quibus & dixit : Crescite & multiplicamini, Gen. primo. Et iterum Adam inspiratus dixit : Erunt duo in carne vna, Genes. tertio. Similiter & post Peccatum in lege Naturæ dictum est ad Noë : Crescite & multiplicamini, Genes. nono. In tempore etiam nouæ Legis à Christo hæc coniunctio confirmata. Matthæi decimo nono. Non legistis, quòd ab initio qui fecit homines, masculum & fœminã fecit eos, ergo alij modi homines procreandi non debent aßignari. Si dicatur, quòd Dæmones concurrunt, non vt principia naturalia, sed vt artificialia, quando studiosè cooperantur ad naturales conceptus hominum semen recipiendo, & iterum transfundendo. Contrà. Quia aut hoc posset Diabolus in omni statu, videlicet, matrimoniali & extrà : aut in vno tantùm. Non primo modo : quia tunc opus Diaboli esset fortius quam opus Dei, qui quemlibet statum instituit aut confirmauit, puta continentium & coniugatorum. Nec secundo modo, quia de hoc nullibi legitur in scripturis, vt ex vno statu, & non altero huiusmodi hominũ fieret procreatio. Prætereà, procreare hominem est actus viui corporis. Sed Dæmones assumptis corporibus, non dant vitam, quia illa tantummodò formaliter fluit ab Anima, quæ est actus corporis physici organici, potentia vitam habentis. 2. de anima : ergo per huiusmodi assumpta corpora, opera vitæ exercere non possunt. Si dicatur, quòd assumunt corpus, non vt vitam tribuãt, sed vt semen naturale retineant & transfundant. Contrà. In operibus Angelorum bonorum & malorum, sicut nihil est superfluum, nec etiam in operibus naturæ. Sed cùm Dæmon naturali virtute, qua ẽt omnem virtutem corporis excedit, poßit inuisibiliter & semel colligere & iterum applicare. Igitur aut ratio dabitur, quòd non poßit inuisibiliter hoc facere, aut si potest, alterum erit superfluum, fortificatur ratio. Nã in libro de causis dicitur, quòd Virtus intelligentiæ est infinita inferius, quamuis sit finita superius. Sed omnia corporalia sunt infra Intelligentias. Ergo & infinitate suæ Virtutis potest ea, qualitercunque vult, immutare. Sed Intelligentiæ sunt Angeli, siue boni siue mali. Ergo possunt absque hoc, quod corpora assumant, transmutationes in seminibus facere. Prætereà semen recipere ab vno, & transfundere in alium, fieret per motum localem. Sed Dæmones non possunt corpora mouere localiter. Probatur. Anima est substantia spiritualis, sicut & Dæmon, sed anima non potest localiter mouere corpus, nisi à se viuificatum. Vnde si aliquod membrũ mortificetur, redditur immobile. Ergo & Dæmones aliquod corpus mouere localiter, nisi ab eis viuificatum non possunt. Dictum est autem, & quasi per se notum, quod Dæmones non viuificant aliquod corpus, ergo nec semen poterunt mouere localiter de loco ad locum. Prætereà, omnis actio est per contactum, vt dicitur primo de generatione. Non videtur autem, quòd poßit esse aliquis contactus Dæmonis ad corpora, cùm nihil habeat cum eis commune. Cùm ergo semen immittere, & mouere localiter sit quoddam agere, videtur quòd Dæmones illa facere non possunt. Prætereà. Dæmones non possunt mouere corpora magis propinquiora eis in ordine naturæ. vt sunt cœlestia, ergo nec alia magis distantia. Antecedens probatur. Quia cùm mouens & motum sunt simul, secundo physicorum. Sequeretur, quod Dæmones mouentes corpora cœlestia, essent in cœlo, quod neque secundum nos, neque secundum Platonicos habet veritatem. Sed contrà, Augustinus 3. de Trinitate. Dæmones colligunt semina, quæ adhibent ad corporales effectus. Hoc autem sine motu locali fieri non põt, ergo Dæmones possunt semina recepta ab aliquib. in alios transfundere. Item gloss. Strabi super illud Exodi 7. Vocauit Pharao sapientes, &c. Item dicit, quòd Dæmones discurrunt per mundum, & colligunt diuersa semina, & ex eorũ adaptione possunt prorumpere diuersæ species. Videatur etiam glossa ibidem, super illa verba : Vocauit Pharao. Item Genes. 6. super illud : Videntes filij Dei filias hominum, &c. Glossa duo facit, primò, quòd per filios Dei, filij Seth intelliguntur, & per filias hominum, filiæ Cain. Secundò dicit, quòd non est incredibile ab hominibus, sed à quibusdam Dæmonibus, qui mulieribus sunt improbi, huiusmodi homines, id est, Gigãtes esse procreatos, de quibus in litera dicitur : Gigantes aũt erant super terram. Quia & post diluuium corpora non solùm virorum, sed etiam mulierũ incredibilis pulchritudinis extiterunt. RESPONSIO. Quia de potestate, ac operibus Diaboli circa maleficiales effectus plura oportet breuitatis causa omittere, ideò pio lectori tanquàm per se nota relinquuntur, vel ad minus, si noscere velit in scriptis Doctor. super 2. Senten. d. 5. singula ad vnguẽ elucidata inueniet. Conspiciet enim, quòd cuncta opera sua per Intellectum & Voluntatem Dæmones exequuntur. Item, quòd hæc dona naturalia non sunt immutata : Sed iuxta Dionysium. 4. ca. de di. non manserunt integra & splendidißima, quamuis eis vti ad bonũ virtutis non valeant, inueniet etiam, quantum ad intellectum, quòd triplici acumine scientiæ vigent, s. subtilitate naturæ, experientia temporum, & reuelatione supernorum spirituum, inueniet etiã, in quibus & qualiter conditiones, & naturales hominum impreßiones, ex influentijs corporum cœlestium prædominantes agnoscunt, vnde & eliciunt, aliquos magis esse dispositos ad maleficia exequẽda, quàm alios, quos etiam præ cæteris ad huiusmodi exequenda infestant. Quantum verò ad eius voluntatem, reperiet ipsam immobiliter malo inhærere, semper peccare peccatis Superbiæ, Inuidiæ & summæ displicẽtiæ, quod Deus pro sua Gloria eo vtitur contra suam volũtatem. Cognoscet, qualiter ex his duobus, scilicet Intellectu & Voluntate mira operatur, ita quòd non est potestas in terra, quæ eis potest comparari. Iob. 41. Non est super terram potestas, quæ ei valeat cõparari, qui factus est, vt neminem timet. vbi glossa. Et licet neminem timet, meritis tamen sanctorum subiacet. Inueniet etiam, qualiter cognoscet cogitationes cordium nostrorum, qualiter etiam poßit transmutare corpora, adminiculo alterius agentis substantialiter & accidentaliter, qualiter etiam poßit mouere corpora localiter, immutare etiam sensus exteriores & interiores ad aliquid cogitandum, qualiter etiam poßit immutare hominis Intellectum & Voluntatem, licet indirectè. quæ omnia licet ad præsentem nostram deseruient speculationem, volumus tamen ex illis solummodò eorum proprietates concludere, vt ad quæstionis discußionem procedatur. Sunt autem proprietates Theologis aßignatæ, quòd sunt spiritus impuri, licet nõ immundi ex natura, quia in eis secundum Dionysium, inest Furor naturalis, amens Concupiscentia, Fantasia proterua, intellige, quò ad peccata eorũ spiritualia, scilicet, Superbiam, Inuidiã & Iram. Vnde sunt humani generis inimici mente rationiles, absque tamen discursu intelligentes, in Nequitia subtiles, nocendi cupidi, semper in fraude noui, immutant sensus, inquinant affectus, vigilantes turbant, dormientes per somnia inquietant, morbos inferunt, tempestates concitant, in Lucis Angelos se transformant, semper infernum secũ portant, erga Maleficos Diuinum cultum sibi vsurpant, Magicæ artes per eos fiunt : super bonos dominari appetũt, & amplius pro posse infestant, electis ad exercitium dantur, semper fini hominis insidiantur. Et licet mille nocendi habeãt modos & artes. 16. quæstiõe 2. vtpotè qui cõatur à principio ruinæ suæ vnitatem Ecclesiæ rescindere, Charitatem vulnerare, sanctorum operum dulcedinem Inuidiæ felle inficere, & omnibus modis humanum genus euertere & perturbare, potestas tamẽ eius in lumbis & vmbilico manet. Iob penultimo. Quia videlicet, per Luxuriam carnis multum dominãtur hominibus, sedes enim Luxuriæ in viris est in lumbis, quia inde deciditur semen, sicut à mulieribus ab Vmbilico. His præsuppositis, ad intellectum quæstionis de Incubis & Succubis Dæmonibus, dicendũ, quòd asserere, per Incubos & Succubos Dæmones homines interdum procreari, intantũ est Catholicum, quòd eius oppositum est asserere nedum dictis sanctorum, sed & traditioni Sacræ Scripturæ cõtrariũ, quod sic deducitur. Nam Augustinus hanc quæstionem, non quidem quò ad Maleficos, sed quantum ad ipsas operationes Dæmonum, & ad fabulas Poetarum in vno loco mouet, & sub dubio reliquit. Licet postea, quãtum ad processum Sacræ Scripturæ determinat. Nam libro 3. de Ciuit. Dei. cap. 2. dicit : Vtrùm poterit Venus ex concubitu Anchisis Aeneam parere, in medio relinquamus. Nam penè talis quæstio in scripturis oritur, qua quæritur, vtrũ præuaricatores Angeli filiabus hominum concubuerint. Vnde natis gigantibus, id est, nimiũ grandibus & fortibus viris, tunc terra repleta est. Sed libro 5. c. 23. quæstionem determinat in hæc verba : Creberrima fama est, multique se expertos, vel ab eis qui experti erãt, de quorum fide dubitandum non est, se audiuisse confirmant, Siluanos & Faunos ( quos vulgus Incubos vocant ) improbis extitisse mulieribus, ac earũ appetisse ac peregisse concubitum. Et quosdam Dæmones, ( quos dusios galli nuncupãt ) aßiduè hanc immunditiam & tentare, & efficere pluries, talesque asseuerãt, vt hoc negare Impudẽtiæ videatur. Hæc ille. Posteà ibidem determinat secundam quæstionem, videlicet, quòd istud Gen. Videntes filij Dei, id est, Seth, filias hominũ, id est, Cain, non de Incubis solùm intelligitur. Quod autem Incubos esse non sit credibile. Ad illud ibidẽ est glo. quæ sic dicit, vt prius tactum est. Non est incredibile, non ab hominibus, sed ab Angelis, vel quibusdam Dæmonibus, qui mulieribus sunt improbi, eiusmodi homines, id est, Gigantes esse procreatos, de quibus in litera dicitur. Gigantes autem erant super terram, qui & post diluuium, &c. vt suprà. Ad idem est glo. Esaiæ 13. vbi Propheta desertionem Babyloniæ ciuitatis prædicit, & monstra in ea habitanda. Ibi, inquit, habitabunt strutiones, & pilosi ibi saltabunt. Dæmones intellige ibi loco pilosi. Vnde dicit glo. Pilosi sunt syluestres homines, hispidi qui Incubones vel Satiri, certa genera Dæmonum, & Esaiæ 34. super illo, vbi Propheta desolationem terræ Idumæorum, qui persequebãtur Iudæos : Erit, inquit, cubile Draconũ, & pascua strutionum, & occurrent Dæmonia. Glossa interlinealis, id est, monstra Dæmonum adinuicem. Et glossa beati Grego. ibidẽ. Qui alio pilosi nomine figurantur, non hi quos Græci Panos, latini verò Incubos vocant. Ad idem est beatus Isidorus libro octauo, capite vltimo, sic dicens : Pilosi, qui græcè Paniti, latinè, Incubi appellantur. Vnde & Incubi dicuntur, ab incubando, hoc est, stuprando. Sæpè enim improbi existunt etiam mulieribus, & earum peragunt concubitum, quos Dæmones Galli Dusios nuncupant, quia aßiduè hanc peragunt immunditiã. Quem autẽ vulgò incubonem vocant, hunc Romani Faunum ficarium dicunt. Ad quem Horatius dixit : Faune Nimpharum fugientium amator, per meos fines & aprica rura lenis incedas. Insuper illud Apostoli 1. Cor. 11. Mulier debet habere velamen super caput suum propter Angelos, multi Catholici exponunt, quod sequitur, propter Angelos, id est. Incubos. At idem est Beda in historijs Anglorum. Item Guilel. in libro de vniuerso, parte vltima, tractat. 6. multiplicetur. Prætereà hoc determinat Sanctus Doctor prima parte. q. 25. Et in secundo scripto dist. 8. Et quolibet. 6. q. 10. atque super Esaiam ca. 13. & 14. Vnde talia negare, dicit Sanctus Thomas, Imprudentiæ est. Id enim quod multis videtur, non potest omninò falsum esse, secundum Philosophum, de somno & vigilia, in fine, & in 2. Ethicorum. Sileo de historijs multis & Authenticis, tam Catholicorũ, quàm Ethnicorum, qui Incubos esse palàm asseuerunt. Causa autẽ, quare Dæmones se Incubos faciunt vel Succubos, non delectationis est causa, cùm spiritus carnem & ossa non habeat. Sed hæc est potißima, vt per luxuriæ vitium vtriusque hominis naturam lædant, corporis videlicet & animæ, vt sic ad omnia vitia homines proniores existant. Nec dubium, quin sub certis constellationibus semina vigorare sciunt, sub quibus homines etiam concepti, semper malitijs existunt deprauati. Vnde enumeratis per altißimũ multis luxuriæ vitijs, à quibus suum populum mundum esse voluit, & quib. infideles Hæretici erant, ait Leuit. 18. Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt gentes, quas ego eijciam ante conspectum vestrũ, è quibus polluta est terra, cuius scelera ego visitabo. Dicit gl. super verbo gentes. Dæmones, inquit, qui propter multitudinẽ dicuntur gentes vniuersæ, qui cum omni peccato gaudent, præcipuè tamen fornicatione & idololatria, quia in his corpus & anima maculatur, & totus homo qui terra dicitur. Omne enim peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Si cuilibet intuenti historias de Incubis & Succubis, inspiciat vt suprà Bedam in historijs Anglorum, & Gulielmum Thomam, denique Barbantinum in libro qui de Apibus intitulatur. Ad argumenta. Ad primum, de naturali propagatione instituta à Deo inter marem & fœminã dicitur : Quòd sicut Dei permißione, Sacramentum matrimonij põt opere Diaboli vitiari, per Malefica, vt suprà patuit : Ita à simili & fortiori, in quolibet alio actu Venereo, inter marem & fœminã. Sed si quæritur, quare potius in actu, & super actum Venereum Diabolo permittitur maleficia exercere, quam super alios humanos actus? Dicitur, quòd multiplex causa aßignatur à Doctoribus, de quibus inferius ab illa parte, vbi de permißione Diuina discutitur. Ad præsens sufficit causa, quæ prius tacta est, s. quòd potestas Dæmonis est in lumbis hominum. Quia inter omnia certamina duriora sunt prœlia certaminis, vbi continua pugna, & rarò victoria. Nec valet, vbi dicitur, quod tunc opus Diaboli esset fortius opere Dei, cùm actus matrimonialis à Deo institutus posset vitiari, quia non vitiat per violentiam, imò cùm nihil valeat inficere, nisi à Deo permissum. Ideò magis per hoc eius impotentia concluditur. Ad secundũ, Verũ est, quòd procreare hominẽ est actus viui corporis. Sed cùm dicitur, quod Dæmones non possunt dare vitam, quia illa fluit formaliter ab anima, verum est, sed quia materialiter discinditur à semine, & Dæmon Incubus illud immittere põt Deo permittente, per coitum & non tanquam ab eo discissum, sed per semen alicuius hominis ad hoc acceptũ ( vt dicit S. Tho in prima parte. q. 51. ar. 3. ) vtpotè, quòd idem Dæmon qui est Succubus ad virum, fiat Incubus ad mulierem, sicut etiam aliarum rerum semina assumunt ad aliquam rerum generationem, vt Aug. dicit 3. de Trini. Vnde, si quæritur, cuius filius sic natus existit. Patet, quòd nõ est filius Dæmonis, sed filius hominis, cuius est semẽ acceptũ. Sed cùm instatur, quod nihil est superfluum in operibus Angelorum, sicut & naturæ conceditur. Sed cùm infertur, quòd Dæmon potest inuisibiliter semen & recipere & infundere, verum est, hoc aũt potius operatur visibiliter, vt Succubus & Incubus, vt sic per talem spurcitiã inficiat corpus & animam, & in vtroque homine, mulieris scilicet & viri. vt in corpore quasi tactum est. Prætereà, plura possent Dæmones inuisibiliter, quæ tñ non permittuntur, etiãsi vellent exercere, permittuntur autem visibiliter, vel in exercitium bonorum, vel in correctionem malorum. Posset denique contingere, quòd loco Dæmonis Succubi alter semen reciperet ab eo, & Incubum loco alterius Dæmonis se faceret, & hoc triplici ex causa. Puta, qui Dæmon deputatus mulieri reciperet semen ab altero Dæmone, deputato viro, vt sic vnusquisque circa sibi à principe Dæmoniorum commissum, habeat Maleficium exercere, vnicuique proprius deputetur Angelus etiã à malis, vel propter fœditatem actus, quàm Dæmon vnus facere abhorreret, cùm vt in sequenti quæstione patebit, certi Dæmones ex nobilitate naturæ certos actus & spurcitias facere abhorrerent, vel quòd inuisibiliter, loco verò seminis suum semẽ, id est, quòd Incubus recidit inuisibiliter se interponendo mulieri intromittat, quam interpositionem facere non est contra eius naturam aut virtutem, cùm etiam in corpore assumpto inuisibiliter & incontrectabiliter se interponere potest. sicut suprà de illo iuuene, qui Idolum desponsauerat, patuit. Ad tertium. Hoc quod dicitur, quòd virtus Angeli est infinita respectu superiorum, hoc est, quia eius virtus comprehendi non põt ab inferioribus, quin semper superexcedit eam, ita quod non limitatur ad vnum effectum tantùm, Et hoc ideò, quia suprema in entibus, antè virtutes maximè vniuersales. Vnde propter hoc, quod est infinita superius non potest dici, quod poßit indifferenter in omnem effectum illum ad proponendum, quia sic etiam diceretur infinita inferius, sicut superius. Demũ, quia inter agens & patiens debet esse Proportio, nulla potest esse Proportio inter substantiam purè spiritualẽ & corporalem, ideò nec ipsi Dæmones possent in aliquem effectum, nisi mediante aliquo alio principio actiuo. Inde est, quod seminibus rerũ vtuntur ad effectus producendos, iuxta Augustinum. 3. de Trinitate. Vnde hoc argumentum redundat in præcedens, nec per illud fortificantur, nisi quis vellet declarationem eius habere, quare Intelligentiæ asseruntur habere virtutes infinitas superius, & non inferius, & daretur sibi ex ordine rerum corporalium, & corporum cœlestium, qui secundum se in plures & infinitos effectus influere possent. Hoc autem non fit propter debilitatem inferiorum. Cõcluditur, quòd Dæmones, licet absque hoc quòd corpora assumant, poßint transmutationes in seminibus facere, hoc nihil arguit contra hoc, quod hîc intenditur de Incubis & Succubis, quorum actus exercere non possunt, nisi in assumptis corporibus, secundum quod suprà tactum est. Ad quartum, quòd Dæmones non possunt mouere corpora localiter, vnde nec semen, &c. Probaturque ibi de Anima per similitudinem. Dicendum, quòd aliud est loqui de substantia spirituali ipsius Angeli, aut Dæmonis, & aliud de ipsa Anima. Hoc enim, quòd Anima non potest mouere corpus localiter, nisi viuificatum ab ea, vel per contactum corporis, ad aliud corpus non viuificatum, hoc est, quia tenet infimum gradum in ordine substantiarum spiritualium, ex quo etiam cõtingit, quòd illud corpus, quod habet mouere etiam per contactum, oportet quòd sit proportionatum. Non sic autem est de Dæmonibus, quorum virtus omnino corporalem virtutem excedit. Ad quintum dicendum, quòd contactus Dæmonis ad corpus seminis, vel cuiuscunque alterius, non est contactus corporalis, sed Virtualis, & fit secundum proportionem conuenientem tam mouenti, quàm mobili, ita quòd illud corpus, quod mouetur, non excedit proportionem Virtutis Dæmonis vt sunt corpora cœlestia, & etiam tota terra, vel elementa mundi. Et quare illa excedunt, dicere possumus vt dicit S. Thomas in quæstionibus de malo. q. 10. de Dæmonibus. Quòd hoc est, vel propter conditionem naturæ, vel propter damnationẽ culpæ. Etenim ordo rerum, sicut secundum naturam ipsarum, ita & secundum motum, & sicut superiora corpora cœlestia mouentur à superioribus substantijs spiritualibus, vt sunt Angeli boni, ita inferiora corpora moueri possunt à substantijs spiritualibus inferioribus, vt sunt Dæmones. Et si quidem hoc contingit eis secundum conditionẽ naturæ, secundum quam aliqui ponebant, Dæmones nõ esse ex illis superioribus Angelis. Sed ex illis, quæ perficiuntur à Deo huic terrestri ordini, vt erat Philosophorum opinio. Vel etiam si contingit ex pœna peccati, vt Theologorum sententia est, tunc à cœlestibus sedibus detrusi in hunc aërem, tanquã ad pœnam, non possunt ipsum aut terram commouere. Hæc addita super propter duo argumenta, quæ tacitè soluuntur, scilicet, de corporibus cœlestibus, quòd illa etiam possent mouere, Si possent corpora localiter mouere, qui sunt eis magis propinqua, vt etiam vltimum argumentum prætendit. Respondetur enim, quòd nõ valet. quia illa corpora excedunt proportionem virtutis eorũ, siquidem prima opinio locum habet. Si verò non, sed secunda, tunc iterum non possunt mouere propter pœnam Peccati. Est etiam aliud argumentum, vbi quis obijceret, quòd idem est motus totius & partis, sicut totius terræ & glebe, in 4. Physicorum. Vnde si Dæmones possent mouere partem terræ, possent etiam mouere terrã, non valet, vt patet intuenti distinctionem. Colligere autem semina rerum, & applicare certos effectus, non excedit eorum virtutẽ naturalem, Deo eis permittente, vt de se patet. Summariè concludatur, quòd non obstante, quod quidam dicunt : Dæmones in assumptis corporibus nullo modo posse generare, & quod per filios Dei significentur filij Seth, & non Angeli Incubi, sicut & per filias hominũ, illæ quæ de stirpe Cain descenderant, Quia tamen contrariũ à multis, vt patuit, asseritur, & quod multis videtur, non potest omninò esse falsum, secundum Philosophum in 6. Ethicor. Et in fine de somno & vigilia. Iam etiam modernis temporibus attestãtur facta & dicta Maleficarum, talia verè & realiter exequentiũ, initiò dicimus tria. Primò, quòd per tales Dæmones spurcißimi actus Venerei, non delectationis, sed infectionis animæ & corporum, quibus succubunt aut incubunt causa exercentur. Secundò, quòd per talem actum completa conceptio & generatio à mulierib. fieri potest, inquantum semen humanum apponere possunt. in loco conuenienti ventris mulieris, ad materiam proportionatam ibidem præexistentem, à simili, sicut & semina aliarum rerum colligere possunt ad complendũ aliquos effectus. Tertiò, quòd Dæmonibus attribuitur in taliũ generatione illud tantùm, quod est motus localis, non autem ipsa generatio, cuius principaliter nõ est vir cuius semen fuit, vnde & genitus non Dæmoni, sed alicuius hominis filius est. Et per hæc patet responsio ad argumenta, vbi quis arguere vellet, quòd Dæmones generare non possent propter duo. Primo, quòd generatio completur per virtutem formatiuam, quæ est in semine, corpore viuo resoluto. Et corpus à Dæmonibus assumptum, quia non est tale, ergo, &c. Patet responsio, quia Dæmon virtute seminis formatiuam reponit ad locum debitum, &c. Secundò, si dicatur, quod semen non habet virtutem generandi, nisi quandiu calor animæ in eo retinetur, quem tamẽ exaltare necesse est per magnam distantiam delatam. Est enim responsio, quod Dæmones possunt aliqua reponere ad conseruationem seminis, ne calor vitalis euaporet. Vel etiã, quia velocißimè mouentur propter victoriam mouentis super rem motam, ideò non poterit euaporari tam feliciter.

A QVIBVS DAEMONIBVS HViusmodi exercentur,
QVARTA QVÆSTIO.

VTrùm Catholicum sit asserere, quod actus Incuborum & Succuborum Dæmonum conueniant omnibus spiritibus immundis, indifferenter & æqualiter? ET VIDETVR quòd sic, quia oppositum asserere, esset ordinem quendam bonum inter eos affirmare, probatur. Sicut ad rationem boni pertinet modus & ordo, Augustinus in lib. de naturæ bonit. ad rationem malis pertinet inordinatio. Sed in Angelis bonis nihil est inordinatum, ergo & in malis nihil potest esse inordinatum. Vnde indifferenter huiusmodi actibus habent insistere. Inde etiam illud : Vbi nullus ordo. sempiternus horror inhabitat in terra, videlicet miseriæ & tenebrarum. Iob. 10. Prætereà, si non omnes indifferenter his actibus insistunt, hoc eis competit vel ex natura, vel ex culpa, vel pœna. Non ex natura, quia possunt peccare omnes indifferenter, vt in præcedenti quæstione tactum est, sunt in natura ipsorum spiritus impuri, licet non immundi, quantum ad diminutionem naturalium bonorum. In nequitia subtiles, nocendi cupidi, per Superbiam tumidi, &c. ergo competit eis. Quò ad culpam vel pœnam, Tunc sic : Vbi est maior culpa, ibi maior pœna. Sed superiores Angeli magis peccauerunt, ergo in eorum pœnam magis his spurcitijs habent insistere. Si hoc non est, dabitur ratio alia, cur non illis actibus indifferenter insistant. Prætereà, vbi non est subiectio & obedientia, ibi omnes indifferenter operantur, sed in Dæmonibus nulla est subiectio & obedientia, probatur. Quia illa sine cõcordia haberi non possunt sed in Dæmonib. nulla est concordia. Prouerb. 13. Inter superbos semper sunt iurgia. Prætereà, sicut æqualiter omnes propter culpã, post diem iudicij in infernum detrudentur, ita & ante illud tempus in aëre caliginoso propter officium eorum detinentur, non igitur est æqualitas ex causa emancipationis, ergo nec æqualitas ex parte officij & tentationis. SED CONTRA. Gloss. præd. ad Cor. 15. Quandiu durat mundus, Angeli Angelis, homines hominibus, Dæmones Dæmonibus, præsunt. Item Iob 40. dicitur de squamis Leuiathan, per quas membra Diaboli significantur, quòd vna vni adhæret, ergo inter eos est diuersitas in ordinis actionibus. Incidentaliter quæritur : An à bonis Angelis ipsi Dæmones ab huiusmodi eorum spurcitijs exequendis interdum impediantur vel non? Et dicendum, quòd quia Potestas dicuntur Angeli, quorum ditioni virtutes aduersæ subiectæ sunt, vt Gregorius dicit, & Augustinus tertio de Trinitate. Spiritus vitæ, desertor atque peccator, regitur per spiritum vitæ rationalem, pium & iustum. Et sicut illæ creaturæ super alias influentias habent, quæ sunt perfectiores, & Deo propinquiores, eò quòd totus ordo Prælationis, primò & originaliter est in Deo, & participantur creaturis secundum quod ei magis propinquant. Ideò etiam boni Angeli, qui maximè appropinquant Deo, propter eius fruitionem qua Dæmones carent, super ipsos Dæmones habent Prælationem, & per eos reguntur. Et cùm instatur, quòd Dæmones præmißis medijs multa mala faciunt, aut ergo non impediuntur, quia non subsunt bonis Angelis, qui eos impedire possent, aut si subsunt, tunc cùm ad negligentiam præsidentis pertinere vidẽtur, ea quæ per subditos malè fiũt, videtur quòd in Angelis bonis sit aliqua negligentia. Respondetur, quod sancti Angeli sunt ministri Diuinæ Sapientiæ. Vnde, sicut Diuina Sapientia permittit aliqua mala fieri per malos Angelos vel homines, propter bona quæ ex eis elicit, ita & boni Angeli non totaliter cohibent malos à nocendo, siue homines, siue Dæmones. RESPONSIO. Catholicum est asserere, quædam ordine actionum interiorum & exteriorum, etiam per quandã prælationem esse in Dæmonibus. Vnde & quædam spurcitiæ ab aliquibus infimis perpetrantur, à quibus superiores propter nobilitatem naturæ secluduntur. Et declaratur hoc, primò generaliter, ex triplici congruentia, qua talia congruũt eorum naturæ, Diuinæ Sapientiæ, & propriæ Nequitiæ, demùm magis in speciali, ex natura quidem. Nam constat, quòd à principio creationis semper quidem alij superiores fuerunt ex natura, cũ inter se differant specie, nec duo Angeli vnius speciei existant, communiorẽ opinionem sequendo, quæ etiam dictis Philosophorum cõcordat, & Dion. qui ponit, 10. cap. cœlestis Hierarchiæ, in eodem ordine esse primos, medios, & vltimos, cui etiã necessariò oportet assentire, tùm ex immaterialitate eorum, tùm etiam ex incorporalitate. Inspiciat, qui vult, dicta Doctoris in 2. dist. 2. Et quia peccatum naturam non tollit, & Dæmones post casum data naturalia non amiserunt, vt suprà tactum est, & operationes rerum sequuntur naturales earũ conditiones, ideò sicut in natura, sic & in operationibus sunt varij & multiplices. Congruit etiam hoc diuinæ sapientiæ, vt ea quæ ab ipso sint, ordinata sint, Roman. 13. quæ à Deo sunt, ordinata sunt. Et quia Dæmones sunt à Deo deputati ad exercendum homines, & ad puniendum damnatos : Ideò in exercitijs eorum ab extra, quò ad homines, sunt varij & multiplices. Congruit etiam & Nequitiæ ipsorum. Quia enim humano generi aduersantur, ideò cùm ordinatè impugnant, ideò magis hominibus nocere æstimãt, sicut faciunt. Vnde constat, spurcitijs in nefandißimis non æqualiter insistunt, quòd etiam magis specificatur tali ratione. Nam cùm operatio sequitur naturam rei, vt dictum est. quorumcunque sunt naturæ subordinatæ, oportet etiam, quòd operatione sibi inuicem subordinantur, sicut patet in reb. corporalibus. Quia enim inferiora corpora naturali ordinatione sunt infra corpora cœlestia, actiones & motus eorum subduntur actionibus & motibus cœlestium corporum, & quia, vt dictum est, Dæmones naturali ordine inter se differunt. Ideò etiam naturalibus actionibus intrinsecis & extrinsecis præsertim in huiusmodi spurcitijs peragendis. Ex quibus concluditur, quòd quia huiusmodi spurcitiæ plurimùm præter nobilitatem Angelicæ naturæ exercentur, cùm etiam in actibus humanis infimi & fœdißimi actus in se quidem considerando, non quantum ad officium naturæ & procreationis reputantur. Dæmonum, cùm de quolibet ordine aliqui cecidisse creduntur, non est inconueniens asserere, quòd illi Dæmones, qui de infimo choro, & iterum illi qui infimi in illo existunt, in his spurcitijs & alijs deputantur, & insistunt. Hoc etiam plurimùm est aduertendum, quòd licet de Incubis & Succubis mulieribus infestos scriptura tradit, tamen nusquam legitur in vitijs quibuscunque contra naturam loquendo, non solùm de Sodomitico, sed etiam de quocunque alio peccato extra vas debitum, perperam agẽdo se Incubos & Succubos fecisse. In quo maximo illorum peccaminum enormitas ostenditur, cum indifferenter omnes Dæmones cuiuscunque ordinis illa peragere abhorrent, & verecundum æstimant. Et hoc videtur velle glossa super Ezechielem 19. vbi dicitur : Dabo te in manus Palæstinorum, id est, Dæmonum, qui etiam erubescunt de via tua scelerata, vitium contra naturam intelligens, & intuenti patet, quod de Dæmonibus oportet auctoritatem intelligere. Nullum enim peccatum tam sæpè Deus reproba morte in multis condemnauit. Dicunt etiam nonnulli, & veraciter creditur, quòd nullus talis vitij, postquam tempus mortalis vitæ Christi, quod ad annos 33. extenditur, in hoc scelere perseuerans excesserit, nisi speciali gratia redemptoris poterit liberari, quod ex eo patet, quòd octogenarij & centenarij isto crimine inueniuntur sæpè irretiti, quibus tẽpus Christi vitæ morum disciplina fuit, & ideò illo spreto, vix vnquam sine difficultate maxima ab hoc scelere continebit. Sed & quod ordo sit inter eos, etiam ad officia exteriora, quò ad impugnationes, demonstrant eorum nomina. Nam licet vnum & idem nomen, scilicet Diabolus, multipliciter exprimatur in Scripturis, & hoc propter eorum diuersas proprietates, tamen his immundis operibus vnus præsidere in scripturis traditur, sicut etiam & certis alijs vitijs. Et enim vsus Scripturæ & locutionis, quemlibet immundum Spiritum nominare Diabolum, à dia, quod est duo, & bolus, quod est morsellus, quia duo occidit, scilicet corpus & animam, & secundum ethymologiam, licet Græcè interpretatur Diabolus, clausus ergastulo, & hoc sibi conuenit, cùm non permittit sibi nocere quantum vellet. Vel Diabolus, quasi defluens, quia defluxit, id est, corruit & specialiter & localiter. Nominatur etiam Dæmon, id est, sapiens super sanguinem, vel sanguineus, scilicet, super peccata quæ sitit & procurat, triplici sciẽtia, qua viget, scilicet, subtilitatem naturæ, experientia temporum, & reuelatione bonorum spirituum. Nominatur etiam Belial, quod interpretatur absque iugo, vel absque domino, quia pro posse pugnat contra eum, cui deberet esse subiectus. Vocatur etiam Beelzebub, quod interpretatur vir muscarum, id est, animarum peccantium, quæ reliquerunt verum sponsum Christum. Item Satanas, id est, aduersarius. Vnde 1. Pet. 2. Aduersarius vester Diabolus circuit, &c. Item Behemot, id est bestia, quia facit homines bestiales. Item Dæmon Fornicationis, & Princeps illius spurcitij. Dicitur Asmodæus, quod interpretatur factura iudicij, quia propter huiusmodi vitium, factum fuit terribile iudicium super Zodomam, & quatuor alias ciuitates. Sicut & Dæmon Superbiæ dicitur Leuiathan, quod interpretatur additamentum eorum, quia & Lucifer tentans primos parentes de Superbia, promisit eis additamentum diuinitatis. De quo & per Esaiam Dominus : Visitabo super Leuiathan, serpẽtem veterem & tortuosum. Et Dæmon Auaritiæ & diuitiarum dicitur Mammona, quem & Christus in Euangelio expreßit Matth. 6. Nõ potestis Deo seruire, &c. AD ARGVMENTA. Ad primum, quòd quia bonum potest inueniri sine malo, sed malum nunquã inuenitur sine bono, quia fundatur super creaturam, quæ in se bona est. Et ideò Dæmones, inquantum habent naturam bonam, ordinati sunt in naturalibus, & in eorũ actionibus. Ad illud Iob. 10. potest dici, quòd Dæmones ad exercitium deputati, non sunt in inferno, sed in isto aëre caliginoso. Vnde hîc habent ordinem inter se, quem tunc in inferno non habebunt. Vnde etiam dici potest, quòd etiam iam omnis ordo in eis cessat, quò ad ipsam Beatitudinẽ consequendam, cùm à tali ordine irrecuperabiliter ceciderunt. Et dici potest, quòd etiam in inferno erit inter eos ordo potestatis, & pœnarum afflictionis inquantum aliqui ad affligendum animas deputabuntur, & non alij. Sed hic ordo magis erit à DEO, quàm ab ipsis, sicut etiam & eorum tormenta. AD tertium, cùm dicitur, quòd superiores Dæmones, quia magis peccauerunt, magis puniuntur, etiã his actibus immundis amplius deberent insistere. Respondetur. Quia culpa ordinatur per pœnam, & non per naturæ actum, seu operationem, ideò non insistunt illis immunditijs propter nobilitatem naturæ, non propter eorum culpam aut pœnam. Et licet omnes sint spiritus impuri, & ad nocendum cupidi, tamen vnus amplius altero, inquantum potiora naturalia sunt obtenebrata. Ad quartum dicitur, quòd est Concordia inter Dæmones, non Amicitiæ sed Nequitiæ, ex qua homines odiunt, & Dei Iustitiæ repugnant quantum possunt. Talis enim Concordia inter impios reperitur, vt eis se adiungant, & subijciant ad propriam nequitiam exequendam, quos potioribus viribus vident. Ad quintum, licet carceralis mãcipatio omnibus æqualiter deputetur, iam in aëre, & pòst in inferno, non tamen ex hoc naturalia in eis sunt æqualiter ad æquales pœnas & officia æqualia, imò quantò sunt nobiliores in natura, & potiores in officio, tantò etiam grauiori subiecti tormento. Vnde Sap. 6. Potentes potenter tormenta patiuntur.

VNDE MVLTIPLICATIO MALEficiorum operum procedat,
QVÆSTIO QVINTA.

AN poßit quoque Catholicè censeri, quòd origo & multiplicatio maleficiorum operum processerit ex influentijs corporum cœlestium, seu superabundanti Malitia hominũ & non ex spurcitijs Incuborum & Succuborum Dæmonum? Et videtur quòd ex propria Malitia. Nam Augustinus in libr. 83. q. dicit, quòd ab hominis Voluntatem causa deprauationis eius redit, siue aliquo, siue nullo suadente deprauata sit. Sed Maleficus deprauatur per peccatum, ergo causa illius non est Diabolus, sed voluntas humana. Ad idem dicit de libero arbitrio, quòd quilibet est causa suæ Malitiæ, quod etiam probatur ratione. Peccatum hominis ex libero arbitrio procedit. Sed Diabolus non potest liberum arbitrium mouere, hoc enim libertati repugnaret, ergo Diabolus non potest esse causa, nec illius cuiuscunque peccati. Prætereà in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicitur : Non omnes cogitationes nostræ malæ à Diabolo excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrij motu emergunt. Demùm, quòd ex influentijs corporum cœlestium possunt oriri, & non à Dæmonibus, probatur. Sicut omnis multitudo reducitur ad vnum, ita omne multiforme reducitur in aliquod vniforme principium. Sed actus humani sunt varij & multiformes, tam ad vitia, quàm ad virtutes, ergo videtur, quòd reducãtur in aliqua principia vniformiter mota & mouentia. Sed talia non possunt aßignari, nisi ex motibus cœlestium, qui sunt vniformes, ergo illa corpora sunt talium actionum causæ. Præterea, si cœlestia corpora non essent humanorum actuum ad Virtutes & Vitia causæ, Astrologi non adeò frequenter vera prædicerent de bellorum euentibus, & alijs humanis actibus. Sunt ergo aliquo modo causa. Prætereà, corpora cœlestia possunt imprimere in ipsos Dæmones, ad causandũ certa Maleficia, ergo à fortiori in ipsos homines. Assumptũ probatur ex tribus. Nam certi homines, qui Lunatici dicuntur, infestantur à Dæmonibus plus vno tempore quàm alio, quod non facerent, sed potius omni tempore molestarent, nisi ex certis Lunationibus etiã ipsis Dæmones inquietarentur ad infernum huiusmodi. Probatur etiam ex Nigromanticis, qui certas constellationes obseruant, ad inuocandum Dæmones, quod nõ facerent, nisi scirent, illos Dæmões corporibus cœlestibus esse subiectos. Probatur etiam ex illo, quòd Dæmones secundũ Augustinum in 10. de Ciuitate Dei, quibusdam corporibus inferioribus exercentur, scilicet, herbis, lapidibus, animantibus & sonis quibusdam certis, & vocibus, & figurationibus, Sed cùm corpora cœlestia sint virtusiora quàm corpora inferiora. Ideò multò magis actionib. corporum cœlestium. Et iterum amplius Malefici subijciuntur, vt eorum opera ex influentijs illorum corporum, & non ex aßistentia spirituum malorum proueniant. Fortificatur argumentum ex 1. Reg. cap. 16. vbi Saul vexabatur à Dæmone, alleuiabatur quãdo Dauid cytharã percutiebat coram eo, & quòd recedebat spiritus malus. SED CONTRA. Impoßibile est, effectum sine causa sua producere, sed opera Maleficorum sunt talia, quòd non possunt nisi opere Dæmonum fieri, patet ex descriptione operum Maleficorum ex Isidor. lib. 8. Ethi. Malefici dicuntur ob magnitudinem fascinorum. Hi enim elementa concutiunt, mentes hominũ turbant, & absque vllo veneni haustu sola vi carminum animas interimunt, &c. Huiusmodi autem effectus non possunt ex influentijs corporum cœlestium mediante hominũ causari. Prætereà Philosophus Eth. Difficile inquirit, quod sit principium operationis in anima, & ostendit, quòd oportet esse aliquod extrinsecum. Omne enim quod incipit de nouo, habet aliquam causam. Incipit enim homo operari quod vult. Incipit autem velle, quia præcõciliatur, Si autem præconciliatur propter aliquod consilium procedens, aut ergo est procedere in infinitum, aut oportet ponere aliquod principiũ extrinsecum, quod primò mouet hominem ad conciliandum, nisi fortè aliquis dicat, quòd hoc est à fortuna, ex quo sequeretur, omnes actus humanos esse fortuitos, quod est absurdum. Principium ergo in bonis ad bona dicit esse Deum, qui non est causa peccati. In malis autem, cùm homo incipit agere velle & conciliari ad peccandum, oportet quid huius etiam sit aliqua causa extrinseca, & non potest esse alia, nisi Diabolus, præsertim in maleficis, vt suprà patuit, quia corpus cœleste non potest ad tales actus influere, ergo patet Veritas. Prætereà, cuius potestati subiacet motiuum, eius potestati subiacet & motus, qui à motiua causatur. Motiuum autem voluntatis est, aliquid apprehensum per sensum vel intellectum quorũ vtrunque subiacet potestati Diaboli. Dicit enim Augustinus in lib. 83. q. Serpit hoc malum, scilicet, quod est à Diabolo, per omnes aditus sensuales dat se esse figuris, accõmodat se caloribus, adhæret sonis, latet ira, & fallacia in sermonibus, odoribus subijcit, infundit saporibus, & quibusdam nebulis implet omnes meatus Intelligentiæ. Ergo videtur, quòd in potestate Diaboli est, mouere voluntatem quæ est directè causa peccati. Prætereà, omne quod se habet ad vtrũlibet, indiget aliquo determinante, ad hoc vt exeat in actũ. Sed liberũ arbitrium hominis ad vtrumlibet se habet, s. ad bonum & malum, ergo ad hoc, quod exeat in actũ peccati, indiget quod ab aliquo determinetur ad malũ. Maximè aũt hoc videtur fieri à Diabolo, præsertim in operib. Maleficorũ, cùm eius Voluntas est determinata ad malũ. ergo videtur, quod mala Voluntas Diaoli est cã malæ Voluntatis, præcipuè in Maleficis, & põt fortificari ratio, per hoc, quod sicut bonus Angelus se habet ad bonũ, malus Angelus ad malũ. Sed ille reducit homines ad bonum, ergo iste ad malum. Est n. ( dicit Dionysius ) Lex Diuinitatis immobiliter stabilita, vt ima à summis perficiantur. RESPONSIO. Quia qõ, quò ad originem maleficiorum operum fundatur super influentiam luminarium cœlestium, ostenditur per reprobationem trium errorum, qui hoc asserere conantur. s. Planetariorum, Genethliacorum, & fatalium ordinẽ ponentium, hoc non esse poßibile quò ad primum. Nam si quæritur, an ex impreßione luminarium cœlestium causetur in hominibus vitium Maleficorum, tunc ad diuersitatem morum attendendo, & veritatẽ fidei saluãdo, oportet sub distinctione disserere, videlicet, quod mores hominum à syderib. causari possunt, intelligi dupliciter : Aut necessaria & sufficienter, aut dispositiuè & contingẽter. Si dicatur primo modo, tunc nõ solùm est falsum, imò Hæreticũ, eò quod Christianæ Religioni adeò repugnat, quod etiam veritas fidei in tali errore saluari nõ põt. Ratio. Dum. n. ponit, oĩa à syderibus necessariò euenire, iam tollit meritũ, & per consequẽs demeritũ. Tollit & gratiam, & per consequens gloriam. Tum, quia honestas morum per hunc errorem præiudicium patitur, dũ culpa peccantis in sydera refunditur, licẽtia maleficiendi sine reprehensione conceditur, & homo ad orandũ & colendum sydera incuruatur. Si aũt dicatur, mores hominũ à dispositionibus syderum variari dispositiuè, & contingenter, sic põt habere Veritatem, qia nec rationi nec fidei repugnat. Planum. n. est, quod dispositio corporis variè multũ facit ad variationẽ affectionum & morum aĩæ. Vt plurimùm. n. Anima complexiones corporis imitatur, vt dicitur sex principijs. Vnde & Cholerici sunt iracundi, & Sanguinei sunt benigni, & Melancholici sunt inuidi, Flegmatici pigri, hoc autem nõ est necessarium. Anima. n. dominatur suo corpori, & maximè quãdo est, adiuuat per gratiam. Multos. n. videmus Cholericos mansuetos, & Melãcholicos benignos, Quum ergo Virtus corporũ cœlestiũ operatur admixtionem & qualitatẽ complexionis. Hinc est, quod per consensus quodammodò operatur ad qualitatẽ modum, valdè tñ de longinquo. Plus. n. facit ad qualitatem complexionis virtutis naturæ inferioris, quàm virtus syderis : Vndè Augu. 5. de ciuitate Dei, in solutione cuiusdam quæstionis de duobus fratribus, qui simul infirmabantur & curabantur, cùm quærebatur, vnde hoc esset, magis commendat rationem Hyppocratis quàm Astronomi. Hyppocrates enim respondit, quòd hoc erat propter similitudinem complexionis. Et Astronomus respondit, quòd erat propter identitatem constellationis. Melius enim respondit Physicus, quia causam reddit magis propriã, & magis propinquam. Sic ergo dicendũ, quòd impreßiones syderum aliquo modo disponunt ad malitiã Maleficorum, siquidem aliqua influentia in eorum corporibus prædominatur potius ad huiusmodi nephanda, quàm ad alia opera quæcũque vitiosa seu virtuosa, quæ tamen dispositio non debet dici necessaria, proxima & sufficiens, sed remota & contingens. Nec valet, si quis obijceret Philosophum libro de proprietatibus elementorum, vbi dicit, quod regna vacua facta sunt, & terræ depopulatæ apud coniunctionem Iouis & Saturni, arguendo quasi, quia talia ex libero arbitrio deprehendebant hominum, ergo etiam influentiæ luminarium super libe. arb. haberent efficaciam. Respondetur enim, quòd Philosophus super hoc dictum non vult innuere, quòd homines illi non poterant resistere illius influẽtiæ constellationis, ad dissensionẽ inclinantis, sed quia noluerunt, quia sicut Ptolemæus in Almagesto. Sapiens homo dominabitur astris, quamuis enim coniunctio Iouis, & Saturni, eò quòd Saturnus habet influentiã Melancholicam & malam, & Iupiter valdè bonam, potest ad rixam vel discordiam homines inclinare, illi tamen inclinationi homines per libertatem arbitrij possunt resistere, & valdè faciliter cum adiutorio gratiæ Dei. Nec iterum valet, si quis obijceret dictum Damas. li. 2. c. 6. vbi dicit : Constituũtur multoties Cometæ, & signa quædam mortis Regum. Respondetur enim, quòd etiam sequendo opinionem Dama. quæ fuit, vt patet in prædicto libro contrariæ opinionis viæ philosophicæ, siue nonnihil per hoc concluditur, quò ad neceßitatem actuum humanorum. Opinatur enim Damas. quòd Cometa nec naturaliter generatur, nec est vna de stellis in firmamẽto positis, vnde nec eius generatio est naturalis nec influentia. Dicit enim, quòd Cometæ non sunt ex his, quæ à principio genita sunt astra, sed diuina iußione secundum ipsum tempus constituuntur, & rursus dissoluuntur. Hæc Damas. Prænunciat autem Deus per tale signum, tam mortem Regis, quàm aliorum, tùm quia est persona communis, tùm quia potest ex hoc oriri turbatio Regni. De cuius custodia magis sollicitantur Angeli propter commune bonum, quorum etiam ministerio & generantur & dissoluũtur. Sed nec Philosophorum opinio obstat, qui dicunt, quòd stella Cometa sit impreßio calida & sicca, generata in superiore parte aëris propter ignem, ex cuius vapore calido & sicco globus illius vaporis adunatus apparet corpus stellæ. Partes autẽ illius vaporis discontinuatæ circa illum globum & longum protensæ in suis extremitatib. illi globo cõiunctæ sunt, quasi eius Cometa, & secundum hanc positionem significat, & causat non per se, sed per accidens mortalitatem prouenientem ex infirmitatibus calidis & siccis. Et quia, vt plurimùm diuites nutriuntur calidis & siccis. Ideò illo tempore multi diuites moriũtur, inter quos mors Regum & Principum est magis notabilis, & hæc positio nec distat à positione Damas. si quis benè considerat, nisi quo ad operationem & cooperationem Angeli, quam nec Philosophi excludere possunt, imò vbi vapores nunquam in sua siccitate & caliditate ad generandum Cometam currerent adhuc operatione Angeli sæpè concurrere habent causis prædictis, sicut & Stella quæ S. Thomæ Doctoris transitum indicauit, quæ vtique non ex superius firmamento positis prosilijt, sed operatione Angeli ex materia aliqua præiacẽte formata, & officio peracto, iterũ resoluta fuit. Vnde videmus, quòd secundum quamcunque istarum opinionum, nullum penitus habent cœli luminaria dominium super liberũ arbitrium. Vnde nec consequenter super Malitiam & mores hominũ. Nota insuper, quare Astronomi vt sæpius vera prædicunt, & quòd eorum iudicia vt plurimùm super vnam prouinciam, aut gentem vnius terræ eueniunt. Huius ratio est, quia enim sua iudicia sumunt ex astris, quæ ẽt habent maiorem influentiam, capiendo probabiliorem, non neceßitatem in actibus, tam naturæ quam voluntatis, & in actibus hominum generalibus, sicut vnius gentis vel prouinciæ, quam in particularibus vnius personæ, quia maior effectus stellarũ imprimitur in totam vnã gentẽ. quam in vnum hominem, & quia maior pars gentis vnius, magis sequitur affectus naturales corporis, quam vnus singularis homo, ideò, &c. Sed hoc incidentaliter est tactũ. Secunda via, per quam præfata nostra Catholica assertio declaratur, est per reprobationem errorum genethliacorum, & Deam fortunæ colentium Mathematicorum. De quibus Isidor. 8. Ethic. cap. 9. genethliaci dicuntur, propter natalium considerationem syderum, qui vulgò Mathematici dicuntur. Fortuna verò vt ibidem dicit cap. 2. Fortunæ nomen habere dicitur, quasi Deã quandam res humanas varijs casibus & fortuitis illudente. Vnde & cæcam appellant, eò quòd paßim in quoslibet incurrens sine vllo examine meritorum, & ad bonos & malos venit. Hæc Isydorus. Sed talẽ Deam credere, aut quòd læsiones in corporibus, & creaturis, quæ ex Maleficorum operibus inferuntur, non ab ipsis Maleficijs, sed ab ipsa Dea fortunæ prouenirent, sicut est Idololatria, ita & asserere, Maleficas ipsas ad hoc esse natas, vt talia per eas in mundo exerceri poßint, similiter à fide alienum existit, imò & à communi Philosophorum traditione, si cui placet, inspiciat Doctorem sanctum lib. 3. Summæ Fidei contra Gentiles. q. 87. & sequentibus, & inueniet plura. Licet hoc vnicum, propter eos qui fortaßis copiam librorum non habent, non videtur omittendum, quòd quia in homine tria sunt consideranda, vt ibi notatur, quæ à tribus cœlestibus causis diriguntur, Voluntatis actus, Intellectus actus, & corporis actus, quorum principium à Deo tantùm, & immediatè secundum ab Angelo, & tertium à cœlesti corpore dirigitur. Nam electiones & Voluntates immediatè à Deo in bonis operibus diriguntur, dicente scriptura, Prouerbior. 21. Cor Regis, supple, quod maiori potentia videtur posse resistere, eò minus alij non possunt, quia in manu Domini, & quocunque voluerit inclinabit illud. Et Apostolus : Deus qui operatur in nobis velle, & perficere pro bona voluntate. Cognitio verò humana intellectiua à DEO, mediantibus Angelis ordinatur. Ea verò quæ ad corporalia pertinent, siue sint exteriora, siue interiora, in vsum hominis venientia à DEO mediantibus Angelis, & cœlestibus corporibus dispensantur. Dicit enim beatus Dionysius 4. de di. no. quòd corpora cœlestia sunt causæ eorum, quæ in hoc mundo fiunt, non tamen neceßitatem inferẽtia. Et cùm homo sit ordinatus secundum corpus, sub corporibus cœlestibus, secundum intellectum verò sub Angelis, secundum Voluntatem autem sub Deo, potest contingere, quòd homo spreta inspiratione Dei ad bonũ, & illuminationi boni Angeli ducatur affectione corporali ad ea quæ influentia luminarium cœli inclinant, vt & sic tam Voluntas, quàm Intellectus Malitia & erroribus inuoluantur. Non est autem poßibile, huiusmodi erroribus quibus Malefici irretiti sunt, ex influentijs luminarium cœli inuolui, licet ad fundendum sanguinem, vel furta, aut latrocinia, vel etiam incontinẽtias peßimas perpetrare poßit quis ex illis inclinari, sicut etiam alia quædam naturalia. Etiam, vt Gulielmus in lib. de vniuerso dicit, quod per experientiam habetur, si meretrix nititur plantare oliuam, non efficitur fructifera, quæ tamen per castam plãtata fructifera efficitur, Et aliquis ẽt Medicus in sanando, & Agricola in plantando, & miles in expugnando, aliqua ex impreßione cœlesti corporis efficiunt, quæ alij ẽt easdẽ artes habentes efficere nõ possunt. Tertia via sumitur ex reprobatione fatalium effectuum. Vbi notãdum, quòd fatum esse aliquod vno modo Catholicæ asseritur. Alio modo asserere, est omninò Hæreticum. Si. n. Fatum æstimetur esse secundum æstimationem quorundam gentilium, & etiã quorundam Mathematicorũ, qui putabant, quòd ex vi positionis syderum causaretur infallibiliter diuersitas morum, ita quòd talis efficeretur necessariò Maleficus, vel virtuosus in moribus, quia talem cùm esse causaret vis, quæ in dispositione syderum sua qua talis vel conceptus vel natus esse cõprehenderetur. Et istam vim vocauerunt nomine Fati, sed quia ista opinio non tantùm est falsa, imò Hæretica, & omninò detestanda propter inconueniẽtia, quæ necessariò sequerentur, vt supra tactum est, circa reprobationem primi erroris, quia videlicet tolleretur ratio meriti & demeriti, imo Gratiæ & Gloriæ, & quod Deus malorum nostrorum auctor esset, & plura alia. Ideò Fatum sic omninò refutatur, quia nihil est, secundum quam acceptionem ẽt Gregorius dicit in Homel. Epiphaniæ, Absit à fidelium cordibus, vt Fatum aliquod esse dicant, & licet hæc opinio videatur eadem esse cum prima, quæ est planetariorum, & hoc propter eadem inconuenientia quæ vtrobique cernuntur, tamen sunt diuersæ, quantum inter se diuersificantur vis syderum, & influxus generalis septẽ Planetarum. Si aũt æstimetur Fatum esse secundum quandam dispositionẽ, siue ordinationem causarũ secundarum ad producendũ effectus diuinitus prouisos. Hoc modo factum verè est aliquid, eò quod Prouidentia Dei per causas medias exequitur suos effectus. In illis videlicet, quæ secundis causis subduntur, licet in alijs non, vt est creatio animarum, Glorificatio & gratiæ collatio. Licet ẽt Angeli ad gratiæ infusionem cooperari possunt Intellectum & Volũtatis capacitatem, illuminãdo & disponendo, & sic quædam ordinatio effectuum vna & eadem dicitur prouidẽtia, & ẽt Fatum. Sic enim consideratur, vt est in Deo, sic dicitur Prouidentia, si aũt secundum, quod est in causis, dicitur medijs ordinatus Deo ad effectus aliquos producendos sic habet rationẽ fati. Et hoc modo Boëtius loquẽs de Fato 4. de cõsol. dicit : Fatum est rebus mobilibus inhærens dispositio, per quam Prouidentia suis quæque nectit ordinibus. Sed tamen sancti Doctores hoc nomine vti recusauerunt, propter eos qui illud ad vim positionis syderum retorquebant. Vnde Aug. c. 5. de ciu. Dei dicit : Si proptereà quisquam res humanas Fato tribuit, quia ipsam Dei volũtatem vel potestatem Fatũ vocat, sententiam teneat, & linguã corrigat. Patet ẽt ex præmißis tacita responsio ad quæstionem, An oĩa Fato subdantur, & an ẽt Maleficorum opera illi subdãtur. Quia si Fatum dicitur ordinatio causarum secundarum, ad effectus diuinitus prouisos, id est, vbi Deus disposuit per causas secundas producere effectus tales sic inquantum subduntur Fato, id est, subduntur causis secundis, sic à Deo ordinatis, vt sunt influẽtiæ corporum cœlestiũ. Ea verò quæ à Deo immediatè fiunt, vt est creatio rerũ, glorificatio substantialium spiritualiũ, & alia huiusmodi non subduntur. Et hoc est, quod dicit Boëtius vbi suprà, quod ea quæ sunt primæ Deitati propinqua, fatalis ordinis mobilitatem excedunt. Vnde Maleficorum opera, quia non subsunt secundis causis, cùm talia præter cursum cõem & ordinem naturæ eueniunt. Ideò nec fato, sed causis alijs quoad eorum originẽ necessariò subduntur.

A MOTORIBVS ORBIVM MALEficia non causari.

COnsequenter, quòd nec huiusmodi Maleficorũ opera possunt oriri, aut causari à substantijs separatis, quæ sunt Motores orbium, seu corporum cœlestium. Cuius opinionis fuit Auicenna & sui sequaces, hac ratione moti, quia enim substantiæ illæ separatæ, altioris sunt virtutis animabus nostris, & ab ipsa anima interdum cùm fuerit in sua imaginatione, ad solam quandam apprehensionem interiorem, circa aliquod extrinsecum immutatur corpus proprium, interdum etiam alienum seu extrinsecum, verbi gratia : Aliquis ambulans supra trabem in alto positam, cadit de facili, quia imaginatur casum ex timore, non autem caderet, si esset trabes illa posita super terram, vbi casum timere non posset. Item ad solam apprehensionem animæ incalescit corpus, vt in concupiscentibus vel iratis, aut etiam infrigidatur, sicut in timentibus. Potest etiam immutari ad aliquã ægritudinem, puta febrem vel lepram, ex forti imaginatione, & apprehensione ad tales ægritudines, & sicut circa corpus proprium, ita circa alienum, vt illud immutetur ad sanitatem vel ægritudinem, & hîc ponit causam etiam fascinationis, de qua superius tactum est. Et quia secundum illam positionem effectus Maleficarum haberent reduci ad Motores orbium, licet non præcisè ad ipsa corpora cœlestia. Ideò vltra illa quæ ibi tacta sunt, dicamus adhuc, quòd talia sic contingere est impoßibile, quia cùm Motores orbium sint substantiæ intellectuales & bonæ, non tam secundum naturam, quam & secundum Voluntatem, quod patet ex earum operãtibus ad bonũ totius Vniuersi. Illa autem Creatura, cuius ope Magicæ operationes fiunt, vt si sit bona secundũ naturam, non tamen potest esse bona secundum Voluntatem. Ideò non potest esse idem iudicium de ambabus substantijs. Et quòd non potest esse bona secundum Voluntatem probatur. Nam præstare patrocinium aliquibus, in his quæ fiunt cõtraria virtuti, non est alicuius Intellectus benè dispositi, talia aũt in huiusmodi operationibus Maleficorum. Fiunt enim, vt in secunda parte operis patebit, plurima Homicidia, Fornicationes, puerorum & iumentorum occisiones, & alia maleficia procurantur. Vnde veteres his artibus Malefici à malefaciendo vocantur. Non est ergo benè disposita secundũ Virtutem talis Intellectualis naturæ, cuius auxilio huiusmodi artes Maleficarum innituntur, licet sit bona secundum naturam, quia habet esse, & illud omnia appetunt, vt cuilibet intuenti patet. Item nõ est Intellectus benè dispositi, familiarem esse sceleratum, & eis patrocinium exhibere & non quibusdam virtuosis. Huius autem operibus Maleficorum vtuntur homines scelerati, quia à fructibus eorum cognoscuntur. Auxilio autem substantiarum orbes mouentium, in bonũ quælibet creatura inclinatur à natura, licet corrũpatur per accidens sæpè. Ergo illæ substantiæ non possunt esse originalis causa Maleficarum. Prætereà, intellectus benè dispositi est, reducere homines in ea, quæ sunt homini propria bona, quæ quidem sunt bona rationis, abducere ergo ab istis, & pertrahere ad alia minima bona, est Intellectus indecenter dispositi. Per huius autem artes non adipiscuntur homines aliquem profectum in bonis rationis, quæ sunt scientiæ & Virtutes, sed in quibusdã minimis, vt sunt deprehẽsiones & exercitia latronum, & mille nocumentorum, ergo origo non est à substantijs separatis, sed ab aliqua virtute non benè disposita secundum Virtutem. Prætereà, non est benè dispositus secundum Intellectum, qui per aliqua scelera commissa prouocatur ad auxilium alicui ferendum. Hoc autem fit in istis artibus Maleficorum, nam vt patebit in executione, harum Fidem abnegant, innocentes pueros occidunt. Substantiæ enim separatæ, quæ sunt orbium Motores, propter suam Bonitatem nõ his maleficijs auxiliũ præstant. Concludẽdo ergo, quòd huiusmodi artes, sicut non possunt à corporibus cœlestibus, ita nec ab eorũ Motoribus oriri, & cùm necesse habent oriri ex aliqua virtute alicui creaturæ collatæ, & illa etiam non potest esse bona secundum voluntatem, licet sit bona secundum naturam, & huiusmodi creaturæ sint ipsi Dæmones, relinquitur, quòd eorum Virtute huiusmodi fiant, nisi fortaßis adhuc obstat friuola æstimatio, quod ex hominum Malitia concurrere super Maleficorum verba comminatoria, & imagines repositas ad certum locum, virtute quadam stellarum sequerentur. vt verbi gratia, quando Maleficus diceret, imaginem aliquam reponendo, faciam te cæcam aut claudam, & hoc eueniret : Tunc ideò euenire, quòd talis à sua natiuitate ex virtute stellarum sortiretur præ cæteris hominibus talem virtutem, quantumcunque alij talia verba proferrẽt, & essent instructi per disciplinam ad proferẽdum, adhuc tamen efficaces in huiusmodi operibus esse non possent. Ad quæ singula respondendo, declarabitur. Primò, quòd ex Malitia hominum huiusmodi effectus causari non possunt. Secundò, quòd nec ex vocibus quorumcunque hominum, concurrente quacunque constellatione, etiam ad quascunque imagines.

EX MALITIA HVMANA Maleficia non oriuntur.

DE primò, quòd non ex Malitia quantumcunque humana, poßint oriri huiusmodi Maleficorũ opera, sic declaratur. Nam Malitia hominis, siue sit habitualis, inquantum quis ex frequentatis actibus acquirit habitum, inclinantem ad perpetrandum peccata, non ex Ignorãtia, nec ex infirmitate, vnde censetur peccare ex Malitia. Vel sit Actualis Malitia, quæ dicitur ipsa mali electio, quæ etiam ponitur Peccatum in Spiritum Sanctum, nunquam potest circa ipsum Maleficium tantum efficere, quòd talia opera, vt sunt immutationes elemẽtorum, & læsiones circa corpora, indifferenter hominum & iumentorum, absque aßistentia alicuius altioris Virtutis proueniant, quod declaratur primò ex parte causæ, secundò ex parte effectus maleficialis. Nam hoc, quod non potest homo efficere absque Malitia, puta per sua naturalia imminuta, minus potest per ipsa naturalia iam diminuta. Patet, cùm iam sit virtus actiua etiam diminuta. Sed homo per peccata qualitercunque per Malitiam commissa, diminuitur in bonis naturalibus, probatur auctoritate & ratiõe. Nam Dionysius. 4. cap. de di. no. dicit : Malum est effectus naturalis habitudinis, & loquitur de malo culpæ. Vnde & nemo noscens malum, operatur illud, quod si operatur, ex defectu operatur. RESPONDEO sic, Sicut se habet Bonum Gratiæ ad Malũ Naturæ, ita se habet Malum culpæ ad Bonum naturæ. Sed per Gratiam diminuitur Malum naturæ, vt fomes, qui est inclinatio ad copulam, ergo per culpam à fortiori diminuitur Bonum Naturæ. Non obstat, si dicatur de Fascinatione, quæ interdum procuratur ex ìnspectione alicuius vetulæ, malitiosè puerum aspicientis, vnde puer immutatur & fascinatur, quia sicut suprà tactum est, hoc tantummodò contingere potest circa pueros, propter teneram complexionem. Hîc autem loquimur de corporum quorumcunque hominum, & iumentorum, ac elementorum ad grandinum immutationes. Si quis velit latius intelligere, inspiciet Doctorem Sanctum in quæstionibus de Malo. Vtrùm peccatum poßit corrumpere totum Bonum Naturæ, &c. Ex parte denique effectuum Maleficalium declaratur, Nam ex effectibus deuenitur in cognitionem Causæ. Vnde sicut illi effectus, quò ad nos, qui fiunt præter ordinem naturæ creatæ nobis notæ, per virtutem creatæ nobis ignotæ, licet nõ sint propriè miracula, sicut illa, quæ fiunt præter ordinem totius naturæ creatæ, qualia secundum potestatem operatur ille, qui est supra omnem ordinem totius naturæ creatæ, qui est Deus benedictus, secundum quam acceptionem dicitur : Tu es qi facis mirabilia magna solus, ita & Maleficiales effectus dicuntur miraculosi, inquantum fiunt ab aliqua causa nobis ignota, & præter ordinem naturæ creatæ nobis notæ. Ex quibus elicitur, quòd Virtus corporalis hominis ad huiusmodi opera causanda non se extendere potest, quæ semper hoc habet, vt causa cum suo effectu naturali nota sit naturaliter absque admiratione, & quòd effectus Maleficiales possunt aliquo modo dici miracula, inquantum Notitiam humanam excedunt, patet ex seipsis, cùm naturaliter non fiunt, patet & per omnes DD. præsertim Aug. in lib. 83. q. vbi dicit : Quod Magicis artibus fiunt miracula, plerunque similia illis miraculis, quæ fiunt per seruos Dei. Et iterum in eodem dicit : Magi faciunt miracula per priuatos contractus, boni Christiani per publicam Iustitiam, mali Christiani per signa publicæ Iustitiæ, quæ omnia sic declarantur. Nam Iustitia Diuina est in toto vniuerso, sicut lex publica in ciuitate. Virtus autem creaturæ cuiuslibet in virtuoso se habet, vt virtus alicuius priuatæ personæ in ciuitate. Ideò boni Christiani inquantum per Diuinam Iustitiam miracula faciunt, dicuntur facere miracula per publicã Iustitiam. Magus aũt, quia operatur ex pacto inito cum Dæmone, dicitur operari per priuatum contractũ, quia operatur per Dæmonẽ, qui sua naturali virtute potest facere aliquid præter ordinem naturæ creatæ, nobis notæ, per virtutem creaturæ nobis ignotæ, & erit miraculum, quò ad nos, sed non simpliciter, quia non potest operari præter ordinem totius naturæ creatæ, & per omnes virtutes creaturarum nobis ignotarum. Sic enim solus DEVS dicitur facere miracula. Iuxta illud : Tu es DEVS qui facis mirabilia magna solus. Mali autem Christiani faciunt per signa publicæ Iustitiæ, sicut inuocando nomen Christi, vel exhibendo aliqua Sacramenta, si cui placet, inspiciat Sanctum Thomam in prima parte quæstionũ. 111. articulo 4. Potest etiam attendere ea quæ in secunda parte operis, capite 6. deducentur inferius.

QVOD NEC PER VOCES ET VERba concurrente virtute stellarum.

DEmùm, quod nec ex vocibus quorumcunque hominum, concurrente quacunque constellatione super quascunque imagines. Nam cũ Intellectus hominis huius dispositionis est, quod eius cognitio ex rebus causatur, cùm intelligentem necesse sit fantasmata speculari. Non est eius conditio, quòd ex sua cõceptione seu Intellectuali operatione intrinseca, vbi illam solam per verba exprimeret, res ab extra habeat causare, aut quòd conceptio Intellectus expressa per verba haberet corpora immutare. Tales enim homines, qui talem haberent virtutem, nõ essent nobiscum vnius speciei, sed æquiuocè dicerentur homines. Prætereà, si dicatur, quòd illa efficiunt per verba, concurrente virtute stellarũ à natiuitate. Vnde contingit, quòd præ cæteris hominibus, dum proferunt verba, quòd per illa aliquid efficiunt, cũ tamen alij etiam proferentes eadem, non possent aliquã transmutationem efficere, quia virtus stellarum à natiuitate eis non deseruit. Patet ex præcedentibus illa esse falsa, ex reprobatione trium errorum Planetariorum, genethliacorum, & fatalem ordinem ponentium. Prætereà, cùm verba exprimunt mentis conceptum, & corpora cœlestia non possunt imprimere Intellectum, nec etiam eorum Motores, nisi per se absque motione corporũ cœlestium, Intellectum vellent illuminare, & hoc solummodò fieret ad opera bona, quia ad mala perpetranda non illuminatur Intellectus, sed obumbratur, quod non est officium bonorum spirituum, sed malorum. Ideò patet, quòd si verba eorum aliquid efficiunt, hoc non est vigore alicuius corporis cœlestis, sed aßistentia alicuius Virtutis intellectiuæ, quæ etiam etsi sit bona secundum naturam, non tamen potest esse bona secundum Voluntem, inquantum semper ad malum machinatur, & talis erit Dæmon vt suprà ostensum est. Et quòd nec per imagines poßint talia efficere, quasi corpora cœlestia super ipsas aliquid influerent, quia huiusmodi imagines quantumcunque characteribus & figuris sunt insignitæ, sunt effectus hominis operantis per artem. Cœlestia autem corpora effectus causant naturales, cuiusmodi non sunt effectus Maleficorum, qui dicuntur Maleficales, vtpotè in malum creaturarum, præter consuetum ordinem naturæ prosilientes, vnde nihil ad propositũ. Prætereà suprà ostensum est etiam, quòd duplices sunt imagines, Astrologicæ, & Magicæ, quæ etiam ad bonum aliquod priuatum obtinendum, & non ad corruptionẽ ordinantur. Maleficorum autem imagines sunt omninò alterius, cùm semper ad nocumentum creaturarum, & ex Dæmonum iussu, ad aliquem locum occultè reponuntur, vt desuper ambulantes, vt dormientes lædantur, vt ipsæ Maleficæ fatentur, vnde & ab ipsis Dæmonibus efficiunt quicquid causant, & non ex corporum cœlestium influentijs. AD ARGVMENTA. Ad primum, dictum Augustini est intellectum, quòd causa deprauationis homini, redit ab hominis Voluntate, sicut ad causam effectum perficientem, quæ propriè dicitur esse causa, non sic autẽ est causa effectum permittentem, vel disponentem vel conciliantem, aut præcipientẽ, quibus modis s. cõciliatiuè, dispositiuè, & præceptiuè, Diabolus dicitur cã peccati & deprauationis. Deus aũt solummodò permißione, qui mala permittit propter bona, iuxta Augusti. in Ench. Diabolus autem disponit interius suggerẽdo, persuadet interius & exterius acrius stimulando. Præcipit autem his qui ei totaliter subdiderunt, vt sunt Malefici, quibus non est opus interius instigari, sed tantùm exterius &c. Et per hoc etiam ad secundum, quòd quilibet est causa suæ Malitiæ, directè intelligendo, & ad probationes, patet eadem responsio, quia licet repugnat libero arbitrio, moueri per modum præcipientis, non autẽ per modum disponentis. Ad tertium. Motus ad virtutes, aut ad vitia, dispositiuè possunt causari ab influentijs corporum cœlestium, & capitur motus pro quadam naturali inclinatione ad virtutes humanas & vitia : Opera aũt Maleficorũ, quia excedunt cõem ordinem naturæ, Ideò illis influentijs subiacere nõ possunt. Ad quartũ, idẽ putat, quia sunt causæ humanorũ actuum corpora cœlestia, sed illa opera non sunt humanitus adinuẽta. Ad quintum, quod Motores orbiũ poßint imprimere in animas, si intelligatur immediatè, sic imprimunt illuminandũ ad bonum, & non ad maleficia, vt suprà tactũ est. Si aũt intelligatur mediãte, tunc iuxta influentiũ corporum cœlestiũ imprimunt indirectè & dispositiuè. Ad sextum, hoc quod Dæmones ad certa augmenta Lunæ homines vexant, contingit propter duo. Primò quidem ad hoc, vt infament creaturam Dei, scilicet Lunam, vt Hierony. & Chrisosto. dicunt. Secundò, quia non poßint operari, nisi mediantibus naturalibus virtutibus, vt suprà dictum est. Ideò considerant corporum aptitudines, ad effectum inducendo, & quia cerebrum est humidißimum omniũ partium corporis, vt Aristote. dicit, & Naturales omnes : ideò maximè subijcitur operationi Lunæ, quæ ex sua proprietate habet mouere humores. In cerebro autem perficiuntur vires animales, & ideò Dæmones secundũ certa argumẽta Lunæ perturbant hominis Fantasiam, quando considerat cerebrum ad hoc dispositum. Ad aliud, quod Dæmones aduocati in certis constellationibus adueniunt, faciunt propter duo. Primò, vt homines in hunc errorem inducant, quòd credunt, aliquod numen esse in stellis. Secundò, quia considerant, secundum aliquas constellationes materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus, pro quibus aduocantur. Ad tertiũ, quòd sicut dicit Augusti. 36. de ci. Dei. Per varia genera lapidum, herbarũ, lignorum, animalium, carminum & instrumentorum musicorum Dæmones alliciuntur, non vt animalia cibis, sed & spiritu, signis inquantum, scilicet, hæc eis exhibentur in signum diuini honoris, cuius ipsi sunt cupidi. Tamen quia sæpè obijcitur, quòd Dæmones possunt impediri per herbas & harmonias à vexatione hominũ, vt in argumento allegatur de Saul per harmoniam citharæ. Vnde nituntur defendere, quòd aliqui possent effectus Maleficiales producere per certas herbas, & occultas causas, absque auxilio Dæmonum, tantummodò ex influentia corporum cœlestium, quæ plus possunt imprimere in huiusmodi res corporales ad effectus corporales, quàm in ipsos Dæmones, ad producendum huiusmodi effectus Maleficiales. Ideò latius cùm sit respondendum, est aduertendum, quòd herbæ vel harmoniæ nõ possunt sua naturali virtute totaliter excludere vexationem, qua Diabolus poßit hominẽ vexare, si sibi permitteretur à Deo, vel Angelis bonis. Possunt tamen illã vexationem mitigare, & ita parua posset esse vexatio illa, quòd possent eam penitus excludere, sed hoc facerent, non agendo in ipsum Dæmonem, cùm sit spiritus separatus, in quem non potest naturaliter agere quodcunque corpus, sed agendo in ipsum vexatum à Dæmone. Omnis enim causa limitatæ Virtutis producere potest effectum intensiorem, in materiam dispositam quàm non dispositam, cui & consonat illud Philos. 2. de Anima. Actus actiuorũ sunt in patiente prædisposito. Dæmon autẽ est genus limitatæ Virtutis, ergo vexationem intensiorem facere potest Diabolus in homine disposito ad illam vexationem, siue ad illud, ad quod Diabolus intendit adducere, quàm in homine dispositionis contrariæ. Puta Diabolus potest vexare intensius paßiõe Melancholica hominem dispositum ad illam, quàm hominem contrariæ dispositionis. Certum est autem, herbæ & harmoniæ multùm possunt immutare dispositionem corporis, & ex nõ sequenti motus sensualitatis, hoc patet de herbis, cùm quædam inclinant ad Lætitiã, quædam ad Tristitiam, & sic de alijs. Hoc etiam patet de harmonijs per Philosop. 8. Polit. vbi vult, quòd Dæmones harmoniæ habent prouocare diuersas paßiones in homine. Hoc etiam refert Boëtius in Musica sua, & autor de ortu scientiarum, vbi loquens de vtilitate Musicæ dicit, quòd valet ad curandum vel alienandum diuersas infirmitates, & ita patere potest, quod cæteris paribus fit vexatio debilior. Non autem video, quomodo herbæ vel harmoniæ poßint in homine dispositionem aliquam causare, propter quam homo nullo modo posset à Dæmone vexari, si tamen permittetur, quia Diabolus mouendo solùm motu locali, vaporique ipso Spiritus inordinato motu posset hominẽ multùm vexare. Herbæ autem vel harmoniæ nullam dispositionem causare possent in homine sua naturali virtute, per quam prohibetur Dæmon prædictam commotionem facere. Contingit tamen quandoque, quòd Diabolo non permittitur hominẽ vexare, nisi vexatione ita parua, quòd per aliquam fortem dispositionem ad contrariũ tolleretur totaliter, & tũc aliquæ herbæ vel harmoniæ possent corpus hominis ita ad contrariũ disponere, quòd illa vexatio totaliter amouetur, verbi gratia : Diabolus quandoque posset hominem vexare vexatione Tristitiæ, ita debiliter, quòd per aliquas herbas vel harmonias, quæ haberẽt causare dilatationem & diffusionem spirituũ, qui sunt Motus contrarij Tristitiæ, totaliter amoueretur illa Tristitia. Quòd autem August. li. 3. de doctrina Christiana condemnat ligaturas, & quædam alia, de quibus ibi diffusius scribit, hoc attribuens arti Magicæ, hoc est, quantum ad illud, quod non possunt sua naturali virtute, quod patet ex hoc, quod dicit sic : Ad hoc genus pertinent omnes ligaturæ, atque remedia, quæ Medicorum condemnat disciplina. In quo satis patet, quòd illa condemnat quantum ad vsum, respectu cuius non habent aliquam efficaciam ex sua naturali virtute. Quantum autẽ ad illud quod 1. Regum. cap. 6. habetur, quòd Saul, qui vexabatur à Dæmone alleuiabatur, quando Dauid cytharam percutiebat coram eo, & quòd Spiritus malus recedebat, &c. Sciendum, quòd benè verum est, quòd per tactũ cytharæ, virtute naturali illius harmoniæ, alleuiabatur aliquantulum afflictio Saulis, inquantũ illa harmonia aliqualiter dulcorabat appetitũ eius per Auditum, per quam dulcorationẽ reddebatur minus aptus ad illã vexationem. Sed quòd Spiritus malus recederet, quãdo Dauid cytharizabat, hoc erat propter vim Crucis, quod satis expreßè dicitur in glossa, vbi sic dicitur : Erat Dauid in Canticis Musicis eruditus, diuersorũ sonorum rationabilis, moderatusque concentus. Vnitatem essentiæ significat quæ varijs modis quotidiè resonat. Dauid malignum Spiritum in cythara compescuit, non quia tãta esset vis in cythara, sed in signo crucis qui in ligno crucis, & cordarum extensione, id est, venarum gerebatur, quæ iam tunc Dæmones effugebat.

QVO AD IPSAS MALEFICAS Dæmonibus se subijcientibus,
QVÆSTIO SEXTA.

PRo tertia & annexa difficultate, quò ad ipsas Maleficas Dæmonibus se subijcientibus plura super modum aggrediẽdi huiusmodi spurcitias possunt difficultari. Primò, ex parte Dæmonis, & corporis ab eo assumpti, ex quo elemẽto sit illud formatum. Secundò, ex parte actus, an semper cum infusione seminis ab altero recepto. Tertiò, ex parte temporis & loci, an potius in vno tẽpore, quam in altero exerceat. Quartò, an visibiliter quò ad circũstantias se agitat. Ex parte mulierum, an tantũmodò illæ, quæ ex huiusmodi spurcitijs procreãtur, à Dæmonibus frequentantur. Secũdò, an illæ quæ ab obstetricibus tempore partus Dæmonib. offeruntur. Tertiò, an remißior sit in talibus ipsa Venerea delectatio. Ad quæ oĩa ad præsens cùm nõ sit respondendum, eò quòd tantummodò generalitati studemus, & in secunda parte operis illa singula per eorum opera explanantur, vt patebit in quarto capitulo, vbi de singulis modis fiet mentio. Ideò ad secundum principale tendamur. Et primò, cur in tam fragili sexu hoc genus Perfidiæ inuenitur amplius quàm in viris. Et erit quæstio prima generalis, quò ad conditiones generales mulierum. Secunda specialis, cuiusmodi mulieres amplius inueniuntur superstitiosæ. & Maleficæ. Tertia singularis, quò ad ipsas obstetrices, quæ omnes alias in Malitia excedunt.

CVR MAGIS FOEMINAE SVPERstitiosæ reperiantur?

QVò ad primum, cur in sexu tam fragili mulierum maior multitudo Maleficarum reperitur, quàm inter viros? Et quidem in contrarium argumenta deducere non expedit, cùm ipsa Experientia, præter verborũ & fide dignorum testimonia, talia fecit credibilia. Dicamus, sexum non despiciendo, in quo Deus semper magna fecit fortia, vt confundet, quòd diuersæ à diuersis super hæc aßignantur rationes. Semper tamen in principali concordantes, vnde & pro mulierum admonitione ipsa materia benè est prædicabilis, affectantque audire, vt Experientia sæpè docuit, dummodò discretè proponatur. Nam aliqui Doctores hanc rationem tradunt : Dicunt enim tria esse in rerum natura lingua, Ecclesiasticus, & fœmina, quæ medium in Bonitate aut Malitia tenere nesciunt, sed vbi limites suæ conditionis excedunt, ibi quendam apicem & supremum gradum in Bonitate aut Malitia vendicant. In Bonitate quidem, quando à bono reguntur Spiritu, vnde & optima sunt. In Malitia verò, qñ à malo Spiritu regũtur, vnde & pessima efficiuntur. De lingua. n. patet, cum eius ministerio plurima regna fidei Christianæ sunt subiugatæ, vnde & Apostolis Christi in igneis linguis Spiritussanctus visus est. Patet & in alijs sapientibus Prædicatoribus quotidie lingua canum, vulnera & vlcera languentis Lazari lingentes, iuxta illud : Linguæ canũ tuorum, ex inimicis animas eripiẽtes. Vnde & Dux & Pater Prædicatorum ordinis in figura catuli latrantis, & accensam faculam in ore gestantis præmonstratus est, vt suo latratu vsque ad præsens habeat lupos Hæreticos arcere à gregib. ouium Christi. Patet & ex quotidiana Experientia, quòd vnius viri prudentis lingua interdum infinitorum hominum strages præpeditur, propter quæ non immeritò in eius commendationem Salo. Prouerb. 10. plura cecinit : In labijs Sapientis inuenitur Sapiẽtia. Et iterum : Argentum electum lingua iusti, cor impiorũ pro nihilo. Iterum : Labia iusti erudiunt plurimos, qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. Cuius causa ibidem 16. subditur, quia hominis est præparare animum, & Dei gubernare linguam. De mala verò lingua inuenies Ecclesiast. 28. Lingua tertia multos commouit, & dispersit illos de gente in gentem, ciuitates muratas diuitum destruxit, & domos magnatorũ effodit. Et dicitur lingua tertia eorum, qui inter duas partes contrarias incautè, vel maculosè loquũtur. De secundo, s. Ecclesiasticis, intellige Clericos & Religiosos in vtroque sexu. Chrysostomus super illud : Eiecit vendentes & ementes de templo. Sicut omne bonum à Sacerdotio, ita omne malum ab eo egreditur. Hieronymus in epistola ad Nepotianum. Negociatorem Clericum ex inope diuitem, ex ignobili gloriosum, quasi quandam pestem fuge. Et beatus Bernardus, homil. 23. super Cant. loquẽs de clericis, dicit : Si insurgeret apertus Hæreticus, mitteretur foras, & aresceret, si violẽtus inimicus, absconderent se forsitan ab eo boni. Nunc verò quomodo abijcient, aut quomodo abscondent se. Omnes amici, & tamẽ omnes inimici, omnes domestici, & nulli pacifici, omnes proximi, & omnes quæ sua sunt quærunt. Et alibi, nostri Prælati facti sunt Pilati, nostri Pastores facti sunt tonsores. Et loquitur etiam de Prælatis Religiosorum, qui onera grauia inferioribus imponũt, digito autem suo minimo nõ tangerent. Et Grego. in pasto. dicit : Nemo amplius in Ecclesia nocet, quàm qui peruersè agens nomen vel ordinem Sanctitatis habet, delinquentẽ namque hunc redarguere nullus præsumit, & in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro Reuerentia ordinis peccator honoratur. De Religiosis etiam dicit B. Augustinus ad Vincentium Donatistam, Simpliciter fateor Charitati vestræ, coram domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo seruire cœpi, quoniam facilè expertus sum peiores, sicut & meliores nõ posse inueniri, quàm qui in monasterijs defecerunt aut profecerunt. De mulierũ verò Malitia disseritur Ecclesiast. 25. Non est caput nequius super caput colubri, & non est ira super iram mulieris. Commorari leoni & Draconi plus placebit, quàm habitare cum muliere nequã. Et inter plura. quæ sequuntur & præcedebunt ibidem de muliere nequam concludit : Breuis est oĩs Malitia super Malitiã mulieris. Hinc Chrysost. super Matthæũ 19. Non expedit nubere. Quid aliud est mulier nisi Amicitiæ inimica, ineffugabilis pœna, necessarium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentũ, malum naturæ, bono colore depicta, ergo si dimittere illam peccatum est, cùm oportet tenere iam verò tormentum necessarium est, vt aut dimittentes adulteria faciamus, aut quotidianas pugnas habeamus. Tullius denique 2. Rethoricæ dicit : Viros ad vnũquodque Maleficium singulæ, in plures cupiditates impellũt mulieres, ad oĩa Maleficia cupiditas vna ducit. muliebrium. n. vitiorũ omnium fundamentum est Auaritia. Et Seneca in suis Tragœdijs : Aut amat aut odit mulier, nihil tertiũ dedisse est, flere fœminã est mendaciũ. Duo genera lachrymarum habentur in oculis fœminarũ, veri doloris vnũ, insidiarũ aliud, mulier cùm sola cogitat, mala cogitat.

De bonis autem mulieribus tanta laus est, vt etiam beatificasse viros leguntur, & saluasse gentes, terras & vrbes. Patet de Iudith, Debora & Hester. Hinc Apost. 1. Cor. 7. Si qua mulier habet virum, & hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. Ideò Eccles. 26. dicitur. Mulier bona, beatus vir, numerus enim annorũ duplex. Multa ibi narrat laudabilißima per totum ferè capitulum de excellentia bonarum. Et Prouer. vlt. de muliere forti, quæ omnia etiam in nouo Testamento in fœminis claruerunt, vt in virginibus, & alijs sanctis fœminis, quæ per fidem gentes, & Regna ab Idololatriæ cultu ad Christianam Religionẽ deduxerunt. Si quis inspicere velit Vinc. in spe. hist. lib. 26. cap. 9. de regno Vngariæ per Giliam Christianißimam. Et de regno Francorum per Clotildem virginem, & Clodoueo despõsatam, inspiciat & mira inueniet. Vnde quæcunque vituperationes leguntur, in Concupiscentiã carnis interpretari possunt, vt semper mulier pro carnis concupiscentia intelligatur. Iuxta illud : Inueni amariorem morte mulierẽ, & bona mulier subiecta carnis Concupiscentia. Sunt & alij, alias rationes aßignantes, cur in maiore multitudine reperiantur fœminæ superstitiosæ quam viri. Prima est, quia pronæ sunt ad credẽdum, & quia principaliter Dæmon quærit corrumpere fidem, ideò potiùs eas aggreditur. Vnde & Ecclesias. 19. Qui citò credit, leuis est corde, & minorabitur. Secũda causa est, quia à natura propter fluxibilitatẽ complexionis, facilioris sunt impressionis ad reuelationes capiendas, per impreßionem separatorum spirituum, qua complexione etiam cùm benè vtuntur multæ bonæ sunt, cùm malæ, peiores sunt.

Tertia causa, quia lubricam habent linguam, & ea quæ mala arte sciunt, eis comparibus fœminis vix celare possunt, seque occultè cùm vires non habeant, per Malefica vindicare quærunt faciliter, vnde Ecclesiast. vt suprà : Commorari Leoni & Draconi plus placebit, quàm habitare cum muliere nequam. Breuis omnis Malitia super Malitiam mulieris. Item potest & addi illa, cùm fluxibiles sunt, sicut & faciunt. Sunt & tertij, alias rationes aßignantes, quas Prædicatores cautè debent proponere, & dicere, quòd licet in veteri Testamento Scripturæ vt plurimùm mala loquantur de mulieribus, & hoc propter primam præuaricatricem mulierem, scilicet, Euam, & imitatrices eius, tamen & pòst in nouo Testamento, propter mutationem nominis vt Eua in Aue, ( vt ait Hier. ) Totum quod intulit malè Maledictio Euæ, totum abstulit Benedictio Mariæ. Vnde plurima & semper laudabilia sunt de ipsis prædicanda. Sed quia adhuc modernis temporibus hæc perfidia amplius in mulierib. quàm in viris inuenitur, vt ipsa Experiẽtia docet, curiosius causam inuestigando, vltra præmissa dicere possumus, quòd in omnibus viribus, tam animæ quàm corporis, cùm sint defectuosæ, non mirum, si plura Maleficia, in eos quos æmulantur fieri procurant. Quantum enim ad Intellectum, seu ad intelligendum Spiritualia, alterius videtur esse speciei à viris, cui Auctoritas & Ratio cum varijs Scripturæ exemplis alludit. Terentius ait : Mulieres fermè vt pueri leui sententia sunt. Et Lactãtius 3. institutionum : Nunquam aliquam mulierẽ philosophiam sciuisse, nisi Temestes. Et Prouerb. 11. quasi describens mulierem dicit : Est circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra & fatua. Ratio naturalis est, qia plus carnali vero existit, vt patet in multis carnalibus spurcitijs, qui ẽt defectus notatur in formatione primæ mulieris, cùm de costa curua formata fuit. id est, de costa pectoris, quæ est torta, & quasi contraria viro. Ex quo defectu ẽt procedit, quòd cùm sit animal imperfectum, semper decipit. Nam dicit Cato : Instruit insidias lachrymis dum decipit, &c. Et illud : Dum fœmina plorat, virum decipere laborat. Patet in vxore Samsonis, quæ multùm infestans eum, ad declarandum sibi Problema propositum sodalibus, ab eo expositũ eis reuelauit, & sic decepit. Patet in prima muliere, quod ex natura minorem habet fidem, cùm dixit Serpenti interroganti, quare nõ ederent de omni ligno Paradisi? Respondit, de omni, &c. ne fortè moriamur, in quo ostendit, se dubitare, & fidem non habere ad verba Dei, quæ omnia ẽt Ethymologia nominis demonstrat. Dicitur enim fœmina, fe, & minus, quia semper minorem habet & seruat fidem, & hoc ex natura, quò ad fidelitatem, licet ex Gratia simul, & natura, fides beatissima virgine nunquam defecerat, cùm tamen in omnibus viris defecisset tempore Paßionis Christi. Mala ergo mulier ex natura, cùm citius in Fide dubitat, etiam citius Fidem abnegat, quod est fundamentum in Maleficis. Quantum denique ad aliam Potentiam Animæ, scilicet, Voluntatem ex natura cùm odit aliquem, quem prius amauit, tunc æstuat per Iram & Impatientiam, & sicut maris æstus semper bullit & currit, sic talis ex tota Impatiens. Alludit huic rationi auctoritas diuersa. Ecclesia. 25. Non est Ira super Iram mulieris. Et Seneca Tragœd. 8. Nulla vis flammæ, tumidique venti tanta, nec teli metuenda torti, quãta cùm coniunx viduata tædis ardet & odit. Patet in muliere quæ falsè accusauit Ioseph, & incarcerare fecit, quia noluit sibi in scelus consentire Adulterij. Genes. 30. Et reuera, potißima causa deseruiens in augmentum Maleficarum, est dolorosum duellũ inter amatores, & non maritatas fœminas & viros, imò & inter ipsas fœminas ẽt sanctas, quid tunc de cæteris? Vides enim in Genesi, quanta fuit Impatientia & Inuidia Saræ ad Hagar, postquam concepit. Gen. 21. Quanta Rachel ad Lyam, propter filios quos nõ habebat Rachel. Gen. 30. Quanta Annæ ad Fenennã fœcundã, ipsa sterili existẽte. 1. Reg. 1. Quãta Mariæ ad Moysen. Num. 12. Vnde murmurauit & detraxit Moysi, propter quod & lepra fuit percussa. Quanta Marthæ ad Magdalenã, ipsa sedente, & Martha ministrante. Luc. 10. Vnde & Ecclesiastic. 37. Tracta cum muliere de his quæ æmulatur, quasi dicat, non est tractãdum cum ea, quia semper æmulatio, id est, Inuidia est in mala muliere. Et quæ inter se sic agitantur, quantò magis aduersus viros. Quare etiam, vt narrat Valerius Foroneus Rex Græcorũ, die qua mortuus est, dixit Leoncio fratri suo : Ad summam felicitatem nihil mihi deesset, si mihi semper vxor defuisset. Cui Leoncius : Et quomodo vxor obstat feliciati? Et ille : Mariti hoc omnes sciunt. Et Socrates Philosophus interrogatus, si ducẽda esset vxor respondit : Si nõ capies, solitudo arbitrans excipiet hîc generis interitus, hîc Hæres alienus. Sed si cœperis illam, perpetua solicitudo, conquæstus quærularum, Dotis exprobatio, affinium graue supercilium, garrula socrus lingua, successor alieni matrimonij, incertus liberorũ euentus, hæc dixit vt expertus. Nam vt ait Hier. contra Iouinianum. Hic Socrates duas habuit vxores, quas ingenti Patientia sustinens, non potuit tamen ab earum contumelijs, clamoribus, & vituperationibus liberari. Vnde quadam die ipsis quærulantibus contra eum, vt ipse domum egressus, vt earum molestias euitaret, & ante domum sederet, proiecerunt illæ mulieres super eum aquã immundam, super quo ipse non perturbatus, quia Philosophus ait : Sciebam, quòd post tonitrua pluuiæ sequerentur. Et de quodam legitur, cuius vxor submersa erat in fluuio, quod cùm quæreret cadauer eius ad educendũ de aqua, ibat per fluuium cõtra aquam, & interrogatus cãm, cùm res graues descendant infrà, & nõ suprà, quare quæreret contra aquã? Respõdit : Mulier ista in vita semper fuit contraria dictis & factis, siue mandatis meis, ideò quæro contrario modo, si fortè etiã mortua contrariam voluntatem vltra consuetum tenuisset. Et quædam, sicut ex primo defectu Intelligentiæ abnegationem Fidei facilius incurrunt : Ita ex secundo. s. inordinatis affectionibus & paßionibus, varias vindictas quærunt, excogitant, & infligunt, siue per Maleficia, siue alijs quibuscunque modis. Vnde non mirum, tantam multitudinem Maleficarum in hoc genere existere. Quanto insuper defectu memoratiua Potentia, cùm hoc sit in eis ex natura vitium, nolle regi, sed suos sequi impetus, sine quacunque Pietate ad hoc studet, & cuncta memoria disponit. Vnde Theophrastus Si totam domum ei commiseris seruiendum, & si aliquid tuo arbitrio reseruaueris etiam minimum, vel magnam fidem sibi adhiberi non putabit & iurgia concitet, nisi citò consulueris, parat venena, Auspices & Ariolos consulit, ecce Maleficia. Sed quale sit dominium mulierum, audi Tullium in Paradox. Nunquid ille liber est, cui mulier imperat, leges imponit, præscribit, iubet, vetat quod ei videtur, nec illi imperanti aliquid negare potest vel audet. Ego istum nõ modò seruum, sed nequißimum seruorum appellandũ puto, licet amplißima familia natus sit. Vnde & Seneca in persona furiosæ Medeæ : Quid amodò cessas, sequere felicem impetum, pars ista vltionis, qua gaudes, quota est, &c. vbi multa ponit, ostendens, quòd mulier non vult regi, sed suo impetu procedere etiam in damnum suum, sicut de multis legitur mulieribus, quæ vel amorem, vel dolorem, quia vindictas facere non potuerunt, seipsas occiderunt, sicut & de Laodice narrat Hieronymus super Danielem, quæ existens Vxor regis Antiochi Regis Syriæ, zelans, ne plus amaret Beronicem, quam etiam habebat vxorem, Beronicẽ & filiam eius ex dicto Antiocho prius fecit occidi, & pòst seipsam veneno occidit Vnde? quia non vult regi, sed suo impetu procedere. Ideò Chrysost. non immeritò dicit : O malũ omni malo peius, mulier mala, siue illa pauper sit, siue diues. Si. n. vxor diuitis sit, non cessat nocte & die virum & calidis stimulare sermonibus, blanda, nequiter & importuna violenter. Si verò pauperem virum habet, ipsum quoque ad Iracundiam & rixas incitare non desinit. Et si vidua sit, ipsa per semetipsam omnes despicit paßim, & ad omnem audaciam spiritu superbiæ inflammatur. Quæramus, inuenimus ferè omnia mundi regna propter mulieres fuisse euersa. Primum enim quod fuit regnum felix, scilicet Troiæ, propter raptum vnius fœminæ, scilicet Helenæ, destructum est, multis millibus Græcorũ occisis. Regnum Iudæorum multa mala & exterminia habuit, propter peßimam Iezabel, & filiã eius Athaliam, Reginam in regno Iudæ, quæ occidi fecerat filios filij, vt eo mortuo ipsa regnaret, sed vtraque occisa. Regnũ Romanorum multa mala sustinuit propter Cleopatrã Reginam Aegypti, peßimam mulierem. Et sic de alijs. Vnde & non mirum, si mundus iam patitur ob Malitiam mulierum. Demũ inspiciendo corporis ipsius carnalia desideria, vnde innumera nocumenta vitæ humanæ contingunt, vt meritò cũ Catone Vticen. dicere possumus : Si absque fœmina poßit esse mundus, conuersatio nostra non esset absque dijs, cùm reuera, si mulierum non essent nequitiæ, etiam tacẽdo de Maleficijs, adhuc innumeris periculis mundus remaneret exoneratus. Valerius ad Rufinum : Chimeram mulierẽ esse nescis. sed scire debes, quòd monstrum illud triforme insigni venustetur facie leonis olentis, maculetur ventre capræ, virulẽte cauda viperæ armetur. Vult dicere, quòd aspectus eius pulcher, tactus fœtidus, conuersatio mortifera. Audiamus & aliam proprietatem per vocem. Nam sicut est mendax in natura, sic & in loquela, nam pungit, & tamen delectat, vnde & earum vox cantui Syrenarum aßimilatur, quæ dulci Melodia transeuntes attrahunt, & tamen occidunt. Occidunt quidem, quia ex marsupio euacuant, vires auferunt, & Deum perdere cogunt. Iterum Valerius ad Rufinum : Hæc loquens, placet delectatio & pungit delictum, flos Veneris Rosa est, quia sub eius purpura multi latitant aculei. Prouerb. 5. Nitidius oleo guttur eius, id est, locutio, nouißima eius amara quasi absynthium. Audiamus & alia, in eius incessu, statu, habitu, ibi est vanitas vanitatum. Non est homo in mundo, qui tantum studeat placere Deo benigno, quantum mulier etiam mediocris, suis vanitatibus studet hominibus placere. De quo exemplũ in vita Pelagiæ, quando dedita mundo discurrebat per Antiochiam, ornata nimis, quam Sanctus pater Nomius nomine videns, flere cœpit, & dixit socijs, quòd toto tempore vitæ suæ tantam diligentiam nunquam adhibuerat Deo placere, &c. quæ demùm orationibus eius conuersa est. Hæc est, de qua Eccl. 7. & de qua iam Ecclesia lamentatur, propter ingentẽ multitudinem Maleficarum. Inueni amariorem morte mulierem, quæ laqueus est venatorum, sagena cor eius, vincula sunt manus eius, qui placet Deo, fugiet illam, qui autem peccator est, capietur ab ea, Amarior est morte, id est, Diabolo. Apoca. 6. Nomen illi mors, Nam licet Diabolus duxit Euam ad peccandum, Eua tamen seduxit Adam. Et sicut peccatum Euæ nõ induxisset nobis mortem animæ & corporis, nisi subsequuta fuisset culpa in Adam, ad quam induxit Eua, & nõ Diabolus, ideò amarior morte. Iterum amarior morte, quia hæc naturalis, & interimit tãtùm corpus, sed peccatum à muliere inchoatum occidit animam, priuando gratiam, & corpus similiter in pœnam peccati. Iterum amarior morte, quia mors corporalis est inimicus manifestus & terribilis, sed mulier inimicus blandus & occultus. Et ideò amarior & periculosior laqueus, iam nõ dicitur venatorum, sed Dæmonũ, quia eas iã capiuntur homines, non solùm per carnalia desideria vidẽdo, audiendo, cùm earũ facies sit vẽtus vrens, & vox serpentis sibulus iuxta Bern. Verum etiã innumero malefaciẽdo homines, & iumenta. Sagena dicitur cor eius, id est, inscrutabilis Malitia, quæ in cordibus earum regnat. Et manus sunt vincula ad detinendum, vbi Malum ad malefaciẽdum creaturam apponunt, tunc Diabolo cooperante, hoc efficiunt quod prætendunt. Concludamus. Omnia per carnalẽ Concupiscẽtiam, quæ quia in eis est insatiabilis. Prouer. pen. Tria sunt insatiabilia, &c. & quartum quod nunquam dicit, sufficit, scilicet, os vuluæ. Vnde & cum Dæmonibus causa explendæ libidinis se agitant. Plura hæc deduci possent. sed intelligentibus satis apparet, non mirum, quòd plures reperiuntur infectæ Hæresi Maleficorum mulieres quàm viri. Vnde & consequenter Hæresis dicenda est nõ Maleficorum, sed Maleficarum, vt à potiori fiat denominatio. Et benedictus Altißimus, qui virilem speciem à tanto flagitio vsque in præsens sic præseruat, in quo vtique cùm pro nobis nasci, & pati voluit, ideò & ipsum priuilegiauit.

CVIVSMODI MVLIERES AMplius inueniuntur superstitiosæ & Maleficæ.

QVò ad secundum, cuiusmodi mulieres præ cæteris inueniuntur superstitiosæ, & Maleficijs infectæ, dicendum, quod ex præcedenti quæstione patuit, quod quia tria generalia vitia, scilicet, Infidelitas, Ambitio & Luxuria, præcipuè in malis mulieribus, regnare videntur : Ideò illæ præ cæteris Maleficis intendunt, quæ præ cæteris illis vitijs deditæ sunt. Iterum, quia inter illa tria vltimum amplius prædominatur, ideò quia insatiabile, &c. ideò, & illæ inter ambitiosas amplius infectæ sunt, quæ pro explendis suis prauis Concupiscentijs amplius inardescũt, vt sunt Adulteræ, Fornicariæ, & Magnatorum concubinæ, & hoc ex septemplici Maleficio, vt in bulla tangitur, Venereum actum & conceptus in vtero varijs inficiendo Maleficis. Primò mentes hominum ad inordinatum amorẽ, &c. immutando. Secundò, Vim Generatiuam impediendo. Tertiò, membra illi actui accommoda auferendo. Quartò, homines præstigiosa arte in bestiales formas mutando. Quintò, Vim Generatiuam, quò ad fœmellas, destruẽdo. Sextò, aborsum procurando. Septimò, infantes Dæmonibus offerendo, absque alijs animalibus & terræ frugibus, quibus varia nocumenta inferunt, de quibus in sequentibus tractabitur, sed ad præsens, de nocumẽtis hominum demus rationes. Et prima conclusio, super eos quos maleficiunt ad Amorem vel Odium inordinatum, & pòst, eadem materia pro maiori intelligẽtia sub difficultate est discutiẽda. Conclusio autem hæc est. Nam sanctus Thomas in 4. dist. 34. de impedimento Maleficiali pertractans, sicut ostẽdit, quare permittitur Diabolo à Deo maior potestas Maleficij per actus Venereos hominis, quàm super alios, rationes aßignando, Ita dicere à simili oportet, quòd hæ mulieres amplius infestantur, quæ his actibus amplius deseruiunt. Dicit enim, quòd quia corruptio peccati prima, per quam homo factus est seruus Diaboli, in nos per actum generantem deuenit. Ideò Maleficij potestas permittitur Diabolo à Deo in actu magis quàm in alijs, sicut etiam in Serpentibus magis ostenditur Virtus Maleficorum, vt dicitur, quàm in alijs animalibus, quia per serpentem Diabolus, tanquam per suum instrumentum, mulierem tentauit. Vnde etiam, vt posteà subdit, licet matrimonium sit opus Dei, tanquam ab eo institutum, adhuc per opera Diaboli interdum destruitur. Non quidem per violentiam, quia censeretur sic fortior Deo, sed ex Diuina Permißione, procurando impedimentum actus coniugalis, vel temporale, vel perpetuum. Ex quibus hoc, quod Experientia docet, dicamus, quòd propter huiusmodi spurcitias explendas, tam erga se, quàm & seculi potentes, cuiuscunque etiam status & conditionis, innumera Maleficia pertractant, eorum animos ad amorem hæreum vel Philocaptionem adeò immutando, vt nulla confusione aut persuasione ab eis desistere valeant. Ex quibus etiam & exterminium fidei, seu periculum intollerabile quotidiè imminet, quod eorum animos immutare taliter sciunt, quòd eis nullum nocumẽtum siue per se, siue ab alijs fieri permittant, sicque quotidiè crescunt. Et vtinã Experientia nos minimè edocuisset, imò & odia talia etiam in Sacramento Matrimonij coniunctis suscitata per Maleficia, & similiter per infrigidationes Generatiuæ Potẽtiæ, vt nec redditionem, nec exactionem debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant. Sed quia Amor, & Odium in Anima existunt, quam etiam Dæmon intrare nequit, ne alicui hæc quasi incredibilia videantur, sub quæstione sunt discutiẽda, cùm etiam opposita, iuxta se posita, magis elucescunt.

AN MALEFICI MENTES HOMInum ad amorem, vel odium valeant immutare,
QVÆSTIO SEPTIMA.

QVæritur, an Dæmones per ipsas Maleficas mentes hominum ad Amorem, vel Odium inordinatum immutare & incitare valeant? Et arguitur quòd non, secundum præmissa. Tria sunt in homine, Voluntas, Intellectus, & Corpus. Primum Deus sicut habet per se regere, quia cor Regis in manu Domini, ita secundum per Angelum illustrare, & ipsum Corpus per influxus cœlestium corporum dirigere. Prætereà intra corpora Dæmones non possunt esse illa immutando, ergo minus infra animam eius Potentijs Odium vel Amorem immittendo. Patet consequentia, quia ex natura maiorem habet potestatem supra corporalia, quàm supra spiritualia, & quidem, quòd non possunt immutare, suprà patuit in plerisque locis, quia nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt, nisi adminiculo alicuius alterius agentis, sicut etiam quilibet alius Artifex est etiam ad idem. c. 26. q. 5. epist. in fine. Qui credit aliquam creaturam posse transmutari in melius, vel in deterius, nisi ab ipso omnium Creatore, infideli & pagano deterior est. Prætereà, omne agens ex proposito cognoscit suum effectum. Si igitur Diabolus posset mẽtes hominum immutare ad Odium, vel Amorem posset internas cogitationes Animæ videre, quod est contra illud, quod in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicitur : Diabolus internas cogitationes non potest videre. Et iterum ibidem : Non omnes cogitationes nostræ malæ à Diabolo excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrij motu emergunt. Prætereà, Amor & Odium sunt circa Voluntatem, quæ radicatur in Anima, ergo non possunt causari à Diabolo quacunque arte. Tenet consequẽtia, quia illabi animæ, ( vt dicit August. ) illi soli est poßibile, qui eam creauit. Prætereà, si dicatur, quòd potest mouere sensitiuas interiores, & sic consequenter Voluntatem, non valet, quia Vis Sensitiua est dignior, quàm vis Nutritiua. Sed Diabolus non potest formare actum Virtutis Nutritiuæ, vt formet carnem aut os, ergo etiam non potest causare aliquem actum interiorum virium Animæ. Sed contrà. Diabolus non solùm visibiliter, sed etiam inuisibiliter homines tentare dicitur. Hoc autem falsum esset, nisi interius circa animam & eius potentiam aliquid causare posset. Prætereà Damascenus in suis sententijs : Omnis Malitia, & omnis Immunditia à Diabolo excogitata sunt. Et Dionys. 4. cap. de diui. no. Multitudo Dæmonum, causa omnium malorum, & sibi de alijs. Responsio. Hìc primò danda est Distinctio de causa, & secundò, qualiter interiores potentias Animæ immutare dicuntur Sensitiuæ interiores, & sic tertiò concludetur propositum. Quò ad primum, considerandum est, quòd causa alicuius potest aliquid dici dupliciter. Vno modo directè, Alio modo indirectè. Indirectè quidem, sicut cùm aliquid agens, causat aliquam dispositionem ad aliquem effectum, dicitur esse occasionaliter, & indirectè causa illius effectus, sicut si dicatur, quòd ille qui secat ligna, est occasio combustionis ipsorũ, & hoc modo dicere possumus, quòd Diabolus est causa omniũ peccatorum nostrorum, quia ipse instigauit primum hominem ad peccandum, ex cuius peccato consequuta est in toto genere humano quædam pronitas ad omnia peccata. Et sic intelligenda sunt verba Damasceni & Dionysij. Directè autem dicitur aliquid esse causa alicuius, inquantum operatur directè ad illud : & hoc modo Diabolus non est causa omnis peccati. Non enim omnia peccata committuntur Diabolo instigante, sed quædã ex libertate arbitrij, & carnis corruptione. Quia vt Origines dicit : Etiamsi Diabolus non esset, homines haberent appetitum cibi, & Venereorum & huiusmodi, circa quæ inordinationes multæ contingunt, nisi per rationem talis appetitus refrenetur. Refrenare autem in ordine huiusmodi appetitum, subiacet libero arbitrio, super quod etiam Diabolus minus habet potestatem. Sed quia per hanc distinctionem non possumus discernere, qualiter interdum Amor hæreos, seu Philocaptio procurari potest. Et vlterius aduertendum, quòd Diabolus, licet non poßit esse causa illius inordinati amoris directè, cogendo hominis Voluntatem, potest tamen esse per modum persuadentis. Et hoc iterum dupliciter, scilicet, visibiliter & inuisibiliter. Visibiliter, sicut cùm in alia specie hominis sensibiliter etiam apparet ipsis Maleficis, & eis sensibiliter loquitur, & persuadet peccatum, sicut tentauit primos parentes in Paradiso, in specie serpentis, Christum in deserto, in aliqua specie ei visibiliter apparens. Et quia non est putandum, quòd solùm sic persuadeat hominem, quia sequeretur, quòd nulla alia peccata fierent ex instructione Diaboli, nisi quæ Diabolus visibiliter apparens persuaderet. Ideò dicendum est, quòd etiam inuisibiliter instigat hominem ad peccandum, quod quidem fit dupliciter, per modum Persuasionis, & per modum Dispositionis. Per modum Persuasionis, sicut cùm proponitur aliquid Virtuti cognitiuæ, vt Bonum : Et hoc potest fieri tripliciter, quia vel proponitur, quantum ad Intellectum, vel quantum ad sensum interiorem, vel exteriorem. Quãtum ad Intellectum quidem, quia Intellectus humanus potest adiuuari ab Angelico intellectu bono, vel aliquid cognoscendum per modum illuminationis cuiusdam, vt Dionysius dicit. Ratio, quia sicut intelligere, secundum Philosophum, est quiddam pati. Ideò potest imprimere in Intellectum aliquam speciem, vnde Actus intelligendi elicetur. Etsi dicatur, quod Diabolus etiam hoc facere posset sua virtute naturali, quæ non est diminuta, vt patet ex præcedente. Dicendum, quòd non potest per modum illuminationis, sed per modum persuasionis. Ratio, quia Intellectus hominis est istius conditionis, quòd quantò magis illuminatur, tantò magis cognoscit verum, tantò magis potest sibi cauere à deceptione. Et quia hanc deceptionem Diabolus finaliter intendit, Ideò quæcunque eius Persuasio non potest dici illuminatio, licet poßit dici reuelatio, in quãtum per impreßionem, quantum in vires sensitiuas interiores aut exteriores, vbi visibiliter persuaderet, aliqid imprimeret, vnde Intellectualis Cognitio persuaderetur ad aliquem actum exercendũ, quod qualiter fieri potest, videlicet, vt in vires interiores aliquid imprimere poßit. ADVERTENDVM est, quod quia corporalis natura nata est naturaliter, moueri localiter à spirituali. Patet hoc in corporibus nostris, quæ ab animabus mouentur, similiter in corporibus cœlestibus. Non est autem apta nata formari ab ea immediatè, & loquimur præcipuè de formis in manendo, non ab informando, vnde oportet, quòd concurrat aliquod corporale agẽs, vt probatur in 7. Metaph. Materia corporalis naturaliter obedit bono vel malo Angelo ad motum localem, quo stante, quia Dæmones super motũ localem semina colligere possunt, & coniungere, seu adhibere aliquibus effectibus mirabiliter faciẽdis, vt de Magis Pharaonis cõtigerit, vbi produxerunt serpentes, & vera animalia vbi debita actiua debitis paßiuis coniungebant. Ideò quæcunque ex motu locali materiæ corporali accidere possunt, nihil prohibet per Dæmones fieri, nisi diuinitus impediãtur. Quo igitur statuto, si volumus intelligere, quomodo potest Fantasiã hominis, & interiores potentias sensitiuas incitare ad apparitiones, & ìmpetuosos actus per motum localem, notandum, quòd sicut Philosophus in libro de somno & vigilia, aßignat causam apparitionis somniorum per motum localem, ex eo, quòd cùm animal dormit, descendente plurimo sanguine ad principium sensitiuum, simul descendunt motus siue impreßiones, relictæ ex sensibilium motionibus præteritis, & quæ conseruatæ fuerunt in spiritibus, siue virtutibus sensibilibus interioribus, quæ sunt Fantasia seu Imaginatio, quæ idem sunt secũdum sanctum Thomam, vt patebit. Est enim Fantasia seu Imaginatio, quasi thesaurus quidam formarum per sensus acceptarum. Vnde contingit, quòd ita mouent principium apprehensiuum, id est, Potentiam conseruatoriam specierum, quòd apparent in Fantasijs ita recenter, ac si tunc principium sensitiuum à rebus ipsis exteriorib. recenter immutaretur. Verum est, quòd non omnes hæc intelligunt, sed si quis se occupare vellet, considerare haberet numerum & officium sensuum interiorum, qui secundum Auicennam in libr. de anima, licet dicat esse quinque, scilicet, sensum communem, Fantasiam, imaginatiuam, extimatiuam, memoriam : Tamen secundum beatum Thomam in prima parte q. 79. dicit esse quatuor tantùm, eò quòd potentiam Imaginatiuã, & Fantasiam ponit vnam timetur prolixitas, ideò omittitur declaratio, eò quia in plerisque locis de his pertractatur, tantummodo hoc, quod dictum est, Fantasiam esse thesaurum formarum, & alicui videretur memoratiuam esse huiusmodi, distingue, quia Fantasia est Thesaurus, seu Conseruatorium formarum, per sensum acceptarũ, Memoria aũt thesaurus intensionum, quæ per sensum non accipiuntur. Quis enim videns lupum fugit, non propter indecẽtiam coloris, aut figuræ, quæ sunt formæ receptæ à sensibus exterioribus, & repositæ in Fantasias, sed fugit, quia inimicus naturæ, & hoc habet per quandam Intentionem, & Apprehensionem existimatiuæ, quæ apprehendit vt nociuum, & canem vt amicũ. Sed conseruatorium illarum Intentionum est Memoria, quia recipere & retinere in corporalibus, reducũtur ad diuersa principia, nam humida benè recipiunt, & malè retinent, è contrario autem est de siccis. Ad propositum, hoc quod contingit in dormientibus de apparitionibus somniorum ex spirituum, id est, specierũ in Conseruatorijs repositarum, & hoc ex naturali motu locali, propter commotionẽ sanguinis & humorũ, ad principia illa, id est, ad Virtutes sensitiuas interiores, & dicimus motu locali intrinseco in capite, et in cellulis capitis, hoc etiam potest accidere ex consimili motu locali, per Dæmones procreato. Et non tantùm in dormientibus, sed & vigilantibus, in quibus Dæmones possunt admouere & commouere interiores spiritus & humores, vt species conseruatæ in Conseruatorijs educantur de thesauris ad principia sensitiua, id est, ad Virtutes illas Imaginatiuam & Fantasticam, vt res aliquas habeat talis imaginariè, & talis dicetur interior tentatio. Et non mirum, quod Dæmon hoc poßit sua naturali virtute, cùm quilibet homo per se vigilans, & vsum rationis habens, vel voluntariam commotionem specierum conseruatarum educere põt de suis thesauris, s. cõseruatorijs huiusmodi species vt res aliquas ad suum placitũ imaginetur, quo stante, vt iam clarè intelligitur materiæ de amore hæreos. Nã quia Dæmones, vt dictum est, commouere possunt huiusmodi species, &c. faciunt ista dupliciter : Aliquãdo absque ligamine vsus rationis, vt de tentatione dictum est, & per exemplum de voluntaria adhæsione, quæ interdum fit, aliquando autem quòd totaliter vsus rationis ligetur, & hoc etiam possumus exemplificare per naturales quosdã defectus, vt in freneticis & ebrijs, ergo non mirum, quòd Dæmones sic ligare possunt, Deo permittente, vsum rationis. Et tales dicuntur Arreptitij, & inde arreptitius, ab arripio, pis, quia arreptum à Dæmone, & hoc dupliciter, vel absque Malefica & Maleficio, vel cum ea absque Maleficio, quia vt Philosophus in præfato libro dicit, quòd aliquis in paßione existens, à modica similitudine mouetur, sicut amans ex modica similitudine amati, & sic odium habenti, ideò Dæmones, quì per actus hominum experiuntur, quibus paßionibus magis subducuntur, illos ad huiusmodi Amorem vel Odium inordinatum instigat, eò fortius in eorum imaginationem & efficacius imprimendo hoc quod contenditur, quantò etiam id facilius possunt. Facilius autem possunt, quantò etiam amans facilius speciem reseruatam ad principium sensitiuum, id est, imaginationẽ educit, & in eius cogitatione delectabilius moratur. Cum Maleficio verò, quando talia per Maleficas, & ad Maleficarum instantiam, propter pactum initum cum eis procurat, de quibus enumerare præ multitudine tam in spiritualibus, quàm in secularibus non est poßibile. Quot enim Adulteri pulcherrimas vxores dimittentes in fœdißimas alias inardescunt? Nouimus vetulam, tres succeßiuè Abbates, vt publica omnium fratrum fama in illo monasterio etiam in hodiernum diem refert, non solùm diem in his maleficiasse, sed & interemisse, quartum iam simili modo dementasse, quod & ipsa publica voce fatetur, nec veretur dicere, feci & facio, nec desistere à meo Amore poterunt, quia tantum de meis stercoribus comederunt, quantitatẽ per extensum brachium demõstrando. Fateor autem, quia nobis non aderat vlciscendi & inquirendi super eam Facultas, ideò adhuc superest. Et quia dictum fuit in principio distinctionis, quòd inuisibiliter instigat Diabolus hominem ad peccandum, non solùm per modum Persuasionis, vt dictum est, imò etiam per modum Dispositionis, licet nõ deseruit ad propositum, tamen sic declaratur. Per consimilem enim admonitionem spirituũ & humorum facit aliquos magis dispositos ad irascendũ, vel concupiscendum, vel ad aliud huius. Manifestũ est enim, quòd corpore aliqualiter disposito, est homo magis pronus ad Concupiscentiam & Iram, & huiusmodi paßiones, quibus insurgentibus, homo disponitur ad consensum. Sed quia præcedentia difficile est prædicari, Ideò faciliori modo pro populo eruditißimè sunt declaranda, & quibus remedijs poßint tales Maleficiati liberari, tractatur in tertia parte.

MODVS PROPONENDI PRAEMISsa de Amore hæreos in sermonibus ad populum.

PRædicator de suprà dictis sic mouet quæstionem. An Catholicum sit asserere, quòd Maleficæ valeant ad Amorem alienarum fœminarum inordinatum mentes hominum immutare, & eorum corda sic succendere, vt nulla confeßione, plagis, verbis, aut factis, ad desistendum valeant. Cogi & similiter ad Odium inter matrimonialiter coniunctos incitare, vt nec redditionis, nec exactionis debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant, quinimò, interdum eos oportet currere ad amasias, in tempestiuæ noctis silentio, per multa terrarum spacia. SVPER QVÆ si voluerit, argumenta aliqua ex præcedenti quæstione sumat, si non dicat tantummodò, quòd quæstiones istæ patiuntur difficultates propter Amorem & Odium, qui cùm fundantur in voluntate, quæ in suo actu semper libera est, nec cogi potest per aliquam creaturam, nisi à Deo qui eam regere potest, vnde nec Dæmon vel Malefica eius virtute ad Amorem vel Odium voluntatem cogere videtur. Item, quia Voluntas sicut & Intellectus subiectiuè existũt in Anima, & illabi animæ illi soli est poßibile qui eam creauit, ideò difficultatem patitur quæstio, quò ad Veritates enucleandas in suis partibus. His tamen non obstantibus, dicendum est primò super philocaptionem & odium, secundò super Maleficum Generatiuæ potentiæ. De primo, quòd licet in Intellectum & Voluntatem hominis immediatè Dæmon nequeat operari, tamen secundum omnes Doctores Theologos in 2. senten. de Virtute Dæmonis, in operando in corpus, & in potentias corporis, siue corpori alligatas, siue sint sensus interiores, siue exteriores, permittente Deo agere valent. Hoc probatur auctoritate & ratione, ex præcedenti quæstione, si placet inuenit, si non dicat auctoritatem, & rationem. Iob. 2. Dæmoni dixit Deus : Ecce in manu tua, id est, potestate est Iob, & hoc erat quò ad corpus, quod patet, quia in animam noluit dare, vnde dicit, veruntamen animam eius serua, id est, illæsam serua. Ratio. quia enim dedit ei corpus, dedit etiam super omnes potentias corpori alligatas, vt sunt quinque exteriores, & quatuor interiores. s. sensus cõmunis, Fantasia siue Imaginatiua, æstimatiua, & Memoratiua. Si nõ potest aliter declarari, detur de porcis & ouibus exemplum, vbi porci per Memoratiuam redire sciunt, & oues lupum & canem discernunt ex naturali Imaginatione, vnũ tanquam inimicum, alterum tanquam amicum suæ naturæ. Consequenter, cùm omnis nostra cognitio Intellectiua ortum habet à sensu, cùm intelligentem iuxta philosophum in 2. de Anima, necesse sit fantasmata speculari. Ideò sicut Dæmon potest interiorẽ Fantasiam immutare, sic etiam Intellectum obtenebrare. Et hoc quìdẽ non erit immediatè agere in animam, sed mediantibus fantasmatibus. Item, quia nihil amatur nisi cognitum, dentur exempla ad placitum de Auro, quod amat auarus, quia intelligit eius Virtutem &c. Ideò obtenebrato Intellectu, obtenebratur & sua Volũtas in suis affectionibus. Hoc autem potest facere Dæmon & absque Malefica & cum Malefica, imò & accidere possunt ex sola incautela oculorum, & de singulis trademus exempla. Nam vt Iac. 1. dicitur : Vnusquisque tentatur à Concupiscentia sua abstractus & illectus. Deinde Concupiscentia cùm conceperit, parit Peccatum, Peccatũ verò cùm consummatum fuerit, generat mortem. Sic Sychem, cùm vidisset Dinam exeuntem ad videndum mulieres regionis, adamauit eam, & rapuit, & dormiuit cum illa, & conglutinata est anima eius cum ea. Genesis 34. & secundum glo. Infirmæ animæ sic accidit, quando postpositis proprijs, vt Dina, aliena negocia curat, seducitur cõsuetudine, & fit vna vnitate sensus cum illicitis. De secundo, quod etiam absque Maleficis oriatur interdum & tentatione Dæmonum principaliter sic declaratur. Nã Amnon sororem suam Thamar speciosißimam adamauit, & deperierat in eã valdè, ita vt propter eius amorẽ ægrotaret, 2. Reg. 13. Nam in tantũ facinus stupri quis prosiliret, nisi in toto corruptus, & à Diabolo grauiter tentatus. Vnde glossa ibidẽ : Hoc monet nos, & ideò Deus permisit, vt semper cautè agamus, ne vitia in nobis dominentur, & princeps peccauit, qui falsam pacem periclitãtibus spondet, nos paratos inueniens improuisè trucidet. De hoc secundo genere Amoris refertus est liber sanctorum Patrum, qui fert, quòd licet omnem tentationem carnalis Concupiscentiæ sibi subtraxissent, tamen vltra quàm credi potest, tentabantur aliquoties Amore mulierum. Vnde & 2. Corinth. 12. Apostolus dicit : Datus est mihi stimulus carnis meæ, Angelus Satanæ, qui me colaphizet, vbi glossa : Tentando per libidinem datus est mihi. Tentatio autem cui non consentitur non est peccatum, sed materia exercendi Virtutẽ, & hoc intelligitur de tentatione quæ ab hoste, nõ à carne, quæ semper est ad minus peccatum veniale, etiamsi ei non consentiatur. Poterit Prædicator aliqua exẽpla deducere si placuerit. De tertio, quòd Amor hæreos proueniat ex Maleficijs Dæmonum discussum est suprà, & de hac loquimur tentatione. Et si quis diceret, quomodo posset discerni, quòd non ex Diabolo, sed solùm ex Maleficio talis Amor inordinatus procedit? Dicendũ, quòd ex multis. Primò, si taliter tentatus pulchram & honestam habeat vxorẽ, & oppositum constat de altera &c. Secundò, si iudicium rationis omninò ligatur, quòd nullis plagis, seu verbis, aut factis, aut etiam confusionibus ad desistendum ab ea induci valeat. Et tertiò, potißimè quando se continere nõ potest, quin interdum inopinatè se etiam per longum spacium, non obstante asperitate itineris, prout ex talium confeßione quisque sentire potest, se transferre habeant, siue de die, siue de nocte. Nã sicut dicit Chrysost. super Matthæũ. 20. de asina quam Christus equitauit, quòd cùm Dæmon Voluntatem hominis peccato poßidet, quasi ad libitum trahit quo placet, exemplum dans de nauis in mari perdito gubernaculo, quæ ad libitum venti proijcitur, & sicut qui equo potenter insidet, & rex tyranni habens posseßionem. Quartò, discernitur in eo, quod inopinatè & subitò vehuntur & immutantur interdum, vt nihil eis obstare poßit. Elicitur etiam ex ipsius personæ infamia, & antequã ad vlteriorem quæstionem de Maleficijs circa potentiam Generatiuam procedamus, quæ etiam annexa est, primò soluenda sunt argumenta.

SEQVVNTVR SOLVTIONES ARgumentorum.

AD argumenta autem respondendo. Ad primũ, quòd Voluntas hominis regatur à Deo sicut Intellectus ab Angelo bono, patet solutio. Intellectus enim sicut tãtummodò instruatur ab Angelo bono ad cognitionẽ Veri, vnde sequitur Amor boni, quia verò & ens conuertitur, ita etiam intellectus potest à malo obtenebrari in cognitionẽ veri apparentis, & hoc per confusionem specierũ principijs sensitiuis. i. virtutibus & potentijs sensitiuis interioribus representatis, vnde sequitur Amor inordinatus apparentis boni : puta corporalis Delectationis, quam etiam tales quærunt. Ad secundum argumentum, quòd intra corpora non possunt esse illa immutando, partim est verum, & partim non, & hoc quò ad triplicem immutationem. Non enim possunt illa immutare, quantum ad eductionem alicuius formæ, siue substantialis siue accidentalis, quæ etiam potiùs dicẽda est productio, quàm immutatio, sine adminiculo alicuius alterius agentis, aut etiam sine diuina permißione. Si autem loquamur de immutatione qualificatiua, vt de sanitate & infirmitate, sicut ex præcedentibus patet, possunt varias infirmitates etiam vsque ad ligamen rationis immittere, & sic Odium & Amorem inordinatum procurare. Potest etiã addi tertia immutatio, quæ fit, quando Angelus bonus vel malus illabitur corpori, sicut dicimus, quòd Deus tãtummodò illabitur animæ, id est, essentiæ animæ. Sed vbi dicimus, quod Angelus illabitur corpori, præcipuè malus, vt in obseßis, ibi non illabitur infra terminos essentiæ corporis, qia sic ille solũmodò qui dat esse. s. Deus Creator illabi potest, & continetur, tanquam qui habet intrinsecam operationẽ animæ. Dicitur tamen illabi corpori, quando aliquid operatur circa corpus, quia ibi est vbi operatur, vt dicit Damascenus, & tunc operatur infra terminos corporalis quãtitatis : & infra terminos essentiæ corporis. Vnde elicitur, quòd corpus habet terminos duplicis Rationis, quãtitatis & essentiæ. Et est distinctio, sicut inter suppositum & naturam. Vnde sicut corpori illabi possunt, ita & Potentijs affixis organis corporalibus, & per consequens, possunt impreßiones facere in potentias, vnde per accidens talis operatio & impreßio resultat in Intellectum, cùm eius obiectum sit Fantasma, sicut color, visus, vt dicitur in 3. de Anima, & consequenter per accidens vsque ad Voluntatem, quia Voluntas suum obiectum recidit ab Intellectu sua ratione boni, secundum quòd intellectus apprehendit aliquid, in ratione boni viri & apparentis. Ad tertium argumentum, Cognoscere Cogitationes cordis, est dupliciter, vel in suo effectu, vel vt sunt in Intellectu. Primo modo, non solùm Angelus, licet etiam homo cognoscere potest, licet Angelus subtilius, vt patebit. Nam interdũ Cogitatio cognoscitur, non solùm per actum exteriorem, sed etiam per immutationem vultus, & etiam Medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt. Vnde Augusti. in lib. de Diuinatione Dæmonum dicit, quòd aliquando hominum dispositiones non solùm voce prolatas, sed etiã cogitatione conceptas, signa quædam ex animo exprimuntur, in corpore tota facilitate perdiscunt, quamuis in libr. retractationum hoc dicat non esse asserendum, quomodo hoc fiat, existimo quod retractat. Si quis diceret, eum sensisse, quòd cogitationes Dæmon cognosceret in Intellectu. Alio modo possunt cognosci cogitationes, prout sunt in Intellectu, & affectiones, prout sunt voluntate, & sic solus Deus cogitationes cordium & affectiones Voluntatum cognoscere potest. Cuius ratio est : quia voluntas creaturæ rationalis soli Deo subiacet, & ipse in eam solus operari potest, qui est principale eius obiectum, & vltimus finis, & ideò ea quæ in Voluntate sunt, vel ex Voluntate sola dependent, soli Deo sunt nota. Manifestum est autem, quòd ex sola Voluntate dependent, quòd actu aliquis aliqua consideret, quia cũ aliquis habet habitum Scientiæ, vel species intelligibiles in eo existentes, vtitur eis cum vult. Probatur etiam ex his quæ dicta sunt, quia Angelus nõ potest illabi animæ, ergo non potest per naturam videre ea quæ sunt in Anima, & quandiu sunt in intimo animæ. Vnde quando arguitur. Dæmon non potest videre cogitationes cordium, ergo non potest corda seu mentes hominum ad Amorem vel Odiũ incitare. Dicitur, quòd sicut cognoscit, scilicet per effectus, & subtiliori modo quàm homo, ita etiam subtiliori modo potest immutare ad Odium vel Amorem commouendo fantasmata, & Intellectum obtenebrando. Est etiam aliquid timorosis Conscientijs, & virtuosis pro eorum consolatione aduertendũ : quòd immutatio sensibilis exterior, & corporalis quæ concomitatur cogitationes hominis, quandoque est ita exilis & indeterminatè, quòd Diabolus per eam in certam cognitionẽ cogitationis venire non potest, præsertim quãdo studijs aut bonis operibus vacant interpellatim, & tales tunc in somnis plus vexat, Experientia hoc docet. Quandoque est ita fortis & determinata, quòd per illam potest cognoscere cogitationem quantum ad speciem, vt quod cogitat de Inuidia, vel de Luxuria. Sed an per eam poßit certitudinaliter cognoscere, quantum ad omnes circunstantias, vt videlicet super talem vel talem, sub dubio dimittamus, sicut & reperimus, nisi quod verum est, quòd tales circunstãtias, ex actibus postmodum cognoscere potest. Ad quartum, quia licet illabi animæ tantùm conueniat Deo, tamen illabi corpori, & per consequens potentijs affixis corpori modo supratacto hæc potest conuenire Angelo siue bono siue malo, vnde Amor & Odium in tali homine causari possunt. Ad illud, quod Virtus Sensitiua sit dignior quàm Nutritiua, quæ tamen non potest immutari ab eo, dicendum, quòd imò super Vim Nutritiuam etiam posset ita, vt aliquid citius vel tardius dirigitur in os vel in carnẽ, sed ad illud non cooperatur, sicut ad impediendum vel agitandum vires sensitiuas interiores vel exteriores, & hoc propter suum lucrum, quòd ex sensuum deceptione & Intellectus illusione plurimùm procurat.

AN GENERATIVAM POTENTIAM, seu actum Venereum Malefici impedire possunt, quòd Maleficium in bulla continetur,
QVÆSTIO OCTAVA.

SEcundò, eadem Veritas, scilicet, quod Adulteræ, fornicariæ, &c. amplius existunt malefici, ostenditur per impedimẽtum maleficiale, super actum Generatiuæ Potẽtiæ, & vt Veritas magis elucescat, arguitur primò, quòd non sit poßibile, quia si tale Maleficium esset poßibile, posset etiam maritatis cõtingere, quod si conceditur, tunc Matrimonium vt opus Dei, & Maleficiũ opus Diaboli, fortius erit opus Diaboli opere Dei. Si verò conceditur, quòd tantummodò Fornicarijs & non maritatis, tunc redibit opinio, quòd Maleficium nihil sit in re, sed tantùm in opinione hominum, cuius oppositum in prima quæstione tactum est : aut dabitur ratio, cur istis & nõ illis contingere possunt, & cùm non videtur subesse alia ratio, nisi quia opus Dei matrimonium existit. Et illa ratio secundum Theologos nõ concludit, vt patet in 4. dist. 24. de impedimento maleficiali, manet adhuc argumentum, quòd opus Diaboli erit fortius opere Dei, & cùm hoc sit inconueniens asserere, ergo etiam inconueniens est asserere, per Maleficiũ posse impedire actum Venereum. Item Diabolus non potest impedire actus aliarum virium naturalium, vt comedendi, ambulandi, erigendi, quod videtur esse verum ex eo, quia interimere possent totum mundum. Prætereà, cùm actus Venereus æqualiter se habet ad omnem mulierem si impeditur, impeditur etiam ad omnem mulierem. Sed hoc est falsum, ergo & primũ quòd falsum sit, docet Experientia, cùm tales, qui dicunt se maleficatos, sunt potentes ad alias, licet non ad illas quas cognoscere nõ possunt, quia videlicet, non vult, vnde nihil potest in re. In contrarium & pro Veritate est ca. Si per sortiarias. 33. q. 8. Item omniũ Theologorum & Canonistarum sententia, vbi tractant de maleficiali impedimẽto matrimonij. Item ratio alludit, cùm maior sit potestas Dæmonis quàm hominis, & homo impedire potest Potentiam Generatiuam, siue per herbas frigidißimas, siue per alia impedimenta, &c. vt quisque imaginari põt : ergo & Dæmon, qui acutioris scientiæ existit hoc facere per amplius potest. Responsio. Ex duobus quæ suprà tacta sunt, Veritas satis patere potest, licet modus impediendi non sit speculatiuè declaratus. Nam tactum est, quòd Maleficium non est solùm opinione hominũ, quasi nihil in re, imò effectus innumeri maleficiales accidere possunt, verè & realiter, Deo permittente. Ostensum est etiam, quòd Deus amplius permittit super Vim Generatiuam, propter maiorem eius corruptionem, quàm super alios actus humanos. Sed de modo, quo tale impedimentum procuratur, est aduertendum, quòd non procurat solùm circa Vim Generatiuam, sed etiam circa Vim Imaginatiuam seu Fantasiam, & super hoc notat Petr. de Palude in suo 3. distinct. 34. quinque modos. Dicit enim, quòd quia Dæmon, ex hoc quòd est spiritus, habet potestatem super creaturam corporalem, ad motum localem prohibendum vel faciendum, ideò potest corpora impedire, ne sibi appropinquant directè vel indirectè, interponendo se quandoque in corpore assumpto, sicut accidit sponso, qui desponsauerat Idolum, & nihilominus contraxerat cum iuuencula, nec propter hoc poterat eam cognoscere. Secundo modo, hominem inflammare ad actum illum, vel etiam refrigerare ab actu illo, adhibendo occultè Virtutes rerum, quas optimè nouit ad hoc validas. Tertio modo, turbando æstimationem & imaginationem, qua reddit mulierem exosam, quia potest, vt dictum est, in imaginationem imprimere. Quartò, reprimendo directè rigorem membri fructificationi congruenti : sicut etiam motum localem reprimere potest. Quintò, prohiberi mißionem spirituum, ac membra in quibus est Virtus motiua, quasi intercludendo vias seminis, ne ad vasa generationis descendat, vel ne ab eis recedat, vel ne excidat, vel emittatur, & multis alijs modis. Et subdit de hoc quod suprà tactum est ab alijs Doctoribus concordando dicens : Plus enim permittit Deus super hunc actum, per quem primum peccatũ diffunditur, quàm super alios actus humanos, sicut & super serpentes, qui magis incantationibus deseruiunt quam alia animalia, & post pauca dicit : Idem etiam de muliere est, quia potest imaginationem eius sic demẽtare, vt exosum habeat virum, quòd pro toto mundo non permittit se cognosci. Pòst vult dare rationem, quare plus maleficiuntur viri circa talem actum, quàm mulieres, & dicit, quòd quia tale impedimentum fit interdũ per obstructionem vasis, vel etiam per motum localem, reprimendo rigorem membri, quæ potius & facilius in viris contingere possunt, ideò plures maleficantur, quàm mulieres. Posset etiam quis dicere quòd ideò, quia plures mulieres superstitiosæ sunt quàm viri, & potiùs allicere cupiunt viros quàm mulieres, vel etiam in despectum hoc faciunt mulieres coniunctæ, vt vtrobique faciant occasionem adulterandi, dum vir alias cognoscere potest, & non propriam, & similiter vxor etiam alios habeat quærere amatores. Addit etiam, quòd Deus permittit amplius sæuire in peccatores quàm in iustos. Vnde Angelus dixit Tobiæ : In illos qui libidini vacant, accipit Dæmon potestatem, sed etiam aliquando in iustos, sicut in Iob, sed non circa Vim Generatiuam, propter quæ debent facere confeßiones, & alia bona, ne ferro manente in vulnere frustrà sit Medicinam apponere. Hæc Petr. sed de amotione talis effectus patebit in 3. parte operis.

INCIDENTALITER ALIQVA dubia declarantur.

INcidentaliter verò si quæritur, Quare actus ille aliquando impeditur, respectu vnius mulieris, & non respectu alterius? Responsio secundum Bonauen. hæc est, vel quia Sortilegus, seu Malefica ad hoc respectu personæ determinatæ Diabolum immutauit, vel quia Deus respectu personæ cuiuslibet impedire nõ permittit. Occultum enim Dei iudicium hîc latet, vt patet in vxore Tobiæ. Et addit : Si quæritur, quomodo Diabolus hoc facit, dicendum, quòd impedit Generatiuam Vim, non impedimento intrinseco lædendo organum, sed extrinseco impediendo vsum, vnde quia est impedimentum artificiale, non naturale, ideò potest impedire ad vnam, quod non ad alias, vel tollendo excitationem Concupiscentiæ ad illam, & non aduersus aliam, & hoc per virtutem propriam, vel herbam, vel lapidem, vel per aliquã naturam occultam. Et hæc conueniunt cum dictis Petri de Palude. Prætereà, cùm in potentia talis actus, beneque ex frigiditate naturæ, seu naturali defectu contingit. Si quæritur, quomodo potest discerni, quòd ex Maleficio vel non Maleficio contigerit? RESPONDIT Hostien. in summa, licet hoc non sit prædicandum publicè, quando virga nullatenus mouetur, & nunquam potuit cognoscere, & hoc est signum frigiditatis, sed quando mouetur & erigitur, perficere autem non potest, est signum Maleficij. Notandum insuper, quòd non solùm fit Maleficium, ne quis actum illum exercere valeat, sed etiam aliquando fit ne mulier cõcipiat, vel vt aborsum faciat. Sed nota secundum Canonum sanctiones, quòd quicunque propter Vindictæ libidinem explendam, vel propter odium aliquid fecerit viro, vel mulieri, propter quod non posset generare vel concipere, reputatur Homicida. extrà, de homici. Si aliquis. Et nota, quòd cõmuniter loquitur Canon de amatoribus seculi, qui suis amasijs per pocula, ne confusionem incurrant talia procurant, vel etiã per certas herbas, naturam nimium infrigidantes, absque auxilio Dæmonum. Vnde pœnitentes, sicut homicidæ sunt puniendi. Maleficæ autẽ per Maleficia talia procurantes, sunt secundum leges vltimo supplicio puniẽdæ, vt suprà in prima quæstione tactum est. Et pro solutione argumentorum, vbi difficultatur, an matrimonialiter coniunctis talia contingere possint. Et vlterius aduertendum, quòd licet ex his quæ tacta sunt, non pateat super hoc Veritas, tamen verè & realiter illis in matrimonio, sicut & extra contingere possunt. Et prudens Lector, qui copiam librorum habet, inueniet tam apud Theologos, quàm Canonistas, præcipuè extra, & in materia de frigidis & maleficiatis, & ìn 4. dist. 34. mutuo concordantes, & duos errores reprobãtes, præsertim circa matrimonialiter coniunctos, qui sentire videbantur, quod tale Maleficium non posset cõtingere inter matrimonialiter coniunctos, motis illis rationibus, quòd Diabolus non posset opera Dei destruere. Et primus error, qui ab eis reprobatur, est contra illos, qui dicebant, Maleficium nihil esse in mundo, sed tantùm esse in opinione hominum, qui ex Ignorantia causarum occultarum, & quas etiam nullus hominum scire potest, aliquos effectus naturales Maleficijs imputabant, quasi illos efficerent non occultæ causæ, sed Dæmones per se vel Maleficos. Hic error licet ab omnibus alijs Doctoribus sub simplici falsitate reprobatur, tamẽ à sancto Thoma acrius impugnatur, vbi ipsum, tanquam Hæresim condemnat, dicens, quòd hic error ex radice Infidelitatis procedit, & quia Infidelitas in Christiano Hæresis dicitur, ideò tales vt Hæretici meritò suspecti sunt. De qua tamen materia etiam in præcedenti quæstione tactum est, licet ibi non taliter sit declaratum. Nam si quis alia dicta Doctoris sancti in alijs locis considerat, rationes inuenit, quare asserit talem errorem extra radicem. Infidelitatis procedere. Nam in quæstionibus de malo, vbi tractat de Dæmonibus, & in quæst. prima, An Dæm. habeant corpora naturaliter sibi vnita. Inter alia quæ ibi recitantur, mentio de illis, qui singulos effectus ad virtutes cœlestium corporum, quibus & subesse dicebant occultas causas effectum inferiorum dicens : Considerandum est, quod Peripatetici Aristotelis sectatores, non posuerunt Dæmones esse, sed ea quæ attribuuntur Dæmonibus, dicebant prouenire ex virtute cœlestium corporum, & aliarum naturaliũ rerum. Vnde Aug. dicit 10. de ciu. Dei. Porphiriũ visum fuisse, quòd herbis & lapidibus, & animãtibus, ac sonis certis ac vocibus, ac figurationibus atque figmẽtis quibusdam, etiam obseruatis in cœli conuersione, motibus syderum, fabricari in terra ab hominibus potestates syderum idoneas, varijs effectibus exequẽdas. Ex quibus apparet error, quòd omnia reducebant in causas occultas syderum, & Dæmones tantũmodò fabricarẽtur ex opinione hominum. Sed quod hæc positio sit falsa, manifestè probat S. Thom. ex hoc ibidem, quòd reperiuntur aliquæ operationes Dæmonum, quæ nullo modo possunt ex aliqua naturali cã procedere, puta quod aliquis obsessus à Dæmone loquatur linguam ignotam, & multa alia inueniũtur opera Dæmonũ, tam in Arreptitijs quam Nigromanticis artibus, quæ nullo modo possunt nisi ex aliquo intellectu procedere, ad minus bona secundum naturam, licet mala secundum voluntatẽ. Et ideò coacti fuerunt propter inconueniẽtia tacta alij Philosophi ponere Dæmones esse, licet pòst in varios errores inciderunt, alijs putantibus animas hominũ à corporibus exeuntes Dæmones fieri. Vnde & multi Aruspices pueros occiderunt, vt animas eorum suos cooperatores haberent, & plures alij errores recitantur. Vnde patet, quod non immeritò Doctor sanctus dicit, talem opinionem ex radice Infidelitatis procedere. Si cui placet, legat Aug. in 8. & 9. de ciu. Dei. super varios errores infidelium, circa naturam Dæmonum, quare etiam cõis ratio omnium Doctorum, quæ in præfata distinctione allegatur, contra huiusmodi errantes, scilicet, qui Maleficium aliquid esse negãtes, magnæ est efficaciæ in sententia, licet breuis sit in verbis, vbi dicunt, quod qui Maleficium nihil esse in mundo asserunt, contrariantur omnium DD. sententijs, & Sacræ Scripturæ, declarantes, Dæmones esse, & Dæmones habere potestatem supra corpora, & supra imaginationes hominum, Deo permittente, vnde & per eos Malefici ipsorum Dæmonum instrumenta, & ad quorum instantiam Dæmones interdum ad creaturam nocumenta operantur, Malefici dicũtur. Et quidem, quod per reprobationem huius primi erroris à Doctoribus non fit mentio de matrimonialiter coniunctis, tamen per reprobationem secundi erroris hoc patet. Dicunt enim, quod aliorum error erat, quòd licet Maleficium esset & abundaret in mundo, etiam cõtra carnalem copulam, tamen quia nullum tale Maleficium potest censeri perpetuum, ideò nunquam dirimeret matrimonium iam contractum. Ecce, quòd mentio fit de matrimonialiter coniunctis. Improbando autem hunc errorem, licet declarare hoc non deseruiat ad propositum, tamen propter eos qui copiam librorum non habent. Notandũ, quod improbant per hoc, quod talia asserere, dicunt esse contra experimentũ, & contra Iura antiqua & noua. Vnde dãt talem Catholici DD. distinctionẽ, quod Impotẽtia ex Maleficio procreata, aut est temporalis, aut perpetua. Si tẽporalis, tunc non impedit. Tunc aũt præsumitur esse temporalis, qñ infra spacium trium annor. cohabitantes, & quantum possunt operam dantes, siue per Ecclesiastica Sacramẽta, siue per alia remedia sanari possunt. Si verò non sanẽtur aliquo remedio, ex tunc præsumitur esse perpetua, & tunc aut præcedit matrimonij contractionẽ & consummationẽ, & sic impedit matrimoniũ contrahere, dum & dirimit iã contractum, aut sequitur matrimonij contractionẽ, sed non consummationẽ, & sic ẽt, vt dicunt aliqui, dirimit matrimoniũ iam contractũ. Dicitur enim quarta q. 1. c. 1. quod cõiugium cõfirmatur officio, s. carnis, vt dicit gl. aut sequitur matrimoniũ consummatum, & tunc vinculum matrimoniale non dirimit, plura ibi notantur, extrà, de frigidis, &c. per Host. & Gofr. & DD. ẽt Theologos, vbi suprà. Ad argumenta. Ad primũ satis patet ex his quæ dicta sunt. Nam primò, quod Dei opera possunt destrui per opera Diaboli, si Maleficium posset inter coniugatos contingere, non valet instantia, imò oppositũ patet, cùm nihil poßit Diabolus, nisi Deo permittente. Item, quia nõ per violentiam destruit, vti tyrannus, sed per quandam artem extrinsecam, vt suprà patuit. Ad secundũ patuit suprà, quare potius Deus permittit super hunc actum Venereum, quàm super alios actus. Potest etiam super alios, quando Deus permittit. Vnde non valet quòd perimat mundum. Ad tertium similiter patet ex dictis.

AN MALEFICAE PRAESTIGIOSA illusione operantur circa membra virilia, quasi illa omninò sint à corporibus euulsa,
QVÆSTIO NONA.

TErtiò, eadẽ Veritas declaratur per Diabolicas operationes, circa membrũ virile, cuius rei Veritas vt magis elucescat, quæritur : An maleficæ valeãt membra virilia virtute Dæmonum verè & realiter, vel solummodò præstigiosa apparitione auferre? Et arguitur, quod verè & realiter, per argumentum à fortiori. Maiora possunt Dæmones, hoĩes occidere, vel localiter transferre, vt suprà patuit de Iob, & Tobiæ 7. viris occisis, ergo etiam possunt membra hominis verè & realiter auferre. Prætereà, glossa super illud Psal. Immissiones per Angelos malos, Deus punit per malos Angelos, sicut populum Israëliticum sæpè puniuit varijs lãguoribus, verè & realiter còrporib. immißis, ergo & huiusmodi infirmitates circa membrum tale immittere põt. Si dicatur, quod potest Diuina permißione, tunc sic in præcedentibus dictum est, quod Deus amplius permittit Vim Generatiuam maleficiari, propter primam corruptionẽ peccati, quæ per actum generantem in nos deuenit, ergo ẽt amplius permittit super mẽbrum illius Potẽtiæ Generatiuæ, vt ipsum totaliter auferat. Prætereà, maior fuit cõuersio vxoris Loth in statuam salis. Gen. 19. quam auferre membrum virile. Sed illa fuit vera & realis, & nõ apparens conuersio, qia adhuc visibiliter, vt dicitur, superest illa statua. Et factũ fuit per malũ Angelum, vt coacti à bonis, qui prius cæcitate eos percusserãt, vt ostiũ domus inuenire non possent, sicut etiã aliæ punitiones Gomorreorum, quia & glossa ibidem asserit, ipsam etiam illo vitio infectã, ergo & ista facere possunt. Prætereà, quicunque potest inducere formam naturalem, potest & illã auferre. Sed Dæmones formas naturales pluries induxerũt, vt patet de Magis Pharaonis, qui virtute Dæmonum ranas & serpentes fecerunt. Item Augusti. in lib. 83. q. dicit, quòd omnia quæ visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aëris, hæc nõ absurdè fieri posse creduntur. Sed hoc possunt facere homines, vt aliqua arte vel incisione membrũ auferatur, ergo & Dæmones ista facere inuisibiliter, quod alij visibiliter possunt. Sed cõtra August. 18. de ciu. Dei. Non est credendũ, etiam hominis corpus Dæmonum arte vel potestate, in bestialia liniamenta posse cõuerti, ergo etiam à simili, non potest auferre hoc, quod ad Veritatem corporis humani deseruit. Item 3. de Tri. dicit : Non est putandum, istis trãsgressoribus Angelis ad nutum seruire hanc visibilium rerum materiã, sed soli Deo. RESPONSIO. Nulli dubium, quin Maleficæ quædam mira operantur circa membra virilia, vt ex visis & auditis plurimorum, imò & ex ipsa publica fama constat de hoc, quòd per sensum visus aut tactus Veritas illius membri cognoscebatur, quod qualiter fieri potest : Dicendum, quòd licet dupliciter fieri poßit, scilicet verè & realiter, vt argumenta prima tetigerunt, & præstigiosa operatione, ea tamen quæ à Maleficis fiunt, circa huiusmodi nõ fiunt, nisi præstigiosa illusione, quæ tamen illusio non habet locum in imaginatione patientis, quia Imaginatio eius potest verè & realiter æstimare, aliquam rem non esse præsentem, licet per nullam operationẽ sensus exterioris, scilicet, visum aut tactum percipit esse præsentem. Vnde potest dici vera ablatio membri, ex parte imaginationis patientis, licet non ex parte rei, quod qualiter fit, sunt plura notanda. Primò duo modi, quibus ista fieri possunt : Non mirum, quòd Diabolus sensus humanos exteriores decipere potest, qui interiores, de quibus suprà tactum est, illudere potest, formas reseruatas educendo ad principalia sua sensitiua. Decipit autem eos in sua naturali operatione, vt quod visibile est, fit illi inuisibile, tangibile, intangibile, audibile, inaudibile, & sic de alijs. Hæc autem Veritas illa nihil ponit ex parte rei, quod omnia fiunt ex immutatione organorum destruentium, ad visum, auditũ &c. vt sunt oculi & manus, quibus immutatis iam fallitur sensus iudicium. Possumus ista ex naturalibus quibusdam demonstrare, nam sicut vinum dulce propter infectionem linguæ in febricitante videtur amarum, vnde gustus decipitur nõ ex parte rei, sed ex parte humorum : Ita & ibi nulla deceptio ex parte rei, quin ibi sit virga adhærens, sed deceptio ex parte organi sensus. Iterum sicut suprà dictum est de Vi Generatiua, illam impediendo per impositionem alicuius alterius corporis eiusdem coloris & apparentiæ, ita & aliquod corpus planum figuratum colore carneo interponere possunt inter visum aut tactũ oculorum & manum, & inter ipsum verum corpus patientis, ita quòd suo iudicio nihil valeat videre & sentire, nisi corpus planum, & nullo membro interruptum. Videantur dicta Sancti Thomæ in 2. dist. 8. artic. 5. de præstigiosis illusionibus, & similiter secunda secundæ. q. 91. & in quæstionibus, de malo, frequenter allegans illud August. in lib. 83. q. Serpit hoc Malum Dæmonis per omnes aditus, sensuale dat se figuris, accommodat se coloribus, adhæret sonis, odoribus se subijcit, infundit se saporib. Prætereà alludit ratio, quod nõ solùm per interpositionẽ alicuius corporis plani nõ membrato talis illusio præstigiosa inuidente & tangente fiat, imò & per modum, quo certi Spiritus seu species reseruati educũtur ad sua principia sensitiua interiora. s. ad imaginationem & Fantasiam, vnde contingit aliquid imaginari, ac si primò eliciatur ex sensu interior. Nam vt in præcedenti quæstione tactum est, Dæmones virtute propria possunt localiter corpora mutare, ex transmutatione autem spirituum & humorum, etiã secundum naturæ operationem contingunt, aliqua secundum imaginationem vel sensum videri naturaliter dico, quia & Philosophus in lib. de som. & vigil. aßignãs causam apparitionis somniorum, dicit, quòd cùm animal dormierit, descendente plurimo sanguine ad principium sensitiuum, simul descendunt motus siue impreßiones relictæ ex sensibilium motionib. quæ in spiritibus sensibilibus conseruantur. Termini fuerunt superius declarati, ita quòd tũc aliqua appareant, ac si tunc primò à rebus exterioribus sensus immutarẽtur. Et quia hoc natura facere potest à fortiori Diabolus formas seu species corporis plani, & non mẽbro virili organizato educere potest ad vim fantasticam, & imaginatiuam, vt inde sensus iudicent, ac si in rerum Veritate ita esset. Per hunc etiam modum, vt patebit inferius, homines videntur animalia, cùm tamen non sint in rerum Veritate.

Secundò, notandi sunt alij modi faciliores ad intelligendum & prædicandum. Nam quia præstigium nihil aliud est secundum Isido. 8. Ethymo. cap. 9. quàm sensuum quædam delusio, & præsertim oculorum. Vnde & dicitur à præstringo, quia aciem oculorum præstringit, ita vt res videantur aliter esse quàm sint. Et vt Alexander de Ales dicit, parte 2. Præstigium propriè sumptum, est illusio Dæmonis, quæ non habet causam ex parte mutationis rei, sed solummodò ex parte cognoscentis qui deluditur, siue quantum ad interiores sensus, siue quantum ad exteriores. Vnde in genere loquendo etiam de humana præstigiosa arte dicamus. Tribus modis potest fieri. Vna absque Dæmonibus, & illa potius dicitur Delusio, quia artificialiter fit agitatione hominum, ostendentium vel occultantium aliquas res, sicut fit in tractionib. per ioculatores, vel per mimos. Alius modus fit etiam sine virtute Dæmonum, vtpotè naturaliter virtute corporum naturalium, vel ẽt mineralium, quæ qui habent, possunt secundum quandam Virtutem huiusmodi rebus inditam rem ostẽdere, vel facere apparere, non sicut est. Vnde Tho. prima par. q. 114. arti. 4. & secundum alios plures, quædam herba succẽsa, seu accensa, fumigans, facit trabes apparere serpentes. Tertius modus delusionis est, qui fit per Dæmones, Deo tamen permittente. Habent enim Dæmones ex natura, vt patuit, quandam potestatem super quasdam res inferiores, quas possunt exercere circa illas, quando DEVS sinit, vt tunc etiam res appareant aliter quam sint. Pro quo notandum tertiò, quòd Dæmon potest quinque modis illudere aliquem, quòd iudicat rem aliter quàm est. Primò artificiali traiectione, vt dictum est, quia quicquid homo scit per artem, ipse melius scire potest. Secundo modo naturali applicatione alicuius rei, prout dictum est, per interpositionem alicuius corporis, vt alterum occultetur, vel etiam ex Fantasijs hominum illas perturbando. Tertio modo, vt quãdo in assumpto corpore ostendit, esse aliquam rem quæ non est, sicut Grego. in primo dialog. narrat, de moniali quæ comedit lactucam, quæ tamen vt ipse Dæmon fassus fuerat, non lactuca, sed Dæmon in lactucæ specie, aut in ista lactuca erat. Vel etiam contigit Antonio in massa auri, quam in deserto reperit, vel etiam quando hominem verum tegit, & facit vt brutum animal videatur, prout iam dicetur. Quarto modo, vt quando turbat organũ Visus, vt videatur res nubilosa quæ est clara, vel èconuerso, vt vetula videatur iuuencula. Nam & post fletum apparet aliter lumen quàm ante. Quinto modo, vt in imaginatiuam potentiam operando, & transmutationem specierum sensibilium, per commotionem humorum, vt suprà tactum est, faciendo, vt tunc quasi recentes & nouæ apparitiones in ipsis potentijs sensitiuis causentur. Et sic tribus vltimis modis, Dæmon illudere potest, præstigiosa arte sensus hominis, etiam secundo modo. Vnde nulla difficultas, quin membrum virile occultare præstigiosa arte velit. Euidens indicium siue experimentum, quod nobis in officio Inquisitionis existentibus reuelatum fuit, infrà ponetur, vbi de his & alijs factis plura recitantur in 2 parte tractatus.

QVOMODO MALEFICIVM A DEfectu naturali potest discerni.

INcidentalis quæstio, cum certis alijs difficultatibus, quod sequitur. Petro ablatum est membrum, ignorat autem an per Maleficium, seu aliàs, Diuina permißione, per Dæmonis potentiam sit ablatum? Sunt ne modi cognoscendi, & discernẽdi inter ista? RESPONDERI potest quòd sic. Primò, quòd tales quibus accidunt, vt plurimùm sunt adulteri, seu aliàs fornicarij. Vnde dum amasijs nõ ad mutuum seruiunt, seu eas relinquere volunt alijs adhærendo, tunc in vindictam talia procurant, aut aliàs potentiam illius membri amputant. Secundò, cognoscitur per hoc quod non est durabile. Nã si non sit ex Maleficio, tunc non est durabile, sed quandoque redibit. SED hîc iterum suboritur Dubitatio, an hoc sit ex natura Maleficij, quòd non sit durabile? RESPONDETVR, quòd potest esse perpetuum, & durare vsque ad mortem, sicut etiam de impedimento Maleficiali in matrimonio iudicant Canonistæ & Theologi, quod reperitur temporale perpetuũ. Nam dicit Gofre. in Summa. Maleficium non potest solui semper per illum qui fecit, vel quia est mortuus, vel quia nescit delere ipsum, vel quia Maleficium est perditum. Vnde à simili dicere possumus, quòd Maleficium Petro illatum, erit perpetuum, vel quia illa Malefica quæ fecit non potest eum sanare. Sunt enim Maleficæ in triplici genere. Nam quædam sanant & lædunt, quædam lædunt, sed sanari nequeunt. Quædam tantummodò sanare videntur, id est, læsiones amouere, vt inferius patebit. Sic enim nobis contigit. Nam duæ Maleficæ mutuò rixantes, dum vna alteri improperaret, vna dixit, Non sum tam peßima sicut tu, quia quos lædo sanare scio. Vel etiam durabit, vbi ante eius sanationem Malefica discederet, vel locum mutando, vel ab hac vita discedendo. Nam & S. Tho. dicit : Maleficium quodlibet ita põt esse perpetuum, quod nõ potest habere humanum remedium, quia etsi habet remedium, non est tamẽ hoc homini notum, vel licitum, licet Deus poßit præstare remedium per sanctum Angelum Dæmonem, licet non Maleficam cogendo. Veruntamen summum remedium contra Maleficium est Pœnitentiæ Sacramentum. extrà, de frigid. Nam & infirmitas corporalis sæpè prouenit ex peccato, extrà, de pæn. cùm infirmitas qualiter ẽt Maleficia sint auferenda, patebit in 3. parte tractatus, & in 2. parte, c. 6. tres aliæ differentiæ tanguntur.

SOLVTIONES ARGVMENtorum.

PAtet ad primum, quod nulli dubium, quin sicut Deo permittente, occidere possunt homines, ita vt membrum illud seu alia auferre possunt verè & realiter. Sed tunc Dæmones non operantur per Maleficas, de quibus iam mentio habetur. Et per hæc etiam ad secũdum patet solutio. Sed ad illud, quòd quia Deus amplius permittit Vim Generatiuam maleficiare propter, &c. ergo etiam permittitur, vt illud membrum verè & realiter auferatur. Non valet, vt semper hoc fiat : Quia nõ esset per modum Maleficij huius fieri, nec etiam Maleficæ hoc affectant, dum talia operantur, quòd non habeant potestatem restituendi membrum, quando volunt & sciunt. Ex quo patet, quòd non verè, sed præstigiosa arte aufertur. Ad tertium, de conuersione vxoris Loth dicimus, vera fuit & non præstigiosa arte, nunc autem loquimur de arte præstigiosa. Ad quartum, quòd Dæmones possunt inducere aliquas formas substantiales, ergo etiam auferre. Dicitur, quantum ad Magos Pharaonis, quòd fecerunt veros serpẽtes, & possunt Dæmones circa aliquas imperfectas creaturas, adminiculo alicuius alterius agentis aliquos effectus producere, quæ non possunt circa homines, de quibus Deo magis est cura, iuxta illud : Nunquid Deo cura est de bobus. Possunt tamen semper vt dictum est, Deo permittente, hominibus etiam nocere verè & realiter, aut etiam præstigiosa arte, & per hæc etiam patet solutio ad vltimũ argumẽtum.

AN MALEFICAE OPERANTVR circa homines, in bestiales formas præstigiosa arte illos transmutando,
QVÆSTIO X.

QVartò ipsa Veritas declaratur, vbi etiam homines transformant in bestias, quod qualiter fiat, arguitur, quòd non sit poßibile hoc fieri. 26. q. 5. Epi. ex Concilio Acquirensi. Quisquis credit posse fieri aliquam creaturam, aut in melius aut deterius immutari, aut transformari in aliam speciem, vel in aliam similitudinem, nisi ab ipso Creatore, qui omnia fecit, & per quem omnia facta sunt, proculdubiò Infidelis est, & pagano deterior. Et vtamur argumentis Sancti Thomæ in 2. sententiar. distinct. 8. An Dæmones poßint imprimere in sensus corporales, præstigijs deludendo. Vbi primò arguitur quòd non. Nam illa forma bestiæ quæ videtur, oportet quòd sit alicubi, sed non potest esse tactum in sensu, quia sensus non habet aliquam speciem, nisi à rebus acceptam, & ibi non est vera bestia, per auctoritatem Can. allegatam, nec iterum potest esse in re quæ videtur, sicut quòd mulier videatur bestia, quæ duæ formæ substantiales non possunt esse in eodem simul & semel, ergo cùm illa forma bestiæ quæ videtur nullibi poßit esse, ideò nulla præstigiosa illusio in oculo videntis fieri potest, cùm visio per aliquam formã necessariò habeat terminari. Prætereà, si dicatur, quòd forma illa sit in aëre circumstante, hoc nõ potest esse, tùm quia aër non est susceptiuus alicuius formæ seu figuræ, tùm etiam, quia non semper vnus & idem aër circa illam personam propter flexibilitatẽ manere põt, præcipuè quando mouetur, tùm etiam, quia sic videretur ab omnibus talis transformatio, quod tamen non fit, quia Dæmones non videntur ad minus Sanctorũ virorũ visiones decipere. Prætereà sensus, visus, seu potentia visiua est potentia paßiua : sed omne paßiuum mouetur ab actiuo sibi proportionato, actiuum aũt proportionatum sensui est duplex. Vnum quasi originans actum, s. obiectum. Aliud autẽ, quasi deferens sicut medium : sed forma illa quæ videtur, non potest esse obiectum sensus, neque etiam medium, quasi deferens. De primo, s. quod non potest esse obiectum, quia à nulla re sumi potest, vt in præcedenti argumẽto tactum est, cùm non sit in sensu à re accepta, nec in ipsa re, nec etiam in ipso aëre quasi in medio differente, vt prius tactũ est in tertio argumento. Prætereà, si Dæmon mouet Vim Cognitiuam interiorem, aut hoc facit se subijciendo virtuti Cognitiuæ, aut hoc facit immutando ipsam. Nõ autem hoc facit se ei obijciẽdo, quia oporteret, quòd vel assumere corpus, & sic non posset interius ingredi ad organum imaginationis, cùm duo corpora non sint similiter in eodem loco, neque in assumendo fantasma, quod etiam esse non potest, quia fantasma non est sine quantitate. Similiter etiam non põt hoc facere immutando, quia aut immutaret alterando, quod videtur nõ posse facere, quia omnis alteratio fit per qualitates actiuas, quibus Dæmones carent, aut immutaret transmutando, siue localiter mouendo, quòd videtur esse inconueniens duabus rationibus. Primò quidem, quia transmutatio organi nõ posset fieri sine sensu doloris. Secundò, quia secundum hoc Dæmon non ostenderet huiusmodi nisi vota, cùm tamen Aug. dicit, quòd ostendit huiusmodi formas, & notas & ignotas. Ergo videtur, quòd Dæmones nullo modo possunt imaginatione vel sensum hominis decipere. Sed contrà, Aug. 18. de ciu. Dei dicit, quòd transmutationes hominum in animalia bruta, quæ dicuntur arte Dæmonũ factæ, non fuerunt secundum veritatem, sed solùm secundum apparentiam. Hoc aũt fieri non posset, si Dæmones humanos sensus transmutare non possent. Prætereà alludit & auctoritas Aug. in lib. 83. q. quæ ẽt prius allegata fuit. Serpit hoc malum Dæmonis per omnes aditus sensuales, &c. Responsio. Si Lector voluerit super modum transmutandi inspicere, inueniet in 2. par. operis. c. 6. varios modos. Ad præsens tantũmodo scholastice procedendo, dicamus trium Doctorum sententias, concordantes in eo, quod Diabolus potest Fantasiam hominis decipere, vt homo verè animal videatur, inter quas ẽt vltima subtilior cæteris, quæ S. Tho. est. & prima est domini Antonini. 1. par. sum. ti. 5. c. 5. §. declarantis, quòd Diabolus Fantasiam hominis ad decipiendum quandoque operatur, & præcipuè circa illusionem sensuum, & declarat naturali ratione canonis auctoritate, & experimentorum multiplicitate. Primum. Corpora naturaliter subduntur, & obediunt naturæ Angelicæ, quantum ad motum localem. Angeli autem mali, etiamsi amiserunt gratiam, non tamen Virtutem naturalẽ, vt sæpius suprà tactum est. Cùm autem Potentia Fantastica, siue imaginatiua sit corporalis, id est, affixa organo corporeo, naturaliter subditur etiam malis, vt poßint eam transmutare, causando varias Fantasias ex descensione humorum & spirituum, ad principium sensitiuum procurata ab eis. Hæc ille, & subdit : Patet & hoc canone. 26. q. 5. epist. Illud non est omittendum, quòd quædam sceleratæ mulieres post Satan retròconuersæ, Dæmonũ illusionibus & fantasmatibus seductæ, credunt se & profitentur cum Diana horis nocturnis Dea paganorũ, vel cum Herodiade, & cum innumera mulierum multitudine equitare, super quasdam bestias, & multa terrarum spacia, in tempestæ noctis silentio pertransire, & infrà. Quapropter Sacerdotes prædicare debent populo Dei, vt nouerint omninò hæc falsa esse, & non à diuino, sed à maligno spiritu talia fantasmata mentibus fidelium interrogari, siquidem ipse Satanas transformat se in diuersarum personarũ species atque similitudines, & mentem quam captiuã tenet, in somnis deludendo per deuia quæque deducit. Et quidem Intellectus huius Canonis in prima quæstione tactus est, quò ad quatuor quæ prædicanda sunt. Sed quòd non valeant etiam vehi, vbi hoc affectant, & non impediuntur Diuina virtute, sic nõ esse verus intellectus, quia sæpißimè homines inuiti, & non Malefici, per multa terrarum spacia corporaliter transferantur. Sed quia vtroque modo potest fieri, sequitur in præfata sum. & in cap. nec mirum. ea. q. Augustinus narrat, quòd in libris gentilium legitur de quadã Maga, dicta Circes, quæ socios Vlyßis mutauerat in bestias, quod Magicis præstigijs potius fingebatur, quam in rerum veritate compleretur, alterando fantasias hominũ, vt patet hoc etiam per plura exempla. Legitur enim in vita patrum, quod quædam iuuẽcula, quæ assentire noluit cuidam iuueni, de turpitudine eam sollicitãti, ipse iuuenis turbatus ex hoc, à quodam Iudæo procurauit Maleficium fieri contra illam, quo peracto, mulier conuersa est in equam, quæ conuersio non fuit secundum rei Veritatem, sed secundum ludificationem Dæmonis immutantis Fantasiam, & sensum ipsius mulieris, & aspicientium eam, vt videretur equa, quæ erat vera mulier. Vnde ducta ad beatum Macharium, non potuit Diabolus ita operari, quòd illuderet sensus eius. sicut aliorum, propter suam Sanctitatem. Nam sibi videbatur mulier vera, nõ equa, cuius tandem oratione liberata est ab illa illusione, dicens, hoc sibi accidisse. quia non vacabat Diuinis, nec frequẽtabat Sacramenta vt dicebat, ideò Diabolus potestatem habuerat super eam, etsi aliàs esset honesta. Potest igitur Diabolus per commotionem interiorum spirituum, & humorum, operari ad immutandum actum, & potentiam nutritiuæ, sensitiuæ & appetitiuæ, & cuiuscunque potentiæ corporalis organo vtentis, secundum B. Thom. prima parte, quæstio. 91. Sicut credi potest, fuisse gestum super Simonem Magum, in incantationibus suis, quæ de eo narrantur. Sed nihil horum potest Diabolus facere, nisi Deo permittente, qui cum Angelis suis bonis frequenter reprimit Malitiam eius, decipere nos, & nocere quærentis. Vnde dicit Aug. loquens de Maleficis. Hi sunt, qui permissu Dei elementa concutiunt, hominum mentes perturbãt minus confidentium in Deo. 26. q. 5. nec mirum. Horum etiam operatione per Maleficam artem fit, quando vir non poßit videre vxorem, & è conuerso, & hoc per immutationem Fantasiæ, repræsentando ei talem, vt rem odibilem, & horribilem. Ipse etiam Diabolus vigilantibus & dormientibus suggerit repræsentationes turpium Fantasiæ ad decipiendum & inducendum ad malum. Verùm, quia peccatum non consistit in imaginatione, sed in Volũtate, ideò ex huiusmodi fantasijs per Diabolum suggestis, & alterationibus varijs homo non peccat, nisi Voluntate propria peccato assentiat. Secunda sententia ad idem modernorum DD. declarantes primò quid sit Præstigium, & quot modis Dæmon potest huiusmodi illusiones causare. Hîc nota, quod Anto. allegat ea quæ in præc. q. 9. tacta sunt, vnde non est opus ea renouare. Tertia sententia est S. Th. & est responsum super argumentũ, quo quæritur, vbi sit illa forma bestiæ quæ videtur, aut in sensu, aut in re, aut in aëre circumstante. Et est talis, quod illa forma bestiæ, quæ videtur, nõ est nisi in sensu primo interiori, & per fortem imaginationẽ resultat in sensum exteriorẽ quodammodò, & quòd ibi fit, põt per Dæmonis operationem contingere dupliciter. Vno modo, vt species animalium dicamus, quæ sunt in thesauro imaginationis reseruatæ fluant. operatione Dæmonum ad organa sensuũ interiorum. Sic ẽt in somno contingit, prout suprà declaratum est, & ideo quãdo illæ species cõtingunt per organa sensus exterioris, puta Visus, viderẽtur ac si essent res præsentes, extra & actu sentirẽtur. Alius modus potest esse ex immutatione organorum interiorum, quibus mutatis, fallitur sensus iudiciũ, sicut patet in eo qui habet gustum corruptum, cui omnia dulcia videntur amara, & parum differt à primo. Hoc aũt facere possunt ẽt homines, virtute quarundam rerum naturalium, sicut ad vaporationem cuiusdam fumi, trabes domus videntur serpentes, & multa experimenta huius inueniuntur, vt suprà tactũ est.

SOLVTIONES ARGVMENtorum.

AD argumenta, patet ad primum, quod textus ille sæpè allegatur, & malè intelligitur. Nam quò ad hoc, quòd loquitur de transformatione in aliam speciem vel similitudinem, declaratum est, qualiter hoc fieri potest præstigiosa arte. Sed quò ad hoc, quod dicit, quod non poßit fieri aliqua creatura virtute Dæmonis, si capitur fieri, pro creari, manifestum est : quòd si verò non capitur fieri pro naturali productione, sic certum est quòd nõ possunt facere aliquas creaturas imperfectas, quod qualiter sit, declarat S. Tho. vbi suprà. Nam dicit, quòd omnes trãsmutationes corporalium rerũ, quæ possunt fieri per aliquas virtutes naturales, ad quas pertinent semina, quæ in elementis huius mundi inueniuntur, puta in terra, vel aquis, sicut relinquũt sua semina serpentes & ranæ, & his similia possunt fieri per operationes Dæmonum, huiusmodi seminibus adhibitis, sicut cũ aliqua res trãsmutatur in serpentes, vel ranas, quæ per putrefactionem generari possunt. Illæ verò transmutationes corporalium rerum, quæ non possunt virtute naturæ fieri, nullo modo operatione Dæmonum secundum rei Veritatem perfici possunt, sicut quòd corpus humanũ mutetur in corpus bestiæ, aut quòd corpus mortui reuiuiscat, quod si fieri videatur, apparentia est præstigiosa, aut Diabolus in assumpto corpore se agitat coram hominibus. Fortificantur ista. Nam Alb. in lib. de animalibus, vbi quærit : An Dæmones, seu etiam dicamus Malefici poßint facere verè animalia? Respondit quòd sic, Deo permittẽte, & hoc quò ad imperfecta animalia, sed nõ possunt in instanti sicut Deus facere, sed motu quodam, licet subitò sicut patet de Maleficis Exod. 7. super ista : Vocauit Pharao sapientes, dicit : Dæmones discurrunt per mundum, & colligunt diuersa semina, & eorum adaptione possunt prorũpere diuersas species. Et glo. ibidem sic dicit : Dum per incantationem Dæmonum Malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundũ, & semina subitò eorum, de quibus hoc agitãt, afferunt, & sic ex illis, permittente Deo, nouas species producunt. Hæc etiam superius tacta sunt. At vbi si difficultas suborietur, An talia facta Dæmonum essent opera miraculosa dicenda? Responsio patuit ex præcedentibus, quòd etiam Dæmones aliqua vera miracula facere possunt, ad quæ Virtus naturæ particularis se extendere põt. Et licet talia sint vera, non tamen ad veri cognitionẽ ab eo fiunt, secũdum quem sensum opera Antichristi possunt dici signa mẽdacia, quia ad seductionem hominum fiunt. Patet & solutio ad aliud argumentũ, de subiecto formæ dicamus, Bestiæ forma quæ videtur, nõ est in aëre, nec in ipsa re, vt patuit, sed in ipso sensu, prout ex sententia S. Th. vt superius declaratum est. At illud, quòd omne paßiuum mouetur ab actiuo sibi proportionato conceditur. Et qñ subinfertur, quòd forma illa quæ videtur, nõ potest esse obiectum originans actum, seu eliciens, eò quòd à nulla re sumatur. Dicitur, quòd imò à re, quia à specie sensibili in imaginatione reseruata, quam educere potest, & imaginationi, seu etiam Sensitiuæ Potentiæ offerre potest, vt dictum est suprà. Ad vltimum dicendum, quod Dæmon non immutat potẽtiam sensitiuam & imaginatiuam, se ei obijciendo, vt ostensum est, sed eam transmutando non quidem alterando, nisi quãtum ad motum localem, quia nõ potest de se imprimere nouas species, vt dictum est, immutat aũt transmutando, id est, localiter mouendo, & hoc iterum facit, non substantiam organi diuidendo, vt sic consequetur sensus doloris, sed mouẽdo spiritus & humores. Quòd autem vlterius obijcitur, quod sequeretur, quòd secundum hoc Dæmon non poßit aliquid noui homini demonstrare, secundum imaginatiuã visionem : Dicẽdum est, quòd nouum aliquod potest intelligi dupliciter. Vno modo totaliter nouum, & secundum se, & secundum sua principia, & secundum hoc Dæmon non potest aliquid nouum homini secundũ visionem imaginariam demõstrare. Non enim põt facere, quòd cæcus natus imaginetur colores, vel quod surdus natus imaginetur sonos. Alio modo dicitur aliquid nouum, secundũ speciẽ totius, puta si dicamus, esse nouũ in imaginatione, quod aliquis imaginetur montes aureos, quos nunquàm vidit, quia tamen vidit & aurum, & montem potest naturali motu imaginari, fantasmata aũt montis, & hoc modo potest Dæmon aliquid noui imaginationi offerre.

QVID DE LVPIS INTERDVM HOmines & pueros, ex cunabulis rapientes & comedentes sentiendum sit, an etiam præstigiosa arte per Maleficas, &c.

INcidentalis quæstio de lupis interdum homines & pueros è domibus rapientes & comedentes, & cũ magna Astutia discurrentes, ita vt neque aliqua arte aut potentia lædi aut capi valeant. DICENDVM est, quòd hoc interdum habet naturalem causam, interdum verò præstigiosam artem, dum per Maleficas contingit. De primo, Albertus de animalibus dicit, quòd ex quinque causis prouenire potest. Aliquando propter famis argumentum, sicut & cerui aliquando, & aliæ bestiæ hominib. appropinquant. Aliquando propter ferocitatem virium, & hoc in regionibus frigidis, & etiã quando habent catulos. Sed quia de his nihil ad propositum dicimus, quòd Dæmonum illusione fiunt, quando Deus propter peccata punit aliquem populum, iuxta illud Leu. 16. Si non feceritis mandata mea, mittam in vos bestias agri, quæ consumãt vos, & pecora vestra. Et Deu. 32. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore, &c. Per quem autem modum? An sint veri lupi, vel Dæmones in formis sic apparentibus? Dicitur quòd sunt veri lupi, sed obsidentur à Dæmonibus, vel agitantur duplici modo. Vno modo absque Maleficorum operatione, sicut quadraginta duobus pueris contingit, à duobus vrsis de sylua exeuntibus quos iugulauerunt, propter irrisionem factam Helisæo Prophetæ, dicendo : Ascende calue, &c. Et de leone qui Prophetam Dei iussum non implentem occidit. 3. Regum. 13. Et historia de Episcopo Viennensi, qui lætanias minores instituerat ante Ascensionem Domini, eò quòd lupi ciuitatem intrantes homines vocauerunt publicè. Alio modo etiam Maleficorum illusione. Sicut Guil, vbi suprà narrat de quodam viro, qui se conuerti putabat in lupum, certis temporibus, quibus in antris latitabat. Illuc enim certo tempore iuit, & sibi interim cùm fixus maneret, videbatur quòd lupus ipse factus, circumiret pueros deuorando, & cùm illud realiter solùm Dæmon quendam lupum poßidens faceret, putabat falsò se somnians circumire, & sic tam diu dementatus fuit, quousque inuentus est iacere in sylua raptus. Delectatur in his Dæmon, vt paganorũ errorem, qui homines & vetulas in bestias mutari credebãt, inducat. Vnde discernitur, quòd ex singulari Dei permissione, & Dæmonum opere talia eueniunt, & non ex naturali aliquo defectu, quando nulla arte aut potentia, lædi aut capi possunt, sicut etiam Vincen. in specu. histo. lib. 6. c. 40. narrat, In Gallia, inquit, ante Christi Incarnationem, & ante bellum Punicum, lupus vigiliæ, vagina gladium abstulit.

QVOD OBSTETRICES MALEFIcæ conceptus in vtero diuersis modis interimunt, aborsum procurant, & vbi hoc non faciunt, Dæmonibus natos infantes offerunt.
QVAESTIO XI.

QVintò, sextò, & septimò, insimul Veritas supradicta probatur per quatuor horrendos actus, quos circa infantes in vtero & ex vtero matris exercere, quæ cùm per mulieres Dæmones exercere habent, & non per viros, ideò potius mulieres, quàm viros sibi associare ille homicidia satagit, & sunt huiusmodi opera. Nam Canonistæ plus quàm Theologi de maleficiali impedimento tractantes, vbi suprà. Dicunt, quòd Maleficium sit, non solùm ne quis actum carnalem exercere valeat, de quo suprà dictum est, sed etiam fit, ne mulier concipiat, vel si concipit, quòd tunc aborsum faciat. Et additur tertius modus cũ quarto, quòd vbi aborsum non procurant, quòd tunc infantem consumunt, vel Dæmoni offerunt. De primis duobus modis non est dubium, cùm per naturalia homo absque Dæmonum auxilio, vt per herbas, vel alia impedimẽta procurare posset, quòd mulier non posset generare, vel concipere, vt suprà tactũ est. Sed de alijs duobus, quòd etiam à Maleficis procurantur differendum est, nec opus est argumenta deducere, vbi euidentißima iudicia & experimenta hæc reddunt credibilius. Et de primo, quòd certè Maleficæ cõtra humanæ naturæ inclinationem, imò aduersus omnium bestiarũ conditiones, lupina duntaxat species excepta, infantes deuorare & comedere solent. Est inquisitor Cumanus, de quo suprà mentio habita est, qui hæc nobis retulit, quòd ea de causa ab incolis Comitatus Burbiæ vocatus ad Inquisitionem faciendam, eò videlicet, quòd quidam, cùm puerum ex cunis amisisset, & explorando conuentionem mulierum nocturno tempore vidisset, & perpendisset infantem occidi, & liquore ebibito deuorare. Ideò, vt prius tactum est, vnico anno, qui & fuit annus proximè elapsus 40. & vnã Maleficam igni tradidit, certis alijs ad D. Archiducem Austriæ Sigismundum fugam capientibus. Adsunt pro confirmatione huius scripta quædam Ioan. Nyder in suo formicario, cuius vtique & eorum quæ scripsit recens memoria superest, vnde non incredibilia sicut apparent, existũt. sed ex hoc quòd maiora damna in his omnibus obstetrices Maleficæ procurant, prout Maleficæ poenitentes nobis & alijs, sæpius retulerunt, dicentes : Nemo fidei Catholicæ amplius nocet, quam obstetrices. Vbi enim pueros nõ interimũt, tunc quasi aliquid acturæ foris extra cameram infantes deferunt, & sursum in aëre eleuãtes, Dæmonibus offerunt. Modus autem in huiusmodi flagitijs qui obseruatur, in secunda iam parte patebit, & cap. 7. quam & aggredi necesse est, prius vnicam dũtaxat decisione quæstionis de permißione Diuina præmissa. Dictũ est. n. à principio, tria necessariò ad maleficialẽ effectum cõcurrere, Dæmonẽ cũ Malefica & Diuinã permißionẽ.

AN DEI PERMISSIO CONcurrat ad Maleficia,
QVÆSTIO XII.

DEindè considerandum est de ipsa permissione Diuina, circa quam quatuor quæruntur. Primò, an necessariũ sit, ipsam permißionem ad maleficialem effectum concurrere. Secundò, quòd Deus iustè permittit creaturam ex natura peccabilem, etiam actum maleficialẽ, & alia horrenda flagitia perpetrare, alijs duabus permißionibus suppositis. Tertiò, quòd Maleficiorum flagitia, cuncta mala quæ Deus fieri permittit, excedunt. Quartò, qualiter hæc materia sit populo publicanda.

CIrca tertium principale huius primæ partis, tangens Diuinam permißionem, quæritur : An Diuinam permißionem in his operibus Maleficorum commendare ita sit Catholicum, quòd eius oppositum, scilicet, redarguere illam, omninò sit Hæreticum? Et arguitur, quòd non sit Hæreticum, asserere, quòd Deus tantã potestatem non permittat Diabolo in huiusmodi Maleficijs. Refutare enim illa, quæ in contumeliam Creatoris possunt cedere, est Catholicum, & non Hæreticum. Sed asserere, quòd Diabolo nõ permittatur talis potestas nocendi hominibus est Catholicum. Probatur, quia oppositum asserere, videtur cedere in contumeliã Creatoris. Nam sequitur, quòd non omnia sint subiecta Diuinæ prouidentiæ, eò quòd omnis Sapiens prouisor excludit defectum, & malum, quantũ potest ab his quorum curam gerit. Cùm autem ea, quæ per Maleficia fiunt, si à Deo permittuntur, ab eo non excluduntur, & si ab eo nõ excluduntur, non erit sapiens prouisor ipse Deus, & sic non subsunt omnia suæ prouidentiæ, quod quia falsum est, ideò hoc falsum, quòd Deus permittat. Prætereà ille aliquid permittit fieri, quod posset impedire, si vellet, aut quod non potest impedire etiamsi vellet, sed neutrũ illorum Deo potest conuenire. Non primum, quia talis iudicatur Inuidus, non secundum, quia talis iudicatur Impotens. Tunc quæritur incidentaliter, hoc Maleficium Petro accidit, & Deus potuit impedire, & non fecit, ergo Deus est Inuidus, seu non habet curam de omnibus. Si verò non potuit impedire etiamsi vellet, tunc non est omnipotens, quæ omnia sicut inconueniens est asserere, s. Deum non habere curam omnium, &c. ergo & hoc, quod Maleficia ex Dei permißione cõtingunt. Prætereà. quicunque permittitur sibi, & est dominus actuum suorum, non subest permißioni aut prouidentiæ alicuius gubernãtis, sed homines sibi ipsis dimittuntur à Deo, secundum illud Eccle. 25. Deus ab initio constituit hominem, & reliquit eum in manu consilij sui. Specialiter etiam mali in suis operibus relinquuntur secundũ illud : Dimisit eos secundum desideria cordis eorum. Igitur nõ omnia mala Diuinæ permißioni subduntur. Prætereà Augustinus dicit in Ench. sicut etiam Philosophus in nono Metha. Melius est quædam nescire, quàm scire vt vilia, sed omne quod est melius, est Deo attribuendum. Ergo Deus non impedit, sed de illis vilißimis Maleficiorum operibus vt illa permittat vel nõ. Ad idem Apostolus secundo Corinthiorum. 9. Non est Deo cura de bobus. Et eadem ratione de alijs irrationalibus creaturis, vnde quando maleficiatur vel non, non est Deo cura, nec etiã eius permißioni, quæ ex eius prouidentia procedit, subduntur. Prætereà quæ ex neceßitate contingunt, prouidam permißionem non requirunt, sicut nec prouidentia. Patet hoc per Philo. in 6. Eth. Prudentia est recta ratio contingentium, de quibus est consilium & electio. Sed plures effectus maleficiales ex neceßitate contingunt, puta quando ex aliqua causa, & influentia corporum cœlestium accidunt infirmitates, vel aliquæ alia, quæ nos iudicamus Maleficia, vnde nõ semper subduntur Diuinæ permißioni. Prætereà, si permißione Diuina homines maleficiantur, tunc quæritur : Cur potius super vnum quàm super alium? Si dicatur, quòd propter peccata, quæ magis abundant in vno, quàm in altero, hoc videtur esse falsum, quia tũc maiores peccatores amplius maleficerentur, cuius contrarium dum apparet, eò quòd minus in mundo sic puniuntur. Iuxta illud : Benè est omnibus qui præuaricantur, ita etiam maleficiantur. Patet denique ex eo, quòd innocentes pueri, & alij iusti amplius maleficiũtur. Sed contrà, Deus permittit, licet non velit malum fieri, & hoc propter perfectionem vniuersi. Diony. 3. cap. de diu. nom. Erit malum ad omnes, id est perfectionem vniuersi conferens. Et Augustinus in Ench. Ex omnibus bonis & malis consistit vniuersitatis admirabilis pulchritudo. Inquantum etiam illud quòd malum dicitur benè ordinatum, & in loco suo positum, eminentius commendat bona, & illa magis placeant & laudabiliora sint, dum comparãtur malis. Item S. Thomas improbat opinionem illorum, quòd licet Deus non velit mala, quia neque creatura aliqua appetit malũ, siue appetitu naturali, siue animali, siue intellectuali, quæ est Voluntas cuius obiectum est bonum, vult tamẽ mala esse. vel fieri. Hoc dicit esse falsum, quia Deus neque vult mala fieri, neque vult mala non fieri, sed vult permittere mala fieri, & hoc est bonum propter perfectionem vniuersi. Quare aũt sit erroneum dicere, Deus vult mala esse, vel fieri, propter bonum Vniuersi, dicit : Quia nihil est iudicandum bonum, nisi secundum id quod competit ei per se, & non per accidẽs : sicut Virtuosus iudicatur Bonus in intellectuali creatura, & non animali. Malum autem nõ ordinatur ad bonum per se, sed per accidens, quia præter intentionem eorum, quia malum operantur, resultat bonum, sicut præter intentionem Maleficorum, aut præter intentionem tyrannorũ fuit, quòd ex eorum persecutione claresceret patientia martyrum. Responsio. Quæstio quanta vtilior ad prædicandum, tantò etiam difficilior ad intelligendum existit. Est enim inter argumenta hoc principium, non tam laicorum, quàm & quorundam Sapientum. Maleficia tam horrenda, vt superius tacta sunt, non permitti à Deo, causas Diuinæ permißionis huius ignorantes, ex qua etiam Ignorantia, quia Maleficæ non supprimuntur per vltionem debitam, iam totam Christianitatem depopulare videntur. Vt ergo ad vtranque viam, iuxta Theologorum sententiam, docto, & indocto satisfiat, per discußiones duarum difficultatum est respondendum, & primò : Quòd mundus Diuinæ prouidentiæ ita subiacet, quòd ipse immediatè omnibus prouidet. Secundò, quòd Vniuersitatem malorum quæ fiunt, siue in malis culpæ, siue pœnæ, siue damni, ex duabus primis permißionibus, circa casum Angelorum, & primorum parentum, iustè permittit. Vnde & patebit, quòd in his diffidere pertinaciter, Hæresin sapit, cùm erroribus Infidelium talis se implicat. Quò ad primum, notandum, quòd præsupposito illo, quòd prouidentia Dei conueniat, iuxta illud : Sapien. 14. Tu autem pater, gubernas omnia prouidentia, oportet etiam asserere, quòd omnia sunt ita subiecta suæ prouidentiæ, quod etiam omnibus immediatè prouideat, quod vt pateat, ostendamus primò per reprobationem cuiusdam contrarij erroris. Nam super illud Iob. 22. Nubes latibulum eius, & circa cardines cœli perambulat, nec nostra considerat. Quidã opinati fuerunt iuxta doctrinã S. Tho. 1. par. q. 22. Ponere tantummodò incorruptibilia subiacere Diuinæ prouidentiæ, prout sunt substantiæ separatæ, & corpora cœlestia cum speciebus rerum inferiorum, quæ ẽt sunt incorruptibilia. Indiuidua verò specierum, quia sunt corruptibilia dicebant non subiacere. Vnde sic Diuinæ prouidentiæ dicebant subiacere omnia inferiora, quæ in mundo aguntur in vniuersali tantùm, & nõ in particulari seu singulari. Sed quia hoc alijs videbatur inconueniẽs, vt de homine non esset amplior Deo cura quam de alijs animalibus, ideò Rabbi Moses volens medium tenere, dixit concordãdo cum primis : Corruptibilia omnia, sicut sunt indiuidua rerum, omninò non subiacere Diuinæ gubernationi, sed tantummodò vniuersalia, & alia quæ tacta sunt, hominẽ verò ab illa generalitate corruptibiliũ excepit, hoc propter splendorem Intellectus, quo participãt cum substantijs separatis, & sic secundum istam opinionem, quicquid hominibus accideret in Maleficijs, esset ex permißione Dei, non aũt quicquid animalib. aut alijs terræ frugibus eueniret : Et hæc opinio licet Veritati propinquior, quam illa quæ omninò prouidentiam Dei de rebus mundi negabat, asserens, mundũ casu esse factum, sicut fuerũt Democritus & Epicurei, tamen ẽt non caret magna falsitate, eò quod necesse est dicere, omnia Diuinæ prouidẽtiæ subiacere, non in vniuersali tantùm, sed etiam in particulari, vt non solùm Maleficio hominum, sed & iumentorum, & terræ frugum, ex Diuina & prouida permißione eueniunt, quod sic patet. Ad tantum se extendit prouidentia & ordinãtia rerum in finem, quantum ipsa causalitas se extendit, sicut à simili in rebus alicuius domino subiectis, quæ intantum subiacẽt eius prouidentiæ, inquantum sibi existunt subiectæ. Cùm aũt causalitas Dei, quæ est primũ agens, extendit se ad omnia entia, non solùm quantum ad principia speciei, sed ẽt quantum ad principia indiuidualia, & nõ solùm incorruptibilium. Ideò sicut omnia habẽt esse à Deo, ita omnia sunt prouisa ab eo, id est, ad aliquem finem ordinata. Et hoc tangit Aposto. ad Rom. 13. Quæ à Deo sunt, ordinata sunt, quasi dicat : Sicut omnia à Deo sunt, ita ẽt omnia ab ipso ordinata sunt, & per consequens, prouidentiæ eius subiectæ, quia prouidẽtia Dei nihil aliud noscitur quàm ratio, id est, causa ordinis rerum in finẽ. Omnia ergo, inquantum participant de esse, intantum etiam subduntur Diuinæ prouidẽtiæ. Item Deus omnia cognoscit, non solùm in vniuersali, seu vniuersalia, imò & in particulari seu particularia. Et cùm Dei cognitio comparatur ad res creatas, sicut cognitio artis ad artificiata. Ideò sicut omnia artificiata subduntur ordini & prouidentiæ artis, ita omnia subduntur & ordini & prouidentiæ Dei. Sed quia per hoc non satis fit, vt intelligatur, quod Deus iustè permittat mala fieri, & maleficia in mundo, licet intelligamus hoc, quòd ipse sit prouisor omnia gubernans, quod quia conceditur, ideò etiam deberet omne malum ab his, quorum curam gerit, excludere. Inter homines enim videmus ita fieri, quod Sapiens prouisor excludit defectum, & malum quantum potest ab his quorum curam gerit, ideò ad intelligendum ista, cur non omnia mala Deus excludit. Notandum, quòd aliud est loqui de prouisore particulari, & aliud de prouisore vniuersali. Prouisor enim particularis necesse habet malum excludere quantum potest, quia non potest ex malo elicere bonum. Deus autẽ cùm sit Vniuersalis prouisor totius mundi, & potest ex particularibus malis plurima bona elicere, sicut ex persecutione tyrannorum, Patientiam martyrum, & ex operibus Maleficorum, purgationem seu probationem fidei iustorum, vt patebit. Ideò non habet Deus omnia mala impedire, ne multa bona deesse contingat Vniuerso. Vnde Aug. in Enchir. Adeò Misericors est Omnipotens Deus, quòd nõ sineret aliquod malum esse in operibus suis, nisi adeò esset Omnipotens & Bonus, vnde benefaceret etiam de malo. Et huius exemplum etiam habemus in actionibus rerum naturalium. Nam corruptiones & defectus, qui accidunt in rebus naturalibus, licet sint contra intentionem naturæ particularis illius, videlicet, cui talis corruptio contingit, vt quòd fur suspendatur, vel quòd animalia in cibum hominis occidantur, sunt tamen de intentione naturæ Vniuersalis, vt videlicet conseruentur homines in vita. & in bonis, vt & sic bonum Vniuersi conseruetur. Vt enim species rerum conseruentur, oportet vt corruptio vnius sit conseruatio alterius. Occisiones enim animalium conseruant vitam leonum.

DECLARATVR SVPER PERMISsionem Diuinam, quòd Deus non potuit conferre creaturæ, vt ex natura esset impeccabilis.

QVò ad secundum, quòd Vniuersitatem malorum siue in culpis, siue in pœnis iustè Deus permittat, & præsertim iã refrigescente, & mundo ad occasum declinante, declaratur ex duabus propositionibus necessariò præsupponendum. Quarum prima, quòd Deus non potest facere siue melius, vt cum timore Dei loquamur, est poßibile, vt natura creata, vt est Homo vel Angelus, haberet hoc quòd ex conditione suæ naturæ peccare non posset. Secunda, quòd Deus iustè permisit hominem peccare, vel tentari, quibus stantibus, cùm ad Diuinam prouidentiam pertinet, vt vnaquæque creatura in sua natura relinquetur, dicere oportet, quòd ex præmißis impoßibile est, quòd Deus nõ permittat Maleficia fieri virtute Dæmonum. Et primùm quidem, quòd non fuit poßibile creaturæ communicare, quòd peccare non posset ex conditione naturæ, ostenditur à Doctore Sancto in 2. dist. 23. art. 1. quia si hoc fuisset communicabile alicui creaturæ, Deus vtique communicasset, eò quòd omnes aliæ communicabiles bonitates & perfectiones creaturarum sunt communicatæ saltem in genere, vt vnio personalis duarum naturarum in Christo, maternitatis & virginitatis in Maria, vnio gratuita in viatoribus, vnio beatifica in electis, & sic de alijs. Cur ergo non legimus hoc alicui creaturæ communicatum, quia nec homini nec Angelo iuxta illud : Et in Angelis suis prauitatem, certum est, quia homini à Deo non potest communicari hoc quòd ex natura sit impeccabilis, licet hoc per gratiam inueniant. Secundò ad idem, quòd si esset communicabile, & non communicaretur de vniuerso, non esset perfectum, cuius perfectio in hoc consistit, vt omnes Bonitates creaturarum communicabiles in genere sint communicatæ. Nec valet argumentum, quòd Deus cùm sit summè potens, & ad suam similitudinem homines & Angelos creauit, quòd etiam hoc auferre potuerit, quod creatura ex conditione suæ naturæ haberet quod peccare nõ posset. Vel etiam quòd faceret, vt habitus ille gratiæ qui confirmationem in bono causat, esset pars essentialis naturæ Angeli vel hominis, vt sic secundum naturalem suum principium, & naturalem conditionem haberet confirmationem in bono, vt peccare non posset. Nam primum argumentũ non concludit, quia licet Deus sit summè potens, sicut & summè bonus, non tamen hoc conferre potest, non ex imperfectione suæ potentiæ, sed ex imperfectione creaturæ, quæ imperfectio consideratur primò, quod hoc recipere non põt, nec potuit homo vel Angelus. Ratio, quia cùm sit creatura, esse suũ dependet à Creatore, sicut causatum à causa sui esse, & creare est aliquid ex nihilo facere, ideò si sibi relinquitur, deficit : Conseruatur autem, quandiu causæ influẽtiam recipit. Exemplum, si vis de candela, quæ tamdiu lucet, quãdiu habet ceram. Quo stante motum est, quod Deus creauit hominem, & reliquit eum in manu consilij sui. Eccle. 17. Et similiter Angelum à principio creationis. Et hoc factum est per liberum arbitriũ, cuius sicut proprium est facere, vel omittere, ita proprium est à suo casu recedere, & quia non recedere. Et hoc est posse peccare, posse ex libertate arbitrij à Deo recedere, ideò non potuit hoc homo vel Angelus recipere, nec ei potuit à Deo communicari, vt ex natura haberet libertatem arbitrij, & etiam ex natura haberet non posse peccare. Alia imperfectio ex qua hoc non potuit homini vel Angelo communicari est, quia implicat Contradictionẽ, quæ quia in se non sunt factibilia, dicimus, Deus non potest illa facere. Sed potius dicendum, quòd creaturæ non possunt ista recipere, vt videlicet aliquid sit viuum & mortuum simul & semel. Ita etiã implicat, vt aliquis habeat liberum arbitrium, ex quo poßit causæ suæ inhærere, & quòd poßit non peccare, quia si non põt peccare, non potest causæ suæ inhærere, cùm peccatũ sit, spreto incõmutabili bono, rebus mutabilibus inhærere. Spernere aũt, vel non spernere, est ex libertate arbitrij. Secundum etiam argumentũ non valet, quia si gratia confirmationis vteretur creaturæ in naturam, ita quod ex principij essentialib. haberet non posse peccare, tunc non haberet ex aliquo dono accidentali & gratia, non posse deficere & peccare, sed haberet hoc per naturã, & tunc esset Deus, quod esset absurdum. Hanc solutionem tangit S. Tho. vbi suprà in solutione vltimi argumenti, cùm dicit, quòd quandocunque alicui creaturæ cõuenit aliquod accidens, quod ex influentia superioris tantummodò id est, nõ potest inferior natura illud accidens per se habere, nisi efficeretur naturæ superioris, sicut si aër illuminatur in actu per ignem, non põt esse, quòd sit de natura sua lucidius in actu, nisi fiat ignis. Dico ergo, quod cùm cõfirmatio insit creaturæ rationali solùm per gratiam, quæ est quoddam spirituale lumen, & similitudo increati luminis, non potest esse, quòd aliqua creatura ex natura sua confirmationem habeat vel gratiam, nisi efficeretur Diuinæ naturæ per esse dicamus eiusdem naturæ, quod est omninò impoßibile. Concludamus, quòd non posse peccare per naturam, Deo tantummodò conuenit, eò quòd sicut abesse deficere non põt, cùm dat omnibus esse, ita nec à rectitudine bonitatis deficere, cùm hoc ei conueniat per conditionem suæ naturæ. Omnibus autem alijs qui hoc habent, vt peccare non poßint, cõfertur, ex hoc quòd confirmantur per gratiam in bono, ex quo filij Dei efficiuntur, & quodammodò Diuinæ naturæ consortes.

DECLARATVR QVAESTIO SVPER duas permissiones Diuinas, quas Deus iustè permisit, videlicet, Diabolum auctorem omnis mali peccare simul, & primos parentes cadere, ex quibus Maleficiorum opera iustè permittuntur,
QVÆSTIO XIII.

SEcunda quæstio simul & Propositio, quod Deus iustè permisit quasdam creaturas Angelicas, quas aliter concedere non potuit, nisi quòd peccare possent, etiã actu peccare. Et quasdam simili modo creatas per gratiam præseruare, & hoc absque præuia tentatione. Hominem verò iustè permittit & tentare, & peccare, quæ omnia sic declarantur. Nam ad prouidentiam Diuinam pertinet, vt vnumquodque in sua natura relinquatur, & in suis naturalibus operibus non omninò impediatur, quia vt Dionys. dicit. 4. cap. de diu. no. Prouidentia non est Corruptiua Naturæ, sed Saluatiua, quo stante, cùm manifestum sit, quòd sicut bonum gentis diuinius est quàm bonum vnius. 1. Ethico. Ita & bonum Vniuersi excedit bonum particulare cuiuscunque naturæ creati in particulari. Ideò etiam attendere oportet, quòd si peccatũ hoĩum impediretur, per hoc multi gradus tollerentur perfectionis. Tolleretur. n. natura illa quæ potest peccare, & non peccare, quòd si dicatur, tamen habuisset homo ex conditione naturæ, vt prius tactũ est. Respondetur, si nullum peccatum fuisset subsecutum in actu, sed statim confirmatio, tũc semper lateret quid gratiæ deberetur in bonis erga Deum, quid potestas peccandi potuisset, & plura alia, quibus ablatis vtique Vniuerso multa detraherentur. Decuit etiam, vt nullo suggerente ab extra peccaret, sed occasionem peccandi ex seipso susciperet, quod & fecit, vbi Deo à quibus esse voluit, quod est intelligendum non simpliciter & directè, nec indirectè, sed solùm secundum quid, & hoc declaratur propter auctoritatem Esaiæ 14. In cœlũ ascendam, & similis ero Altißimo. Non enim simpliciter & directè, quia sic habuisset intellectum ligatum & erroneũ, appetendo aliquid quod sibi erat impoßibile. Cognouit enim se esse creaturam, & à Deo creatum, & ideò æqualem fieri creatori, cognouit hoc sibi esse impoßibile. Nec etiam indirectè, quia cùm totum bonum Angeli, & creaturæ in hoc est, quod Deo subest, sicut tota claritas aëris est in hoc, quòd subijcitur radijs Solis, ideò hoc ab Angelo non potuit appeti, quia appetijsset contra bonum naturæ : sed appetijt DEI æqualitatem non absolutè, sed secundum quid, hoc sic est, cùm DEVS habet per naturam suam duo, beatitudinem, & bonitatem, & aliud, & quòd ab ipso omnis creaturæ Beatitudo & Bonitas transfunditur. Videat Angelus dignitatem naturæ suæ, quæ creaturis cunctis præeminebat, voluit & appetijt à se omnia inferiora Beatitudinem & Bonitatem deriuari, & hoc per sua naturalia, ita quòd ipse primò illa ex natura haberet, & sic aliæ creaturæ, ex nobilitate suæ naturæ acciperent. Et qui etiam illa appetijt à DEO, & sub Deo volẽs esse, dummodò ista haberet, & ideò nec etiam quantum ad modum habendi Deo æquiparari voluit, sed tantummodò secundũ quid. Nota insuper, quòd quia suum desiderium attentauit, vt ad actum perduceret, ideò subitò suum desideriũ alijs exposuit. Et quia subitò etiam fuit aliorum Angelorum visio desiderij, & consensus peruersus sui desiderij. Ideò peccatum primi Angeli aliorum peccata exceßit & præceßit quantitate culpæ, & causalitate, non tamen duratione, ita quod illud Apocal. 12. Draco de cœlo cadens, traxit tertiam partem stellarũ. Et in figura Leuiathan habetur : Ipse est Rex super omnes filios Superbiæ, & Rex secundum Philosophum 5. Metha. dicitur principium, inquantum mouet per suam voluntatem & imperium sibi subiectos. Ideò & suum peccatum aliorum occasio peccãdi fuit, ita quod ipse primus à nullo extrinseco tentatus, alios extrinsecè tentauit. Et quidem quod dictũ est, quod instantanea operatio in omnib. illis fuit, exẽplificatur hoc ex sensibilibus. Nã simul tẽpore sunt illuminatio aëris, visio coloris, & discretio rei visæ. Hæc ad longum posui, vt considerando tam stupendam permissionem diuinam super nobilißimas creaturas, propter vnum duntaxat peccatum ambitionis, quomodo non particulares permißiones super Maleficorum opera, propter maiora peccata quantum ad aliquas circunstantias admittet. Nam Maleficorum peccata in varijs circunstantijs peccatum Angeli, & primorum parentum excedunt, vt iam in secunda quæstione patebit. Sed & hoc, quòd Prouidentia Dei iustè permisit primum hominem tentari & peccare, ex his quæ dicta sunt de transgressoribus Angelis satis patere potest. Sicut enim ad eundem finem homo & Angelus creati fuerunt, & in libertate arbitrij relicti. Ideò vt Beatitudinis præmium non absque merito perciperent, ideò sicut Angelus à casu nõ fuit præseruatus, vt potestas peccandi ex vno & potestas gratiæ confirmationis ex altero ad decorem vniuersi patesceret, ita & circa hominem seruari oportuit. Vnde & sanctus THOMAS in secunda distinctione vigesima tertia, articulo. 2. Illud ex quo Deus apparet laudabilis, non debet penitus impediri, sed in peccato etiam Deus apparet laudabilis, cùm per Misericordiam parcit, & per Iustitiam punit, vnde non debuit peccatum impedire, tantummodò breuiter & recapitulando ad propositum redeamus, dicamus quòd iusta Dei prouidentia homo in his permissus est multis rationibus. Prima, vt ostendatur Dei potentia, qui solus inuertibilis est, omnis autem creatura mutabilis. Secunda autem ratio, vt declaretur Dei Sapientia, quæ ex malo scit elicere bonum, quod non potuit fieri, nisi Deus creaturam peccare permisisset. Tertia, vt manifestetur Dei Clementia, in qua Christus per mortẽ suam hominem perditum liberauit. Quarta, vt ostendatur Dei Iustitia, quæ non solùm reddit bonis præmia, sed & malis supplicia. Quinta, vt homo non sit peioris conditionis quàm aliæ creaturæ, quas omnes sic Deus administrat, vt eas agere proprijs motibus sinat. Vnde & hominem proprio arbitrio relinquere debuit. Sexta, est laus humana, laus enim viri iusti, quod potuit, & non est transgressus. Septima, est decor Vniuersi, quia sicut triplex malum, culpæ, pœnæ, & damni inuenitur, ita ex opposito triplex bonum, scilicet, honestum bonum, delectabile, & vtile decoratur. Nam culpa decoratur honestas, per pœnam delectabilitas, per damnum summa vtilitas. Et per hæc patet responsio ad argumenta.

SOLVTIONES ARGVMENtorum.

NAm ad primum, vbi dicitur, asserere quòd Diabolo permittatur potestas nocendi hominibus sit Hæreticum, Oppositum potius patet, quia sicut asserere, quòd Deus non permittat hominem ex libertate arbitrij peccare quando vult, est Hæreticũ : Ita asserere, quòd Deus peccatum dimittat inultum, hoc autem fit per potestatem nocendi hominibus in vindictam malorum, & decorem vniuersi. Iuxta illud August. in libr. soliloquiorum. Iußisti Domine & ita est, vt nunquam dedecus culpæ sit sine decore Vindictæ. Probatio denique argumẽti non valet de Sapiente prouisore, qui excludit defectum, & malũ quantum potest, quia aliud est de Deo, qui habet curam particularem, & de prouisore vniuersali. Nam prius ex malo non potest elicere bonum, sicut vniuersalis prouisor facit, vt per præcedentia patuit. Ad secundum patuit, quòd tam Potentia quàm Bonitas & Iustitia Diuina patescunt in hoc quòd mala permittit, vnde quando dicitur : Aut Deus potest mala impedire aut non, dicitur quòd potest impedire, sed non debuit, rationibus prætactis. Neque valet instantia, si dicatur, ergo vult mala fieri cùm potest impedire, & non vult, quia vt in argumentis pro Veritate tactum est, Deus non potest velle mala, neque vult mala fieri, neque vult malum non fieri, sed vult permittere malum fieri, & hoc propter perfectionem Vniuersi. Ad tertium, August. & Philoso. loquuntur de cognitione humana, cui melius non cognoscere mala & vilia duplici de causa. Primò, quia per ea impeditur interdum à consideratione malorum, & hoc contingit, quia non possumus simul multa intelligere. Etiam & ea de causa, quòd cogitatio malorum peruertit interdum voluntatem in malum. Hæc autem in Deo locum non habẽt, qui intelligit omnia opera hominum & Maleficorum, absque aliquo defectu. Ad quartum : Apostolus curam Dei à bobus remouit, vt ostendat, quòd quia creatura rationalis habet per liberum arbitrium dominium sui actus, vt dictum est. Ideò vt ei imputetur aliquid ad culpam, vel ad meritũ, & reddatur ei iuxta hoc pœna vel præmiũ, habet Deus specialem de eo prouidentiam, secundum quæ irrationabilia non prouidentur. Velle autem asserere, quòd indiuidua irrationabilium creaturarum ex illa auctoritate non pertinerent ad Diuinam prouidentiam, esset Hæreticum, quia esset asserere, quod nõ omnia subiecta essent Diuinæ prouidentiæ, contra Scripturæ Sacræ commendationẽ super Diuinã sapientiã, quæ attingit à fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter, & esset error Rabbi Moses, vt in argumentis pro Veritate patuit. Ad quintum, quia homo nõ est institutor naturæ, sed vtitur naturalibus operibus, artis & virtutis ad suum vsum, Ideò prouidentia humana non se extendit ad necessaria, quæ ex natura proueniunt, vt quòd cras Sol oriatur. Ad quæ tamẽ se extendit prouidentia Dei, eò quòd ipse est actor naturæ. Vnde & defectus naturales, etiam ex cursu rerum naturalium prouenirent, adhuc Diuinæ prouidentiæ subiacerent, quare & Democritus & alij Philosophi naturales errauerunt, attribuentes soli neceßitate materiæ, quicquid inferioribus accideret. Ad vltimum, licet omnis pœna infligitur à Deo propter peccata, non tamen semper maioribus peccatoribus Maleficia instiguntur, vel quia Diabolus non vult, vt illos affligat & tentat quos iusto titulo poßidere se cernit : Vel ideò, vt nõ ad Deum accelerant, Iuxta illud : Multiplicatæ sunt infirmitates, postea accelerauerunt &c. Et quòd omnis pœna infligitur à Deo propter peccata, patet ex sequentibus, quia iuxta Hierony. Quicquid patimur, peccatis nostris meremur.

Declaratur quòd peccata Maleficorum grauiora sunt peccatis malorum Angelorum & primorum parentũ. Vnde sicut innocentes puniuntur ex culpis parentum, ita etiam plures innoxij damnificantur, & maleficiuntur propter peccata Maleficorum.

ENORMITAS MALEFICARVM consideratur, & est tota materia prædicabilis,
QVÆSTIO XIIII.

SED super enormitatem criminũ quæritur, an Maleficorum flagitia cuncta mala quæ Deus fieri sinit, & vsque in præsens à principio mundi fieri permisit, tam in culpis, quàm in pœnis & dãnis excedunt? Et videtur quòd non, præcipuè quò ad culpam. Nam peccatum quod quis committit, quod faciliter vitare potuisset, excedit peccatum quod aliter committit, quod ita faciliter vitare non potuit. Patet per Augustinum in lib. de ciui. Dei. Magna est in peccando iniquitas, vbi est tanta in non peccando facilitas. Sed Adam & plures, qui ex aliquo statu perfectionis, seu etiam gratiæ peccauerunt, facilius propter aßistentiam Gratiæ peccata vitare potuissent, præsertim Adam, qui in Gratia creatus fuerat, quàm plures Maleficæ, qui huiusmodi dona non perceperunt. Ergo illorum peccata omnia Maleficorum flagitia excedunt. Prætereà, quò ad pœnam, maiori culpæ maior pœna debetur, sed peccatum Adæ grauißimè punitum fuit, in hoc, quòd vt patet in omnes posteros eius pœna cum culpa ostenditur in trãsfusione originalis peccati : Ergo eius peccatum grauius est omnibus alijs peccatis. Prætereà quò ad damnum. Nam iuxta August. Ex hoc aliquid est malum, quia adimit bonũ, ergo vbi plus de bono amittitur ibi maior culpa præceßit. Sed peccatũ primi parentis maius damnum, tam in naturalibus quàm in gratuitis intulit, vbi nos Innocentia & Immortalitate priuauit, quod nullũ aliorum sequentium peccatum intulit, ergo &c. Sed econtra, Id quod plures rationes mali includit, magis est malum, sed peccata Maleficarum sunt huiusmodi. Nã omnia mala in bonis naturæ & formæ procurare possunt, Deo permittẽte, vt ex bulla Papæ deducitur. Prætereà Adam peccauit solummodò faciendo illud, quod est vtroque modo malum, quia prohibitum, & quod non erat malum, secundũ se scilicet. Malefici, & alij peccatores peccant faciendo illud quod est vtroque modo malũ, & secundum se, & prohibitum, vt homicidia & alia multa prohibita. Vnde eorum peccata grauiora sunt alijs peccatis. Prætereà, peccatum quod ex certa Malitia est grauius peccato quod est per Ignorantiam : sed Maleficæ ex magna Malitia contemnunt fidem & Sacramenta fidei, prout plures cõfessæ sunt. RESPONSIO, quòd mala quæ à modernis Maleficis perpetrãtur cuncta alia mala, quæ Deus vnquam fieri permisit, secundum quod in titulo quæstionis tangitur, excedunt : & hoc quò ad peccata, quæ contingunt in peruersitate morum, licet secus sit de peccatis quæ opponũtur alijs Virtutibus Theologicis, potest ostendi triplici via. Primò in generali, cõparando eorum opera indifferenter ad quæcunque flagitia mundi. Secundò in speciali, comparãdo ad species Superstitionis ex quocunque pacto cum Dæmonibus inito. Tertiò, comparando illa ad peccata malorum Angelorum, aut etiam primorũ parentum. Primùm sic. Nam cùm triplex sit malũ, videlicet, culpæ, pœnæ, damni, eò quòd triplex sit bonum cui illa opponuntur. s. honestum, delectabile, & vtile. Et culpæ opponitur honestum, pœnæ delectabile, Damno vtile : Quia culpa Maleficarum excedit cuncta alia peccata, sic apparet. Nã iuxta doctrinam sancti Tho. in 2. di. 22. ar. 2. Licet in peccato multa poßint considerari, ex quibus peccati grauitas vel etiam leuitas trahi potest. Vnde & contingit, quòd idem peccatum quod secundum vnum eorum est grauius, secundum aliud leuius inueniatur, prout dicere possumus : In fornicatione iuuenis peccat, senex insanit. Tamen illa simpliciter grauiora sunt, quæ plures & potentiores habent, non dico circumstantias solũ, sed in specie & quantitate peccati essentiali peccati grauitatem. Et sic dicere possumus, quòd licet peccatum Adæ, quantum ad aliquas circumstantias grauius sit omnibus alijs peccatis, quantum ad hoc, quod minori tentatione pulsatus cecidit, quod videlicet tantùm ab intrinseco. Et etiam, quia facilius resistere potuisset propter originalem Iustitiam in qua creatus erat : Tamen quantũ ad speciem & quantitatem peccati, & etiam quantum ad alias circumstãtias, quæ peccatum magis aggrauant, sicut multa grauiora peccata sunt secuta, ita & inter illa omnia Maleficorum excedunt, quod etiam clarius ex duobus deducitur. Nam sicut vnum peccatum dicitur maius altero, vel causalitate, vt peccatum Luciferi : Vel generalitate, vt peccatum Adæ. Vel deformitate, vt peccatum Iudæ. Vel difficultate remittendi, vt peccatum in Spiritum sanctum. Vel periculo, vt peccatum Ignorantiæ. Vel inseparabilitate, vt peccatum Cupiditatis. Vel pronitate, vt peccatũ Carnis. Vel Diuinæ Maiestatis offensione, vt peccatum Idololatriæ & Infidelitatis. Vel expugnandi difficultate, vt Superbia. Vel mentis cæcitate, vt Ira : Ita & post peccatum Luciferi omnia alia peccata Maleficorũ opera excedunt, tàm in deformitate, crucifixum abnegantes, quam & pronitate spurcitias carnis cũ Dæmonibus exercentes, ac mentis cæcitate, in õe nocumentum tam animarum quam corporum hominum & iumentorũ, toto Malignitatis Spiritu debachantes, prout ex supradictis patuit, quod ẽt secundum Isidorũ nomen ostendit. Dicuntur enim Malefici ob facinorum magnitudinem, &c. vt suprà patuit. Deducitur & ex isto. Nam duo sunt in peccato, Auersio, & Conuersio, iuxta illud Aug. Peccatum est. spreto incommutabili bono, rebus mutabilibus inhærere. Et ipsa etiam auersio à Deo sit tanquam formale, sicut ipsa conuersio tanquam materiale. Ideò tantò aliquod peccatum est grauius, quãtò magis homo per ipsum à Deo separatur. Et quia per Infidelitatem homo maximè à Deo elongatur, ideò & maius omnibus peccatis Maleficiũ Infidelitatis existit. Et hoc declaratur per nomen Hæresis, quod est etiam Apostasia à fide simul, & quòd tota earum vita peccatum est. De primo, nam cùm peccatum Infidelitatis consistit in renitẽdo fidei : Et hoc potest dupliciter fieri, vel quia renititur fidei nondum susceptæ, aut susceptæ. Si primo modo, tunc est Infidelitas paganorum seu gentilium. Si secundo modo, tunc iterum dupliciter, quia aut renititur Christianæ fidei susceptæ in figura, aut in ipsa manifestatione Veritatis. Primo modo est Infidelitas Iudæorum. Secundo modo Infidelitas Hæreticorum. Vnde patet, quod Hæresis Maleficarum inter tres species Infidelitatis grauißima existit, quod etiam ratione & auctoritate comprobatur. Nam 2. Petr. 2. dicitur : Melius erat illis viam Veritatis non cognoscere, quam post cognitam retrorsum conuerti. Ratio. Nam sicut grauius peccat, qi non implet quod promisit, quàm ille qui non implet hoc quod nunquam promisit. Ideò Infidelitas Hæreticorum qui profitentur fidem Euangelij, & tamen ei renitũtur corrumpentes ipsam, grauius peccãt quàm Iudæi & pagani. Et iterum, Iudæi grauius peccant quam pagani : quia susceperunt Fidei Christianæ figuram in veteri lege, quam malè interpretantes corrũpunt, quod Pagani non faciunt, ideò etiam eorum Infidelitas est grauius peccatum, quàm Infidelitas gentilium, qui nunquam fidem Euangelij susceperunt. De secundo quòd & Apostatæ nuncupantur. Nam secundum Thomam secunda secundæ. q. 12. Apostasia importat quandam retroceßionem à Deo & Religione, quæ fit per diuersos modos, quibus homo coniungitur Deo, vel per fidem, vel per subiectam ad obediẽtiam Voluntatem, vel per Religionem & Clericatum. Secundum quod dicit etiam Raymundus & Hostien. quòd Apostasia est temerarius, à Fidei statu vel Obedientiæ, vel Religionis excessus. Et cũ remoto priori, remouetur posterius, sed non è conuerso. Ideò & prima alias duas excedit, scilicet, Apostasia à Fide, procedit à Religione, de qua 48. dist. quantumlibet & 16. q. 1. legi non debet. Tamen secundum Raymund. non iudicatur Apostata seu fugitiuus, etiamsi ad longinquiora diu euagetur, nisi postquam sic viuit, quòd animum redeundi se deposuisse ostendit. ff. de re milit. l. desertorem. Et hoc fieret si vxorem duceret, vel simile tale. Similiter & Apostasiam Inobedientiæ, vbi quis spontè contemnit præcepta Ecclesiæ, & Prælatorum, de qua 3. q. 4. alieni. Qui etiam infamis efficitur, repellitur à testimonio, & debet excommunicari. 11. q. 3. Si autem. Vnde & Apostasia de qua loquimur, super Apostasiam Maleficarum dicitur Apostasia perfidiæ, quæ & tantò grauior, quantò & cum inimico Fidei rationis salutis per pactum expressum peragitur. Hoc enim habent facere Maleficæ, & hoc inimicus ille exegit in toto vel in parte. Repertæ sunt enim per nos Inquisitores, quæ omnes Fidei articulos abnegauerant, quasdam verò certos in numero, semper tantũ confeßionem veram & Sacramẽtalem habeant abnegare. Vnde & Iuliani Apostatæ perfidia non videtur tanta fuisse, licet in alijs aduersus Ecclesiam maiora exercuisset, de qua & secundo. q. 7. non potest. Si quis verò incidẽtaliter quæreret. Quid si mente & corde fidem tenerent, quorum scrutator solus Deus est, & non quæcunque Angelica creatura, vt suprà patuit, facerent tamen Reuerentiam & Obedientiam Diabolo per actus exteriores. Dicendũ videtur, quòd cùm Apostasia perfidiæ dupliciter potest fieri, per actus infidelitatis exteriores, absque expresso pacto cum Dæmone inito, sicut qui in terris Infidelium Mahumeticam vitam assumeret, aut in terris Christianorum cum expresso pacto &c. Primi, vbi mente retinent fidem, actum tamen exteriori negant, licet non sint Apostatæ nec Hæretici, tamen mortaliter peccant. Sic enim Salomon dijs suarum vxorum Reuerentiam exhibuit. Nec enim aliquis excusatur, si ex metu hoc faceret, quia secundum August. Sanctus est mori fame quàm vesci idolatricis. Aliqui habent Satius. 33. q. 3. Satius. Malefici autem quantũcunque Fidem retinent corde, & abnegant ore Apostatæ tamen iudicantur, eò quòd fœdus cum morte, & pactum cum inferno pepigerunt. Vnde & Sanctus Thom. in 2. di. 4. ar. vl. Loquens de similibus operibus Magicis. Et qui quocunque modo auxilium petunt à Dæmonibus dicit, In omnibus est Apostasia à fide, propter pactum initum cum Dæmone, vel verbotenus, si inuocatio intersit vel facto aliquo, etiamsi sacrificia desint. Non enim potest homo duobus dominis seruire. Ad idem Albertus vbi suprà dist. 8. vbi quæritur : Vtrum Magicis & Mathematicis intendere sit peccatum, & Apostasia à fide : Ita respondit : In talibus est semper Apostasia verbi vel operis. Si enim Inuocationes fiant, tunc apertum pactũ initur cum Dæmone, & tunc est aperta Apostasia verborum. Si autẽ non fit nisi opere simplici, tunc est Apostasia operis. Et quia in his omnibus semper est Fidei Cõtumelia, quia expectatur à Dæmone expectandum est à Deo, ideò semper Apostasia iudicatur. Ecce quàm clarè duplicem Apostasiam ponunt, tertiam subintelligentes, scilicet, Cordis quæ si desit, tamen Maleficæ verbis operibus Apostatrices iudicantur. Pœnis ergo vt patebit, & hæreticorum & Apostatarum subiacere debent. Et est tertia criminis enormitas, præ cunctis alijs hæresib. in eis. Nam si iuxta Augusti. omnis Infideliũ vita peccatum est. 28. q. 1. §. 2. & est glossa super illud Romanorum 14. Omne quod non est ex Fide peccatum est. Quid iudicandũ est de tota vita, id est, de omnibus alijs operibus Maleficarum, quæ tamen non ad complacentiam Dæmonum fiant, sicut ieiunare, Ecclesias frequentare, communicare, & sic de alijs. In omnibus enim peccant mortaliter, quod sic declaratur : Tanta est enim labes huius peccati, quòd facultatem resurgendi, licet non ex toto amputant, eò quòd peccatum non corrumpit totum bonum naturæ, & lumen naturale in eis remaneat : Tamen propter præstitum homagium, nisi ab illo absoluantur, omnia eorum opera ẽt de genere bonorum, sunt potius de genere malorum, quod in alijs infidelibus non cernitur. Nam secundum Thomam secunda secundæ. q. 10. An omnis Actio Infidelis sit peccatum? Dicit, quòd quamuis opera Infidelium, quæ sunt de genere bonorum, vt ieiunia, eleemosynæ & huiusmodi non sint eis meritoria propter Infidelitatem, quæ est grauißimum peccatum, tamen quia peccatum non corrumpit totum bonum naturæ, sed remanet in eis lumen naturale. Ideò non omnis actus eorum est mortale peccatum, sed actus procedens ex ipsa Infidelitate, vel relatus ad ipsam, etiamsi sit de genere bonorum, puta Sarracenus ieiunat, vt seruet legem Mahumeti de ieiunio mandantem. Iudæus seruat suas festiuitates, & huiusmodi in his est mortale. Et sic intelligitur illud Aug. suprà allegatum : Omnis infidelium vita peccatum est.

QVOD MALEFICAE GRAVISSIMAS merentur pœnas, vltra omnes flagitiosos mundi.

DEnique flagitia cuncta aliorum peccata excedunt, quantum ad demeritum pœnæ declaratur. Primò, quò ad pœnam Hæreticis infligendam. Secundò, quò ad pœnam Apostatis inferendam. Nam Hæretici duplici pœna puniuntur, secundum Raym. s. excommunicatione, depositione rerum, ablatione & corporali morte. De quibus omnibus Lector inueniet super primum, de senten. excommunic. Nouerit. & super secundum. 24. q. 1. Qui contra pacem. & tertium, dist. 8. quo iure. 23. q. 7. c. 1. & seq. super 4. eod. titu. s. de Hæreticis. Excommunicamus 1. & 2. imò & grauißimas incurrũt pœnas, Credentes, receptores, fautores & defensores. Nam vltra pœnam excommunicationis illis inflictam, Hæretici cum fautoribus & defensoribus suis, & receptatoribus, & ipsorum filij, vsque ad secundam generationem per lineam paternam, per lineam verò maternam, vsque ad primum gradum, ad nullum beneficium, vel officium Ecclesiasticum admittuntur, vt eod. tit. quicunque. & c. statutum. lib. 6. Sed super tertiam pœnam, si Hæretici habent filios Catholicos, priuantur paterna hæreditate in detestationem criminis. Et super quartam pœnam, si post deprehensionem erroris continuò non velit reuerti, & Hæresin abiurare, subitò debet comburi, si laicus est. Falsarij enim pecuniæ statim morti traduntur, quantò magis falsarij Fidei. Si verò Clericus post solennẽ degradationem relinquitur curiæ seculari occidendus. Si aũt reuertãtur ad fidem, detrudi debent in perpetuum carcerem de Hæreticis. Excommunicamus primò, & secundò, & hoc de rigore iuris. Mitius tamen agitur cum eis post abiurationem, quam ad arbitrium Episcopi & Inquisitoris facere debent, prout in tertia parte operis patebit, vbi de varijs modis sententiãdi tales tractatur. quis etiam dicatur deprehensus & conuictus, seu etiam relapsus. His autem modis mulctare Maleficas non videtur sufficere, cùm non sint simplices Hæreticæ, sed Apostatæ, & vltra hoc quod in ipsa Apostasia non hominibus propter metum, aut carnis oblectamenta fidem abnegant, vt suprà tactum est. Seipsis Dæmonibus, vltra abnegationem, etiam homagium, corpora, & animas offerendo præstant. Ex quibus satis probabile videtur, quod quantumcunque pœniteant, & ad Fidem reuertantur, nõ debẽt sicut alij Hæretici carceribus perpetuis mãcipari, sed vltimo supplicio puniri, & hoc etiam propter dãna temporalia hominibus & iumentis varijs modis illata, leges imperant, vt patet C. de malefi. l. nullus. l. nemo. & l. culpa. Et est similis culpa prohibita discere & docere. Et loquũtur Leges super Sortilegos, quantò magis super Maleficos, vbi dicunt, quòd pœna illorum est bonorum supplicatio & decapitatio. Et quis tali arte mulierem ad luxuriam prouocauerit, vel è conuerso, bestijs exponitur, vt dicitur ibidem. l. multi. Et de his in prima quæstione tactum est.

DECLARATVR, QVOD PROPTER peccata Maleficarum innoxij sæpè maleficantur, etiam interdum propter peccata propria,
QVÆSTIO XV.

SED hoc quòd Diuina permißione plures innoxijs damnificantur & puniuntur, & præmißis nocumentis, propter aliena peccata Maleficarum, & propter culpas proprias, ne alicui hoc videatur inconueniens, ostendit Sanctus Thomas secunda secundæ. q. c. 8. Hoc fieri iustè à Deo, loquendo de pœnis præsentis vitæ, triplici ratione. Primò quidem, quòd vnus homo est res alterius, & sicut quis punitur in rebus, ita & in pœnam alterius aliquis puniri potest. Nam filij secundum corpus, sunt quædam res patris, & serui & animalia, res dominorum, & sic filij puniuntur, quandoque pro parentibus, sicut filius natus ex adulterio Dauid, mortuus fuit quàm citius, & animalia Amalechitarum iussa sunt interfici, quamuis & in huiusmodi sit ratio mystica, vt habetur 1. quæst. 4. §. paruulos. Secundò, quia peccatum vnius deriuatur in alterum, & hoc dupliciter. Per imitationem, sicut filij imitantur peccata parentum, & serui & subditi peccata dominorum, vt audacius peccent, vt fit in rebus malè acquisitis, in quibus filij succedunt, serui in latrocinijs & guerris iniustis. Vnde sæpius interficiuntur, & subditi prælatorum audacius peccant, dum eos peccare cernunt, etiamsi eadem peccata non committunt, vnde & iustè permittunt. Deriuatur etiam peccatum vnius in alterum per modum meriti, vt subditorum in malum prælatum, id est, quòd peccata subditorum merentur peccatorem prælatum, secundum illud Iob : Regnare facit hypocritam propter peccata populi. Deriuatur etiam peccatum, & consequenter pœna per aliquem consensum vel dißimulationem. Hoc est, quando superiores peccata non redarguunt, tunc sæpißimè boni cum malis puniuntur, vt dicit August. in primo de ciuit. Dei. Exemplum, vbi inter nos Inquisitores vnus reperit quoddam oppidum, mortalitate hominum quasi destitutum, & vbi fama volabat, quòd quædam mulier sepulta linteamen, in quo sepulta erat, succeßiuè deglutiret, & quòd pestis cessare non posset, nisi ex integro linteamen deglutiendo ad ventrem consumpsisset. Habito consilio desuper, Scultetus cum præfecto ciuitatis sepulchrum effodientes, inuenerũt quasi dimidietatem linteaminis per os & collum vsque in ventrem immissam & consumptã. Quo viso, motus Scultetus gladium extraxit, & caput amputando extra foueam proiecit, sicque subitò pestis cessauit. Ex quibus vtique Diuina permißione peccata illius vetulæ super innoxios, propter dißimulationem præcedentium punita fuerunt. Nam præhabita Inquisitione repertum fuit, ipsam longo tempore vitæ suæ Sortilegam & Magam fuisse. Exemplum de punitione Dauid in enumeratione populi per pestem. Tertiò fit in Diuina permißione, vt humanæ societatis vnio commendetur, ex qua vnus homo debet pro alio sollicitus esse, vt non peccet, & ad detestationem peccati, dum scilicet, pœna vnius redundat in omnes, quasi omnes sint vnum corpus. Exemplum de peccato Achor, Iosue. 7. possumus adhuc addere duos modos, prout puniuntur mali interdum per bonos, interdum etiã per alios malos. Nam vt Gratia. dicit 23. q. 5. §. vl. Aliquando Deus punit malos per legitimam potestatem, gerentes ex mandato suo, & hoc dupliciter. Interdum cum merito punientium, sicut puniuit peccata Chananæorum per populum suum. Interdum absque merito punientium, sed etiam in ipsorum pœnam, sicut Tribum Beniamin puniuit & deleuit vsque ad paucos. Aliquando punit etiam per populus suos, iussu seu permißione excitatos, non tamen intendentes Deo obsequi, sed suæ satisfacere cupiditati, & ideò cũ sui damnatione, sicut iam punit populum suum per Turcas, & sæpius ante per alienigenas etiam in veteri lege. Sed nota, quòd quacunque de causa quis puniatur, si non sustinet patienter pœnas, tunc sunt flagella, non ad satisfactionem, sed ad vindictam tantùm. i. punitionem. Iuxta illud Deutero. 32. Ignis. s. pœna temporalis, succensus est in furore meo. i. in punitione : quia aliàs non est in Deo furor, & ardebit vsque ad inferni nouißima. i. vindicta, hic incipiet & ardebit vsque ad extremam damnationem, vt exponit Augusti. Et habetur de pœn. dist. 4. §. auctoritas. Sed si patienter ferantur ipsa flagella, & sint patientes in statu Gratiæ, habent locum satisfactiones, vt dicit Tho. in 4. Etiamsi quis puniretur à Iudice propter Maleficium commissum, vel etiam Malefica, & hoc secundum plus & minus, secundum deuotionem patientis : & qualitatem criminis. Mors autem naturalis cùm sit vltimum terribilium, non tamen est satisfactoria, quia per naturam inoleuit in pœnam originalis peccati. Licet secundum Scotum etiam voluntariè, & cum deuotione expectata, & Deo oblata in sua amaritudine, poßit fieri aliquo modo satisfactoria. Mors tamen violenta, siue quis eam meruit, siue non, semper est satisfactoria, si patienter sustineatur, & in gratia. Et hæc quidem, quò ad pœnas propter aliorum : peccata inflictas. Propter propria autẽ etiam Deus flagellat in vita præsenti, & specialiter circa Maleficia inferenda. Nã Tobiæ 7. Super illos qui libidini deseruiunt, Diabolus accipit potestatem, quod etiam ex præcedentibus patuit declarando, maleficia circa membra & potentias Generatiuæ potentiæ, quæ Deus amplius permittit maleficiari. Attamen ad prædicandum populo, notandum, quòd præmißis punitionibus non obstantibus, secundũ quas Deus pro culpis alienis, siue proprijs punit, hanc regulam iuris pro fundamẽto teneat, & populo proponit, quæ dicit : Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus. extrà, de regul. iur. & hæc regula locum habet in iudicio poli. i. Dei, & in iudicio fori. i. in foro humano, siue seculari, siue Ecclesiastico. Declara de iudicio poli. Nam cùm Deus duplici pœna spirituali, & temporali punit, In prima inuenitur quòd nunquã sine culpa. In secunda inuenitur quòd interdum benè sine culpa, sed nõ sine causa. De prima spirituali pœna, quæ cùm est triplex. s. subtractio Gratiæ, vnde sequitur obduratio in præstitis, non sit sine culpa propria. Secunda pœna damni, id est, priuationis gloriæ, hoc etiam nunquam infligitur sine culpa propria, vt in adultis, vel contracta, vt in paruulis in originali decedentibus. Tertia pœna sensus, id est, cruciatio ignis infernalis, etiam patet. Vnde quòd dicitur Exodi 20. Ego dominus zelotes visitans peccata parentum, in filios, vsque in tertiam & quartam generationem, intelligitur de imitatoribus paternorum scelerum, vt exponit Gratianus. 1. q. 4. §. quibus vbi etiam dat alias expositiones. De secunda autem pœna temporali punit Deus.

Primò propter culpam alterius, vt suprà tactum est, triplici ratione, vel etiam sine culpa aliena & propria, sed non sine causa, vel etiam ex culpa propria, & non aliena. Quod si vis scire causas, propter quas Deus punit, & tamen absque culpa aliena & propria, videas quinque modos quos ponit Magister in 4. dist. 15. cap. 2. Et recipe tres primas causas : Reliquas duas accipe pro culpis proprijs. Nam dicit, quinque de causis Deus hominem flagellat in vita præsenti, siue pœnas infert. Primò, vt Deus glorificetur. Et hoc fit, quando miraculosè remouetur pœna siue flagellum. Exemplum de cæco nato Ioan. 9. de Lazaro resuscitato. Ioan. 11. Secundò, si primum desit, immittitur tamen, vt meritum cumuletur per exercitium Patientiæ, ac etiam vt Virtus latens intus, alijs manifestetur. Exemplum in Iob 1. & Tobiæ 2. Tertiò, vt virtus conseruetur per humiliationem flagellorum. Exemplum in Paulo, qui de se dicit, 2. Cor. 12. Ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, Angelus Satanæ, qui stimulus secundum Remi. fuit hæc infirmitas corporalis. Hæ sunt causæ sine culpa. Quartò, vt æterna damnatio hîc inchoëtur, vt scilicet aliqualiter ostẽdatur, quid in inferno patientur : Exemplum in Herode Acto. 12. & in Antiocho 2. Macha. 9. Quintò, vt homo purificetur, vel per expulsionem culpæ, scilicet, & flagellis conteritur. Exemplum de Maria sorore Aaron. Nume. 13. lepra infecta, & Israëlitis prostratis in deserto, secundum Hie. 23. q. 4. quid ergo. Vel ad satisfactionem pœnæ. Exemplum in Dauid, qui post remißionem Adulterij commißi, quò ad culpam in pœnam fuit expulsus de regno, vt patet in 2. Regum, quod notat Greg. de pœn. distin. 1. si peccatum Dauid. Posset etiam dici, omnem pœnam quã patimur, procedere ex culpa nostra, saltim originali, cum qua nascimur, quia ipsa est causa omnium causalitatum. ar. dist. 5. ad eius. Sed & tertia pœna, quæ & damni, loquendo de illa, quò ad æternam damnationem, quàm in futuro sustinebũt, nemo ambigat quin super omnes damnatos in pœnis subsensibilibus cruciabũtur. Sicut enim Gratiæ visio in patria, ita mortali culpæ pœna in inferno succedit. Et sicut gradus Beatitudinis in patria commensurantur iuxta gradus Charitatis, & Gratiæ in via, ita & mensura suppliciorum in inferno iuxta mensuram criminũ in vita. Hoc est, quod Deut. 25. dicitur : Pro mensura peccati erit & plagarum modus, & sic hoc in alijs peccatis omnib. tamen in speciali maleficis hoc conuenit, quod ad Hebr. 10. tangitur. Quantò magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcauit, & sanguinẽ testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est. Hæc sunt propria Maleficarũ. fidem abnegantium, & per diuinißimum Sacramentũ plurima maleficia, vt iam in secunda parte patebit, exercentium.

DECLARATVR IN SPECIALI VEritas præmissa : comparando opera Maleficarum ad alias superstitionis species,
QVÆSTIO XVI.

PRæmissa denique Veritas, quò ad enormitatem criminum in maleficijs, probatur per comparationem ad alia opera Magorum & Diuinatorum. Nam cùm quatuordecim sint species circa opera superstitiosa, ex triplici genere Diuinationum, quorum primum fit per manifestam Dæmonum inuocationem : Secundum per tacitam solam considerationem dispositionis, vel motus alicuius rei, vt syderum, dierum, horarum & huiusmodi : Tertium, per considerationem alicuius actus humani ad inquirendum aliquid occultum, quæ fortium nomen habent. Et species primi generis Diuinationis, quæ fit per expressam Dæmonum inuocationem, sint Præstigium, Diuinatio somniorum, Nigromantia, Diuinatio Pythonica, Geomantia, Idromantia, Aeromantia, Piromantia, & Ariolorum cultus. Tho. secunda secundæ. q. 95. & 26. & q. 5. igitur. & q. 5. nec mirum. Species denique secundi generis, Genethliaci, Aruspices, Augures, Omen, Seruantibus, Chiromantia, & Spatulamantia. Species etiam tertij generis variantur secundum omnia illa quæ fortium nomen habent, ad inquirendum aliquid occultum, scilicet, per cõsiderationem punctorum, festucarũ, figurarum in plumbo liquefactarũ. Et de his Thom. vbi suprà. & 26. quæst. 2. & q. 4. per totum. Tamen hæc omnia crimina Maleficarum flagitia excedunt, quod de præstantioribus speciebus deducitur. Vnde & de minoribus non difficultatur. Nã in prima specìe, vbi aliquid præstigiosi quibusdam apparitionibus sensus humanos decipiunt, vt res corporalis aliter sentiatur per sensum visus aut tactus, vt in præcedentibus tactum est de modo præstringendi. Maleficæ his nõ contentæ circa membra Generatiuæ potentiæ, illa interdum præstigiosa apparitione auferendo, licet non in rerum Veritate, etiam ipsam Generatiuam potentiam pluries auferunt, ne mulier concipere, aut vir actum exercere valeat, etiam remanente membro absque præstigiosa illusione, post conceptum etiã aborsum procurant, sæpè procurant cum innumeris alijs malis, in diuersis etiam formis bestiarum apparent, vt in superioribus patuit. In secũda denique specie, quæ & Nigromãtia dicitur, & fit per mortuorum apparitionem, vel locutionem, cùm vt dicitur tertio libro Ethym. Nigros græcè, mors dicitur latinè, mantia verò Diuinatio. Faciunt autem talia per sanguinem hominis, aut alicuius animalis, super quibusdam characteribus, scientes Dæmonem sanguinem amare, id est, eius effusionem, & peccata. Vnde fit, vt vbi mortuos ab inferis se vocare putant, ad respondendum ad interrogata, Dæmones in eorum similitudinibus apparentes, talia exercent. Et huiusmodi artis erat illa Maga Pythonissa, de qua 1. Reg. 28. quæ ad instantiã Saulis Samuelem suscitauit. Nec ex hoc putat quis talia esse licita, quod Scriptura commemorat, Animam iusti Prophetæ ab inferis vocatam, Sauli euẽtum futuri belli, etiam per mulierem Pythonissam apparuisse. Quia vt August. dicit ad Simplicianum : Non est absurdum credere, aliqua dispensatione permissum fuisse, vt non dominante arte Magica, vel potentia, sed dispensatione occulta, quæ Pythonissam & Saulem latebat, se iusti spiritus ostenderet Regibus aspectibus, Diuina cum sententia percussurus. Vel non verè spiritus Samuelis à sua requie est excitatus, sed aliquod Fantasma, & illusio Dæmonum imaginaria Diaboli machinationibus est facta, quam appellat Samuelem Scriptura, sicut imagines solent suarum rerum nominibus appellari. Hæc ex responsione cuiusdam argumenti, super quæstionẽ : An Diuinatio quæ sit inuocatione Dæmonum, sit illicita. 2. secund. q. 95. ar. 4. Ad secundum. Sed si lectori placet, videat responsionem super vltimũ argumentum quæstionis : An gradus Prophetiæ, sicut in Beatis, in eadem summa. q. 174. Inspiciat etiam dictum Augustini. 26. quæst. 5. Nec mirum. Sed hæc parum ad Maleficarum opera, quæ nullum in se retinent speciem Pietatis, vt intuenti eorum opera patet, sanguinem innocentem fundere non cessantes, occulta quoque Diabolicis instructionibus manifestantes, nec viuis aut mortuis parcunt, vbi animas cum corporibus interimunt. IN TERTIA denique specie, quæ & somniorũ Diuinatio dicitur, dupliciter obseruatur. Primò, quando quis vtitur somnijs, vt valeat aliquod occultũ inuestigare ex reuelatione malorũ spirituum, cum quibus habentur pacta expressa, quando scilicet ad hoc inuocantur. Secundò verò, quando quis vtitur somnijs ad cognoscendum futura, secundũ quod somnia procedunt ex reuelatione Diuina, vel ex causa naturali intrinseca, vel extrinseca, quantum potest se extendere talis Virtus, non erit illicita Diuinatio. Hæc Thomas vbi suprà. Pro cuius intelligentia, vt Prædicatores nucleum ad minus habeant, notandum ad primum de Angelis, quòd cùm Angelus sit limitatæ Virtutis, efficacius reuelare potest aliquid futurorum animæ dispositæ quàm indispositæ. Dispositio autem fit post sedationem motuum exteriorum & interiorũ, vt quando silentes sunt noctes, & sedati sunt motus fumositatum, & hoc fit circa Auroram, quando digestio est completa, & hoc dico de nobis peccatoribus similibus, quibus Angeli ex diuina Pietate ad persequutionem officij aliqua reuelãt, aut tempore studij in Aurora intellectum de occultis scripturarum informatæ. Præsidet enim Angelus bonus Intellectui, sicut Deus Volũtati, & corpora cœlestia nostris corporibus alijs, aut perfectioribus quibuscunque potest, & quacunque hora reuelare vigilando, & dormiẽdo, quamuis & iuxta Philosophum in lib. de som. & vigil. sunt magis aptæ recipere reuelationes, vt dictum est vno tempore, quàm altero, prout cæteri Magici facere consueuerunt. Ad secundum nota, quòd ex naturali solicitudine naturæ de regimine corporis contingit, quòd quædam futura habẽt causam naturalẽ in homine somniante, & tunc illa somnia seu visiones, sunt tãtummodò signa, & non causæ, sicut ex parte Angeli dictum est, & hoc accidentium futurorũ in homine, vt sanitatis vel ægritudinis, vel periculi, &c. Et hæc est sententia Aristotelis, vbi suprà, quia natura repræsentat in somnis animæ aliquas dispositiões, quæ sunt in corde, ex quibus posteà contingit infirmitas, vel aliud, vt si quis somniat de occupationib. igneis, signum est, quòd in eo prædominatur Cholera, si de aëris, vt de volatu, & huiusmodi signum est Sanguinis, si aquæ, vel alterius liquoris aquei, signum est Flegmaticis, si de terreis, signum est Melancholiæ. Et ideò per somnia quandoque iuuantur Medici ad cognoscendum dispositiones corporis, ( vt etiam dicit Philosophus in eodem libro.) Sed hæc iterum leuia sunt per comparationẽ ad somnia à Maleficis superstitiosè obseruata. Nam si corporaliter, vt suprà tactum est, nolunt transferri, sed tantùm imaginariè cernere, quæ à cõsodalibus Maleficis perpetrantur, reponere se habent ad sinistrum latus, in nomine sui, diabolo & omnium Dæmoniorum. Vnde fit, vt ei singula imaginaria visione repræsentatur à simili. Si aliqua occulta scire pro se vel alijs hominibus volunt à Dæmonibus per somnia, destruũtur non per tacita, sed per expressa cum eis pacta inita. Nec iterum per quodcunque pactum, quocunque modo per aliquod sacrificium alicuius animalis, seu sacrilegæ deprecationis, aut cultus etiam latriæ exhibitionis, sed seipsas in anima, & corpore Dæmonibus offerentes, fidem penitùs sacrilego ore abnegando. Nec his contentæ, etiã proprios aut alienos infantes Dæmonibus offerunt, aut interimunt, de quibus suprà habitum est. In quarta denique specie, quæ per Pythones à Python Apolline, iuxta Isidorum, qui auctor Diuinandi dicitur fuisse exercetur, nõ per somnia aut per mortuorum allocutionem, sed per viuos, vt in arreptitijs, qui sic arrepti à Dæmonibus, vel voluntariè aut inuoluntariè ad prædicẽdum tantummodò futura, & nõ ad alia flagitia perpetranda agitantur, qualis fuit illa puella de qua Act. 16. Clamãdo post Apostolos, quòd essent verè serui Dei. Vnde indignatus Paulus, imperauit spiritui exire ab ea. Patet quòd modica sit comparatio per respectum ad Maleficas, & eorum opera, quæ vtique sic ob magnitudinem facinorum, & enormitatem criminum, iuxta Isido. vt suprà habitum est, nuncupantur. Vnde causa breuitatis de alijs minoribus speciebus Diuinationum hæc probare nõ expedit, vbi maiores excedere noscuntur. Nam vbi prædicatori placet applicare alias species, põt, vt Geomantiam, quæ fit circa corpus terrestre, vt in ferro vel lapide polito. Idromantiam, quæ fit in aqua vel crystallo. Areomantiam, quæ fit in aëre. Piromantiam, quæ fit in igne. Ariolorum, quæ fit in visceribus animaliũ immolatorum in aris Dæmonum. Licet hæ omnes per expressam Dæmonum Inuocationem fiant, nulla tamen est comparatio ad maleficia Maleficarum, cùm ad nullum nocumentum hominum, iumentorũ & terræ frugum tendunt directè, sed ad futurorũ præcognitionem. De alijs etiam speciebus Diuinationum, quæ cum tacita inuocatione & etiam per tacitũ, vt sic pactum erga Dæmones practicantur, vt sunt Genethliaci, seu Astrologi, sic dicti propter natalium considerationes. Aruspices qui dies & horas obseruant. Augures qui gestus & garritus auium, & omen qui verba hominum obseruãt. Et Chyromantici qui ex lineamentis manuum, aut spatulis animalium diuinant. Si cui placet inspiciat Præceptorem Nider, circa secundum præceptum, & plura inueniet, quomodo sint licita & quomodo nõ. Maleficarum verò opera nunquam sunt licita.

EST DECLARATIVA QVATERDEcimæ, grauitatem criminis ad peccata quæcunque Dæmonum comparando,
QVÆSTIO XVII.

SED & tanta est eorum facinorum magnitudo, quòd etiam malorum Angelorũ peccata & ruinam excedunt, Et si in culpis, quomodo non etiam in infernalibus supplicijs. Et hoc quidem ad culpas demonstrare, non est difficile varijs rationib. Primò, nam licet eius peccatum sit irremißibile, hoc tamen non est propter magnitudinem criminis, habendo respectum ad eorum naturalia, & præcipuè secundum opinionem illorum, qui dicunt, eos tantùm in naturalibus, & nunquam in gratuitis fuisse creatos. Et quia bonum Gratiæ excedit bonũ Naturæ, ideò illorum peccata, qui à statu Gratiæ cadunt, prout Maleficæ fidem susceptam in Baptismo abnegãtes existunt, eorũ vtique peccata excedunt. Si verò dicamus, eos in Gratia fuisse creatos, licet non confirmatos, sic etiam Maleficæ, licet non creatæ in Gratia, tamen à Gratia sponte ceciderunt, sicut & ille volens, peccauit. Secundò demonstratur, nam licet eius peccatum sit irremißibile varijs de causis alijs, puta secundum August. quia nullo suggerente peccauit, ideò nullo reparante redire debet. Vel secundum Damasce. contra Dei formam Intellectu peccauit, & cognitio quantò est nobilior, tantò peior est error. Seruus enim sciens voluntatem domini sui, &c. Vel iterum, secundũ eundem Damascenum, quia non est susceptibilis Pœnitentiæ, ideò nec Veniæ, & hoc ex natura sua, quæ quia spiritualis, tantummodò est vertibilis, eò quòd se totam conuertit, quod in homine nõ fit, vbi caro semper repugnat spiritui. Vel iterum, quia excelso loco peccauit, vt in cœlo homo autem in terra. HIS TAMEN nõ obstantibus, eius culpa in multis alijs minoratur cõparatiuè ad Maleficarum flagitia. Primò in hoc, quòd ille iuxta. Anselmum, in quadam oratione, nulla præcedente delicti vindicta, superbiens peccauit. Maleficæ verò post tantas pœnas sæpè multis alijs Maleficis inflictas, imò & post pœnas quas percipiunt in Ecclesia, Diabolo occasione suæ ruinæ inflictas, omnia hæc contemnunt, & non ad minima peccata mortalia, vt cæteri peccatores, qui ex infirmitate aut Malitia absque habitu Malitiæ peccant, sed ex profunda cordis Malitia ad horrẽda flagitia properant. Secundò, quia licet triplex sit status mali Angeli, innocentia culpæ, & miseriæ seu pœnæ. Ipse tamen sic ab innocentia semel tantùm cecidit, & quòd ad illã nunquam restitutus fuit. Peccator autem ad Innocentiam per Baptismum restitutus, iterum ab illo cadens multum profundatur. Et super omnes ipsæ Maleficæ, vt earum flagitia demonstrant. Tertiò, ille contra Creatorem, nos autem, & super omnes ipsæ Maleficæ contra Creatorem, & Redemptorẽ, &c. Quartò ille dereliquit, Deum permittentem, videlicet eum peccare, & non ex Pietate eum prosequentem, nos autem super omnes ipsæ Maleficæ, peccatis elongamur, Deo permittente, & ex Pietate nos continuò prosequente, & beneficijs plurimis nos præueniente. Quintò, ille præstat in Malitia Deo reprobante, & suam gratiam non apponenti, nos miseri currimus in illam Malitiam, Deo contìnuè reuocante. Sextò, ille manet obduratus ad punientem, nos obdurati ad blandientem. Et si ambo contra Deum, tamen ille contra se requirentem, nos contra pro nobis morientem, quem vt præmisimus, super omnes Maleficæ dehonestates defendunt.

SOLVTIONES ARGVMENTORVM etiam declarant Veritatem per comparationem.

AD argumenta. Ad primum patet responsio per ea, quæ in principio corporis quæstionis tacta sunt. Vnde videlicet aliquod peccatum debet censeri grauius altero, & quomodo peccata Maleficarum grauiora cunctis, quò ad culpam existunt. Et aliud quò ad pœnam ? Dicendum, quòd sicut culpa Adæ, ita & eius pœna dupliciter consideratur. Vel quò ad personam, vel quò ad naturam totam, videlicet, posteritatem ex eo sequutam. Primo modo, sicut maiora peccata fuerunt post eum perpetrata, quia videlicet ipse solummodò peccauit, faciendo illud quod erat malum, non secundum se, sed quia prohibitum. Fornicationes verò, adulteria, & homicidia, vtroque modo mala sunt, scilicet, secundum se, & quia prohibita, ideò etiam grauior pœna eis debetur. Secundo verò modo, licet maxima pœna primum peccatum sequuta est, hoc tamen est per indirectum, inquantum videlicet per eum tota posteritas originali peccato fuit infecta, eò quòd ipse primus parens omnium, pro quibus omnibus solus filius Dei satisfacere potuit potentia ordinata. Pro suo autem personali mediante Diuina gratia pœnituit, & saluatus per solutionem factam per Christum. Incomparabiliter autem peccata Maleficarum excedunt in grauitate, non contentæ de suis personalibus peccatis, & perditionibus, cùm etiam innumeras alias post se continuè trahunt. Ad tertium dicendum ex præhabitis, quòd hoc fuit per accidens in peccato Adæ, quòd maiorem læsionem intulit. Et hoc videlicet, quòd naturam integram inuenit, & quòd corruptam necessariò non voluntariè transfundere habuit. Vnde non sequitur, quòd suum peccatum simpliciter grauius cæteris fuit. Tum etiam, quia hæc idem etiam sequentia peccata fecissent, si talem naturam inuenissent, sicut & secundum mortale peccatum non grauat Gratiam, eò quòd illam non inuenit, priuaret autem si illam inueniret. Hæc est solutio Sanct. Thom. in 2. distinct. 21. articu. 2. in solutione secundi argumenti, quam solutionem si quis ad plenum vult intelligere, habet considerare, quòd Adam originalem Iustitiam si præstitisset, non transfudisset in posteros, prout Ansel. opinabatur, quia etiam aliquis post eum peccare potuisset, videantur dicta D. di. 20. An pueri mox nati, fuissent in Gratia confirmati. Item quoli. 101. An ijdem qui nunc saluantur homines, saluati fuissent, si Adam non peccasset.

SEQVITVR MODVS PRAEDICANdi, contra quinque argumenta laicorum, quibus probare videntur sparsim, quòd Deus non permittat tantam potestatem Diabolo & Maleficis, circa homini Maleficia inferenda,
QVÆSTIO XVIII.

SIT denique Prædicator prouidus super certa argumenta laicorum, vel etiam peritorum quorundam, qui in tantum Maleficas esse negant, quòd licet Malitiam & potentiam Dæmonis ad inferendum ex suo desiderio huiusmodi mala, concedant, Diuinam tamen permißionem sibi condescentẽ negant, nec volunt, quòd Deus tanta fieri permittat, & licet modum arguendi non habeant, & in tenebris sicut cæci palpitant, iam vnum, iam alterum medium tangendo, opus tamẽ est eorum assertores ad quinque argumenta reducere. Ex quibus vtique omnes eorum cauillationes producere possunt, & primò, quòd DEVS non permittat Diabolo sub tanta potestate sæuire in homines.

VTRVM ad maleficialem effectum à Dæmone per Maleficam procurandum, semper habet concurrere Diuinam permißionem. ET ARGVITVR quinque argumentis, quòd Deus non permittit, vnde etiam Maleficium nihil est in mundo. Et primum sumitur ex parte Dei. Secundum ex parte Diaboli. Tertium ex parte Maleficæ. Quartum ex parte morbi. Quintum ex parte Prædicatorum, & Iudicũ, qui talia contra eas prædicant & iudicant, vtique nunquã securi essent. Primò sic, Deus punire potest hominem propter peccata, & punit gladio, fame, & mortalitate. Item diuersis alijs infirmitatibus varijs & innumeris, quibus humana conditio subiacet, vnde, quia opus ei non est adiungere alias punitiones, ideò non permittit. Secundò sic. Ex parte Diaboli, si vera essent quæ prædicantur, quòd videlicet Vim Generatiuam impedire possunt, vt videlicet mulier non concipiat, vel si concipiat, quòd aborsum faciat, vel si non aborsum, quòd etiam post natos interficiunt, vtique sic perimere possent totum mundum, & iterum posset dici, quòd opera Diaboli essent fortiora operibus Dei, scilicet Sacramento matrimonij, quod est opus Dei. Tertiò ex parte ominis, nam videmus, si Maleficium debet esse aliquid in mundo, tunc aliqui homines plus alijs maleficiuntur. De quo si quæritur, vtique dicitur hoc esse propter punitionem peccatorum. Sed hoc est falsum, ergo & illud, quòd Maleficia sint in mundo. Falsitas autem probatur ex eo, quia tunc maiores peccatores amplius punirentur, hoc est falsum, cùm minus puniãtur, quàm alij interdum iusti, quod etiam cernitur in pueris innocentibus, qui asserũtur maleficiati. Quartò, potest addi & aliud argumentum ex parte Dei, hoc quòd quis impedire posset, & non impedit, sed fieri permittit, vtique iudicatur ex sua voluntate proceßisse. Sed Deus cùm sit summè bonus, non potest velle malum, ergo non potest permittere vt fiat malum, quod ipse impedire potest. Item ex parte morbi defectus & infirmitates, quæ dicuntur maleficiales similes etiam sunt defectibus & infirmitatibus naturalibus, id est, qui ex naturæ defectu procedunt. Quòd enim aliquis claudicat, excæcatur, vel rationem perdit, vel etiam moritur, ex defectu naturæ contingere possunt, vnde non possunt securè Maleficis ascribi. Vltimò, ex parte Iudicum & Prædicatorum, qui cùm talia aduersus Maleficas prædicant & practicant, vtique propter ingens odium à Maleficis contra eos conceptum, nunquam essent securi. Sed contra argumenta sumantur ex quæstione prima, super tertiũ principale primæ partis tractatus, & proponantur illa quæ sunt magis ad populum, quomodo videlicet permittit mala fieri, licet nõ velit malum fieri. Permittit autem propter admirabilem perfectionem Vniuersi, quæ considerantur in hoc, quòd bona cõmendantur eminentius, & magis placent, & sunt laudabiliora, dum comparantur malis, habentur ibi auctoritates. Item profunda Dei Diuinæ Sapientiæ, Iustitiæ & Bonitatis relucent, quæ aliàs essent occulta. Breuiter, pro decisione quæstionis possunt colligi ex his, quæ ibi tanguntur, varia documenta pro informatiõe populi, videlicet, quòd Deus iustè duos casus permisit, scilicet, Angelorum & primorum parentum, qui cùm sint maiores omnibus alijs casibus, nõ mirum si alij minores permittantur. Qualiter autem sunt maiores, quò ad causalitàtem, nõ quò ad alias circumstantias, secundum quas peccata Maleficarum, vt in q. tangitur, & malorum Angelorum, & primorum parentum peccata excedunt, & quare Deus iustè permisit illos primos casus, tangitur 2. q. ex quibus plura colligere & dilatare potest ad suum placitum. Sed ad respondendum super argumenta. Nam ad primum cùm dicitur, Deus sufficienter punit per naturales infirmitates mortales gladio, & fame, Respondetur ex tribus : Primò, quia Deus non limitauit suam virtutem ad naturalem profectũ : aut enim ad influentias corporum cœlestium, vt videlicet præter illa agere non poßit, ideò & præter illa sæpißimè egit in punitione peccaminum, mortalitates & alia inferẽdo præter omnem influentiam corporum, sicut in punitione peccati Superbiæ in Dauid, super mortalitatem inflictam populo, propter populi numerationem, &c. Secundò, hoc vtique congruit Diuinæ Sapientiæ, quæ cum rebus omnibus sic administrat, vt eas proprijs motibus agere sinat. Ideò sicut non conuenit Malitiam Dæmonis omninò impedire, sed potius decet ipsam permittere, vt agat, quantum ad bonum Vniuersi spectare potest, licet continuò etiam refrenatur per bonos Angelos, vt non tantum noceat, quantum nocere vellet. Ita etiam non conuenit, Malitiam humanam refrenare super ea, ad quæ ex libertate arbitrij potest, vt est fidẽ abnegare, & seipsum Dæmoni deuouere, quæ vtique facere in potestate sunt Voluntatis humanæ. Ex quibus etiam duob. cùm Deus maximè offenditur, iustè permittit ea quæ à Malefica desiderantur, & propter quæ fidẽ abnegauit, & ad quæ Diaboli potentia se extendit, vt est hominibus, iumẽtis, & terræ frugibus posse nocere. Tertiò, Deus iustè permittit illa mala fieri, per quæ Diabolus etiam per indirectum maximè torquetur, & summam recipit displicentiam, sed per illa mala quæ à Maleficis virtute Dæmonum fiunt per indirectũ, Diabolus maximè torquetur, dum contra suam Voluntatem Deus omnibus malis ad gloriam sui nominis, ad fidei commendationem, ad electorum purgationem, & cumulum meritorum vtitur. Certum est enim, quòd inter omnes displicentias quas Diabolus ex Superbia, quæ semper cõtra Deum exigit, iuxta illud : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper, hæc præcipuè est, quia sibi displicet, quòd Deus omnia sua machinamenta in sui gloriam &c. conuertit. Iustè ergo Deus cuncta permittit. Ad secundum superius responsum est, & debet responderi ad duo quæ includuntur in argumento, scilicet, quòd non dicitur Diabolus fortior Deo, nec eius factura, imò cernitur quòd minimæ Virtutis existit, cùm nihil poßit, nisi permißione Diuina, vnde eius Virtus potest dici minima, comparando ad Diuinam permißionẽ, licet sit maxima, comparando ad Virtutes corporales, quas naturaliter excedit iuxta illud sæpè allegatum : Non est potestas super terram, quæ ei valeat comparari. Iob. 41. Alterum ad quod respondendum, Cur videlicet Deus potius super Vim Generatiuam permittit Maleficia fieri quàm super alios actus humanos ? De quibus etiam suprà tactum est in materia de permißione Diuina, sub titulo, quomodo Maleficæ Vim Generatiuam, & actum Venereum impedire possunt. Est enim hoc propter fœditatẽ illius actus. Et quia originale peccatum inflictum ex culpa primorum parentum, per illum actum transfunditur & exemplificatur etiam de serpente, qui primum instrumentum Diaboli fuit, &c. Ad tertium dicendum, quòd sicut Intentio & Appetitus Diaboli maior est ad tentandum bonos quam malos, licet ex parte tentari, magis tentat malos quam bonos, id est, quòd amplior habilitas est in malis, ad recipiendum tentationem Dæmonis, quàm sit in bonis. Ita etiam plus affectat lædere bonos, quam malos, licet maiorem habilitatẽ lædendi inueniret in malis quàm in bonis : & huius est ratio, quia secundũ Grego. quantò crebrius quis Diabolo se subijcit, tantò intollerabiliorem sibi facit, vt ei reluctari non poßit. Sed cùm mali crebrius se subijciant Diabolo, eis sit tentatio magis intollerabilis, & frequentior, cùm non habeant scutum Fidei formatæ, quo se tueantur, de quo scuto Aposto. Ephe 15. In omnibus sumentibus scutũ fidei, in quo possitis omnia tela nequißimi ignea extinguere. Sed ex alia parte magis & acrius impugnat bonos quàm malos. Et ratio, quia cùm iam poßideat malos, non autem bonos, ideò magis conatur per tribulationem trahere ad sui dominium iustos, quos non habebat, quàm peccatores possessos, sicut aliquis princeps terrenus magis insurgit contra illum, qui plus aufert de iure suo, vel qui plus nocet Regno, quàm contra illos qui non sibi contrariantur. Ad quartum, quòd DEVS permittit mala fieri, nõ vult tamen mala fieri, vltra præmissa quæ tacta sunt, Prædicator declarare potest per quinque signa Voluntatis Diuinæ, quæ sunt, præceptum, prohibitio, conciliũ, operatio, & permißio. Vide S. Thomam, præcipuè in prima parte, quia ibi planius declarat. q. 19. ar. 12. Nam licet vna sit voluntas in Deo, quæ est ipse Deus, sicut & vna eius essentia, tamen per respectum ad eius opera iudicatur & significatur nobis eius Voluntas multipliciter, secundum quod Psalmus dicit, Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius. Vnde Voluntas in Deo distinguitur non ex parte rei, sed ex parte suorum effectuũ, ita vt Voluntas propriè dicta, dicatur Voluntas beneplaciti. Voluntas Metaphoricè dicta, dicatur Voluntas signi, inquantum videlicet per signa, & Metaphora iudicatur nobis Deum hoc velle. A simili. Sicut paterfamiliâs vnam habens in se voluntatem, demonstrat illam quinque modis, scilicet per se, & per aliũ. Per se dupliciter, directè & indirectè. Directè, cũ aliud operatum, & tunc est operatio. Indirectè aũt, quando nõ impedit operantẽ, sicut & in 4. physi. dicitur : Remouens & prohibens, est mouens sicut accidens, & quantum ad hoc dicitur signum permißio. Per alium autem declarat se paterfamiliâs aliquid velle tripliciter. Vel inquantum ordinat aliquem ad aliquid faciendũ necessariò, & prohibendo contrarium, & sic sunt præcepta in præceptis, & prohibitio in affirmatiuis & negatiuis præceptis. Vel inquantum ordinat aliquem persuasiuè ad aliqua consiliatiuè, & hoc pertinet ad consilium, & sicut Volũtas humana manifestatur per hæc quinque, sic & ipsius Dei. Quod enim præceptum prohibitio & consilium dicatur Voluntas Dei, patet per illud Matthæi 6. Fiat Voluntas tua, sicut in cœlo & in terra, id est, vt in terra impleamus eius præcepta, vitemus prohibita, & impleamus pro posse consilia. Et similiter, quòd permißio & operatio dicatur Dei Voluntas, patet per August. qui dicit in Ench. Nihil fit nisi omnipotens Deus fieri velit, vel sinendo vt fiat, vel faciendo. Ad propositum, cùm dicitur illud, quod quis impedire posset, & non impedit, iudicatur ex sua Voluntate proceßisse, verum est. Sed cùm infertur, Deus est summè bonus, ergo non potest velle mala fieri, verum est, Voluntate beneplaciti, & per quatuor signa huius Voluntatis, quia nõ potest operari mala, nec percipere mala, nec vt non prohibeat mala, & persuadeat bona supererogationis, potest autem velle permittere mala fieri. Ad aliud, quomodo cernuntur infirmitates ab inuicem, vt vna sit maleficialis, altera naturalis puta ex defectu naturæ? Respondetur quod varijs modis. Primò Medicorum iudicio. 26. q. 5. Non licet. & q. 2. ca. illud. vbi verba August. ex secundo de doctrina Christ. Ad hoc genus Superstitionis, pertinent omnes ligaturæ, & remedia quæ Medicorum disciplina condemnat, in quibuscunque rebus suspendendis atque ligãdis. A simili, vbi Medici ex circumstantijs, videlicet, ætate, complexione sana, & subitò quasi in actu oculi immutata, & quòd non ex defectu sanguinis, stomachi, aut labe, infirmitas accidit. Indicant illam non ex defectu naturæ, sed ab extrinseco accidisse. Et ab extrinseco, vbi non ex venenosa infectione, quia sic sanguis & stomachus malis humoribus esset repletus, tunc ex sufficienti diuisione iudicant effectum esse maleficialem. Item secundò, cum eis existit incurabilis, vt nullis medicaminibus æger potest releuari, imò potius cernunt ipsum aggrauari. Tertiò, quia sic subitò interdum accidit, quòd iudicium infirmi super hoc contingit. Res gesta vni ex nobis innotuit. Nam quidam de Optimatibus ciuitatis Spirensis, nimis ceruicosæ Voluntatis, vxorem habuit intantum, vt cùm ipse libens in omnibus complacere studeret, tamen in cunctis ferè suis affectionibus recalcitrabat, & verbis contumeliosis semper ipsum molestare satagebat. Accidit inde vt domũ ingressus quadam die, cùm mulier solito more contra se rixans verbis opprobriosis, & iræ locum dare, & domo exire volebat, ipsa ostium per quod exire habebat, cursu veloci anticipando obseruauit, & vociferando contestabatur, quòd nisi eam verberaret, nulla probitas aut honestas sibi inesset. Ad quæ verba grauia, ille manum non animo lædendi extendit, & ipsam extensis digitis, super spatulã leuiter tangendo, subitò ad terram collisus, omnem sensum perdidit, & per plures septimanas in lecto decumbens, grauißima infirmitate detentus fuit, qua in re videri potest, illam infirmitatem non ex naturali defectu, sed per Maleficium mulieris sibi accidisse. Plura, imò quasi innumera consimilia acta sunt, & multis innotuerunt. Sunt quidam qui per certam practicam Experientiam rei capiunt per hunc modum. Nam plumbum liquefactum super infirmum tenent, & in scutellam plenam aquæ infundunt, & imago aliqua condensata cernitur, tunc infirmitatem ex Maleficio accidisse iudicant, & quidam an talis imago opere Dæmonum, an naturali virtute erumpat, vbi interrogantur talia practicantes respondere solent, quòd virtute Saturni super plumbum, quia aliàs malus existit, sicut Sol super Aurum Maleficium sua virtute ostendere solet. Sed quid de his sentiendum sit, an videlicet practica licita sit an non, circa tertium principale huius tractatus tractabitur. Canonistis enim videtur licitum, vt vana vanis confundantur, licet Theologis omninò contrarium videatur, cùm non sint facienda mala, vt eueniant bona. Ad vltimum, vbi diuersa quæruntur : Primò, cur Maleficæ non ditantur. Secundò, cur Principibus eis fauentibus ad perniciem omnium inimicorum ipsorum non cooperantur. Tertiò, cur Prædicatoribus & alijs eos persequentibus non nocere valeant. Ad primum dicendum, quòd ideò, vt plurimùm Maleficæ non ditantur, vt iuxta complacentiam Dæmonis in contumeliam Creatoris, quantum poßibile est, pro vilißimo precio emantur. Et secundò, ne in diuitijs notentur. Ad secundum, cur Principibus non nocent, causa est manifesta, quia quantum in ipsis est, hoc fit, vt ipsos in Amicitia retineant. Et si quæritur, cur eorum inimicis non noceant ? Respondetur, quia bonus Angelus ex altera parte hoc Maleficium impedit, Iuxta illud Danielis : Princeps Persarum restitit mihi viginti vna diebus. Vide Doctorem in secundo Sententiarum, an inter bonos Angelos sit pugna, & qualiter. Ad tertium dicitur quòd ideò nec Inquisitoribus, aut alijs Officialibus nocere possunt, quia publica Iustitia vtuntur. Exempla varia ad hoc possent adduci, sed temporis prolixitas non patitur.


MALLEI MALEFICARVM, MODVM IN MALEFICIIS INFERENdis, atque amouendis feliciter pertractans,
SECVNDA PARS.
Duabus solùm quæstionibus, multis tamen capitibus diuisis, absoluta.
Quibus Maleficus nocere non potest,
QVAESTIO PRIMA.

SECVNDA pars huius operis, quia est de modo procedendi, quia Maleficis pro maleficijs inferendis obseruatur. Et per decem & octo capitula distinguuntur, cum duabus duntaxat difficultatibus, quarum vna in principio, super remedia præseruatiua, vt videlicet, quis maleficiari non poßit, altera in fine, super remedia sanatiua quibus remouentur maleficia, & per quæ maleficiati curari possunt, cùm secundum Philosophum in 4. Physic. remouens & prohibens coincidunt, & sunt causæ per accidens. Ideò vt per hæc totale fundamentum huius horrendæ Hæresis habeatur, circa tria principaliter insistendum erit. Primò circa introitum earum, & profeßionem sacrilegam. Secũdò, circa progressum in modum operandi, & horrendã obseruantiam. Tertiò, impedimenta salubria, contra earũ maleficia, & remedia præseruatiua. Et quia in morali iam laboramus materia, vnde argumentis varijs & declarationibus vbique insistere opus non est, cùm ea quæ per capitula sequentur, sint per præcedentes quæstiones sufficienter discussa : Ideò precamur in Deo lectorem, ne omnibus quærat, vbi accommodata sufficit probabilitas, ea deducendo quæ constãt, aut visus vel auditus propria experientia, aut fide dignorum relatibus esse vera. Circa primum autem duo principaliter tangentur : Primò diuersi modi ipsius Dæmonis alliciendi. Secundò diuersi modi ipsarum Hæresim profitendi. Circa secundum verò, scilicet per ordinem tangentur, quò ad modũ procedendi & curandi. Quia primò de his quæ à Maleficis pro se & suis corporibus practicãtur. Secundò de his quæ erga alios homines operantur. Tertiò de his quæ erga bestias. Et quartò de his quibus terræ frugibus nocent. Quintò de maleficio tantummodò virorum, quibus videlicet maleficijs tantummodò viri, & non mulieres insistunt. Sextò, de quæstione super maleficia amouenda, & quibus modis curantur maleficiati. Est ergo prima quæstio per decem & octo capitula distincta, cum totidem modis in suis tribus variantur & multiplicantur.

Verùm quis poßit per bonos Angelos ita beneficiari, quòd à Maleficis per quoscunque infrascriptos modos non valeant maleficiari ? Et videtur quòd non, eò quòd per præcedentia declaratum est, etiam innoxios & innocentes, & iustos, pluries à Dæmonibus affligi, vt Iob, & plures pueri innocentes, qui cernuntur maleficiati, cum alijs multis iustis, licet non æqualiter vt peccatores, eò quòd non in perditionem suarum animarum, quamuis bonis fortunæ & corporum affligantur. In contrarium est Maleficarum faßio, quòd videlicet non omnes lædere valeant, sed tantummodò illos, quos cernũt ex informatione Dæmonum, diuino auxilio destitutos. Responsio. Tria sunt genera hominum beneficiata à Deo, quibus illud peßimum genus suis maleficijs nocere non potest. Et primi sunt, qui publicam contra eos Iustitiam exercent, aut officio aliquo publico aduersus eos insistunt. Secundi, qui ritibus Ecclesiæ seruatis & veneratis, vt per aquæ benedictæ aspersionem, per salis consecrati sumpsionem, per candelabrum in die purificationis, & frondium, in die palmarum consecratorum, vsum licitum, cùm ad hoc talia Ecclesia exorcizat, vt vires Dæmonis imminuant, se muniunt, de quibus modis patebit. Tertij sunt, qui per sanctos Angelos varijs & infinitis modis beneficiantur. De primis ratio datur, & per varia acta & gesta comprobatur, quia enim omnis potestas à Deo est, & gladium portat, iuxta Apostolum in vindictam malorum, & retributionem bonorum, non mirum, quòd tunc Angelica potestate Dæmones arcentur, quando Iustitia in vindictam illius horrendi criminis exercetur. Notant ad idem Doctores, quòd quia potestas Dæmonis quinque modis impeditur, in toto vel in parte. Primò per terminum suæ potestati à Deo impositum, de Iob. 1. & 2. tangitur. Et de illo, de quo in formicario Nider legitur, qui Iudici fassus fuerat, quòd dum quidam ipsam inuocasset, vt inimicum suum vita priuaret, aut in corpore læderet : vel ictu fulminis interimeret, cùm vocassem Dæmonem, ait, vt eius auxilio talia perpetrarem, Respondit mihi, quòd neutrum facere posset, habet, inquit, fidem bonam, & diligenter se signo crucis munit, idcircò non in corpore, sed in vndecima parte fructuum suorum in campo, si libet, ei nocere possum. Secundò impeditur per impedimentum exterius adhibitum, vt in Asina Balaam, Num. 22. Tertiò per miraculum poßibilitatis exterius factum, & sunt qui ex singulari priuilegio beneficiantur. De quo tertium genus hominum, qui maleficari non possunt, iam inferius patebit. Quartò, per iudicium singulariter disponentis, per obstaculum boni Angeli, vt de Asmodeo interficiente sponsos Saræ virginis, non autem Tobiam. Quintò, interdum per cautelam sui ipsius, quia non vult interdum Diabolus lædere, vt peius inde sequatur, vt cùm excommunicatos vexare posset, sicut & Corinthum, quem vexauit excommunicatum. Cor. 5. tamen non facit, vt fidem Ecclesiæ in clauium potestate eneruat. Ideò à simili etiam dicere possumus, quòd etiamsi diuina virtute non arcerentur, quando publica Iustitia exercetur, adhuc tamen sæpè manum seu protectionem à Maleficis voluntariè retrahunt, quia vel timent earum conuersionem, vel quia desiderant & accelerant earum damnationem. Actis denique & gestis hæc comprobantur. Nam & præfatus Doctor refert, quòd Malefici verbo & experientia testimonium dederunt, quòd eo ipso, quo per Reipublicæ Iustitiæ Officiales capiuntur, statim omnis Maleficorum eneruatur potestas. Vnde & quidam Iudex. Petrus nomine, de quo & suprà mentio facta est, cùm quendam Maleficum, Stadlin nomine, per suos famulos capere voluisset, tantus tremor eorum manibus incussus fuit, & naribus tam malus fœtor illapsus, vt ferè desperarent, an Maleficum inuadere auderent. Quibus dum Iudex imperasset, securè miserum inuadere, quia publica tactus Iustitia, omnes vires perdet suæ nequitiæ, & ita rei probauit euentus, nam captus incineratus fuit, propter plurima ab eo perpetrata maleficia, quæ sparsim hinc inde posita sunt, & accommodata diuersis materijs. Sed & plura, quæ nobis Inquisitoribus in officio Inquisitionis laborantibus contigerunt, si recitare expediret, vtique animum lectoris in admirationem verterent. Sed quia laus in ore proprio sordescit, potius expedit silentio præterire, quàm notam inanis gloriæ incurrere, illis duntaxat exceptis, quæ adeò in lucẽ prodierunt, quod celari non possunt. In oppido nempè Reuenspurck, dum à Consulibus Maleficæ incinerandæ interrogantur, cur nobis Inquisitoribus aliqua Maleficia, sicut alijs hominibus non intulissent? Responderũt : Licet plures hoc facere attentassent, non tamen potuerunt. Et de causa inquirentibus, respondebant se nescire, nisi quòd à Dæmonibus informatæ fuissent. quoties enim nocturnis & diurnis temporibus nobis infesti fuerunt, enarrare non sufficimus, iam vt simiæ, iam vt canes, aut capræ suis clamoribus & insultibus nos inquietarent de nocte ad orationes, licet indeuotas surgentib., extra fenestram loci, quæ tamẽ in tanta altitudine erat, quòd nisi per longißimas scalas quis adire potuisset, ictu validißimo quasi ad caput de directo percutiebat, acus linteo quo caput tegebatur inserentes, sic etiam à nobis surgentibus reprimebãtur, quasi illos capiti nostro immittere voluissent. Sed laus altißimo, qui sua pietate absque meritis nostris, nos tanquam publicos Iustitiæ Fidei indignos famulos præseruauit. De secundis verò ratio in se patet. Nam ad hoc exorcizantur ab Ecclesia, & omninò sunt efficacißima remedia ad præseruãdum se ab insultibus Maleficarum. Quod si quæritur, per quẽ modum quis se munire debet, dicẽdum primò de his quæ absque allegationibus sacrorum verborum fuerint, & demùm de ipsis sacris criminibus. Nam de primis licitum est, aqua benedicta etiam quæcunque honesta loca hominum & iumẽtorum, cum inuocatione sanctißimæ Trinitatis, & oratione dominica, in saluationẽ hominum, & iumentorum aspergere. Sic enim in exorcismo dicitur, vt vbicunque aspersa fuerit, careat omni immunditia, liberetur à noxia, non illic resideat spiritus pestilẽs, &c. Homines enim & iumenta saluat Dominus, iuxta Prophetam, vnumquodque pro modulo suo. Secundò, sicut primum de neceßitate, ita hoc secundum, licet cæreum benedictum accendere est de congruitate, aspergere videlicet, cum tali cæreo loca inhabitantia. Tertiò herbas consecratas adiungere, vel fumigare cum illis habitaculis in aliquo loco occulto coniungere plurimùm expedit. Sic enim in Ciuitate Spirensi, anno eodem quo hic liber est inchoatus contigit, quòd dum quædam deuota mulier cum quadam suspecta Malefica verba habuisset, iuxta morem muliercularum mutuò rixantium rixosa, de nocte tamen cùm paruulum lactantem cunabulo imponere voluisset, & mente reuoluens ea quæ de die cum suspecta Malefica peregisset, timens de periculo pueri, herbas benedictas puero supposuit, aqua simili aspersit, sal exorcizatum ori parũ immisit, eumque signo crucis muniuit, & cunabulum diligenter allegauit. Et ecce circa medium noctis vagientem puerum audiuit, & dum iuxta morem, puerum contrectare, & cunabulum in altum prope lectum positum, mouere voluisset, cunabulum quidem mouit, sed puerũ contrectare, quia aberat, nõ potuit, tremens paupercula & de pueri amissione vehementer dolens, lumine accenso, paruulum vagientem sub lectica, & in angulo, sine tamen læsione reperit. Qua in re perpendi potest, quanta insit exorcismis Ecclesiæ aduersus insidias Diaboli Virtus. Liquet insuper omnipotentis Dei Clementia & Sapientia, quæ attingit à fine vsque ad finem, fortiter disponit etiã istorum peßimorum hominum & Dæmonum maleficia suauiter, vt vbi quærunt fidem imminuere & infirmare, eandem in multorum cordibus firment, & radicent validius. Vtilitates enim plurimæ fidelibus ex huiusmodi malis proueniũt, vbi sic Fides roboratur Dæmonis Malitia, inspicitur Dei Misericordia, & potestas manifestatur, homines ad sui custodiã actuãtur, & ad remediũ Christi paßionem, & ceremonias Ecclesiæ accenduntur. Illis etiam diebus Scultetus cuiusdam villæ Wiesenthal/ dum grauißimis doloribus & torsionibus corporis esset maleficiatus, & quòd per maleficia sibi contigisset, non tàm ab alijs maleficijs, quantum & per experientiam edoctus fuit, dixit enim, quòd singulis dominicis diebus se munire cum sumpsione salis, & aquæ benedictæ solebat, & quia vno die propter cuiusdam celebrandas obmiserat nuptias, eodem etiã die maleficatus fuit. Quid denique de illo in Reuenspurgo, cùm à Diabolo in forma vnius mulieris, ad carnalem actum sollicitaretur, ille plurimùm anxius, dũ desistere nollet Diabolus, illi pauperi in mentem venit, vt sumpsione salis, prout in prædicatione audierat, se munire deberet, vnde cùm ad introitum stubæ sal benedictum sumpsisset, mulier toruo vultu eum inspexit : & quis Diabolorũ ipsum de hoc docuisset improperando, subitò disparuit, vbi Diabolus per se in effigie Maleficæ, aut cũ præsentia corporali Maleficæ affuerat, cùm vtrumque facere, Deo permitentte, potest. Sed & illi tres socij per viam ambulantes, duo eorum ictu fulminis percußi fuerant, & tertius territus, cùm voces in aëre clamantes audisset, percutiamus & illum, altera vox cùm respondisset non possumus, quia hodie Verbum caro factum est, audiuit. intellexerat, quòd ea de causa, qui missam audierat, & in fine missæ, Euangelium Ioan. In principio erat verbũ, &c. audiuisset, ideò præseruatus fuisset. Sed & per sacra verba corpora alligata, quod miro modo sunt præseruatiua, dummodò septem conditiones in ipsis seruentur. De quibus & in vltima quæstione huius secundæ partis mentio fiet, eò quòd ibi de remedijs sanatiuis sicut hîc de remedijs præseruatiuis tractabitur. Et illa sacra verba non solũ ad præseruandum, sed etiam ad curandum maleficiatos tendunt. Plurimum autem sunt præseruatiua locorum, hominum, & iumentorum, verba tituli triumphalis nostri saluatoris, dum scilicet per quatuor partes loci, in modũ crucis inscribuntur, Iesus Nazarenus, Rex Iudæorum, vel etiã iungendo nomen virginis Mariæ, aut Euangelistarum, aut verba Ioannis, Verbum caro factum est. Tertium verò genus, quod à Maleficis lædi non potest, est singularißimum, vtpotè præcipua angelica custodia munitũ interius & exterius. Interius per Gratiæ infusionem, exterius per cœlestium virtutum, id est, per motores orbium cœlestium protectionem, & hoc quidem genus in duabus speciebus electorum diuersificatur, quia vel minuitur contra omnia genera Maleficorum, ita quod in nullo lædi possunt, vel quod præcipuè circa generatiuam potentiam, ita castificentur ab ipsis bonis Angelis, sicut mali spiritus quosdam malos homines vel inflammant circa vnam, vel infrigidant circa aliam per sua maleficia. Primùm de interiori & exteriori protectione, quò ad Gratiam, & quò ad influentias corporum cœlestium sic declaratur. Nam licet Deus per se gratiã infundat mẽti nostræ, ita quod nullius creaturæ potestas ad talem infusionem se extendere potest, iuxta illud, Gratiam & gloriam dabit Dominus, tamen dispositiuè, vt tradit S. Thomas in quodam loco, super tertium senten. quando Deus aliquam notabilem Gratiam vult infundere, Angelus bonus cooperatur. Et hoc est id quod Dyonisius prætendit. 4. ca. de di. nominibus. Hæc est lex diuinitatis immutabiliter stabilita, vt ima à summis per media perficiantur, ita quod quidquid boni à fonte totius bonitatis in nos emanat, totum per ministerium bonorum Angelorum, habemus exempla cum rationibus. Nam licet ad verbi Dei conceptionem, in virgine beatißima, per quam Deus homo factus est, sola diuina Virtus efficienter affuerit, tamen Angelico ministerio mens virginis per salutationem, & per intellectus confortationem, & informationem multum excitata, & ad bonum prædisposita fuit. Ratione, nam & præfati Doctoris sentẽtia est, quod in homine sunt tria, vt videmus, scilicet, voluntas, intellectus, & potentiæ, aliæ interiores & exteriores affixæ membris & organis corporalibus. In primum solus Deus agere valet, quia cor regis in manu Domini, dispositione Angelus bonus, inquantum intellectum ad veri & boni agnitionem amplius illuminat, ita quòd in secundum & Deus & Angelus bonus agere possunt illuminando. Et in tertiũ similiter bonus Angelus ad bonum, & malus Angelus licet Deo permittente, immißiones malas imprimere potest. Tamen in potestate humanæ voluntatis est, tales immißiones factas acceptare vel refutare, quas etiam semper homo cũ Dei inuocata gratia potest propulsare. De exteriori etiam custodia, quæ per motores orbium à Deo communicatur, est communis traditio, & magis consona tàm sacræ paginæ, quàm philosophiæ naturali, quòd omnia corpora cœlestia mouentur virtute angelica, & dicuntur motores orbium, à Christo & ab Ecclesia virtutes cœlorum vocantur, & consequenter à cœlestibus influentijs, omnia huius mundi corporalia reguntur, teste Philos. 1. metha. Quare & dicere possumus, cùm Deus singularem habet prouidentiam de suis electis, licet quosdam malis huius vitæ, scilicet pœnalitatibus subijcit, quosdam tamen ita præseruat, quòd in nullo lædi possunt. Et hoc donum recipiunt vel ab Angelis bonis, ipsis ad custodiam à Deo deputatis, vel ex influentijs cœlestium corporum, seu à motoribus ipsorum orbium. Insuper notandum, quòd licet aliqui contra omnia Maleficia muniuntur, aliqui verò contra aliqua, & nõ contra omnia, sunt tamẽ aliqui, qui singulariter à bonis Angelis super vim Generatiuam ita castificantur, quòd nullo modo à malis maleficiari circa illam potentiam possunt, sed de his scribere videtur in parte superfluum, licet in parte foret necessarium, propter hoc quòd isti qui circa potentiã generatiuam maleficiuntur, ideò destituuntur Angelica custodia, quòd vel semper sunt in mortali peccato, vel nimis libidinoso affectu illis spurcitijs insistunt. Vnde etiam in prima parte operis tactum est, Deus amplius permittit potentiam illam maleficiari, nedum propter eius turpitudinem, quantum etiam propter hoc, quod corruptio primi parentis, sub originali contagione, in totũ genus humanũ traducitur. Dicamus tamen pauca, qualiter bonos interdum viros iustos & sanctos beneficia, & præcipuè circa vim generatiuam recipiunt. Nam ita factum est de S. Sereno Abbate, de quo refert Caßianus in collatione patrũ, collat. Abbatis Sereni prima. Hinc, inquit, pro interna cordis atque animæ castitate, nocturnis diurnisque precibus, ieiunijs quoque atque vigilijs infatigabiliter insistens, cunctos æstus carnalis concupiscentiæ, tãdem per diuinam gratiam, se extinxisse percepit. Deindè, maiori zelo castitatis succensus, præfatis vsus remedijs, à Deo Optimo Maximo petijt, nimirũ, vt interioris hominis Castitas in suum corpus redundaret, Dei dono. Postremò autem veniens ad eum Angelus Domini, in visione nocturna, eiusque velut aperientem ventrem, quandam ignitam carnis strumam, de eius visceribus euellens, suisque omnia, vt fuerant locis intestina restituens. Ecce, inquit, incentiua carnis tuæ abscissa sunt, & obtinuisse te noueris hodierna die perpetuam corporis puritatem, iuxta votum, quo poposcisti, vt ne ipse quidem naturali motu, qui etiam in paruulis atque lactentibus excitatur, vlterius pulseris. Sic etiam de B. Equitio Abbate, dicit beatus Grego. 1. lib. dialog. Hunc, inquit, cùm iuuéntutis suæ tempore acri certamen carnis incentiua fatigarẽt, ipsæ suæ tentationis angustiæ, ad orationis studium solertiorem fecerunt. Cumque hac in re ab omnipotenti Deo remedium continuis precibus quæreret, nocte quadam adsistente Angelo eunuchari se vidit, eiusque visione apparuit, quòd omnem motum ex genitalibus membris abscideret, atque ex eo tempore ita fuit alienus à tentatione, ac si sexum non haberet in corpore, ecce, quale beneficium castificationis, quia virtute fretus, ex Dei omnipotentis auxilio, vt viris antè præerat, ita cœpit post modum fœminis præesse. Ita in vita patrum eorum, quos S. Heraclides vir religiosißimus collegit in libro suo quem Paradisum nominat, meminit cuiusdam S. Patris & Monachi, quem Heliam vocat, hic misericordia motus, trecentas fœminas in Monasterium collegit, & regere cœpit. Transacto autem biennio, iam triginta annos habens vitæ, tentatus à carne in heremum fugit, vbi biduo ieiunans orans, ait : Domine Deus, aut occide me, aut libera me ab hac tentatione. Vespere igitur somnus ei irrepsit, & tres Angelos ad se venire vidit, quibus quærentibus, cur à Monasterio virginum fugisset, nec ille præ verecundia respondere auderet, dixerunt Angeli : Si liberaberis, num redibis, curam fœminarum gerendo? Respondit ille quòd lubens. Tunc illi iuramentum ab eo excipientes quod exegerant, eum eunucharunt. Nam vnus manus, alter pedes, tertius nouacula, testiculos eius visus est abscindere, non quòd ita verè esset, sed quia ita esse videbatur, quærentibusque an remedium sentiret, respõdit ille se plurimum exoneratum. Vnde quinta die ad lugentes fœminas redijt, & per quadraginta annos quibus superuixit, nec pristinæ tentationis deinceps scintillam sensit. Non minus beneficium collatum esse legimus Beato Tho. Doctori nostri ordinis, qui à consanguineis propter ingressum dicti ordinis incarceratus, vt per meretricem seduceretur, ad seculum tentatus est, quæ per consanguineos immissa veste & ornatu sumptißimo, cùm Doctor eam intuitus fuisset, & materialem ignem, concurrit, titionẽ ignitum arripuit, & suggetricẽ ignitæ libidinis è carcere fugauit, & oratione statim pro castitatis dono prostratus, obdormiuit, vbi duo Angeli ei apparuerũt, dicentes, Ecce Dei ex parte cingimus cingulo castitatis, quod nulla poßit de cætero impugnatione dissolui, & quod humana virtute meritis non acquiritur, ex parte Dei confertur ex dono, Sensit igitur cincturam, scilicet, tactus cincturæ, & exclamando euigilauit. Deincepsque tanto munere castitatis se dotatum sensit, vt ab eodem tempore omnem abhorreret luxuriã, vt nec sine neceßitate fœminis colloqui posset, sed perfecta Castitas polleret. Hæc ex formicario Nider. His igitur tribus generibus hominũ dẽptis, nemo securus à Maleficis, quin ex decem & octo modis infrascriptis, aut maleficiatur, aut ad maleficium tentatur & incitatur de quibus per ordinem. Primò est disserendum, vt post clarius, quibus remedijs maleficiati poßint reuelari discutiatur, & vt eò clarius pateant, ipsi decẽ & octo modi, per totidem capitula deducentur, vt primò circa Maleficarum introitum pateant diuersi modi, per quos ipsæ Maleficæ innoxias iuuenculas in augmentũ illius perfidiæ attrahunt. Secundò de modo sacrilegæ profeßionis earum, vbi & quædam declaratio omagij præstandi ipsi Diabolo inducitur. Tertiò de modo, quo localiter transferuntur in corpore, vel in spiritu. Et quartò, quomodo se incubis Dæmonibus subijciunt. Quintò de modo generali, prout per Sacramẽta Ecclesiæ sua maleficia exercent, & in speciali, de modo, quo demptis corporibus cœlestibus, quascunque creaturas Deo permittente, inficere solẽt. Sextò, de modo, quo vim generatiuam impedire solent. Septimò, super modũ, quo membra virilia auferre præstigiosa arte solent. Octauò, super modum, quo homines in bestiales formas transmutare solent. Nonò, super modum, quo Dæmones intra capita sine læsione existunt, quando præstigiosas apparitiones operantur. Decimò, super modum, quo Dæmones operatione Maleficarum, homines interdum substantialiter inhabitant. Vndecimò, quo omne genus infirmitatis inferre solent, & hoc in generali. Duodecimò, de quibusdam infirmitatibus in speciali. Decimotertiò, super modum, quo obstetrices Maleficæ, maiora damna inferunt, dum infantes aut interimunt, aut Dæmonibus execrando offerunt. Decimoquartò, super modum, quo iumentis varia nocumenta inferunt. Decimoquintò, super modum, quo grandines & tempestates concitare, & fulgura fulminare super homines & iumenta solent. Decimosextò, decimoseptimò, & decimooctauò, super tres modos, quo tantùm viri, & non mulieres maleficijs sunt intenti. Post hæc sequetur quæstio super modos tollendi huiusmodi maleficia. Nec æstimat quis funditus horum notitiam capere, pro eo quòd hi varij modi super varia maleficia inferenda recitantur. Hoc enim & modicum vtile, imò fortaßis & nocere posset, neque enim prohibiti libri Nigromantiæ hîc inferuntur, cũ hoc genus superstitionis, non libris aut doctis, sed omninò ab imperitis practicetur, vnum habens fundamentum, dum illud nõ exprimitur aut practicatur, impoßibile sit aliquẽ maleficijs vt Maleficum insistere. Recitantur autem hîc modi in superficie, vt eorum opera non incredibilia videantur, sicut hucusque in magnam fidei contumeliam, & ipsorũ Maleficorum augmentum actum est, quòd si aliquis ex præhabitis, cùm dictum est, aliquos præseruari per influentias corporum cœlestium, vt maleficiari nullo modo poßint, velit hoc etiam attribuere illis influentijs, dum aliqui maleficiantur, quasi quædam neceßitas ibi sit, siue ad præseruandum à maleficijs, siue ad inferendum ab illis, talis non rectè mentem Doctorum saperet, varijs respectibus. Primò, quia enim tria sunt, quæ à tribus cœlestibus causis dirigi possunt, scilicet, voluntatis actus, intellectus, actus, & corporalia. Et primum, vt suprà tactum est, à solo DEO, & immediatè dirigitur, Secundum verò ab Angelo, Tertium à cœlesti corpore, licet dirigitur, non tamen neceßitatur. Secundò, quia enim ex dictis manifestum est, quòd electiones & voluntates immediatè à Deo diriguntur, iuxta Apostolum : Deus est, qui operatur in nobis velle & perficere pro bona voluntate, & cognitio humana intellectiua, à Deo, mediantibus Angelis ordinatur, Ideò etiam corporalia quæcunque, siue sint interiora, vt virtutes & scientiæ acquisitæ per corporales potentias interiores, siue sint exteriora, vt sanitates & ægritudines à cœlestibus corporibus mediantibus Angelis dispensantur, quod & Dionysius tangit, in quarto capite de diui. nominibus, quòd corpora cœlestia sunt causæ eorum quæ in hoc mundo fiunt, tamen hæc sunt intelligenda quò ad sanitates & ægritudines naturales. Hæ autẽ ægritudines, cùm sint supernaturales, propter Dæmonis potentiam, quæ illas Deo permittente infert, ideò nõ possumus dicere, quòd ex influentijs corporum cœlestium contingat quòd aliquis maleficiatur, sicut benè dici potest, quòd ex influentijs corporum cœlestium est, quòd aliquis maleficiari non potest. Et si dicitur, quòd opposita habent fieri circa idem, & sicut propositum in proposito, ita oppositum in opposito. Respondetur, quòd vbi aliquis præseruatur virtute corporũ cœlestium ab infirmitatibus his supernaturalibus, hoc non fit virtute corporum cœlestium immediatè, sed virtute Angelica, quæ illam influentiam confortare potest, vt inimicus suis maleficijs non poßit super eam præualere, & Virtus illa Angelica potest deriuari, vel à motore orbis cœlestis, vt si iam in puncto quis mori deberet, super periodo naturali, Deus sua potentia, qui semper per medias causas huiusmodi operatur, hoc immutare potest, virtutem conseruatiuam pro defectiua naturæ immittendo, & eius influentiæ : ita & dicere possumus de eo qui maleficiari posset, quòd etiam tali modo à Maleficijs præseruatur, vel fit talis præseruatio ab Angelis ad custodiendum deputato, quæ etiam præcipua est inter omnes custodias. Et quod dicitur Hier. 22. Scribe virum iustum sterilem, qui in diebus suis nõ prosperatur. Hoc intelligitur, quantum ad electiones voluntatis, in quibus homo vnus prosperatur, alius non, quod etiam contingere potest ex influentijs corporum cœlestium. Verbi gratia : Aliquis inclinatur ex impreßione corporum cœlestium ad aliquas electiones vtiles, vt de ingressu religionis vel huius. Et cùm ex lumine illuminatur eius intellectus ad eadem agenda, & ex diuina operatione inclinatur eius voluntas ad hoc prosequendum, talis dicitur benè prosperari, vel etiam, quando quis inclinatur ad aliquam artem, vel ad aliquid vtile practicandũ. E contrà dicetur malè fortunatus, quando ex superioribus causis ad contraria eius electio inclinatur. De quibus sententijs & multis alijs loquitur sanctus Thomas, in sum. contra Genti. libr. 3. & in plerisque alijs locis, quomodo differt dicere ad aliquẽ esse benè vel malè natum, benè vel malè fortunatum, benè vel malè gubernatum & custoditum. Quia ex dispositione relicta à corpore & cœlesti, dicitur aliquis benè vel malè natus, & sic etiam fortunatus, secundum verò quod ab Angelo illuminatur, dicitur benè custoditus, & nõ malè, vbi sequuntur illuminationes. Sed secundum quod à Deo in bonum, & illud prosequitur, dicitur benè gubernatus. Quæ tamen electiones hîc non habẽt locum, quia de ipsis non intendimus, sicut de præseruatione à maleficijs inferendis. De qua ad præsens sufficiat, aggrediendo earum ceremonialia, quæ ab eis practicantur, & primò quibus modis innoxios ad earum perfidiam alliciunt.

DE DIVERSIS MODIS, QVIBVS Dæmones attrahunt & alliciunt innoxios per Maleficas ad augmentum illius perfidiæ,
CAPIT. PRIMVM.

SVnt autem tres modi præ cæteris, quibus Dæmones per Maleficas innoxios subuertunt. Et ex quibus continuè illa Perfidia augmentatur. Et primus est per tædium, ex importuna temporaliũ damnificatione. Nam sicut S. Gregorius dicit : Diabolus frequenter tentat, vt saltem tædium vincat. Intelligas hoc tamen infra vires tẽtati, vt super diuinam permissionẽ. Declara, quòd Deus permittit, ne homines ignauia torpeant. In cuius figura Iudic. 2. Has gentes nõ deleuit Deus, vt erudiret Israël in eis, & loquitur de finitimis nationibus Chananæorum, Iebusæis & alijs. Et iã Hussitæ, & alij Hæretici permittuntur, vt delere non valeant. Ita & Dæmones per Maleficas tantis afficiunt damnis in tẽporibus, vicinos & innoxios, vt quasi coacti, Maleficarum suffragia primò habeant implorare, & demùm earum consilijs se submittere, experientia sæpè nos edocuit. Nouimus in diocesi Augustiensi hospitem, cui infra annum 44. equi succeßiuè dum fuissent maleficiati, vxor tædio affecta Maleficas consuluit, & iuxta eorum consilia vtique non salubria, alios quos ex pòst emerat, quia vector erat, à maleficijs præseruauit. Quãtæ denique mulieres in officio Inquisitionis nobis existentibus conquestæ fuerunt, quod dum propter damna vaccis, ex priuatione lactis & alijs iumentis illatis, suspectas Maleficas cõsuluissent, etiam remedia oblata percepissent, dummodò aliquid vni spiritui promittere voluissent, & illis inquirentibus, quidnam promittẽdum foret, respondebant parum hoc esse, dummodò informationibus illius magistri assentirent, super certas obseruãtias tempore diuinorum in Ecclesia, aut in confeßionibus Sacerdotibus faciendum, aliqua subticendo assentirent. Vbi notandum, quòd vt suprà tactum est, ille artifex à minimis & paucis inchoat, quo idem tempore eleuationis corporis Christi in terram spuant, aut oculos claudant, quòd aliqua verba inutilia proferant sicut & nouimus eam, quæ adhuc superest seculari brachio defensa, quando infra missarum solennia, Sacerdos populum salutat, dicendo : Dominus vobiscum, ita semper subiungit, vulgari sermone, Kehr mir die Zunge im Arß vmb. Aut quòd in confeßione post absolutionem factam etiam similia proferant, aut quòd nunquam ex integro confiteantur, præcipuè mortalia peccata, sicque ad omnimodam fidei abnegationem, & sacrilegam profeßionem paulatim perducuntur. Et hic modus, seu etiam quicunque consimilis obseruatur à Maleficis, erga honestas matronas vitijs carnalibus minus deditas, magis autem terrenis commodis inhiantibus. Sed erga iuuenculas, ambitioni & voluptatibus corporis magis deditas alium modum obseruant, scilicet, per carnalia desideria, & voluptates corporis. Vbi notandum, quòd sicut intentio & appetitus Diaboli maior est ad tentandum bonos quàm malos, licet ex parte tentatorũ magis tentat malos quàm bonos, id est, quòd amplior habilitas reperitur in malis, ad recipiendum tentationem Dæmonis, quàm sit in bonis. Ita & Diabolus sanctiores quasque virgines & puellas, magis seducere conatur, cui experientia superest, & etiam ratio. Nam cũ malos iam poßideat, non autem bonos, ideò magis conatur seducere ad sui dominium iustos quos non habet, quàm possessos malos. Sicut etiam aliquis Princeps terrenus magis insurgit contra illum, qui plus aufert de Iure suo, quàm contra quosuis alios, qui non sibi contrariantur. Experientia. Nam in oppido Rauenspurgæ, duabus incineratis, prout etiam inferius patebit, vbi de modo quem obseruant, concitando tempestates tangetur, vna illa balneatrix, inter alia quæ fassa fuerat, hoc etiã recitauit, se multas à Diabolo fuisse perpessas iniurias, ea de causa, quòd virginem quandam deuotam, & filiam cuiusdam prædiuitis, quem nominare non opus est, cùm & ipsa iam defuncta sit, disponente diuina clementia, ne malitia deprauaret cor eius, seducere deberet, taliter vt ipsam festiuo aliquo die inuitaret, vt ipse Dæmõ in specie iuuenis cum ea sua colloquia habere posset. Addiderat etiã, quòd licet sæpißimè hoc facere attentasset, semper tamen vbi iuuenculã fuisset allocuta, illa signo sanctæ crucis se muniuit. Et hoc vtique ex instinctu sancti Angeli, ad effugiendum opera Diaboli proceßisse, nemo dubitat. Est & alia virgo in diocesi Argentinensi constituta, quæ vni ex nostris confessa, asseruit, quod die quadam dominica, dum solitaria in domo paterna incederet, vetula quædam illius oppidi, ipsam visitandi gratia acceßit, & inter alia scurrilia verba quæ protulerat, hæc vltimatim subintulit, vt eam si placeret, ad locum, vbi iuuenes omnibus hominibus oppidi incogniti morarentur, deduceret. Et dum ait virgo, assensum præbuissem, & ipsam subsequuta ad domũ venissem, vetula subintulit. Ecce per gradus ad cameram superiorem ascendimus, vbi iuuenes morantur, sed caueas ne signo crucis te munias, quod dum me facturam asseruissem, illa præcedente, ego per gradus sequendo, occulte me signo crucis muniui. Vnde contigit, quòd in summitate graduum, & ante camerã pariter constitutæ, illa vetula horribili vultu, & stomachato animo se vertendo, & me aspiciendo dixit : En maledicaris signo crucis, cur te signasti? abi hinc, in nomine Diaboli recedas, sicque ad propria redij illæsa.

Qua ex re colligitur, quantis versutijs antiquus ille hostis in seductionem animarum debachatur. Præfata denique balneatrix incinerata, per hunc modum asseruit, ab aliqua quadam vetula se seductam, cùm tamen eius consodalis differenti modo, quia videlicet Dæmonem in via in specie humana inuenisset, cùm & ipsa intentionis fuisset, amasium suum fornicationis causa visitare, & vbi à Dæmone incubo cognita fuisset, & interrogata, an eum agnosceret, & ipsa se eum minimè agnoscere assereret. Ille respondit, Dæmon sum, & si volueris ad tuum beneplacitum semper ero paratus, nec in quibuscunque neceßitatibus te deseram. Ad quæ illa dum annuisset, decẽ & octo annis vsque videlicet ad vltimum vitæ, spurcitijs illis Diabolicis inseruiuit, cum fidei tamen omnimoda abnegatione. Et est tertius modus alliciendi per viam mæstitiæ & paupertatis. Nam corruptis iuuenculis, & spretis ab amatoribus, quibus se nubendi gratia, ad eorum præmissa impudicitiæ compilauerant, vt iam omni frustrantur cõfidentia, & se vndique infamatas considerant, etiam ad quæcunque Diabolica præsidia se conuertunt, aut ratione vindictæ illum maleficiendo, amatorem, seu illam, cui se cõiunxit, aut aliàs omnibus spurcitijs se submittendo machinantur. Et sicut talium iuuencularum non est numerus, vt heu experientia docet, ita nec numerus Maleficarum, ex eis insurgentium, pauca ex multis referamus. Est locus in diocesi Brixin. vbi iuuenis super vxorem sibi maleficiatam, talem casum deposuit : Me enim tempore iuuentutis, quandam ait adamando, dum ipsa iurgiter instaret, vt eam in matrimonio copularem, & ego eam spernendo, aliam ex alio dominio duxissem in vxorem, volens tamen amicitiæ gratia ei complacere, ipsam ad nuptias inuitabam. Qua veniente, dum aliæ mulieres honestæ suas propinas, seu oblationes præsentarent, illa quæ inuitata fuerat, manum eleuans, cæteris mulierib. quæ circũstabant audientibus, dixit : Paucos dies sanos post hanc diem habebis. Et sponsa territa, cùm eam non cognosceret, eò vt præmissum est, ex alio dominio copulata fuerat, dum interrogaret circumstantes, quænam esset, quæ ei huiusmodi minas intulisset. Aliæ ipsam vagam, & dissolutam mulierem existere affirmabant, non minus tamen ea quæ prædixit, & eo ordine subsequuta fuerunt. Nam post paucos dies adeò maleficata fuit, & omnibus membris destituta, quòd etiam vsque in præsens, vltra annos decem, in suo corpore maleficia cernũtur, Si ea quæ in vno duntaxat oppido illius diocesis reperta sunt, inferenda essent, liber integer foret conficiendus, conscripta autem sunt, & reposita sunt apud eundem Episcopum Brixin. & vtique stupenda & inaudita, vt testis idem existit. Nec silentio prætereundum putamus rem stupendam & inauditam. Nam Comes quidam præclarus, genere Vuestrauiensis territorij, in confinibus Argentinensis diocesis iuuenculam simili genere præclaram, duxit vxorem, quam tamen post celebratas nuptias, vsque ad tertium annum, carnaliter cognoscere non poterat, maleficiali impedimento, vt rei probauit euẽtus præpeditus, anxius, & quid agere ignorans, & Sanctos Dei iugiter interpellans. Accidit vt ad ciuitatem Metensem, ob negotiorum quorundam expeditionem applicaret. In qua dum per vicos & plateas, seruis & familia vallatus incederet, quandam mulierem, quæ ante illos annos concubina sua fuerat, obuiam haberet, qua visa, dum super maleficia sibi illata minimè cogitaret, improuisè eam blandè ex antiqua amicitia contracta alloquitur, & qualiter se haberet, vt valeret inuestigat. At illa cernens Comitis pietatem, viceuersa Comitem de valetudine sui corporis & status diligenter inuestigauit, quo respondente, quòd benè, & prospera cuncta sibi succederent. Illa attonita paululum siluit. Et Comes cernens eam attonitam, amplius verbis blandis eam aggreditur, ad collationem inuitando. At illa de statu vxoris inuestigando, simile responsum accipit, quòd benè in omnibus se haberet. Tunc illa, an ne pueros generasset inquisiuit. Et Comes : tres mihi, ait, sunt pueri masculi, quolibet anno vnum genuit. Tunc amplius illa stupefacta paululum siluit. Et Comes, rogo te charißima, cur tam diligenter inquiris indica, nec enim dubito quin meæ felicitati congratularis. Tunc illa : Verè congratulor, sed maledicatur illa vetula, quæ obtulit se corpus vestrum velle maleficare, vt carnalem actum cum vxore vestra exercere minimè haberetis. In cuius signum, puteus qui est in medio curiæ vestræ, continet in fundo ollam, certas res maleficiales continentem, quæ ea de causa ibidem posita fuit, vt quamdiu ibidem contineretur, tamdiu coeuntia impotentia vobis adesset, sed ecce omnia vana sunt, de quibus gaudeo, &c. Nec Comes diu distulit, ad domum regressus, puteum exhauriri fecit, ollam reperit, & cuncta concremando potentiam illam perditam subitò recuperauit. Vnde Comitissa denuò nobiles quasque ad nuptias nouas inuitauit, affirmans se iam dominam illius castri & dominij, quæ tanto tempore virgo permansisset. Castrum & dominium, propter honorem Comitis non expedit nominatim exprimere, hoc enim ipsum recta non persuadet, & vt substantia facti in detestationem tanti criminis detegatur. Ex quibus patent varij modi à Maleficis visitari in augmentum suæ perfidiæ. Præfata enim mulier, quia ab vxore Comitis expulsa, hoc Maleficium Comiti ex alterius Maleficæ informatione tulerat, qua de causa innumeri effectus maleficiales sequuntur.

SEQVITVR DE MODO SACRILEgæ professionis,
CAP. SECVNDVM.

MOdus autem sacrilegæ profeßionis, super expressum pactum fidelitatis cùm Dæmonibus varius existit, vtpotè, cùm & ipsæ Maleficæ varijs exercitijs circa maleficia inferẽda insistunt. Pro cuius intellectu est primò aduertendum, quòd sicut in genere triplices apparent Maleficæ, vt in prima parte tractatus tactum est, scilicet lædentes, sed curare non valentes. Curantes, & ex aliquo singulari pacto cum Dæmone inito non lædentes, lædentes & curantes, ita & inter lædentes vnum genus existit supremum, in quo genere existentes, omnia alia maleficia quæ aliæ sparsim exercent perpetrare valent. Vnde profitendi vbi describitur, satis declarat de alijs speciebus. Sunt autem hæ, quæ cõtra humanæ naturæ inclinationem, imò omnium ferarum, propriæ speciei infantes vorant, & comedere solẽt. Et hæc est suprema species in Maleficijs exercendis, sunt enim quæ ad innumera nocumenta alia tendunt. Hæ enim grandines & auras læsiuas cũ fulminibus exagitant, sterilitatem in hominibus & iumentis procurant, Infantes quos non deuorent, Dæmonibus ( vt suprà patuit ) offerunt, aut aliàs occidunt. Sed hoc circa infantes non renatos fonte baptismatis, quos autem deuorant renati sunt vt patebit, sed non nisi Deo permittente. Sciunt & infantes prope aquas ambulantes, in ipsas nullo vidente, in aspectu parentum proijcere, equos sub insessoribus freneticos facere, de loco ad locum per aëra, vel corporaliter, vel imaginariè transmeare, Iudicum & Præsidentium animos ne eis nocere valeant immutare, taciturnitatem sibi & alijs in tormentis procurare, in se capientium manus & animos tremorem magnũ incurrere, occulta alijs manifestare, & quædam futura ex Dæmonũ informatione, qua videlicet aliquam causam possunt habere naturalem prædicere, vide quæstionem, an Dæmones valeant futura præcognoscere, in 2. sen. dist. 12. absentia velut præsentia conspicere, ad amorem vel odium inordinatum mentes hominum immutare, ictu fulminis nonnunquã quem volunt, seu etiam aliquos homines & iumenta interimere : vim generatiuã, aut etiam potentiam coëundi auferre, aborsum procurare, infantes in vtero matris solùm exteriori tactu interimere, solo etiam visu absque tactu, interdum homines & iumenta maleficiare, & mortẽ inferre, proprios infantes Dæmonibus dedicare, & breuiter omnia vt præmissum est, pestifera, quæ aliæ Maleficæ sparsim procurare sciunt, quando Dei Iustitia talia fieri permittit. Heu in illo genere supremo existentes perpetrare sciunt, non autem è conuerso, hoc tamen est commune omnium, spurcitias carnales cum Dæmonibus exercere, ideò & ex illorũ modo proficiendi, qui in supremo genere existunt, aliarum Maleficarum modum faciliter quis capere potest. Fuerunt autem tales dudum ante triginta annos in confinibus Sabaudiæ, versus dominium Bernensium, vt recitat Nider in suo formicario, Nunc autem in cõfinibus Lombardiæ, versus dominiũ ducis Austriæ, vbi & Inquisitor Cumanus, vt in præcedente parte tactum est, vno anno quadraginta & vnam Maleficam incinerari fecit, & fuit anno Domini, &c. 85. qui etiam adhuc continuè inquirendo laborat. Modus autem profitendi duplex est. Vnus solennis, per simile ad votum solenne. Alius priuatus, qui seorsum Dæmoni quacunque hora fieri potest. Solennis inter eos fit, vbi Maleficæ in certam concionem statuto die veniunt : & Dæmonem in assumpta effigie vident hominis, qui, dum super seruandam sibi fidelitatem, cùm temporalium prosperitate, & longitudine vitæ hortatur, illæ quæ assunt, nouitiam suscipiendam sibi commendant. Et Dæmon si de abneganda fide, & cultu Christianißimo, & de extensa muliere sic enim & beatißimam virginem Mariam nuncupant, & si de sacramentis nunquam venerandis inuenerit nouitium seu discipulum voluntarium, tunc Dæmon manum extendit, & viceuersa discipulus seu nouicia, stipulata manu illa seruare promittit, & Dæmon habitis illis præmißis, statim subiungit, hæc non sufficere, & vbi discipulus quænam vlterius sint facienda inquirit : Dæmon omagium petit, quod continet, vt in anima & corpore sibi æternaliter pertineat, & pro posse alios quoscunque vtriusque sexus sibi associare velit. Adiungit denique, vt certa vnguenta ex oßibus & membris puerorum, & præcipuè renatorũ fonte baptismatis, sibi conficiant, per quæ cunctas suas voluntates explere cum sua aßistentia poterit. Hunc modum nos Inquisitores ( experientia teste ) percepimus in oppido Brisiaco Basiliensis diocesis, plenã informationem capiendo ab vna iuuencula Malefica, sed conuersa, cuius & matertera in diocesi Argentinensi incinerata fuerat, quæ etiam addiderat, quòd per modum quo eius matertera ipsam primitus seducere tentasset talis erat : Quadam enim die secum per gradus ascendere habebat, & eius iussu cameram intrare, vbi cùm vidisset quindecim iuuenes in vestimentis viridi coloris, ad modum quo Rutheri incedere solent, matertera sibi dixit : Elige ex his iuuenibus, & eum quem volueris tibi tradam, & ipse te sibi in sponsam assumet, & cùm illa nullum se velle habere asseruisset, grauiter vulnerata tandem acquieuit, modum exprimens præmissum, asseruit etiam, quòd sæpius per longa terrarum spacia, de nocte secum translata fuerat, etiam ab Argentina vsque Coloniam. Hæc est illa, cuius occasione in prima quæstione præmissum est nos velle declarare, an Maleficæ verè & corporaliter à Dæmonibus transferantur de loco ad locum, & hoc propter verba canonis. 6. q. 5. Episcopi. vbi textus sentit, quòd solummodò imaginariè, cùm tamen interdum etiam verè & corporaliter transferuntur. Interrogata enim, an solùm imaginariè & fantasticè sic incederent per Dæmones illusæ. Respondit, quòd vtroque modo, prout etiam Veritas se habet, vt inferius Dæmon transferendi localiter declarabitur. Asseruit etiã, quòd maiora damna ab Obstetricibus inferuntur, quia vt plurimum infantes aut habent interimere, aut Dæmonibus offerre. Ab ipsa etiam matertera asseruit se grauiter fuisse verberatam, eò quod ollam quandam occultatam discooperiendo plurimorum infantiũ capita reperisset. Et plura alia retulit, prius præstito pro dicenda veritate iuramento, vt decuit, eius denique verbis super modum profitendi fides indubia accommodatur etiam per ea, quæ in suo formicario præfatus Io. Nider Doctor præcipuus, qui etiã nostris temporibus miris claruit scripturis recitat, & hoc ex relatu Inquisitoris Eduensis diocesis, qui etiam in ipsa diocesi multos de maleficijs reos inquisierat, & incinerari fecerat. Dicit enim, præfato Inquisitore mihi referente percepi, quòd in Lauianensi ducatu quidam Malefici proprios natos infantes coxerant, & comederant. Modus autem discendi talem artem fuit, vt dixit, quòd Malefici in certam concionem venerunt, & opere eorum verisimiliter Dæmonem, in assumpta imagine viderunt hominis, cui discipulus habebat necessariò dare fidem de abnegando Christianismo, & de Eucharistia nunquam adoranda, & de calcando super crucem vbi latenter valent. Sequitur aliud exemplum ab eodem. Fuit insuper fama communis, Petro iudice in Botilgem referente, quòd in terra Bernen. tredecim infantes deuorati essent à Maleficis, quamobrem etiam publica Iustitia satis durè extiterat in tales parricidias. Cùm autem Petrus quæsiuisset à quadam capta Malefica, per quem modum infantes comederent? Illa respondit : Modus iste est, nam infantibus nondum baptizatis præcipuè insidiamur, vel etiam baptizatis, præsertim quando signo crucis non muniuntur & orationibus. Lector aduertè, quòd ideò non baptizatis præcipuè insidiantur instinctu Diaboli, vt non baptizetur, sequitur, hos in cunabulis, vel ad altera iacentes parentum, ceremonijs nostris occidimus, quos postquam putantur oppreßi esse, vel aliundè mortui, & de tumulo clàm furto recepimus, & in calcari decoquimus, quousque euulsis ossibus tota caro efficitur benè potabilis, de solidiore materia vnguentum facimus nostris voluntatibus & artibus, ac transuectionibus accommodis, de liquiori verò humore flasconem, vt vtrem replemus, de quo is qui potatus fuerit, additis paucis ceremonijs statim conscius efficitur, & magister nostræ sectæ. Sequitur ad idẽ modus alius magis distinctus, & clarus, Nã iuuenis quidam cum vxore Malefica captus, in Bernensi iudicio, seorsum ab eadẽ, & in distinctã turrim repositus, dixit : Si meorum facinorum veniam consequi possem, omnia quæ de maleficijs scio libens patefacerem, mori enim video me opportebit. Cumque per literatos circũstantes audisset, omnimodam posse consequi veniam, si verè pœniteret, tũc lætè se morti obtulit, & modos primæ vè perfectionis deseruit. Ordo, inquit, talis est, quo etiam seductus sum. Oportet primò, vt dominico die antequam aqua benedicta consecratur, discipulum futurum cum magistris Ecclesiam introire, & ibidem abnegare coram eis Christum, eius fidem, baptisma, & vniuersalem Ecclesiam. Deindè omagium præstare magisterulo, id est, paruo magistro, ita enim Dæmonem, & non aliter vocant. Vbi notandum, quòd iste modus cum alijs recitatis concordat. Nec obstet, quòd Dæmon interdum præsens est, vbi omagium sibi præstatur, interdum verò non, dolosè enim tunc operatur, cernens dispositionem futuri discipuli, qui fortaßis ab eius præsentia tanquam nouitius retraheretur timoris causa, cùm tamen aliàs per sibi notos & familiares facilius æstimat eum assentire. Ideoque eum & tunc magisterulum vocant, cùm absens est, vt minori terrore, ex parua æstimatione magistri concutiatur. Sequitur postremò de vtre bibit suprà dicto, quo facto, statim se interioribus sentit imagines nostræ artis concipere, & retinere super principales ritus huius sectæ. In hunc modum ait, seductus sum, Et vxor mea, quam tantæ pertinaciæ esse credo, vt potius incendium sustineat, quàm minimã fateri velit veritatem, sed heu ambo rei sumus. Sicut dixit iuuenis ita Veritas per omnia reperta est, nam præconfessus iuuenis in magna contritione mori visus est. Vxor verò testibus conuicta, nihil veritatis nec in ipsa tortura fateri voluit, nec in morte, sed incendio præparato per lictorẽ, eidem verbis peßimis maledixit, & sic incinerata fuit. Ex quibus liquet modus profitendi earum solennis. Alius verò modus priuatus sit diuersis medijs. Interdum enim viris aut mulieribus, aut aliqua alia corporali seu temporali afflictione inuolutis, Dæmon astat, interdum visibiliter, interdum per medias alloquitur personas, & si secundum sua consilia agere velint, omnia profutura pollicetur ad nutum, à paruis tamen, vt in primo capitulo tactum est, inchoando, vt ad maiora paulatim perducat. Varia possent adhuc deduci acta & gesta, per nos inquisitione reperta, sed quia difficultatem hæc materia non patitur, breuitati studendum est cum vlteriori declaratione.

PRO DECLARATIONE OMAGII præstandi aliqua sunt aduertenda.

VErùm super hoc, quòd Diabolus omagium recipit aliqua sunt aduertenda, qua videlicet de causa, & quam differenter hoc faciat, & primò. Nam licet hoc faciat principaliter ad maiorem offensionẽ diuinæ maiestatis, creaturam ei dicatam sibi vsurpando, & ob maiorem certitudinem futuræ illius damnationis, quam summè affectat. Tamen sæpè repertum est à nobis, tale omagium ad certos accepisse annos simul cum profeßione. Interdum profeßionem tantũ, & omagium ad certos annos detulisse. Et dicamus, profeßionem consistere in fidei totali, aut partiali abnegatione. Totali, vt suprà tactũ est, cùm fides ex integro abnegatur. Partiali, cùm ex pacto inito, habet cæremonialia quædam contra statuta Ecclesiæ obseruare, vt dominicis diebus ieiunare, aut sextis ferijs carnibus vesci, aut certa crimina in confeßione cælare, vel aliquid simile perpetrare. Omagium verò dicamus consistere in corporis & animæ traditione, qua de causa autem talia practicantur, possumus aßignare quatuor causas ex parte Dæmonis.

Cùm enim vt suprà in prima parte tractatus declaratur, circa secundũ principale, an Dæmones ad odium vel amorem mentes hominum poßint immutare, patuit, quòd intima cordis non poßit penetrare, cùm hoc soli Deo conueniat. Ex coniecturis tamen in illorum cognitionem deuenit, vt etiam iam inferius patebit. Ideò versutus ille hostis, si considerabit nouitiam in aggressu difficilem ad consensum, tunc blandè eam aggreditur, pauca exigens, vt paulatim ad maiora perducat. Secunda causa, nam cùm inter abnegantes fidem, diuersitas credenda est, cùm quædam ore, sed non corde, quædam ore & corde, Diabolus experire volens, an corde sicut ore sibi profiteatur, certos annos deputat, vt eo in tempore ex operibus & conuersatione mentem eius inuestiget. Tertia causa, nam si per tantum temporis spacium, cognoscet ipsam ad quæcunque exequenda minus voluntariã, & quod iam ore, & non corde sibi adhæreat, præsumitque diuinam misericordiã ei propter Angeli boni custodiam, quam Dæmon in multis experiri potest profuturum, tunc ipsam abijcere, & temporalibus afflictionibus exponere conatur, vt vel sic ex desperatione eius lucrum habere valeat. Huius Veritas patet, nam si causa quæritur, vnde est, quòd certæ Maleficæ, sub quibuscunque tormentis etiam maximis, nec minimã veritatẽ fateri volunt, vbi tamen aliæ faciliter ad quæcunque interrogata, sua crimina fatẽtur. Idem vnde hoc, quòd sibijpsi postquam fassæ sunt, vitam auferre suspendio conantur. Reuera enim dici potest, quòd vbi diuina coactio per sanctum Angelum ad hoc non concurrit, vt Malefica cogatur fateri veritatem, & maleficium taciturnitatis abscindere, quod tunc opere Dæmonum fit quocunque euenit, siue taciturnitas, siue criminum confeßio. Primum fit super illas, quas ore & corde nouit fidem abnegasse, & simili modo omagium præstitisse de quarum etiam perseuerantia certus est, vbi per oppositũ alias relinquet non tuendo, eò quòd nouit illas sibi minimè proficuas. Experientia nos sæpè docuit, cùm omnes quas incinerari fecimus ex earum cõfeßionibus patuit, ipsas fuisse inuoluntarias circa maleficia inferẽda. Nec hoc sub spe euadendi dicebant, dum ex plagis & verberibus eis à Dæmonibus illatis, vbi ad eorum nutum non seruiebant, Veritas constabat, sæpißimè visæ cum faciebus tumidis & liuidis. Et similiter, quòd post confeßionem criminum sub tortura, semper seipsas vita priuare laqueo satagũt, Veritas ex nostra practica habetur, cùm semper post criminum confeßionem, custodes deputantur singulis horis, super talia attendentes, vbi etiam ex negligentia interdum custodum ad corrigias vel peplas reperiebantur suspensæ, inimico vtique vt dictum est, hoc procurante, ne per contritionem aut sacramentalem confeßionem veniam consequerentur. Et quas corde allicere nunquam poterat, quo etiam facilimè gratiam apud Deum inuenissent, iam vltimò per temporalem confusionem & horribilem mortem, in desperationem deducere conatur, quamuis & per Dei gratiam maior, vt piè est credendum, veniam per veram contritionem, & puram confeßionẽ consequuta sit, vbi non voluntariè illis spurcitijs inhæserunt. Patent ex his, quæ per dioceses Argẽtinensem, Constantiensem, & oppidũ Haganoiæ & Rauenspurg, acta sunt, vix annis tribus euolutis. In primo namque oppido, vna vili peplo & fragili se suspendit. Altera nomine Vualpurgis, de maleficio taciturnitatis miro modo fuit notata, alias mulierculas informando, qualiter talem taciturnitatem per puerum masculum, & primogenitum in fornace decoctum procurare deberent. Acta & gesta adhuc præ manibus habentur, & similiter de alijs in secundo oppido incineratis sparsim hinc inde deducentur. Et est quarta causa, cur Dæmones omagium recipere super certas dicuntur, super alias verò minimè, eò videlicet, quòd cùm periodum hominis cognoscere subtilius, quàm Astronomi possunt, facilius eis terminum vitæ vel præfigere, vel terminum naturalẽ, per causalem modo quo dictum est, peruenire potest. Hæc breuiter per acta & gesta Maleficarum declarantur. Primò Dæmonis astutiam in talibus deducendo. Nam quia secundum August. in lib. de na. Dæmo. aßignantur 6. causæ, vnde etiam probabiliter coniecturãt futura contingentia, nõ quòd illa scire certitudinaliter valeant. Prima est, quia vigent subtilitate naturali, quò ad operationem intellectus ipsorum. Vnde & sine discursu, qui necessarius est in nobis rationis intelligũt. Secunda, quia propter experientiam temporum, & reuelationum supernorum spirituum plura sciunt quàm nos, vnde ex Isid. allegatur sæpius à Doctoribus triplici acumine scire vigent Dæmones, subtilitate naturæ, experientia temporum, & reuelatione supernorum spirituũ. Tertia est propter celeritatem motus, vnde quæ in Oriente fieri habent, præcedere possunt mira celeritate Occidente. Quarta, qa sicut sua potentia, cùm Deus permittit, possunt inducere morbos, auram inficere, & famem inducere, ita possunt & illa prædicere. Quinta, qia per signa possunt subtilius prædicere mortẽ, quam Medicus videndo vrinã & pulsum. Nã sicut ille per signa videt aliqua in infirmo, quæ simplex non considerat, ita & Dæmõ ea quæ nullus homo videt naturaliter. Sexta, qia ex signis quæ procedunt ab aĩo hominis coniecturant ea quæ sunt, vel erunt in aĩa astutius prudenti viro. Sciũt enim qui instinctus sunt verisimiliter secuturi, & consequenter cuiusmodi opera. Septima, quia acta Prophetarũ & scripta noscũt melius quam homines, & ex illis multa futura dependent, ideò ex illis multa futura prædicere possunt, ẽt tangunt. 26. q. 3. sciẽdum. Vnde non mirum, si periodum hominis scire põt naturalem, licet secus sit de termino causali, quod fieret per incinerationẽ, quam Dæmon finaliter procurat, qñ vt dictum est ipsas inuoluntarias reperit, timens de earũ reditu & conuersione, cùm tñ alias quas nouit voluntarias, ẽt ad naturalem, et sic vsque mortem defendit. Demus ex vtraque parte exẽpla, quæ à nobis reperta sunt & acta. Nam in Basilien. diocesi villa super Rhenũ situata nomine Oberweiler/ plebanum cõuersatione honestum, fuit tñ illius opinionis seu potius erroris, quod maleficium nihil esset in mũdo, sed tantùm in opinione hominũ, qui eiusmodi effectus mulierculis attribuebãt, quem taliter à suo errore Deus purgare voluit, quòd ẽt & alia Dæmonum super præfigendum terminum vitæ Maleficis commertia patefierẽt. Nam dum festiuè pontem ob cuiusdam negotij expeditione pertransire vellet, obuiam sibi importunitate quandam vetulam habuit, cui dum in pontis accessu locum vt præiret dare noluisset, sed importunè incederet, casu vetulam luto intrusit, vnde indignata, in verba cõtumeliosa prorupit, eique dixit : Paff, impunè non trãsibis. Sed ille licet verba parum aduerteret, de nocte infra cingulum vbi surgere è lecto volebat, se maleficiatum sensit, ita vt brachijs hominum aliorum sustentari semper habuit, vbi Ecclesiam visitari volebat, sicque per triennium mansit, sub cura tamen domestica matris carnalis. Quibus expletis, dum vetula illa ægrotaret, quam etiam per verba contumeliosa quibus minata fuerat semper suspectam de maleficio sibi illato habuerat, accidit tamen, vt pro confeßionis audientia, infirmata ad eum mitteret. Et Sacerdos licet importunè diceret, confiteatur Diabolo, suo magistro, ad instantiam tamen matris per duos villanos sustentatus inter brachia, domum acceßit, & ad caput lecti in qua Malefica iacebat sedendo. Duo illi villani ab extra auscultare volebant prope fenestram, sic enim stuba in plano erat situata, an Maleficium illatum plebano confiteretur, vnde contigit, vt licet infra confeßionem mentionem nullam de maleficio illato fecisset, ipsa tamen confeßione peracta, dixit : Scis ne tu Paff, quis te maleficauit ? Et dum blandè ille responderet se nescire, illa subintulit. Tu habes me suspectam, & benè. Scias me tibi intulisse tali de causa, vt suprà tactum est, & dum ille pro sua liberatione instaret, dixit : Ecce tempus statutum aduenit, & mori habeo, sed ita disponam, vt paucis diebus euolutis, post mortem meam sanaberis, ita & euenit. Nam illa iuxta statutum à Dæmone terminum obijt, & infra 30. dies quadam nocte, sacerdos ex integro se sanum reperit. Nomen sacerdotis dicitur Paff Helim, iam in diocesi Argentinen. Simile in diocesi Basilien. villa Buchel prope oppidum Gewille contigit. Mulier quædam capta & tandem incinerata, sex añis incubum Dæmonem habuerat, ẽt in latere viri dormientis in lecto. Et hoc ter in septimana, sabbatis, quintis & tertijs ferijs, aut alijs noctibus sacratioribus. Tale autem omagium præstiterat Diabolo, vt post septimum annum, in corpore & anima, perpetuò sibi dedicata esset. Piè tamẽ dispensauit Deus. Nam in secta capta, & igni adiudicata, verè & integrè confessa, veniam creditur à Deo percepisse. Plurimùm enim voluntaria ad mortem extitit, asserens, quòd etsi liberari posset, mortem tamen amplius præeligeret, dummodò potestatem Dæmonis euaderet.

DE MODO QVO LOCALITER transferuntur de loco ad locum,
CAP. TERTIVM.

NVnc autem aggrediẽdum est de earum ceremonijs, & quibus in suis operibus procedunt modis. Et primò de his, quæ erga se, & proprias personas operantur, Et quia transferri de loco ad locum corporaliter, est de præcipuis earum actionibus carnalibus, etiam spurcitijs cum incubis Dæmonibus insistere, de singulis aliqua deducemus, & primò de earum corporali transuectione. Vbi notandum est, quòd hæc transuectio patitur difficultatem, vt sæpius tactum est, ex vno duntaxat processu scripturæ, puta 26. q. 5. Episcopi. vbi dicitur ex consilio acquirendi. Illud non est admittendum, quòd quædam sceleratæ mulieres post Satan retrò conuersæ, Dæmonum illusionibus & fantasmatibus seductæ, credunt se & profitentur cum Diana horis nocturnis Dea paganorum, vel cum Herodiade & innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, & multa terrarum spacia intempestæ noctis silentio pertransire, eique tanquam Dominæ in omnibus obedire, &c. Quapropter sacerdotes Dei prædicare debent populo, vt nouerint omninò hæc esse falsa, & non à diuino, sed maligno spiritu talia fantasmata mentibus fidelium irrogari, siquidem ipse Satanas transformat se in diuersarum personarum species atque similitudines. Et mentem quam captiuam tenet, in somnis deludendo, per deuia quæque deducit, &c. Et ad hoc prædicantur interdum à quibusdam exempla publicè de S. Germano, & de quodam alio, qui filiam suam super hoc obseruauit, quasi omninò hæc sint impoßibilia fieri. Et indiscretè applicantur ad Maleficas & eorum opera, tanquam vt & singula eorum facta in læsionibus hominum, iumentorum, terræ frugum, non sint eis applicanda, eò quòd sicut fantasticè in transuectionibus, ita & circa creaturarũ læsiones illuduntur, quæ quidem opinio cum prima quæstione tanquam hæretica sit reprobata, vt patet contra diuinam permißionem, super Diaboli potentiam, quæ ad maiora vt sic se extendere potest, militans similiter, & contra sacræ Scripturæ intẽtionem, & ad Ecclesiæ sanctæ intollerabile damnum, vbi iã multis annis impunè ex hac pestifera opiniõe permanserunt seculari brachio puniendo facultatem amputando. Vnde & in immensum sic creuerunt, vt iam non sit poßibile eas eradicare. Ideò diligens lector ea quæ sibi posita sunt in destructionem illius opinionis considerabit, & ad præsens qualiter transferantur, & quibus modis hoc sit poßibile aduertet, cum responsionibus super exempla, quæ ab eis in medium deducuntur. Quod igitur corporaliter poßint transferri, varijs modis ostenditur. Et primò ex alijs magnorum operationibus. Nam si non possent transferre, hoc esset, vel quia Deus non permitteret, aut quòd Diabolus hoc facere non posset, eò quòd creaturæ repugnaret, non primum, quia vbi maiora vtique & minora Dei permißione fieri possunt, sed maiora tam in pueris quàm in hominibus sæpißimè facta sunt, vtpotè iustis & in gratia constitutis patet. Nam vbi quærunt ad captiones puerorum, opere Dæmonum fieri possunt, & an Dæmon localiter poßit transferre aliquem hominum de loco ad locum etiam inuitum. Ad primum respondent quòd sic, nam & Gulielmus Parisiensis in vltima parte de vniuerso dicit : Camptiones puerorum fieri possunt, ita quod Deo permittente Dæmon vicem infantis gerere potest, vel etiam translationem facere. Tales etiam pueri semper sunt miseri eiulantes. Et licet quatuor aut quinque matres vix sufficerent ad lactandum, nunquam tamen impinguantur, sed vltra modum ponderosi existunt. Mulieribus tamen propter nimium terrorem quem concipere possent, nec affirmanda sunt, nec neganda, instruenda sunt vt literatorum iudicia quærant. Permittit enim Deus propter peccata parentum, cùm interdum viri imprægnantis vxoribus maledicunt. Vellem, inquiunt, vt Diabolum portares, vel similia. Et similiter impatientes mulieres sæpè similia proferunt. De alijs etiam hominibus interdum iustis, exempla plurima reperiuntur. Nam Vincentius in speculo histor. libr. 26. c. 43. ex recitatione Petri Damiani refert de puero quinquennij cuiusdam nobilißimi viri, qui puer pro tunc Monachus factus, à Monasterio nocte illatus est pistrino clauso, vbi manè repertus, & interrogatus, dixit, se per quosdam ad magnum conuiuium delatum, & vt comederet iussum. Et pòst, per superiora pistrino immissum. Quid denique de his magis qui vsitato vocabulo à nobis Nigromantici vocantur, nuncupantur, & per aëra sæpè à Dæmonibus ad longinqua terrarum spacia quandoque vehuntur. Qui etiam alijs interdum hoc idem suadentes, eos secum super caballum, qui vtique non verus equus, sed Dæmon in tali forma existit, vehunt, & vt loquuntur, nec vt signo crucis se muniant hortantur. Et licet duo simus hunc tractatum scribentes, vnus tamen ex nostris sæpißimè tales vidit & reperit. Nam scholaris quidam pro tunc, nunc verò sacerdos Frisyngen. diocesis adhuc superesse creditur, qui & referre solitus est semel, se corporaliter à Dæmone fuisse per aëra subuectum, & ad remotas partes illatum. Superest sacerdos alius in Oberdorff/ oppido prope Lantzhutã, qui pro tunc consodalis illius existens, oculis proprijs illam subuectionem vidit, Et qualiter extensis brachijs, in altum clamando, & non eiulando translatus fuit. Causa autem vt idem retulit, hæc erat. Nam conuenientibus quadam die multis scholaribus, in potagijs ceruisiæ, omnes in hoc consenserant, vt ille qui ceruisiam afferet, nil exponere haberet, & sic vnus ex socijs dum pro ceruisia apportanda exire volebat, ostium aperiendo, nebulam densam ante ostium intuitus fuit, vnde territus redijt, & quòd potum adferre nollet causam aperiendo, eis insinuauit. Tunc idẽ qui illatus fuerat, indignatus dixit : Et si Diabolus adesset potum apportabo. Et sic exiens alijs omnibus tunc videntibus, per aëra subuectus fuit. Verùm quidem quòd non solùm vigilantibus, sed dormientibus talia accidere poßint, fateri necesse est, vt videlicet dormiendo per aëra localiter & corporaliter transferantur. Patet & de quibusdam, qui super tegulas domorũ & ædificia altißima somniando incedunt. Nec quicquam eis obstare potest ad eorum transitum, tàm in altum, quàm in profundum. Et si proprijs nominibus ab alijs circumstantibus vocantur, statim ad terrã quasi collisi ruunt. Hæc vtique opere Dæmonũ fieri plures arbitrantur, & non absque ratione. Nam cùm Dæmones sint in multiplici differentia, Aliqui de inferiori choro Angelorum, qui etiam exiguis pœnis vltra pœnã damni, quam æternaliter patientur, tanquam pro paruis delictis cruciantur, qui etiam neminem possunt lædere saltim grauiter, sed solùm principaliter ioculationes exercere. Vbi etiam alij incubi sunt vel succubi, punientes nocturno tempore homines, vel peccato luxuriæ coinquinantes eos. Non mirum, si etiam his trufis insistunt. Potest deduci Veritas ex dictis Caßiani, colla. 1. vbi dicit, tot esse immundos spiritus, quot in hominibus studia, non dubiè comprobatur. Nam nonnullos eorũ, quos etiã paganos vulgus appellat, nos verò Trollen. & abundant in regno Norueye, aut Schretel. Ita seductores & ioculatores esse manifestũ est, vt certa quæque loca vias iugiter obsidentes, nequaquã tormentis prætereuntes lædere possunt, de risu tantummodò & illusione contenti, fatigare eos potius studeant, quàm nocere. Quosdam verò solummodò innociuis incubationibus hominum pernoctare. Alios ita esse furori ac truculentiæ deditos, vt non sint contenti illorum tantummodò corpora, quos suppleuerint atroci dilatione vexare, sed etiam irruere supereminus transeuntes, atque afflgiere illos sæuißima cæde festinent. Vult dicere, quòd non tantùm obsident, imò etiam horribiliter cruciant, quales illi in Euangelio Matthæi 8. describuntur. Ex quibus concludere possumus, primùm quòd non est dicendum : Maleficas non transferri localiter, eò quòd Deus non permittat. Si enim super iustos & innocentes, aut etiã super Magos permittit, quomodo non super illas ex toto se Diabolo deuouẽtes. Et vt cum timore loquamur, Nõne Diabolus saluatorem nostrum sustulit, & duxit, & statuit hinc inde, vt Euangelium testatur. Nec etiam secundum suffragatur aduersarijs, quasi Diabolus hoc facere non poßit, cui vt in supradictis patuit, tanta inest virtus naturalis, omnia corporalia excedens, quòd nulla ei virtus terrena comparari potest. Iuxta illud : Non est potestas super terram &c. imò ipsi Lucifero tanta naturalis inest potestas seu Virtus, quæ maior etiã inter Angelos bonos in cœlo non existit. Sicut enim omnes Angelos in naturalibus exceßit, & naturalia per casum non sunt imminuta, sed tantummodò gratuita, ideò adhuc in eo remanẽt, licet obfuscata & ligata. Vnde glossa ibidem super illud : Non est potestas super terram &c. Et si omnia superat, meritis tamen sanctorum subiacet. Nec valet, si quis duo obijceret. Primò, quòd anima hominis posset resistere, & quod textus videtur sentire de vno in singulari, scilicet, Lucifero, cũ in singulari loquatur. Et quia hic fuit, qui Christum in deserto tentauit, & primum hominem seduxit, iã autem religatus sit, & alij Angeli non sint tantæ virtutis, cùm ipse omnes excæcat, Ideò alij malos homines transferre localiter per aëra non possunt. Non valent instantiæ. Primò dicamus de Angelis. Nam minimus Angelus omnem humanam virtutem incomparabiliter excedit. Rationes sumuntur ex pluribus. Primò, quia Virtus spiritualis fortior virtuti corporali, sicut Virtus Angeli, aut etiã animæ superioris, quàm virtus corporalis. Secundò, quò ad Animam, Quia cùm omnis forma corporalis est forma indiuidua per materiam, & determinata per hæc, & nunc prout iam Anima nostra existit, formæ autem immateriales sunt absolutæ & intelligibiles. Vnde etiam potestatẽ habent absolutam & vniuersaliorem. Ideò Anima coniuncta non potest ita subitò transferre corpus suum localiter, nec in altum eleuare. Benè autem faceret cùm esset separata, Deo permittente, quæ omnia à fortiori potest spiritus omninò immaterialis, prout est Angelus tàm bonus quàm malus, sic etiam Angelus bonus transtulit Abachuc in momento à Iudæa in Chaldæam, & ex hac ratione etiam concluditur, quòd illi qui de nocte in somnis per alta ædificia vehuntur, nõ feruntur à proprijs animabus, nec ex influentijs corporum cœlestium, sed ab aliqua excellentiori virtute, vt suprà patuit. Tertiò, quòd sicut natura corporalis nata est moueri immediatè natura spirituali secundum locum, tùm quia motus localis est primus motuũ. 8. physico. tùm etiam, quia perfectior est inter omnes motus corporeos, vt ibidem probat Philosophus ea ratione, quia mobile secundum locum nõ est in potentia ad aliquid extrinsecum, inquantum huius, sed solùm ad aliquid extrinsecum, vnde etiam non tam à Doctoribus sanctis quàm & philosophis concluditur, quòd suprema corpora, supple cœlestia, mouentur à substantijs spiritualibus, & separatis bonis, & secundũ naturam & voluntatem, tùm etiam, quia videmus quòd anima primò & principaliter mouet corpus motu locali, Ideò dicere oportet, quòd ratio corporis humani, nec quantum ad ipsum corpus, nec quãtum ad ipsam animam obstare potest, quin vtrumque moueri poßit subitò, Deo permittente, de loco ad locum à spiritualibus substantia, bona secundum voluntatem & naturam, quando boni & in gratia constituta transferentur, aut bona secundum naturam, non autem secundum Voluntatem, quando malè transferuntur. Si cui placet videre S. Thomam, in prima parte. q. 90. per tres ibidem articulos, aut etiam q. de malo, seu etiam in 2. senten. dist. 7. de potestate Dæmonum super effectus corporales. Modus autem transferendi talis est, Nam vt ex præcedentibus patuit, vnguentum ex membris puerorum, præcipuè interemptorum, ab eis ante Baptismum conficere habent ad Dæmonis instructionẽ sedile aliquod, aut lignum inungere, quo facto, statim in aëra feruntur, & hoc siue de die, siue de nocte, visibiliter, seu etiam si id volunt, inuisibiliter, secundum quod Dæmon & obstaculum alicuius corporis alterũ corpus occultare potest, vt in prima parte tractatus de præstigiosa apparitione opere Dæmonum patuit. Verùm, licet Dæmon per tale vnguentum vt plurimum huiusmodi practicat ad finem, vt Baptismi gratia infantes priuentur & saluatione, tamẽ & absque his pluries efficere visus est, vni per animalia quæ vtique non animalia vera, sed Dæmones sub formis illis existentes, ipsas transuexerunt, aut etiam aliquo sine exteriori adminiculo, solummodò Dæmonis virtute visibiliter operante, interdũ transferuntur. Res gesta de visibili & diurna transuectione. In oppido Walßhut super flumen Rheni Cõstantiensis diocesis, Malefica quædam oppidanis cùm esset plurimùm odiosa, & ad quasdam celebrandas nuptias non fuisset inuitata, cùm tamen penè omnes oppidani illis interessent, ipsa indignata, vindicare se æstimans, Dæmonem aduocat, & suæ tristitiæ causam aperuit, vt grandinem excitare vellet, & cunctos de chorea dispergere petijt, quo annuẽte, ipsam subleuauit, & per aëra ad montem prope oppidum, videntibus certis pastoribus trãsuexit, & vt postmodum fassa fuerat, aqua sibi deesset ad fundendam in foueam, quem modum vt patebit, vbi grandines excitant, obseruant, ipsa in foueam quam paruam fecerat, vrinam loco aquæ immisit, & cum digito, more suo, astante Dæmone mouit, & Dæmon subitò illũ humorem sursum eleuans, grandinem vehementem in lapidibus super chorizantes tantummodò & oppidanos immisit. Vnde ipsis dispersis, & de causa illius mutuò conferentibus, Malefica oppidum posteà ingreditur, vnde suspitio magis aggrauatur. At verò cùm pastores ea quæ viderant recitassent, suspitio vehemens in violentam creuit. Vnde capta, & fassa, quòd ea de causa, nimirum quia inuitata non fuerat, talia perpetrasset, ob multis etiam alijs maleficijs ab ea perpetratis, incinerata fuit. Et quia publica fama de huiusmodi transuectionibus etiã apud vulgares continuè volat, non expedit plura ad hoc probandum de his hîc inserere. Tantummodò hæc sufficiãt aduersus illos, qui huiusmodi corporales transuectiones aut omninò negant, aut quòd solummodò imaginariè & fantasticè fiant affirmare conantur, qui vtique in suo errore si relinquerentur parum esset, imò nec aduertendũ, dummodò in fidei contumeliam sponsorum, error non vergeret. Attento autem, quòd illo errore non contenti, etiam alios inserere & publicare in Maleficarum augmentationem, & fidei detrimentũ non verentur, dum asserunt, quod omnia Maleficia, quæ eis iustè, tanquam instrumentis Dæmonum verè & realiter imputantur, tantummodò imaginariè & illusoriè, tanquam innoxijs esse imputanda, sicuti & ipsa transuectio fantastica. Vnde & pluries impunè in magnam creatoris contumeliã & grauißimum iam ipsorum augmentum remanserunt. Nec argumenta etiam à principio eis adducta suffragari possunt. Nam primum cùm allegant capitulum Episcopi. 26. q. 5. vbi asseritur, quòd tantùm fantasticè & imaginariè transferantur, quis tam insipiens, qui velit concludere, quòd non poßint etiam corporaliter transferre. Sicut enim ex fine illius capituli, vbi ponitur, quòd qui credit posse hominem in melius vel in deterius transmutari, aut in aliã speciem transformari, infideli, & pagano deterior sit censendus, quis poßit cõcludere, quòd non poßint homines in bestias præstigiosa illusione transformari, aut etiã de sanitate in infirmitates tanquam meliori in deterius transmutari. Iam talis, qui sic in cortice verborum canonis laboraret, vtique contra mentem omnium DD. sanctorum, imò & contra scripturæ sacræ processum sentiret. Ex quibus multipliciter oppositum apparet, vt ex supradictis in plerisque locis circa primã partem tractatus deductum est. Oportet ergo ad nucleum verborum attendere, iuxta quòd in prima quæstione primæ partis tractatus tactum est. Et hoc circa solutionem secundi erroris inter tres, qui ibi reprobãtur, quòd quatuor iniunguntur prædicatoribus populo ad prædicandũ, transferuntur enim & corporaliter, & fantasticè. Iuxta quòd ex earũ proprijs confessionibus patet, non tam illarũ quæ incineratæ fuerunt, quàm etiam aliarum quæ ad fidem & pœnitentiam redierũt. Inter quas & illa in oppido Brisiaco interrogata à nobis, an nè fantasticè et illusoriè, aut corporaliter possent transferri? Respondit, quod vtroque modo. Si enim casu aliquo nollent corporaliter transferri, scire tñ vellent omnia quæ in concione illa ab earũ consodalibus agerentur, tũc talis ab eis seruaretur modus, vt illa in nomine oĩm Diabolorum ad latus sinistrũ se reponeret ad cubitũ, ex tunc quasi vapor quidam glaucus ex eius ore procederet. Vnde singula quæ ibi agerẽtur, perlucidè consideraret, si verò corporaliter transferri vellet, modũ supradictũ seruare necesse esset. Prætereà in casu, quo canon ille nudè absque omni declaratione intelligendus esset, qis tã stolidus, vt propterea oĩa eorũ maleficia & nocumẽta esse fantastica & imaginaria affirmaret, cùm ad sensum oĩbus appareat contrarium ? Eò præcipuè, quod plures sint superstitionum species, vtpotè quatuordecim, inter quas Maleficarũ species, supremũ in maleficijs & nocumentis continet gradum, & species Pythonũ, ad quã reduci possunt, qui fantasticè vehuntur minimũ gradum. Demùm nec exẽpla ex legenda S. Germani, aut aliorum quorumcunque eis suffragantur : Vtique quia poßibile erat Dæmonibus, vt se ipsos ad latera viri dormientis, tẽpore intermedio quo scrutiniũ de vxorib. fiebat, applicarent, quasi viris condormirẽt, quod tñ factum fuisse propter honorem sancti non asseritur, casus tñ ponitur, vt nõ credatur esse impoßibile oppositũ illius quod in legenda ponitur. A simili responderi põt ad quascunque alias obiectiones, quia sicut inueniuntur, quod quædam tantummodò imaginariè, ita etiam reperiuntur in scriptis Doctorũ, plures fuisse corporaliter translatus. Si cui placet Thomam Brabantinũ in libro suo de apibus inspicere, mira inueniet, tam de imaginaria, quàm etiam corporali hominum transuectione.

SEQVITVR DE MODO, QVO SE incubis Dæmonibus obijciunt,
CAP. QVARTVM.

SEd quantum ad modum, quo Maleficæ Dæmonibus incubis se subijciunt, sex videnda. Aliqua ex parte Dæmonis & corporis ab eo assumpti, ex quo elemento sit illud formatum. Secundò, ex parte actus, an semper cum infusione seminis ab altero recepto. Tertiò, ex parte temporis & loci, an potius vno quàm altero tempore se exerceat. Quartò, an visibiliter se agitat ex parte mulieris, & an tantummodò illæ quæ ex huiusmodi spurcitijs procreantur à Dæmonibus frequentantur. Quintò, an illæ quæ ab obstetricibus tempore partus Dæmonibus offeruntur. Sextò, an remißior vel intentior sit in talibus ipsa Venerea delectatio. Et primò super assumpti corporis materia & qualitate, dicendum, quòd aëreũ corpus assumit, & quod aliquo modo est terrestre, in quantum habet terræ proprietatem per considerationem, quod sic declaratur. Nam quia aër in se non est figurabilis visi, secundum figurationẽ corporis alterius in quo includitur, vnde etiã minimè suis terminis terminatur, sed tantummodò alienis, & vna pars aëris alteri cõtinuatur, ideò simpliciter, vt sic non potest corpus, aëreum assumere. Attento autem, quòd aër est maximè transmutabilis & vertibilis, in quodcunque cuius signum est, quòd quidam nitentes corpus à Dæmone assumptum scindere gladio, vel perfodere, id efficere non valuerunt, quia partes aëris diuisi statim continuantur de nouo, ex quo patet, quòd in se aêr benè est competens materia, sed quia non potest figurari, nisi aliquid aliud terrestre sibi adiũgatur, ideò oportet, quòd aër ille sit aliquo modo inspissatus, & ad proprietatem terræ accedens, seruata tamen aëris veritate, & hanc condensationem facere possunt Dæmones, & animæ separatæ per vapores grossos ex terra eleuatos, & per eorũ motum localem eos congregando & figurando, in quibus manent, tanquam motores tantùm, & non vt infamatores, vitam illi corpori formaliter influentes, quia sic fluit ab anima in corpus coniunctum. Sunt autem in suis sic assumptis & figuratis corporibus, sicut nauta in naui quem ventus mouet. Vnde quando quæritur, quale sit corpus, quantum ad materiam à Dæmone assumptum? Dicendum, quòd de eo aliud est loqui, quantum ad principium assumptionis, & aliud quantum ad terminum, quia quò ad principium sic est aër, quantum ad terminum est aër inspissatus ad proprietatem terræ accedens. Hæc autẽ omnia possunt Dæmones, Deo permittente, ex natura, cùm natura spiritualis sit superior naturæ corporali. Vnde & necesse habet sibi obedire, quò ad motum localem, non autem quò ad formarũ naturaliũ, tam accidentalium quam & substantialium susceptionem, nisi in aliquibus paruis creaturis, & hoc adminiculo alicuius alterius agentis, vt suprà tactum est. Per motum aũt localem nulla forma ponitur in re mota, vnde sic ad nutũ mouere possunt cum alijs circumstantijs. Ex quibus tñ si quis incidentaliter quæreret, quid sentiẽdum, vbi Angelus bonus vel malus aliqua opera vitæ exerceret per corpora vera naturalia, & non aërea, sicut in asina Balaam, per quam Angelus loquebatur, & vbi Dæmones in obseßis corporibus agitãtur. Dicendum, quod illa corpora non dicuntur esse assumpta, licet tantùm occupata. Inspiciantur dicta Doctoris in 2. dist. 8. An Angeli corpora assumãt. Sed maneamus in proposito : Dæmones in assumptis corporibus, cum Maleficis loquuntur, vident, audiũt, comedunt & generant, quomodo hæc sunt intelligenda, & hæc est secunda pars huius primæ difficultatis. Dicendum ad primum, quòd ad veram locutionem tria requiruntur, scilicet pulmo cũ retractione aëris, quæ non solùm propter vocem, sed propter refrigeriũ est cordis, vnde & muti habẽt attractionẽ necessariam. Secundò requiritur, quòd formetur ex percußione corporis in aëre, sicut cùm quis ligno percutit in aëre vel campana sonum facit magnum vel paruum, quia materia in se sonorabilis, & percutitur cum sonabili instrumento, redditur sonus secundum quantitatem corporis & recipitur in aëre, & multiplicatur vsque ad aures audientis, qui si est remota post spacium, vt videtur peruenire habet. Tertiò requiritur vox, & dici potest, quòd sonus in corporibus inanimatis dicitur, vox in animatis corporis, & ibi est lingua, quæ aërẽ respiratũ, & iterum emissum percutit in instrumento & vase fuso à Deo, & viuo naturaliter, quod non est campana. Ideò quia ibi sonus, hîc vox dicitur. Ex hoc tertium potest exemplificari per secundũ, vt patet, & hæc ideò posui, vt prædicatores habeant modũ tradendi populo. Quartò requiritur, vt ille qui vocem format, conceptum mentis, vult alteri per vocẽ exprimere, & vt ipse intelligat, ideò illã vocem organizat. i. distinguit succeßiuè in ore per linguã, dentes percutiendo, & per labia claudendo & aperiendo percussum aëre minore, ad aërem extrinsecum emittendo, vt sic multiplicando succeßiuè vsque ad aures audientis, qui tunc intelligit conceptũ mentis. Ad propositum. Dæmones carent pulmone & lingua, quam tñ artificiatam ostendere possunt, iuxta corporis conditionem, sicut & dentes & labia, vnde non verè & propriè loqui possunt. Sed quia intelligunt, & intellectũ mentis vbi exprimere volunt, tunc non per voces, sed per sonos qui habent quandam similitudinẽ vocum, aërem nõ respiratũ, & attractum, vt in hominibus, sed inclusum in corpore assumpto percutiunt, & ad aërem extrinsecũ articulatim emittunt vsque ad aures audientis. Et quòd absque aëre attracto & nõ respirato poßit fieri vocis similitudo, patet per cætera animalia non respirantia, quæ dicuntur vocare, & certa alia instrumẽta, vt dicit Philos. in 2. de anima. Halec. n. dum capitur, extra aquam subitò vocẽ emittit & moritur, possunt hæc applicari ad ea quæ sequuntur vsque ad vim generatiuam, exclusiuè tñ ad bonos Angelos. Si quis velit vlterius speculari de locutione Dæmonum in obseßis corporibus. Ibi enim vtuntur corporalibus instrumentis veri corporis obseßi, quia illis illabuntur sic intelligendo infra terminos corporalis quantitatis, & non infra terminos essentiæ, neque corporis, neque animæ. Dat differentiã inter substantiam & quantitatem, seu accidens, sed de his nihil ad propositũ. Si cui aũt placet inspiciat S. Tho. in 2. sent. dist. 8. ar. 5. Consequenter aũt qualiter vident & audiunt dicendũ, quod quia duplex est visio, Spiritualis et Corporalis. Et prima in infinitum excedit alteram, tum quia penetrat, tum quia per distantiam non impeditur iuxta luminis facultatem quod sibi deseruit. Ideò dicendum, quod nullo modo videt Angelus, siue bonus siue malus per oculos corporis assumpti, nec aliquid corporale sibi deseruit, sicut tamen locutione deseruit sibi aër, & percussio aëris ad sonum procurandum, & vlterius ad multiplicandum vsque ad aures audientis. Vnde oculi eorum sunt oculi depicti. Libenter autem sub his similitudinibus hominibus se offerunt, vt eis eorum proprietates quas naturaliter habent, & loqui spiritualiter per huiusmodi opera manifestẽt. Ideò enim & patribus sancti Angeli sæpè apparuerunt ex Dei ordinatione, & eius permißione. Malis hominibus sese manifestant, vt homines eorum proprietates cognoscentes illis se associet, hic in culpis, & alibi in pœnis. Vnde Dionysius cœlestis hierarchiæ in fine dicit : Ex omnibus partibus humani corporis docet Angelus suas proprietates considerare, concludendo, quòd corporalis visio cùm sit operatio corporis viuentis per organum corporale, quibus Dæmones in se carent, ideò in assumptis corporibus sicut similitudines membrorum habent, ita & similitudines operationem. Et similiter dicere possumus de eius auditu, qui multùm nobilior corporali, eò quòd cõceptum mentis & animæ locutionem subtilius cognoscere potest quàm homo, audiendo conceptum mentis per verba corporalia expressum. Vide S. Thoma. in 2. senten. distinct. 8. Si enim in vultu hominis legitur secreta eius voluntas, & ex motu cordis & qualitate pulsus, à Medicis paßiones animæ cognoscuntur, à fortiori per Dæmones. Sed quò ad comestionem dicamus, quòd completa ratio comestionis quatuor debet : Diuisionẽ cibi in ore, & traiectionem in corpus, virtus corporis potentis digerere, & quartum conuertere necessarium nutrimentum, & superfluum eijcere. Angeli quicunque, prima duo in assumptis corporibus comedendo faciunt, tertium & quartum non possunt, sed loco virtutis digestiuæ & eiectiuæ, adest ei virtus alia, quæ cibis dissoluitur subitò in præiacentes materiam. In Christo etiam fuit vera comestio in omnibus, quia habuit virtutem nutritiuam & conuersiuam, non autem conuertendo in suum corpus, quia illæ virtutes fuerũt glorificatæ, sicut & corpus, vnde etiam resoluebatur cibus in corpore subitò, sicut qui aquam in ignem proijceret.

QVOMODO MODERNIS TEMPOribus Maleficæ actus carnales cum incubis Dæmonibus exercent, & qualiter ex his multiplicatur.

SEd quò ad actus carnales, de quibus principaliter intenditur, quo etiam cum Maleficis tanquam incubi, in assumptis corporibus exercent, nulla subest difficultas ex præmißis, nisi fortaßis quis dubitaret, An præsentes Maleficæ huiusmodi spurcitijs intenderent, & an originem Maleficæ ex his spurcitijs sumpserunt. Ad has duas dubitationes respondendo, dicamus ad primã, quicquid de præcedentibus Maleficis ante annos incarnationis dominicæ, mille & quadringentos, vel circiter actum sit. An videlicet his spurcitijs inseruiebant, sicut ab illo tempore modernæ Maleficæ hoc ignoratur, eò quòd nusquam hoc quod experiẽtia iam edocuit, historia disseruit. Maleficos enim semper fuisse, & ex eorum prauis operibus plurima nocumẽta hominibus, iumentis, & terræ frugibus euenisse, sicut & incubos, & succubos Dæmones, nemo qui historias peragrat dubitare potest, cùm traditiones canonum & sacrorum Doctorum plurima à multis centenis annorum de ipsis in posterum reliquerunt & tradiderunt, licet in hoc sit differentia, quòd incubi Dæmones in retroactis temporibus infesti fuerunt mulierculis contra ipsarum voluntatẽ, prout Nider in suo formicario, & in libro de vniuersali bono, siue de apibus. Thomas Brabantinus plurima recitat. Huic autem positioni, qua asseritur, præsentes Maleficas huiusmodi spurcitijs Diabolicis esse infectas, non nostra sententia intantum adhæret, quarum ipsarum Maleficarum experta testimonia, quæ cuncta illa reddiderunt credibilia, nõ iam vt hactenus inuitis animis, sed spontè pro voluntate re fœtidißima miserabilis seruituti se subijcientes. Quotquot enim à nobis seculari brachio ad puniendum relictæ fuerunt in varijs diocesibus, præcipuè in Constantiensi, & in oppido Rauenspurg/ multis annis his inhæserunt spurcitijs certis sub vigesimo, alijs sub duodecimo, aut sub trigesimo anno, & semper cum fidei abnegatione, in toto vel in parte, testes sunt ibidem omnes incolæ. Demptis enim secretè pœnitentibus, & ad fidem reuersis, nõ minus quàm quadraginta & octo in quinque añis igni traditæ fuerunt, nec tamen illis accommodata fides, quantum spontè reuersis ad pœnitentiam, credulitas adhibita fuit omnibus in loco concordantibus, quod huiusmodi spurcitijs in augmentum huius perfidiæ habent insistere. De quibus etiam sigillatim in secũda parte operis, vbi eorum particularia opera describentur, tractabitur, omittendo ea, quæ & socius noster, Inquisitor Cumanus in comitatu Burbiæ peregit, qui & in spacio vnius anni, qui fuit millesimus, quadringentesimus, octuagesimus quintus, quadraginta & vnam Maleficam comburi fecit. Et omnibus publicè asserentibus, vt dictum est, illis spurcitijs Diabolicis inhæsisse. Constat ergo omnia aut visus vel auditus propria experientia, aut fide dignorum relatibus. Quò ad secundum, vbi difficultatur, an ipsi Malefici ex his spurcitijs originem sumpserunt. Dicamus secundum Augustinum, hoc vtique verum esse, oẽs superstitiosas artes ex pestifera societate hominum & Dæmonum originem sumpsisse. Sic enim dicit lib. 1. de doctri. Christian. & habetur 26. q. 2. illud quod est : Omnes artes huiusmodi vel nugatoriæ vel noxiæ superstitiõis ex quadã pestifera societate omnium, & Dæmonum quasi pacta infidelis & dolosæ amicitiæ constituta penitus sunt repudiandæ. Illo attẽto manifestum est, quòd sicut diuersæ sunt species superstitionis, seu Magicæ artis, ita & diuersæ sunt eorũ societates, & sicut species Maleficorum inter quatuordecim illius artis species peßima existit, quia non per pactum tacitũ, sed expressum vltra hoc quod cultum latriæ perfidiæ abnegationem ipsis Dæmonibus habent exhibere. Ideò & peßimam cum ipsis conuersando retinent societatem, iuxta mulierum, quæ semper vanis delectantur conditiones. Attento insuper iuxta Doct. S. Thom. in 2. sen. dist. 4. ar. 4. in solutione vnius argumẽti, vbi quærit : An geniti ex huiusmodi Dæmonib. modis peractis sint maioris virtutis quàm alij homines? Respondit hoc verum esse, non solùm ex textu scripturæ Gen. 6. Isti sunt potentes à seculo &c. Sed etiam ea ratione, quòd Dæmones possunt scire virtutem seminis decisi. Primò ex dispositione eius à quo decisum est. Secundò mulierẽ proportionatam ad seminis illius susceptionem. Tertiò, constellationem iuuantem ad effectum corporalem. Et quartum addere possumus etiam ex suis verbis, scilicet ipsius geniti complexionem optimam, ad effectus illi proportionatos, ex quibus omnibus sic concurrentibus concluditur, quòd tales sic geniti sunt fortes, & magni corpore. Ideò ad propositum cùm quæritur : An Malefici ex his spurcitijs originem sumpserunt, dicamus : Originẽ sumpserunt vtique ex pestifera mutua societate, vt ex primo notabili patuit. Multiplicationem verò nõ sumpsisse ex illis spurcitijs nemo negare potest ex secundo notabili, cùm non delectationis, sed corruptionis causa illius Dæmones intendunt. Erit ergo talis ordo, quòd succubus Dæmon ab homine scelerato semen decidat, qui si est proprius illi homini deputatus, & noluerit se incubum facere, ad Maleficam tradit illud semen Dæmoni mulieri seu Maleficæ deputatus, & ille sub certa constellatione sibi deseruiente, vt talis genitus vel genita, fortis viribus ad peragenda maleficia persistit se incubum Maleficæ faciet. Nec obstat, quòd illi de quibus textus loquitur, non fuerint Malefici, sed tantummodò Gigantes, & viri famosi & potentes, quia vt superius dictum est, maleficia non fuerunt perpetrata tempore legis naturæ, & hoc propter recentem memoriam creationis mundi. Vnde Idololatria locum habere non potuit, iam autem malitiam hominum excrescente. Diabolus maiorem ad seminandum hoc genus perfidiæ reperit oportunitatem. Sed neque illi termini in bonum virtutis intelligi possunt, vbi illi asseruntur fuisse viri famosi.

AN SEMPER CVM DECISIONE SEminis incubus Dæmon Maleficam aggreditur.

AD illud etiam, vbi quæritur : An semper cum infusione seminis, &c. Respondetur, cùm mille nocendi habeat modos & artes, vtpotè, quia principiò ruinæ suæ conatur Ecclesiæ vnitatem rescindere, & humanum genus omnibus modis auertere. 16 q. secunda. Ideò de istis regula infallibilis non potest dari, sed probabilis distinctio, videlicet, quòd aut Malefica annosa est, & sterilis, aut non. Si sic vtique absque seminis decisione cùm ad nihilum valeret, & Dæmon in suis operibus, etiam quantum potest superfluitatem subterfugit, sicut & natura Maleficam aggreditur, vel etiam si sterilis non sit, tamen delectationis causa ex parte Maleficæ causandæ ipsam aggreditur. Si verò ad imprægnationem disposita, tunc si commodè semen à viro decisum habere potest cum illo ipso aggredere ob insectionem prolis nõ differt. Verùm si quis quæreret, an semen emissum per nocturnam pollutionem ita colligere posset, sicut decisum per actum carnalem ? Ad hoc probabilis potest dari ratio quòd non, licet alijs videri patet oppositum. Nam attento, quòd Dæmones vt præmissum est, virtutem seminis generatiuam attendunt, & talis vis in semine per actum carnalem amplius effunditur & conseruatur, scinditur semen per pollutionem nocturnã, emissam tantummodò ex superfluo humore, & non cum tanta vi generatiua discinditur. Ideò cũ eo se minus exercere ad generationem prolis creditur, nisi fortaßis vim illam adesse semini intelligeret. Sed & hoc omninò negare non possumus, quòd Malefica maritata, & per maritũ imprægnata, etiam per commìxtionem alterius seminis incubus Dæmon conceptum inficere potest.

AN POTIVS VNO TEMPORE quàm altero, & similiter de loco obseruat.

AD illud, an obseruat tempora & loca, dicendũ quòd vltra obseruantiam temporum, quòd ad constellationes quas obseruat, quando ad prolis infectionem operatur. Obseruat etiam certa tempora, quando non infectionis, sed Venereæ voluptatis causa, ex parte Maleficæ exercendæ agitatur, & sunt sacratiora totius anni tempora, vt natalis Christi, Paschalis, & Pentecosten solennitatibus, & alijs festiuis diebus, & hoc faciunt triplici ex causa. Primò, vt sic Malefici non solùm perfidi per apostasiam à fide, verùm etiã sacrilegij vitium incurrũt, in quib. ipsi Dæmones vt ipse creator amplius offendatur & grauius, in proprijs animabus Maleficæ condemnentur. Secunda causa, quòd cùm Deus sic grauius offenditur eis maiorem potestatem sæuiendi in homines & puniendi illos, siue in rebus, siue in corporibus, etiam innoxios relinquant. Quòd enim dicitur, filius non portabit iniquitatem patris, &c. intelligitur, quò ad æternam punitionem, temporali autem sæpißimè innoxij propter aliorum facinora afflictione puniuntur, vnde & alibi Deus clamat : Ego Deus fortis & zelotes, visitans peccata parentum, in tertiam & quartam generationem. Talis punitio patuìt in filijs Sodomitarum submersis, propter parentum scelera. Tertia causa, vt maiori opportunitate plures ruere faciant, præsertim iuuenculas, quæ festiuis diebus ocio & curiositatibus dum amplius insistunt, eò facilius à Maleficis vetulis seducantur, prout interea natiuitatis vni ex his Inquisitoribus, cùm duo simus hoc opus colligentes, contigit. Nam iuuencula quædam & virgo deuota sollicitata, festiua die ab vna vetula, vt secum per gradus ad cameram ascenderet, eò quòd certi iuuenes pulcherrimi ibidem essent inclusi, & dum illa annueret, ascendentibus illis vetula præcedente, iniunxit iuuenculæ, ne se signo crucis muniret. Et licet illa annuisset, occultè tamen signo illo muniuit, ex re contigit, vt dum ascendissent, & virgo neminem conspexisset, eò quòd Dæmones ibidem existentes suam præsentiam in assumptis corporibus illi virgini nequiebant ostendere. Vetula maledicendo virgini dixit : Vadas in nomine omnium Diabolorum, cur te signasti ? Hæc ex confeßione pura illius virginis colligi potest & addi quarta causa, vt sic facilius homines seducant, qui dum considerant, quòd talia à Deo sacratioribus temporibus fieri permittuntur, non æstiment illa tam grauia esse, sicut si illis temporibus nequirent facere.

De loco verò amplius in locis certis se exercent, dicendum, quod ex verbis factisque Maleficarum constat, quòd spurcitias illas omninò in locis sacris exercere non possunt. Quia in re perpenditur efficacia Angelicæ custodiæ, ob reuerentiam illius loci, & quod amplius est, asserunt, se nunquam habere pacem, nisi tempore diuinorum, cùm præsentes fuerint in Ecclesia, & ideò citius & tardius ingrediuntur & egrediuntur, licet alia pessima certa cæremonialia habent ad instructionem Dæmonum obseruare, scilicet tempore eleuationis in terram spuere, seu cogitationes nephandißimas per verba, aut sine verbis proponere, vt vtinam esses in tali, vel tali loco, prout iam in secunda parte tangetur.

AN VISIBILITER SICVT EX PARte Maleficæ, ita etiam quò ad circumstantes se mutuò agitant.

AD illud, an visibiliter vel inuisibiliter huiusmodi spurcitias agant mutuò, dicendum, quantum experientia nos edocuit, quòd licet semper visibiliter ex parte Maleficæ Dæmon incubus operetur, ita quòd non est necessarium inuisibiliter propter fœderatũ pactum & expressum ei appropinquare. Tamen quò ad circumstantes sæpius ipsæ Maleficæ supinæ iacentes in agris seu syluis visæ sunt, & denudatæ supra vmbilicum. Et iuxta dispositionẽ illius spurcitiæ coaptatis membris, tibijs & cruribus se agitantes Dæmonis incubis inuisibiliter ibidem quò ad circumstantes cooperantibus, licet in fine actus vapor nigerrimus in longitudine hominis sursum à Malefica in aëre eleuabatur, sed hoc rarißimè. Et quia de causa nouit ille artifex, vt iuuencularum circumstantiam, vel aliorum hominum mentes valeat aut allicere, aut immutare, de quibus gestis & qualiter in plerisque locis, tã in oppido Rauenspurg/ quàm etiam in dominio Nobilium de Roppelstein/ & certis alijs terris talia sunt peracta, in secunda parte patebit. Sed & hoc contigisse certùm est, quòd maritis visibiliter interdum cernẽtibus incubos Dæmones, quos tamen non Dæmones, sed viros putabant cum eorum vxoribus talia peragere, dum arma arriperent, & trãsfodere volebant, subitò Dæmon disparuit, se inuisibilem faciendo, vnde & mulieribus manus & brachia obijcientibus, licet interdum læsi fuissent, ipsos tamen viros obiurgantes, anné oculos haberent, aut si à Dæmonibus obsessi forent, deridebant.

QVOD NON SOLVM DAEMONES incubi mulieres ex eorum spurcitijs procreatas, aut eis ab obstetricibus oblatas infestant, sed quascunque indifferenter, cum maiori vel minori Venerea delectatione.

FInaliter verò concludendo dici potest, ipsos Dæmones incubos non tantùm mulieribus ex eorum spurcitijs progenitis, aut eis ab obstetricibus oblatis fore infestos, sed toto conatu in quascunque sanctiores virgines illius terræ, aut oppidi per ipsas Maleficas seductrices aut copulatrices anhelare. Hoc enim experientia rerum magistra edocuit, vbi in oppido Rauenspurg/ certæ combustæ ante finalem sententiam. Hinc simile asseruerunt, quòd eis ab earum magistris iniunctum fuisset, omni conatu debere in subuersionem sanctarum virginum, & viduarum laborare. Et de Venerea delectatione an maior sit vel minor cum incubis Dæmonibus in corpore assumptis quàm cæteris paribus cum viris in corpore vero, dicendum videtur, quòd licet naturalis ordo hoc minus excusat, quin maior sit, vbi simile suo simili alludit, tamen ille artifex, vbi debita actiua debitis paßiuis, licet non in natura, tamen sub qualitatibus in calore vel temperamento aliquo coniungit, vtique non minorem excitare videtur concupiscentiam, sed de his in sequentibus latius, quò ad conditionem sexus fœminei declarabitur.

DE MODO GENERALI QVO PER sacramenta Ecclesiæ sua maleficia Maleficæ exercent. Et de modo quo vim generatiuam impedire solent, seu etiam alios defectus super quascunque creaturas, demptis corporibus cœlestibus,
CAP. QVINTVM.

IAm autem qualiter alias creaturas in vtroque sexu, & terræ fruges inficiunt, plures sunt super modo agendi aduertenda. Et primo, qualiter homines, demùm qualiter bestias. Tertiò, qualiter terræ fruges. Ex parte hominis, primò qualiter vim generatiuam, seu etiam actum Venereum ne mulier concipere, aut vir actum exercere valeat maleficijs impediunt. Secundò, qualiter actus ille impeditur, respectu vnius mulieris interdũ, & non alterius. Tertiò, qualiter membra virilia auferuntur, quasi omninò sint à corporibus euulsa. Quartò, quomodo si aliquid præmissorũ contingeret potentia Dæmonis inferente per se, non per Maleficam posset discerni. Quintò, quomodo Maleficæ homines vtriusque sexus in bestias præstigiosa arte trãsmutant. Sextò, quomodo obstetrices Maleficæ conceptus in vtero matris diuersis modis interimunt, & vbi hoc non faciunt, Dæmonibus infantes offerunt, & ne hæc quasi incredibilia putarentur, ideò in prima parte operis per quæstiones & argumẽtorum solutiones, sunt decisa, Ad quas si opus sit, dubius Lector pro inuestiganda Veritate recurrere potest. Ad præsens tãtummodò acta & gesta per nos reperta, siue etiam ab alijs conscripta, in detestationẽ tanti criminis sunt deducenda ad priores quæstiones, si fortaßis alicui difficiles ad intelligendum forent. Ex his quæ in hac secunda parte traduntur fidem capiat, & ab errore resiliat, quo nullam Maleficam esse, aut nullum maleficium posse fieri in mundo æstimauit. Vnde primò notandum, quòd cum sex modis lædere possunt absque modis quibus alias creaturas lædunt. Et vnus sit, quo amorem malum ingerunt viro alicui ad mulierem, vel mulieri ad virum. Alius est, quo odium vel inuidiam, in aliquo seminare procurant. Tertius in his, qui maleficiati dicuntur ne vi generatiua vti valeant ad fœminam, vel viceuersa fœmellæ ad virum, vel etiam alijs modis aborsum procurando, vt suprà tactum est. Quartus, cùm in membro aliquo hominem ægrotare faciunt. Quintus, cùm vita priuant. Sextus, cùm vsum rationis auferunt. Et fateri cùm hoc oportet, quòd in omni genere rerum, dẽptis corporibus cœlestibus, veros defectus & veras infirmitates ex virtute naturali inferre possunt, & hoc ex potenti virtute naturali & spirituali, qua corporali quacunque eminent virtute. Nulla etiam infirmitas cum altera concordat, seu etiam defectus naturalis vbi infirmitas desit, ideò diuersis medijs vtique ad diuersas infirmitates & defectus procedant. De quibus aliqua, quantum neceßitas postulat in medium producamus, prius tamen ne animus lectoris maneat suspẽsus, cùr supra corpora cœlestia aliquam immutationem facere non possunt, dicemus triplicem esse causam. Prima, quia super eas etiam quò ad locum pœnalem, existunt, qui locus est aër caliginosus, & hoc propter ipsorum officium eis deputatus, vide suprà in prima parte tractatus in quæst. 2. vbi dicitur de incubis & succubis Dæmonibus. Secunda causa, quia corpora cœlestia mouentur à bonis Angelis, vide in plerisque locis de motoribus orbium, præcipuè S. Thom. in prima parte, q. 90. in quo concordant Philosophi cum Theologis. Tertia causa propter vniuersale regimen, & commune bonum vniuersi, cui detraheretur in generali, si malis permitteretur spiritibus in illa corpora cœlestia aliquas immutationes causare. Vnde & illæ immutationes miraculosè factæ in veteri aut in nouo testamento, à Deo per eorum motores seu Angelos bonos factæ sunt, vt in statione Solis sub Iosue, retrogradatione sub Ezechia, obscuratione præter naturali in paßione Christi. In omnibus autem post elementis & elementatis sua Maleficia Deo permittente, & per se absque Maleficis & cum Maleficis exercere possunt, & de facto exercere non cessant, vt patebit. Secundò notandum, quòd in omnibus modis maleficandi vt plurimùm semper Maleficas informant, vt instrumenta suæ Maleficæ per sacramenta seu sacramentalia Ecclesiæ, vel per quæcunque diuina seu Deo consecrata efficiant, vt quando imaginem ceream sub palla altaris ad tempus ponit, vel per Chrisma sacrum filum trahunt, vel ex quibuscunque rebus consecratis. Et hoc quidem triplici ratione, sicut etiam quòd sanctioribus anni temporibus, & præcipuè circa aduentum domini, & festa natalia sua maleficia exercere solent. Primò, vt non solùm homines per talia perfidi fiant, sed etiam sacrilegi, diuina quantum in eis est contaminando, & sic plus Deũ creatorem suum offendant interius, animas proprias condemnent, & plures in peccata ruere faciant. Secundò, vt Deus sic grauiter per homines offensus, Dæmoni maiorem potestatem in homines sæuiendi relinquit. Sic etiam Gregorius dicit, quòd malis interdum iuxta eorum desideria & petitiones concedit, iratusque alijs denegat propitius. Tertiò, vt sic sub specie boni apparentis plures simplices facilius decipiat, quando per tacta diuinis rebus putant aliquid numinis à Deo obtinuisse, vbi solùm peccata maiora sunt commissa. Potest & addi quarta ratio super sacratiora tempora & principium añi. Nam quia festa plus franguntur peccatis mortalibus, quàm mechanicis operibus, iuxta Augustin. in lib. decem cordis. Superstitio autem & maleficia de maximis seruilibus operibus Dæmonis est contra diuinam reuerentiam. Ideò vt dictum est, homines profunditus cadere facit, & creator amplius offenditur. Et super principium anni dicere possumus, iuxta Isidorum libr. 8. Ethicor. cap. 2. quòd sicut Ianus à quo Ianuarius mensis dictus est, qui in die circumcisionis incipit, Idolum fuit diuersis faciebus confictum, vna tanquam esset finis anni præcedentis, & alia tanquam esset principium futuri, & imminentis anni esset protector, & fortunatus auctor. in eius reuerentiam, sed potius Dæmonis, in Idolo faciebant pagani varias cõmotiones luxuriosas & strenuas, & iocula sibi mutuò tradiderunt, choreas varias duxerunt, mensas præparauerunt, de quibus mentio fit per beatum Augustinum, in multis locis, & ferè per totum recitantur 26. q. varijs. Et sicut iam mali Christiani has corruptelas imitantur, licet quò ad lasciuiam sint translata ab eis ad tempora carnispriuij, quando cum laruis & ludis & alijs superstitionibus discurrunt. Ita & nunc Maleficæ his persuasionibus à Dæmonibus, in ipsorum complacentiam circa principium anni, quò ad diuinum officium & cultũ, vt festum Andreæ & festa natalia Christi existũt, sua maleficia exercent. Et quidem iam in speciali qualiter per sacramenta. Primò demùm qualiter per sacramentalia talia exercent aliqua nouiter facta, & à nobis per inquisitionem reperta referamus, oppidũ quod nominare non expedit, quia ordo charitatis & rationis imperat & suadet, vbi Malefica corpus dominicum sumpsit, & declinans subitò, vt detestabilis modus est mulierum, peplum ori adhibuit, & in panniculum dominicũ corpus extrahendo inuoluit, & in ollam in qua bufo erat, sic à Diabolo informata proiecit, & sub terra in stabulum prope horreum domus suæ occultauit, cum alijs plurimis rebus adiunctis, ex quibus sua maleficia exercere habuisset, sed aßistente diuina pietate tantum facinus detectum ad lucem peruenit. Nam sequente die mercenario quodam causa sui laboris, prope stabulum iter faciente, vocem quasi cuiusdam infantis eiulantis audiuit, & quantò propius acceßit, vsque dum ad pauimentum sub quo olla abscondita erat peruenisset, tantò clarius audiuit, & æstimans infantẽ aliquem à muliere subtumulatum, scultetũ, seu præsidẽtem acceßit, & rem gestam sua æstimatione à parricida perpetratam narrauit. qui citò mißis seruitoribus ita esse vt ille narrauerat, repertum est. Exhumare autem puerum nolebat, sed potius vt custodes à remotis positi, si qua mulier accederet sano vsi consilio attendere haberent. Nec enim dominicum corpus ibi absconditum esse nouerat, vnde & contigit, vt eadem Malefica locum accederet, & sub pallio alijs occultè cernentibus ollam abscondit. Vnde capta, & quæstionibus exposita facinus detexit, asserens, dominicum corpus cum bufone fuisse in olla absconditum, ex his pulueribus sua ad libitum nocumenta hominibus seu alijs creaturis auferre posset. Insuper aduertendum, quòd hanc obseruant Maleficæ communicantes consuetudinem, vt si absque nota efficere valeant dominicum corpus lingua, & non supra recipiant rationibus his vt æstimari potest, vt abnegationes fidei remedium nunquam percipere velint, nec per confessionem, nec per sacramenti Eucharistiæ perceptionem. Secundò, vt eò facilius ex ore dominicum corpus accipiatur, pro earum vt dictum est vsibus applicandum in maiorem creatoris offensam. Quare & omnibus Ecclesiæ Rectoribus & populum communicantibus semper iniungitur summam adhibere diligentiam, vt plurimum aperto ore, & lingua benè extensa, cum amotione pepli mulieris communicent. Et quantò maior adhibetur diligentia, tantò plures Maleficæ per hunc modum notantur. De alijs rebus sacramentalibus innumeras exercent superstitiones. Interdum imagines cereas, quandoque res aromaticas sub palla altari, vt suprà tactum est ponentes, & sub limine domus occultantibus, vt per transitum ille pro quo positum est, maleficiatur. Innumera possent deduci, sed hæc minima per maiora maleficia approbantur.

DE MODO QVO VIM GENERAtiuam impedire solent.
CAP. SEXTVM.

DE modo autem quo vim generatiuam impedire solent, tã in hominibus quàm iumentis, etiam in vtroque sexu, potest lector ex his quæ suprà tacta sunt in quæstiones, An Dæmones per ipsas Maleficas mentes hominum ad amorem vel odium immutare valeant, Vbi post solutiones argumentorum specialiter fit declaratio de modo, quo vim generatiuam impedire valeant, Deo permittente, vbi tamen notandum, quòd tale impedimentum ab intrinseco & extrinseco practicatur. Intrinsecè autem fit ab eis dupliciter. Primò, vbi rigorem membri pro fructificatione accommoda directè reprimunt, ne hoc videatur impoßibile, cùm & motum aliàs naturalem in aliquo membro impedire possunt. Secũdò, vbi mißionem spirituum ad membra in quibus est virtus motiua prohibent, quasi intercludendo vias seminis, ne ad vasa generationis descendat, vel ne excidatur, vel emittatur. Extrinsecè procurant interdũ per imagines, vel ex herbarum comestionibus, interdum per alias res exteriores, puta ex gallorum testiculis, non tamen credẽdum est, quod virtute illarum rerum vir impotens reddatur, sed occulta virtute Dæmonum illudentẽ huiusmodi Maleficas, per huiusmodi vim generatiuã, ne videlicet vir coire, aut mulier cõcipere valeat maleficare possunt. Et huius ratio est, quod plus permittit Deus super hunc actũ, per quẽ primum peccatũ diffunditur, quam super alios actus humanos, sic & super serpẽtes qui magis incãtationibus deseruiunt, quam alia animalia. Vnde & pluries à nobis, & ab alijs Inquisitorib. repertum est, quod per serpentes aut per huiusmodi impedimenta intulerũt. Nam quidã captus Maleficus fassus fuerat, quod multis annis sterilitatẽ tam in hominib. quam iumẽtis, quandã domum inhabitantibus per maleficiũ intulisset. Nider insuper vbi suprà refert quendã Maleficũ nomine Stadlin, in diocesi Lauzanensi captũ, qui & fassus fuerat, quod in certa domo vbi vir & vxor simul permanebant, per sua maleficia succeßiuè, in vtero vxoris viri septem infantes occidisset, ita vt semper aborsum fecerat fœmina annis multis. Simile fecerat in eadem domo omnibus pecoribus & iumentis fœtosis, quorũ nullum viuum partũ edidit in eisdẽ annis. Et cùm Maleficus quæstionaretur, qualiter talia procurasset, aut qũo reus esse posset, facinus aperuit dicẽs : Subter limen ostij domus serpentẽ posui, qui si amouebitur fœcunditas inhabitantib. restituetur, & sicut prædixit, ita euenit. Nam licet serpens non fuisset inuentus, quia in puluerẽ redactus, terra tñ omninò asportabatur, & eodẽ anno vxori & omnib. iumẽtis fœcunditas restituta fuit. Aliud denique factũ in Richshofen paucis & vix quatuor annis elapsis contigit, famosißima quædã Malefica erat, vtpotè quæ solo tactu, & omni hora maleficiare & aborsum procurare sciebat. In quo dum vxor cuiusdam potentis imprægnata esset, & ob sui custodiam quandam obstetricẽ ad se recepisset, monitaque ab eadẽ obstetrice fuisset, ne castrũ exiret, & quòd præcipuè à colloquio & conuersatione illius Maleficæ supradictæ se caueret. Post aliquas septimanas immemor illius monitionis castrũ exiens, quasdã mulieres congregatas in quodam conuiuio visitãdi gratia acceßit, vbi cùm paululũ resedisset, Malefica superuenit, & ipsam dominã quasi saluationis gratia super vẽtrem ambabus manibus tetigit, & subitò puerum se dolorosè mouentem persensit. Vnde territa vbi ad propria redijt, & rem gestã obstetrici narrasset : Heu inquiens iã puerũ perdidistis exclamauit, & vt prædixit in partu contigit. Nam nec aborsum integrum, sed paulatim frustrà iam capitis iamque pedũ & manuũ peperit. Magna vtique ex diuina permißione castigatio in pœnam eius, videlicet mariti, qui tales Maleficas punire, & iniurias creatoris vlcisci deberet. Fuit & in oppido Merßburg Constãtiensis diocesis quidã iuuenis intantum maleficiatus, quod nullum actũ carnalem cũ aliqua, dempta vna exercere poterat. Multis ẽt audientibus retulit, quod sæpißimè dum eã declinare, & alias terras inhabitare, & fugam capere volebat, adhuc interdum nocturno tempore assurgere, & festinè cursu velocißimo, iam per terram, iam per aërem, quasi volando redire volebat.

DE MODO, QVO MEMBRA virilia auferre solent,
CAP. SEPTIMVM.

SEd & hoc quòd membra virilia auferre solent, non quidem in rerũ veritate corpora humana illis spoliando, sed præstigiosa arte occultando, vt suprà in quæstione desuper tacta declaratum est, aliqua gesta in medium producamus. In oppido namque Rauenspurg iuuenis quidã iuuenculæ adhæsit, quam relinquere volens membrum virile perdidit, præstigiosa vtique arte : vt nihil videre aut tangere præter planũ corpus posset. Anxius inde cellare quoddam adijt, vt vinum emeret, & paululum residens, mulieri cuidam alteri superuenienti causam tristitiæ suæ aperiendo singula enarrauit, & ita esse corpore demonstrabat. Astuta illa, an nè aliquam suspectam haberet, inquisiuit. Et ille vtique : talem ipsam denominando, & rem gestam narrando manifestauit. Et illa. Expedit, vt per violentiam aliquam vbi beneuolentia tibi non suffragatur, pro acquirenda sanitate ipsam inducas. At iuuenis in crepusculo noctis viam quam transire Malefica solebat obseruauit, & ipsam reperiens, dum pro sanitate corporis sibi reddenda supplicaret. Et illa se innoxiam, nec quicquam scire assereret, ipsam inuadendo manutergium quoddam ad collum fortiter comprimendo strinxit, dixit : Nisi mihi sanitatem restitues, è manibus meis peribis. Vnde illa, quia clamare non poterat, & iam facies tumefacta nigrescebat. Sine, inquit, me liberam, & te sanabo. Et iuuenis dum nodum & stricturam laxasset, Malefica manu ipsum inter fœmora seu coxas tetigit, dicens : iam habes quod desideras. Et iuuenis vt postmodum referebat, notabiliter persenserat, antequam visu aut tactu seipsum certificasset, membrum sibi ex tactu duntaxat Maleficæ fuisse restitutum. Simile Venerandus quidam pater honestate vitæ & scientia præclarus in ordine, è conuentu Spirensi referre solebat. Quadam inquit die, dum confeßionis audientiæ instarem, iuuenis quidam acceßit, & inter verba confeßionis membrum virile lamentabiliter se perdidisse asseruit. Admirans ego pariter & verbis suis faciliter credere nolens, eò quòd leuis corde qui facilè credit, à sapiente iudicatur. Experientia didici per visum, nihil cernendo, dum iuuenis locum, vestes detegendo demonstrasset, vnde in me sanoque consilio vsus, an ne aliquam haberet suspectam, quæ ei tale maleficium intulisset, inquisiui, & iuuenis, vnam se habere suspectam sed absentem, & in Vuormatia residentem asseruit. Tunc ego, hoc tibi iniungo, quantò citius ipsam accedas, & promißionibus ac blandis verbis pro posse ipsam emollire studeas, quod & fecit. Nam post paucos dies reuersus est, gratias mihi referens, se sanum & cuncta recuperasse asseruit, & sic verbis credidi, experientia tamen visus certificatus denuò. Sunt tamen & hîc aliqua notanda ad intelligendũ clarius quæ suprà de eadem materia tacta sunt. Primò, quòd nullo modo credendum est, talia membra euelli aut segregari corporibus, sed arte præstigiosa per Dæmonem vt nec videri aut tangi valeant, occultari. Et hoc auctoritate & ratione, licet suprà tactum sit, vbi Alexander de Ales parte secunda dicit : Præstigium propriè sumptum est illa illusio Dæmonis, quæ non habet causam ex parte mutationis rei, sed solummodò ex parte cognoscentis, qui deluditur, siue quantum ad interiores sensus, siue quantum ad exteriores. Super hæc tamen verba notandum, quòd hîc illuduntur duo sensus exteriores, scilicet, visus & actus, & non interiores, vt sunt sensus communis, phantasia, imaginatiua, extimatiua & memoria, licet S. Thomas tantummodò ponat quatuor, vt suprà tactũ est, eò quòd phantasiam & imaginatiuam ponit vnam, & benè, pauca enim differentia est inter imaginari & phantasiari. Tho. in 1. par. q. 69. Et hi sensus immutantur, & non exteriores solùm, quando nihil occultatur vel manifestatur vel vigilando, vel dormiendo. Vigilando, vt dum res aliter videtur quàm in se sit, vt cùm quis videt aliquem equum cum assessore deuorantem, aut in bestiam esse hominem transformatum, aut seipsum bestiam esse, & cum bestijs debere incedere æstimantem. tunc enim sensus exteriores deluduntur, & occupantur per interiores, quia virtute Dæmonum species sensibiles dudum reseruare in thesauro specierũ sensibilium, vt est memoria, non illa intellectiua in qua species intelligibiles conseruantur, sed memoria quæ est conseruatrix specierum sensibilium, quæ etiam est in posteriori parte capitis, educuntur virtute Dæmonum, Deo interdum permittente, ad sensum communem imaginatiuam, & tam fortiter imprimuntur, quòd sicut necesse habet imaginare equum vel bestiam per impetuosum actum, quo Dæmon educit de memoria speciẽ equi vel bestiæ, ita necesse habet æstimare, se videre per oculos exteriores tantùm talem bestiam, quæ in re ab extra non est bestia, sed per impetuosam Dæmonis operationem, mediãtibus illis speciebus sic videtur. Nec mirum videatur, quòd Dæmones possunt, cùm & natura hoc facere potest etiam defectuosa, vt patet in freneticis, melancholicis, maniacis, & ebrijs aliquibus, qui non possunt discernere. Et frenetici putant se mira vidisse, & videre bestias & alia horrenda, cùm tamen nihil in rerum veritate, vide suprà in quæstione, An Maleficæ mentes hominum ad amorem vel odiũ possunt immutare, vbi plura notãtur. Est demùm & ratio in se clara. Nam cùm Dæmon habeat quandam potestatem super quasdam res inferiores, excipiendo tantummodò animam : Ideò potest & circa istas res aliquas immutationes facere, quãdo Deus sinit vt res appareãt aliter quàm sint. Et hoc vt dixi, aut turbando aut illudendo organum visus, vt res clara videatur nubilosa, sicut etiam post fletum propter humores collectos lumen aliter apparet quàm ante, vel operando in imaginatiuam potentiam per transmutationem specierũ sensibilium vt dictum est, vel humores varios mouendo, vt appareant ignea vel aquæa, quæ sunt terrestria vel sicca, vt quidam faciunt, quòd omnes in habitatione aliqua habent se vestimentis exuere & denudare, putantes se in aquis natare. Vlterius autem super modum præfatum quæritur, An huiusmodi illusiones indifferenter bonis & malis accidere possunt, sicut inferius patebit, corporales aliæ infirmitates etiam in gratia existentib. inferri à Maleficis possunt. Super quo inhærendo verbis Caßiani col. 2. Abbatis Sireni, dicendum est quod non, vnde oẽs isti sic illuduntur, præsumũtur in peccatis mortalibus esse. Dicit. n. ex verbis Antonij patet Dæmonem nullatenus posse mentem cuiuscunque vel corpus inuadere, nec habere facultatem aliquam in cuiuslibet animã penitus irruendi, nisi eã primò destituere omnibus cogitationib. sanctis ac spirituali cõtemplationẽ vacuam nudãque reddiderit. Concordat cum eo quod Philos. 1. de cons. ad Boëtium tangit. Talia tibi cõtuleramus arma, quæ nisi prior abiecisses, inuicta te firmitate tuerẽtur. Vnde Caßia. ibidẽ refert de duobus Maleficis paganis, per differẽtes in malitia succeßiuè per sua maleficia Dæmones miserunt ad cellã B. Antonij, vt eũ tentationib. exindè fugarent, odio viri S. infecti, eò quod multitudo populi ad eũ quotidie confluebat. Qui Dæmones licet amarißimis cogitationum stimulis eũ pullarunt, illos tñ repulit signo crucis frõti & pectori impresso, & orationum incubationib. insistendo. Ita dicere possumus, quod oẽs qui sic à Dæmonibus ludificãtur, absque alijs infirmitatibus corporalibus, vtique diuina gratia inhabitante carent. Vnde & illud Tobiæ 6. Qui libidini deseruiunt, in eos Diabolus accipit potestatẽ. Concordat & illud quod suprà circa primam partem tractatus, in quæstione : An Maleficæ operantur circa homines in bestiales formas illos transmutãdo tactum est, vbi iuuencula conuersa fuit in equã sua æstimatione. & oĩm eam aspicientium, dempto S. Machario, cuius sensus Diabolus illudere non poterat, ad quẽ ducta pro sanitate, cùm iam verã mulierẽ & non equã aspiceret, & è conuerso oẽs alij acclamarent, quod equa eis videretur, Ipse sanctus suis orationibus eam & alios à tali illusione liberauit, asserens, hoc ei accidisse, quia diuinis non vacasset, nec sacramẽta vt dicebat. s. confeßionis & Eucharistiæ, vt dicebat, frequentasset. Vnde iuuenis, qui eam de turpitudine sollicitauerat, licet renuisset ex honestate, tamen Iudæus Maleficus quem iuuenis ea de causa vt iuuenculã maleficaret accesserat, virtute Dæmonis eam in equam conuerterat. Summariè concludamus, quòd in bonis fortunæ, sicut sunt res exteriores, vt bona temporalia, fama & sanitas corporis, licet boni per Dæmones, & sua membra lædi poßint in eorum meritum & probationem, sicut de Beato Iob patuit, qui in talibus per Dæmonem læsus fuit, tamen eis inuitis : sicut in nullúm peccatum per maleficia trahi possunt aut violentari, licet ab intra & in carne ab extra valeant tentari. Item etiã nec huiusmodi illusiones phantasticas actiuè & paßiuè inferre possunt. Actiuè, vt eorum sensus haberent Dæmones illudere, sicut aliorum in charitate non existentiũ. Paßiuè, vt eis eorum membra præstigiosa illusione haberent auferre. Hæc enim duo Beato Iob nunquam Diabolus inferre potuisset, præsertim paßiuũ nocumentum, super actum Venereum, qui tantæ continentiæ erat, vt dicere posset : Pepigi fœdus cum oculis meis, ne quidem cogitarẽ de virgine. A fortiori de muliere aliena, cùm tamen super peccatores Dæmon magnam noscitur ( ex verbis Euangelij, Lucæ 11. Cùm fortis armatus custodit atriũ suum, in pace sunt ea quæ poßidet ) habere potentiam. Verùm ex his si quis quæreret circa illusiones membri virilis, quòd licet illam illusionem non posset Dæmon existenti in gratia inferre paßiuè, An né posset actiuè, vt. s. existens in gratia illuderetur in suo visu, quia videret membrum annexum, cùm tamen ille qui sibi existimaret ablatum, non videret annexum, nec etiam alij circumstantes, quod si conceditur, videtur esse contra prædicta. Potest dici, quòd quia non tanta vis existit in damno actiuo sicut paßiuo, capiendo actiuum, non qui actiuè intulit, sed qui damnum ab extra videt, vt de se patet. Ideò existens in gratia, licet posset videre damnum alterius, & in illo Dæmon sensus eius illuderet, non tamen posset sibijpsi tale damnum inferre paßiuè, vt scilicet suo membro priuaretur, cùm libidini non deseruit, sicut per oppositum, vt Angelus dixit Tobiæ : Qui libidini vacant Dæmonium accipit potestatem. Quid denique, sentiendum super eas Maleficas, qui huiusmodi membra in copioso interdũ numero, vt viginti vel triginta membra insimul ad nidum auium, vel ad aliquod scrinium includunt, vbi & quasi ad viuentia membra se mouent, vel auenam vel pabulum consumenda, prout à multis visa sunt & communis fama refert. Dicendum quòd diabolica operatione & illusione cuncta exercentur, sic enim sensus videntium illuduntur modis suprà tactis. Retulit enim quidã, quòd dum membrum perdidisset, & quandam Maleficam causæ recuperandæ suæ sanitatis acceßisset. Illa vt quendam arborem ascenderet infirmo iniunxit, & vt de nido in quo plurima erant membra, si quod vellet accipere posset indulsit. Et cùm ille magnum quoddam accipere attentasset, non ait Malefica illud accipias, & quia vni ex plebanis attineret subiunxit, hæc omnia vtique præstigiosa illusione fieri à Dæmonibus modis suprà tactis organum visus per transmutationem specierum sensibilium in imaginatiuam potentiam turbando. Nec enim oportet asserere, quòd Dæmones sint in assumptis sic membris ostendentes, quemadmodum solent in assumptis corporibus ex aêre Maleficis, & interdum hominibus apparere, & cum eis conuersari. Ratio est, quia faciliori modo, videlicet per motum interiorem localem specierum sensibiliũ ex conseruatoria seu memoratiua potentia ad imaginatiuam ista facere possunt. Et si quis dicere vellet, quòd etiam simili modo facere possent, vbi in assumptis corporibus asseruntur maleficis aut alijs hominibus conuersari, vt videlicet tales apparitiones facerent per transmutationem specierum sensibiliũ in imaginatiuam potentiam, vt homines, dum putarent Dæmones in assumptis corporibus esse præsentes, tunc non essent nisi tales specierum sensibilium in interioribus potentijs immutationes. Dicendũ, quòd si nil altius Dæmon ostendere vellet, nisi tantummodò humana effigie præsentationem, tunc vtique opus non esset ei in assumpto corpore apparere, cùm sufficienter per præfatam transmutationem hoc efficere posset. Non autem, quia altiora habet exercere, puta loqui, conuesci, & alijs spurcitijs intendere. Ideò & ipsum præsentem esse oportet, ab extra visui realiter in assumpto corpore se obijciendo, quia virtus Angeli ibi est vbi operatur, secundum DD. In quæstione verò qua quæritur, quid si Dæmon per se absque Malefica membrum virile alicui auferret, an aliqua sit differentia inter vnam ablationem & alteram? Dici potest vltra illa quæ tanguntur in prima parte tractatus, in quæstione, an Maleficæ mẽbra virilia possint auferre, quod vbi Dæmon per se membrum auferret, tunc verè realiter auferret, & verè & realiter restitueret, quãdocunque restituere haberet. In secundo, sicut non absque læsione, ita non absque dolore auferret. Tertiò, quòd nunquam nisi coactus per bonum Angelum hoc faceret, eò quòd materiam sui lucri amputare haberet, nouit. n. plura maleficia super illum actũ exercere, quàm super alios humanos actus. Sicut enim Deus plus permittit illum actum maleficiare quam alios humanos actus, vt sup. tactum est, quæ singula locum non habent, vbi per Maleficas, Deo permittẽte, operatur. Et si dubitatur, an Dæmon plus effectat homines & creaturas per seipsum lædere quàm per Maleficas, dici potest quòd nulla est cõparatio. Infinitum enim plus affectat per Maleficas lædere, Tùm quia maiorem infert Deo contumeliã, creaturam sibi dicatam vsurpando. Secundò, quia cùm Deus amplius offenditur, amplius sibi nocendi hominibus potestas permittitur. Tertiò propter sui lucrum, quod in perditionem statuit animarum.

DE MODO QVO HOMINES IN bestiales formas transformant,
CAP. OCTAVVM.

SEd & hoc, quòd Maleficæ homines in bestiales formas virtute Dæmonũ, qua talia principaliter operatur, transformãt, licet in 1. par. operis, quæst. an talia Maleficæ valeant efficere, satis sit declaratum, quia tamen aliquibus illa quæstio sub suis argumentis & solutionibus nimis posset esse obscura, præsertim cùm acta & gesta super hæc non sunt deducta. Modus etiam, quo seipsas sic transformant, non est expressus, ideò præsens addenda est declaratio, per solutiones plurimorum dubiorum. Et primò, quòd canon ille 26. q. 5. Episcopi, non est sic nudè intelligendus circa hanc materiam, prout plures etiam docti, sed vtinam benè docti decipiuntur, & qui publicè in eorum sermonibus asserere non verentur, huiusmodi trãsmutationes præstigiosas nullo modo etiam virtute Dæmonum posse fieri. Et hoc vtique in magnum fidei detrimentum, vt sæpè tactum est, Maleficarum confortationem, quæ & multum de talibus congaudent sermonibus. Contingit autẽ hoc huiusmodi prædicatoribus, eò quòd in cortice & non in medulla verborum canonis laborant, vt suprà tactum est. Cùm enim dicit : Quisquis credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius, aut in deterius transmutari, aut transformari in aliam speciem, vel in aliam similitudinem nisi ab ipso creatore qui omnìa fecit, proculdubiò infidelis est. Hîc pius Lector attendat ad duo principalia. Primò super verbum fieri. Secundò super verba, in aliam similitudinem cõuerti. Super primum sit resolutus, quòd fieri capitur dupliciter, videlicet, pro creari, & pro naturali productione alicuius rei. Primo modo soli Deo conuenit, vt notum est, quia sua infinita potentia aliquid ex nihilo creare potest. Secũdo modo distinguendũ est de creaturis, quia aut sunt creaturæ perfectæ, vt homo, & asinus, &c. aut sunt imperfectæ, vt serpentes, ranæ, mures, &c. quæ ideò dicuntur imperfectæ, quia ex putrefactione generari etiam possunt, licet enim semper de primis loquitur canon, non de secundis, quod potest patere eò quòd Albertus in libr. de animalibus vbi quærit, an Dæmones poßint facere vera animalia? Et respondit quòd sic, sed hoc quò ad imperfecta animalia, etiam cum ea differentia, quòd non instanti sicut Deus operatur, sed motu quodã licet subitò, sicut patet de Maleficis Exo. 7. si placet vide aliqua quæ in notata quæstione tanguntur, circa primam partem operis, & in solutione primi argumenti. Super secundum vbi tangitur, quòd non possunt aliquam creaturam transmutare, Dicas quòd est duplex transmutatio, substantialis & accidentalis, & hæc accidentalis iterum duplex, quia per formam naturalem & inhærentem rei quæ videtur, vel per formam non inhærentem rei quæ videtur, sed inhærentem organis & potẽtijs ipsius videntis. De primis loquitur canon, & præcipuè de formali seu quidditatiua transmutatione, prout vna substantia in aliam transmutatur, cuiusmodi solus Deus, qui talium quidditatum creator existit, facere potest, loquitur etiam & de secunda, licet illam Dæmon efficere poßit, inquantum per infirmitates diuina permissione immissas, aliqua forma accidentali corpori inducitur, vt vbi leprosa facies appareret, vel huius simile, sed quia propriè de his non loquitur, sed de præstigiosa apparitione, secundum quam videntur res transmutari in alias similitudines : Dicimus quòd has transmutationes allegãs, ea excludere non potest, quæ auctoritate, ratione, & experientia insimul, ex his quæ supra certa experimenta, quæ August. lib. 18. cap. 17. de ciuita. Dei refert, deducuntur, & per varias quæstiones illa etiam declarando, nam inter alias præstigiosas transformationes refert, quòd famosißima maga Circes mutauerit socios Vlyßis in bestias. Et quod quædam stabulariæ mulieres conuertissent hospites suos in iumenta onera portantia. Refert etiam socios Diomedis in aues conuersos, & quòd posteà longo tempore circa templum Diomedis volassent. Et quod præstantius narrasset de parte sua veraciter, quod ipse pater dixisset, se caballum fuisse, & annona cũ alijs animalibus baiulasse. De primo namque, quòd socij Vlyßis fuissent in bestias mutati, vbi vtique sola apparentia fuit, & oculorũ deceptio, ita quòd forma illa bestialis educta fuit de conseruatorio, seu memoria specierum ad ipsam vim imaginatiuam, vnde & visio imaginaria causabatur, & consequenter ex forti impreßione in potentias alias, & organa videns æstimabat se bestiam videre, modo quo suprà in præcedenti ca. tactum est, sed quomodo ista fieri possunt virtute Dæmonis sine læsione, infrà patebit. De secundo verò, vbi hospites in iumenta, onera portantia à stabularijs conuertebantur, & similiter hoc quod de Præstantio se equum fuisse & bladum portasse narratur. Notandum, quòd ibi tres fuerunt deceptiones. Prima, quòd illi homines præstigiosa arte videbantur conuersi in iumenta, quæ conuersio facta fuit modo suprà tacto. Secunda, quòd illa onera vbi excedebant vires portãtium, Dæmones inuisibiliter illa attulerunt. Tertia, quòd illi qui alijs videbantur transmutari in species, sibi ipsis etiam videbantur se in bestias conuersos, sicut Nabuchodonosor contigit, vbi septem tempora super eum fuerunt immutata, vt fœnum quasi bos comederet. De illo autem quòd socij Diomedis fuissent in aues conuersi, & circa templum volasse, dicendũ, quòd ille Diomedes, quia in exitu Græcorum circa obsidionem ciuitatis Troiæ fuerat, vbi ad propria redire volebat, in mari cum socijs submersus fuit, Ideò cum suggestione cuiusdam Idoli templum sibi quasi inter deos annumeratus esset, constructum fuerat, Dæmones in confirmationem erroris longo tempore tanquam aues loco eorum volebant, quare & aliud genus superstitionis à prædictis præstigijs ibi fuit, quia videlicet non per reductionem specierum sensibilium ad vim imaginatiuam, sed in assumptis corporibus tanquam aues volantes se oculis aspicientium ingerebant, quòd si quæritur : An etiam prædicto modo per redactionem specierum sensibilium aspicientes illudere potuissent, vt Dæmones non in assumptis corporibus ex aëre tãquam volantes aues se ingeßissent. Dicendum quod sic. Nam & opinio quorundam fuit, ( vt recitat S. Tho. in 2. senten. dist. 8. ar. 2. ) quòd Angeli quicunque, siue boni siue mali nunquam assumerent corpora, sed quòd omnia quæ de eorum apparitionibus legũtur in scripturis, facta fuerint in præstigijs, vel secundum visionem imaginariam. In quibus verbis notatur à Doctore sancto differẽtia inter præstigium & imaginariam visionem. Quia præstigium potest habere rem ab extra corporali visui se obijciẽtem, licet aliter videatur quàm sit. Imaginaria autem visio non hoc necessariò requirit, vt videlicet res ab extra obijciatur, sed potest fieri absque illa exteriori obiectione, tantummodò per illas interiores species sensibiles, vbi ad vim imaginariam reducuntur. Vnde illorum opinionem sequendo, socij Diomedis non fuerunt repræsentati per Dæmones in assumptis corporibus & similitudinibus auium, sed tantummodò fantastica & imaginarìa visione per illarum videlicet specierum sensibilium reductionem, &c. vt suprà. Sed quia Doctor sanctus opinionem illam vt errorem, & non vt opinionem simplicem reprobat ( licet non vt hæresim fortè, vt piè creditur ) cùm etiam tales apparitiones imaginariè interdum à bonis, & à malis Angelis fuerint absque corporibus assumptis vsitatæ : Ideò vt ibidem dicit, cùm sancti communiter dicunt Angelos etiam corporali visione apparuisse, & talis apparitio fit in assumptis corporibus. Textus etiam Scripturæ sacræ super tales corporales apparitiones plus concordat, quàm super imaginarias aut præstigiosas. Ideò ex his ad præsens dicere possumus, etiam super quascunque visiones consimiles illis de socij Diomedis, quòd licet illi socij imaginaria visione videntium potuissent opere Dæmonum videri, modo quo dictum est, tamen potius præsumitur, quòd per Dæmones in assumptis corporibus ex elemento aëris, tanquam aues volantes fuerint visi, aut quòd aliæ aues naturales à Dæmonibus agitatæ illos repræsentauerint.

QVALITER DAEMONES INTRA corpora & capita existunt sine læsione, quando præstigiosas operantur transmutationes,
CAP. NONVM.

QVòd si vlterius super modum præstigiosæ transmutationis quæritur : An intra corpora & capita tunc existant, & an tales sint tanquam obseßi à Dæmonibus æstimandi, & qualiter fieri poßit, vt absque læsione potentiarum & virium interiorum poßit species ab vna potentia interiori ad aliam deducere. Et vtrùm tale opus debeat cẽseri miraculosum factum, aut non? Ad primùm oportet distinguere de præstigiosa illusione, eò quòd vt dictum est. Illa illusio fit enim interdum super sensus exteriores, interdum super interiores vsque ad sensum exteriorem. Prima ergo licet poßit fieri absque hoc, quòd Dæmones intrent potentias exteriores illa occupando, sed tantùm exterius deludendo, vt ibi corpus aliquod occultare vellet, per interpositionem alicuius alterius corporis, vel alio quocunque modo. Aut vbi per se corpus assumeret, & se visui obijceret. Secunda tamen non potest fieri, nisi ipsum caput & potentias principaliter occupet. Et hoc ostẽditur auctoritate & ratione. Nec obstare potest, quòd duo spiritus creati non possunt esse in vno & eodem loco, & anima sit in qualibet parte temporis. Est autem auctoritas super hoc Damasceni. Angelus ibi est, vbi operatur. Ratio S. Th. 2. sen. dist. 7. ar. 5. Omnes Angeli boni & mali ex virtute naturali quæ præstantior vtique est quacunque corporali, habent potestatem transmutandi corpora nostra. Patet hoc, nedum propter præstantiam & nobilitatem naturæ, sed & ideò, quia tota machina mundi, & creatura corporalis administratur per Angelos. Grego. 4. dial. In hunc mundum visibile nihil nisi per creaturam inuisibilem disponi potest, tamen omnia corporalia reguntur per Angelos, sicut & motores orbium asseruntur, non solùm à Doctoribus sanctis, sed etiam à Philosophis omnibus. Patet & ex eo, quòd omnia corpora humana mouentur ab animabus, sicut omnia alia per corpora cœlestia, & per ipsorum motores. Si cui placet videat S. Tho. in 1. parte. q. 90. art. 1. Ex quo concluditur, quòd quia Dæmones vbi operantur ibi sunt, ideò quando fantasias & interiores potentias perturbant, tunc ẽt ibi existunt. Item, licet illabi animæ illi sit tantùm poßibile, qui eam creauit, tamen Dæmones etiam illabi possunt, Deo permittente, corporibus nostris. Et quia pro tunc possunt impreßiones facere in potentias interiores, affixas organis corporalibus, Ideo & per illas impreßiones, sicut immutantur organa, ita immutantur operationes potẽtiarum, modo quo dictũ est, quod educere possunt species reseruatas in vna potentia affixa organo, sicut ex memoria quæ est in vltima parte capitis, educit speciẽ equi, localiter mouẽdo illud fantasma vsque ad mediam partem capitis, vbi est cellula virtutis imaginatiuæ, & demùm consequenter vsque ad sensum communem, cuius residentia est in anteriori parte capitis. Et omnia subitò sic immutare & perturbare possunt, vt formæ tales necessariò æstimentur, ac si exteriori visui obijcerentur : Exemplum patuit ex naturali defectu in freneticis, & alijs maniacis. Quòd si quæritur, quomodo hoc absque dolore capitis efficere poßit, facilis est responsio. Primò, qui enim organa non diuidit, nec immutat quæ ad ipsorum subiectum, sed tantummodò species mouet. Item secundò, quia non alterat immittendo aliquam qualitatem actiuam, vnde necessariò paßio sequatur, cùm & ipse in se Dæmon omni qualitate corporali careat, ideò sine alio talia operari potest. Item tertiò, quia vt dictum est, tantummodò facit transmutationes per motum localem, ab vno organo ad aliud, & non per alios motus, ex quibus alterationes læsiuæ interdum causantur. Illud ergo quod difficultatem facit, quòd quia duo spiritus non possunt esse in eodem loco, puta diffinitiuè, & anima etiam existit in capite, quomodo tunc Dæmones ibidem existere possunt ? Dicendum, quòd residentia animæ aßignatur centro cordis, in quo vitam influendo omnibus membris communicat. Exemplum datur de aranea in medio telæ, quæ sentit tactum ex omni parte, tamen quia dictum Augustini in libro de Spiritu & Anima, quod est tota in toto, & tota in qualibet parte corporis. Ideò dato, quòd sit in capite, adhuc Dæmon ibi operari potest, quia alia est eius operatio ab operatione animæ, cùm operatio animæ in corpore est, vt informat, & vitam influat, vnde est ibi sicut forma in materia, non sicut in loco : Dæmon autem sicut in tali parte corporis, & tali loco immutando & operando circa species sensibiles. Vnde quia nulla confusio operationum est inter eos, Ideò vtrunque simul in eadem parte corporis esse possunt. Ad illud, An tales sint tanquam obseßi & arreptici, id est, à Dæmonibus arrepti æstimandi, quia specialem hoc vult habere declarationem. An videlicet hoc poßibile sit, vt opere Maleficorum aliquis vt obsessus à Dæmone, id est, quòd Dæmon eum poßideat de re & corporaliter. Ideò de tali materia specialis tractabitur modus in capitulo sequenti, habet enim & hoc specialem difficultatem : An operibus Maleficorum id fieri valeat. Ad illud tantummodò : An temporalia opera Maleficorum & Dæmonum sint ad modum miraculorum operum censenda : ita quòd debeant opera miraculosa æstimari ? Dicendum quòd sic, inquantum fiunt præter ordinem naturæ creatæ nobis notæ per creaturæ nobis ignotæ licet non sint propriè miracula, sicut illa quæ fiunt præter ordinem totius naturæ creatæ, qualia sunt miracula Dei & Sanctorum. ( Vide, quæ in prima parte operis sub quinta quæstione & reprobatione tertij erroris tacta sunt. ) Vltra quæ addenda sunt hæc, propter eos qui huiusmodi opera impugnare possent, quasi nõ debeant censeri opera miraculosa, sed simpliciter opera diabolica, eò quòd cùm miracula sint data in confirmationem fidei, non debet concedi fidei aduersatio. Tum etiam, quia signa Antichristi dicuntur ab Apostolo signa mendacia. Sed dicendum ad primum, quòd miracula facere, est donum gratiæ gratis datæ. Vnde sicut per malos possunt fieri homines, ita & per malos spiritus, in his videlicet, ad quæ eorum virtus extendere se potest. Vnde etiam discernũtur miracula per bonos facta, ab illis quæ per malos fiunt ad minus tripliciter. Primò ex efficacia virtutis operantis, quia signa facta per bonos diuina virtute fiunt, in illis etiã ad quæ virtus actiuæ naturæ se nullo modo extendit, sicut suscitare mortuos & huiusmodi, quæ Dæmones secundum veritatem facere non possunt, sed in præstigijs tantùm : vt Simon Magus de mortuo cuius caput agitabat, quæ diu durare nõ possunt. Secundò, ex vtilitate signorũ, quia signa per bonos facta sunt de rebus vtilibus, vt in curationibus infirmitatum, & huiusmodi. Signa autem per Maleficas facta sunt de rebus nociuis vel vanis, sicut quòd volant in aëre, vel reddant membra hominum stupida & huiusmodi. Et hanc differentiam aßignat Beatus Petrus in itinerario Clementis. Tertia differentia est quantum ad fidem, quia signa bonorum ordinantur ad ædificationem fidei, & bonorum morum. Sed signa malorum sunt in manifestum nocumentum fidei & honestatis. Etiam quantum ad modum operandi differunt, quia boni operantur mirabilia per inuocationem diuini nominis piè & reuerenter. Sed malefici & mali quibusdã deliramentis, & Dæmonum inuocationibus. Aliud etiã non obstat, quòd videlicet Apostolus opera Diaboli & Antichristi nominat signa mendacia, quia tunc mirabilia quæ fient ab eo diuina permißione sunt vera & etiam falsa, diuersis respectibus. Vera, in illis quæ fiunt virtute Dæmonis, ad quæ eius virtus se extendere potest. Falsa, quando faciet ea ad quæ sua virtus se nõ potest extendere, vt suscitare mortuos, illuminare cæcos, quia in primo vbi facere attentabit, aut intrabit corpus defuncti, aut illud amouebit, & loco illius ipse in assumpto corpore ex aëre se præsentabit, & sic in secundo præstigiosa arte visum aufert, aut infirmitates alias, & subitò sanabit à læsione cessando, non qualitates interiores rectificando, sicut in legenda Bartol. ponitur. Possunt etiam omnia mirabilia opera Antichristi & Maleficarum dici signa mendacia, inquantum solummodò ad cipiendum fiunt, iam & tunc operabitur Antichristus. Hæc Thomas dist. 8. de virtute Dæmonum in operandum. Posset etiam hîc adduci differentia miraculorum, quæ ponitur in compendio Theologicæ Veritatis, & inter mirum & miraculum, quia cùm miraculum propriè quatuor requirat. s. quod sit à Deo, & quod sit præter existentiam naturæ, contra cuius ordinem fit. & tertiò, quod sit euidens, & quartò quod ad fidei corroborationem : quia ergo in operibus Maleficarum primum & vltimum ad minus deficiunt, ideò mira opera, non autem miracula dici possunt. Et etiam ratione, quia etsi aliquo modo miracula dici possunt, quia tamẽ quædam sunt supra naturam, quædam contra naturã, quædam præter naturam. Et supra naturam sunt illa, in quibus non est simile in natura, nec eius potentia, vt virginem parere. Contra naturam, vt quæ fiunt vsu contrario naturæ, terminantur autem ad conforme naturæ, vt cæci illuminatio. Et præter naturam, vt quæ fiunt ordini simili naturæ, vt in mutatione virgarum in serpentes, quòd natura facere potuisset longã putrefactionem, propter rationes seminales, sic etiam opera magorum dicentur mirabilia. Rem gestã narrare expedit, & paululum eius declarationi insistere. Est oppidum in diocesi Argentinensi, cuius nomẽ occultare ordo charitatis & honestatis postulat, in quo laborator quadam die, dum ligna ad comburendum duntaxat in domo fecerat, Catus quidam non paruæ quantitatis ipsum molestare, ei importunè se obijciendo visus est, quem abigendo ecce alius maioris quantitatis simul cum priori acrius ipsum aggreditur, quos iterum vbi repellere volebat, ecce tres pariter, & iam versus vultum saliendo, iamque inter tibias morsibus lacerando ipsum aggrediuntur. Perterritus inde, & vt retulit, maiori anxietate nunquam perplexus, signo crucis se muniẽdo, & opus prætermittẽdo, per incisa ligna catos infestos & modò ad faciem, modò ad guttur denuò saltantes, iam vnam ad caput, iam alteram ad pedes, aut super dorsum percutiendo vix abegit. Et ecce post horæ spacium, dum iterum suo opere vult insistere, duo famuli oppidi consulum, tanquam malefactorem ipsum capientes, ad præsentiã Baliui seu Iudicis ducere volebãt, qui Iudex à longè ipsum aspiciens, nec audientiam sibi præstare volens, imperat ad profundum cuiusdam turris seu carceris, vbi plectendi includebãtur ad mortẽ, proijceretur. Eiulans ille, & cur talia pateretur, cùm in nullo crimine se consciũ agnosceret, per triduum custodibus carceris quærulosè lamentabatur. Et hi quidem quantò pro audientia sibi præstanda amplius instarent, Tantò acrius Iudex ita sæuiebat verbis contumeliosis, asserens, qualiter & quomodo tantus Maleficator adhuc reatum suum non agnosceret, aut quomodo se innocentẽ proclamaret, cùm euidentia facti eius flagitia horrenda demonstraret. Et cùm hi nil proficerent, tamen suasu aliorum Consulum Iudex inductus, audientiam sibi præstare habuit. Eductus itaque de carcere, cùm ante Iudicem staret, & Iudex ipsum intueri renueret, pauper genibus aliorũ circumsedentium, prouolutus, petijt, vt causa suæ calamitatis sibi aperiretur, sicque Iudex in hæc verba prorupit : Tu scelestißimus hominum, quomodo tua flagitia non recognoscis? Ecce tali die, & tali hora tres matronas præcipuas huius ciuitatis vulnerasti, vt in lectis decũbentes, nec surgere aut mouere se valeãt. Refocillatus pauper, & de die & hora, ac de euentu rei apud se ruminans, dixit : En diebus vitæ meæ mulierem nunquã percußi aut verberaui, & quòd tali die & hora sectioni lignorum insteti, testiũ legitima productione probabo. Sed & vestri familiares sequenti hora huic operi me insistentem comparuerunt. Tunc iterum furibundus Iudex : Ecce ait, quomodo scelera sua palliare nititur, Mulieres verbera deplangunt, demonstrant, & quòd eas percusserit publicè testantur. Tunc pauper amplius super euentum rei ruminans. Illa inquit hora creaturas me percußisse recolo, nõ ego mulieres. Attoniti circumsedentes, & vt cuiusmodi creaturas percusserit reserari cupiunt. Tunc ille rem gestam ( & prout suprà tactum est, ) omnibus stupentibus recitauit. Et intelligentes opus Dæmonis fuisse, pauperem solutum & illæsum abire, & quòd negotium nulli reuelaret præcipiunt. Sed nec à fidei zelatoribus qui & interfuerant, euentus occultari potuit, super quem modum aliqua disserendo, An ne Dæmones in assumptis sic effigijs absque præsentia Maleficarum apparuerint, aut earum corporalis præsentia præstigioso artificio in bestiales illas formas transmutata fuerit ? Respondendo concludere oportet, quòd licet vtrunque virtute Dæmonum fieri poßit, ipsum tamen secundum factum fuisse amplius præsumitur. Nam motum localem vbi Dæmones in effigijs catorum laboratorem inuaserunt, etiam laboratoris ictus & verbera catis illata mulieribus in domo residentibus subitò, & per aërem inferre potuisse, & hoc propter pactum mutuò dudum initum nemo dubitat. Sic enim & læsionem vel puncturam, quam inferre volunt, sciunt alicui imagini depicto vel fuso, vbi aliquẽ maleficiare volunt, quòd non illi imagini, sed illum quem præsentare habet iuxta puncturas super imagines factas lædunt, varia super hunc modum gesta deduci possent. Nec valet instantia, si quis obijceret, illas mulieres sic læsas, fortaßis fuisse innocentes, eò quòd & per exempla tacta læsiones etiam innocentibus posse contingere patet. Dum aliquis ignoranter per imaginem artificialem à Malefica læditur instantia non valet, quìa aliud est à Dæmone per Maleficam lædi, & aliud per ipsum Dæmonem absque Malefica, quia Dæmon per se in effigie animalis tunc verbera suscipit, quando alteri sibi per pactum coniuncto infert, Et quando cum eius consensu ad talem apparitionem, sub tali forma & modo se ingeßit. Vnde sic tantummodò noxios & sibi per pactum coniunctos nocere potest, & nullo modo innocentes. Per Maleficas autem vbi Dæmones lædere quærunt, tunc etiam innocentes permißione diuina in vltionem tanti criminis sæpè affligunt, verùm etiam Dæmones per se interdum ( Deo permittente, ) & innocentes lædunt vt dudum Iob sanctißimũ læserunt, sed ibi non fuerunt, nec vsus fuit Diabolus huiusmodi præstigiosis apparitionibus, prout in tali facto, & per tale fantasma cati, quod animal perfidorum est appropriatum signum, sicut canis prædicatorũ in scripturis. Vnde semper mutuò sibi insidiantur. Et ordo prædicatorũ sub figura catuli latrantis, in primo fundatore aduersus hæreses præmonstratus fuit. Præsumitur autem quòd per secundum modum Maleficæ illæ tres laboratorem inuaserunt, tum quòd primus modus non tantùm eis placuisset, tùm quia secundus earum curiositati magis congruit. In quo etiam talis ordo circa tria seruatus fuit. Primò, quò ad Dæmonum instantiam sollicitantæ super hoc fuerunt, & non Dæmones ad instantiam Maleficarum. Sic enim sæpissimè ex earum faßionibus repertum est à nobis, quòd ad instantiam Dæmonum eas continuè ad mala perpetranda infestantes : plura habent facere, & verisimile, quòd de se non cogitassent pauperem molestare. Causa autem quare Dæmones ad hoc sollicitabant, sine dubio extitit, quòd quia benè noscunt vbi crimina manifesta impunita remanent, amplius Deus offenditur, fides catholica dehonestatur, & ipsarum numerus amplius augmentatur. Secundò, habito earum consensu, Dæmones earum corpora localiter transtulerunt, ea facilitate, qua & spiritualis virtus præstantior corporali existit. Tertiò, quia præstigiosa apparitiõe modo quo sup. tactũ est, in formas illas bestiales conuersæ, ipsum laboratorẽ inuadere habuerũt, nec defensæ à verberibus, sicut vtique ea facilitate qua translatæ fuerant, eas defendere potuissent, sed verberari, & verberatorem manifestari permiserunt, scientes, illa flagitia per effœminatos viros nullum zelum fidei habentis, remanere ob causas prætactas impunita. Alludit, quòd legitur de quodam sancto viro, qui dum semel prædicantem Diabolum in forma sacerdotis deuoti in Ecclesia reperisset, & per spiritum ipsum Dæmonem agnouisset, esse verba sua obseruauit : & an benè vel malè populum informaret attendebat, & dum ipsum irreprehensibilem, & potius criminum obiurgatorem perpendisset, finito sermone accersito dum causam super his quæreret, respondit : Ecce veritatem dico, scies quòd dum auditores sint verbi & nõ factores, amplius Deus offenditur, & lucrum meum augmentatur.

DE MODO QVO DAEMONES PER Maleficarum operationes homines interdum substantialiter inhabitant,
CAPIT. DECIMVM.

QVia in præcedenti capitulo tactum est, qualiter Dæmones etiam capita hominum, aut alias partes corporis occupare & intrare, & species interiores de loco ad locum mouere possunt, dubitare quis posset, An ne ex toto homines ad instantiã Maleficarum obsidere possent ? Et de diuersis modis obsidendi absque Maleficarum instantia ? Vnde pro harum declaratione tria sunt declaranda. Primò, de diuersis modis poßidendi. Secundò, quòd ad instantiam Maleficarum diuina permißione Dæmones interdum omnibus illis modis poßident. Tertiò, acta & gesta super hæc sunt deducenda. Quò ad primum, secluso illi generali modo, quo Diabolus hominẽ cum quolibet peccato mortali inhabitat. De quo modo S. Tho. quolib. 3. q. 3. sub dubio : An Diabolus semper substantialiter inhabitat hominẽ, quandocunque peccat mortaliter, causa dubitationis eius sit, quod cùm Spiritussanctus semper inhabitat hominem cum gratia, iuxta illud, 1. ad Corin. 3. Templum Dei estis, & spiritus Dei habitat in vobis, & gratiæ opponitur culpa, & opposita habent fieri circa idem. Vbi etiam declarat, quòd quia inhabitare hominem potest intelligi dupliciter : Vel quantum ad animam, vel quantum ad corpus, & primo modo, cùm non est Diabolo poßibile inhabitare animam, eò quòd solus Deus menti illabitur. Nec iterum Diabolus ita est causa culpæ, sicut Spiritus sanctus efficit in anima per se operando, ideò similitudo non valet. Quantum verò ad corpus, dicere possumus, quòd dupliciter Diabolus potest inhabitare hominem, sicut etiam dupliciter homines reperiuntur, vel in peccato, vel in gratia existentes. Primo modo dicere oportet, quòd quia ex quolibet peccato mortali homo seruituti Diaboli addicitur, inquantum Diabolus interdum exterius suggeßit peccatum, vel quantum ad sensum, vel quantum ad imaginationem, ideò dicitur inhabitare affectum hominis, cùm ad quemlibet motum tentationis mouentur, sicut nauis in mari sine gubernatione. Potest etiam Diabolus hominem substantialiter inhabitare, sicut patet in arreptitijs, & quia hoc magis pertinet ad rationem pœnæ quàm culpæ, vt patebit, & pœnæ corporales non semper consequuntur culpã, sed quandoque peccantibus & non peccantibus inferuntur. Ideò & in gratia & extra gratiam existentem, secundum altitudinem incomprehensibilium iudiciorum Dei inhabitare substantialiter possunt : & hic modus poßidendi, licet non sit nostræ speculationis, ponitur tamen, ne alicui impoßibile videatur, quòd etiam ( Dei permißione ) homines à Dæmonibus ad instantiam Maleficarũ substantialiter interdum inhabitant. Possumus ergo dicere, quòd sicut quinque modis Dæmones per se absque Maleficis homines lædere & poßidere possunt, ita & omnibus illis modis ad instantiam Maleficarum, cùm ex tũc sicut amplius Deus offenditur, ita quòd maior sæuiendi in homines per Maleficas Dæmoni permittitur facultas, & modi perfunctoriè recitando, hi sunt, dempto eo, quòd vexant aliquando in bonis fortunæ exterioribus, quòd aliquando etiam aliquos in proprijs lædunt tantummodò corporibus, aliquando in corporibus simul & in potentijs interioribus. Aliquando solùm tentant intus & extra. Alios vsu rationis ad tempus priuant. Alios velut bestias irrationales reddunt. De singulis dicamus. Sed prius quinque causas, propter quas Deus permittit homines poßideri præmittamus, quia ordinem seruare materia postulat. Nam aliquando quis poßidetur pro maiori suo merito. Aliquando pro alieno leui delicto, aliquando pro suo veniali peccato, aliquando pro graui peccato alieno, aliquando pro magno facinore proprio. Et his omnibus de causis nulli dubium, quin & DEVS ad instantiam Maleficarum per Dæmones etiam similia interdum permittat, & singula ex scripturis, & non per noua gesta tantùm probare expedit, cùm semper noua per antiqua roborantur. Nam de primo patet in dialogo Seueri, beati Martini charißimi discipuli, vbi fertur, quendã patrem sanctißimæ vitæ tantò dotatum in gratia expellendi Dæmones, vt hi nedum verbis proprijs figurentur, sed etiam eiusdem patris epistolis & cilicio, & cùm coram mundo patet, quòd esset celeberrimus, se tentari sensit vana gloria, cui vitio licet viriliter resisteret, tamen vt humiliaretur amplius totis præcordijs Deum precabatur, quatenus quinque mensibus à Dæmone poßideretur, quod & factum est, nam eum statim possessum vinculari oportebat, & omnia applicare sibi Dæmoniacis communia. Finito autem quinto mense, prorsus & ab omni vana glorìa, & à Dæmone liberatus est. Sed quòd hac de causa quis per maleficium alterius posset à Dæmone poßideri, sicut factum fuisse non legitur : Ita nec ad præsens affirmatur, licet vt præmissum est, incomprehensibilia sint Dei iudicia. De secundo autem, quòd ex alieno leui delicto aliquis poßidetur, ponit exemplum Beatus Gregorius de Beato Elutherio Abbate, viro simplicißimo, qui cùm prope Monasterium virginum pernoctaret, & ignoranti, ordinauerunt ad suam cellam paruulum puerum, qui omni nocte vexabatur à Dæmone. Sed eadem nocte à Dæmone liberatus est ad patris præsentiam. Hic cùm rem didicisset gestam, & puer iam positus esset in Monasterio sancti viri, & transactis multis diebus paulò immoderatè lætus de liberatione pueri, ait ad confratres suos : Diabolus sibi cum illis sororibus iocabatur. Sed vbi ad seruos Dei venit, puerum hunc accedere non præsumpsit. Et ecce statim Diabolus puerum vexare cœpit. Et per lachrymas & ieiunia sancti viri, & confratrum difficulter, sed eodem die liberatus fuit. Et quidam vbi ex alieno & leui delicto, quis innocens poßidetur. Nam mirum si propter veniale proprium, aut propter graue alienum peccatum, aut etiam propter proprium facinus, aliqui etiam ad Maleficarum instantiam per Dæmones poßidentur. Nam & de proprio veniali peccato patet per Cassianum collatio. Abbat. Sereni prima, dicentem de Mose : Moses inquit, in heremo cùm singularis & incomparabilis vir esset, ob reprehensionem vnius sermonis, quem contra Abbatem Macharium disputans, paulò durius protulit, quadam scilicet opinione præuentus dico, confestim traditus est Dæmoni, vt humanas ægestiones ori suo ab eo suppletas ingereret. Quod flagellum purgationis gratia dominus intulisse videtur, ne scilicet in eo vel momentanei delicti macula resideret, patuit ex miraculosa curatione. Nam continuò Abbate Machario in oratione submissa, citius nequam spiritus ab eo fugatus absceßit. Simile videtur huic, quod Gregorius primo dial. refert de moniali, quæ lactucam comedit, nõ prius signo crucis se muniens, & per Beatum Equitium patrem liberata. De quarto etiam, videlicet pro alieno graui peccato aliquem poßideri, ibidem refert Beatus Gregorius de beato Fortunato Episcopo, qui dum Diabolum ab obsesso homine propulsisset, serò idem Dæmon in specie peregrini per plateas ciuitatis clamare cœpit : O virum sanctum Fortunatum Episcopum, Ecce de hospitio me peregrinum proiecit, nec vbi quiescam inuenio. Tunc quidam cum vxore sua & filio sedens, peregrinum inuitauit ad suum hospitium, & quærendo causam expulsionis, est gauisus super derogatione sancti viri, quam à peregrino fictè audiuit. Exindè autẽ Diabolus puerum inuasit, & prunis iniecit, ac animam eius excußit. Sicque pater miser primum quem recepisset hospitio intellexit. Et de quinta causa proprij facinoris & magni communiter, tam in sacra Scriptura quàm in sanctorũ passionibus legimus. Nam & sic 1. Regum 15. Saul inobediens Deo possessus est. Quæ omnia ( vt diximus ) tacta sunt, ne impoßibile cuiquam videatur, ne ob facinora Maleficarum, vt aliqui etiam ad earum instantiam poßideantur. Super quo, vt diuersos modos poßidendi intelligere valeamus, quò ad secundum rem gestam in medium producamus. Tempore siquidem Pij Papæ secundi ante iniunctum Inquisitionis officium, vni è duobus Inquisitoribus talis accidit casus : Bohemus quidam de Dachono oppido, filium vnicum & sacerdotem secularem ob liberationis gratia, quia obsessus erat, Romam vsque perduxit. A casu autem, dum ego vnus ex Inquisitoribus hospitium refectionis gratia intrassem, contigit, vt tanquam commensalis idem sacerdos cum patre ad tabulam pariter mecum consederent. Conuenientes autem, & mutuò ( vt moris forensium est ) conferentes, idem pater pluries suspirans, & quòd prosperum iter compleuisset à Deo omnipotenti optabat : cui ex intimis compatiẽdo, quænam sui itineris & causa Tristitiæ esset, inquirere cœpi. Tunc ille filio audiente, qui & mihi collateralis in mensa erat, respondit : Heu filium habeo à Dæmone obsessum, quem ob liberationis gratiã, magnis laboribus & impensis hucusque perduxi. Et ego : Vbi nam filius esset, dum inquirerem, quòd mihi collateralis esset, indicauit. Atterritus ego paululum, & diligenter ipsum intuens, quòd cum tanta modestia cibum sumeret, & ad quæque interrogata piè responderet, Hæsitare animo cœpi, quòd obsessus non esset, sed infirmitatis causa sibi aliquid accidisse obieci. Tunc filius rem gestam per se narrans, & qualiter, quãtoque tempore obsessus fuisset indicauit. Mulier inquit, quædam Malefica hanc mihi infirmitatem contulit : rixanti enim contra eam ratione cuiusdam disciplinæ circa regimen curiæ, cùm eam durius increpassem, quia ceruicosæ voluntatis erat, dixit, quòd post paucos dies haberem intendere his, quæ mihi contingerent. Sed & Dæmon in me habitans hoc idem refert, quòd maleficium sub quadam arbore positum sit à Malefica, quod nisi amoueatur nõ potero liberari, sed nec arborem vult indicare. At ego nec minimam suis dictis fidem adhibuissem, nisi experientia me protinus edocuisset. Nam interrogatus à me de interuallo temporis, vt præter consuetum modum obsessorem tantæ suæ rationis esse capacitatis. Respondit, vsu rationis tantummodò priuor, quando diuinis aut vacare, aut sacra loca visitare voluere, præcipuè autem Dæmon ex suis verbis per me prolatis dixit : Quod sicut maiorem displicentiam hactenus in sermonibus ad populũ sibi fecisset, ita vt nullo modo me prædicare sineret, gratiosus enim ex relatu patris prædicator extitit, & omnibus amabilis. At ego Inquisitor cùm de singulis certificari volebã, per quindenam & vltra ad varia sanctorum limina ipsum deducere decreui. Præcipuè autem ad Ecclesiam sanctæ Praxedis virginis, vbi pars struæ marmoreæ cui in sua flagellatione saluator noster alligatus fuerat, & ad locum in quo Petrus Apostolus crucifixus fuerat, in quib. locis horribiles eiulatus, dum exorcizabatur emittebat, iam asserens se velle exire, pòst paululum verò minimè. Et vt præmissum est, in omnibus moribus mansit sacerdos compositus, & sine omni nota, nisi dum exorcismi incipiebantur, & illis finitis dum stola de collo amouebatur, ex tunc iterum nec minimum irrationabilem, aut inhonestum motum demonstrabat, hoc dempto dum Ecclesiam aliquam pertranseundo, genua pro salutatione virginis gloriosæ flectebat, tunc Diabolus eius linguam in longum extra os suum emittebat, & interrogatus, an non ab illo posset continere, respondit, hoc facere minimè valeo, sic enim vtitur omnibus membris & organis, collo, lingua, pulmone, ad loquendum vel eiulãdum dum ei placet, audio quidem verba, quæ sic per me & ex membris meis loquitur, sed resistere omninò non valeo, & quando deuotione orationi aliqua insistere affectarem, tamen acrius me impugnat linguam emittendo. Et quoniam columna in Ecclesia sancti Petri in templo Salomonis circũferrata existit, per cuius virtutem plures licet à Dæmonibus obseßi, liberantur, eò quòd & Christus prædicando in templo illi se apodiasset, hîc tamen occulto Dei iudicio liberari non potuit. Alium modum pro sua liberatione sibi disponendo, licet enim per integrũ diem & noctem circa columnam inclusus mansisset, tamen sequenti die, post varios exorcismos super eum plectos, dum circumstaret populus & magnus fieret cõcursus, Interrogatus, in qua parte columnæ se Christus podiasset, tunc dentibus mordendo columnam, locũ demonstrabat eiulans. Hîc stetit, hîc stetit, vltimatim tamen dixit, Nolo exire. Et cùm interrogaretur qua de causa, respondit, propter lumbardos, & interrogatus denuò, cur propter lumbardos egredi nollet, tunc respondit in Italica lingua, cùm autem infirmus sacerdos illud idioma ignoraret, dicens, Omnes faciunt sic, & sic nominando peßìmum vitium luxuriæ. At sacerdos post hoc me interrogando dixit. Pater quid sibi volunt hæc verba Italica, quæ ex ore meo protuli, cui cùm indicassem, respondet, verba quædam audiui, sed intelligere non potui. Et quia vt rei probauit euentus, hoc Dæmonium erat de genere illo, de quo Saluator in Euangelio : Hoc genus Dæmoniorũ non eijcitur nisi in oratione & ieiunio. Ideò quidã venerabilis Episcopus per Turcas, vt fertur, à sede expulsus, piè illi cõpatiens, per totum quadragesimale tempus in pane & aqua, ieiunijs & orationibus, & exorcismis quotidie insistens, ipsum per Dei gratiam tandem liberauit, & ad propria cum gaudio remisit. Super quo licet sine miraculo nullus in hac vita poßit sufficienter disserere, quibus & quot modis Dæmon homines poßideat, vel etiam lædat : possumus tamen dicere, quòd quinque modis, dempto eo quòd in rebus fortunæ exterioribus aliquando tamen lædunt. Nam aliqui in proprijs tantummodò vexantur corporibus, Aliqui in corpore simul, & in potentijs interioribus, Aliqui in potentijs tantummodò interioribus, Aliqui castigatione eorum ad tempus tantummodò vsu rationis priuãtur, Aliqui verò velut bestiæ irrationabiles redduntur. Præfatum sacerdotem quarto modo possessum fuisse declaratur. Nam nec in rebus fortunæ, nec in proprio vexatus corpore fuit, prout contigit Beato Iob, vbi Deus Dæmonem licentiasse manifestè Scriptura super hoc tradit, dicens ad Satan : Ecce, vniuersa quæ habet, in manu tua sunt, tantùm in ea ne extendas manum tuam, & hoc in res exteriores. In corpus verò postmodum ait : Ecce in manu tua est, veruntamen animam eius serua, id est, vitam eius ne auferas. Potest etiam dici, quòd tertio modo, scilicet, in potentijs animæ interioribus simul & corpore vexatus fuit, cùm dicebat, vt Iob. 12. habetur : Ad Dominum si dicitur, consolabitur me lectulus meus, & releuabor loquens mecum in statu meo, terrebis me per somnia, & per visiones horrore concuties, Dæmone scilicet procurante, secundum Lyram & secundum Thomam. Terrebis me per somnia, quæ scilicet dormienti apparent, & per visiones, quæ scilicet apparent vigilanti ab vsu exteriorum sensuum, alienato. Solent. n. phantasmata informata diurnis cogitatiõibus esse in terrorẽ dormiẽtium. Et hæc reprobantur in eo ex infirmitate corporis. Vnde si consolatione vndique seclusa, nil remedij videbatur Iob euadendi tot angustias nisi per mortẽ, horrore inquit concuties. Quibus modis & Maleficæ homines lædere per Dæmones nemo dubitat, prout in sequentibus patebit, qualiter per grandines in rebus fortunæ, & in corpora animaliũ & hominũ læsiones inferunt. Tertius ẽt modus lædendi est in corpore, & in interioribus potentijs, absque priuatione vsu rationis. Patet ex earum operationibus, vbi vt suprà tactum est, adeò mentes hominum ad illicitas affectiones incendunt, quòd necessariò etiam nocturno tempore ad amasias per longa terrarum spacia currere habent, fisco carnalis amoris nimis illaqueati. Potest adduci & illud, quod in Heßia oppido Marburg contigisse dicitur, de quodã obsesso etiam sacerdote, dum in exorcismis Dæmon interrogaretur, quanto tempore sacerdotem inhabitasset ? Respondisse fertur septem annis. Et cũ Exorcista obijceret, cùm vix per tres menses eum vexasti, reliquo tempore vbi eras? Respondit, In corpore suo me occultabam. Et ille : In qua parte corporis vbi inquirebat, respondit, vt plurimùm in capite. Et denuò, vbi nam fuisset, quando diuina celebrasset, & sacramentum sumpsisset requisitus, dixit : Sub lingua eius me occultaui. Et ille miser, qua temeritate ad præsentiam creatoris tui non aufugisti? Tunc Dæmon : Nunquid sub ponte se vnquam quis occultare potest, donec desuper vir sanctus pertransibit, dummodò gressus non fixerit, diuina tamen cooperante gratia liberatus fuit, siue verum siue fictitium protulerit, cùm mendax sit, & pater eius. Quartus modus applicatur ad præfatum possessum Romæ liberatum, sub hac declaratione, quòd Dæmon poßit illabi corpori, licet non animæ, cùm hoc soli Deo sit poßibile, illa etiam corporis, non tamẽ infra terminos essentiæ corporis, hoc inquam, declarat terminos essentiæ corporis, hoc inquam declarando, habetur modus, quo Dæmones substantialiter interdum homines inhabitant, & ad tempus tantùm vsu rationis priuant. Et quidẽ hoc sic declaratur. Nam dicere possumus, quòd corpus habet terminos duplicis rationis, scilicet, quantitatis & essentiæ. Vnde quando Angelus quicunque bonus vel malus operatur infra terminos corporalis quantitatis, & sic illabitur corpori, operando circa potentias quantitatiuas, sic etiam boni Angeli etiam imaginarias, in bonas visiones operantur, nunquam autem dicuntur illabi essentiæ corporis, quia non possunt illabi vt pars, neque sicut virtus. Non sicut pars, quia alia & alia est essentia vtrobique, non sicut virtus quasi dans esse, quia suũ esset habet per creationem à Deo, vnde & ipse solus habet intrinsecam essentiæ operationem & conseruationem, quandiu placitum fuerit suæ pietati conseruando. Vnde concluditur, quòd aliæ omnes perfectiones seu defectus ( loquendo de bonis ) quò ad perfectiones. De malis, quò ad defectus, quando operantur, si operantur circa corpus & partes eius, vt circa caput illabũtur tali corpori super terminos, videlicet quantitatis & quantitatiuas potentias. Si verò circa animam, tunc iterum vterque extrinsecè operatur, sed modis diuersis. Et dicuntur operari circa animam, fantasmata illa seu species intellectui repræsentando, & non solùm ad iudicium sensus communis, & sensuum exteriorum. Ex quibus operationibus sequuntur tentationes à malis Angelis, & affectiones & cogitationes malæ per indirectum operando versus intellectũ. A bonis autem Angelis sequuntur illustrationes fantasmatum ad cognoscendum reuelando ab eis, vnde & talis diuersitas est, quòd boni Angeli etiam directè possunt imprimere in intellectum fantasmata illustrando. Mali autem neque illustrare dicuntur fantasmata, sed prius obfuscare. Item nec directè imprimere possunt, sed tantummodò indirectè, in quantũ intelligentẽ necesse est fantasmata speculari. Per hæc tamen etiam Angelus bonus non dicitur illabi animæ, licet eam illuminet sicut nec dicitur superior Angelus illabi inferiorem, licet eum illuminet, sed tantummodò extrinsecè operatur & cooperatur modo, quo dictum est, vnde multò minus malus illabi potest, & per hunc modum Dæmon sacerdoti corpus in tribus occupauit. Primò, quòd sicut illabi suo corpori potuit, infra videlicet terminos corporalis quantitatis, ita caput suum occupauit substantialiter illud inhabitando. Secundò, quòd circa animam eius extrinsecè operari potuit, obfuscando intellectum, vt rationis vsum perderet. Ita etiam potuit, vt sine intermißione vel etiam interpellanti eum quò ad amißionem rationis vexare. Licet etiam dici potest, quòd ex dono Dei hoc hauerit sacerdos, vt non sine intermißione à Dæmone vexaretur. Tertio, quòd licet omnibus membris organis ad loquendum & vocis ad formandum priuaretur, semper tamen ad verba, licet non ad sententiam verborum aduertentiam habuit, qui modus obsidendi plurimùm ab alijs obsidendi modis differt, cùm communiter obseßi leguntur sine intermißione à Dæmonibus affligi, vt patet in Euangelio tã de Lunatico, cuius pater dixerat ad Iesum : Domine, miserere filio meo, quia luna ticus est, & male patitur. Matth. 17. quàm etiam de muliere illa, quam Satanas alligauerat, 18. annis, & erat inclinata, nec omninò poterat sursum aspicere. Luc. 13. Quibus etiam modis indubiè Dæmones diuina permißione ad instãtiam Maleficarum vexare possunt.

DE MODO QVO OMNE GENVS infirmitatis inferre possunt, & hoc in generali de grauioribus.
CAPIT. XI.

SEd & hoc, quòd non sit aliqua infirmitas corporalis quæ à Maleficis Deo permittente inferri non poßit, etiam si ad lepram vel Epilepsiam se extẽdere habeat, probari potest per hoc, quod per DD. nullũ genus infirmitatis excipitur. Nam si diligenter ea quæ superius tacta sunt, tam de virtute Dæmonum, quàm ad malitiam Maleficarum considerantur, nullam patitur hoc difficultatem. Nam & Nider tam in suo præceptorio quàm etiam formicario, vbi quærit : An Malefici poßint veraciter suis maleficijs homines lædere, & est quæstio absque exceptione alicuius infirmitatis, etiam quantumcunque incurabilis. Et vbi respondit quòd sic, quærit consequenter quibus modis, & quibus rebus. Et quò ad primum respondit, vt suprà ex prima quæstione primæ partis tractatus patuit. Probatur etiam per Isidorum, describentem Maleficarum operationes. 8. Ethicor. capit. 9. Malefici dicuntur ob facinorum magnitudinem, hi enim elementa concutiunt, scilicet opere Dæmonum ad tempestates concitandas, mentes hominum turbant, modis videlicet suprà tactis, vsum rationis vel omninò impediendo, aut grauiter obfuscando, subdit, & absque vllo veneni haustu, violentia tantum carnis animas interimunt, vitam videlicet auferendo. Probatur etiam per S. Tho. in 2. sen. circa dis. 7. & 8. Et in 4. dist. 34. Et communiter per omnes Theologos ibidẽ scribentes, quòd Malefici omnibus modis possunt procurare læsiones in hominibus & eorum rebus, cooperante Dæmone, in quibus Dæmon potest solùm lædere vel decipere, videlicet in rebus, fama, corpore, vsu rationis & in vita, vult dicere, quod in illis, in quib. Dæmon per se absque Malefica poßit lædere, poßit etiam cum Malefica, imò ampliori facilitate propter maiorem diuinæ Maiestatis offensionem, vt suprà tactum est. De rebus namque patet Iob. 1. & 2. vt suprà patuit. De fama patet in legenda B. Hieronymi, vt refert Io. An. in Hieronymiano, quòd Diabolus se transformauit in formã S. Siluani Episcopi in Nazareth amatoris Hieronymi. Qui Dæmon primò fœminam nobilem in nocte in lecto procare & prouocare cœpit ad luxuriam verbis, & deindè factis sollicitauit ad malum, quæ cùm clamaret, Dæmon sub specie sancti Episcopi, sub lecto fœminæ se abscõdit, vbi requisitus & inuentus, per luxuriosa verba se mentitus est esse Episcopum Siluanum. In crastinum ergo sanctus vir disparente Diabolo diffamatus est grauißimè, qua diffamia tandem circa sepulchrum S. Hiero. fauente Diabolo in obsesso corpore purgatus est. De corpore patet in B. Iob. qui percussus fuit à Dæmone vlcere peßimo, quod exponitur de lepra. Refert etiam Sigisbertus & Vincen. in spe. histo. lib. 25. c. 37. quòd tempore Ludouici secundi Imperatoris, in parochia Moguntina quidam Dæmon primò sæpè lapides iecit, & quasi malleos ad domos percußit. Et deindè publicè loquẽdo, furta prodendo, & discordias seminando plures inquietauit, deindè omnes contra vnum irritauit, cuius hospitium vbicunque manebat incedit, Et ob illius peccata omnes pati affirmauit. Vnde tandẽ agros pro hospitio habere potuit, propter quod cùm presbyteri lætanias celebrarent, multos iactibus lapidum Dæmon vsque ad cruentationẽ læsit, aliquando quieuit, aliquando sæuijt, & per triennium ista continuauit, quousque omnia ædificia ibi incendio consumpta sunt. Item de nocumento vsu rationis, & vexatione interiorum sensuum. probatur ex posseßis & arrepticijs per euangelicas etiã historias. Item de morte, & quòd de vita etiam quosdam priuat, patet Tobiæ 6. de septem viris Saræ virginis occisis, qui propter luxuriosum affectum, & effrenem appetitum in virginem Saram eiusdem non erant digni matrimonio. Quare concluditur, quòd sicut per se, ita & amplius per Maleficas in omnibus nihil dempto hominibus nocere possunt. Verùm vbi quæritur, an huiusmodi læsiones sint potius Dæmonibus aut Maleficis imputandæ ? Respondetur, quòd sicut propria & immediata actione Dæmones operantur, infirmitates immittendo, ita & ipsis principaliter sunt imputandæ, sed quia in contemptũ & offensam creatoris simul, & in perditionem animarum quærunt huiusmodi per Maleficas exercere, sciẽtes, quòd per talem modum, sicut Deus amplius irritatur, ita & amplius permittit eis potestatẽ sæuiendi, & quia de facto innumera maleficia perpetrantur, quæ non permitterentur Diabolo inferre hominibus, super se solùm affectaret homines lædere, quia tamẽ permittuntur iusto & occulto Dei iudicio per Maleficas propter earum perfidiam & catholicæ fidei abnegationem. Vnde & eis iusto iudicio talia imputantur secundario, quantumcunque Diabolus sit actor principalis. Scoba ergo quam mulier intingeret aqua vt pluat, & sursum in aërem aquam spargendo licet in se non causat pluuiam, nec posset mulier inde reprehendi, quia tamen ex pacto cum Dæmone inito vbi iã vt Malefica talia facit, licet Dæmon sit qui pluuiam causat, ipsa tamen immeritò inculpatur, eò quòd mala fide & opere Diabolo seruit, eius obsequijs se tradendo. Sic etiam quando imaginem cereum vel simile ad maleficandum aliquem Maleficus facit, vel quando maleficio alicuius in aqua vel plumbo imago apparet, quicquid molestiæ infertur tali imagini, cùm tale experitur fidei imaginatio, id est, homini maleficiato, puta punctura vel alia læsura quacunque, Licet læsio realiter inferatur imagini per Maleficam vel alium hominem, & inuisibiliter Dæmon maleficiatum hominem eodem modo lædit, meritò tamen Maleficæ imputantur, quia sine ea Deus nunquam læsionem inferre Diabolo permitteret, nec Diabolus per se lædere ipsum attentasset. Sed quia dictum est de fama, in qua Dæmones per se homines lædere possunt, absque Maleficarum cooperatione, posset in dubium verti, An etiam Dæmones per se possent honestas mulieres infamare, vt tanquam Maleficæ reputarentur, cùm in earũ effigie ad maleficandum aliquem apparerent, vnde contingeret tali innocẽter infamari ? Responsio, aliqua sunt prætermittẽda. Primò, quia dictum est, Dæmonem nihil posse efficere absque diuina permißione, vt in prima parte operis, circa vltimam quæstionem patuit, etiam tactum est, quòd non est tanta permißio super iustos, & in charitate existentes, sicut super peccatores, in quos vtique sicut maiorem habent potestatem, iuxta illud, Cum fortis armatus custodit, &c. Ita vtique plura permittuntur à Deo in eorum afflictionẽ quàm super iustos. Demùm, licet iustos in rebus exterioribus, vt fama & sanitate corporis lædere possunt, Deo permittente, quia tamen sciunt, hoc eis cedere in augmentum meritorium, ideò minus eos lædere affectant. Ex quibus dici potest, quòd in hac difficultate respectus potest haberi ad diuersa. Primò ad diuinam permißionem. Secundò ad hominem, qui censetur honestus, cùm tales non semper sunt in charitate existentes, sicut sunt sub honestate reputati. Tertiò ad facinus, in quo innocens debet infamari, quòd illud ex sua radice cuncta flagitia mundi excedit. Ideò dicendum, licet ex diuina permißione quique innocens siue in gratia constitutus, siue non, lædi poßit in rebus fortunæ & fama, habendo tamen respectum ad ipsum facinus & grauitatem criminis, cùm Malefici sic nuncupantur ob facinorum magnitudinem, iuxta Isidorum sæpè allegatum dici potest, quòd hoc vt aliquis innocens prædicto modo à Dæmone infametur, fieri non est benè poßibile iterum multis respectibus. Primò, quia cùm infamare in vitijs quæ absque peccato expresso vel tacito inito cũ Dæmone perpetrantur, vt sunt furta, latrocinia, & actus carnales. Aliud fit ab infamia super vitia, quæ nullo modo possunt homini imputari, aut ab eo perpetrari, nisi super pactum expressum cum Dæmone inito, qualia sunt opera Maleficarum, quæ nisi virtute Dæmonum à Maleficis perpetrantur, vt vbi homines, iumenta, aut terræ fruges maleficiantur, vnde & eis aliter imputari nõ possunt. Ideò licet Dæmon poßit hominem de alijs vitijs infamare, de tali tamen vitio infamare, quod sine eo non potest perpetrari, non videtur benè poßibile. Prætereà, hucusque nũquam actum est, nec repertum, vt aliquis innocens sit per Dæmonem taliter infamatus, & sic propter talem infamiam morti fuisset adiudicatus, imò vbi tãtummodò infamia laborat, talis nulla pœna punitur, nisi quòd canonica purgatio sibi indicitur, ( vt in tertia parte operis circa secundum modũ sententiandi Maleficas patebit, ) & licet ibi contineatur, quòd in casu dum in purgatione deficeret, pro reo esset habendus, adhuc tamen adiuratio sibi indiceretur, antequam vlterius super pœnam relapsis debitam procederetur. Sed quia circa contingentia laboramus, quæ actu nunquam fuerunt perpetrata, nulli dubium, quin & in posterum diuina permißio fieri non permittat. Prætereà & à fortiori propter Angelicam custodiã, quæ non permittit insontes in alijs criminibus minoribus infamari, vt in latrocinijs & huiusmodi minus permittet, imò fortius suæ custodiæ deputatum ab infamia talium flagitiorum præseruabit. Nec valet, si quis acta per S. Germanum obijceret, quando Dæmones in assumptis corporibus, & ad mensam consedentibus alias mulieres viris suis condormientibus, repræsentabant hospitem, illudentes, quasi illæ mulieres in proprijs corporibus semper edentes & bibentes aduentarent, de qua etiam suprà mentio habita est, quia nec ibi illæ mulieres excusantur, quasi innocẽtes omninò, sed quòd talia mulieribus sæpè accidunt, quod iuxta ca. 26. q. 5. Episcopi notatur. Vbi reprehenduntur tales, quod dum in imaginaria solummodò illusione transferantur, putant se veraciter & corporaliter transferri, licet ( vt suprà tactum est ) etiam interdum corporaliter à Dæmonibus vehuntur. Sed quòd corporales infirmitates alias omnes nulla dempta, diuina permißione inferre possunt, de illo est præsens speculatio. Concludendo ex prænotatis, quòd sic, cùm nulla fiat à Doctoribus exceptio, cui & rationem assentire oportet, cùm aliàs Dæmones sua naturali virtute cuncta corporalia excedunt, vt sæpè tactum est, acta denique & gesta per nos reperta hæc affirmãt. Nam licet maior difficultas fortaßis circa lepram aut Epilepsian oriri poßit, an videlicet talia inferre possent, eò quòd huiusmodi tantummodò ex diuturnis præuijs interiorum dispositionibus & defectibus solet oriri, nihilominus per maleficia interdum esse illata repertum est. Nam in diocesi Basiliensi in confinibus partium Lotharingiæ & Alsatiæ, cùm quidam honestus laborator quædam verba dura contra rixosam quandam mulierem protulisset, illa indignata minas adiecit, quòd & in breui se de eo vindicare vellet. Et ille, licet minas paruipendisset, eadem tamen nocte sibi pustulam collo accreuisse sensit, fricando tamen paululum, & tãgens, totam faciem inflatam & tumefactam cum collo persensit, intantum vt horribilis specie lepræ etiam per totum appareret corpus, qui non distulit, sed quantò citius amicis & consulibus accersitis rem gestam super comminatoria verba mulieris narrauit, & quod sic mori ea fide & suspitione vellet, quòd illa sibi arte Magica eadem Malefica intulisset. Quid plura? mulier capitur, quæstionibus exponitur, & crimen fatetur. At Iudex de modo & causa diligentius inquirens, respondit : Cùm me verbis opprobriosis homo ille aggressus fuisset, ego ira succensa cùm ad domũ venissem, malignus spiritus causam Tristitiæ meæ inquirere cœpit, cui cùm singula enarrassem, & vt me vindicare possem idem insinuando instarem. Ille inquisiuit dicens : Quid ergo vis, vt ei faciam ? At ego respondi : Vellem vt inflatam faciem semper retineret, & sic ille absceßit, & illam infirmitatem vltra quàm petij homini intulit. Ego enim quòd tali lepra eum percuteret, minimè sperassem, vnde & incinerata fuit. In diocesi denique Constãtiensi, inter Brisiacum & Freyburg, leprosa quædam mulier multis referre solet, nisi debitum vniuersæ carnis iam ab annis duobus persoluerit, quòd simili ex causa controuersiæ, quæ inter ipsam & quandam aliã mulierem mota fuisset, cùm de nocte domum egressa ante ostium quid operis agere tentasset, vẽtus quidam calidus à domo alterius mulieris, quæ ex opposito domus suæ fuerat, eius faciem repentè insufflauit, vnde & subitò in leprã quam gestabat, se incidisse asseruit. In diocesi denique eadẽ, & territorio nigræ syluæ, Malefica dum per lictorem super struem lignorum pro incendio sibi parato, à terra eleuaretur, dixit : Dabo tibi mercedem. & sic insufflãdo in eius vultũ, statim lepra horribili per totum corpus percussus paucis ex post superuixit diebus. Horrenda eius facinora breuitatis causa omittuntur, sicut & alia quasi innumera super hæc recitari possent, Epilepsiam namque seu caducum morbum certis infligisse per oua mortuorum corporibus subtumulata, præcipuè ex earum secta ex inhumatis, cum alijs earum cæremonijs quæ recitãda non sunt, vbi in potu, vel cibo, alicui præbuerunt, sæpius à nobis repertum est.

SVPER MODVM, QVO ALIAS consimiles infirmitates speciales hominibus inferre solent,
CAPIT. XII.

ALias denique infirmitates inflexisse, vt cæcitatem, vel acutißimos dolores & torsiones in corporibus hominum quis enumerare potest ? Tamen ex his, quæ oculis nostris perspeximus, & quæ vni ex Inquisitoribus innotuerunt, aliqua in medium producamus. Eo in tempore in quo oppido Jßbruck Inquisitio super Maleficas fieret, hîc inter alios deductus fuit casus. Nam honesta quædam persona, & vni ex familiaribus Archiducis matrimonio copulata in præsentia Notarij, & secundam formam Iuris deposuit, quòd cùm tempore suæ virginitatis cuidam ex ciuibus famularetur, accidit, vt vxor illius graui dolore capitis langueret, pro cuius curatione cùm quædam mulier acceßisset, & suis carminibus & certis praxis mitigare dolorem haberet, ergo eius practicam vbi diligenter obseruabam, perspexique quòd contra naturam aquæ fusæ in scutellam quandam, ipsa aqua in olla aliam ascendisset, cum alijs cæremonijs quæ recitare opus non est, consideransque, quòd ex illis dolor capitis in domina non mitigaretur, aliqualiter indignata, hæc verba ad Maleficam protuli : Nescio quid agitis, vos nõ facitis nisi superstitiosa, & hoc propter commodum vestrum. Tunc Malefica statim subiunxit, an sint superstitiosa vel non tertia die tu senties, quod rei probauit euentus. Nam tertia die manè me sedente, & fusum apprehendente, tantus dolor subitò corpus meum inuasit. Primò in interioribus, vt non esset pars corporis, in qua non punctiones horribiles sentirem. Secundò, non aliter mihi videbatur, nisi quòd cõtinuè igniti carbones capiti meo superfundarentur. Tertiò in cute corporis, à vertice vsque ad plantas pedum, non fuisset spacium ad punctum acus, vbi nõ fuisset pustula alba sanie repleta, sicque in his doloribus eiulando, & tantummodò mortem optãdo vsque ad diem partum præstiti. Tandem maritus dominæ meæ, vt stabulum quoddam intrarem mihi iniunxit. At ego paulatim incedendo, eo præcedente, dum ante ostiũ stabuli eramus. Ecce, inquit ad me, pecia panni albi super ostium stabuli. At ego : Video. Tunc ille : Quãtum potes, remoue, quia fortè melius habebis. Tunc ego quãtum potui vno brachio me ad ostiũ tenente, cum altero peciam apprehendi. Aperias ( inquit dñs ) & considera diligenter ibi reposita. Tunc vbi peciam solui, plura ibidem inclusa repperi, præcipuè aũt grana quædam alba, ad modũ quo pustulæ inerant corpori meo, semina quoque & legumina quorum similia nec edere poteram aut intueri, cum oßibus serpentum, & aliorum animalium intuita sum. Et sic stupefacta, dum inquirerem à domino quidnam agendum foret, vt in ignem cuncta proijcerem iniunxit. Proieci : Et ecce subitò non post horæ spacium, aut quartale, sed in momẽto, vt in ignem res illæ fuerant proiectæ, omnem sanitatem pristinam recuperaui. Et quia plura contra vxorem illius cui fabulabatur fuerunt deposita, per quæ suspecta non tam leuiter quàm & vehementer fuit habita, & præcipuè propter magnam familiaritatem cum Maleficis habitam. Vnde præsumitur, quòd conscia de maleficio reposito, hoc viro indicauit, & deinceps modo præmisso publicatum, sanitatem ancilla recuperauit. Insuper aliud maleficium cuiusdam personæ etiam mulieris illatum in eodem oppido referre in detestationem tanti criminis expedit. Mulier quædam maritata, & honesta acceßit, & iuxta iuris formam, vt suprà deposuit. Retrò domum, inquit, habeo viridarium ( est & ille hortus contiguus vicinæ meæ ) vnde cùm quadam die transirem ex horto vicinæ ad viridarium meum, non absque damno perspexissem, stans in ostio viridarij, & apud me ipsam conquerendo, & querulando tam de transitu quàm & de damno, vicina subitò superuenit, & an suspectam haberem, inquisiuit. At ego territa propter malam eius famam, nil aliud nisi hæc verba protuli : Gressus in germinibus damna demonstrant. Tunc illa indignata, quia ad eius fortaßis beneplacitum me litigiosis verbis cum ea implicare nolebam, absceßit, cùm murmurare & verba quæ protulit licet audirem, tamen intelligere non potui. Post paucos verò dies ingens infirmitas mihi accidit, cum doloribus ventris, & acutißimis torsionibus à latere sinistro versus dextrum, & viceuersa, quasi duo gladij aut cultri essent pectori infixi, & sic die noctuque clamorib. oẽs vicinos alios inquietaui, & confluentibus hinc inde pro consolatione, accidit, vt, lutifigulus præfatam vicinam & Maleficam adulterino flagitio habens in amasiam, simul modo visitationis gratia accedẽs, & infirmitati meæ compatiens, post verba consolatoria absceßit. Sequenti tamen die festinè redijt, & inter alia consolatoria subiunxit. Experimentum capiam, an ex maleficio hæc vobis infirmitas acciderit, quòd si sic repertum fuerit, sanitatem vobis recuperabo. Accepto ergo plumbo liquefacto, & me in lecto decumbente plumbum in scutellam aqua plenam supra corpus meũ appodiando infudit, & vbi quædam imago & figuræ diuersarum rerum ex plumbo cõgelato apparuissent, Ecce inquit, ex maleficio hæc vobis contigit infirmitas. Et super limen ostij domus vna pars instrumèntorũ maleficij continetur. Accedamus ergo, & illus amore melius sentientis. Sicque maritus meus cùm pariter ad tollendum maleficium accedunt, & lutifigulus lumen eleuans marito iniunxit, vt manum in foueam, quæ apparuerat, mitteret : & quæcunque inueniret extraheret. Quod & fecit. Nam primò imaginem quandã cæream in longitudine vnius palmæ vndique perforatã habentis duos acus ex aduerso per latera, ad modum quo ipse punctiones à sinistro latere vsque ad dextrũ, & è conuerso persenserat extraxit. Demùm petias panniculorũ diuersas ac plurimas res, tam in granis quàm in seminibus, & oßibus continentes, sicque illis in ignem proiectis ego quidem conualui, sed non ex toto. Nã licet torturæ & punctiones cessassent, appetitusque comedendi redijt ex integro, tamen pristinæ sanitati vsque in præsens minimè sum restituta. Vnde hoc, quòd pristina sanitas non rediret. Respondit : Sunt & alia instrumenta alibi abscondita, quæ inuenire non valeo. Et qualiter tunc prima instrumenta reposita agnouisset, dum inquirerem. Respondit, ex amore quo amicus amico reuelare solet, hæc cognoui, vnde dum adulteram procabat, & mihi vicinam agnoui. Ideò argumentum super eam cœpi suspitionis, hæc ægrota recitabat. Sed quid si singula, quæ in illo dũtaxat oppido reperta sunt : dum recitare vellẽ, liber vtique foret conficiendus, quanti enim cæci, claudi, aridi, & diuersis irretiti infirmitatibus, iuxta formam iuris, ex vehementi suspitione super Maleficas eis huiusmodi infirmitates, in genere vel in specie prædicentes, & quòd talia in breui sentire haberent, vel ad dies vitæ, vel ad mortem statim percipiendam. Et quòd secundũ eorũ dicta cuncta accidissent, vel ad specificatam infirmitatem, vel ad mortem aliorum, quia enim terra illa vasallis & armigeris, abũdat, & ocia dant vitia, vbi interdum mulieres procabant, dum illas procatas abijcere, & alias honestas matrimonio sibi copulare disposuerunt, rarò sine vindicta super maleficium inferendũ, aut viro aut vxori dum se spretas cernebant Thorus coniugalis perseuerabat, nõ autem viris tantum, quantum mulieribus, vt eo piè æstimari potest, illis interemptis, aut arefactis priores amasias procare haberent. Nam & cocus quidam Archiducis, dum iuuenculam honestam & alienigenam duxisset, Malefica eius amasia in publica via alijs honestis personis audientibus, iuuenculæ maleficiũ & mortem prædixit, extensa manu dicens : Non diu de tuo marito gaudebis. Statimque sequenti die lecto decubuit, & post paucos dies debitũ vniuersæ carnis persoluit in extremis contestando : En sic morior, quòd illa suis maleficijs Deo permittente, me interimit, & vtique pro meliori Deo sibi alias nuptias in cœlo disponente. Sic denique per maleficia miles quidã, vt publica fama testatur interemptus fuit, sic & alij plures, quos recitare omitto. Inter quos & domicellus quidam, dum ad nutum amasiæ secum pernoctare nolebat, & per famulũ suum, quod ea nocte secum certis negocijs præpeditus pernoctare nõ posset, ei indicasset : Illa indicata famulo iniunxit : Dicas domicello, non diu me vexabit, sicque & sequenti die infirmatus, post paucos dies sepultus. Sunt & tales Maleficæ, quæ Iudices solo aspectu & oculorum intuitu maleficare sciunt, quòd etiam nullam molestiam eis inferre publicè se iactantes, sed vt quibuscunque criminalibus causis detentis, & grauißimis tormentis pro dicenda veritate expositis, taciturnitatem inferre sciunt, quòd nunquam eorum facinora detegere poterunt. Sunt & quæ imaginem crucifixi flagellis & cultris impingendo ob maleficia perpetranda cum turpißimis verbis, contra gloriosißimæ virginis Mariæ puritatem, & nostri saluatoris ex eius intemerato vtero naturalem dehonestauerunt verba illa, & singulos actus recitare non expedit, cùm nimis sint piorum aurium offensiua, in scriptis tamen redacta & reposita sunt, prout baptizata quædam Iudæa & alias iuuenculas induxerat, quorum vna Vualburgis nomine, eodẽ anno in extremis posita, dum à circumstantibus ad confeßionem peccaminum hortaretur, exclamauit : Corpus & animam tradidi diabolo, nec spes mihi adest veniæ, & sic defuncta. Singula hæc non ad ignominiam, sed ad laudem & gloriã illustrissimi Archiducis conscripta sunt, cùm reuera vti catholicus Princeps & præcipuus zelator in exterminiũ earum cum aßistentia reuerendißimi ordinarij Brixien. non mediocriter laborauit. Recitata autem potius in detestationẽ & odium tanti criminis, vt quæ iniurias hominum vlcisci non desistunt, quomodo iniurias creatoris & fidei contumelias, etiam non habendo ad temporalia damna respectum sufferre possunt, omniũ enim eorum hoc præcipuum fundamentum, fidei videlicet abnegatio existit.

SVPER MODVM, QVO OBSTETRIces Maleficæ maiora damna inferunt, dum infantes aut interimunt, aut Dæmonibus execrando offerunt,
CAP. XIII.

NEC prætereundum est de nocumentis à Maleficis Obstetricibus pueris illatis. Et primò, quomodo interimunt. Secundò, quomodo Dæmonibus offerendo execrant. In diocesi namque Argentinensi & oppido Zabernio mulier quædam honesta, ac Beatißimæ virgini Mariæ plurimùm deuota, hunc casum referre sibi accidisse, singulis eius hospitium quod publicè tenet nigram habens aliquam pro intersigno frequentantibus commemorat. A viro inquit legitimo, sed iam defuncto imprægnata, vbi dies pariendi appropinquarent, mulier quædã obstetrix, vt ipsam ad obstetricandum puerum acceptarem, importunè instabat. At ego conscia de eius infamia, licet aliam mihi assumere decreuissem, verbis tamen pacificis quasi suis annuere vellem petitionibus me simulabam. Adueniente autem tempore partus, cùm aliam obstetricem conduxissem, illa prior indignata, quadam nocte cameram meam euolutis vix octo diebus, cum duabus alijs mulieribus ingreditur, & lecto appropinquantes in quo iacebam, cùm maritum meum, qui in altera dormiebat camera vocare voluissem, singulis membris, & lingua ita remansi viribus destituta, quòd dempto visu cum auditu, nec pedicam mouere potuissem. In medio ergo illarũ duarum stans Malefica, hæc verba protulit : Ecce, hæc peßima mulierum, quia in obstetricem me recipere noluit, impunè nõ transibit. Et cùm aliæ duæ à latere stantes, pro ea supplicarent, dicentes, tamen nunquam alicui ex nostris nocuit. Malefica subiunxit : Hanc mihi quia displicentiam fecit, suis intestinis aliqua immittere volo, sic tamen, quòd infra dimidium annum nullos propter vos dolores sentiet, sed illo euoluto satis cruciabitur : Acceßit ergo & ventrem cum manu tetigit, mihique videbatur, quasi intestinis extractis, aliqua tamen quæ videre non potui intromittens. Illis ergo abeuntibus, cùm vires ad clamandum recuperassem, maritum quantocius vocaui, & rem gestam denudaui. Cùm autem ille causam puerperio aßignare vellet, dicens : Vos puerperæ plurimis illusionibus & fantasijs laboratis, nec quoquo modo dictis meis fidem adhibere volebat, adiunxi, Ecce spacium pro anno dimidio mihi donauit, quo elapso, si nulli cruciatus superuenient, dictis tuis fidem adhibebo : consimilia denique verba filio clerico, qui & pro tunc Archidiaconus ruralis erat, protulit, cùm & ipse visitàtionis gratia illo die eam frequentasset. Quid plura ? sex mensibus ad punctum euolutis, internorum viscerum tortura subitò ipsam tam dirè inuasit, vt nec diebus nec noctibus à clamoribus omnes inquietãdo abstinere potuisset. Et quia ( vt præmissum est ) deuotißima virgini & Reginæ misericordiæ extitit, in pane & aqua, singulis sabbatinis diebus ieiunando, ideó & per ipsius suffragia credidit se liberari. Vnde & quadam die vbi opus naturæ perficere volebat. tunc omnis illa immundicia à corpore prorupit, & aduocans maritum cum filio dixit : Sunt ne res istæ fantasticæ ? nónne dixi post dimidij anni spacium Veritas cognoscetur ? Aut quis vidit vnquam spinas, ossa, simul etiam ligna me comedisse? Erant enim spinæ rosarum, in lõgitudine vnius palmæ, cum alijs varijs innumero rebus immissæ. Insuper ( vt in prima parte operis ) ex illius famulæ reductæ ad præsentiam in Brisiaco confeßione patuit maiora damna fidei circa hanc hæresim Maleficarum ab obstetricibus inferri, quod etiam quarundam confessio quæ postmodum incineratæ fuerunt, luce clarius demonstrauit. Nam in diocesi Basiliensi, & oppido Danni quædam incinerata fassa fuerat, vltra quadraginta pueros necasse per modum talem, vt quando ex vtero egrediebantur, acum capitibus eorum per verticem vsque in cerebrum infixit. Altera denique in diocesi Argentinensi, pueros absque numero puta quia de numero non constabat se interemisse fassa fuerat, taliter deprehensa. Nam vbi ex vno oppido in aliud, causa obstetricandi iuit, mulierem quandam vocat officio suo completo, dum ad propria redire volebat, vbi portam oppidi exiuit, casu brachium pueri recenter nati ex linteo quo præcincta erat, cui & inuolutum brachium fuerat, ad terram cecidit, quo viso, ab his quæ infra portam sedebant, dum illa præterisset, leuatam è terram, vt putabant, peciam carnis cautius intuebantur, & cùm non peciam carnis, sed brachium pueri per articulos membrorum agnouissent, consilio cum Præsidentibus habito, & inuento, quòd infans ante baptismum decesserat, brachioque careret, Malefica capitur, quæstionibus exponitur, & crimen detegitur, sicque vt prædictum est, absque eius numero, se infantes interemisse cognouit. Qua autem de causa vtique præsumendum, quòd ad instantiam malignorum spirituum etiam eis interdum inuitis, talia facere coguntur. Nouit enim Diabolus, quòd ab introitu regni cœlestis propter pœnam damni, aut originale peccatum tales pueri sequestrantur. Vnde etiam diutius finale iudicium protrahitur, sub quo æternis cruciatibus deputabuntur, cùm eò tardius numerus electorum completur, quo completo mundus consumabitur. Et ( vt in præmißis tactum est ) suasu Dæmoniorum ex huiusmodi membris vnguenta earum vsibus accommoda conficere habent. Sed & hoc horrendum facinus silentio prætereundum in detestationem tanti criminis non est. Nam vbi infantes non interimunt, tamen illos Dæmonibus execrando per hunc modum offerũt. Nato enim infante, obstetrix vbi puerpera Malefica per se non existit, tunc quasi quid operis pro infantis refocillatione actura, ipsum extra cameram deportat, & sursum eleuans principi Dæmoniorum, scilicet, lucifero, & omnibus Dæmonibus immolat, & hoc in loco coquinæ super ignem, Et ( vt quidam retulit ) cùm perpendisset vxorem suam tempore partus, quòd præter consuetum modum puerperarum nullam ad se ingredi mulierem permittebat, nisi duntaxat filiam propriam, quæ obstetricandi officium gerebat, causam huiuscemodi experiri volens, latenter se illo in tempore in domo occultabat. Vnde & ordinem sacrilegij, & diabolicæ immolationis, modo prædicto perpendit, cum eo quòd vt sibi videbatur per appendiculi instrumentum in quo ollæ suspenduntur, infans non fultus humano auxilio, sed Dæmonis sursum vehebatur, vnde mente consternatus, cùm & horrenda verba per Dæmonum inuocationem, & alios ritus nephandißimos persensisset, subitò vt infans baptizaretur acrius instetit, & cùm ad aliam villam, in qua parochialis erat Ecclesia deferendus esset, & per pontem super flumen quoddam pertransire haberet, ille euaginato gladio super filiam quæ infantem gerebat, irruit, dicens, alijs duobus sibi adiunctis audientibus : Nolo vt infantem per pontem deferas, quia aut per se pontem gradietur, tu in flumine submergeris. Qua perterrita cum alijs quæ aderant mulieribus, & an ne compos esset rationis inquientes, ( res enim gesta cunctos alios latebat, demptis duobus viris sibi cõiunctis. ) Tunc ille : Peßima mulierum, arte tua Magica pendiculum infantem fecisti. fac & iam vt nullo deferente pontem pertranseat, aut in flumine te submergam. Sicque coacta, puerum super pontem posuit, & arte sua Dæmonem inuocans, subitò ex altera parte põtis infans cernitur. Baptizato ergo puero, & ad propria rediens, cùm iam per testes filiam de maleficio conuincere poterat, prout primum facinus oblationis minimè probare potuisset, eò quòd ipse vnicus illi sacrilego ritui interfuisset, apud Iudicem post tempus purgationis, filia cum matre accusantur, & pariter incinerantur, & facinus de sacrilega oblatione, quod per obstetrices fieri solet, detegitur. Sed hîc dubium oritur. Quid ne operis aut efficaciæ talis sacrilega oblatio in huiusmodi pueris efficere valeat? Ad quod dici potest, quòd sicut triplici ex causa Dæmones efficiunt, ita & ad tria nephandißima hæc ei deseruiunt. Nam primò ex superbia eorum, quæ quia semper ascendit, iuxta illud : Superbia eorum qui te oderunt ascendit, semper quærunt quantum possunt diuinis rebus & cæremonijs se conformare, vt sic sub specie boni apparentis facilius decipiant. Sic enim & virgines, pueros, mares, vel fœminas expetunt, à Magis vbi in speculis vel vnguibus Maleficorũ furta sublata, vel alia occulta habent manifestare, licet per corruptos idem ostendere, canantur, sed tamen vt fingat se falsè castitatem amare, quam tamen odit, cùm castißimam virginem summè odit, eò quòd caput eius contriuit. Gen. 3. Vnde sic animas Maleficorum & eius credentium per infidelitatis vitium, sub specie virtutis decipiunt. Tertiò, vt ipsa perfidia Maleficarum amplius in suis augmẽtum crescat, dum à cunabulis sibi dicatas Maleficas seruant. Ex his efficit hæc sacrilega obligatio tria in puero. Primò, quòd sicut exterior oblatio fit in rebus sensibilibus Deo, puta in vino, pane, terræ frugibus, & hoc in signum debitæ subiectionis & honoris, iuxta illud Eccles. 25. Non apparebis in conspectu Domini Dei tui vacuus, quæ etiam res alijs postmodum prophanis vsibus nullo modo applicari debent, nec possunt. Vnde & 10. q. 1. Damas. Papa. dis. Oblationes quæ intra Ecclesiam offeruntur, sacerdotibus tantummodò pertinere, sic tamen, vt non solùm eas in suos vsus conuertat, vt fideliter dispensent partim ad ea quæ ad cultum diuinum pertinent, & partim etiam in vsus pauperum conuertat. Ita & talem puerum Diabolo in signum subiectionis & honoris oblatum, diuinis vsibus applicari dignæ & fructuosæ subiectionis causa pro se quàm pro alijs quomodo est poßibile hoc à catholicis fieri? Quis enim dicere potest, materna scelera, seu aliena peccata quò ad punitionem non redundare in filios, fortaßis ille qui dictum propheticum attendit : Filius non portabit iniquitatẽ patris, sed quod de illo passu. Exo. 20. Ego Dominus zelotes visitans peccata patrum in filios, vsque in tertiam & quartam generationem? Est enim hæc vtriusque sententia, vt prima intelligatur de pœna spirituali in iudicio poli siue Dei, & non in iudicio fori. Et est pœna, quæ principaliter tangit animam, siue fit pœna damni, vt priuatio gloriæ, siue pœna sensus, id est, cruciationis ignis infernalis. His enim pœnis nunquam punitur aliquis sine culpa propria, vel contracta, quantum ad originale, vel commisso quantum ad actuale peccatum. Secunda verò auctoritas, quia intelligitur de imitatoribus paternorum scelerum, vt Gratianus exponit. 1. q. 4. §. quib. Vbi ẽt dat alias expositiões, ideò alijs pœnis quibuscunque in iudicio Dei punitur quis nõ solùm pro culpa sua commissa, vel committẽda, vt. s. euitetur, sed etiam pro culpa alterius, Nec valet, si dicatur, quod tũc punitur sine causa & sine culpa, quæ debet esse causa pœnæ, quia iuxta regulam iuris, sine culpa non subsit causa, nõ aliquis puniendus, vnde & dicere possumus, quòd semper superest causa etiam iustißima, licet nobis ignota. 24. q. 4. Augustinus & si super actionem facti profunditatẽ iudiciorum Dei penetrare non possumus, veruntamẽ verum scimus esse, quod dixit, & iustum esse quod fecit. Est tamen distinctio in pueris oblatis, eò quòd loquendo de innocentibus, qui non per matres Maleficas, sed per obstetrices Dæmonibus offeruntur, & rapiũtur occultè, vt dictum est suprà ab amplexibus & vtero honestæ matris, quòd tales innocentes non adeò deseruntur, vt imitatores efficiantur tantorum scelerum, sed imitatores paternarum virtutum, hoc piè credendum est. Secũdum, quòd efficit hæc sacrilega oblatio est, quòd sicut in oblatione qua homo seipsum Deo offert in sacrificium, recognoscit Deum suum principium & finem, quod quidem sacrificium dignus est omnibus sacrificijs alijs exterioribus ab eo impensis, iuxta illud : Sacrificiũ Deo spiritus contri. &c. Et hoc quò ad principium creationis, & finẽ glorificationis, ita & ipsa Malefica puerum offerens Diabolo, eius animam & corpus tanquam suo principio & fini damnationis æternæ commendat, vnde & non nisi miraculosè à solutione tanti debiti liberari poterit. Solet quædam historia, imò & plures recitari, de pueris ex materno vtero Dæmonibus improuisè, & ex aliqua paßione & commotione mẽtis à matribus oblatis, & qualiter cum maxima difficultate in adulta ætate à Dæmonum iurisdictione, quam diuina permißione sibi vsurpant, liberari poterunt, de quib. liber exemplorum Beatißimæ virginis Mariæ refertus noscitur, specialiter & de illo, qui per summum Pontificem dum liberari à vexationibus Dæmonum non poterat, missus tandem ad quendam virum sanctũ in Orientalibus partibus degentem, cum magna adhuc difficultate per interceßionem ipsius gloriosißimæ virginis, ab illa iurisdictione ereptus fuit. Vnde si in vltionem vnius improuisæ non dico oblationis, sed exhibitionis, vbi mater ex indignatione duntaxat, super copulã carnalem viro exhibendam, cùm dixisset maritus, spero inde fructum prouenturũ, & illa replicans. Sit fructus ille Diabolo datus, tanta seueritas diuinæ punitionis patuit, quanta creditur sæuire vbi tanta diuinæ Maiestatis cernitur offensa. Tertiũ, quòd hæc sacrilega oblatio efficit, est habitualis inclinatio ad huiusmodi maleficia hominibus, iumentis, & terræ frugibus inferenda. Huius ratio aßignari potest ex his, quæ secundum Th. in 2. q. 108. super punitionem temporalem, qua aliqui propter alienas culpas puniuntur, deducuntur. Dicitur enim, quod quia filij sunt secundum corpus, res quædã patris, & serui & animalia, res dominorũ. Et cùm aliquis sit puniẽdus in rebus suis omnibus, ideò & filij pluries pro parentibus. Et differt hæc ratio ab illa quæ sup. tacta fuit de peccatis patrum, quia Deus visitat in filios vsque in tertiã & quartam generationem, quia ( vt ibi tactũ est ) hoc intelligitur de imitatoribus paternorũ scelerũ. Hæc autem ratio concludit de punitione filiorum pro parẽtibus, vbi non imitantur paterna scelera in actu per mala opera, sed tantùm in habitu, sic enim & filius natus ex adulterio Dauid mortuus fuit quàm citius, & animalia Amalechitarum iussa sunt interfici, quamuis & huiusmodi sit ratio mystica, vt habetur 1. par. q. 4. §. paruulos. Ex quibus omnibus non inconuenienter dicitur, quòd huiusmodi pueri semper ad maleficia perpetranda vsque in finem vitæ inclinantur. Sicut enim Deus suam oblationem sanctificat, vt sanctorum gesta demonstrant, vbi parentes sobolem ex eis procreandam Deo dicassent, vtique & Diabolus suam oblationem inficere non cessat, ex veteri & nouo Testamento quasi innumera possent gesta deduci. Sic enim plures Patriarchæ & Prophetæ, vt Isaac, Samuel, Samson. Sic etiam Alexius, Nicolaus, & alij innumeri, gratijs plurimis ad sanctitatem vitæ fuerunt prouenti. Experientia denique demonstrat, semper filias Maleficarum cum consimilibus, tanquam imitatrices maternorum scelerum esse diffamatus, imò & totam quasi progeniem esse infectam. Et huius quidem & omnium præcedentium ratio, quia superstitem semper habent relinquere, & in augmentum illius perfidiæ summis conatibus ex pacto cum Dæmone inito tendere. Vnde enim contingere posset, quòd sæpißimè repertum est, puellas impuberes, vt octo vel decem annorum, tempestates & grandines concitasse, nisi ex tali pacto sub tali oblatione sacrilega Diabolo per matrem Maleficam infantem execrasse, nec enim per se pueri talia ex fidei abnegatione, prout adultæ Maleficæ principio facere habent, efficere possent, cùm nec alicuius fidei articuli fortaßis notitiam habent, è quibus gestis aliqua in medium producamus. In partibus enim Sueuiæ, dum quidam villanus segetes in campis cum filia paruula, vix octo annorum conspicere decreuisset, & propter siccitatem terræ pluuiam apud se ruminans & conferens optasset, dicens : Heu quando veniet pluuia ? Puella audiens verba patris, ex simplicitate animi dixit : Pater, si pluuiam desideras, faciam quòd citò veniet. At pater : Vnde hæc tibi, noscis ne pluuiam procurare? Respondit puella, vtique & nedum pluuiam, sed & grandines & tempestates concitare scio. Et pater : Quisnam te docuit ? Respondit, mater mea, verùm quòd mihi inhibuit ne alicui indicarem. Tunc iterum pater : Et quomodo te docuit ? Respondit, me misit vni magistro, quem omni hora ad quæcunque petita habere possum. At pater : Vidistine illum ? Respõdit, vidi interdum viros introeuntes & exeuntes ad matrem, & cùm interrogassem quinam essent, respondit : Sunt nostri magistri, quibus etiam te tradidi & commisi, magni fautores, & diuites. Territus pater, anné illa hora grandinem excitare posset, inquisiuit. Et puella : Vtique si modicum aquæ habuero faciam. Tunc pater puellam per manum ad torrentem deduxit. Fac, inquit, sed tantummodò super agrum nostrum. Tunc puella manum in aquam misit, & in nomine sui magistri, iuxta doctrinam matris mouit. Et ecce tantummodò pluuia agrum illum perfudit. Quod cernens pater, fac, inquit, & grandinem, sed tantummodò super vnum ex agris nostris. Quod cùm iterum puella fecisset, pater de experientia certificatus, vxorem apud Iudicem accusauit, quæ capta & conuicta, incinerata fuit, & filia reconciliata & Deo dicata, amplius illa efficere non potuit.

SEQVITVR SVPER MODVM, QVO Iumentis Maleficæ varia nocumenta inferunt,
CAP. XIIII.

VTique à fortiori cùm Apostolus dicat : Nunquid Deo cura est de bobus, volens per hoc innuere, quod licet omnia subsint diuinæ prouidentiæ, tã homines, quàm Iumenta, vtrosque iuxta modulũ suum seruans, vt Psal. ait : Filij tamen hominum sub regimine & protectione aliarum amplius gubernantur. Si inquam, homines diuina permißione per Maleficos affligunt, innocentes, iusti, & peccatores, parentes denique in filijs, quæ res sunt pertinentes ad eos. Cùm etiã Iumenta, terræ fruges, similiter de rebus hominum existunt, vtique & super illos varia nocumenta posse à Maleficis inferri, nemo dubitare diuina permißione concurrente præsumat. Sic enim Iob à Diabolo percussus, cuncta Iumenta perdidit. Sic denique nec minima reperitur villula, vbi mulieres mutuò vaccas inficere, lacte eas priuare, & sæpißimè interimere nõ cessant. A minimo autem nocumento inchoando, quod de priuatione lactis æstimari potest. Si de modo quo id efficere valeant quæritur, Responderi potest, quòd quia secundum Albertum 3. de animalib. Lac de natura sit menstrui in quolibet animali, sicut etiam fluxus alius in fœmina, vbi nõ restringitur talis fluxus aliqua infirmitate, tunc restringitur aut aufertur interdum maleficiali opere. Ex conditione aũt naturali lac restringitur post cõceptum fœtum. Ex infirmitate verò accidentali, sicut pluries ex comestione alicuius herbæ, quæ ex natura lac restringere habet, & vaccam alterare, ex maleficio autem talia procurant varijs modis. Quædam enim nocturnis temporibus & sacratioribus, vtique ex inductione Diaboli, ob maiorem offensam diuinæ Maiestatis, in quocunque angulo domus suæ se collocant, vrceum inter crura habentes, & dum cultrum vel aliquod instrumentum in parietem aut columnam infigunt, & manus ad mulgendũ apponunt, tunc suum Diabolũ qui semper eis ad omnia cooperatur inuocãt, & quòd de tali vacca, & tali domo, quæ sanior, & quæ magis in lacte abundat, mulgere affectat, proponit, tunc subitò Diabolus ex mammillis illius vaccæ lac recipit, & ad locum vbi Malefica residet, & quasi de illo instrumento fluat, reponit. Hæc quidem populo prædicando nemo propterea ex eis informatur, quia quantumcunque quis Dæmonẽ inuocare, & per nudam inuocationẽ hæc se posse efficere æstimaret, seipsum deciperet, quia caret fundamẽto illius perfidiæ, quia. s. omagium non præstitit, & fidem non abnegauit. Hæc ideò posui, cùm plures hæc & alia quæ posita sunt, æstimant populo non esse proponenda propter periculum informationis, cùm sit impoßibile aliquem per prædicatorem posse informari ratione tacta. Potius autem sunt in detestationem tanti criminis, & vt Iudices in vltionem tanti sceleris, scilicet fidei abnegationis, amplius inardescant sunt prædicanda, licet non semper, plus etiam ponderant seculares huiusmodi temporalia damna, cùm magis terrenis implicantur affectionibus quàm spiritualibus, vnde & cùm eis talia posse fieri affirmãtur in punitionem ipsorum amplius seruiunt, sed tamen astutiam Diaboli quis explicare potest ? Nouit illos in quadam societate constitutos, qui dum tempore Maij butyrum maicum comedere affectarent, eis in itinere existentibus, & in prato circa torrentẽ consedentibus, vnus ex eis quo pacto cum Dæmone per antea siue tacito siue expresso inito dicit : Ego optimum butyrum maicũ procurabo. Et statim depositis vestimentis & torrẽtem intrans, non stando sed sedendo contra aquæ fluxum dorsum vertebat, & cæteris conspicientibus ipse dum certa verba protulisset, & aquam manibus post tergum mouisset, pòst paululum butyrum formatum ad modum quo villanæ tempore Maij vendere in foro solent, in magna quãtitate apportauit, & alijs gustantibus, optimum fuisse butyrum affirmarunt. Qua ex re colligitur, primò hunc de sua practica fuisse certum, vel quia mere maleficijs per expressum pactum cum Dæmone initum, vel quia per tacitum pactum nouit sibi Diabolum ad vota affuturum. Si quidem primum tunc non indiget discußione, quando verus Maleficus fuerit. Si autem secundum, tunc vsus suffragio Diaboli fuit, eò quod sibi oblatus & execratus à matre, vel obstetrice fuerit. Quod si quis obijceret. Diabolum fortasse apportasse butyrum sine aliquo pacto tacito vel expresso, ac etiã absque oblatione aliqua : Respondetur, quod nũquam aliquis vtitur suffragio Diaboli in consimilibus operibus sine eius inuocatione, quia ipso facto, cùm quis Dæmonis auxilium petit, contra fidem vt apostata agit, iuxta determinationem Doctoris in 2. senten. di. 8. super difficultatem. Vtrùm auxilio Dæmonũ vti sit apostatare à fide. Nam cum alijs Doctoribus Albertus magnus licet concordat, tamen magis expreßè dicit, quòd semper in talibus est apostasia verbi vel operis. Si enim inuocationes, coniurationes, fumigationes, & adorationes fiant, tunc apertum pactum initur cum Dæmone absque hoc, videlicet, quòd aliquis corpus & animam cum fidei abnegatiõe, in toto vel in parte tradat, qia per hoc quod ipsum inuocat, iã committit apostasiam verborum apertam, si autem non fit inuocatio verborum, sed solummodò fit opere simplici, quia scilicet tale opus facit, quòd non nisi Dæmonum auxilio effectum sortiri potest. Tunc siue faciat illud inchoando in nomine Diaboli, siue per alia verba ignota, siue absque omni verbo, Illa tamen intentione, vt dictum est, tunc subdit Albertus, est apostasia operis, quia illud opus expectatur à Dæmone. Cùm autem expectare aliquid à Dæmone, vel aliquid percipere vel ipsum semper est fidei contumelia, & ideò apostasia. Vnde & hoc concluditur, quòd quocunque modo præfatus Magus hoc procurauit, vt quia per pactum tacitum vel expressum procurauit. Et verisimiliter, si absque pacto expresso, quòd tunc vt Maleficæ facere solent, per tacitum & occultum pactum, vel ex se, vel à matre, aut obstetrice initum talia effecit. Et dico ex se, quia tantummodò opus exercuit, effectum à Diabolo expectans. Secundum, quod colligitur ex illa vel consimili practica, est, quòd quia Diabolus nouas rerum species condere non potest. Ideò vbi tam subitò naturale butyrum ex aqua prorupit, hoc virtute Dæmonum, non aquam in lac mutando, sed vel butyrum alibi ex loco reposito accepit, & illi ad manus tradidit, vel ex lacte naturali hoc ex naturali vacca recipiẽdo, & subitò vt sic coagulando in naturam butiri, quia quòd ars mulierum per spacium temporis efficit butirum formando, hoc ipse in breuißimo tempore efficere nouit, & tunc sibi obtulit. Ad idem reducitur modus, quo aliqui superstitiosi vinum aut talia necessaria non habentes, nocturnis temporibus tantummodò flasconem aut aliud vasculum recipiunt, & dum per vicum aliquem incedunt, subitò vas vino impletum reportant. Tunc enim Diabolus vinum naturale ex aliquo vase recipiendo illi flasconem impleuit. Super modum autem, quo animalia & iumenta Malefici interimunt, dicere oportet, quòd sicut homines, ita & iumenta vel tactu & visu, vel visu tantùm, vel vbi subter limen ostij ipsius stabuli, vel vbi solent adaquari, maleficium aliquod seu instrumentum maleficij reponunt. Sic enim & istæ in Rauenspurg incineratæ. De quibus, vt infrà patebit, semper ad instantiam Dæmonum vbi meliores equi, aut pinguiora iumenta erant, maleficiare habebant. Et dum interrogatæ fuissent, per quem modum talia efficerent, respondit vna nomine Agnes, quòd subter limen ostij ipsius stabuli certas res occultarent. Et interrogata, cuiusmodi res, respondit, Diuersarum specierum animalium ossa. Et vlterius, In cuius nomine hoc facerent interrogata, respondit : In nomine Diaboli, & omnium aliorum Dæmoniorum. Sed & altera nomine Anna, quæ dũ vni ex ciuibus succeßiuè viginti tres equos maleficiasset, quia vector erat. Vltimatim dum vicesimum quartum emisset, & iam ad extremam paupertatem deuenisset, vector stans in ostio stabuli, dixit ad Maleficã, quæ in ostio domus suæ stabat : Ecce iã emi equum, promitto Deo & suæ matri, si equus ille moritur, quòd ego manibus meis proprijs te interficiam, sicque territa Malefica, equum sibi intactum reliquit. Dum autem capta & interrogata fuisset, per quem modum talia effecisset, respondit, se nil aliud nisi foueam fecisse, qua facta Diabolus certas res imposuisset sibi ignotas, qua ex re colligitur, quòd tantummodò aut manum, vel visum apponere habent, & hoc vt quoquo modo Malefica cooperetur, aliàs enim Diabolo sæuiendi in creaturas facultas non permitteretur, vbi Malefica non concurreret vt prius tactum est, & hoc contingit propter maiorem offensam diuinæ Maiestatis. Sæpißimè etiam à pastoribus visa sunt, quòd certa animalia in campis, dum tres aut quatuor saltus in aërem fecissent, subitò in terram collapsæ interierunt. Et hoc vtique Dæmonum ad instantiam Maleficarum virtute, In diocesi Argentinensi inter oppidum Fiessen, & montem Ferrerium, quidam prædiues asseruit sibi & alijs vltra quadraginta iumenta in bobus & vaccis, in alpibus fuisse maleficiata, & hoc infra anni spacium, non peste aut aliqua infirmitate præcedente. Et pro intersigno dixit, quòd peste aut alia casuali infirmitate moriuntur non subitò, sed paulatìm, & succeßiuè deficiunt. Illud autẽ maleficium subitò abstulit omnem vigorem, ita quòd ab omnibus iudicabantur illa maleficijs fuisse interempta. Verùm talem annotaui numerum, æstimo tamen quòd ampliorem expreßit, hoc tamen verißimũ, quòd in partibus, & præcipuè in alpibus plurima nocumenta asseruntur maleficiari, quod genus etiam maleficij vndique diffusum noscitur. Aliqua similia infrà in capitulo de remedijs adhibendis contra maleficia Iumentorum discutientur.

SVPER MODVM, QVO GRANDInes & tempestates concitatæ, ac etiam fulgura super homines & iumenta fulminare solent,
CAPIT. XV.

DEnique quòd Dæmones & sui discipuli talia maleficia in fulminibus & grandinibus & tempestatibus concitare poßint, & hoc accepta potestate à Deo, quò ad Dæmones, seu eius permißiõe, quo ad ipsius discipulos sacra scriptura Iob. 1. & 2. testatur, vbi accepta potestate à Deo statim Dæmon procurauit, vt Sabei quinquaginta iuga boum, & quingentas asinas auferrent, & deindè ignis de cœlo descendens septem milia camelorum consumeret, tandem etiam septem filij, & tres filiæ per vehementem ventum, & lapsum domus occumberẽt, & semper pueri, id est, famuli multi, vno qui nunciaret dempto interierunt, denique vlcere peßimo sancti viri corpus percuteretur, & vxor & tres amici eius, vt ipsum vexarent grauiter procurauit, vbi & S. Tho. in postilla sua super Iob ita loquitur : Necesse est confiteri, quòd Deo permittente, Dæmones possunt perturbationem aëris inducere, ventos concitare, & facere vt ignis de cœlo cadat, quamuis enim natura corporalis non obediat ad nutum Angelis, neque bonis, neque malis ad susceptionem formarum, sed soli Deo creatori, tñ ad motum localem naturæ corporalis nata est spirituali naturæ obedire, cuius iudiciũ in homine apparet, nam ad solum imperium voluntatis, quæ subiectiuè est in anima, mouentur membra, vt opus à voluntate dispositũ, prosequãtur. Quæcunque igitur solo motu locali fieri possunt, hæc per naturalem virtutem, nõ solùm boni, sed ẽt mali facere possunt, nisi diuinitus prohibeantur. Venti aũt & pluuiæ, & aliæ huiusmodi aëris perturbationes, solo motu vaporũ resolutorũ ex terra & aqua fieri possunt, vnde ad huiusmodi procreanda, naturalis virtus Dæmonis sufficit, hæc Tho. Mala. n. quæ nostris exigentibus in mundo fiunt, Deus velut per suos tortores iustè per Dæmones solet infligere, vnde & gl. super illud Ps. 104. Vocauit famẽ super terram, & omne firmamentum panis contriuit, dicit sic : Hæc mala permittit Deus per Angelos malos, qui talibus præpositi sunt. Vocat ergo famem, id est, Angelum fame præpositum. Possent & illa quæ suprà notata sunt circa quæstionẽ. An semper Malefici circa maleficia inferenda habent concurrere cum Dæmonibus, vbi de triplici nocumẽto, & qũo interdum Dæmones sine Maleficis mala nocumenta inferunt. Cum Maleficis aũt Dæmones plus affectant hominibus nocere, quòd cùm Deus amplius per hoc irritatur, inde eis maior facultas puniendi & affligendi conceditur. Deseruiunt & illa, quæ DD. super 2. sent. dist. 6. An locus sit inconuenienter deputatus malis Angelis in aëre caliginoso mouent, quia cùm tria considerantur in Dæmonibus, natura, officiũ & culpa. Sicut naturæ correspõderet cœlum empyreum, culpæ verò inferius, ita eorum officio cùm tortores sint & ministri, vt suprà tactum est, in punitionem malorum, & exercitium bonorum competit aër caliginosus, ne videlicet nimis nos infestarent, si in mundo inferiori circa nos habitarent, vnde & in aëre, & circa spheram ignis actiua paßiuis coniungere sciunt, vbi à Deo permittuntur, & ignem de cœlo cadere, seu fulgura fulmina reprocurant. Narratur in formicario de quodam capto per Iudicem, dum interrogaretur, quomodo ad grandines & tempestates concitandas procederent, & an facilè hoc eis foret procurare, respondit : Faciliter grandines procuramus, sed ad libitum lædere non valemus, propter custodiam bonorum Angelorũ, vnde addidit : Eos tantummodò lædere possumus, qui Dei destituti sunt auxilio. Et qi signo crucis se muniunt, illos lædere nõ possumus. Est autẽ hic noster modus. Primò, verbis certis in campis, Principem omnium Dæmoniorum imploramus, vt de suis mittat aliquem, qui à nobis designatum percutiat. Deindè veniæ certo Dæmone eidẽ in biuio pullum nigrum immolamus, eundem in alto proijciendo in aëre quo à Dæmone sumpto obedit, & statim aërem concitat, attamen non semper in loca destinata à nobis, sed iuxta Dei viuentis permißionem, grandines & fulmina proijcit. Narratur etiam ibidem de quadam actore seu hæresiarcha Maleficorum Stafus dictus, qui in Bernensium territorio & locis adiacentibus constitutus, publicè de hoc gloriari audebat, quòd quandocunque vellet, ipse in omnium æmulorum oculis velut murem facere vellet, & dilabi manibus inimicorum suorum lætalium, & ita etiam capitalium suorum inimicorum manibus sæpius euasisse. Diuina tamen Iustitia cùm terminum suæ Malitiæ facere voluit, per hostes suos in stuba quadam prope fenestram quandam sedere, dum cautè explorabatur à sibi insidiantibus, gladijs & hastis inopinatè transfixus, ob sua facinora miserabiliter obijt, superstitem tamen discipulum, qui in hoppo vocabatur reliquit, qui & supradictum Stadio, de quo in capitulo sexto mentio fit, & magistrum fecit. Sciuerũt hi duo, quando eis placuit, tertiam partem fimi, fœni, vel frumenti, aut cuiuscunque rei de vicino agro, nemine vidente, ad proprium agrum deferre, grandines viuacißimas & auras læsiuas cum fulminibus procurare, in aspectum parentum infantes prope aquam ambulantes, in ipsam nullo vidente proijcere, sterilitatem in hominibus & iumentis efficere, occulta alijs manifestare, in rebus & corporibus modis quibuscunque lædere, ictu fulminis nonnunquã quem vellent interimere, & multa alia pestifera procurare, vbi & quando Dei Iustitia hæc fieri permisit. Ad ea tamen, quæ per nos reperta sunt, expedit discurrere. In diocesi namque Constantiẽsi, ab oppido Rauenspurg ob viginti octo miliaria teutonicalia versus Saltzburgã, grando sæuißimus excitatus, cunctas fruges, segetes, & vinetas adeò in latitudine vnius miliaris contriuerat, quòd tertius annus vix iudicabatur frugiferus in vinetis. Vnde res gesta tum per Notariũ Inquisitionis innotuisset, & quòd propter clamorem populi inquisitione opus esset, dum certi per maleficia, imò omnes penè oppidanæ talia contigisse iudicarent. Quare consulibus ad id consentientibus, per quindenam iuxta iuris formam, super hæresin duntaxat Maleficarum à nobis inquiritur, non ad duas duntaxat personas præ alijs, quæ tamen in paruo numero non erant diffamatæ peruenitur, nomen vnius Agnetis balneatricis, alterius Anna de Mindelheym/ quibus captis, & seorsum ad distinctos carceres positis, ignorante penitus vna de altera, sequenti manè balneatrix quæstionibus leuißimis à rectore seu ciuium magistro fidei zelatore Gelte cognominato, & ab alijs ex consulibus sibi adiunctis in præsentia Notarij exponitur, & licet maleficium taciturnitatis indubiè penes se habuisset, de quo & semper Iudicibus timendum est, eò quòd in primo aggressu, non iam muliebri, sed virili animo se innoxiam affirmabat, diuina tamẽ fauente clementia, ne tantum facinus impunè transire, subitò liberè & à vinculis absolutè, licet in loco torturæ, & cuncta flagitia ab ea perpetrata detexit. Nam à Notario Inquisitionis interrogata super articulos & depositione testium, circa nocumenta hominibus & iumentis illata, ex quibus iam violenter reddebatur tanquam Malefica suspecta, cùm nemo testis de fidei abnegatione ac carnali spurcitia cum Dæmone incubo aduersus eam deposuisset, eò quòd illa secretißima, attamẽ vbi post nocumenta animalibus & hominibus illata, vti rea respondisset, cætera omnia de fidei abnegatione, & spurcitijs diabolicis cũ incubo Dæmone peractis, interrogata publicè fatebatur, asserens se vltra decem & octo annos illi incubo cum omnimoda fidei abnegatione succubuisse, quibus expletis, vbi super grandinem præfatam, anné aliquid de illo sciret inquireretur? Respondit quòd sic. Et interrogata quomodo & qualiter : Respondit, In domo eram, & hora meridiei Dæmon me accersiuit, & vt super campum seu planiciem Kuppel ( sic enim nominatur ) paululũ aquæ mecum deferendo, me transferre iniunxit, & dum interrogassem quid nam operis in aqua explere vellet, pluuiam se velle causare respondit, portam ergo ciuitatis exiens, ipsum Dæmonem sub arbore stantẽ reperi. Interrogata autem à Iudice sub qua arbore. Respondit : Sub illa ex opposita illius turris, ipsam denotãdo, & interrogata quid sub arbore egisset, respondit : Dæmon vt foueam paruam foderem, & illi aquam infunderem iniunxit. Et interrogata, anné pariter consedissent, respondit, me sedente, ipse Dæmon stabat. Interrogata demùm, quibusné verbis aut modis aquam mouisset, respondit, digito quidem moui, sed in nomine ipsius Diaboli, & omnium aliorum Dæmoniorum. Et rursum Iudex, quid actum fuisset de aqua. Respondit : disparuit, & sursum in aëre Diabolus duxit. Et demùm, anné aliquam haberet sociam interrogata, respondit ex opposito sub tali arbore, aliã captam Maleficam, Annam videlicet Mindelheym nominando, consodalem habui, quid autem egerit ignoro. Et finaliter interrogata balneatrix de interuallo temporis, ab aquæ assumptione vsque ad grandinem, respondit : Tanta dilatio fuit, quousque ad domum peruenissem, sed & hoc mirabile, cùm sequenti die altera quæstionibus leuißimis exposita primò fuisset, vtpotè digito vix à terra eleuata, pòst liberè soluta, præfata omnia nõ discrepando in minimo, nec quò ad locum, prout altera fassa fuerat, quia videlicet sub tali arbore, & alterã sub alia, nec quò ad tẽpus, quia hora meridiei, nec quò ad modum, quia per motionem aquæ in foueam immissæ, in nomine Diaboli & oĩm Dæmoniorum, nec quò ad interuallum temporis, quia dum eius Diabolus aquam accepisset, in sublime eleuando, regressa ad domum, superuenisse grandinem affirmabat, singula detexit, sicque tertia die incineratur, & balneatrix contrita & confessa, plurimùm se Deo cõmendauit, asserens se libenti animo mori, vt Dæmonis iniurias posset euadere, crucem in manibus tenendo & amplexãdo, quam tamen altera spernebat, quæ etiam vltra viginti annos incubum Dæmonẽ cum omnimoda fidei abnegatione habuerat, primam in multis maleficijs, hominibus, iumentis, & terræ frugibus illatis excedens, vti processus ad consulatum repositus demonstrat. Sufficiant ista, cùm reuera quasi innumera circa huiusmodi maleficia illata recitari possent. Sed & de ictu fulminis, quòd sæpißimè aut homines solùm, aut cum bestijs, aut cum Dæmonibus & horreis consumpserint, licet occultiorem & magis ambiguam videatur habere causam, eò quòd alia diuina permißione sæpè contingant absque maleficarum videlicet cooperatione, tamen vbi spontè ex earum faßionibus talia eas fecisse seu procurasse repertum est, super quæ etiam varia acta & gesta, prætereà quæ suprà tacta sunt, deduci possent, ratio etiam suffragatur, cum ea facilitate qua grandines, sic & fulmina procurare possunt, in mari etiam tempestates, ideo omnis ambiguitas tollitur.

SVPER TRES MODOS, QVO VIRI & non mulieres reperiuntur maleficijs infecti per tria capitula, & primò de sagittarijs Maleficis,
CAPIT. XVI.

VLtimum ad præsens genus maleficij, quo viri inficiũtur in tribus speciebus, Notandum est primò de grauitate criminis, quò ad Maleficos sagittarios in septem horrendis maleficijs : nam primò sacratiori die dominicæ paßionis, sexta videlicet feria Parasceuen, vt fertur, infra missarum solennìa, habent sacratißimam crucifixi imaginem tela quasi ad metam sagittando, O quanta crudelitas & iniuria Saluatoris? Secundò, licet sub dubio vertitur, an aliam apostasiam verbo, vltra illam apostasiam operis habent cum Dæmonibus inire, tamen quocunque modo fiat, maior contumelia non potest à Christiano irrogari fideli, cùm certum sit, quòd si infidelis consimilia perpetraret, nullius forent efficaciæ, in nullo etiam tanto complacere aduersario opere potest. Vnde miseri talis fidei catholicæ veritatem, & efficaciam potius perpendere deberent, qua etiam de causa Deus huiusmodi flagitia iustè permittit. Tertiò, quòd tres aut quatuor iactus totidem tela habet infigere, & ex consequenti tot secundum eundem numerum homines qualibet die poterit interimere. Quartò, quòd sic de præmißis certificantur à Dæmonibus, quod tamen corporali visu illum occidendum prius habent conspicere, & cordis voluntatem vbi ex integro illum ad interimendum flectunt, talis quocunque loco inclusus se tueri non poterit, quin tela emissa feratur, & per Diabolum ei infigatur. Quintò, quòd sub tali certitudine sagittam emittere valẽt, vt in casu quo denarium à capite per sagittam deponere, absque capitis læsione voluerint, hoc ipsum efficere valeant, simili modo & per bombardam quãtumcunque magnam. Sextò, quòd super hæc efficienda, homagiũ tale cum corporis & animæ perditione Diabolo præstare habẽt, super quibus aliqua gesta in medium producamus. Nam Princeps quidam Rheni, Barbatus cognominatus, eò quòd barbã nutriebat, cùm ante annos sexaginta adiunctis sibi terris Imperialibus, quoddam castrum Lendenbrunnen/ propter rapinas quas castrenses inde faciebant obsidendo circumuallasset, habuit in suo comitatu quendam huiusmodi maleficum, Puncker nomine, qui intantum castrẽses molestabat, quòd vno dempto, omnes succeßiuè sagittis interimit, talemque modum seruauit, vt eum quem intuitus fuisset, quocunque se diuertisset, per emissam sagittam lætaliter vulneraret, & occideret, talesque tractus quolibet die tres duntaxat, in sua potestate habebat, eò videlicet, quòd tres sagittas imagini Saluatoris infixerat. Cur autem Diabolus ternarium numerũ præ alijs eligit, æstimari potest, quòd in abnegatiõe sanctissimæ Trinitatis hoc efficiat, illis autem tribus emißis tractibus, non nisi in sortem, vt cæteri sagittas emittebat. Occidit demùm, vt cùm quidam ex castrensibus deridendo ad ipsum clamasset : Puncker nonné circulum in porta pendentem illæsum permittes, & respondente illo ab extra nocturno tempore, nõ, sed ipsum die captionis castri auferam, hoc idem quod prædixit adimpleuit, nam omnibus vt præmissum est, dempto vno interemptis, castrum capitur, & ipse circulum domui suæ in Rhorbach Vuormatiens. diocesis appendit, & sic appensum in hodiernum diem cernitur, qui etiam pòst à rusticis, quibus plurimùm molestus erat, quodam sero cum fossorijs eorum instrumentis occiditur, & in peccatis suis moritur. Fertur denique de ipso, quòd quidam de optimatibus dum artis suæ experientiam certam capere voluisset, eidem proprium filium paruulum ad metã posuit, & pro signo super biretum pueri denarium, sibique mandauit, vt denarium sine bireto per sagittam amoueret, cùm autẽ Maleficus id se facturum, sed cum difficultate assereret, libentius abstinere, ne per Diabolum seduceretur in sui interitum, verbis tamen Principis inductus, sagittam vnum collari suo circa collum immisit, & alterum balistæ supponens denarium bireto pueri sine omni nocumento excußit, quo viso, dum ille Maleficum interrogasset, cur sagittam collari imposuisset, respondit : Si deceptus per Diabolum puerum occidissem, cùm me mori necesse fuisset, subitò cum sagitta altera vos transfixissem, vt vel sic mortem meam vindicassem. Et quidem, licet diuina permißione mala huiusmodi in probationem & castigationem fidelium fieri sinit, ex aduerso tamen in confortationem & gloriam fidei potiora miracula clementia Saluatoris operatur. Nam in diocesi Constantiensi, prope castrum Hohemzorn/ ac Monasterium monialium, Ecclesia quædam iam de nouo cernitur constructa, in qua huiusmodi imago Saluatoris cũ sagitta infixa, ac cruore effuso cernitur, cuius miraculi Veritas tali ordine patuit. Miser enim quidam, dum iuxta ordinem prænotatum, super tres aut quatuor tractus balistæ ad interitum aliorum à Diabolo certificare cuperet, in biuio quodam imaginem crucifixi sagitta petit, & modo quo vsque in præsens cernitur, transfixit, & dum cruor miraculosus erũperet, miser immobiliter diuina virtute egressu percussus figitur, & vbi à prætereunte quodam, cur ibi fixus maneret interrogaretur, miser caput agitabat, brachijsque ac manibus quibus balistam tenebat, ac toto corpore cremens, nil respondere poterat, & alter hinc inde circumspiciens, dum imaginem crucifixi intuetur, & sagittam cum cruore effuso speculatur, Peßime, inquit, nequam, imaginem Domini nostri transfixisti, & alios conuocans, attendite inquit, ne fugam capiat, dum tamen vt præmissum est, se de loco mouere non poterat, ad castrum concurrit, & rem gestam narrauit, qui concitè descendunt, & miserum in eodem loco persistentem reperiunt, & inquirentibus de casu, dum crimen fassus fuisset, ex contactu publicæ Iustitiæ de loco mouetur, & dignam pro commißis vltionem per miserabilem mortem recepit. Sed heu quod cogitatu horribile existit, nec his humana peruersitas terretur, vt à similibus flagitijs se contineat. Nam in curijs optimatum vndique vt fertur, tales sustentantur de suis flagitijs publice in contemptum fidei, & grauem offensionẽ diuinæ Maiestatis, & contumeliam nostri redemptoris gloriari, & se iactari de talibus permittuntur, vnde & tales vtique & receptatores, defensores, & fautores, nedum hæreticorum, sed apostatarum à fide iudicandi sunt, & pœnis plectendi subscriptis, & hoc est septimum. Nam primò ipso iure excommunicati sunt, & fauentes clerici, ab omni officio & beneficio deponuntur, & priuantur, nec ad illa restituuntur absque speciali Apostolicæ sedis indulto. Idem præfati receptatores postquam fuerint publicati, si in excommunicatione steterint per annum animo pertinaci, velut hæretici sunt condemnandi, quæ singula sic probantur. Nam in Can. vt inquisitionis parag. prohibemus. lib. 6. tangitur, de non impediendo directè vel indirectè processum, iudicium diocesanorum, & inquisitorum in causis fidei, vbi tangitur prædicta pœna infligenda post annum, nam dicitur primò : Prohibemus districtius potestatibus, dominis temporalibus, & rectoribus, eorundem Officialibus, &c. si cui placet capitulum perlegat. Denique quòd & ipsi Malefici cum eorum receptatoribus, sint ipso iure excommunicati, patet de ipsis hæreticis Maleficis, in cap. ad abolendam, in princ. & in Can. excommunicamus, primo, & præsertim & breuius in cap. excommunicamus. 2. de hæresi, vbi sic dicitur : Excommunicamus & anathematizamus vniuersos hæreticos, catharos, paterinos, & infra alios, quibuscunque nominibus censeantur, &c. Et nota super quibuscunque nominibus, de credentibus autẽ & receptatoribus, & cæteris suprà dictis habetur in ca. excommunicamus. 1. parag. credentes, vbi sic dicitur : Credentes prætereà receptatores, defensores, & fautores talium excommunicationi decernimus subiacere, &c. & in c. excomm. 2. tanguntur plures pœnæ, quas incurrunt infra annum, cum ipsis clericis, vbi sic dicitur : Receptatores, fautores & defensores, excommunicationi decernimus subiacere, vt postquã quilibet talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere cõtempserit infra annum, ex tũc ipso iure sit infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittantur, sint ẽt intestabiles, vt nec testandi liberam habent facultatem, nec ad hæreditatis succeßionem accedant, nullus prætereà ipsi super quocunque negotio respondere cogatur. Quòd si fortè Iudex extiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causæ aliquæ ad eius audientiam proferantur, si fuerit Aduocatus, nullatenus eius patrociniũ admittatur, si tabellio, instrumenta confecta nullius sint momenti, sed cum auctore damnato damnentur, & in similibus idem præcipimus obseruari. Si verò clericus fuerit, ab omni officio & beneficio deponatur, vt in quo grauior est culpa, maior exerceatur vindicta. Si qui tales, aut postquam ab Ecclesia fuerint denotati, euitare contempserint, excommunicationis sententia vsque ad satisfactionem idoneam procellantur. Sanè clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus Ecclesiastica sacramenta, nec eos Christianæ præsument tradere sepulturæ, nec Eleemosynas aut oblationes eorum recipiant, alioquin suo priuentur officio, ad quod nequaquam restituantur absque indulto sedis Apostolicæ speciali. Sunt denique & aliæ pœnæ quãplures super prædictos, etiãsi non persistãt per annum animo pertinaci, super eorum videlicet filios & nepotes, quo ab Episcopo & Inquisitore possunt priuari, seu prìuatos denunciari dignitatibus personalibus, & omnibus honoribus ac beneficijs Ecclesiasticis, & officijs publicis quibuscunque, iuxta Canon. vt commis. §. priuãdi. de hær. lib. 6. Intelligitur tamen, si impœnitentes extiterint, vt in cap. statutum. Felicis. eo. lib. & tit. Item quòd etiam ipsorum filij vsque ad secũdam generationem sunt priuati omni beneficio Ecclesiastico, & officijs publicis, vt in cap. quæcunque. §. hæretici, eo. libr. Intelligendum tamen, qui per paternam, & non per maternam lineam descenderent, & etiam de impœnitentibus, vt in alle. cap. statutum. Item quòd illis, supple credentibus receptatoribus, defensoribus, & fautoribus eorũ sit appellationis & proclamationis beneficium interdictum, patet in c. vt inquisitionis. eo. lib. vbi tamen Archidiaconus super c. eo. intelligitur, postquam per sentẽtiam esse tales sunt declarati, tunc non possunt, ante autem sententiam, si in aliquibus aggrauantur, seu indebitè fatigantur, appellare possunt, plura alia possent deduci, sed ista sufficiãt. Pro ampliori tamen præmissorum intelligentia, aliqua sunt discutienda. Primò, quid si Princeps vel secularis potestas iuxta prænotata gesta ad deuastationem alicuius castri iusto bello aliquem huiusmodi Maleficum secum recipiat, & eius aßistentia tyrannidem malorum compescat, nunquid totus exercitus, vt fautores & receptatores talium sunt iudicandi, & prædictis pœnis mulctandi ? Respondendum videtur, quòd quia propter multitudinem rigor Iustitiæ est temperandus. di. 40. constitueretur. Ideò, licet principalis & eius assessores, & consiliarij talia fouentes, omninò sint ipso iure pœnis præfatis innodati, vbi moniti ab eorum ordinarijs non destiterint, cùm iam vt receptatores, fautores iudicãtur, vnde & ipsis pœnis subijciuntur, reliquus tamen exercitus cùm absque eorum consilio & fauore talia fiãt, imò pro defensione Reipublicæ sua corpora exponere sunt parati, licet fortaßis in factis maleficis complacentiam habeant, tamen censuram illam excommunicationis euadunt, licet reum illum in eorum confeßione agnoscere habeantur, debita cautione accepta super omnimoda huiusmodi detestatione in perpetuũ à confessore absolui, & quantum in ipsis est, ab eorum finibus huiusmodi Maleficos expellere. Si verò quæritur, à quibus poßint Præsidentes vbi resipiscant absolui, an ab eorum ordinarijs, aut Inquisitoribus? Respondetur vtique, absolui possunt & ab ordinarijs ac alijs Inquisitoribus si resipiscant, habetur in cap. vt officium, in prin. de hæresi. lib. 6. vbi sic dicitur, vt officium & infra, contra hæreticos, credentes, receptatores, fautores, & defensores eorum, nec non contra infamatos de hæresi vel suspectos, secundum sanctiones canonicas, hominũ metu, diuino timore postposito procedatis, si verò aliquis ex prædictis hæretica labe primitus abiurata, redire voluerit ad Ecclesiæ vnitatem, iuxta formam Ecclesiasticæ absolutionis, beneficium impendatis. Si denique instatur, quando dicetur Princeps vel alius resipiscere, respondetur, quando maleficium propter iniuriam creatori illatam præueniendum tradit, vnde & vti ipsum à dominio tantummodò expellat, non est malefici seu hæretici manifestè deprehendi in hæretica prauitate, vt suprà patebit pœna debita, & vt de præteritis doleat, & tales nunquam de cætero fouere, vti catholicum decet Principem, firmiter in animo suo statuat. Quod si quæritur, cui tradendus, & quo ordine puniendus, & an vt manifestè deprehensus in hæresi sit iudicandus? Ad primum specialis tangetur difficultas in principio tertiæ partis, an videlicet eorum punitio tantummodò ad Iudicem secularem, & non Ecclesiasticum pertineat, manifestum est enim per capitu. vt inquisitionis. §. prohibemus, lib. 6. quòd potestatibus & dominis temporalibus interdicitur, ne de crimine hæresis quoquo modo iudicent absque Episcoporum seu Inquisitorum, aut saltem alterius eorundem licentia, sed quia ratio quæ ibi aßignatur circa Maleficos, non videtur habere locum, quia dicitur ibi, quòd ideò non debent iudicare, eò quòd crimen hæresis est merè Ecclesiasticum, Maleficorum autem crimen non videtur merè Ecclesiasticum, sed etiam ciuile, propter damna temporalia, quicquid autem sit, vt infrà patebit, licet Iudicis Ecclesiastici sit cognoscere & iudicare, tamen Iudicis secularis est exequi & punire, vt patet extrà, de hære. ca. ad abolendum. & ca. vrgentis. & cap. excommunicamus vtrique. Vnde & Iudex secularis, si tradet talem Ordinario ad iudicandum, habet tamen per se eundem punire, postquam ab Episcopo sibi traditur aut relinquitur, vel etiam ex consensu Episcopi secularis Iudex vtrunque facere potest, scilicet, iudicare & punire. Nec valet, si dicatur, quòd tales Malefici non sunt hæretici, sed potius apostatæ, quia cùm vtrunque contingat circa fidẽ, tamen sicut hæreticus circa illam tantummodò dubitat, & hoc in toto vel in parte, ita & apostatæ Malefici ratio etiam per se dictat, cùm enim grauius est corrumpere fidem, per quam est anima vita quàm falsare pecuniam per quam vitæ corporali subuenitur. Vnde si falsarij pecuniæ vel alij malefactores, statim per seculares potestates iustæ morti traduntur, multò magis tales hæretici & apostatæ statim quòd conuincuntur possunt iustè occidi. Vnde & per hæc est responsio ad secundum : quo scilicet ordine, & à quo Iudice sit puniẽdus, sed clarius de illo tractabitur in tertia parte operis, circa modos sententiandi, qualiter deprehensus manifestè in hæresi sit sententiandus, circa octauum & duodecimum modum, & super dubium, quid si pœniteret, an adhuc esset occidendus. Reuera enim si hæreticus simplex relapsus, quantumcunque pœniteat, est occidendus, in capitul. ad abolendam allegato, & hoc rationabiliter secundum Thomam, cùm per hoc prouidetur bono communi, quia si hæretici reuersi sæpè recipientur, vt in vita conseruarentur, & alijs temporalibus bonis, posset hoc esse in præiudicium salutis aliorum, tùm quia si relaberetur alios inficeret, tùm etiam, quia sine pœna euaderent, alij securius in hæresim relaberentur, ex relapsu etiam ipsorum præsumitur de inconstantia eorum circa fidem, & ideò iustè occidendus. Quare & hîc dicere oportet, quòd si propter suspitionem solam inconstantiæ dictus Ecclesiasticus Iudex relapsum habet tradere curiæ seculari ad occidendum, à fortiori igitur si non velit tradere apostatam aut Maleficam quamcunque curiæ seculari propter pœnitentiam, & eius conuersionem, tamen relinquere habet talem, & non impedire, cùm Iudex secularis propter damna temporalia ipsorum Maleficum vult occidere secundum leges, licet Ecclesiasticus Iudex prius habeat pœnitentem Maleficum absoluere ab excommunicatione, quam propter hæresim Maleficarum incurrit, cùm & hæreticus sit excommunicatus, iuxta capitul. excommunicamus. primo & secundo, ad gremium Ecclesiæ recipere, vt spiritus saluus fiat, vt dicitur, vndecima quæstione tertia, audi. Aliæ rationes aßignantur inferius circa quæstionem primam tertiæ partis, sufficiant ista ad præsens, tantummodò aduertant animarum rectores, quam dura & districta exigetur ab eis ratio à tremendo Iudice. cùm reuera iudicium durißimum ijs qui præsunt, ac vbi tales in iniuriam creatoris viuere permittunt. Sequitur de duobus alijs Maleficorum generibus, nam ad idem genus maleficij reducuntur & illi qui per incantationes & carmina sacrilega arma quæcunque incantare sciunt, vt eis nullo modo nocere valeant, vnde nec etiam vulnerari possunt, hi enim diuersificantur : Nam aliqui sunt, qui cum prædictis sagittarijs Maleficis concordant, in eo, quod etiam circa imaginem crucifixi & contumelia ei illata talia addiscunt, gratia exempli, qui vult vt non valeat lædi in capite aliquo ferro aut ictu, habet caput imaginis auferre, qui circa collum, auferat collum, qui circa brachium, auferat seu comminuat brachium & sic continenter, Interdum supra cingulum, aut infra, interdum ex toto comminuunt, & in huius signum vix inter decem imagines in biuio aut in campis repositas vna integra reperitur. Aliqui verò sunt qui certa brachia secum deferunt, aliqui verbis interdum sacris, aut etiam ignotis talia procurant, inter quæ hæc æstimatur diuersitas. Nam primi licet in contumeliam fidei circa dehonestationem imaginis Saluatoris cum præfatis Maleficis sagittarijs concordant, vnde & veri apostatæ reputandi & iudicandi, vbi fuerint deprehensi, alio tamen respectu sagittariorum, nec etiam in malum proximi manifestum, prout in tuitionem proprij corporis supra cingulum vel infra, aut etiam totius corporis seruire videntur, ideò tanquam hæretici pœnitentes & non relapsi, vbi sunt Malefici conuicti & pœniteat, sunt iudicandi, & iuxta octauum modum pœnitẽtiandi cum adiuratione & inclusione, vt in tertia parte operis tangetur. Pro secundis verò, qui per carmina arma incantare nituntur, & super illa nudis plantis incedere, & similia exercere. Incantatores enim dicuntur iuxta Isidorum 8. Ethi. qui artem aliquam verbis peragunt, distinguendum, quia interdum incantationes fiunt per verba sacra, aut per carmina scripta super infirmos, & hæ quidem incantationes licitè fieri possunt, septem conditionibus seruatis, vt inferius patebit circa modos curandi maleficiatos infirmos. Incantationes autẽ quæ fiunt super arma per aliqua verba, aut vbi talia carmina scripta deferuntur, hoc iudicium attendendum quòd sibi sunt nomina incognita. Item characteres & signaturæ aliæ præter signaculũ crucis, tunc talia sunt omninò refutanda, & attendendi sunt homines piè à talium crudelitate, quòd si desistere nollent, tunc tanquam leuiter suspecti sunt iudicandi, de quibus in secundo modo sententiandi inferius patebit, non enim tunc carent scrupulo hæreticæ prauitatis, imò, quia talia omninò opere & auxilio Dæmonum habent fieri, cuius vt suprà patuit, qui auxilio vtitur, apostata à fide iudicatur, licet etiam propter ignorantiam & emendationis gratiam, minus quàm cum sagittarijs Maleficis sit agendum. Et quia plurimùm communiter cernitur apud clientes & mercatores secum deferre huiusmodi carmina & benedictiones, quæ incantationis speciem habere videntur, expedit omninò siue in foro pœnitentiæ per confessorem siue in foro contentioso per ecclesiasticum Iudicẽ huiusmodi eliminare, cùm tacitum pactum propter verba ignota, & characteres signati cum Dæmone initur, & Dæmon occultè se ingerit, & optata procurat, vt tandem ad peiora alliciat, vnde vbi in foro contentioso talis debet adiurare iuxta secundum modum sententiandi, vbi in foro conscientiæ confessor debet carmina inspicere, & si nolit omninò proijcere, debet tamen nomina ignota & characteres delere, reliqua verò, vt euangelica verba, & signacula crucis permittere. Super quibus omnibus & præcipuè super Maleficos sagittarios notandum, quia suprà tactum est, an vt manifestè deprehensi in hæretica prauitate iudicandi sint, de qua materia etiam prius tactum est in prima quæstione primæ partis. Et quidem quòd sic, patet ibidem, nam vt dicit Bernardus in glo. ordinaria in ca. abolendam. §. præsenti. & verbi deprehensi. tribus modis de iure quis pro manifestè deprehenso in hæretica prauitate habetur, puta facti euidentia, vt in simplici hæresi, quando publicè prædicant hæresim. ff. de ritu nup. palàm. §. vlti. vel legitima probatione per testes, vel ex sua confeßione. Et eiusdẽ Bern. glo. in c. excommunicamus. 2. super verba deprehensi publicè, ita quòd notorium sic illis esset, quia condemnati sunt. Ad idem videtur facere super c. super quibusdam. extrà, de veris signis, prout patuit in prima quæstio. primæ partis huius operis. Ex quibus patet, quòd Malefici sagittarij similiter, & alia arma incantantes, pro manifestè deprehensi in hæretica prauitate, per aliquod pactũ expressum cum Dæmone initum propter manifesta ipsorum opera, quæ non nisi Diabolica virtute fieri possunt habendi sunt. Patet & secundò, quia eorum fautores, receptatores, & defensores, vt manifestè tales pro talibus habendi sunt, & pœnis præscriptis manifestè subiacere, ita quòd non iam sub dubio, aut tanquam suspecti receptatores leui aut graui, vel violenta suspitione iudicandi, prout plures alij existere possunt, vnde & semper grauißimè contra fidem delinquunt, & semper mala morte à Deo percutiuntur. Nam vt fertur, quidam Princeps cùm consimiles foueret Maleficos, & cum his quandam ciuitatem in certis negotijs indebitè aggrauaret, dum hoc sibi à quodam familiari obijceretur, ille omni timore Dei postposito, respondit : Det Deus quòd in hoc loco moriar, si iniustè à me illi aggrauentur, ad quæ verba subitò diuina vltio subsecuta, subitanea mortè expirauit, reuera in vindictam non tam iniustæ aggrauationis, quantum & fautoriæ hæresis. Patet & tertiò, quòd Prælati quicunque & Rectores, vbi huiusmodi flagitijs & eorum auctoribus & fautoribus, iuxta omnem poßibilitatem non resistunt, etiam tanquam manifesti fautores, & quod præscriptis pœnis manifestè subiacere debeant, iudicantur.


MODVS TOLLENDI, ET CVrandi maleficia,
QVÆSTIO SECVNDA PRINcipalis secundæ partis.

VTRVM licitum sit maleficia per alia maleficia, vel per aliqua illicita tollere? Et arguitur quòd non, quia vti auxilio Dæmonum nõ est licitum, vt sup. patuit in 2. senten. dist. 8. à Doctoribus communiter determinatur, quia videlicet est apostasia à fide, & quidem quòd sine auxilio Dæmonum non possit dissolui, probatur, quia aut dissoluitur humano artificio, aut Diabolica, aut diuina potentia. Non primum, quia inferior potestas non potest infringere superiorem, cùm nihil agat vltra suam virtutem : non etiam diuina, quia hoc esset opus miraculosum, & cum illa Deus ad suum nutum operatur, & non ad instantiam hominum, sic & Christus matri petenti miraculum de subuentione neceßitatis vini, vt Doctores exponunt, quòd hoc miraculum conuersionis desiderabat Christus, Respondit : Quid mihi & tibi mulier, scilicet commune, in opere miraculoso ? Apparet etiam quòd rarißimè liberantur, quantumcunque diuinum auxilium, & suffragia sanctorum implorant, ergo non nisi auxilio Dæmonum liberari possunt, quod tamen non est licitum quærere. Prætereà hoc quod communiter tolleratur, in vsu practicatur, licet sit illicitum, sed hoc communiter practicatur, quòd tales maleficiati currunt ad mulierculas superstitiosas, à quibus sæpißimè liberantur, & non per sacerdotes aut exorcistas, ergo practica ostendit, quòd auxilio Dæmonũ maleficia tolluntur, cuius tamen auxilium quærere cùm sit illicitum, etiam non est licitum maleficia tollere, sed patienter sufferre. Prætereà secundum Thomam & Bonauenturam in 4. distin. 34. de impedimento maleficiati, maleficium est ita perpetuum, quòd non potest habere humanum remedium, quia si haberet remedium, non est homini notum vel licitum, in quibus verbis dãt intelligere, quòd sit quasi infirmitas incurabilis, & perpetuò inhærens, vnde subdunt, licet Deus præstare poßit remedium, Dæmonem cogendo, & Dæmon desistẽdo ille curaretur, tamen curatio nõ erit humana, ergo nisi Deus dissoluerit, per se non est licitum eius dissolutionẽ quocunque modo quærere. Prætereà in eadem dist. & q. dicũt, quòd etiam per aliud maleficium adhibere remedium est illicitum, vnde dicunt, etsi posset per aliud maleficium adhiberi remediũ, nihilominus reputaretur perpetuum, licet amoueretur maleficium, quia nullo modo est licitum per maleficium inuocare Dæmonis auxiliũ. Prætereà exorcismi Ecclesiæ non valent ad reprimendum Dæmones semper, quò ad omnes molestias corporales, hoc Dei iudicio exigente, semper tamen valent contra illas Dæmonum infestationes, contra quas principaliter sunt institutæ, sicut contra obsessos, vel circa pueros exorcizandos. Prætereà non oportet, quòd si propter peccatũ Diabolo sit potestas in aliquẽ data, cessante peccato cessat potestas, quia interdũ cessante culpa, remanẽt peccata, ex quibus verbis videntur præfati duo Doctores sentire, quòd non sit licitum maleficia tollere, sed permittere illa, sicut permittuntur domino Deo, qui illa tollere potest ad suum placitum. In contrarium est, quòd sicut Deus & natura non abundant in superfluis, ita non deficiunt in necessarijs, quare & necessariò fidelibus contra huiusmodi insultus Dæmonum sunt data, non solùm remedia præseruatiua, de quibus in principio huius secundæ partis tactum est, verùm etiam remedia curatiua, cùm aliàs non sufficienter fidelibus à Deo prouisum esset, & opera Diaboli viderentur fortiora operibus Dei. Prætereà glossa super illud Iob 61. Non est potestas super terram, &c. dicit, omnia humana superat, et si meritis sanctorum subiacet, vnde & meritis sanctorum virorum in hac vita subiacent. Prætereà Augustinus de morib. Ecclesiæ, non est Angelus cùm inhæremus Deo mente nostra potentior, nam si potestas virtus in hoc toto mundo, sublimior est mens Deo inhærens, vnde ex talibus dissolui possunt opera Diaboli. Responsio. Hæ sunt duæ solennes opiniones sibi inuicem, vt videtur cõtrariantes. Sunt enim quidam Theologi & Canonistæ inuicem concordantes, quòd licitum est maleficia tollere etiam per opera superstitiosa & vana. Et huius opinionis sunt Scotus, Hostien. & Goffre. & communiter omnes Canonistæ. Aliorum Theologorum opinio, & præcipuè antiquorum, & quorundam modernorum, vt Thomæ, Bonauenturæ, Alberti, Petri de Palude, & aliorum multorum, quòd nullo modo sint facienda mala vt eueniant bona, & quòd potius homo mori debet, quàm in talia consentire, vt scilicet per opera superstitiosa & vana liberaretur, sed quia vnica distinctione poterunt eorum dicta concordari, videndæ sunt prius eorum sententiæ. Nam Scotus in suo 4. dis. 34. de impedimento maleficiali, siue de frigidis & maleficiatis, reputat fatuitatem asserere, quòd etiam per vana & superstitiosa non debeant maleficia tolli, dicit enim, nec in hoc est infidelitas aliqua, quia destruens non assentit operib. Diaboli, sed credit eum posse & velle fatigare, dum durat tale signum, quia ex pacto non aßistit ad hoc nisi dum illud durat. Et sic destructio illius signi, imponet finem tali vexationi, vnde & dicit, quòd est meritorium opera Diaboli delere, & quia loquitur de signis, ponamus exemplum. Sunt quædam mulieres quæ tali signo notant Maleficas, vt si vacca vbertate lactis ex maleficio priuatur, tunc vrceũ lactis super ignem appendunt, & certis verbis superstitiosis insistendo, vrceum cum baculo percutiunt, & licet flasculum mulier percutiat, tamen omnia verbera Diabolus ad dorsum Maleficæ defert, per quæ sic Diabolus cum Malefica fatigatur, facit tamen illa Diabolus vt percutientem catholicam ad peiora alliceat, vnde periculosum non existit, aliàs non videretur opinio tanti Doctoris habere difficultatem. Possunt & alia exempla adduci. Hostiensis ad idem in summa copiosa de frigidis & malefi. & tit. de impotentia communem in gloss. super capi. literæ. §. mulierem autem. dicit, quòd in hoc defectu recurrendum est ad remedia medicorum. Et licet quædam remedia contra hæc scripta vana seu superstitiosa videantur, tamen cuilibet auctori in sua arte credendum est, sed & satis tollerare potest Ecclesia retundere vana vanis. Vbertinus denique in suo quarto præfata distinctione ijs vtitur verbis : Possunt maleficia aut per orationes, aut per artẽ per quam facta sunt destrui. Ad idem Goffr. in sum. suo eo. ti. Maleficium nõ põt solui semper per illũ qui fecit, vel quia est mortuus, vel quia nescit delere ipsum, vel quia maleficium est perditum, si autem sciretur, licitè posset soluere, & loquitur contra illos, qui dicebant, quòd per maleficia non posset copulæ carnali præstari impedimentum, eò quòd nullum tale esset perpetuum, vnde non dirimeret matrimonium iam contractum. Prætereà illi, qui fuerunt moti asserere quòd nullum maleficium fit perpetuum, mouebantur his rationibus, quia putabant omne maleficium posse moueri, vel per aliud maleficium, vel per exorcismos Ecclesiæ, qui sunt ordinati ad reprimendum vim Dæmonum, vel per veram pœnitentiam, cùm Diabolus non habeat potestatem nisi super peccatores. Vnde quò ad primum concordabant cum opinione aliorum, quòd ad minus per superstitiosa poßint tolli. Contrariæ autem opinionis est sanctus Thomas in suo 4. præfata dist. sic inquientis : quòd si maleficium non poßit reuocari nisi per aliquid illicitum, vt per Dæmonis auxilium, vel huius, & si sciretur posse sic reuocari, nihilominus perpetuum iudicatur, quia remedium non est licitum. Ad idem Bonauentura, Petrus, Albertus, & communiter omnes Theologi, vbi cùm breuiter tangunt Dæmonis auxilium tacitè vel expreßè inuocandum, videntur sentire, quòd per nil aliud, nisi per licitos exorcismos, vel per veram pœnitentiam vt in Canon. Si per sortiarias allegatur, tangitur, remoueri debeant, moti vt apparet, rationibus in principio quæstionis annotatis. Et quia tantos Doctores in eorum dictis quantum poßibile est expedit concordare, & hoc vnica distinctione fieri potest. Ideò notandum, quòd maleficium aut tollitur per alium Maleficum simul, & per aliud maleficium, aut tollitur, non quidem per Maleficum, sed per maleficiales ritus & illicitos, & hoc iterum dupliciter, quia vel per illicitos & vanos ritus insimul, vel per vanos & non illicitos. Primum remedium est omninò illicitum, tàm ex parte auctoris quàm & ipsius remedij, sed tamen quia fit dupliciter, quia aut cum nocumento illius qui maleficium intulit, aut sine nocumento, fit tamen per maleficiales ritus & illicitos, tunc comprehenditur sub secundo modo, videlicet vbi maleficium tollitur, non per Maleficum alium, sed per maleficiales ritus & illicitos, tunc iterum illicitum iudicatur, licet non tantùm sicut primum. Vnde summariè dicere possumus, quod per tria, & tribus modis remedium redditur illicitum, quãdo scilicet tollitur per Maleficũ alium, & per maleficia alia, videlicet virtute Dæmonis alicuius. Secundò, qñ non per Maleficum, sed honestam personam tollitur, sic tñ quod superstitiosis remedijs maleficium quod vni personæ aufertur, alteri infertur, & hoc iterum illicitum. Tertiò, qñ aufertur sine eo quod alteri infertur, vtitur tñ Dæmonum inuocatione expressa vel tacita, tunc iterum illicitũ, & secũdum hos modos dicitur à Theologicis, quod potius mors sit præeligenda, quàm in talia cõsentire. Alijs verò duobus modis vltimis tollere maleficium potest esse vel licitum, vel non vanum, secundum Canonistas, & quòd tollerari possunt, vbi remedia Ecclesiæ prius attentassent, vt sunt exorcismi Ecclesiæ, suffragia sanctorum implorata, aut vera pœnitẽtia nihil effecisset, & vt clarior habeatur intellectus de singulis, sunt aliqua gesta & acta per nos reperta recitanda. Romæ tempore Nicolai Papæ Episcopus quidã ex Alemaniæ patribus certa expediturus negotia aduenerat, cuius nomen occultare ordo charitatis postulat, licet iam vniuersæ carnis debitum persoluerit. Hic quandam iuuenculam adamando, & ipsam ad suam diocesim destinare, cum duobus famulis ac rebus alijs, & clenodijs disposuisset, iuuencula auiditate fœminea, super clenodia quæ preciosa erant decepta, modum excogitare cœpit, vt ea in itinere existente, Episcopus maleficijs interiret, iamque habebat in sua clenodia posseßione, & ecce sequenti nocte Episcopus subitò infirmabatur, & ne fortaßis veneno intoxicatus esset, à medicis percunctatur, & à famulis dolenter dubitatur, tam ingens enim calor inerat pectori, vt non nisi gargarismis per aquam frigidam continuè haberet refocillari. Tertia igitur die, cùm iã nulla spes vitæ haberetur, vetula quædam ingressum ad Episcopũ instanter petijt, & quòd causa suæ sanitatis aduenisset, aperuit. Ingressa igitur Episcopũ alloquitur, & sanitatẽ promittit, dummodò suis acquiescere suasionibus velit. Episcopus verò quidnam foret, cui acquiescere pro recuperanda sanitate quam summè affectabat, vbi inquirit, vetula respõdit : Ecce hæc infirmitas maleficio nobis accidit, & nõ nisi per aliud maleficium liberari poteritis, vt videlicet ipsa Malefica quæ vobis intulit, moriatur, & eadẽ vestra infirmitate inficiatur. Stupefactus Episcopus, & quòd alio modo liberari non posset vbi persensit, nil tamen temerè volens agere, Papam consulere per supplicationem decreuit. At Poncifex cùm eum tenerrimè diligeret, & quòd non nisi per mortem Maleficæ liberari posset, cùm didicisset, annuit, vt inter duo mala minus permitteretur, & super hoc supplicationẽ signauit, vnde denuò vetula accersita, & tã ipse quàm summus Pontifex in mortem Maleficæ consentirent, dummodò pristinæ sanitati restitueretur disseruit, sicque quòd vetula absceßit, & quòd sequenti nocte liberaretur promisit. Et ecce circa medium noctis, vbi se sanum, & ab omni infirmitate liberatũ persensisset, nuncio misso, quidnam de iuuencula foret, perscrutatur, & ecce aderat, quæ ipsam circa mediam noctem in latere matris dormientem infirmatam fuisse subitò affirmabat, qua in re dabatur intelligi, quòd eadem hora & momento infirmitas Episcopum relinquendo, Maleficam iuuenculam per aliam Maleficam vetulam inuasit, & sic spiritus malignus à læsione Episcopi cessando, ipsum sanitati per accidens restituere videbatur, cùm tamen propriè sanitatem non immittebat, quam tamen occupare Deo permittente poterat, & propter pactum cum Malefica altera initum, quæ fortunæ alterius inuidebat, ipse Dæmon magistram iuuenculã inficere habebat, & benè æstimari potest illa duo maleficia nõ per vnum Dæmonem duabus personis, sed à duobus Dæmonibus duabus Maleficis seruientibus, fuisse inflicta, ne in isto Dæmones sibi inuicẽ contrariantur, cùm semper in perditionem animarum quam summè & concorditer affectant, singula operantur. Episcopus denique cùm pietatis causam ipsam visitare proponeret, camerã ingrediens, horribilibus maledictionibus susceptus fuit, exclamando : Tu cum tua quæ te talia docuit, & te liberauit, maledicamini in æternum, & Episcopus emollire eius animum ad pœnitentiam, & quòd omnem offensam ei remisisset vbi tentabat, illa vultum auertendo clamabat : Exeas maledicte, hîc nulla spes veniæ, sed animã meam omnibus Dæmonibus commendo, & miserabiliter interijt, & Episcopus cum gaudio ad propria remeauit. Vbi etiam notandum, quòd quia priuilegium vnius non facit legem communem, ideò dispensatio Papæ in hoc casu non arguit omnibus sic licere. Ad idem refert Nider in suo formicario, dicit enim, Modus tollẽdi maleficium, aut se vindicandi in maleficio, talis practicatur interdum modus : Venit enim aliquis læsus in se vel in suis, ad Maleficam, sciscitans scire malefactorem, tunc Malefica plumbum liquefactum aliquoties fundebat in aqua, quousque opere Dæmonis in plumbo imago aliqua videretur. Qua visa Malefica quæsiuit ab explorante, in qua parte vis lædi Maleficum tuum, & in eodem vulnere eum agnoscere? Cumque explorato locum eligeret, statim Malefica in eadẽ parte imaginis quæ in plumbo relucebat, fixuram vel vulnus, per cultrum posuit, & locum vbi reum inueniret indicauit, nomen tamen nullatenus manifestauit, sed experientia teste Maleficus per omnia lædi reperiebatur, sicut sua imago plumbea demonstrabat, hæc inquam remedia, & similia iudicantur illicita, quamuis humana fragilitas sub spe veniæ consequendæ à Deo, sæpius his inuoluitur, plus æstuãs pro sanitate corporis quàm animæ. Secundũ verò remedium, de ipsis Maleficis maleficia dissoluentes sub expresso pacto cum Dæmone inito, absque nocumento personæ, & quidem de eis quid agendum sit, & qualiter cognoscuntur, infrà in sexdecimo modo sententiandi patebit. Hæ enim quam plures existunt, & semper infra vnum aut duo miliaria teutonicalia reperiũtur, in quo spacio quicquid aliæ Maleficæ lædunt, hoc illæ curare videntur, quas etiam curationes aliquæ simpliciter quò ad omne tempus, aliquæ verò tantùm à proxima angaria læsos maleficijs curare se iactitant, aliquæ verò non nisi in consensum Maleficæ, quæ maleficium intulit, curare possunt, & hæ notãtur super expressum pactum cum Dæmone initum, propter hoc, quòd occulta manifestare solent illis qui causa sanitatis recuperandæ ipsas accedũt, ipsis enim causas suæ calamitatis subitò manifestant, dicentes, quòd propter rixas cum vicina, vel alia muliere, aut viro habitas, læsa fuerit in se vel in suis attinentibus, quæ etiam ad occultãdum sua flagitia interdum peregrinationes vel alia pietatis opera iniungunt, quas quidem accedere pro recuperanda sanitate, tãtò pernitiosus existit, quãtò præ illis qui solùm per pactum tacitum videntur in contumeliã fidei amplius delinquunt. Hi enim dum ex vna parte sanitatem corporalem Deo præponunt, ex altera parte sibijpsis in vindictam criminis vitam Deo percutiente abbreuiant. Sic enim in Saul diuina sæuit vltio, cùm primò Magos & Ariolos abstulisset de terra, posteà consuluit, vnde & in bello occisus cum filijs fuit, primo Reg. 28. & culpa tangitur, primo Paralip. 10. propter hoc etiam Ochosias infirmus mori habuit. 4. Reg. 1. tales etiam visitatores Maleficarum infames, vnde nec ad accusationem debent admitti, secundo quæstionum, octauo. Quisquis nec, &c. Item tales secundum leges debent pœna capitis plecti, vt in prima quæstiõe operis tactum est. Sed heu Domine Deus, cùm omnia iudicia tua iusta sunt, quis liberabit pauperes maleficiatos, & in continuis doloribus eiulantes peccatis nostris exigentibus, inimicus nimis præualuit, vbi sunt qui licitis exorcismis illa opera Diaboli dissoluere valeant ? Hoc vnicum ergo superesse videtur remedium, vt Iudices eorum insultus ad minus refrenant, varijs pœnis, auctrices Maleficas castigando, vnde & infirmis facultas visitandi Maleficas amputabitur, sed heu nemo percipit corde, omnes quæ sua, non quæ Iesu Christi sunt, quærentes. Illa enim Malefica in Reichshofen/ de qua suprà mentio facta est, adeò aßiduis frequentabatur pro recuperanda videlicet sanitate maleficiatis, quòd Comes castri Thelonei lucrum habere voluit, ita quòd quilibet maleficiatus in se, vel in sibi attinentibus, denarium vnum in introitu portæ soluere habebat. Vnde & magnum exinde se habuisse prouentum asseruit, teste etiam experientia didicimus, plurimas tales Maleficas per diocesim Constantiensem existere, nõ quòd ipsa præ alijs diocesibus sit infecta, cùm hoc genus infidiæ serpit per omnes dioceses, & heu totum mundum infecisse videtur, sed quia ipsa diocesis amplius elaborata fuit, & quidam Hengst nomine repertus, qui maiorem concursum & quotidianum à maleficiatis pauperculis habere cernitur, quem etiam concursum sic oculis nostris perspeximus in villa quadam Eningen/ quòd sine dubio ad quæcunque loca beatißimæ virginis, siue Aquisgrani, siue ad heremitas tantus pauperum cõcursus non existit, sicut ad eundem superstitiosum hominem, nam hyemali & frigidißimo tempore, dum pro abundantia niuium omnis via regia & publica obstruitur, adhuc à circumiacentibus terris ad duo vel tria milliaria, cum magnis hominum fatigationibus frequentatur, quibusdam remedia percipientibus, alijs verò minimè, vt reor, quòd nõ æquè omnia maleficia dissolui propter varia vt suprà tactum est, obstacula possunt, & hi quidem sub expressa Dæmonum inuocatione maleficia dissoluentes, quò ad secundum remedium illicitum, non tamen sicut primum. Tertium verò remedium, quòd quibusdam cærimonijs superstitiosis practicatur : nõ tamen in nocumentum alicuius personæ, aut per manifestos Maleficos agitatur experientia teste, per hunc modum. In ciuitate Spirensi mercator quidam forensis hunc casum sibi accidisse proposuit. In partibus inquit, Sueuiæ, in castro quodam nobilium me degẽte, quadam die dum peracto prandio, associatus duobus domicellis, solatij causa super pratum incederem, quædam mulier obuiando dum à remotis adhuc incederet, & à duobus domicellis agnita fuisset, vnus eorum ad me hæc verba protulit, munias te signo crucis, & similiter ad idem alius ab alio latere hortabatur. At ego causam huius timoris inquirens, responderunt : En peior Malefica totius prouinciæ iam nobis obuiam dat, ipsa enim solo visu maleficare homines nouit. Tunc ego stomachando, & nunquam tales timuisse me iactitabam, ecce vix verba compleui, & me grauiter in pede sinistro læsum persensi, ita vt sine graui dolore de loco figere pedem non potui, aut gressum vnde & alij concito è castro per nuncium mihi equum destinandum ad illud reducunt, doloribus autem per triduum augmentatis, præfatæ incolæ intelligentes, maleficio me infectum, quendam rusticum ad spacium vnius miliaris accedunt, & casum proponunt, quem nouerant per artem quandam maleficia tollere, qui cùm citò veniens, & pedem prospiciens, si, inquit, ex vobis contigit, aut naturale defectu, experimentum capiam, & siquidem ex maleficio accidit, cum DEI adiutorio curabo, sin autem, remedijs naturalibus opus erit insistere. At ego. Si absque superstitione, & cum adiutorio curari potero, libens acceptabo, quoniam cum Dæmone nihil commune habere volo, nec eius adiutorio affecto, ad idem & ipse villanus respondit, se non velle nisi licita remedia, & cum DEI adiutorio adhibere & curare, dummodo experientia didicisset hoc per maleficium mihi contigisse, ad quæ duo assensi, ille plumbum, vt suprà de alia Malefica tactum est, liquefactum in cochleari ferreo supra pedem tenuit, & in scutellam aqua plenam fudit, & subito diuersarum rerum species proruperunt, ac si spinæ vel pili, aut ossa & similia fuissent intromissa. Iam, inquit, video quòd infirmitas hæc non ex naturali defectu, sed maleficio vobis contigit. At ego, quomodo talia ex plumbo liquefacto scire posset, dum inquirerem : Ecce, inquit, septem sunt metalla ex septem Planetis, & quia Saturnus dominatur plumbo, eius proprietas est, vt si plumbum super maleficium aliquod fusum fuerit, per suum influxum maleficium demonstrabit, & benè inquit actum est, vt citò remedium adhibeatur, quòd tot diebus vos visitare habeo, quot sub maleficio stetistis, & interroganti quot dies elapsi fuissent, iam triduo fassus sum, vnde & ipse singulis diebus per triduum me visitando, & pedem inspiciendo solùm & tangendo, & cuncta verba penes se ruminando, integræ sanitati fugato maleficio me restituit. Hic certè modus actorem non monstrat Maleficum, sed modum superstitiosum : in eo enim quòd Dei adiutorio & non opere Diaboli sanitatem promisit, & hoc quòd Saturni influxum super plumbum, tanquã ex eius dominio causatum allegauit, irreprehensibilis extitit, & potius commendandus fuit. Sed qua virtute maleficium fugatur, & species rerum in plumbo causauit, sub dubio relinquitur. Nam cùm maleficium nulla virtute naturali poßit amoueri, licet mitigari valeat, vt inferius de obsessorum remedijs patebit, potius videtur, quòd per aliquod pactum, ad minus tacitum, cum Dæmone initum hoc practicauerit, & dicitur hoc pactum tacitum, quando ad minus auctor tacitè in aßistentiam Diaboli consentit, per quem modum innumera superstitiosa opera practicãtur, licet differenter quò ad diuinã offensam, cùm in vno opere maior, sit creatoris offensa quàm in altero. In eo enim, quòd de sanitate procuranda certus fuit, & in eo quòd tot diebus, quot sub infirmitate extiterat, ipsum visitare habuit, nec aliquibus medicaminibus naturalibus vsus fuit, & tamen iuxta præmissa ægrotum sanitati restituit, non tam suspectus, quàm vt manifestè deprehensus, ad minus licet non super expressum initum cum Dæmone pactum, tamen iudicatur, & tanquam pro conuicto haberi, & pœnis ad minus in secundo modo sententiandi infrà contentis, sed puniri debet cum adiuratione solenni, nisi leges quæ in contrariũ sentire videntur ipsum sustentarent, in quo casu quid ordinarium sit faciendum in solutione argumentorum patebit posteà. Quartum verò remedium tollerandum, & de quo Canonistæ ad minus intendunt cum certis Theologis, dicitur vanum tantùm & præcisa puta, quia solùm superstitiosum, & non sub aliquo pacto expresso, vel tacito, ex intentione & proposito practicantis operatum, & dico ad minus, quia fortaßis si velint etiam tertium remedium huic quarto adiungere, potius videntur nobis eorum assertioni cedere, quàm contentionibus deseruire, & hoc quidem remedium vanum superius exemplificatum de mulieribus, quæ vrceolum super ignem positum percutiunt in finem vt erat Malefica, quæ vaccã verberante lacte priuauit, licet fortaßis talia in nomine Diaboli facere habebant, aut fortaßis sine eius expreßione. Ad idem possunt & alia earum gesta adduci, nam interdũ vbi vaccas huiusmodi læsas ad pascua emittere volunt, explorare etiam ipsam Maleficam nituntur, tunc bracam viri, vel aliud immundũ super caput, aut deorsum vaccæ, & hoc potius festiuis diebus & sacratiorib. ipsam vaccam cum baculo fortaßis iterum sub tali, vt suprà expreßione percutiendo expellunt, & tunc vacca recto tramite ad domum Maleficæ properat, & cornua in eius ostium vibrat cũ magno eiulatu, continuè pulsando, & hæc vtique Diabolus in vacca operatur tamdiu, quo per alia maleficia sedetur. Reuera & secũdum præfatos Doctores aliàs sint tolleranda, non tamen meritoria, vt quidam asserere conantur, existunt. Cùm enim iuxta Apostolum omnia, quæ in verbo aut opere facimus, in nomine Domini nostri Iesu Christi facere præcipimur, licet ibi non sit expressa Dæmonis inuocatio, & tamen eius nominis expreßio, & iterum licet ibi non sit intentio per actum aliquod tacitum vel expressum talia facere, quia fortaßis dicet, volo hoc facere, siue Diabolus intromittat se, siue non, ipsa temeritas qua diuinum timorem postponit, Deum offendit, vnde & Diabolo potestatem talia faciendi permittit. Inducendi ergo tales sunt ad pœnitentiam, & hortandi vt potius desistãt, & ad remedia infrà scripta, vt superius etiam in parte tacta, per vsum videlicet aquæ benedictæ & salis exorcizatæ, &c. recurrant. Simili modo iudicandum de illis, quibus dum aliquod iumentum maleficio interimunt, & explorare Maleficum aut etiamsi naturali defectu vel maleficio sit interemptũ vbi nituntur, ad loca vbi cadauera bestiarum exoriantur, properant, & intestina cadaueris super terram trahendo vsque ad domũ deferunt, non autem intrò domum per ostium super, sed sub limine domus ad coquinam trahunt, & igne facto super cratem intestina ponunt, & tunc vt ex relatu talia practicatũ sæpißimè informati sumus, sicut intestina calefiunt & ardent, ita intestina Maleficæ calore & doloribus crucientur, aduertunt, ergo illi exploratores vt ostium domus optimè sit obstrusum, eò quòd præ doloribus Malefica ad introitũ habebit carbonem de igne auferre, & tunc omnis cruciatus effugatur. Repertum denique sæpius nouimus, vbi introitũ habere non poterant, ex tunc densißimis tenebris domum intus & extra vallabant, cum commotione tàm horribili & strepitu, vt ex ruina domus omnem se tandem interimere putarent, nisi ostium aperiretur. Ad idẽ etiam certa experimenta reducuntur, nam certi volentes multitudine mulierum in Ecclesia existentium experiri Maleficas, quæ etiam sine eorum consensu Ecclesiam diuinis peractis exire non valeant, tali experimento insistũt. Nam die dominica solutaria iuuenum fungia seu pinguedine porci, vt moris est, pro restauratione fieri perungunt, & sic vbi Ecclesiam intrant, tamdiu Maleficæ exire Ecclesiam non poterunt, quò ad vsque exploratores aut exeunt, aut illis licentiã, sub expressione vt suprà exeundi concedant. Simile fit etiam per certa verba, quæ annotare non expedit, ne quis per Diabolum seducatur. Nam nec Iudices aut Præsidentes his infallibilem fidem aut opinionẽ accommodare debent, nisi talis persona aliàs plurimum esset diffamata, cùm sub tali prætextu ille mille artifex etiam innoxias infamare posset. Vnde potius auertendi sunt homines à talibus experimentis, & salutares pœnitentiæ iniungendæ, licet interdum tollerantur. Per hoc patet responsio ad argumenta quæ concludunt, maleficia nõ esse tollenda, quia primis duobus modis omninò illicitum est tollere, tertium remedium secundum leges et si tolleratur, tamen non paruam semper Ecclesiasticus Iudex debet habere aduertentiam. Nam quòd leges videntur tollerare, patet. Co. de Maleficis. l. eorum, vbi sic habetur. Alij autem qui faciunt id ne labores hominum ventorum grandinisque lapidatione sternuntur, non pœna, sed præmio digni sunt. Et Antonius in summa de legibus in quibus Ius Canonicum & Ciuile discrepant, hoc idem allegat, ex quo videtur, quòd concedunt leges pro conseruatione frugum & iumentorum, & in omnem euentum posse certos homines talia practicãtes non solùm tollerare, sed & præmiare. Erit ergo Ecclesiastici Iudicis eis aduertere, si tantummodò iuxta mentem legis contra grandines, & aëris temperiẽ modis congruis, vt inferius patebit, aut etiam quibusdam superstitiosis procedit, & tunc dum inde nullum sequitur fidei scandalum etiam tollerare, sed reuera hoc non erit iuxta tertium, sed quartum modum & quintũ, de quo consequenter tractandũ erit Ecclesiasticis & licitis remedijs, inserendo interdum de superstitiosis ad quartũ modum pertinentibus, & hoc per capitula sequentia.

REMEDIVM ECCLESIASTICVM contra incubos & succubos Dæmones,
CAPIT. I.

QVia verò in præcedentibus capitulis primæ quæstionis super modos maleficandi homines, iumenta & terræ fruges tacta sunt ante omnia ea, quæ ipsæ Maleficæ erga proprias personas practicãt, qualiter videlicet innoxias iuuenculas in augmentum suæ perfidiæ alliciunt, qualis etiam modus sit profitẽdi earũ, & omagij præstandi, qualiter etiam infantes proprios aut alienos Dæmonibus offerunt, & qũo localiter transferantur. Hæc inquam & similia remediare quia non est poßibile, nisi vt per suos Iudices de medio tollãtur, aut ad minus in exemplum oĩm futurorum puniantur, ideò de huiusmodi remedijs nõ ad præsens, sed in vltima parte operis, vbi viginti modo procedendi & sententiandi contra super Maleficarũ personas deducẽtur, tractabitur. Ad præsens tantùm super remedia cõtra earũ maleficiales effectus tendere oportet, & primò, qualiter hoĩes maleficiati remediantur, demùm qualiter bestiæ, & vltimò qualiter fruges terræ conseruantur. De hoĩbus verò maleficiatis quò ad incubos Dæmones vel succubos, quia sunt in triplici genere, sed earum quæ se voluntariè Dæmonibus incubis subijciunt, vt sunt Maleficæ, quia de succubis quò ad viros non ita voluntariè practicatio reperitur, cùm ex naturali vigore rationis, quo viri mulierib. præeminent, talia plus abhorrent, est & eorum qui à Maleficis cũ incubis aut succubis contra eorum voluntatem inuoluuntur, & est tertium genus ad hoc præcipuè virginum quarundã, quæ contra earum omninò voluntatẽ ab incubis Dæmonibus molestantur, de quibus ẽt sæpè præsumitur, quòd à Maleficis sic maleficiantur, puta quia Dæmones ad instantiam Maleficarũ sicut sæpißimè alias infirmitates immittere solẽt, ita & incubos illis personis se facere habent, vt vel sic eos ad suã perfidiam allicere valeant, demus exẽpla. Est in ciuitate Confluentiæ pauper quidã sic maleficiatus, quòd in præsentia vxoris oẽm actum Venereum, prout viri cum mulieribus agere solent, etiam repetitis vicib. per se exercet, nec ab illis ad instantiam & eiulatũ mulieris auerti põt, quia vno aut tribus actibus expletis, verba replicat : volumus iterũ de nouo inchoare, cùm tñ nulla persona corporali visu cernatur ei succũbere, fitque vt post diutinas huiusmodi vexationes pauper ille collisus in terram omnibus virib. destituitur, & dum post aliquarum virium recuperationem interrogatur, qũo & qualiter ista sibi contingant, & anné personã succũbantẽ habuerit? Respondere solet, se nihil videre, sed ita mente captiuatum, vt omninò abstinere non valeat, & quidem super hoc maleficiũ mulier quædam plurimum habetur suspecta quod ei intulerit, eò quod illi pauperi minata fuerit per verba contumeliosa, quòd ipsum propter displicentiam sibi factam expedire vellet, sed leges & executores iustitiæ non adsunt, qui saltem super diffamiam & grauem suspitionem, in vindictam tanti criminis procederent, putãtes neminem debere condẽnari, nisi qui cõfeßione propria, aut trium testiũ productione legitima conuincatur, quasi indicia facti, aut euidentia super graues aut violentas suspitiones nullas mereãtur pœnas, de quibus tñ modis sentẽtiãdi inferius, vt præmissum est, patebit. De secundo verò genere, quo puellæ ab incubis Dæmonibus molestantur, ẽt nostris temporibus referre nimis longum foret, cùm historiæ certæ de similibus existunt refertæ. Sed cum quãta difficultate talia remediare poßint, patere põt ex ijs quæ Tho. Brabantinus circa finem operis sui de apibus, de quadam in hunc modum refert. Vidi, inquit, & ex confeßione audiui virginem quãdam in religioso habitu, quæ primò dixit, se nunquam in concubitum consensisse, per hoc tamen dat intelligere se cognitam fuisse, at ego non credens artaui eam rationibus & duris cõminationibus, sub periculo animæ suæ, tandem cum lachrymis confessa est, se prius corruptam mente quam corpore, & cùm posteà doleret quasi ad mortem, confiteretur omni die cum lachrymis, non potuit tamẽ ingenio, studio, vel arte ab incubo Dæmone liberari, nec signo crucis, nec aqua benedicta, quæ tamen specialiter ad fugandos Dæmones ordinãtur, nec etiam sacramento Christi corporis, ipsis quoque Angelis terrifico, donec post plures annos oratione & ieiunio piæ Lucardis fugaretur. Et est credibile ( saluo meliori iudicio ) quòd postquam de peccato suo dolens confitebatur, potius ei concubitus Dæmonis pœna culpæ quàm culpa fuit. Hæc etiam cùm in vigilia Pentecosten quærularetur apud Christinam in vale Ducissæ Brabantiæ, monialem deuotam quæ mihi hoc retulit, quòd non auderet communicare propter Dæmonis importunam vexationem, compatiens dixit ei Christina : Vade, quiesce secura, communicatura cras Dominico corpori, in me enim recipiam pœnam tuam. Recedens illa gaudẽs dormit in pace, ad orationem de nocte, surgit manè cum omni tranquillitate, sacramenta suscepit. Christina autem susceptam in se pœnam non põderans, vespere quieti se dans, audit in statu suo quasi procellam commouentem se, & inquietius agitantem, nec suspicans Dæmonem, arrepto colo fugare nititur quicquid esset, decumbit iterum, sed pauida vexata surrexit, & hoc pluries tandem sensit, & vidit euersis ferè straminibus, quòd Dæmonis nequitia vexaretur, Dimisso ergo lecto noctem ducit insomnem, & orare volens Dæmonis cruciabatur insultu, & vt dixit, nunquam talia passa fuerat. Vnde prædictæ mulieri manè, Renuncio, inquit, renuncio pœnæ tuæ, vix sine vitæ discrimine, violentiam tentatoris peßimi quasi. Qua ex re perpenditur, difficilè esse huiusmodi remediare, siue maleficio, siue absque eo contingat. Sunt tamen adhuc aliqua, per quæ fortaßis ipsi Dæmones fugantur, de quibus & Nider in suo formicario. Licet enim, vt ibi fertur, quinque modis valeant puellæ & viri liberari, videlicet per sacramentalem confeßionem, & sanctam exercitationem in crucis cõsignatione, vel Angelica salutatione, tertiò per exorcismorum applicationem, quartò per certi loci mutationem, & per cautam sanctorum excommunicationẽ, & ex præmißis patuit, quòd prima duo moniali non profuerunt, non tamen propterea omittenda sunt, quod enim vni est remedium, non propter hoc sequitur quòd & alteri, ita è conuerso. Nam & incubos sæpè per orationem dominicam, aut aquæ aspersionem, vel etiam per Angelicam salutationem fuisse repulsos historiæ tradunt. Refert enim Cæsarius in dialogo suo, quòd Sacerdos quidam, postquam se suspenderat, eius concubina Monasterium intrauit, & per incubum ad luxuriam procata est, quem tamen per crucis consignationem repulit, & per aquæ benedictæ aspersionem, licet statim posteà redijt. Quando autem Angelicam salutationem dicebat, longè velut sagitta disparuit & receßit, sed interdum redijt, licet prope ea accedere non auderet. Item de tertio, videlicet per sacramentalem confeßionem, patet per eundem Cæsarium, qui dicit, quòd concubina antedicta cùm iam confessa esset purè, in toto derelicta est ab incubo. Refert idem, quòd quidam vir in Leodio passus incubum, confeßione sacramentali finita totaliter liberatus est. Ponit insuper exemplum de quadam inclusa, quam incubus nec oratione, nec confeßione, nec propter aliud spirituale exercitium reliquit, quin eius lectum ascenderet, sed cùm ad informationem cuiusdam viri religiosi diceret, benedicite, statìm eam Dæmon reliquit. De quarto, videlicet loci mutatione dicit, qui prius quòd filia cuiusdam Sacerdotis stuprata per incubum, & facta ex dolore frenetica, trans Rhenumque elongata, ab incubo dimissa est, sed pater eius quia à loco filiam disposuerat, à Dæmone percussus est adeò vt moreretur in triduo. Fit & mentio de quadam, quæ per incubum crebrò in lecto vexata proprio, cùm sociam deuotam petijt, vt loco vexatæ iaceret, quod cùm fecisset, tota nocte quasdam inquietudines grauißimas sensit, & prior tunc quieta fuit. Notatur etiam à Guilhelmo quòd incubi plus vexare videntur mulieres & puellas pulchros crines habentes, ideò, quia aut curæ aut ornatui crinium incubunt huiusmodi, aut quia per crines viros inflammare cupiunt, vel consueuerunt, aut quia in eis inaniter gloriantur, aut quia diuina bonitas hoc permittit, vt terreantur mulieres viros inflammare per ea quæ etiam Dæmones inflammari viros volunt. De quinto, de excommunicatione, quæ fortaßis aliquando eadem est exorcizationi patet in legenda sancti Bernhardi. In Aquitania siquidem mulier ab incubo sex annis incredibili abusu libidinis vexata, audiuit sibi incubum ne ad virum sanctum qui venturus erat appropinquaret minantẽ : Nihil, inquit, tibi proficiet, sed eo recedente tuus crudelißimus ero persequutor, qui hactenus tuus amator extiti. Quæ cùm virũ sanctũ Bernhardum inuocaret, respondit : Tolle meum baculum, & lecto tuo infige, & faciat malignus quod potest. Hoc cùm fecisset, Dæmon cameram fœminæ non est ausus intrare, sed foris minabatur atrocißimè, se eam velle persequi, Bernardo recedente. Quo per fœminam audito, conuocat populum beatus Bernh. omnes iubet accensas candelas gestare in manibus, & Dæmonem cum vniuerso qui aderat cœtu excommunicauit, ac ne ad illam vel aliam deinceps accessum habeat, interdixit, & ita ab illa pœna liberata est. Verùm hîc notãdum, quòd potestas clauium concessa Petro & suis successoribus, quia sonat super terram & tantùm pro viatorib. Hæc iurisdictionis potestas sit, in remedium Ecclesiæ concessa, mirum videtur, quòd & aëreæ potestates hac iurisdictione valeant arceri. Sed dici potest, quòd quia personæ quæ à Dæmonib. molestantur, sunt sub iurisdictione Papæ & clauium, non mirum si per indirectum huiusmodi potestates vigore clauium arceantur, sicut etiam indirecta animas potestate clauium à pœnis purgatorij ignis absoluere potest, non obstante, quod potestas illa sonat super terram, & animæ sunt sub terra. De potestate etiã clauium concessa capiti Ecclesiæ. s. vicario Christi, non est tutum disputare, cùm notum sit, quòd tanta potestas sit à Christo Ecclesiæ & eius vicario concessa, quanta puro homini concedi à Deo potuit, & hoc in vtilitatem Ecclesiæ. Piè ẽt æstimari potest, quod si ægritudines à Maleficis virtute Dæmonum inflictæ excõmunicarentur cum ipsis Maleficis auctoribus, & Dæmonibus, non adeò in ipsos infirmos sæuirent, & quòd citius liberarentur adhibitis super hoc & alijs exorcismis licitis. In partibus denique Athisis vulgaris est narratio simul & alijs in locis, quod dum diuina permißione locustæ volantes cum ingenti multitudine vinetas, frontes, segetes, & cuncta virẽtia eradicarent, huiusmodi excommunicatione & maledictione fugatæ, & subitò interemptæ fuerunt. Quod si sanctis viris quis ascribere velit, & non virtuti clauiũ, sit in nomine domini, vnum pro certo habemus, quòd nec virtus miraculorum, nec potestas clauium gratiam gratum facientem de neceßitate præsupponunt, cùm vtrunque ex gratia gratis data procedat. Est & iterum notandum, quòd vbi nullum prædictorum remediorum iuuat, quòd tunc ad exorcismos licitos sit recurrendum, de quibus inferius patebit, quia etsi hi ad fugandum Dæmonis nequitiam non sufficient, tunc reuera talis vexatio Dæmonis est pœna pro peccatis satisfactoria, si prout oportet, sustineatur in charitate, sicut & alia mala huiusmodi quæ nos sic præmunt, vt ad Deum ire compellant. Verùm etiam aduertẽdum, quòd interdum aliquæ in veritate per incubum non vexantur, sed tantummodò ita se vexari putant, & hoc quòd mulieribus præcipuè & non viris, eum aliàs sint timidæ, & mirabilium formarum in imaginatione susceptiuæ. Vnde & Guilhelmus sæpè allegatus : Multæ inquit, de apparitionibus fantasticis, ex morbo melancholico in multis fiunt, & in mulieribus maximè, sicut apparet de visionibus & reuelationibus. Et causa in hoc est, vt norunt Medici ipsa, nam muliebrium animarum eò quòd longè facilioris & leuioris impreßionis sunt, quam animæ viriles, & subdit ibidem : Scio me vidisse mulierem, quæ credebat se agnosci ab intus à Diabolo, & talia incredibilia se sentire dicebat. Nunquam etiã imprægnatæ sibi videntur mulieres ab incubis, & intumescunt vehementer vẽtres earum, & cùm partus tempus aduenerit, sola emißione multæ ventositatis detumescunt. Nam de ouis formicarum in potu sumptis, incredibilem ventositatem & tumultum in ventre generant hominis. Similiter de granis catapuciæ, & de granis arboris, quæ dicitur nigra pinus, consimilia in ventre fiunt. Facillimum est autem Dæmoni similia & maiora in ventribus homìnum procurare. Hæc addita sunt, vt non facillimè quis mulierculis fidem adhibeat, sed illis duntaxat, super quibus experimenta fidem fecerunt, vt de illis qui didicerunt in proprijs lectis, vel alio modo condormientibus per experientiam talia vera esse.

REMEDIA PRO ILLIS QVI CIRCA vim generatiuam maleficiuntur,
CAPIT. II.

LICET mulieres in maiori numero sint Maleficæ quàm viri, vt in prima parte operis ostensum est, tamen viri plus maleficiuntur, & huius ratio est, quia cùm Deus plus permittit super actum Venereum, per quem primum peccatum diffunditur, quàm super alios actus humanos, sicut & per serpentes, quæ magis incantationibus deseruiunt quàm alia animalia, eò quòd Diaboli primum instrumentum, & cùm actus ille Venereus plus & faciliori modo potest maleficiari in viro quàm in muliere, ideò & quidem patet quod tactum est. Nam cùm quinque modis Dæmon in generatiuam potentiam potest agere, & illi modi citius procurantur in viris. Remedia adhibenda super vnumquemque modum iuxta poßibilitatem sunt deducenda, & ille qui vitiatus est in tali potentia, attendat sub quo modo suum maleficium contineatur. Sunt autem quinque modi iuxta Petrum de Palude in suo 4. dist. 34. in processu huius maleficij. Nam Dæmon ex hoc quòd est spiritus, habet potestatem super creaturam corporalem, Deo permittente, & ex conditione naturæ suæ, præcipuè ad motum localem, vt illum prohibeat, vel vt promoueat. Vnde per hanc potestatẽ possunt corpora viri & mulieris impedire, ne sibi appropinquant, & hoc directè vel indirectè. Directè, quando vnum elongaret ab altero, vel non sineret ad alterum appropinquare. Indirectè, quando aliquod impedimentum procuraret, vel quando se interponeret in corpore assumpto, sicut cuidam iuueni pagano acciderat, qui Idolũ desponsauerat, & nihilominus contraxerat cum quadam iuuencula, nec propter hoc poterat eam cognoscere, vt suprà patuit. Secundo modo, vbi hominem inflammaret erga vnam, & refrigeraret erga aliam, & hoc posset occultè procurare per applicationem quãdam herbarum, aut aliarum rerum, quas optimè nouit ad hoc validas. Tertio modo, vbi æstimationẽ viri aut mulieris turbaret, qua redderet, vnam personam alteri exosam, quia vt suprà patuit in prima parte operis, potest in imaginationem imprimere. Quarto modo, reprimendo vigorem membri qui ad fructificationem necessariò requiritur, sicut & motum localem cuiuscunque organi reprimere potest. Quintò prohibendo mißionem spirituũ ad membra, in quibus est virtus motiua, quasi intercludendo vias seminis, ne ad vasa generationis descendat, vel ne ab illis vijs recedat, vel ne excidatur, vel emittatur. Quod si quis dicat, nescio sub quo modo maleficium mihi illatum contineatur, vnum scio, quòd generatiua potentia erga vxorem meam careo. Responderi potest, si potens est ad alias mulieres, non autem ad propriam, tunc sub secundo modo, quia de primo modo certificaretur succubum Dæmonem, id est, quòd per Dæmones incubos & succubos deluderetur. Itẽ si vxorem non habet exosam, & tamen non potest ipsam agnoscere sed benè alias, tunc iterum manet sub secundo modo, si autem habet exosam, & non potest agnoscere, tunc sub secundo & tertio modo continetur. Item si non habet exosam, vellet autem cognoscere, sed non habet vigorem membri, tunc sub quarto modo. Si verò habet vigorem membri, sed non haberet excisionem seminis, tunc sub quinto modo. Modus ergo curandi patebit, vbi declaratur, si æqualiter in charitate & extra charitatem existentes his maleficiari valeant, & quidem quòd non, dempto quarto modo, qui tamen rarißimè, accidere enim potest qui in gratia & charitate existit, sic declaratur, tamen lectori præsupponitur quòd loquimur de actu coniugali inter matrimonialiter coniunctos, quia aliàs implicaretur, cùm omnis actus Venereus extra matrimonium est peccatum mortale, & non nisi ab his qui extra charitatem existunt, exercetur. Nàm cùm asserere oporteat ex totius scripturæ sacræ traditione, quòd Dæmones magis permittuntur à Deo sæuire in peccatores quàm in iustos, licet legatur ipsum iustißimum Iob fuisse percussum, hoc tamen non fuit singulariter super potentiam generatiuam, nec etiam directè, ideò dicere oportet, quòd quibuscunque talia maleficia inter matrimonialiter coniunctos contingunt, signum est, quòd vel ambæ personæ, vel altera extra charitatem existat, & quidem fundamentum huius ex scripturis deducitur autoritate & ratione. Nam Angelus dixit Tobiæ : In illos qui libidini vacant, accipit Dæmonium potestatem. effectus demonstrauit, vbi septem viros virginis Saræ occiderat. Item Caßianus colla. patrum diffinit beatus Antonius, nullatenus posse Dæmonem mentem cuiusque vel corpus inuadere, nisi eam prius destituerit omnibus cogitationibus sanctis, ac spirituali contemplatione vacuã nudamque reddiderit, hæc verba vtique applicari possunt super maleficium corporis vniuersaliter super totum corpus, cùm Iob tali maleficio percussus, non tamen nudus diuina gratia fuit, sed particulariter, quando videlicet particulare maleficium ratione alicuius peccati accidit corpori, & hoc quidem non potest esse nisi peccatum incontinentiæ, ratio. Nam vt dictum est propter fœditatem illius actus, & quia per ipsum primum peccatum diffunditur, Deus plus permittit super ipsum quàm super alios humanos actus, ergo & inter matrimonialiter coniunctos, vbi diuino auxilio propter peccatum destituuntur, amplius circa illam vim generatiuam maleficiari à Deo permittuntur. Quòd si quæritur, cuiusmodi sint illa peccata, dici potest, quòd peccata incõtinentiæ, quæ inter cognatos cùm varia sint, iuxta illud Hiero. & habetur in textu, Adulter est in propriã amator ardentior, simul, & huiusmodi amatores, plus in prædictis maleficiuntur. Remedia ergo Ecclesiastica sunt duplicia, vnũ in foro contentioso, alterum in foro conscientiæ practicatur. Primùm si in iudicio allegatur impotentia ex maleficio illata, tunc distinguendum est, quia talis impotentia aut est temporalis, aut est perpetua. Si temporalis, non impedit, tunc autem præsumitur esse temporalis, quando infra spacium trium annorum cohabitantes, & quantũ possunt operam dantes, siue per Ecclesiastica sacramenta, siue per alia remedia sanari possunt. Si verò non sanentur aliquo remedio, ex tunc præsumitur esse perpetua. Itẽ aut præcedit matrimonij contractionem & consummationẽ, & sic impedit contrahendũ, & dirimit iam contractum, & sequitur matrimonij contractionẽ sed non consummationem, & est communis modus maleficiandi viros quomodo spernunt amasias, tunc enim quia sperabant se matrimonialiter copulare & defraudãtur, inferunt maleficia viris, & ne alijs commisceri valeant. In tali enim casu vt dicunt aliqui, dirimit matrimonium iam contractum, nisi sub continentia cohabitare velint, vt Maria & Ioseph, & habent pro se can. dicitur enim 23. q. 1. quòd coniugium confirmatur officio. s. carnis, vt dicit gl. & parum pòst dicitur : Antequam confirmetur impoßibilitas officij soluit vinculum coniugij. Aut sequitur matrimonium confirmatum, & tunc vinculum matrimoniale non dirimit, plura alia à Doctorib. notantur, sed quia non præcisè sunt præsentis speculationis, notantur autem in varijs scriptis Doctorum, vbi de maleficiali impedimento tractant, ideò hoc est supersedendum tantummodò. Si quis difficultaret, quomodo actus ille poßit impediri respectu illius mulieris, & non respectu alterius? Respondit Bon. hoc est, vel quia sortilegus ad hoc respectu personæ determinatæ Diabolum inuitauit, vel quia Deus respectu personæ cuiuslibet impedire non permittit. Occultum iudicium Dei hîc latet, vt in vxore Thobiæ, qualiter autem Diabolus hoc facere poßit, patet ex præmißis, dicit tñ hic Bona. quòd impedit generatiuam, non impedimento intrinseco lædendo organum, sed extrinseco impediendo vsum, & est impedimentum artificiale & non naturale, & ita potest impedire ad vnam, & non ad alias, vel tollendo exercitationem concupiscentiæ ad illam vel aliam, & hoc per virtutem propriam, vel per herbam, vel per lapidem, vel per aliquam creaturam occultam, & satis concordat cum dictis Petri. Remediũ verò Ecclesiasticum in foro conscientiæ traditur 33. q. 8. Si per sortiarias vbi sic dicitur : Si per sortiarias atque Maleficas artes nonnunquam occulto iusto Dei iudicio permittente, & Diabolo præparante concubitus sequitur, Hortandi sunt quibus ista eueniunt, vt corde contrito, & spiritu humiliato Deo & sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confeßionẽ faciant, & profusis lachrymis, & largioribus eleemosynis & orationibus atque ieiunijs Domino satisfiãt. In quibus verbis notatur, quòd tantummodò propter peccata & extra charitatem existentibus talia contingũt, sequitur & per exorcismos, ac cætera Ecclesiasticæ medicinæ munimina ministri Ecclesiæ tales, quantum annuerit dominus, qui Abimelech & domum eius Abrahæ orationibus sanauit, sanare procurent. Vnde summariè dicere possumus, quòd quinque sunt remedia, quæ talibus sic maleficiatis licitè applicari possunt, videlicet sanctorum aliquorum limina peregrinatio, & ibidem peccatorum suorũ cum contritione vera confeßio, signi crucis, & orationis deuotæ multiplicatio, per verba sobria licita exorcizatio, quæ qualiter fieri debet inferius patebit. Et cauta maleficij oblatio. Facit ad hoc quod sup. de Comite tactum est, qui cùm per triennium sibi matrimonialiter copulatam virginem cognoscere non potuisset.

REMEDIA CONTRA MALEFICIAtos super amorem vel odium inordinatum,
CAPIT. III.

SIcut Maleficium in potentia generatiua, ita & philocaptio, & odium in voluntate causantur, expedit primò de eius causa, & tandem quantum poßibile est de eius remedijs transcurrere. Philocaptio igitur seu amor inordinatus vnius ad alterum, triplici ex causa oriri potest. Aliquando ex sola incautela oculorum, aliquando ex tentatione Dæmonum, solùm aliquãdo ex maleficio Nigromanticorum, & Maleficarum simul & Dæmonum. De primo dicitur Iaco. 1. Vnusquisque tentatur à concupiscentia sua abstractus & illectus, deindè concupiscentia cùm conceperit parit peccatum, peccatum verò cùm consummatum fuerit generat mortem. Sic Sichem cùm vidisset Dinam exeuntem ad videndũ mulieres regionis illius, adamauit eam & rapuit, & dormiuit cum ea, & conglutinata est anima eius cum ea. Et Gen. 34. secundum glo. infirmæ aĩæ sic accidit, quando postpositis proprijs aliena negocia curat, seducitur consuetudine, & fit vna vnitate consensus cum illicitis. De secundo, quòd oriatur ex tentatione Dæmonum principaliter. Sic Aman sororẽ Thamar speciosißimam adamauerat, & deperierat in ea valdè, ita vt propter amorem eius ægrotaret. 2. Reg. 14. non enim in toto tam corruptus esse potuit mente, vt in tantum facinus stupri prosiliret, si non grauiter à Diabolo tentatus fuisset. De hoc etiam genere amoris refertus est liber sanctorum patrum, qui refert omnem tentationem & carnalis amoris sibi in heremis subtraxisse, quidam tamen vltra quàm credi potest, amore mulierum tentabantur aliquoties, vnde & 2. Cor. 12. Apostolus dicit : Datus est mihi stimulus carnis meæ Angelus Satanæ, qui me colaphizet vbi gl. tentando per libidinẽ datus est mihi stimulus. aiunt quidam, tentatio autem cui non consentitur non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis, hoc intelligitur de tentatione, quæ ab hoste, non à carne, quia peccatum est veniale, etiamsi ei non consentiatur, de his varia exempla leguntur in varijs locis. De tertio, quòd amor hereos proueniat ex maleficijs Dæmonum & Maleficarum, poßibilitas huius maleficij suprà in quæstionibus primæ partis, an Dæmones per Maleficas mentes hominum ad amorem vel odium immutare, & incitare valeant, ad lõgum deducitur, per varia etiam gesta & acta à nobis reperta comprobatur, imò inter omnia maleficia nimiũ propter sui generalitatem reputatur. Quòd si quæritur : Petrus philocaptus amore talis, &c. nescitur an primo, secũdo aut tertio modo. Respondetur, odium inter coniugatos cum crimine adulterij, etsi operatione Dæmonum fieri possit, vbi tamen fisco carnalis concupiscentiæ amoris quis adeò inuoluitur & succenditur, vt nulla confusione, verbis, plagis, aut factis, ad desistendum cogi valeat. Item, vbi quis sæpè pulchriorem dimittit vxorem, & turpißimæ adhæret. Item, vbi nocturno tempore nec quiescere valent, sed ita dementãtur, vt per deuia quæque incedere habeant. Optimates, Prælati, & alij diuites sæpißimè his miserijs inuoluuntur. Et quidem hoc tempus muliebre de quo Hildegardus ( vt Vin. in spe. histor. refert ) prædixit, quòd non tamdiu durabit, quantũ hucusque præstitit : cùm iam mundus plenus sit adulterij, præcipuè in Optimatibus, & quid opus scribere de remedijs, qui remedia abhorrent, tamen vt pio Lectori satisfiat, aliqua breuiter tangamus. Super philocaptionem sine maleficio Auicenna septẽ remedia ponit, quando videlicet personam ægrotare facit, sed parum ista nostræ speculationi, nisi quantum mysticæ animæ languenti deseruiunt. Dicit enim lib. 3. quòd ex variatione pulsus & ad nominationem amati, cùm ibi radix ægrotationis habetur, tunc si lex sustinet, fiet copula per matrimonium, quia sic sanatur cùm obeditur naturæ. Aut fiat applicatio medicinalium, de quibus ibidem tractat & docet. Aut vt ægrotus amorem suum de dilecto per licita remedia ad aliud diligendum conuertat, quod priori præeligere debet, & ita fugere præsentiam, quia sic distrahitur animus. Aut etiamsi corrigibilis est, tribuletur, hortetur quòd opus amoris est maxima miseria, vel dirigantur ad ipsum, qui quãtum cum veritate & Deo possunt vituperent corpus & dispositionẽ dilecti, & mores cum transfiguratione facierum turpi seu difformi. Vel saltim vltimò, vt occupentur in rebus arduis, & distractiuis officijs. Reuera, sicut animalis homo per huiusmodi remedia sanatur, ad spiritualem singula capiendo interiorem hominem reformant, obediatur legi menti potius quàm naturæ, conuertit amorẽ suum ad certas delicias, recordetur quàm momentaneum sit quòd delectat, & æternum quòd cruciat, quærat delicias in illa vita, vbi sic inchoantur quòd nunquam finiuntur, cuius qui amator esse voluerit, & istam perdet, & illam modò inueniet, & æternis ignibus deputabitur, ecce tria damna irrecuperabilia ex amore hereos prouenientia. Super philocaptionem verò ex maleficio remedia in præcedenti capitulo tacta, non inconueniẽter & hîc applicari possunt, præcipuè autem exorcizatio per sacra verba, quam sibijpsi facere taliter maleficatus potest. Quotidie Angelum sanctum sibi ad custodiam à Deo deputatum inuocet, puta confeßione sanctorum limina, præcipuè autem beatißimæ virginis frequenter, & sine dubio liberabitur. Sed quã vituperabile, vt barbati homines donis naturalibus, & virtutum armis abiectis, seipsos tueri renuunt, cùm puellulæ sæpißimè inuicta infirmitate huiusmodi maleficia his armis propulerunt, in quorum commendationem vnum è multis in medium producamus. Fuit in rurali villa quadam prope Lindaruam Constan. diocesis, virgo adulta, facie pulchra, & elegantior moribus, in huius aspectu captus quidam vir leuis moribus clericus, in ferè solo nomine vtinam non sacerdos, qui vulnus suæ mentis vltra cælare non valens, venit ad laboratorium dictæ virginis, & honestis verbis se rete Dæmonis exhibens, primò tandem ad amorem sui virginem ausus est verbis duntaxat prouocare, animo quod illa diuino instinctu percipiens, intacta mente & corpore respondit viriliter : Domine cũ verbis talibus domum meã nolite frequentare, alioquin repulsam sustinebitis, verecundia mediante. Cui ille, Et si me diligere modò renuis verbis dulcibus monita, non post modicum coacta operibus me amabis, tibi promitto. Erat vir ille suspectus incantator, & de maleficio. Sed verba hæc virgo pro vento habuit, nec scintillam amoris carnalis ad virum in se sensit pro tunc, sed euoluto non multo tempore, imaginationes amorosas de viro illo prædicto cœpit habere, quòd illa præcipiens diuinitus inspirata, ad matrem Misericordiæ confugit, & pro auxilio à filio impetrando deuotissimè implorauit, & statim honestam societatem requirens peregrinari cœpit ad locum heremitarum, sic enim nominatur Ecclesia in honorem ipsius genitricis miraculosè consecrata in præfata diocesi. In qua sacramentaliter confessa, ne in ea aliquid inuenire posset malignus spiritus, & ad ipsam matrem pietatis precibus fusis, protinus omnis cessauit hostis machinatio, ita vt eam postmodum nunquam tangeret. Supersunt tamen adhuc & barbati viri à Maleficis mulierculis importunè super huiusmodi sollicitati, quasi nequaquam à philocaptione earum se continere possent, qui tamen viriliter resistentes, quantum se vltrò pulsare illecebri imaginationibus sentiret, tantum etiam per præsidia præmissa cuncta machinamenta Diaboli superent. Et vere speculum huius pugnæ quidam iuuenis prædiues in oppido Ißbruck/ qui quantum à Maleficis pulsatus fuit, nec calamo exarari quis posset, semper virilem animum gerens, per præfata remedia intactus euasit, quare & meritò concluditur, præfata remedia contra huiusmodi morbum esse certißima, ita quòd certißimè ita liberantur quicunque his armis vtuntur, & quòd de amore inordinato, hoc & de odio inordinato, cùm oppositorum eadem sit disciplina, intelligendum est, licet æqualis in modo maleficandi cùm sit differentia, etiam aliud remedium illa persona, quæ odio habetur requirere debet, ipse enim qui odio habet & in corde defert, non de facilè si adulter est, ad amorem vxoris etiam per quascunque peregrinationes flectitur. Et quia relatu Maleficarum compertum est, quòd per serpentes huiusmodi maleficia ad odium procurantur, eò quòd dum primum instrumentum erat Diaboli, & in sui maledictionem recipit inimicitiam inter ipsam & mulierem, ideò & tales inimicitias ex ipsis procurare satagunt, ponendo pellem aut caput serpentis sub limine ostij cameræ aut domus, vnde & omnes anguli domus sunt perquirendi & innouandi, quò ad inhabitationes quantum poßibile est, vel alienas inhabitare domos. Et quidem cùm dictum sit, quòd seipsos maleficiati exorcizare valeant, intelligitur quòd verba sacra, benedictiones & carmina, secum deferre in collo poterunt, siquidem legere, aut seipsos benedicere nescirent, quæ tamen qualiter facienda sint in sequentibus patebit.

REMEDIA SVPER EOS QVIBVS VIrilia membra præstigiosa arte aúferuntur, & vbi interdum in bestiales formas homines transmutantur,
CAPIT. IIII.

SVper eos qui præstigiosa arte illuduntur, & se virili membro carere, aut in bestiales formas transmutatos esse putant, quibus remedijs subleuari valeant, ex præmißis satis euidenter elicitur. Nam cum tales omninò diuina gratia destituuntur, quod principium in maleficiatis existit fundamentum, non poßibile vt ferro manente in vulnere, emplastrum curatiuum ante omnia reconcilietur. Demùm, quia vt suprà in secunda parte operis, in capitulo septimo tactum est, talia membra nunquam in veritate euelli, aut segregari à corporibus, sed tantummodò præstigiosa arte occultari ad sensus, tactus & visus, patuit etiam, quòd huiusmodi illusiones in gratia constitutis non ita faciliter, nec actiuè nec paßiuè contingunt, vt videlicet eis membra auferantur, aut quòd in eorum visiua potentia, quasi alijs sint ablata deludantur, ideò & remedium in eodem capitulo exprimitur cum ipso morbo, vt videlicet quantum poßibile sit, cum ipsa Malefica amicè se componant. Super eos denique, qui in bestiales formas se transmutatos esse putant, sciendum, quòd hoc genus maleficij, non ita in occidentalibus sicut orientalibus regnis practicatur, intellige quò ad secundas personas, licet quò ad proprias Maleficarum personas hoc sæpius apud nos visum fuerit, ipsas videlicet Maleficas in effigiebus animalium oculis intuentium se obiecisse, vt suprà capitulo octauo deductum, quare & remedia quæ in tertia parte operis deducentur, super exterminium videlicet Maleficarum per seculare brachium forent applicanda. Et quidem, quomodo orientales huiusmodi illusiones remediare solent, sic deducitur. Nam ex militaribus fratribus ordinis sancti Ioannis Hierosolymitani, in Rhodis veridica relatione plura de his percepimus. Præcipuè autem, quòd in ciuitate Salamina regni Cypri talis casus accidit. Nam cùm ibi portus sit maris, & nauis quædam onusta mercimonijs applicando peregrinis nauim exeuntibus, vt quisque victualibus se muniret, iuuenis quidam ex eis robustus domum cuiusdam mulieris extra ciuitatem supra littus maris situatam acceßit, & an oua haberet ad vendendum à muliere sciscitabatur. At mulier cernens iuuenem robustum, forensem, & alienum à patria, vnde minor de eo suspicio apud intraneos super eius perditionem oriri poßit, expecta inquit paululum, & iuxta optata singula recipies, & dum moram faceret, clausa & interiori parte domus iuuenis ab extra, vt eum quam totius expediret, ne nauem eum negligere contingeret, clamare cœpit, tũc mulier aliqua oua attulit, iuueni tradidit, & in casu si nauem neglexisset, vt ad eã rediret, sibi iniunxit. Veloci igitur cursu ad nauem quæ in littore maris erat, properauit, & ante ingressum, eò quòd nec dum alij socij omnes conuenerant, oua comedere & seipsum reficere studuit. Et ecce post horã mutus effectus, & quasi mente destitutus : vt pòst ipse referre solitus erat, de seipso admirans quidnam sibi accidisset, conijcere non poterat, volens ergo nauim intrare ab immoratibus baculis verberatus repellitur, cunctis acclamãtibus, ecce, ecce quìdnam in asino, maledicaris bestia, non & tu nauim intrabis ? Repulsus sic iuuenis, & verba illorum qui ipsum asinum affirmabant, intelligens apud se ruminabat, & quòd maleficio mulieris infectus esset cogitare cœpit, præcipuè in eo quòd nullum verbum formare poterat, cùm tamen ipse omnes intelligebat, & dum rursum nauim ascẽdere tentaret, grauioribus cæsus verberibus, ipsum amaro corde remanere, & recessum nauis conspicere opus erat. Huc illucque discurrens, cùm omnes ipsum asinum æstimabant, necesse erat vt tanquam bestia ab omnibus tractaretur, compulsus igitur ad domum mulieris redijt, cui ad placitum pro conseruatione vitæ suæ vltra triennium seruiuit, nil operis faciens manibus, nisi necessaria domus in lignis & bladis apportãs, etiam quæ exportanda erant tanquam iumentum deportabat, hoc consolationis relicto, vt licet ab omnibus alijs vt iumentum reputaretur, ab ipsis tamen Maleficis coniunctim vel diuisim morantibus, vt verus homo humanitus conuersando in incessu, statu, & habitu agnoscebatur. Quòd si quæritur, quomodo onera sibi tanquam iumento imponebantur? Dicendum, quòd sicut narrat Augustinus de mulieribus stabularijs, quæ hospites conuertebant in iumenta onera portantia, lib. 18. cap. 17. de ciuitate Dei, & de patre Præstantij, qui se caballum seu equum fuisse, & annonam cum alijs animalibus baiulasse narrauit, vtique ex illis actis de præsenti iudicamus, ita quòd triplex deceptio præstigiosa arte fiebat. Prima quò ad homines, iuuenem non vt hominem, sed vt asinum intuentes, quod qualiter Dæmones faciliter procurare possunt, suprà 8. cap. patuit. Secundò, quòd illa onera non fuerunt illusoria, sed vbi vires iuuenis excedebant Dæmõ inuisibiliter deferebat. Tertiò, quòd sibijpsi dũ inter alios conuersabatur, iuuenis etiam iumentum videbatur, in imagine duntaxat & potentia, quæ sunt affixæ organis corporalibus, non autem in ratione, quæ non adeò erat ligata, quin se hominem sciebat, sed arte Magica delusum sit tanquam bestia æstimaretur, sicut & de Nabuchodonosor ibidem exemplificatur. Triennio igitur sic elapso, in quarto, scilicet, dum quodam die ante meridiem ciuitatem præfatam intrasset, & mulier à longè sequeretur, contigit quandam Ecclesiam in qua diuina celebrabantur, iuuenem sic maleficiatum præterire, audiens Nolam campanæ cum more Latinorum & non Græcorum, in illo regno diuina peraguntur pro eleuatione corporis Christi ad Ecclesiam se conuertit, & intrare dum propter verbera & expulsionem non auderet, à foris genua & crura posteriora in terram fixit, & anteriores pedes, id est manus, simul iunctas eleuans, ex capite asinino vt putabatur, sacramentũ in eleuatione intuetur. Quod prodigium dum certi ianuenses mercatores conspexissent, mirantes asinum sequuntur, & inter se de miro opere conferentes, ecce Malefica cum baculo asinum insequitur, & quia vt præmissum est, huiusmodi maleficia illis in partibus plurimùm practicantur, ad instantiam mercatorum per Iudicem asinus cum Malefica capitur interrogata & quæstionibus exposita, crimen fatetur, & vt ad domum redire valeat, iuuenem restituere suæ formæ promisit, dimissa igitur ad domum regressa, iuuenis ad pristinam formam reducitur, & ipsa denuò capta, debitam vltionem pro commißis suscepit, & iuuenis ad propria cum gaudio remeauit.

REMEDIA CONTRA OBSESSOS ex maleficio,
CAP. V.

QVòd interdum ex maleficio Dæmones quosdam homines substantialiter inhabitant, suprà c. 9. satis patuit, quibus etiam de causis, quia non solùm pro grauibus criminibus proprijs, imò interdum pro proprio suo maiori merito, aliquando pro alieno leui delicto, aliquando pro suo veniali peccato, aliquando pro graui alieno peccato, & aliquando pro alieno facinore proprio, pro quibus etiam diuersæ diuersimodè poßidentur, quidã plus, alij minus, vt etiam Nider in suo formicario recitat, non mirum si maleficio, seu ad instantiam Maleficæ Dæmon Deo permittente, hominẽ substantialiter modo quo ibi declaratur, quòd videlicet per substantiam sit intelligendum, inhabitet. Quibus autem remedijs liberari possunt, quòd videlicet per exorcismos Ecclesiæ, & cum hoc vera contritione, vel etiam confeßione, vbi pro mortali quis esset obsessus, patuit ex ibidem deductis, & ex illius sacerdotis Bohemi liberatione, sed quòd vltra hæc duo remedia etiam tria alia valeant suffragaria, videlicet Eucharistiæ sacra communio, sanctorum locorum applicatio, vel bonorum oratio, & excommunicationis absolutio, præfati Doctoris discursu, quem etiam deducere expedit, cùm omnes necessariorũ tractatuum habent. Nam de ipsa sacra communione Caßianus colla. Abba. prima loquitur in hæc verba, communionem sacrosanctam nequitiæ spiritibus traditam à senioribus, nostris, nunquam meminimus interdictam, quinimò etiam si posset eis quotidiè impartiri eam etiam debere censebant, quæ ad purgationẽ ac tutelam corporis animæque peruenire credenda est, & quæ ab homine percepta, eum qui in membris eius insidet spiritum, seu in ipsis latitare conatur quodam exurens fugat incendio, hoc namque modo curatum, Abbatem Andronicum nuper aspeximus, insultabit offenso, cùm eum à cœlesti medicina viderit segregatum, tantò enim durius & frequentius attentabit affligere, quantò eum à spiritali remedio senserit longius abdicatum, Hæc Caßianus. Et iterum de eisdem ibidem dicit : Duo hîc credere immobiliter oportet. Primò, quòd sine Dei permissu nullus ab eis spiritibus omnino tentatur. Secundò, quòd omnia quæ nobis à Deo inferuntur, siue tristia ad præsens, siue læta videantur, velut à pijßimo patre clementißimoque medico pro nostris vtilitatibus irrogantur. Et idcircò eos velut pædagogos traditos humiliari, vt descendentes ab hoc mundo, vel purgationes ad vitam aliam transferantur, vel pœnali vigore plectantur, qui secundum Apostolum traditi sunt in præsenti Satanæ, in interitum carnis, vt spiritus salui fiat in die domini nostri Iesu Christi. Sed hîc oritur dubitatio, cùm Apostolus dicat, probet seipsum homo, & sic de pane illo edat, quomodo possunt obseßi non habentes vsum rationis communicare? Respondit sanctus Thom. de hoc in 3. part. q. 80. sic distinguendum de omnibus amentibus : Aliqui inquit dicuntur, non habere vsum rationis dupliciter. Vno modo, quia habent debilem vsum rationis, sicut dicitur non videns qui malè videt. Et quia tales possunt aliquam deuotionem concipere huius sacramenti, non est eis hoc sacramentum denegandum. Alio modo dicuntur aliqui nõ habere vsum rationis, quia sic à natiuitate permanserunt, & sic talibus non est hoc sacramentum adhibendum : quia in eis nullo modo præceßit huius sacramenti deuotio. Aut non semper caruerunt vsu rationis, & tũc si prius, quando erant suæ mentis compotes, apparuit in eis huius sacramenti deuotio, debet eis in articulo mortis hoc sacramentum exhiberi, nisi fortè timeatur periculum vomitus vel expuitionis. Vnde legitur ex Concilio Carthaginensi, & habetur 26. q. 6. Is qui in infirmitate pœnitentiam petit, si casu dum ad eũ inuitatus sacerdos venit, oppressus infirmitate innotuit : vel in frenesim conuersus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt. Et si continuò creditur moriturus, Reconcilietur per manus impositionem, & infundatur ori eius Eucharistia. De baptizatis, qui corporaliter ab immundis spiritibus vexantur, est eadẽ ratio, & de alijs amentibus. hæc Tho. Addit tamen in 4. dist. 9. quòd Dæmoniacis non est deneganda communio, nisi certum sit pro aliquo crimine à Diabolo torqueri : cui sic Petrus de Palude addit, in hoc casu pro excommunicandis sunt habendi, qui traditi sunt Satanæ. Ex quibus liquet, quòd si aliqui sunt posseßi à Dæmone, etiam propter sua crimina, habentes tamen lucida interualla, & rationis vsum posteà conteruntur de peccatis suis, vel debitè confitentur tales, cùm sint absoluti coram Deo, nullatenus sunt à communione diuinißimi sacramenti Eucharistiæ sequestrandi. De sanctorum applicatione, vel deuota oratione, quomodo per hæc obseßi etiam potenter liberantur, legendæ sanctorum refertæ sunt. Merita enim sanctorum, martyrum, confessorum, virginum, exigunt, vt hi spiritus nequam sanctorum in patria existentium, oratione & interceßione, vincantur, quos sancti in via vicerunt. Similiter viatorum deuotæ orationes liberationem obsessorum obtinuisse sæpè leguntur. Vnde ad hoc hortatur Caßia. vt sup. Si inquit haberemus hanc sententiam, imò fidem quam superius comprehendi, & vt omnia per dominum fieri pro vtilitate animarum & dispensari vniuersa, non solùm nequaquam despiciemus eos : sed etiam pro eis, tanquã pro membris nostris incessanter orabimus, eisque totis visceribus ac pleno compatiemur affectu. De vltimo modo absoluendi aliquem ab excommunicatione. Sciẽdum quòd nec iste cõis est, nec fortè licitus, nisi habenti autoritatẽ & specialem reuelationem, vel probabilitatem, quod possessus quis sit propter excommunicationem Ecclesiæ, sicut Apostolus 1. ad Cor. 5. excõmunicatum à se & ad plebem Corinthum fornicarium tradidit Satanæ in interitum carnis, vt spiritus saluus fieret in die domini nostri Iesu Christi, id est, vt gl. dicit vsque ad illuminationẽ gratiæ, contritionis, vel ad iudicium. Et Pseudodoctores qui fidem perdiderant, videlicet Himeneum & Alexandrum tradidit Satanæ, vt discerent non blasphemare. 1. Timoth. 1. Tantæ enim potestatis erat Apostolus, dicit gloss. tantamque gratiam habebat, vt recedentes à fide solo verbo traderet Diabolo. Vnde sanctus Tho. in 4. distinct. 18. vbi magister tres effectus excommunicationis tradit : eosdem sic declarat idem Doctor. Ex hoc ipso inquit, quòd aliquis suffragijs Ecclesiæ priuatur, triplex incommodum incurrit, per tria quæ quis ex suffragijs consequitur. Valet enim ad augmentum gratiæ eis qui habent, vel ad merendum ei qui non habet. Et quantum ad hoc Magister dicit, quòd gratia subtrahitur per excommunicationem, valet etiam ad custodiam virtutis, & quantum ad hoc dicit, quòd protectio subtrahitur, non quòd omninò à Dei prouidentia excludantur : sed ab illa quæ filios Ecclesiæ specialiori modo custodit, valent etiam ad defendendum ab hoste, quantum ad hoc dicit, quòd Diabolo maior potestas sæuiendi in ipsum datur, & corporaliter & spiritualiter. Vnde in primitiua Ecclesia quando oportebat per signa homines ad fidem inuitare, sicut Spiritus Sanctus visibili signo manifestatur, ita excommunicatus corporali vexationi à Diabolo innotescebat. Nec est inconueniens, si ille qui non est desperatus hosti datur, quia non datur ei quasi damnandus, sed quasi corrigendus, cùm in potestate Ecclesiæ sit ex eius manu ipsum eripere cùm voluerit. Hæc Thom. Vbi tamen exorcista ad cautelam obsessum absoluat, non videtur inconueniens. Sed subdit Nider, quòd cauendum est valdè exorcistæ, ne de suis viribus faciliter præsumat : Aut iocum & ludum serioso Dei operi intermisceat : Aut superstitiosum vel suspectum aliquid de maleficio adijciat. Alioquin pœnam vix euadet, vt declaratur per exempla. Nam de primo refert Beatus Greg. 1. dialogo, de quadam quæ contra conscientiam suam à marito petente obtinenti debiti redditionem in vigilia dedicationis Ecclesiæ sancti Sebastiani, & quia contra conscientiam Ecclesiæ proceßioni se immiscuit, possessa est & publicè furiebat. Quo viso, sacerdos eiusdem Ecclesiæ, de altari syndonem tulit eamque cooperuit, sed & hunc sacerdotem repentè Diabolus simul inuasit. Et quia vltra vires voluit quicquã præsumere, compulsus est in sua vexatione cognoscere quis esset. Hæc Greg. De secundo, vt nullus de officio exorcistatus sanctum ordinem concernens locum faciat. Refert Nider se vidisse in conuentu Coloniensi fratrem verbis satis iocosum, sed in gratia expelli Dæmones famosum. Hic cùm in terminis conuentus Coloniensis Dæmonem in obsesso corpore artaret, Iam Dæmon petiuit à fratre locum recedendi, quo gauisus frater ait in ioco : In cloacam meam vadas. Exijt igitur Dæmon, nocte cùm frater ventrem purgare vellet, Dæmon eum tam dirè torsit prope cloacam, vt vitam cum difficultate saluaret. Sed & hoc præcipuè cauendum, vt obseßi etiam per Maleficas ad præsidiam Maleficarum non ducantur, vnde & de præfata fœmina Greg. infert. Cùm inquit, propinqui eam carnaliter amantes, atque amando persequentes ad obtinendum salutis remedium Maleficis tradisset, & per eas ad fluuium ducta, & in aquam mersa multis incantationibus agitata fuisset, dum vnus Dæmon expelli debuit, legio subintrauit, & eorũ distinctis vocibus iam clamare cœpit : vnde consanguinei tandem confitentes, & de hoc dolentes, eam præsentarunt sancto Episcopo Fortunato, qui diuturnis orationibus & ieiunijs, cùm ex integro sanauit. Sed quia dictum est, debere exorcistas cauere, ne superstitiosum, ne suspectum aliquid de maleficio adijciant. Dubitare exorcista posset : An certas herbas & petras, etiam non benedictas adhibere posset? Responsio. Si benedictæ sunt herbæ, tantò melius, si verò non, vt herba quædam, quæ aliàs nominatur fuga Dæmonis, vel etiam naturas lapidum, si quis adhibeat non erit superstitiosum : dummodò credat, quòd non directè de sui natura Dæmones compellunt, quia tunc incideret in errorẽ, quòd simili modo alijs herbis aut verbis possent cogi, vt errore Nigromanticorum fatetur putantes se efficere per naturales, & inditas taliũ virtute. Vnde sanctus Thom. in 4. dist. 7. ar. vlt. Non est, inquit, credendum, aliquibus virtutibus corporalibus Dæmones subiacere, & ideò non coguntur inuocationibus, & factis quibusdam maleficis, nisi inquantum per hoc fœdus cum eis initur, secundum quod dicitur Esaiæ 18. Percußimus fœdus cum morte, & cum inferno fecimus pactum. Et illud Iob. 40. An extrahere poteris Leuiathan hamo, & sequentia verba sic finaliter exponit super Iob dicẽs : Si quis rectè considerat omnia præmissa, videntur pertinere ad præsumptionem Nigromanticorum confutandam, qui nituntur cum Dæmonibus pactum inire, ac eos sibi inijcere, vel qualitercunque constringere. Ostenso ergo, quòd homo non potest sua virtute Diabolum superare, concludit dicens : Pone super eum manũ tuam, subaudi si potes, superatur tamen virtute diuina, vnde subdit, memento belli, quo scilicet ego pugno contra eũ, & potest dici, quòd ponitur præsens pro futuro, scilicet, pugnabo in cruce, vbi capietur Leuiathan per hamum, scilicet, per diuinitatem occultatam sub esca humanitatis, æstimans saluatorem purum hominem. Vnde etiam postea 41. dicitur : Non est potestas super terram, quæ ei potest comparari, per hoc inquit signatur, quòd nulla virtus corporalis potest adæquari potestati Dæmonis, quæ est potestas purè spiritualis. Hæc de Tho. Sed quia indirectè à Dæmone obsessus, potest virtute melodiæ, vt Saul per cytharam Dauid, vel herbæ, vel corporalis rei alterius sibi à naturali proprietate in existenti reuelari. Ideò applicari possunt, quòd quidẽ posse fieri autoritatibus & rationibus deducitur. Nam 26. q. 7. Dæmonium sustinenti dicitur, licet petras vel herbas habere sine incantatione & sunt Hieronymi verba. Item magister in histo. tractans illud Tobiæ, Cordis particulam, scilicet, de pisce quam cœpisti, si super carbones ponas, fumus eius exterret omne genus Dæmoniorum, siue à viro, siue à muliere, ita & vltra non accedat ad eos dicit, Nec super hoc mirari debemus, cùm fumus cuiusdam arboris adustæ eandem vim habere videatur, quamuis etiã spiritualem in se contineat sensum, scilicet, de futuro spiritualis orationis. Ad idem Albert, super Lucam 9. & Nicolaus de Lyra. 1. Regum 16. imò & Paulus Burdegalen. super 1. Regum 16. hanc conclusionem tenet, quòd non solùm concedendum videtur, quòd per aliqua sensibilia possunt afflicti à Dæmonibus reuelari, sed etiam per sensibilia aliqua poßint totaliter liberari, sed hoc intellige, quando non atrociter affliguntur, & probat per rationem. Nam cùm Dæmones non poßint materiam corporalem secundum suam voluntatem transmutare, sed debita actiua debitis paßiuis coniungendo, vt Nicolaus dicit. Eadem ratione per aliquam rem sensibilem potest dispositio causare in corpore humano, per quam fiet aptum ad suscipiendum actionem Dæmonis, verbi gratia, nam mania est maximè dispositiua ad alienationem mentis secundum Medicos, & per consequens ad suscipiendum afflictionem Dæmoniacam, quæ quidem Dæmoniaca paßio vbi penitus curatur, penitus afflictio Dæmonis actiua recedente paßiua in possesso recederet. Item posset dici de iecore piscis. Item de melodia Dauid, ratione cuius licet primò refocillaretur Saul, & leuius haberet, tamen totaliter expulsus fuit per illam, vt dicit litera : Recedebat ab eo spiritus malignus. Nec consonum est literæ dicere, quòd hoc fiebat ex merito Dauid, seu per orationes eius, quia non est verisimile quòd hoc scriptura taceret, cùm esset in laude eius notabiliter dictum. Hæc de Paulo præfato, licet non posuerimus suprà in q. 5. primæ partis, quòd quia præfigurabatur virtus crucis per expensionem venarum Corporis Christi, ideò liberabatur Saul, & plura ibi etiam continentur, quæ præsenti speculationi seruire possunt, tantum concludamus, quòd rerum sensibilium applicatio in exorcismis licitis non est superstitiosum, iam autem non expediet de ipsis exorcismis aliqua disserere.

REMEDIA PER LICITOS EXORCISmos Ecclesiæ, contra quascunque infirmitates à Maleficis illatas, & de modo exorcizandi maleficiatos,
CAPIT. VI.

QVia vt in superioribus tactum est, Maleficæ omne genus infirmitatis corporalis inferre possunt, quare & sub generali regula cõcludere oportet, quòd quicquid remedij morbis, vel operibus, alijs infirmitatibus suprà notatis applicari potest, hoc esset quibuscunque alijs infirmitatibus præcedentibus non expressis, vt vbi epilepsia aut lepra esset inflicta, conuenire potest, & quia inter remedia verborum exorcismi liciti computantur, de ipso etiam sæpè mentio, tanquam de quodam generali remedio habita est, tria principaliter de ipso practicanda sunt. Primò, An non habens exorcistatus ordinem, vt scilicet laicus, vel secularis persona, valeat licitè Dæmones, aut eius maleficia exorcizare, vbi tres aliæ annectuntur, qualiter videlicet sunt liciti, & de septem conditionibus, quæ requiruntur ad carmina & benedictiones, vt quis valeat secum talia proferre, & tertiò, qualiter morbus sit exorcizandus, & Dæmon coniurandus. Secundum principale, quid agendum vbi gratia sanitatis per exorcismos non obtinetur. Et tertiò, quò ad remedia non iam verborum, sed operũ, cum solutionibus certorum argumentorum. Ad primum est Doctoris Tho. in 4. dist. 23. senten. In ordine inquit exorcistatus, & in alijs minoribus ordinibus omnibus cùm conferuntur, recipitur potestas, vt quis hoc vel illud ex officio facere poßit, puta exorcizare, & idẽ à non habentibus ordinem licitè fieri potest, quamuis illi hoc non habeant ex officio, sicut in domo non consecrata potest dici Missa, quamuis consecratio Ecclesiæ ad hoc ordinetur, vt in ea missa dicatur, sed hoc tunc magis pertinet ad gratiam gratis datam, quam ad gratiam sacramenti. Ex quibus verbis dici potest, quòd licet ad liberationem maleficiati, bonum est concurrere, exorcistã habere potestatem exorcizandi morbos maleficiales, tñ etiam interdum deuotæ personæ absque exorcismis, vel cum ipsis fugare possunt huiusmodi morbos. Nam fertur de quadam virgine paupercula, & ideò plurimùm deuota, cuius dum amicus in pede maximè per maleficium læsus fuerat, quod iudicio Medicorum patuit, eò etiam, quòd nullis medicaminibus sanari poterat, contigit, vt virgo infirmum visitaret, qui & statim ab ea petiuit, vt pedi benedictionem aliquam applicaret. Annuit illa, & silenter tantummodò orationem dominicam, & Apostolorum symbolum, cum geminatis viuificæ crucis signis applicuit. Tũc statim infirmus curatum se sentiens, scire voluit in remedium futurorum, quid carminationis virgo applicasset. Quæ respondit, vos debili fide diuinis & approbatis exercitijs Ecclesiæ non inhæretis, & carmina ac remedia prohibita crebrò vestris infirmitatibus applicatis, idcircò rarò in corpore curamini, quia semper in anima lædimini. Sed si in orationem & signorum licitorum efficatiã speraretis, facillimè sæpè curamini : nihil enim vobis applicui nisi dominicam orationem, & Apostolorum symbolum, & iam sanati estis. Gratia huius exempli quæritur, an non aliæ benedictiones & carminationes, seu etiam coniurationes, per exorcismos habeant efficatiam, cùm hîc videantur reprobari. Respondetur, quòd hæc virgo nõ reprobauit, nisi illicita carmina, cum illicitis coniurationibus & exorcismis. Pro cuius intellectu considerare oportet, vnde huiusmodi habuerunt originem, & qũo ad abusum deuenerunt, nam principium horum fuit sanctißimum, sed sicut omnia Dæmonis instinctu deprauantur, mediantibus Dæmonibus & malis hominibus, ita & diuina nomina. Apostoli enim & sancti viri secundum illud Marc. vlt. In nomine meo Dæmonia eijcient, infirmos visitarũt, & orationes super eos per sacra verba fuderunt, deindè successu temporis sacerdotes deuotè similia rete peregerunt, propter quod deuotißimæ orationes, & sancti exorcismi reperiuntur in antiquis hodie Ecclesijs ad omnia, quæ homines facere aut pati poterant, per deuotos viros applicati, olim sine omni superstitione, sicut etiã hodie literati, & sacræ Theologiæ DD. reperiuntur, qui infirmos visitantes similia verba ægrotis applicant, & non solùm Dæmoniacis. Sed vt superstitiosi homines à se multa vana & illicita ad instar horum inuenerunt, quibus hodie vtuntur circa infirmos & iumenta, nec clerus amplius ex sua desidia licitis vtitur verbis visitando infirmos, propter quod Guiliel. dictus Durandi glossator Raymundi dicit, quòd talia præfata sacerdos religiosus aut discretus, etiam laicus vir siue mulier excellentis vitæ, probatæ discretionis facere potest, fusa oratiõe licita super infirmum, non super pomum, aut super cingulum aut similia, sed super infirmãtes, iuxta illud Euangelistæ : Super ægros manus imponent, &c. nec sunt huiusmodi personæ prohibendæ à talibus, nisi fortè timeatur, quod ad exemplum illorum indiscreti & superstitiosi alij carminationis sibi vsurpent abusum, tuentes se exemplo illorũ, hi ergo superstitiosi carminatores reprehenduntur à prædicta virgine, & dixit illos habere debilem fidem, imò malam, qui tales consulerunt. Iterũ aut gratia huius declarationis quæritur, quibus verbis carmina & benedictiones cẽsentur licitæ vel superstitiosæ, & de modo, quo debent applicari, & an Dæmon sit coniurandus, & morbus exorcizandus. Ad primum, quòd quia hoc dicitur licitum in cultu Christianæ religionis quod non est superstitiosum, & superstitiosum dicitur, vt notatur ex gl. super illo ad Colo. 2. quæ sunt rationem habentia in superstitione, quod super modum religionis seruatur, vnde ibi dicitur : Superstitio est religio supra modum seruata, id est, religio modis vel circumstãtijs malis & defectuosis practicata. Etiam superstitiosum est, quicquid traditione humana nomen religionis vsurpat absque superioris autoritate, vt hymnos iungere ad missas defunctorum, præfationem irrumpere symbolum in missa cantandum abbreuiare, aut in organis & non in choro decantare missam, respondentem non habere, & his similia. Sed ad propositum nostrum modo quando sit aliquod opus & virtute religionis Christianæ, vt vbi quisquis vellet infirmo subuenire per aliquam orationem & benedictionem per verba sacra, de qua materia nunc intẽdimus, talis habet considerare septem conditiones, quæ si reperiuntur, talis benedictio censetur licita, ac si fiat per modum adiurationis, per virtutem diuini nominis, per virtutem operum Christi, quæ ex sua natiuitate, paßione, preciosa morte, &c. innotuerunt, per quæ etiam Diabolus victus & eiectus fuit, dicentur illæ benedictiones, carmina & exorcismi liciti, & hi qui practicant, possunt dici exorcistæ, aut incantatores liciti. Iuxta Isidor. 8. Ethi. Incantatores dicũtur, qui artem aliquam verbis peragunt, & prima conditio consideranda, vt ex doctrina sancti Tho. 2. 2. q. 39. elicitur, vt verba non contineant aliquid, quod pertineat ad inuocationem Dæmonum expressam vel tacitam : quid sit expressa, patet, quid sit tacita, hoc consideratur ex intentione & opere. Intentione, vt vbi operans non curat siue à Deo, siue à Diabolo habeat in suo opere intentum, dummodò finem optatum consequatur opere, vt vbi opus quod facit, non habet aliquam proprietatem ex natura producendum talem effectum, de qua non solùm Medici & Astrologi, imò & Theologi habent iudicare, per quem modum Nigromantici faciunt imagines, annulos, & lapides artificiales : qui vtique nullam habent naturalem inclinationem ad effectus quos ipsi expectant sæpißimè, vnde & in eorum operibus Diabolus se habet immiscere. Secundò considerandum est, ne benedictiones seu carmina contineant aliqua nomina ignota, quia secundum talia Chrysost. talia metuenda sunt, ne in eis aliquid superstitionis lateat. Tertiò, ne materia verborum aliquid falsitatis contineat, quia sic eius effectus non posset expectari à Deo, cùm ipse non sit testis falsitatis, sic quædam vetulæ in suis carminibus vtuntur, rigmatizando beata virgo Iordanem transiuit, &c. sanctus Stephanus ei obuiauit, eam interrogauit, & multas alias facultates. Quartò, ne ibi contineantur vana, & characteres inscripti præter signum crucis, vnde breuia quæ portantur à Soldatis reprehenduntur. Quintò, ne spes habeatur in modo scribendi aut legendi, aut in quacunque huiusmodi vanitate, quæ ad diuinam reuerentiam non pertineat, quia aliàs omninò iudicabitur superstitiosum. Sextò, vt in allegatione, prolatione diuinorum verborum, vel scripturæ sacræ respectus solùm habeatur ad ipsa sacra verba, & ad intellectum eorũ, & ad Dei reuerentiã, seu ad virtutem diuinã, à qua expectatur effectus, vel ad sanctorum reliquias, à quibus etiam præfata expectantur secundariò, licet à Deo principaliter. Septimò, vt committatur effectus, qui expectatur diuini voluntati, qui scit, vtrùm sanitas vel tribulatio plus prosit inuocanti vel minus, vel an obsit, & hanc conditionem ponit Tho. in 1. secun. in materia de gratia, & distin. 15. in 4. Vnde concludamus, quòd si nulla dictarum conditionum opus infecerit, illud erit licitum, probat Thomas supra illud Mar. vlt. Signa eos qui crediderunt : & pòst, In nomine meo Dæmonia eijcient, &c. serpentes tollent. Ex quo eijcit, quòd prædictis seruatis conditionibus, per diuina verba licitum est asserere serpentes. Item probat præmissa vlterius, non minoris sanctitatis sunt verba Dei, quàm sanctorum reliquiæ, dicente August. Non est minus verbum Dei quàm corpus Christi, sed secundum oẽs, licet reliquias sanctorum secum reuerenter portare, ergo qualitercunque nomen Dei inuocemus, ritè per orationem dominicam, per salutationem Angelicam, per eius natiuitatem, paßionem, quinque vulnera, per septem verba quæ protulit in cruce, per titulum triumphalem, per tres clauos, & aliorum armorum militiæ Christi, contra Diabolum & eius opera, omninò erunt licita, & spes potest haberi in eis committendo effectum diuinæ voluntati. Et hoc quod dictum est de coartatione serpentum, idem intellige de alijs animalibus, quando solus respectus habetur ad sacra verba, & ad diuinam virtutem, de ipsis tamen cautè est agendum, de incantationibus, quia vt dicit Doctor : Tales incantatores sæpè habent illicitas obseruantias, & per Dæmones sortiuntur effectum, præcipuè in serpẽtibus, quia serpens fuit primum Dæmonis instrumentum ad hominem decipiendum. Nam in ciuitate Saltzburgensi quidam incantator erat, hic quadam die ad spectaculum aliorum, cunctos serpentes ad quandam foueam incantare voluit, & interimere ex spacio vt fertur, vnius miliaris congregatis, ergo vndique serpentibus, dum ipse supra foueam staret, nouißimè quidam ingens & horribilis serpens, foueam intrare difficultabat, & sæpè quasi ipsum abscedere permitteret, & liber serpere quo vellet, motibus innuebat. Sed cùm ille ab incantatione eius desistere nolebat, alijs omnibus in fouea interemptis, quia statim ibi moriebantur, & necesse erat, vt & ille horribilis intraret, stans serpens ex opposito incantatoris, supra foueam saltum fecit, & in ipsum incantatorem irruit, & ventrem eius vt cingulum stringens, ipsum incantatorem secum in foueam traxit, & interemit. Qua ex re perpenditur, non nisi pro vtilitate ad fugandum videlicet ab hominum inhabitationibus, talia sunt virtute diuina practicanda, & cũ Dei timore & reuerẽtia. Quò ad secundum, videlicet, qũo sunt huiusmodi exorcismi vel carmina deferenda, & ad collum suspendenda, vel in vestimentis insuenda ? Videtur quòd talia sint illicita, nam Aug. 2. de doctrina Christiana : Ad superstitionem pertinent mille Magicarum artium, & ligaturæ, & remedia quæ Medicorũ quoque disciplina condemnat, siue in præcantationibus, siue in quibusdam notis, quas characteres vocant, siue in quibusdam rebus suspendendis atque insignandis. Item Chrysost. super Matthæum : Quidam aliquam partem Euangelij scriptam circa collum portant, sed nonné quotidie Euangelium in Ecclesia legitur & auditur ab omnibus? cui ergo in auribus Euangelia posita nihil prosunt, quomodo enim possunt circa collũ suspensa seruare? Deindè vbi est virtus Euangelij in figuris literarũ, an in intellectu sensuum, si in figuris benè circa collum suspendis, si in intellectu, ergo melius in corda posita prosunt, quàm circa collum suspensa. Sed hîc est responsio Doctorum, præcipuè sancti Thomæ vbi suprà ar. 4. vbi quærit, an suspendere diuina verba ad collum sit illicitum, quòd in omnibus incantationibus vel scripturis suspensis, duo cauenda videntur. Primò quidem, quid sit quòd scribitur, vtrùm sit ad inuocationes Dæmonum pertinens, manifestè tũc non solùm superstitiosum imò illicitum, & apostasia à fide iudicatur, vt suprà tactum fuit sæpè. Similiter etiam cauendum, ne contineat ignota nomina, &c. accipe conditiones suprà positas, & tunc sicut licitum est huiusmodi super infirmos ore proferre : ita licitum est secum deferre. Præfati autem Doctores respectũ habent, & damnant eum, qui ad figuras & literas scriptas maiorem haberet aduertentiam & respectum, quàm ad intellectum verborum. Et si dicatur, quòd laicus non intelligens verba, non potest habere respectum ad intellectum eorum, respondetur, habeat respectum ad virtutem diuinam, & illam committat diuinæ voluntati, vt faciat quicquid placitum fuerit suæ pietati. Quò ad tertium, an simul Dæmon sit coniurandus & morbus exorcizandus vel è conuerso, aut vnum sine altero. Responsio. Hîc plura sunt aduertenda. Primò, an Dæmon semper sit quãdo maleficiatus affligitur. Secundò, cuiusmodi res possunt exorcizari aut adiuuari. Tertiò, de modo exorcizandi. Ad primum cùm iuxta Damasc. Dæmon ibi est, vbi operatur, videtur quòd maleficiato semper præsens sit cùm eum affligat. Item in legenda Beati Bartholomæi, tũc videtur sanare Dæmon, quando cessat à læsione. Responsio, quòd Dæmon præsens sit maleficiato & afflicto, hoc potest intelligi dupliciter, vel quò ad suum esse, vel quò ad suum effectum. Primo modo præsens est in principio, dum maleficium intromittit. Secundo modo per se non dicitur præsens in suo effectu : sicut etiam cùm Doctores quærunt, an Diabolus cum qualibet culpa mortali hominem substantialiter inhabitat : dicunt quòd nõ per se, sed per suum effectum, sicut dominus inhabitare dicitur seruum, quantum ad suum dominium, aliud tamẽ de obseßis. Quò ad secundum, cuiusmodi res possunt exorcizari. Notandum est super Doctores Tho. in 4. dist. 6. sententiam vbi dicit, quòd quia propter peccatum hominis Diabolus accipit potestatem in hominem, & ad omnia quæ in vsum hominis veniunt in ipsius nocumentum. Et cùm etiam nulla conuenientia est Christi ad Belial. Ideò quandocunque aliquid sanctificandum est ad cultum diuinum prius exorcizatur, vt liberatum à potestate Diaboli, qua illud in nocumentum hominis assumere poterat, Deo consecretur. Et hoc patet in benedictione aquæ, & consecratione templi, & in omnibus huiusmodi. Vnde cùm prima satisfactio, qua homo Deo consecratur, sit in baptismo, oportet quòd etiam homo prius exorcizetur quàm baptizetur, multò fortiori ratione quàm aliæ res, quia in ipso homine est causa, quare Diabolus potestatem accipit in alia quæ sunt propter hominẽ scilicet peccatum originale, vel actuale, & hæc significant ea quæ in exorcismo dicuntur, vt cùm dicitur, recede ab eo Satana & huius, & similiter ea quæ ibi fiunt. Ad propositum ergo, cùm quæritur an morbus sit exorcizandus & Dæmon adiurandus, & quid illorum primò. Respondetur, morbus non exorcizatur, sed ipse homo morbatus & maleficiatus, sicut in puero non exorcizatur infectio fomitis, sed puer infectus. Item sicut prius puer exorcizatur, & pòst Diabolus adiuratur vt recedat, ita maleficiatus prius exorcizatur, & pòst Diabolo & eius facturæ imperat vt recedat. Item sicut sal & aqua exorcizãtur, ita maleficiatio omnia quæ in ipsius vsum conuerti possunt, vt cibaria & potagia exorcizare & benedicere, plurimùm expeditur. Item, licet ritus exorcismi tenet in baptizandis, vt fiat exufflatio versus occidentalem partem, & abrenunciatio. Secundò, manuum ad cœlum erectio, cum sacra fidei confeßione Christianæ religionis, & tertio ordo, benedictio, & manus impositio, & quartò denudatio, & oleo sancto vnctio ex post baptismum communio, & candidiore vestis induitio, tñ non est necesse, vt hæc circa maleficiatum exorcizandum fiat, sed quòd primò purè & debitè sit confessus, candelã accensam si potest teneat, & sacram communionem recipiat, & loco vestis candidæ, candela benedicta in longitudine corporis Christi, aut ligni crucis nudo corpore circumligatus maneat. Dici ergo põt :

Exorcizo te Petrum, aut Barbaram infirmum, sed sacrosancto baptismate renatam, per Deum viuum, per Deũ verũ, per Deũ sanctum, per Deum qi te suo precioso sanguine redemit, vt fias homo exorcizatus, vt effugiat atque discedat à te omnis fantasia & nequitia Diabolicæ fraudis, omnisque spiritus immundus, adiuratus per eum qui venturus est iudicare viuos & mortuos, & seculum per ignem, Amen. Oremus : Deus misericordiæ, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum, quos diligis, corrigis, piè ad emẽdationem coerces, te inuocamus Domine, vt famulo qui in corpore patitur membrorum debilitatem, gratiam tuam conferre digneris, vt quicquid terrena fragilitate corruptũ, quicquid Diabolica fraude violatum est, vnitati corporis Ecclesiæ membrum redemptionis annecte, miserere Domine gemitum, miserere lachrymarum eius, & non habentem fiduciam nisi in misericordia tua, ad tuæ sacramẽtum reconciliationis admitte, per Christum dñm nostrum, Amen. Ergo maledicte Diabole, recognosce sententiam tuam, da honorem Deo vero & viuo, da honorem domino Iesu Christo, vt recedas ab hoc famulo, cum tua factura, quẽ dominus noster Iesus Christus suo precioso sanguine redemit. Demùm secundò & tertiò iterum exorcizet, vt suprà cum orationibus. Oremus :

Deus qui facturæ tuæ semper piè dominaris affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, & famulo tuo ex aduersa valetudine corporis laborantem, placatus respice & visita, & salutari tuo, & cœlestis gratiæ, præsta ei medicinam per Christum dominum nostrum, Amen. Ergo maledicte Diabole, &c. vt supr. Pro tertio exorcismo oratio : Deus infirmitatis humanæ singulare præsidium, auxilij tui super infirmum nostrum ostende virtutem, vt ope misericordiæ tuæ adiutus, vel adiuta, Ecclesiæ tuæ sanctæ incolumis repræsentari mereatur, per Christum Dominũ nostrum, Amen.

Et semper aspergat cũ aqua benedicta. Et nota, quòd hic modus præscribitur, non quod omninò ita fieri debeat, aut quòd alij exorcismi non sint maioris efficatiæ, sed vt modus exorcizandi & adiurandi habeatur, In antiquis enim historijs & Ecclesiarum libris interdum deuotiores & efficatiores exorcismi reperiuntur, sed quia in omnibus Dei reuerentia sit præponenda, agat secundum hoc vnusquisque quantum expediens fuerit, conclusiuè ex præmißis concludendo propter simplices, sit modus iste exorcizandi maleficiatum, vt primò puram faciat confeßionem, Iuxta ca. alle. sæpè si per sortiarias. Demùm fiat diligens inquisitio per singulos angulos, & in lectisternijs culcitris, & sub limine ostij, si fortaßis instrumenta maleficij cauta possunt inueniri, iumenta etiam statim sunt ad ignem proijcienda, expediret etiam, vt cuncta renouarentur in lectisternijs & indumentis, habitationem etiam & domum mutaret. In casu verò quo nihil inuentum fuerit, tunc exorcizandus si potest Ecclesiam intrabit manè, & quando dies sanctiores, vt festa Beatæ Virginis, aut vigiliæ existunt, tantò melius sacerdos etiam confessus, & in bono statu, amplius proficiet. teneat itaque exorcizandus candelam in manu benedictam, melius quo poterit, sedendo, aut genua flectendo, & qui assunt deuotas orationes pro eius liberatione fundant, & incipiat lætaniam inchoando : Adiutorium nostrum in nomine Domini, & habeat respondentem, aspergat ipsum aqua benedicta, & stola circundabit collum, & subinferat psalmum, Deus in adiutorium, & prosequitur lætaniam, vt moris est super infirmos, dicendo ad inuocationem sanctorum, ora pro eo, vel orate, & propitius esto, libera eum domine, singula prosequendo vsque ad finem, vbi orationes sunt dicendæ, tunc loco orationum incipiat exorcismum, & continuabit modo præscripto, vel alio meliori, vt sibi videbitur. Possent etiam huiusmodi exorcismi continuari ad minus ter in septimana, vt sic multiplicatis interceßionibus gratia, obtineatur sanitas. Verùm post omnia communicandus est Eucharistiæ sacramento, licet quidam ante exorcismum hoc faciendum putant, & in confeßione attendat confessor, si aliquo vinculo excommunicationis esset inundatus, vel si vnquam temerè innodatus absolutionem à suo Iudice non recepisset, tunc enim licet ad cautelam eum absoluat, tamen reddita sospitate à suo Iudice qui eum ligauerat quærat. Attendendum, quòd vbi exorcista non habet ordinem exorcistatus, tunc procedere potest per orationes, & si legere nouit scripturas, legat Euangelia quatuor primo Euangelistarum, item Euangeliũ : Missus est Angelus, & paßionem Domini, quæ omnia magnam habent virtutem ad expulsionem operũ Diaboli, Item Euangelium S. Ioan. In principio erat Verbum scribatur, & ad collum infirmi suspendatur, & sic gratia sanitatis à Deo expectetur. Verùm si quis quæreret de differentia inter aquæ benedictæ aspersionem, & exorcisma, cùm vtrunque in effectu contra Dæmonis molestiam ordinatur. Respondit S. Thomas vt suprà dist. 6. Diabolus impugnat nos ab exteriori & interiori. Aqua ergo benedicta ordinatur contra impugnationem Diaboli, quæ est ab exteriori, sed exorcismus contra impugnationẽ Diaboli, quæ est ab interiori, vnde illi contra quos datur, dicuntur energumini, ab eo, quod est intra, & geron, labor, quasi intus laborantes. In maleficiato ergo exorcizando vtrunque adhibetur, cùm vtrobique molestentur. Verùm quò ad secũdum principale, quid agendum, vbi gratia sanitatis per exorcismos nõ obtineatur? Responsio. Licet sex ex causis hoc fieri poßit, est tñ vna septima, super quam iudicium nostrum suspenditur. Nam quòd aliquis nõ liberatur, aut hoc est propter paruitatem fidei circumstantium, aut ipsum ægrotum offerentium, aut propter peccata maleficium sustinentiũ, aut propter accõmoda remedia adhibere negligentium, aut propter exorcistæ aliquod in fide vitiũ, aut propter reuerentiã virtutum, in alio existentiũ, propter purgationem, vel meritum maleficium patientium. De primis quatuor docet Euangelica virtus, Matthæi 17. & Marc. 9. In patris vnice filij sui lunatici, & discipulorum Christi præsentia. Primò enim asserens, vt turba fide carebat, vnde pater cũ lachrymis orauit : Credo Domine adiuua incredulitatem meam. Et ad turbam Iesus ait : O generatio incredula & peruersa, quousque ero vobiscum? De secundo, videlicet de sustinente Dæmonẽ, Iesus increpabat eum, scilicet filium, quia B. Hieron. ibi dicit, propter peccata sua à Dæmone fuerat oppressus. De tertio, de neglectu debitorum remediorum, patet, quia non fuerunt præsentes boni & perfecti viri. Vnde Chrysost. ibi dicit : Columnæ fidei, videlicet, Petrus, Iacobus, & Ioannes non aderant, sicut in transfiguratione Christi præsentes erant, nec oratio & ieiunium aderant, sine quibus Christus ait, hoc genus Dæmoniorum non eijcitur. Vnde Origen. ibi dicit : Si aliquando oportuerit circa orationem aliquid patientium remanere, non admiremur, neque interrogamus, neque loquamur, quasi audienti spiritu immundo, sed abigamus ieiunijs orationibus nostros spiritus malignos, & glossa dicit : Hoc genus Dæmonij, id est, ista carnalium voluptatum mutabilitas, ad quem, scilicet spiritus ille inclinabat, non vincitur, nisi spiritus oratione confirmetur, & caro per ieiunium maceretur. De quarto exorcistæ vitio, præsertim scilicet in fide. Patet ibidem de Christi discipulis præsentibus. Vnde posteà secretò discipuli quærentes causam suæ impotentiæ : Respondit, propter incredulitatem vestram. Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic tollete, &c. Vbi Hylarius : Crediderunt quidem Apostoli, sed nondum erãt perfecti in fide, nam Domino in monte morante cum alijs tribus, & illis cum turba residentibus, quidam tepor eorum fidem relaxauerat. De quinto patet in vita patrum, vbi legimus, aliquando obsessos non liberatos per Sanctum Antonium, sed per discipulum eius Paulum fuisse liberatos. De sexto patuit suprà, quia non semper cùm quis liberatur à culpa, liberatur à pœnis, sed remanet interdum pœna, in vindictam & satisfactionem præcedentis delicti, & adhuc illud remedium, de quo fertur, quòd plures fuerint liberati, videlicet, quòd maleficiati de nouo fuerint baptizati, licet sub cõditione, super quo vt præmisi nil determinare debemus. Verißimum tamen existit, quòd cùm debitè quis ante baptismum non fuit exorcizatus, vtique diuina permißione Diabolus semper maiorem recipit in talem potestatem, patet ex præmißis, nec ambiguum est, quia plures negligentiæ, siue à sacerdotibus non benè dispositis, vbi iam quartum impedimentum prænotatum tangitur, videlicet, exorcistæ vitium committunt, siue à vetulis, quæ tempore neceßitatis debitum modum baptizandi, non seruant. Nec tamen asserere volo, quin sacramenta à malis conferri non poßint, & quod imò quantumcunque malus baptizat & conficit, dummodò debitè debita forma & verborum materia in intentione baptizat ordinatus & conficere intendat, sic à simili in exorcizando ritè procedat, & non suffusus aut violẽtus, vnde & sine actuali vel habituali intentione, & vtinam non cespitando, & verba necessaria omittendo, huiusmodi sacris officijs se immisceatur : Reuera, sicut ad conficiendum quatuor essentialia deseruiunt, scilicet, materia, forma, intẽtio, ordo, modis tamen prætactis, & vbi vnum deerit, nec conficere poterit, ita circa exorcismos suo modo asserere oportet. Nec obiectio valet, quòd sine exorcismis in primitiua Ecclesia baptizabantur, aut etiam quod nunc characterem baptismalem sine eo valeat baptizatus recipere, quia sic Gregorius in vanum exorcismos instituisset, & Ecclesia in suis cærimonijs potius erraret. Quare nec ausus sum omninò reprehendere qui maleficiatos sub conditione vellent rebaptizare, & neglecta fortassis recuperare. Fertur etiam de illis, qui de nocturno tempore in somnis per alta ædificia sine læsione solent incedere, quod vtique opus esse maligni spiritus tales sic deferentes plures asserunt, hi cùm rebaptizantur melius habere noscuntur, & mirum, quòd vbi nominibus proprijs annuuntur, subitò ad terram colliduntur, ac si fortaßis illud nomen non debitè in baptismo fuerit impositum. Expedit lectorem esse attentum super sex illa impedimenta, licet enim super energuminos aut possessos, & non super maleficiatos sonant, tamen quia æqua virtus vtrobique requiritur, diuina, imò dici potest quòd maioris sit difficultatis maleficiatum curare, quàm energuminum aut possessum, ideò illa impedimẽta, si ibi possunt habere locum, & à fortiori super maleficiatos, quod tali ratione probatur. Nam vt suprà patuit ca. 10. aliqui poßidentur interdum pro nullo proprio delicto, sed pro leui alieno, & varijs alijs de causis. In maleficio autem quando adulti maleficiuntur, vt plurimùm eis contigit, quia in animæ necationem grauißimè à Dæmone ab intus poßidentur. Vnde duplex labor circa maleficiatos, vt simplex circa possessos ab extra requiritur. De hac grauißima posseßione Caßia. colla. Abba. Sereni, dicit : Illi sunt veri miseri ac miserabiles iudicandi, qui cum se vniuersis criminibus flagitijsque contaminant, non solùm nullum in eis verisimiliter signum Diabolicæ suppletionis ostenditur, sed nec aliqua quidem operibus eorum condigna tentatione, nec vllum flagellum correptionis infertur, non enim merentur celerem temporis istius expeditamque medicinam, quorum duritia & impœnitens cor, pœnam vitæ præsentis excedens, thesaurizant sibijpsis iram & indignationem, in die iræ & reuelationis iusti iudicij, in quo vermis eorũ non extinguetur. Et iterũ idem Caßia. comparando corporalem posseßionem ad animum per peccatum, paulò antè dicit : Multò grauius, inquit, cõstat illos vehementiusque vexari, qui cùm corporaliter ab ipsis affligi minimè videantur, animo tamen perniciosius poßidentur, eorum scilicet vitijs & voluptatibus inuoluti, secundum Apostoli namque sententiam, à quo quis superatur, eius seruus efficitur, nisi quòd in hoc isti desperatius ægrotant, & cùm sint eorum mancipia, nec impugnari se ab illis, nec dominatum eorum ferre cognoscunt. Ex quibus elicitur, quòd à fortiori maleficiati in corpore, non tamen posseßi à Dæmone ab extra, sed ab intra, quò ad animæ necationem, grauius propter plura impedimenta sanantur. Quò ad tertium principale, scilicet, quò ad remedia, notandum, quòd quia opera illa sunt duplicia : Licita omninò, & non suspecta, aut suspecta & non omninò licita, & de primis suprà tactum est immediatè, c. 5. circa finem, vbi dubitatio ponitur super herbas aut petras, vt maleficia repellant, quomodo hoc licitum sit. De secundis verò remedijs, quæ videntur esse suspecta, non tamen omninò licita, nunc tractandum aduertere oportet ea quæ in secundo principali huius secundæ partis operis tacta sunt de quatuor remedijs, quorum tria censentur illicita, quartum autem nõ omninò licitum, sed vanum, de quo & Canonistæ loquuntur, quòd licitum est vana vanis contundere. Sed quia nos Inquisitores huius opinionis sumus cum sanctis Doctoribus, quòd in casu, quo remedia per sacra verba & exorcismos licitos non sufficiunt, & hoc propter impedimenta superius tacta, in numero sex aut septem, quòd tunc tales maleficiati hortandi sunt ad patientiam æquanimiter, ad tollerandum mala præsentis vitæ in suorum criminũ purgationem, & non vlterius quærere quocunque modo superstitiosa & vana remedia. Ideò si quis præmißis licitis exorcismis nõ contentus, ad huiusmodi vana ad minus remedia, de quibus suprà tactũ est se transferre voluerit, sciat hoc non nostra voluntate aut admißione fieri, sed quòd polita & enucleata fuerũt ibidem talia remedia factũ fuit, vt tantorum DD. vt Scoti & Host. &c. ex parte vna, & aliorum Theologorum ex parte altera, dicta quocunque modo concordarentur. Fatemur ergo cum S. Augu. in quodam sermone contra Sortilegos & Diuinatores, & intitulatur sermo de Augurijs, vbi dicit : Fratres, nostis me frequẽtius supplicasse, vt consuetudines paganorũ & Maleficorũ minimè seruare deberitis, sed hoc proficit apud alios parũ. Et quia si vobis non dixero, pro me & pro vobis redditurus sum in die Iudicij rationem, & vobiscum mihi necesse erit æterna supplicia sustinere. Ergo apud Deum me absoluo, dum iterum atque iterum admoneo & contestor, vt nullus ex vobis Diuinos aut Sortilegos requirat, nec eos de qualibet re aut causa, aut infirmitate interroget, quia quicunque fecerit hoc malum, statim peribit in eo baptismi sacramentum, & continuò sacrilegus & paganus efficitur, & nisi pœnitentia subuenerit, statim in æternum peribit. Et posteà subdit : Nullus dies exeundi & redeundi obseruat, fecit enim Deus omnia bona valdè, & qui vnum diem & alterum statuit, sed quoties neceßitas vrget faciendi aliquid aut exeundi, signate vos in nomine Christi, & Symbolum, vel Orationem Dominicam fideliter dicentes, securi in Deo adiutorio agatis. His autem quidam superstitiosi, & filij nimirum huius seculi, non contenti, errores erroribus accumulare volentes, vltra intellectum & intentionem Scoti & Canonistarum, his argumentis se defendere conantur. Quia enim res naturales habent quasdam virtutes occultas, quarum ratio ab homine aßignari non potest, sicut & Adamas trahit ferrum. Et multa alia, quæ Augustinus 21. de ciuitate Dei enumerat, ideò inquirere de huiusmodi rebus pro sanitate inquirenda, vbi exorcismi & naturales medicinæ deficiunt, non erit illicitum, licet videatur vanum. Hoc autem fieret, vbi quis per imagines non Nigromanticas, sed Astrologicas, vel per anulos & huius sanitatem in se vel in alio procurare vellet. Item arguunt, sicut corpora naturalia subduntur corporibus cœlestibus, ita etiam corpora artificialia, puta imagines sortiuntur quasdam virtutes occultas, speciem consequentes ex impreßione corporum cœlestium, ergo etiam corpora artificialia, puta imagines sortiuntur aliquam virtutem occultam, à corporibus cœlestibus ad aliquos effectus causandos, ergo vti eis & alijs huius non est illicitum. Prætereà Dæmones possunt multipliciter corpora transmutare, vt August. 3. de Trinit. dicit, & patet in maleficiatis, ergo licet vti etiam eorum virtute ad tollendum illa, sed reuera in oppositum sunt dicta omnium sanctorum Doctorum, vt satis & sparsim hinc inde patuit. Vnde ad primum dicitur, quòd si res naturales simpliciter adhibentur ad aliquos effectus producendos, ad quos putantur habere naturalem virtutem, non est illicitum. Si verò adiungantur vel characteres aliqui, vel aliqua quæcunque ignota, & vanæ obseruationes, quæ manifestum est naturalem non habere super hoc efficatiam, erit superstitiosum & illicitum, vnde S. Thom. in 2. q. 96. art. 2. in pede quæstionis tractans hanc materiam, dicit, quòd in ijs quæ fiunt ad aliquos effectus corporales inducendos, vtpotè sanitatem, vel aliquid huius, considerandum est, vtrùm videantur naturaliter posse tales effectus causare, & quia licet causas naturales adhibere ad suos effectus, ideò non est illicitum. Si autem videantur non posse naturaliter tales effectus causare, consequens est, quòd non adhibentur ad hos effectus causandos, tanquam causæ, sed solùm quasi signa, & sic pertinent ad pacta significationum cum Dæmonibus inita, vnde Augustinus 21. de ciuitate Dei. alliciuntur Dæmones per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit delectabilibus, pro sua diuersitate diuersis, non vt animalia cibis, sed vt spiritus signis, per varia genera lapidum, herbarum, lignorum, animalium, carminum, rituum. Ad secundum dicit idem Doctor, virtute naturales corporum naturalium consequuntur eorum formas substantiales, quas sortiuntur ex impreßione corporum cœlestium, & ideò & ex eorundem impreßione sortiuntur quasdam virtutes actiuas. Sed corporum artificialium formæ procedunt ex conceptione artificis, & cùm nihil aliud sint quàm compositio, ordo & figura, vt dicitur 1. Phys. non possunt habere naturalem virtutem ad agendum, & inde est, quòd ex impreßione cœlestium corporum, nullam virtutem sortiuntur, inquantum sunt artificialia, sed solùm secundum materiam naturalem. Falsum est ergo quod Porphirio videbatur, vt August. dicit 10. de ciu. Dei. herbis, lapidibus, & animantibus, & sonis certis, quibusdam etiam vocibus & figurationib., ac figmentis quibusdam etiam obseruatis in cœli auersione, motibus syderum, fabricari in terra ab hominibus potestates idoneas varijs effectibus syderum exequẽdas, quasi effectus Magicarum artium ex virtute cœlestium corporum prouenirent. Sed sicut Aug. ibi subdit, totum hoc ad Dæmones pertinet, ludifactores animarum sibi subditarum. Vnde etiam imagines quas Astronomicas vocant, ex operatione Dæmonum habent, cuius signum est, eis inscribi quosdam characteres, quæ naturaliter nihil operantur, nõ enim est figura principium actionis naturalis, sed in hoc distant Astronomicæ imagines à Nigromanticis, quòd in Nigromanticis fiunt expressæ inuocationes, vnde & ad expressa pacta cum Dæmonibus inita pertinent. Astronomicæ ad tacita pacta propter figurarum & characterum signa. Ad tertium non est huiusmodi potestas super Dæmones commissa, vt eis licitè vti poßit ad quodcunque voluerit, sed est ei contra Dæmones bellum indictum, vnde nullo modo licet homini Dæmonum auxilio vti, per pacta tacita vel expressa. Hæc Thomas. Ad propositum, quia dicit nullo modo, nec etiam quibuscunque vanis, quibus videlicet se Dæmon quocunque modo poßit immiscere. Si tamen sunt adeò vana, vt & fragilitas humana pro recuperanda sanitate illa aggreditur, doleat de præteritis, caueat de futuris, orat vt sibi debitum dimittatur, & in tentationem non amplius inducatur, inquit Augustinus in fine regulæ.

REMEDIA CONTRA GRANDINES, & super iumenta maleficiata,
CAP. VII.

QValiter denique iumenta maleficiata poßint remediari, similiter & tempestates aëris : Notanda sunt primò quædam remedia illicita, quæ à quibusdam practicantur. Nam quibusdam verbis aut factis superstitiosis, vt qui vermes in digitis aut membris, per quædam verba & carmina illicita curant, de quibus carminibus qualiter cognoscuntur vt sint licita vel non, in præcedenti capite tactum est. Alij sunt, qui super iumenta maleficiata non aquam benedictam spargunt, sed ori infundunt. Primum remedium verborum esse illicitum vltra præmissa Guilielmus sæpè allegatus demonstrat : Si enim verbis inesset virtus, & dicamus verbis, vt verbis, tunc ex quinque modis esset vnus, vel ex parte materiæ, id est aëris, aut ex parte formæ, hoc est soni, aut ex modo significandi, aut ex parte omnium simul, nam primum, quia aër non interficit nisi sit venenosus, sonus etiam non, quia excellens obiectum corrumpit potentiam, nec tertium, quia tunc hoc nomen Diabolus vel mors inferius illa nocerent semper, & sanitas bonitas semper prodessent, item nec omnia simul, quia totum aggregatum ex partibus inualidis, etiam totum est inualidum. Nec valet si obijcitur, Deus contulit vim verbis, sicut herbis & lapidibus, quia si quæ virtutes insunt quibusdam verbis, aut sacramentalibus, aut alijs benedictionibus & carminibus licitis, has habent in se, non vt verba, sed ex institutiõe & ordinatione diuina, & ex pacto Dei, sicut si Dominus diceret, quicunque hoc fecerit, faciam ei hanc gratiã, & sic verba in sacramentis efficiũt, quod signant, quamuis secundum alios etiam habent virtutem intrinsecam, sed prima opinio quia iam deseruit, ideò amplectitur. De alijs autem verbis & carminibus, patet ex præmißis, quòd vt verba sunt verba composita, vel prolata, aut figurata nihil efficiunt, sed inuocatio nominis diuini & obsecratio, quæ est per sacra quædam protestatio committendum effectum diuinæ voluntati prosunt. Remedia etiam operum quæ illicita videntur, vt suprà tactum est. Et etiam vbi in partibus Sueuiæ plurimùm practicatur, quòd prima die Maij ante ortum Solis, mulieres villanæ exeunt, & ex syluis vel arboribus deferunt ramos de salicibus, aut alios frondes, & ad modũ circuli plectentes, in introitu stabuli suspendunt, asserentes, quòd per integrum annum iumenta cuncta illæsa à Maleficis remanent & præseruantur, hoc quidem remedium secundum opinionem illorum, qui dicũt vana vanis contundere posse, non esset illicitum, sicut nec etiam qui per carmina ignota morbos expellerent. Sed sine offensone procedendo dicamus, quòd si prima die vel secunda, mulier vel quicunque egrediatur, non habens respectum ad Solis occasum vel ortum, colligit herbas, frondes, aut ramos cum oratione dominica, aut symbolo fidei, suspendit illa super ostium stabuli, bona fide committens effectum custodiæ diuinæ voluntati, non erit irreprehensibilis, vt suprà in præce. c. ex verbis Hieronym. & habetur 26. q. vlt. licet herba & petras habere etiam sustinenti Dæmonium sine incantatione. Ad idem sunt, qui intra vinetas aut segetes, signũ crucis, frondes, aut flores benedictos in die palmarum continent, erigunt, & asserunt, quòd vndique frugibus per grandines læsis, segetes in eorum campis illæsi remanserunt. De quibus iuxta distinctionem tactam discernendum videtur. Ad idem, sunt quæ pro conseruatione lactis, ne videlicet vaccæ per maleficia priuentur, integrum liquorem lactis quem die sabbati colligunt, pauperibus gratis pro Deo distribuunt, & per huiusmodi Eleemosynam asserunt vaccas etiam sub vbertate ampliori lactis à maleficijs præseruari. In quo opere nihil superstitiosum iudicatur, dummodò pietatis causam, quam pauperibus exhibent, etiam diuinam pietatem implorare pro conseruatione iumentorum taliter proponunt, vt tamen affectum custodiæ diuinæ prouidentiæ, pro suo beneplacito relinquunt. Prætereà Nider in suo præceptorio præcepto primo c. dicit, quòd etiam per carmina scripta, & verba sacra licet iumenta sicut homines infirmos benedicere, & per ea quæ incantationis speciem habere videntur, dummodò septem præmissæ conditiones seruantur. Dicit enim, quòd à deuotis personis & virginibus experientiam habuerit, quòd adhibito signo crucis super vaccã, & dominica oratione cum salutatione Angelica trinies, vel circiter, cessat opus Dæmonis, et si est per maleficium. & in suo Formicario constat, quòd malefici de ritibus Ecclesiæ veneratis & seruatis sua maleficia præpediri fatentur, vt per aquæ benedictæ aspersionẽ, per salis consecrati sumptionem, per candelarum in die purificationis & palmarum, in die palmarum consecratarum vsum licitum, & similia, quia ad hoc talia Ecclesia exorcizat, vt vires Dæmonis imminuant. Prætereà, quia Maleficæ quando volunt iumentum priuare liquore lactis, solent ex illa domo in qua iumentum moratur, modicum lactis, vel butyri, ex illo iumento coagulatum petere, vt sic consequenter valeant per suam artem iumentum maleficiare, ideò sint cautæ mulieres, à quibus suspectæ huiusmodi petunt, ne eis in minimo mutent aut donent. Prætereà, sunt certæ mulieres, quæ dum sentiunt quòd in coagulando butyrum nihil proficiunt, sicut in vasis oblongis ad hoc aptis laborare, solent, tunc si subitò ex suspectæ Maleficæ domo modicum butyri habere possunt tria frusta seu bolos ex illo butyro faciunt, & sub sanctißimæ Trinitatis inuocatione, Patris & Filij, & Spiritus sancti, illa frusta in vasculum proijciunt, & sic omne maleficium fugatur, vbi iterum incidit, vanum vanis contundere, tantummodò ex eo, quòd butyrum à Malefica suspecta habet mutare, quod si absque hoc sub inuocatione sanctißimæ Trinitatis, orationem dominicam adiungendo, etiamsi de proprio butyro, siue alieno, si proprium non haberet tres pecias immitteret, effectum diuinæ voluntati committens irreprehensibilis maneret, licet commendanda non esset propter tres videlicet pecias butyri immissas, commendanda autem si per aspersionẽ aquæ benedictæ, salis exorcizati immißionem, cum oratione, vt suprà maleficium fugaret. Prætereà, quia sæpè omnia iumenta maleficijs interficiuntur, aduertere debent quibus talia accidunt, & sub limine ostij stabuli, aut præsepe, vel vbi adæquantur terra amoueatur, & alia terra cũ aspersione aquæ benedictæ ad illa loca reponatur, quia sæpè Maleficæ fassæ sunt, maleficij aliqua instrumẽta ad illa loca occultasse, fassæ quod ad instantiã Dæmonũ tantummodò foueam facere habeant. Dæmon aũt maleficium reposuisse, quod quidem maleficiũ res vilißima erat, vt lapis, lignũ, vel mus aut serpens aliquis. Constat enim quòd Diabolus maleficia operatur per se, nec in illis rebus indiget consensu, aut & perditionem Maleficæ quærit, vnde & ipsam aliquo modo cooperari cogit. Contra grandines & tẽpestates vltra ea quæ suprà signo crucis erecto hoc remedium practicatur. Lapilli enim tres ex grandine in ignẽ, sub inuocatione sanctißimæ Trinitatis, subijciuntur oratio dominica, cũ Angelica salutatione bis aut ter, adiungitur Euangelium Ioannis, In principio erat Verbum, cum signo crucis vndique contra tempestatem, antè & retrò, & ex omni parte terræ subinfertur. Et tunc cùm in fine replicat trinies, Verbum caro factum est, & trinies ex post dixerit per Euãgelica dicta, fugiat tempestas ista, subitò siquidem tempestas ex maleficio fuit procurata cessabit. Hæc verißima experimẽto nec suspecta iudicantur, hoc ipsum enim quòd lapilli in ignem proijciuntur, si absque inuocatione diuini nominis fieret, superstitiosum cẽseretur. Quòd si dicatur, nunquid sine illis lapillis sedari poßit tẽpestas? Respondetur, vtique per alia sacra verba. Proijciens aũt intendit Diabolum molestare, dum eius facturam per inuocationem sanctißimæ Trinitatis destruere conatur. Ad ignẽ potius quàm ad aquã proijcit, quia citius dum resoluuntur, eò etiam citius eius factura destruitur, effectum tamen custodiæ diuinæ voluntati cõmittit. Est ad hoc quòd Malefica quædã à Iudice interrogata, an per aliquem modũ tempestates à maleficijs concitatæ sedari possent? Respondit, possunt, per hoc videlicet : Adiuro vos grandines. & ventos, per quinque vulnera Christi, & per tres clauos, qui eius manus & pedes perforarunt, & per quatuor Euangelistas sanctos, Matthæum, Marcum, Lucam, & Ioannem, vt in aquam resoluti descendatis. Fatentur etiam multæ, licet quædam spontè, quædam in torturis & difficulter, quòd quinque sunt, per quæ multum impediuntur aliquando in toto, aliquãdo in parte, aliquando ne in personam hominis fiant, aliquando ne in suis amicis, & fidem integram, vel Dei præcepta seruantibus, se signo crucis, & orationibus munientibus. Ritus & cærimonias Ecclesiæ colentibus, publicam Iustitiam benè exequentibus, & Christi paßionem verbo vel mente ruminantibus. Vnde & Nider, vbi suprà, ea de causa vniuersaliter vel communiter in Ecclesia Campanæ contra auram pulsantur, tùm vt tanquam tubas Deo consecratas Dæmones recedant à suis maleficijs, tùm etiam, vt populus excitatus Deum contra tempestates inuocet, & eandem ob causam cum altaris sacramento & sacris verbis ad auram sedandam proceditur communiter, ex antiquißima consuetudine Ecclesiarum, in Gallia, & in Germania. Sed quia hic modus circa deportationem sacramenti ad auram sedandam, videtur multis quiddam superstitiosum, non intelligentes regulas, per quas agnoscitur aliquid superstitiosum vel non. Ideò considerandum est, quòd quinque dantur regulæ seu considerationes, per quas quilibet agnoscere potest, an opus Deo exhibitum sit superstitiosum, id est, supra modum Christianæ religionis obseruatum, vel sit ad debitum cultum & honorem Deo exhibendum, tàm in cordis quàm corporis actibus, ex vera virtute religionis progrediens. Ista enim eliciuntur ex glossa super illud Apostoli ad Coloss. 2. quæ sunt rationem habentia sapientiæ in superstitione, quæ dicit : Superstitio est religio supra modum seruata, vt etiam suprà tactum est. Prima est, quòd in omnibus operibus nostris cum gloria Dei debeat esse principalis finis noster, iuxta illud : Siue manducatis, siue bibitis, siue aliud quid faciatis, omnia in gloriam Dei facite, ideò in omni opere ad religionem pertinens Christianam attendatur, an opus sit ad gloriam Dei, & homo in opere det principaliter gloriam Deo, ita quòd per ipsum opus & mens hominis Deo subijciatur. Et quidem licet propter hanc regulam cæremonialia, vel etiam iudicialia veteris Testamenti, iam in nouo nõ exercentur, cùm sciamus illa sub figura, hæc autem in veritate iam esse propalata, tamen deportatio sacramenti vel reliquiarum ad auram sedandam, non videntur contra hanc regulam militare. Item cùm secunda regula sit, quòd attendatur, an opus quod fit, sit ad exercitium vel refrenatiuum concupiscentiæ, vel abstinentiæ corporali, modo tamen virtute debitæ, hoc est, secundum ritum Ecclesiæ, vel secundum moralem doctrinam, quia Apostolus dicit Roma. 12. Rationabile sit obsequium vestrum. & propter hanc secundam regulam, fatuè faciunt vouentes non pectinare caput sabbato, vel ieiunare die dominico tanquam meliori die, & similia, non videtur iterum quòd deportatis sacramentis, &c. sit superstitiosum. Item cùm tertia regula sit, quòd attendatur, an opus sit secundum statutũ vniuersalis Ecclesiæ, vel secundũ sacræ scripturæ testimonium, vel saltẽ secundũ particularẽ Ecclesiæ ritum, aut de consuetudine generali, quæ secundum Augustinum pro lege habenda est. Vnde & Beatus Gregorius scribit Anglorum Episcopo, conquærenti, quòd sunt diuersæ Ecclesiæ consuetudines in missarum celebratione. Respondit Gregorius, vt siue in Romana, siue in Galliarum, siue in quacunque Ecclesia aliquid inuenisti, quod plus omnipotenti Deo poßit placere, sollicite eligas, diuersæ enim consuetudines Ecclesiæ in cultu diuino, in nullo veritati repugnant, & ideò seruandæ. & eas præterire illicitum est. Ideò vt in principio tactum est, antiquißimæ consuetudines Ecclesiarum Galliæ, & quarundam Germaniæ, cùm decreuerint Eucharistiam ad auram deportare, non poterit hoc esse illicitum, verùm quod non in patulo, sed in sacrario abscondito & incluso. Item cùm quarta regula sit, quod inspiciatur, quòd opus quod sit, habeat naturalem proprietatem ad effectum qui expectatur : aliàs enim si hoc non habet, censetur superstitiosum, ex qua consideratione characteres ignoti, & nomina suspecta, etiã imagines Astronomicæ & Nigromanticæ refutantur omnia tanquã suspecta, ideò & ex hac consideratione non possumus dicere, quòd deportatio reliquiarum, aut Eucharistiæ contra Diabolicas infestationes sit superstitiosum, imo religiosißimum, cùm ibi tota salus nostra contra aduersarium contineatur. Item cùm quinta regula sit, vt attendatur, quòd opus quod fit non præbet occasionem scandali vel ruinæ, quia tunc licet non esset superstitiosum, tamen propter scandalum esset dimittendum, vel differendum, vel occultè sine scandalo faciendum, ideò si deportatio talis sine scandalo fieri potest, vel saltem occultè, tunc non est omittendum. Ex ista enim regula sæpè omittuntur benedictiones per verba deuota, siue super infirmos, siue vt ad collum alligentur, & hæc à secularibus omittuntur, dico quod saltem non publicè fiunt, vbi occasione ruinæ in alijs simplicibus præstare possent. Hæc sufficiant quò ad remedia contra grandines, per verba & opera licita.

REMEDIA QVAEDAM CONTRA quasdam occultas Dæmonum infestationes,
CAP. VIII.

SED iam iterum suspenditur iudicium ad scribendum remedia contra quædam terræ frugum nocumenta, quæ per vermes interdum & cinifes, per turmas ad longißimas terrarum spacia in aere volantes, ita vt superficiem terræ cooperire videantur, radicitus, cuncta virentia, tàm in vinetis quàm segetibus, & graminibus consummatis immittuntur. Item remedia contra pueros, opere Dæmonum subtractos. Ad primum tamen dicendum iuxta S. Thomã. 2. 2. q. 90. vbi petit, An liceat adiurare irrationalem creaturam? Respondit quòd sic, per modum tamen compulsionis, quæ referri tunc debet ad Diabolum, qui in nocumentum nostrum vtitur irrationabilibus creaturis, & talis est modus adiurandis in Ecclesiæ exorcismis, per quos Dæmonum potestas excluditur ab irrationabilibus creaturis. Si enim intentio refertur, quò ad irrationalem creaturã, quò ad se quæ nihil intelligit, vana esset, ex quo datur intelligi, quod per exorcismos licitos, & adiurationes possunt depelli, diuina tamẽ aßistente clementia, taliter vt prius populo ieiunia, proceßiones, & aliæ deuotiones iniungãtur, propter adulteria enim & multiplicationem criminum, huiusmodi mala immittuntur, vnde & ad confeßiones homines inducendi sunt. In nonnullis etiam prouincijs excommunicationes fulminantur, sed tunc vim adiurationis super Dæmones sortiuntur. Est & alia horribilis Dei permißio super homines, vbi interdum mulieribus subtractis proprijs filijs, & pueris alieni à Dæmonibus supponuntur, & hi quidem pueri vulgariter campsores, in Alemanico, & Wechselkind nuncupati sunt in triplici differentia. Nam aliqui sunt semper macilenti eiulantes, cùm tamen quatuor mulieres nulla vbertate lactis vnum lactare sufficerent. Aliqui verò sunt incuborum Dæmonum opere producti, quorum tamen filij non sunt, sed propriè illius hominis & viri cuius semen receperunt, vt succubi, vel in somnis viros polluentes, hos enim interdum pueros diuina permißione supponũt, subtractis proprijs filijs. Est & tertiũ genus, vbi interdũ Dæmones in speciem paruulorum apparentes, nutricibus se cõiungunt. Cõmune in omnibus tribus, quòd multum ponderosi, macilentes nõ crescunt, & nulla vbertate lactis vt præmissum est, lactãtur, & sæpius dicuntur euanuisse. Quare aũt diuina pietas talia permittit, dici potest quod ex duplici causa. Primò, quia parentes pueros nimis diligunt, vnde propter eorum vtilitatẽ talia permittuntur. Secundo, quia præsumendum est, quod huiusmodi mulieres quibus talia accidunt. vt plurimùm sunt superstitiosæ, & in multis alijs à Dæmonibus seducuntur, vnde & Dominus verus zelotes, secundum rectum zelum, qui est vehemens amor in propriã sponsam, ex quo alium non solùm accedere non patitur, sed nec signa adulterij vel suspitionis, vt maritus zelosus super animam quam precioso sanguine emit & per fidem desponsauit, sustinere potest in tactu, colloquio, appropinquatione, quocũque modo cum inimico Diabolo & aduersario salutis, & si signa adulterij maritus zelosus nõ patitur, quantũ tunc turbatur qñ adulterium committit? Vnde non mirum, si proprij subtrahuntur filij, & adulterini supponuntur. Et quidem vt fortius ista imprimantur, & quantum Deus animam zelatur, & non vult nec signa suspitionem causantia pati. Patet ex antiqua lege, vbi vt populum suum funditus elongaret ab Idololatria, prohibuit non solùm Idololatriam, sed multa alia quæ occasionem possent præbere ad Idololatriam, & quæ etiam in se non videntur habere vtilitatem, quam tamen in suo mystico sensu mirabiliter retinent, vnde non solùm dixit, Exo. 22. Maleficos non patieris viuere super terram, sed & hoc adiunxit, non habitet in terra tua, ne fortè peccare te faciat, sicut copulatrix occiditur, & peruagari inter homines non permittitur. Nota zelum Dei, Deuterono. 22. Deus præcepit : Nidum cum ouis, aut pullis desuper cubantem matrem, non deberent simul seruare, sed matrem permittere auolare, quia hoc gentiles ad sterilitatem vertebant. Zelotes Dominus in suo populo noluit tale signum adulterij pati, sic iam vetulæ inuentionem denarij, signum magni fortunij, & per oppositum vbi thesaurum somniarent, iudicant. Item præcepit omnia vasa cooperiri, & vasculum non habens operculum immundum censeri. Error erat, vt venientibus de nocte Dæmonibus, aut vt vetulæ dicunt, die Seeligen/ sed sunt Maleficæ, vel Dæmones in earum effigiebus debẽt omnia consumere, vt pòst abundantius tribuant. Colorant quidam, & dicunt, schrettellunt contra determinationem Doctorum, quòd præter homines & Angelos, non sunt aliæ creaturæ rationales, vnde non sunt nisi Dæmones. Item Leuit. decimonono : Ne in rotundam attondetis comam, ne radetis barbam, illi enim faciebãt idolatricè in venerationem Idolorum. Item Deuter. vicesimosecundo, vt viri non induerentur vestibus mulierum, nec èconuerso, quod illæ in venerationem Deæ Veneris, & alij in venerationem Martis, & Deæ Priapis. Item ea de causa iußit destrui aras Idolorum, & Ezechias destruxit serpentem æneum, quando populus ei voluit offerre, dicens cuprum est. Et ea de causa inhibuit somnia non obseruari & auguria, & præcepit, vt vir aut mulier, in quo Pythonicus spiritus esset, occideretur, sicut iam sunt Warsagerin nuncupati, quæ omnia quia suspitionem generant, ad adulterium spirituale, ideò vt dictum est, ex zelo quem Deus habet ad animas sibi desponsatas, sicut sponsus ad sponsam inhibuit. Sic etiam & nos Prædicatores aduertere debemus, quòd nullum sacrificium Deo magis acceptum, quàm zelus animarum, vt Hieronymus super Ezechielem testatur. Vnde & consequenter in tertia parte operis, de exterminio Maleficarum, quò ad vltima remedia tractandum erit, hoc ipsum enim vltimum Ecclesiæ refugium, ad quod etiam ex diuino obligatur, vt dictum est præcepto : Maleficos ne patiaris viuere super terram, vbi & remedia contra Maleficos sagittarios includuntur, cùm & hoc ipsum genus nisi per seculare brachium poterit exterminari. Remedium dum quis intuitu commodi temporalis se ex toto Dæmoni deuouit, sicut experientia sæpè docuit, per veram confeßionem licet à Diaboli potestate liberantur, tamen diu & pòst grauißimè molestati, & præcipuè nocturnis temporibus fuerunt, & hoc in eorum pœnam Deus permisit, signum autem quòd liberati erant, ex illo agnoscebatur, quia pecuniam in bursis aut capsulis, post confeßionem deficiebat, super quæ plurima gesta deduci possent, sed breuitatis causa omittuntur.


MALLEI MALEFICARVM TERTIA PARS.
AD OPVS IVDICIALE, TAM in foro Ecclesiastico, quàm ciuili, contra Maleficos, ac omnes Hæreticos pertinens, XXXV. Quæstiones complectens,
IN QVIBVS REGVLA INCHOANDI Processum iudicij, continuatio, & sententiandi modus, luculentissimè demonstratur.
Quis sit competens Maleficarum Iudex,
QVAESTIO PRIMA GEneralis & introductoria.

VTrùm Maleficæ & earum fautores, receptatores & defensores, ita subijciuntur iudicio Ecclesiastico diocesanorum, & ciuili, quòd ab earum inquisitione valeant Hæreticæ prauitatis Inquisitores esse exonerati? Et arguitur quòd sic. Nam in c. accusatus. §. sanè. lib. 6. dicitur : Sanè cùm negocium fidei quod summè priuilegiatũ existit, per occupationes alias non debeat impediri pestis Inquisitores Hæretìcæ à sede Apostolica deputati, de diuinationibus aut sortilegijs, nisi Hæresim saperent, manifestè intromittere se nõ deberent, nec punire talia exercentes, sed relinquere suis Iudicibus puniendos. Nec videtur obstare, quòd Hæresis Maleficarum hîc non exprimitur, tùm quia eisdem pœnis in foro Conscientiæ puniuntur, de conse. distin. 1. pro dilectione. Si Diuinatorum & Maleficorum peccatum occultum sit, interponitur pœnitentia quadraginta dierum, si notorium Eucharistia denegatur, & quorum in eadem pœna etiam idem iudicium decernitur, tùm etiam, quia eadem vtrobique videtur esse culpa, cùm sicut Sortilegi iudicium sortiunt, ita Maleficæ nocumenta creaturarum à Dæmonibus expectant & exigunt vtrobique, quod à solo Deo quærendum est, à creaturis illicitè requirentes, vnde vtrobique peccatum Idololatriæ, ad quem sensum Esaiæ 21. notatur, quod Rex Babylonis stetit in biuio, in capite duarum viarum commiscens sagittas, interrogauit Idola. Prætereà si dicatur, quòd ca. restringit Diuinatores & Sortilegos super crimen Hæresis, in quo subesse debent iudicio Inquisitorum, cùm dicit, nisi Hæresim saperẽt manifestè, ita quod ad minus Diuinatores & Sortilegi hæreticales sint eis subiecti. Contrà, quia tunc essent dandi Diuinatores artificiales, de quibus nullibi in scripturis fit mentio. Prætereà si Maleficæ sunt Inquisitorũ iudicio subiectæ, hoc erit propter crimen Hæresis, sed quia facta Maleficarum sine hæresi possunt fieri, probatur. Nam sicut cõculcare Christi corpus in luto, quod valdè horrẽdum esset peccatum, potest fieri sine errore in intellectu, & per consequens, ẽt sine Hæresi, quia stat, firmiter aliquẽ credere ibi esse corpus, proijceret tamen in lutum ad complacendum Dæmoni, ex aliquo pacto, ideò vt optatum finem, puta thesauri inuentionem, vel simile obtineret, ita & facta Maleficarũ sine errore fidei, licet non absque grandi peccato fieri possunt, vnde in illo casu vtique iudicium Inquisitorum subterfugiunt, & suis Iudicibus relinquuntur. Prætereà sicut Salomon Dijs suarum vxorum reuerentiam exhibuit propter complacentiam, nec tamen propterea Apostasiam perfidiæ incurrebat, quia mente fidelis, & veram fidem semper retinuit : ita & Maleficæ propter reuerentiam quam exhibent Diabolo, propter pactum initum, mente fidem retinentes, non sunt propterea Hæreticæ nũcupandæ. Prætereà, si dicatur, quòd omnes Maleficæ fidem habent abnegare, vnde & Hæreticæ iudicandæ. Contrà, quia in casu quo etiam mente & corde abnegarent, adhuc non Hæreticæ, sed Apostatæ nuncupantur, & cùm sit differentia inter Hæreticum & Apostatam, & Hæretici Inquisitorum iudicio subijciuntur, vtique Maleficæ eorum iudicium subterfugere habent. Prætereà 26. quæst. 5. dicitur : Episcopi eorumque ministri, omnibus modis elaborare studeant, vt perniciosam & à Zabulo inuentam Sortilegam & Magicam artem, ex parrochijs suis penitus eradicare studeant, & si aliquem virum aut mulierem huius sceleris sectatorẽ inuenerint, turpiter dehonestatum de parochijs suis eijciant, vnde cum c. 348. in fine dicat, suis iudicibus relinquant, & quia loquitur in plurali, tam de Ecclesiastico quam ciuili iure, ideò ad minus per ca. allegatum subduntur diocesanorum iudicio. Quòd si diocesani etiam seipsos exonerare vellent, prout Inquisitores præfatis iam tactis argumentis rationabiliter facere videntur, vellentque Maleficarum punitionem ad temporales Iudices retorquere, his argumẽtis probabiliter hoc facere possent, habetur in c. vt inquisitionis. §. prohibemus quoque districtius præfatis dominis temporalibus & rectoribus, ipsorumque Officialibus, ne ipsi de hoc crimine cùm sit merè Ecclesiasticũ quoquo modo cognoscant vel iudicent, & loquitur de crimine Hæresis, sequitur ergo, quod vbi crimen non est merè Ecclesiasticũ, sicut est crimẽ in huiusmodi Maleficis, qui propter damna temporalia quæ ab eis inferuntur, à Ciuili & non ab Ecclesiastico debent puniri. Prætereà C. de Iudæis. l. vl. in fi. dicitur : Cernat prætereà bona sua proscripta, & mos sanguinis pœna destinandus, qui fidẽ Christi repugnabat peruersa doctrina, quod si dicatur, quod lex loquitur de Iudæis conuersis, & pòst redeuntib. ad ritum Iudæorum, instantia non valet, imò argumentũ amplius per hoc fortificatur, eò quod cùm tales propter Apostasiã à fide Iudex ciuilis habet punire, ergo ẽt Maleficas fidẽ abnegãtes, cùm abnegatio fidei in toto vel in parte sit fundamentũ Maleficarum. Prætereà, licet in solutione dicatur, quod pro eodem Apostasia & Hæresis sit capienda, adhuc tñ Ecclesiasticus Iudex non se habet de eis intromittere, sed ciuilis, nã occasione quæstiones hæresum nullus debet populũ commouere. Sed Præses dẽt per se prouidere. In Auth. de mãd. Prin. id est, de mandatis Principũ. colla. §. neque occasione. vbi dicitur, neque occasione religionũ hæresumque quæstiones permittas alicui prouinciam commouere, aut aliter quadam præceptione iniungi prouinciam cui Præsides, sed ipse prouidebis competenti vtilitate fiscalibus, & quæ alia sunt perscrutari & non permittere aliquid fieri citra nostras præceptiones occasione religionum. Patet ex his, quòd de expugnante fidem nullus debet se intromittere, nisi Præses. Prætereà si cognitio Iudicum, & punitio talium Maleficarum non spectaret totaliter ad ciuilem Iudicem, quo modo leges de his tribus se intromittere possent. Nam C. de Maleficis. l. nemo. l. culpa. l. nullus, omnes illos quos vulgus Maleficos vocat, capitali pœnæ subijcit, & e. l. militi. bestijs obijcere decernit, qui Magica arte vitæ innocentum insidiantur. Item, quòd quæstionibus & tormentis ad interrogandum subijci debeant, & quòd nullus fidelium sub pœna exilij, & etiam amißione omnium bonorum, cum eis participat, cum multis alijs pœnis annexis, quæ eligenti illas leges occurrunt. Econtrariò verò & pro Veritate, legum Doctores talium Maleficarum punitionem in Ecclesiasticum Iudicem possunt retorquere, vt simul copulatiuè habeant cognoscere & iudicare, & hoc sic probatur. In crimine Canonico Præses cum Metropolitano habet discernere, & non Metropolitanus per se, sed adiuncto Præside, patet in Authen. de manda. prin. §. Si verò Canonicum sit quod quæritur, vnà cum Metropolitano prouinciæ hoc disponere & decernere prouidebis, siue alij quidam dubitant, glo. id est, in fide, quo casu solus cognoscet, siue alij quidam glossa. tunc Episcopus cum Præside scilicet cognoscet & causæ Deo dare amabilem, & decibilem terminum, qui & decenter orthodoxam custodiat fidem & identitatem procuret fiscalibus, & nostros subiectus seruet inuiolatos, glo. id est, eos non corrumpat in fide. Prætereà, princeps secularis licet puniat pœna sanguinis, non tamen per hoc iudicium Ecclesiæ excludit, cuius est cognoscere & diffinire, imò necessariò præsuppõit, vt patet C. de summa Tri. & fi. ca. 51. in fine, & extrà, de hære. c. ad abolendam. & c. vergentis. & c. excommunicamus. 1. & 2. imò eadem pœna est & secundum leges, & secundum Cano. vt patet C. de hære. l. Manichæos. & l. Arriani. vnde & ad eos pertinet, præcipuè insimul, & non diuisim talium punitio. Prætereà, sicut leges decernunt clericos à proprijs iudicibus emendari, & non à temporalibus seu secularibus, eò quòd crimen Ecclesiasticum in eis censetur : ita & Maleficarum crimen, cùm sit partim ciuile & partim Ecclesiasticum, propter damna temporalia, & fidem quam violant. Ideò ad vtriusque partis Iudices pertinet ad cognoscendum, iudicandum & puniendum. Et fortificatur ratio in Auth. vt cler. apud proprios Iudices. §. si verò. colla. 6. vbi dicitur : Si verò Ecclesiasticum sit delictum egens castigatione Ecclesiastica & mulcta, Deo amabilis Episcopus discernit nihil communicantibus clarißimis prouinciæ Iudicibus. Neque enim voluimus talia negotia omninò scire ciuiles Iudices, cùm oporteat talia Ecclesiastica examinari & emendari animas delinquentium, per Ecclesiasticam mulctam, secundũ sacras & diuinas regulas, quas & nostræ sequi non dedignantur leges. Hæc ibi. Vnde & per oppositum crimen mixtum ab vtrisque est puniendum. Responsio, cùm principalis intentio nostra in hoc opere sit ab inquisitione Maleficarum quantũ cum Deo fieri poßit, nos Inquisitores partium superioris Alemaniæ exonerare suis Iudicibus ad puniendum relinquendo, & hoc propter negotij arduitatem, dum tamen identitate fidei & saluti animarum non eo minus prouideretur, quare & præsens opus aggreßi sumus ipsi Iudicibus modos cognoscendi, diffiniendi, & sententiandi relinquendo. Ideò ad ostendendum, quòd Episcopi contra Maleficas in multis procedere poßint, etiam seclusis Inquisitoribus, licet ipsi Episcopi sine temporali & ciuili iudicio, vbi punitio transit vindictam sanguinis, non ita procedere valeant, expedit certas opiniones aliorum Inquisitorum, in diuersis regnis Hispaniæ in medium deducere, & illas ( salua eorum semper reuerentia, ) cùm sub ordine vno prædicatorum militamus infringere, vt eo clarior in singulis habeatur intellectus. Est itaque eorum opinio, quòd omnes Malefici, Sortilegi, Diuinatores, Nigromantici, & breuiter sub quocunque genere Diuinationum existant, & qui fidem sacram semel susceperunt, & profeßi sunt, iudicio Inquisitorum subiaceat, taliter vt in tribus quæ notantur in capitulo, multorum querela, in principio de hære. in Clement. nec Inquisitor sine Episcopo, nec Episcopus sine Inquisitore procedere habeant. Licet in quinque alijs vnus sine altero procedere valeat, si cui placet capitulum legat & inueniet, vnum autem è tribus est sententia diffinitiua, ad quam vnus sine altero non debet procedere, & hoc vbi præfati hæretici sunt habendi. Addunt insuper blasphemos, & quocunque modo Dæmones inuocantes, & excommunicatos, qui in excommunicatione stetissent per annum animo contumaci, in causa fidei, vel etiam in non causa fidei, sub certis casibus & plura alia includunt per quæ auctoritas ordinariorum nimis eneruatur, & nobis Inquisitoribus ampliora onera imponuntur, minus securè coram tremendo Iudice, qui vtique districtam à nobis super commißi officij exiget rationem & quia eorum opinio non infringitur, nisi eorum fundamentum sit annullatum, ideò notãdum, quòd principale fundamentum per glossatores Canonum, & præcipue super ca. accusatus. & §. Sanè. & super verba, Hæresim sapiant, manifestè accipitur, fundant insuper se super dicta Theologorum, Thomæ, Alberti, Bonauenturæ, in 2. senten. dist. 7. Ex his specialiter aliqua expedit recitare. Nam vbi cap. dicit, vt in augmento primo deductum est, quòd Inquisitores hæreticæ prauitatis, de Sortilegijs & Diuinationibus se non debeant intromittere, nisi Hæresim sapiant, manifestè dicunt, quòd Sortilegi vel Diuinatores, sunt duplices, scilicet artificiales, & hæreticales & primi dicũtur meri Diuinatores, quia videlicet mare ex arte agunt, de quibus ẽt loquitur Canon ex tenore, extrà de sortilegijs, vbi dicit, quod Vdalricus Presbyter cum quodam infami, hoc est Diuinatore, dicit glossa ad secretum locum perrexit, nõ ea intentione, vt Dæmonem inuocaret, quasi dicat : quia hoc fuisset hæreticum, sed vt cum inspectione Astrolabij furtũ quoddam inueniret, quasi dicat : quod est mera Diuinatio, vel Sortilegium. Secundi verò Hæreticales dicũtur Diuinatores, qui in eorum arte Dæmonibus aliquẽ honorem latriæ vel duliæ impendunt, qui diuinando futura prædicere conantur, vel aliquid simile quod Hæresim sapiat, manifestè exercent, & tales iudicio Inquisitorum, sicut & alij Hæretici subiacent. Et quòd hæc sit mens Canonis, probant per Canonistas glossantes verbũ saperent. Nam Io. super allegatum Canonem, accusatus, & verbum saperent : dicit ita saperent, sicut est circa aras Idolorum nepharias preces emittere, sacrificia offerre, Dæmones consulere, eorumque responsa suscipere, vel associant sibi propter sortes exercendas Hæreticos, vel faciunt prædicta cum sanguine, vel cum corpore Christi, vel in sortibus, vt poßint habere responsa, puerum rebaptizant, vel his similia. Ad eundem sensum allegant Archid. super eodem capit. & §. Sanè, & super eodem verba saperent. Item allegant Ioannem, modò Raymundum, Guilielmum de monte Laudu. Item probant per determinationem Ecclesiæ, ex Concilio Acquirensi. 26. quæstio. 5. Episcopi. vbi huiusmodi mulieres superstitiosæ infideles nominãtur, cùm dicitur : vtinam hæ solæ in sua perfidia perissent, & Perfidia in Christiano dicitur Hæresis, vnde & Inquisitorum Hæreticorum iudicio sunt subiecti. Probatur insuper per Theologos. Primò per sanctum Thomam, in 2. senten. dist. 7. vbi quærit, vtrùm vti auxilio Dæmonis sit peccatum, vbi inter alia hæc verba dicit super illud Esaiæ octauo : Nunquid non populus à Deo suo requiret visionem ? In omnibus in quibus complementum operis ex virtute Dæmonis expectatur, est Apostasia à fide, propter pactũ initum cum Dæmone, vel verbotenus si inuocatio intersit, vel facto aliquo, etiãsi sacrificia desint. Ad idem allegant Albertum in eodem suo scripto & distin. item Petrum de Tharentasia, item Petrum de Bonauentura, nouiter canonizatum, qui tamen non Petrus nominatur, cùm fuerit verũ nomen suum, item Alexandrum de Ales, & Guidonem ordinis Carmelitarum, qui omnes dicunt, quòd Dæmones inuocantes sunt Apostatæ, & per consequens Hæretici, vnde Inquisitorum Hæreticorum iudicio subiecti. Sed quòd præfati Inquisitores per hæc & per quæcunque ab eis allegata, non possunt sufficienter probare, quin etiam præfati sortilegi, & cætera iudicio Ordinariorum, seu Episcoporũ, seclusis Inquisitoribus possunt subiacere, & quòd Inquisitores à talium Diuinatorum, Nigromanticorum, seu etiam Maleficorum, se possunt exonerare, non quòd illi Inquisitores malè faciunt inquirendo super tales, vbi Episcopi non inquirunt, in quo casu potius Inquisitores illi sunt commendandi, sic probatur. Inquisitores non habent se intromittere, nisi super crimen Hæresis, & cùm hoc oportet, quòd illud crimen sit manifestum. Patet per frequenter allegatum Canonem, accusatus, & in §. Sanè. Quo stante, tunc iterum arguitur, cùm quis aliqua committit, quæ absque vitio Hæresis committere potest, quantumcunque illa sint grauia & enormia, adhuc non est vt Hæreticus iudicandus, licet sit puniendus, ex quo sequitur, quòd vbi quis non est iudicandus vt Hæreticus, sed vt Malefactor puniendus, Inquisitor non se debet intromittere, sed debet talem iuxta tenorem Canonis suis Iudicibus ad puniendum relinquere. Quo iterũ stante, sequitur, quòd omnia inducta per glossatores, Canonistas & Theologos, vt Dæmones inuocare, eis sacrificare, &c. vt suprà tactum est, nisi ex vitio Hæresis processerint, Inquisitores se non debent intromittere, sed suis Iudicibus, vt suprà, relinquere. Quo iterum stante, cùm præfata sæpißimè sine vitio Hæresis fieri possunt, in quo casu talia facientes non sunt vt hæretici habendi, aut condemnandi, subscriptis probatur auctoritatibus & rationibus. Nam ad hoc, quòd aliquis sit propriè Hæreticus, quinque requiruntur. Primum est, vt sit error in ratione. Secundum est, quòd error ille sit circa ea quæ sunt fidei, vel contra Veritatem determinationis Ecclesiæ, in ijs quæ pertinent ad fidem, vel bonos mores, & necessariò ad consequutionem vitæ æternæ. Tertium est, quòd error talis fit in illo, qui Catholicam fidem professus est, aliàs enim esset Iudæus, vel paganus, non Hæreticus. Quartum est, quòd talis error in eo qui fidem suscepit, sit taliter, quòd aliquam veritatem de Christo confiteatur pertinentem ad diuinitatem vel humanitatem, aliàs si totum discederet, esset Apostata. Quintum est, vt talem errorem pertinaci voluntate & obstinata eligat, & sequatur : & quòd de hæresi & hæretico sit sumpto. ca. alle. accusatus. & verbum saperent intelligatur, glossam tamen Canonistarum non reprobando, sed saluando sic probatur. Nam quòd primum requiratur scilicet error in intellectu, hoc notum est omnibus per communem regulam : Duo requiruntur vt quis dicatur Hæreticus, vnum materiale, scilicet, error in ratione, alterum formale, scilicet, pertinacia in Voluntate. Patet & per August. Hæreticus est, qui nouas & falsas opiniones aut gignit, aut sequitur. Ratio etiam adest, quia Hæresis est species Infidelitatis, & Infidelitas est in intellectu subiectiuè, sicut & Fides sibi contraria & opposita habent fieri circa idẽ. Quo stante, factum vel opus quodcunque sine errore non facit Hæreticum, vtputa, si quis fornicatur aut mœchatur, licet agat contra Veritatẽ, qui dicit : Non mœchaberis, ex hoc non est Hæreticus, nisi cadat, vel opinetur fornicari esse licitum. Et ratio est, quia quandocunque aliqua duo necessariò requiruntur ad constitutionẽ alicuius, deficiente altero illorum, impoßibile est illud esse, quia dato opposito quod sine illo poßit esse, iam non necessariò requireretur ad constitutionem illius, sicut ad constitutionem domus necessariò requiritur fundamentum, paries, tectum, ideò altero deficiente, non habetur domus. Sic ergo, quia ad Hæresim constituendam requiritur error in intellectu, necessariò, nullum factum absolutè sine errore in intellectu facit Hæreticum. Et propter hoc nos Inquisitores Germaniæ dicimus cum B. Antoni. in 2. par. sum. suæ, hanc materiã pertractantis, quòd baptizare imagines, adorare Dæmones, eis thurificare, conculcare corpus Christi in luto, & omnia huiusmodi, quæ sunt valdè horrenda peccata, nisi fit error intellectu, non faciunt hominem Hæreticum, & ideò si quis faceret ista, vtputà baptizaret imaginem, non malè sentiens de sacramẽto Baptismi, nec de eius effectu, nec credens istum Baptismum esse aliquid, nec habere effectum ex vi sua, sed fecit hoc propter aliquem finem, facilius assequendum à Dæmone, cui quærit propter hoc complacere, ita quòd aliquo pacto implicito, vel expresso illud agat, vt Dæmon sibi vel alicui faciat quod petit, secundũ quod characteribus & figuris secundũ artes Magicas, ab hominib. Dæmones pacto expresso, vel tacito inuocantur, ad desideria eorũ explenda, dummodò non petant à Dæmone quod sit supra facultatẽ eius, nec quantũ ad potentiã, nec quantũ ad cognitionem, sic. s. quod nõ malè sentiat de potestate, aut cognitiõe Dæmonis, sicut essent illi, qui crederent, quòd Dæmon poßit neceßitate liberum arbitrium hominis, vel illi qui crederent, quòd Dæmon omninò ex tali pacto, & in omnem euentum, quantumcunque à Deo non permissus, posset facere quod petunt, vel qui crederent, quòd posset scire alteram partem futuri cõtingentis, vel effectum aliquem facere, qui est proprius soli Deo : tales enim, non est dubium, quòd haberent errorẽ in intellectu, & malè de potestate Dæmonis sentirent, & per consequens, suppositis alijs conditionibus quæ requiruntur ad Hæresim, essent Hæretici, & Ordinariorum simul & Inquisitorum iudicio subiecti. Sed si ex causis prædictis facerẽt, nõ malè sentientes de Baptismo & alijs prædictis, prout communiter fit, eo quòd ipso facto Malefici, & Nigromantici, cùm sciunt ipsum Diabolum esse inimicum fidei, & aduersarium salutis, iam coguntur in eorum cordibus sentire magnam vim esse in fide, & quod nulli falsitati subiacere potest, cui pater mendacij non præesse noscitur. Ideò licet talia facientes peccarent grauißimè, non tamen essent Hæretici, & ratio est, quia non malè sentiunt de sacramento, licet eo malè & sacrilegè vtantur, vnde sunt magis Sortilegi quàm Hæretici, & de numero illorum de quibus alleg. ca. accusatus. prætendit non subiacere iudicio Inquisitorum, cùm non manifestè sapiant Hæresim, imò vix occultè & quasi nullo modo. Et eodem modo de adorantibus Dæmonem, & sacrificantibus ei, quia si hoc faciunt, credentes diuinitatem esse in Dæmonibus, vel credentes, quòd cultus latriæ sit ei exhibendus, vel quod omninò ex exhibitione talis cultus, assequantur quod requirunt à Diabolo, nõ obstante Dei prohibitione, seu etiam permißione, tales essent Hæretici. Sed si ista faciunt, non ita sentientes de Dæmone, sed vt aliquo pacto cum Dæmone facilius per ista exequantur ab ipso quod intendunt, tales non sunt Hæretici ex natura rei, licet grauißimè peccent. Et quidem pro maiori declaratione sunt aliquæ obiectiones mouendæ. Nam obstare videtur, quod secundum iura simoniacus non est hæreticus, vt 1. q. 1. quisquis per pecuniam, & tamen non habent errorem in intellectu, nam simoniacus non est Hæreticus propriè, sed largè propter quãdam similitudinem, quia ex quo vendit vel emit sacra, ita agit, ac si æstimaret donum gratiæ pecunia posse possideri, secundum Thomam. Sed non hoc æstimando, sicut communiter accidit, non est Hæreticus, quia hoc non credit, sed bene verum esset, si hoc crederet, scilicet, donum gratiæ posse pecunia poßideri. Item obstare videtur quod dicitur de Hæreticis, quicunque. & alle. c. accusatus, quòd adorans Hæreticum, est Hæreticus. Sed grauius peccat, qui adorat Dæmonem, quàm qui adorat Hæreticum, ergo, &c. Item qui iudicandus est vt Hæreticus, videtur esse Hæreticus, nam Ecclesia non potest iudicare nisi de ijs quæ patent, occultorum enim cognitor est Deus & Iudex, distin. 33. erubescant. Sed ea quæ sunt in intellectu, non possunt patere nisi ex factis intrinsecis, visis vel probatis, ergo talis faciens talia, est iudicandus Hæreticus. Prætereà, impoßibile videtur quòd aliquis faciens talia, scilicet, conculcando corpus Christi, & huiusmodi, licet malè sentiat de corpore Christi, probatur hoc, quia impoßibile est malitiã esse in Voluntate, quin sit error in intellectu, cùm & secundum Philosophum, omnis malus est ignorans seu errans, cùm ergo talia facientes habeãt malitiam in Voluntate, ergo habent errorem in intellectu. Respondetur ad ista, & primò super primum & tertium, quia coincidunt. Duplex iudicium. s. Dei, qui, videt interiorem, & hominũ, qui non possunt iudicare de interioribus, nisi per exteriora, vt argumẽtum fatetur tertium, modò ille qui iudicatur vt Hæreticus, iudicio Dei est verè Hæreticus, ex natura rei. Deus enim nullum iudicat Hæreticum, nisi habẽtem errorem fidei in intellectu. Sed ille qui iudicatur Hæreticus iudicio hominum, non oportet quod sit Hæreticus ex natura rei, sed quod fecerit tale pactum, per quod apparet, ipsum malè sentire de fide, & per consequẽs, iuris præsumptione Hæreticus reputatur. Et si quæratur, an Ecclesia habet statim iudicare tales, qui sic adorant Dæmones, vel baptizant imagines, Hæreticos? Responsiones nota. Primò, quòd ad discernendum istud magis pertinet ad Canonistas scilicet, quam Theologos, Canonistæ dicent, iuris præsumptione Hæreticus reputatur, & vt Hæreticus est puniẽdus. Theologus dicit, primo iudicio sub correctione sedis Apostolicæ, non quantũ est ex natura rei, quicquid sit iuris præsumptione. Et ratio põt esse ista, quia quandocunque aliquis effectus dependere põt ex duplici causa, nunquam ex natura rei, ex illo in effectu põt iudicare præcisè altera causa. Cùm igitur iste effectus, qui est adorare Dæmonem, vel eius auxilium, ad maleficãdum postulare, imaginem baptizando, vel infantem viuum offerendo, vel occidẽdo, vel aliud huius, possunt procedere ex duplici causa, scilicet, vel credendo Dæmonem esse adorandum, & sibi sacrificandum, & imagines capere sacramentales effectus, vel quia aliquo pacto facto cum Dæmone, facio vt facilius obtineam quod volo à Dæmone, in ijs quæ nõ sunt supra facultatem suam, vt suprà tactum est, nõ debeo statim iudicari ex tali effectu præcisè alteram causam, scilicet, quòd hoc faciat vt malè sentiens de fide. Vnde quando constat de huiusmodi effectu, vlterius inquirendum est de causa, & si ex errore & peruersitate fidei hoc fecerit, iudicandus est Hæreticus, & iudicio Inquisitorum cum ordinarij subiacebit. Sed si ex alia causa, iudicandus vt Sortilegus, & vilißimus peccator. Alia responsio ad nostrum propositum, quicquid sit ex omnibus dictis & allegatis, cõstat quòd omnes Diuinatores & Malefici, qui iudicantur Hæretici iuris præsumptione, & non ex natura rei, Ordinariorum iudicio, & non Inquisitorũ subiacent, nec præfati Inquisitores aliorum regnorum, per allegationes Canonum & glossatorum, se tueri possunt, eò quod tales Dæmonibus sacrificantibus & adorantibus, iudicant Hæreticos, iuris præsumptione, & non ex natura rei. Textus autem dicit, quod debeãt sapere Hæresim manifestè, id est, sapere intrinsecè, & ex natura rei, & sufficit nobis Inquisitoribus de Hæreticis ex natura rei infectis se intromittere, alios suis Iudicibus relinquendo. Et quia dictum est, quòd inquirẽdum est de cã, vtrùm ex errore fidei hoc fecerit vel nõ : vtique hoc facilè erit. Nam sicut habitus fidei cognoscitur per actum fidei, qui est, credere & confiteri quæ sunt fidei, & habitus castitatis per castè viuere : ita Ecclesia põt iudicare aliquem Hæreticũ, inquirendo, si habet actum discernendi de aliquo articulo fidei. Sic etiã & Malefica, quæ fidem in toto vel in parte abnegauit, vel corpus Christi vilißimè tractauit, omagium præstitit, vtrùm huiusmodi ad complacendum Dæmoni tantùm fecerit, imò si in toto abnegauit, etiam corde, iam iudicabitur vt Apostata, & deficiet quarta conditio, quæ habet concurrere ad hoc, vt quis propriè dicatur Hæreticus. Quòd si huic determinationi obijcitur Bulla, & Commißio nobis ab Innocentio VIII. facta : vt Maleficæ iudicio Inquisitorũ subijciuntur. Respondetur, per illa non excluditur, quin & diocesani etiam vsque ad sententiam diffinitiuam contra eos procedere poßint, per illa antiqua iura ( vt dictum est, ) cùm hæc bulla potius in partem sollicitudinis nobis Inquisitoribus tradita sit, quam & opere quantum possumus cum Dei adiutorio exhibemus. Vnde & primum argumentum non suffragatur Inquisitoribus illis, sed potius contrariũ concludit, cùm tales simoniaci tãtummodò iuris præsumptione censentur Hæretici, de quibus ordinarij per se iudicare possunt, irrequisitis Inquisitoribus, imo nec Inquisitores de simoniacis varijs se intromittere habent, & pari ratione de alijs, qui tãtùm iuris præsumptione Hæretici iudicantur. Nam contra Episcopos schismaticos procedere non possunt, & Prælatos alios superiores, vt patet in capitulo inquisitionis, de Hære. libr. 6. vbi sic dicitur : Inquisitores Hæreticæ prauitatis ab Apostolica sede, seu alijs quibuslibet deputatis de huiusmodi crimine inquirere contra eos vt nequeunt, aut eius prætextu procedere contra eos in literis commißionis sedis Apostolicæ, quòd hoc poßint contineatur expreßè. Si tamen Inquisitores ipsi Episcopos vel alios superiores Prælatos sciuerint, vel inuenerint circa crimen Hæreseos commisisse, aut eos de huiusmodi diffamatos existere vel suspectos, id tenebantur sedi Apostolicæ nunciare. Ad secundum similiter patet ex præhabitis responsio. Nam adorans Hæreticum est tũc Hæreticus, si adoret ipsum, credens esse adorandum seu honorandum propter suam doctrinam & opinionem. Si autem honorat ipsum propter aliquid temporale, sine aliquo errore fidei in intellectu, non est propriè Hæreticus, sed iuris fictione vel præsumptione, seu similitudinariè, quia agit sicut malè sentiret de fide, sicut ille quem adorat, vnde nec Inquisitorum iudicio subiacebit. Ad tertium patet ex præmißis, quia licet iudicatur ab Ecclesia vt Hæreticus propter facta extrinseca, visa, & probata, non tamen sequitur quòd semper sit Hæreticus ex natura rei, sed iuris præsumptione sic reputatur, vnde & in illo casu Inquisitorum iudicium subterfugit, quia non sapit Hæresim manifestam. Ad quartum dicendum, quòd falsum præsupponit, quia non est poßibile, quòd aliquis conculcet corpus Christi, absque hoc quod malè sentiat, vel peruersitatem fidei habeat de corpore Christi, quia potest hoc facere sciens se peccare, & credens firmiter ibi esse corpus Christi. Facit tamen hoc vt placeat Dæmoni, & facilius obtineat quod vult ab eo. Et licet omnis malus erret, nõ tamen errore intellectus, qui est hæresis, seu errans, malè sentiens de his quæ sunt fidei, sed de his quæ sunt virtutis alicuius, contrarium in vitijs operatur. Et tantum de primo principali quod ad Hæresim propriè sumptum requiritur, & secundum quòd iudicio Inquisitorũ debet Hæreticus propriè subiacere. Nec obstat si dicatur, tamen etiam contra diffamatos aut suspectos leuiter, vehementer de Hæresi, & qui non videntur sapere Hæresim manifestè Inquisitor potest procedere. Respondetur, inquirere potest & procedere super tales, in quantum sunt suspecti, aut diffamati de Hæresi propriè dicta, de qua etiam nunc loquimur ( vt sæpè tactum est ) quæ habet errorem in intellectu, & alia quatuor sequentia annexa, quorum secundum est, vt talis error sit circa ea quæ sunt fidei, vel contra Veritatem determinationis Ecclesiæ, in his, quæ pertinent ad fidem & bonos mores, & necessaria ad consecutionem vitæ æternæ. Si enim error sit de his quæ non pertinent ad fidem, puta quòd credat quis Solẽ non maiorem terra, & huiusmodi, non est periculosus error. Error autem contra sacram Scripturam, contra articulos fidei, contra determinationem Ecclesiæ, vt suprà tactum est Hæresis. ar. 24. q. 1. hæc est fides. Item quia determinatio dubiorum circa fidem pertinet principaliter ad Ecclesiam, & præcipuè ad Pontificem summum Christi vicarium ac Petri successorem, vt expreßè dicitur 24. q. 1. quotiens. Et contra determinationem Ecclesiæ, nullus Doctor vel Sanctus suam sententiam defendit, vt dicit Tho. 2. 2. Nec Hiero. nec Aug. nec alius. Sicut ergo asserens pertinaciter contra fidem est hæreticus, ita & contra determinationem Ecclesiæ, in his quæ pertinent ad fidem & necessaria ad salutem pertinaciter asserens est Hæreticus. Ipsa enim Ecclesia nunquã errasse in fide probatur, vt dicit 24. q. 1. à recta, & alijs. c. Signanter autem dicitur, quia asserens contra determinationem Ecclesiæ non simpliciter, sed in his duntaxat quæ pertinẽt ad fidem & salutem, est Hæreticus. Nam in alijs contrariũ sentiens, non est Hæreticus, sicut quod ius non potest separari ab vsu, in rebus vsu consumptibus, quòd declarauit & determinauit Ioan. 22. in extrauag. ad conditorem. Vbi dicit, contradicentes huic sententiæ esse contumaces & rebelles Ecclesiæ, non Hæreticos. Tertium quod requiritur, est quòd error sit in illo qui catholicam Veritatẽ est professus. Si quis enim nunquam esset professus fidem Christianam, non esset propriè Hæreticus, sed simpliciter infidelis, vt Iudæus & Gentilis qui foris sunt. Vnde Aug. de ci. Dei. Vidẽs Diabolus genus humanum à cultura Idolorum & Dæmonũ liberari, Hæreticos nouit, qui sub vocabulo Christiano, doctrinæ resisterent Christianæ. Oportet ergo, quòd error sit in illo qui in baptismo suscepit fidem Christianam, ad hoc vt sit Hæreticus. Quartum quod requiritur est, quòd talis error sit in eo, qui fidem suscepit taliter, quòd aliquam Veritatem de Christo cõfiteatur, pertinentem ad diuinitatem vel humanitatem. Si enim nullam Veritatem penitus confiteretur, magis propriè Apostata quàm Hæreticus cẽseretur. Sic Iulianus Apostata, & distinguitur vnum ab altero, licet aliquando vnum sumatur pro alio. Sub hac conditione reperiũtur certi, qui interdum egestate & molestijs varijs afflicti, corpus & animam tradunt Diabolo, & fidem abnegãt, dummodò in eorum neceßitatibus & ad poßidendũ diuitias & honores Diabolus eis aßistat. Nouimus certos nos Inquisitores & pòst aliquos pœnitentes, qui vtique absque errore fidei in intellectu, quia tantũmodò propter commoda temporalia talia commiserunt, vnde nec Hæretici propriè, nec iterum Apostatæ ex corde, vt Iulianus, licet magis Apostatæ censentur. Ex corde verò Apostatæ, si nolunt resilire, vt Hæretici impœnitentes, tradentur curiæ seculari. Si autem velint, recipiuntur, prout Hæretici pœnitentes, Iuxta c. ad abolendam. §. præsenti, de hæreti. li. 6. Concordat Raymundus ti. de apostolica. reuertentes. vbi dicit : Quòd reuertentes ab Apostasiæ Perfidia cùm fuerint Hæretici tanquam reuertentes ab hæresi sunt recipiendi, & hîc sumitur vnum pro alio, vt prius tactum est, & subdit : Illi verò qui metu mortis fidem abnegant, hoc tu accipe, qui propter commodum temporale Diabolo fidem abnegant, & erroribus non credunt, licet iure Hæretici nõ sint. Nota hîc, quòd nõ sunt propriè Hæretici. Subdit, postquam non habent in mente errorem, Iudicio Ecclesiæ, quæ habet per exteriora de interioribus iudicare, Hæretici habendi sunt, nota hoc iuris fictione, & reuertantur, vt pœnitentes Hæretici recipiendi sunt. Non enim metus mortis est metus cadens in constantem virum ad fidem Christi abnegandam, sic & tu accipe propter commoda temporalia, vnde concludit, sanctius est mori quàm abnegare vel vesci Idolaticis, vt dicit Augustin. & recitatur. 22. q. 4. Simile iudicium de Maleficis fidem abnegantibus esset, vt vbi resilire vellent, reciperentur vt pœnitentes, absque hoc quod curiæ seculari relinquerentur, omnibus tamen modis ad gremium Ecclesiæ recipiuntur, vbi petunt, & curiæ seculari si nolunt reuerti relinquuntur, & hoc propter damna temporalia illata, prout in modis sententiandi patebit, & omnia præfatus ordinarius exequitur, ita quòd etiam Inquisitor suas vices illi committere potest, in hoc duntaxat casu Apostasiæ, secus est in alijs casibus Sortilegorũ. Quintum, quòd requiritur ad hoc vt quis propriè sit Hæreticus, vt talem errorem firmata Voluntate & obstinata eligat & pertinaciter sequatur opiniones. Vnde secundum Hieronymum, Hæresis ab electione est dicta. Et ideò secundum August. non qui falsas opiniones gignit vel sequitur, sed qui pertinaciter defendit Hæreticus est censendus. Vnde si quis non pertinaci malitia sentiret aliquid contra fidem, sed ignorantia paratus corrigi, si quis sentit falsum ostenderetur sibi esse contra fidem, vel sacram scripturam, vel determinationem Ecclesiæ. 24. q. 3. dixit Apostolus. Et ideò ipse Augustinus dicebat : Errare potero, Hæreticus non ero, quia scilicet paratus corrigi, cùm sibi fuerit ostensus error, & constat quòd quotidiè inter Doctores circa diuina sunt variæ opiniones, & aliquando contradictoriæ, ita quòd necesse est alteram esse falsam, & tamen nulla earum reputatur falsa, donec per Ecclesiam fuerit determinata, articulo 24. q. 3. qui in Ecclesia. Ex quibus omnibus concluditur, quòd probare Maleficos subiacere iudicio Inquisitorum, vel etiam alios quocunque modo Dæmones inuocantes per dicta Canonistarum super alle. verbum saperent, manifestè in c. accusatur. comprehensum, non sufficienter probatur, cùm tales ab eis Hæretici iudicantur quædam iuris fictione, nec etiã per dicta Theologorum, cùm & ipsi tales nominant Apostatas verbo, vel opere, non autem corde & mente, de quo errore verbum saperent prætendit. Et licet iudicantur vt Hæretici, non tamen propter hoc sequitur, quòd Episcopus sine Inquisitore non poßit sententia diffinitiua contra eos procedere, aut carceri ad pœnam deputare, aut tormentis exponere. Imò in casu, quo hæc decisio non videatur sufficere ad hoc, vt nos Inquisitores simus à Maleficarum inquisitione exonerati, nolumus tamen hoc via iuris exigere, cùm vices nostras in his dũtaxat super sententiam ferendam ipsis diocesanis committere possumus. Hoc enim habetur in ca. multorum. in prin. de hæreti. in Clemen. Vbi sic dicitur, Multorum quærela & infrà, vt negotium inquisitionis huiusmodi prosperetur felicius, quo deinceps eiusdem labis indago solertius, diligentius, & cautius peragetur, ipsum tam diocesanos Episcopos, quàm per Inquisitores à sede Apostolica deputatos, omni carnali odio vel timores, aut cuiusmodi commodi temporalis affectione semotis decernimus exerceri, sic quòd quilibet de prædictis sine alio citare, & arrestare, seu capere tutæ custodiæ, mancipare, ponendo in cõpedibus, & manicis ferreis, si ei visum fuerit, super quibus faciendũ ipsius conscientiam oneramus, nec non inquirere contra illos, de quibus pro huiusmodi negotio, secundum Deum & Iustitiam viderit expédire, duro tamen tradere carceri, qui potius ad pœnam quàm ad custodiam videatur, vel tormẽtis exponere illos, aut ad sententiam procedere contra eos. Episcopus sine Inquisitore, aut Inquisitor sine diocesano aut eius vt Episcopali sede vacante capituli super hoc delegato, si sui ad inuicem copiam habere valeant, infra octo dierum spacio, postquam inuicem se inquisiuerunt non valebit, & si secus præsumptum fuerit, nullum sit & irritum ipso iure, post sequitur ad nostrum propositum. Verùm si hoc Episcopus vel eius seu capituli sede vacante delegato cum Inquisitore, aut Inquisitor cum altero eorundem propter præmissa nequeant aut noluerint personaliter conuenire, potest Episcopus vel eius seu capituli sede vacante delegatus Inquisitor, & Inquisitor Episcopo vel eius delegato, seu sede vacante, ille qui ad hoc fuerit per capitulum deputatus, super illis committere vices suas, vel suas significare per literas consiliũ & consensum. Ex quo patet, quòd licet in quinque casibus, vnus sine altero, in tribus verò minimè procedere poßit, quia tamen vnus alteri vices suas committere potest, præsertim quò ad sententiam ferendam, ideò & nos hoc per præsentes facere decreuimus, alijs Inquisitoribus in suis limitis remanentibus. Ad argumenta ergo respondendo patet ex præmißis, ad sex prima argumenta pro Inquisitoribus militantia decisio, quòd eorum inquisitioni Malefici & Sortilegi non videntur subijci. Ad alia autem argumenta pro diocesanis, in casu, quo & ipsi à Maleficarum inquisitione se exonerare vellent, & ciuili iudicio relinquere, Patet quòd non possunt hoc eadem facilitate quo Inquisitores facere, quia in crimine Hæresis iuxta ca. ad abolendam. & ca. vergentis. & ca. excommunicamus vtrunque. extrà de hære. Iudicis Ecclesiastici est cognoscere & iudicare. & Iudicis secularis exequi & punire, vbi sententia transit in vindictam sanguinis, secus vbi ad alias pœnas pœnitentiales. Videtur etiam, quòd in Hæresi Maleficarum, licet non in alijs Hæresibus, etiã ipsi diocesani suas vices ad cognoscendum & iudicandũ in foro ciuili committere valeãt, tum vt in argumentis tangitur, hoc crimen Maleficarũ nõ est merè Ecclesiasticum, imò potius ciuile propter damna quæ inferuntur temporalia, tùm etiam, quia leges speciales in punitionem Maleficorum, quò ad omnem viam punitionis editæ cernuntur. Videtur denique, quòd hæc via plurimùm in exterminium Maleficarũ deseruiret, & in maximum iuuamen Ordinariorum coram tremendo Iudice super districtum examen quod exigetur cum teste, scriptura iudicium durißimum ijs qui præsunt, imminet, & secundum hanc differentiam procedemus, videlicet, quòd Iudex secularis cognoscere & iudicare potest, vsque ad sententiam diffinitiuam, ad pœnitentiam quam ab ordinarijs recipiet, secus super sanguinem quam per se ferre potest.

SVMMARIVM TRActandorum.

VT ergo Iudices tàm in foro Ecclesiastico, quàm ciuili, modos cognoscendi, iudicandi, & sententiandi, semper in promptu habere valeant, consequenter circa tria principaliter procedendum erit. Primò, quis modus inchoandi processum fidei. Secundò, quis modus continuandi. Tertiò, quis modus terminãdi & sententiandi in hac materia Maleficarum. Circa primum quinque difficultates. Primò, quis inter tres modos procedendi, qui in iure tanguntur, sit magis competens. Secundò, de numero testium. Tertiò, an poßint compelli ad iurandum. Quartò, de conditione testium. Quintò, an inimici capitales ad testificandum admittuntur. Secunda pars continet quæstiones vndecim. Prima qualiter testes sunt examinandi, & quod semper quinque personæ debent esse præsentes. Itẽ qualiter Maleficæ sunt interrogandæ generaliter & particulariter, & erit sexta in ordine li. quia cùm numerus mutatur eò vt lector facilius reperiet materiam optatam. Secunda, varia dubia declarat super responsiões negatiuas, & quando sit incarceranda, & quando pro manifestè deprehensa in Hæresi Maleficarum. Tertia de modo capiendi Maleficas. Quarta de duobus, quæ post captionem facienda sunt Iudici, & an deponentium nomina sint ei manifestanda, & defensiones cum deputatione aduocati sint concedendæ. Sexta, quid faciet Aduocatus sibi testium nomina non publicantur, & vbi inimicitiam capitalem allegat coram Iudice. Septima, qualiter Iudex inimicitiam capitalem inuestigare habet. Octaua, de his quæ Iudex habet aduertere antequam delatam tormẽtis exponat. Nona, de modo sententiandi ad quæstiones & tormenta. Decima, super tormenta continuanda, & qualiter sint tormentandæ, & de cautelis & signis contra maleficium taciturnitatis. Vndecima, super finales interrogationes & cautelas à Iudice obseruandas. Tertia pars continet primò quæstiones tres, quas Iudex debet aduertere, & ex quibus omnis sententia diffinitiua debet procedere. Prima, an super examen candentis ferri poßit sententiari. Secunda, de modo quo omnis sententia est ferenda. Tertia, ex quibus suspitionibus potest iudicari, & qualiter super vnamquamque suspitionem debet sententiare. Demùm super vltimam partem, de viginti modis sententiandi, quarum tredecim sunt communes super omnem Hæresim, reliqui specialiter super Hæresim Maleficarum, & quia locis suis patebunt, causa breuitatis hîc non aßignantur.

QVAESTIO PRIMA SVPER MOdum inchoandi processum.

QVÆRITVR ergo primò, quis sit modus competens ad inchoandum processum fidei contra Maleficas? Respondetur. Cùm inter tres modos qui tanguntur extrà de accusa. denun. & inquisitio. & primus est, quando aliquis accusat aliquem de crimine Hæresis, vel fautoria coram Iudice, offerendo illud se probaturum, & inscribit se ad pœnam talionis, nisi probet. Et secundus modus, quando aliquis denunciet aliquem, ita tamen, quòd non offert se probaturum, nec vult facere partem, sed dicit quòd denunciat zelo fidei, vel ratione sententiæ excommunicationis, latæ per ordinarium vel eius vicarium, aut ratione pœnæ temporalis, quam secularis Iudex contra non denunciantes. Et tertius modus per inquisitionẽ, hoc est, quando non est aliquis accusator vel denunciator, sed fama laborat in aliqua ciuitate vel loco quòd sint Maleficæ, & tunc Iudex habet non ad instantiam partis, sed etiam ex officio procedere. Ideò aduertendum, quòd primum modum procedendi Iudex non libenter admittat. Tùm quia non est in causa fidei vsitatus, nec etiam in causa Maleficarum, quæ sua maleficia occultè exercent. Tùm etiam, quia est accusanti multum periculosus propter pœnam talionis, qua plecteretur vbi in probatione deficeret. Tùm etiam, quia est multum litigiosus. Incipiat processum per citationem generalem, affigendo illam ad valua ad Ecclesiæ parochialia vel Prætorij per modum qui sequitur. Cùm nos Vicarius talis Ordinarij, aut Iudex talis domini totis nostris affectibus inhiantes, ac ex omnibus nostris præcordijs affectantes populum Christianũ nobis commissum in vnitate, & serenitate catholicæ fidei confoueri, ac ab omni peste prauitatis Hæreticæ, visceraliter elongari. Idcircò nos Iudex præfatus, cui ex iuncto officio hæc incumbunt, ad gloriam & honorem recolendi nominis Iesu Christi, & ad exaltationem sanctæ fidei orthodoxæ, atque ad depreßionem Hæreticæ prauitatis, præcipuè in Maleficis vniuersis & singulis, cuiuscunque conditionis, status. Hîc nota. Si Ecclesiasticus Iudex inquirit, addat ordinis, religionis, aut dignitatis existant, qui sunt infra terminos huius ciuitatis, aut circa illam, aut oppidi ad duo miliaria, ad quorum notitiam peruenerint, hæc mandata Ecclesiasticus Iudex adiũgat. Autoritate qua fungimur in hac parte, in virtute sanctæ Obedientiæ, ac sub pœna excõmunicationis præcipimus & mandamus, ac mandando requirimus, & monemus, quatenus infra duodecim dies proximè computãdos. Hoc seculari Iudex modo suo mandabit, & pœnis eius consuetis, quorum primos quatuor pro primo, & reliquos quatuor primis quatuor immediatos pro secundo, & vltimos quatuor pro tertio termino peremptis. Ac trina monitione Canonica aßignamus nobis reuelant, si quis scit, vidit, vel audiuit aliquam esse personam Hæreticã & Maleficam, diffamatã, vel suspectam, & in speciali talia practicantẽ, quæ in nocumentum hominum, iumentorum, aut terræ frugũ, & damnũ Reipublicæ cælare valeãt, quòd si nostris antefatis monitis & mandatis nõ paruerit, cum effectu præmissa infra taxatũ terminum non reuelando, sciat, si Iudex Ecclesiasticus addat excommunicationes, mucrone percussum : Secularis Iudex addat pœnas temporales. Quam excommunicationis sententiam in omnes & singulos taliter, vt prædicitur contumaces, præfata nostra monitione Canonica præeunte, & eorum Obedientia requirente, nunc vt ex tũc, & tunc vt ex nunc ferimus in his scriptis, Absolutionẽ harum sententiarum nobis tantummodò reseruãdum. Concludit Iudex secularis modo suo. Datum, &c. Nota insuper super secundum modũ, quod cùm vt dictũ est, secundus modus procedendi, & processum fidei incipiendi est per modum denunciationis, vbi denuncians non offert se probaturum, nec vult facere partem, sed dicit, quòd denunciat ratione sententiæ excommunicationis latæ, vel zelo fidei, & propter bonum Reipublicæ, ideò secularis Iudex hoc debet in sua citatione generali, aut præmissa monitione specificare, quòd nemo æstimet se pœnalem fieri, etiamsi in probatione defecerit, quia offert se, non vt accusans, sed vt denũcians. Et tunc, quia plures comparebunt ad denunciandum Iudici, notare debet Iudex vt procedat modo qui sequitur : Primò haberet Notarium, & duas honestas personas, siue sint clerici, siue laici, vel si Notarius non posset haberi, tunc loco Notarij sint duo viri idonei. Hoc enim tangitur in c. vt officium. §. verùm. libr. 6. vbi dicitur : Verùm, quia in causa graui criminis cùm multa oportet cautela procedi, vt in reos sine vllo proferatur errore durè ac dignè seueritas vltionis. Volumus & mandamus, vt in examinatione testium quos recipi super hoc crimine prædicto, ipsumque contingentibus oportuerit adhibeatis duas religiosas & discretas personas. Hîc Archidiac. in glo. possunt intelligi personæ honestæ, siue sint clerici, siue laici. Sequitur, in quarum præsentia per publicam si commodè habere potestis personam, aut per duos viros idoneos, fideliter eorum depositiones testium describantur. Nota ergo quòd his personis adhibitis mandet denuncianti Iudex quod det in scriptis, vel saltem dicat verbo. Et tunc Notarius seu Iudex incipiat processum per modum qui sequitur.

IN NOMINE DOMINI, Amen.

ANno à natiuitate Domini, &c. Tali die, talis mensis, in præsentia mei Notarij, & testium infrà scriptorũ, talis de tali loco, & talis diocesis, vt suprà, comparuit personaliter in tali loco, coram Honorabili Iudice, & obtulit eidem schedulam tenoris sequentis, inseratur tota. Si autem non per schedulam, sed verbo, ponatur sic : Comparuit, &c. & denunciauit eidem, quòd talis de tali loco, diocesis talis, asseruit & dixit, quòd sciret hoc, vel quòd fecerit talia nocumenta sibi vel alijs personis. Quo facto incontinenti faciet iurare ipsum denunciantem modo consueto, vel ad quatuor Dei Euangelia, vel super crucem, erectis digitis tribus, & duobus depreßis in testimonium sanctæ Trinitatis & damnationem animæ & corporis, de dicẽda Veritate super denunciatis, & præstito iuramento, interrogabit eũ. Vnde scit esse vera quæ denũciauit, & si vidit vel audiuit. Si dicat se vidisse aliqua, vtputà, quia ibi repertus tali hora tempestatis, vel quia tetigit iumẽtum, vel quia intrauit stabulum. Interrogabit Iudex, vbi eum vidit, & quando, & quotiens, & per quem modum, & qui erant præsentes. Si dicat quòd non vidit, sed quòd audiuit. Interrogabit eum à quibus audiuit, & vbi, & quando & quotiens, & quibus præsentibus audiuit, formando articulos de quolibet prædictorum singulariter & diuisim, & Notarius seu scriptor ponat totum in actis seu in processum immediatè post prædictam denunciationem continuando sic. Qua quidem denunciatione vt præmittitur facta, ipse Inquisitor incontinenti fecit intrare ad quatuor Dei Euangelia, &c. vt supra ipsum denunciantem de dicenda Veritate super denunciatis, & interrogauit eundem, vnde & quomodo ea quæ denunciauerat, nouerat, vel suspitionem habeat esse vera. Respondit, quia vidit, vel audiuit, interrogauit, vbi vidit, vel vbi audiuit, & dixit : quòd tali die, talis mensis, talis anni, in tali loco. Interrogauit quotiens vidit, vel audiuit, &c. & formentur articuli, vt dictum est, & totum ponatur in processu, & specialiter interrogatur, qui sciunt cum eo in tali causa, & qui possunt scire. Quibus omnibus peractis vltimò interrogabitur, si denunciat mala voluntate, odio, vel rancore, vel omittat aliquid fauore & amore, vel aliàs denunciat rogatus vel subordinatus. Et postremò iniungetur ei virtute iuramenti præstiti tenere secretum, quicquid ibi dixit, vel per Iudicem sibi dictum fuit, & ponetur totum in processu & in actis, & in omnibus expletis ponatur paulò infrà. Acta sunt hæc in tali loco, tali die, talis mensis, & tali anno, in præsentia mei Notarij vel scriptoris, adiuncto mihi tali in vigorem officij Tabellionatus, & talium testium ad hoc vocatorũ & rogatorum.

Tertius modus processum incipiendi, qui etiam est communis & vsitatus modus, & cùm hoc secretus esset vbi nullus accusator vel denunciator se offerret, sed fama laboraret in aliqua ciuitate, vel loco, de aliqua Malefica, & etiam tali & propter famam Iudex absque citatione generali de qua suprà, seu monitione ex officio procedere vellet, eò quòd talis clamor frequens perueniret ad aures eius, tunc iterum inchoare potest processum, in præsentia personarum, vt suprà.

IN NOMINE DOMINI, AMEN.

ANno à natiuitate Domini. Tali die, mense tali, seu mensibus talibus. Ad aures talis Officialis aut Iudicis talis loci peruenit, pluries fama publica referente ac clamosa insinuationi producente, quòd talis de tali loco dixit vel fecit talia ad maleficia pertinentia, contra fidem ac communem vtilitatem Reipublicæ, & ponatur tota prout fama laborat & paulò infrà. Acta sunt hæc die tali, mensis talis, de anno tali, in præsentia testium talium vocatorum, rogatorum, & mei Notarij talis auctoritate seu scriptoris vigore tali. Sed antequam secunda pars inchoetur, videlicet qualiter huiusmodi processus est continuandus, præmittenda sunt aliqua super testes examinandos, quot in numero esse debeant, & cuius conditionis.

QVAESTIO SECVNDA, DE NVmero testium.

QVia dictum est in secundo modo de dictis testium, qualiter inscribi debeant, scire numerum & cõditionem illorum opus est. Quæritur vtrùm Iudex duorum testium legitimorum non singularium, poßit licitè aliquem de Hæresi Maleficarũ condemnare, vel plures quàm duo necessariò requirantur, & dicuntur testes singulares, quãdo in dictis sunt partiales, concordãt tamen in substantia seu effectu rei, vt si diceret, maleficiauit mihi vaccam, alter puerum, concordarent in maleficio. Hîc autem quæritur, vbi testes non sunt partiales, sed omninò concordant. Et respondetur, quòd quamuis videantur sufficere duo testes de iuris rigore, quia regula est, quod in ore duorũ vel trium stat omne verbum, tamen de iuris æquitate non vidẽtur in hoc crimine duo sufficere, tùm propter criminis immanitatem. In criminibus. n. probationes debent esse luce clariores. ff. de proba. si autem. Et Hæresis, præcipuè talis, inter maiora crimina numeratur. Et si dicatur, quòd in hoc crimine sufficiunt leuiores probationes, quia leui argumento quis detegitur. C. de hære. lib. 2. Leui argumento recedendo à iudicio Catholicæ religionis & tramite Hæreticum se facit. Respondetur, verum est ad præsumendum, non autem ad condemnandum, tùm propter iuris ordinis in hoc crimine detruncationem. In hoc enim ordo iudiciarius in fauorem fidei detruncatur, quia nec delatus videt testes iurare, nec etiam sibi publicantur, vt posset eis graue periculum imminere, vt in c. statuta. de hæret. libr. 6. propter quod delatus non posset diuinare, sed tenetur ipse Iudex per se & ex officio de testium inimicitia perquirere, quia excluduntur, vt infrà patebit, & etiamsi deposuerunt confusè de causa Conscientiæ eos iterum interrogare, quod potest facere, extrà de testib. per tuas. & ff. de quæstionib. repet. nam quantò magis via defendendi delato subtrahitur, tantò magis incumbit Iudici sollicitudo diligentius inquirendi. Vbi ergo inuenirentur duo testes concordes & legitimi contra quenquam, nec ex hoc vellem eum de tanto crimine condemnare, sed purgationem, si esset diffamatus indicere, vel propter vehementem suspitionem, quæ oritur ex dictis duorum testium, facere eum abiurare, vel quæstionare, seu sententiam differre, non enim videtur tutum ad vocem duorum testium hominem bonæ famæ, de tanto crimine condemnare, secus si fuerit malæ famæ. De hoc Archidiaco. plenius in capit. vt officium. §. verum. in princip. de hæret. libro 6. super verbo testi. & in cap. fidei. In fine glossæ illius capituli. Et Ioan. And. ibidem. In cap. etiam excommunicamus itaque. extrà dè hære. §. addicimus. dicitur, quòd faciat Episcopus iurare tres, vel plures boni testimonij viros de dicenda Veritate, si sciuerint in parrochia tales Hæreticos ibi esse.

Ad idem quod si quæritur : Vtrùm Iudex per testes singulares solùm, vel saltem cum infamia posset iustè de tali Hæresi aliquem condemnare? Respondetur, quòd non, nec per testes singulares solùm, nec etiam cum infamia, extrà de testi. cum literis. præsertim cùm in criminibus probationes debent esse luce clariores, vt suprà patuit. & in hoc crimine nemo sit ex præsumptione damnandus, extrà de præsump. literas. ergo tali indicitur purgatio ratione infamiæ, & abiuratio ratione suspitionis vehementis, quæ consurgit ex dictis testium, tamen vbi testes sunt singulares, concordant tamen in substantia facti, & euidẽtia facti concurrunt, tunc Iudicis conscientia ibi oneratur ex indirectorio, habetur quæstio quotiens possint testes examinari.

QVAESTIO TERTIA.

QVòd si quæritur. Vtrùm Iudex testes poßit compellere ad iurandũ de dicenda eidem in causa fidei seu Maleficarũ Veritate, Et etiam pluries eos examinare? Respondetur quòd sic, præsertim Ecclesiasticus Iudex, vt suprà patuit in c. vt officium. §. verum. Et quòd testes cogendi sunt in causis Ecclesiasticis, Veritatem deponere medio iuramento, extrà de test. cogen. c. peruenit. aliàs testimonium non valebit. Et extrà de hære. c. excommunicamus itaque. §. adijcimus. dicitur, quòd Archiepiscopus vel Episcopus parochiam in qua fama fuerit Hæreticos habere, circumeat, & ibi tres vel plures boni testimonij viros, vel etiam si expedire videbitur, totam viciniam iurare compellat, & sequitur infrà : Si qui verò ex his iuramentis religionem obstinatione damnabili respuentes, iurare fortè noluerint, ex hoc ipso tãquam Hæretici reputentur. Quòd autem pluries poßit examinari. Item dicit Archid. in c. vt officium. § verum. super verb. testium, vbi dicitur sic : Inquisitor hic autem Iudex debet esse sollicitus, vt si testes confusè deposuerunt, & de causa scientiæ minus plenè requisiti fuerunt, quod iterato cum eis inquirat. Nam hoc de iure fieri posset, extrà de testib. cogendis, vt suprà tactum est. ff. de quæstio. repet.

QVAESTIO QVARTA, DE conditionibus testium.

QVæstio super conditiones testium. Nota quod excommunicati, Item participes & socij criminis, Item infames, & criminosi serui contra dominos admittuntur ad agendum, & testificandum in causa fidei quacũque. Item sicut Hæreticus cõtra Hæreticum ad testificandum admittitur, ita Maleficus contra Maleficum, in defectum tamen aliarum probationum, & semper contra, & non pro. vxor etiam & filij, & familiares contra & non pro, arg. per c. filij de hær. lib. 6. & hoc ideò, quia eorum testimonium est magis efficax ad probandum. De primis patet in c. in fidei debere ibidem. In fidei fauorem cõcedimus, vt in negotio inquisitionis Hæreticæ prauitatis excommunicati, & particeps vel socij criminis ad testimoniũ admittantur, in defectu aliarum probationum contra Hæreticos, credentes receptatores, fautores & defensores eorum, si ex verisimilibus coniecturis, & ex numero testium aut personarum, tam deponentium, quàm eorũ contra quos agitur & deponitur, qualitate aut alijs circumstantijs sic testificantes, non falsa dicere præsumãt. De periuris quando præsumitur quod deponunt zelo fidei, patet in ca. accusatus. §. licet vbi suprà. vbi dicitur : Licet verò periuri & post pœnitentiam, repellantur, si tamen hi qui coram & infra, si ex manifestis iudicij apparuerit tales non animi leuitate, aut odij fomite, seu corruptione pecuniæ, sed zelo fidei orthodoxæ, dictum suum vellent corrigere, ac modo quæ prius tacuerant reuelare in fauorem fidei, nisi aliud obstiterit, stari debet tum contra se quàm reliquos, attestationibus eorundem. Et quod infames & criminosi & serui contra dominos admittuntur, Archi. in c. alle. accusatus. in §. licet. super verbo, exceptũ. dicit ita : Tanta est labes criminis Hæresis, quòd ad eius actionem etiam serui aduersus dominos suos, & quilibet criminosus, etiam infames aduersus quemlibet admittuntur, vt 2. q. 7. huic opponitur.

QVAESTIO QVINTA, AN INIMIci capitales ad testificandum admittantur?

SI verò quæritur, vtrùm Iudex inimicos capitales alicuius delati, poßint in tali casu ad testificandum seu agendum admittere contra illum ? Respondemus quòd non, vnde Archid. vbi supra. Non tamen intelligas, quòd in hoc crimine inimicus capitalis admittitur ad actionem. 3. quæsti. 5. cap. 2. & de simo. licet heli. in fine. de hoc etiam satis notat Hostiensis in sum. de accu. §. quis poßit, sed dicuntur inimici capitales. Nota quod quia solùm ratione inimicitiæ quis repellitur, & non quæcunque repellit, sed capitalis intelligitur, quia mors inter eos est de facto illata, vel fuit intentata, seu ea quæ sunt ad mortem inductiua, aut quia vel vulnera grauia & letalia sunt sequuta, & similia quæ ad peruersitatem & malignitatem agentis contra passum iudicant manifestè, propter quod præsumitur, quòd sicut intentauit contra istum mortẽ temporalem per illum modum, scilicet vulnerando, intentaret etiam per istum crimen Hæresis imponendo, & sicut voluit ei auferre vitam, vellet auferre famam, quare tales inimici capitales à testimonio legitimè expelluntur. Aliæ verò inimicitiæ præsertim graues, & prout etiam faciliter mulieres ad inimicitias commouentur, etsi non repellunt totaliter, tamen dictum eorum dubitant aliqualiter, vt non sit plena fides eorum attestationibus adhibenda, sed cum alijs adminiculis & aliorum testium dictis possunt plenam facere probationem, præsertim vbi Iudex delatum interrogat : An ne putet se habere inimicum, quòd tale crimen ad mortem sibi ex inimicitia imponere auderet, si dicet ita, interrogabit, quæ illa sit persona, & tunc Iudex aduertet si illam personam de qua suspitio est, quòd ex inimicitia deposuerit, denotauit. Ita tali enim casu, vbi Iudex etiam de causa inimicitiæ per alios honestos informatur, & alia adminicula non occurrunt, & aliorum testium dicta, poterit securè talem testem repellere. Si verò delata persona dicet, non spero aliquem talem habere inimicum, licet interdum rixas cum mulieribus habuerim, vel si dicet, habeo inimicum, & non expreßit debitè, sed quendam alium, qui fortaßis non deposuit, tũc dicta talis testis etiamsi alij dicerent quòd causa inimicitiæ deposuisset, Iudex tamen non debet repellere, sed ad plenam probationem cum alijs adminiculis conseruare. Reperiuntur quamplures minus prouidi & circumspecti, qui huiusmodi dispositiones mulierum refutare & annihilare quærunt, dicentes, illis standum non esse in eo, quòd sæpißimè cùm rixosæ sint, ex inuidia deponere solent, Hi qui ignorant astutias & cautelas Iudicum loquuntur & iudicant vt cæci de coloribus, de quibus astutijs in 11. & 12. quæst. patebit.

SECVNDA PARS, QVALITER PROcessus est continuandus, quæst. 6. Et qualiter testes sunt examinandi in præsentia quatuor aliarum personarum, & qualiter delata est interroganda dupliciter.

NAM nunc sextò quæritur, Qualiter processus huiusmodi aduersus Maleficas in causa fidei sit cõtinuandus? Considerandum est primò, quòd quia in causa Fidei proceditur summariè simpliciter & de plano, absque Aduocatorum & iudiciorum strepitu & figura, vt patet c. statuta. lib. 6. qualiter ẽt ista verba intelligantur, patet extrà de verb. sig. c. sæpè contingit, quòd causas committimus & in eorum aliquibus simpliciter, & de plano, ac sine strepitu & figura iudicij procedi mandamus, de quorum significatione verborum multis contenditur, & qualiter procedi debeat, dubitatur. Nos autem dubitationem huiusmodi, quantum est nobis poßibile, decidere cupientes, hac in perpetuum valitura constitutione sancimus, vt Iudex, cui taliter causam committimus necessariò libellũ non exigat, litis contestationẽ non postulet tempore feriarum, ob neceßitates hominum indultarũ à iure procedere valeat, amputet dilationem materiã litis, quantum poterit faciat breuiorẽ, exceptiones, appellationes, & dilationes frustratorias repellendo partium, Aduocatorum & Procuratorum contentiones & iurgia testiumque superfluam multitudinẽ refrenando, non sic tamen Iudex litẽ obruat, quin probationes necessariæ admittentur, citationẽ verò ac protestationẽ iuramenti de calumnia. siue de dicenda Veritate, ne Veritas occultetur : per commißionẽ huius intelligimus non excludi, hæc ibi. Et quia processus ( vt visum est suprà, ) est simpliciter incipiendus, quia vel propter instantiam accusatoris, vel propter zelum denunciatoris, vel propter clamorem famæ laborantis, & processus qui sit ad instantiam partis accusantis, Iudex in hac materia non debet acceptare, cùm Maleficarum facta opere Dæmonum occultantur, nec accusator per euidentiam facti, sicut in alijs criminalibus procedere, & se defendere potest, imò consulere debeat accusatori, quòd amoueat verbum accusationis, & ponat denunciationis, & hoc propter accusatoris graue periculum, ideò super secundum modũ qui & vsitatus, & similiter super tertium, in quibus proceditur, & non ad instantiam partis. Notandum, quòd quia dictum est in præcedentibus, quòd Iudex specialiter debet interrogare denunciantem, qui sciunt cum eo in tali causa, & qui possunt scire. Ideò Iudex faciet citari illos testes, quos denuncians intimauit, & qui magis videntur scire in facto, & scriptor continuabit processum scribendo sic. Post quæ attẽdens ipse Iudex, denunciata sibi hæreticalia ante dicta fore ex sui natura esse talia, & tam grauia, quæ non possunt nec debent conniuentibus oculis tollerari, cùm cædãt eò in opprobrium Diuinæ Maiestatis, & tã fidei Catholicæ quàm Reipublicæ detrimentũ descẽdit ad se informandum, & ad testes examinãdum, per modũ qui sequitur.

INTERROGATORIA SVPER testes.

TAlis testis, de tali loco, citatus, iuratus, & interrogatus, si cognoscit talem, exprimendo nomen delati, & dixit quòd sic. Item interrogatus de causa cognitionis, & dixit, quòd pro eo quod vidit & locutus est sibi pluries, vel sic vel aliàs, quia fuerunt socij, & exprimentur causæ cognitionis. Item interrogatus de cognitionis tempore, & dicit quòd sunt decem anni vel tot. Item interrogatus de fama illius, & præsertim ad ea quæ sunt fidei, & dixit, quòd quò ad moralia est homo bonæ famæ vel malæ, quantũ autem ad ea quæ sunt fidei, dixit, quòd est fama in tali loco, quòd practicat aliqua contra fidem, vt Maleficus. Item interrogatus, quid est fama, & dixit. Item interrogatus, si vidit vel audiuit talem talia facientem, & dixit. Item interrogatus vbi audiuit dici supradicta, & dixit quòd in tali loco. Item interrogatus, in quorum præsentia, & dixit quòd illorum. Item interrogatus, si ex sua consanguinitate aliqui propter maleficia fuissent dudum incinerati, vel suspecti habiti, & dixit. Item interrogatus, an cum suspectis Maleficis habuit familiaritatem, & dixit. Item interrogatus de modo & causa quo dicta fuerunt, & dixit, quòd ea de causa & tali modo. Item interrogatus, si videtur sibi, quòd talis dixit seu fecerit transitoriè vel lapsu linguæ, seu recitatoriè, seu animo indeliberato, vel potius assertiuè, & animo deliberato, & dixit quòd fecerit supradicta iocosè & trufatoriè, seu recitatiuè, & non animo sic credendi vel assertiue. Item interrogatus de causa credentiæ huius, & dixit quòd credit pro eo sic, quia ille qui dicebat, ridẽdo dixit. Et de istis est multum diligenter inquirendum, quia nonnunquam dicunt aliqui recitando aliorum verba, vel trufando, vel conferendo, vt alios alliciant vel incitent, licet etiam interdum asserendo vel affirmando. Item interrogatus si hæc deponit odio, vel rancore, seu dimittit se amore vel fauore & dicit quòd, &c. Et sequitur, iniunctũ est sibi tenere secretum : Acta sunt hæc in tali loco, die tali, & in præsentia talium testium, vocatorum & rogatorum, & mei Notarij seu scriptoris. Vbi semper aduertendum, quòd in tali examine, ad minus personæ quinque debent præsentes esse, scilicet Iudex inquirens, testis vel denuncians, respondens, vel ipse delatus posteà cõparens, tertius est Notarius seu scriptor, vbi deest Notarius, & tunc adiungat sibi alium honestum, qui duo supplebunt vices Notarij, vt suprà tactũ est, & hoc Apostolica auctoritate, qua tunc in illo actu funguntur, vt suprà in c. vt officium. de hære. libr. 6. & duo honesti viri tanquam testes eorũ quæ deponuntur. Item aduertendum, quod testis citatus debet ẽt esse iuratus, id est, vt præstet iuramẽtum modo quo suprà de dicenda Veritate, aliàs falsè inscriberetur citatus & iuratus. Consimiliter examinentur alij testes, quib. examinatis, si Iudex videat factũ esse probatũ plenè, vel si non plenè, tñ esse maxima iudicia & suspitiones vehemẽtes, & nota, quòd loquimur non de leui suspitione, quæ ex leuibus coniecturis oritur, sed quòd multum diffamata est super maleficia puerorum, iumentorum, &c. Tunc Iudex, si timet de fuga delati, vel delatæ, faciat eum capi, si aũt non timet de fuga, faciat eũ citari, & siue capiatur siue non, prius faciat Iudex eius domũ improuisè scrutari. & cuncta scrinia aperiri, & in angulis pixides, & omnia instrumenta tolli quæ reperiuntur, & sic constituto, Iudex collectis his de quibus est delatus, & his de quibus est per testes conuictus vel habitus suspectus, formet interrogatoria super illis, ac inquirat habito secum Notario, &c. vt suprà, præstito prius corporali iuramento ad quatuor Dei Euangelia, de dicenda Veritate tàm de se, quàm de alijs, & hoc per modum qui sequitur conscribantur etiam singula.

INTERROGATORIA GENERALIA super Maleficam aut Maleficum, & est primus actus.

TALIS de tali loco, delatus, iuratus super quatuor Dei Euangelia corporaliter tacta, tàm de se quàm de alijs dicere Veritatem, & inde interrogatus, vnde est, seu vnde originem traxit. Et perpendit quòd tali loco talis diocesis. Item interrogatus, qui sunt eius parentes, si sunt viui vel mortui. Et respondit quòd viui in tali loco, vel mortui in tali loco. Itẽ interrogatus, vtrùm naturali morte vel incinerati, & dixit quòd tali. Vbi nota, quòd hoc fit, quia vt plurimùm, vt in secunda parte operis patuit, Maleficæ proprios infantes Dæmonibus offerunt, aut eos instituunt, & communiter tota progenies existit infecta, & vbi deponentes affirmassent, & ipsa negat, & iam esset suspecta. Item interrogatus, vbi fuit nutritus, & vt in pluribus conuersatus, & dixit quòd in tali loco, vel tali, & si videat, quòd mutauit locum proprium, quia fortè mater non fuit suspecta, nec aliquis ex parentela, & tamẽ conuersatus in alieno, & præsertim in locis in quibus consueuerunt Maleficæ vigere, interrogabitur sic. Item interrogatus, quare mutauit suæ natiuitatis locum, & se transtulit ad commorandum in tali loco, vel talibus, dixit quod ex tali causa. Item interrogatus, si in dictis locis vel alibi, audiuit loqui de materia Maleficarũ, puta quòd tempestates concitare, vel iumenta maleficiare, & vaccas liquore lactis priuare, &c. de tali materia de qua est delata, & si dicit quòd sic interrogatus. Item interrogatus, quid audiuit loqui, & scribantur singula quæ dicet. Si autem negat & dicit se nihil audiuisse, tunc sic. Item interrogatus, si credit Maleficas esse, & quòd talia poßint fieri quæ referuntur, vt tempestates concitare, iumenta inficere, & homines, & dixit. Et nota, quòd Maleficæ vt plurimùm negant prima fronte, vnde suspitio oritur magis, quàm si responderent si sint aut nõ sint, committo superioribus, vnde si negant tunc interrogentur. Item interrogatus, quid ergo vbi comburuntur, tunc innocenter condemnantur, & dixit.

INTERROGATORIA PARTICVlaria super eosdem.

ADuertat Iudex, quòd non procrastinet subsequentes interrogationes, sed indelatè proponat. Item interrogetur, cur communis populus eam timeret, & dixit. Item interrogetur, an sciret se esse diffamatam, & quòd odio haberetur, & dixit. Itẽ interrogetur, cur illi personæ obiecit dicendo : tu nõ transibis impunè, & dixit. Item interrogetur, quid mali sibi fecisset illa persona, quòd talia verba in eius damnum protulisset, & dixit. Et nota, quòd hæc interrogatio est necessaria, vt deueniatur ad fundamentum inimicitiæ, quia in fine delata allegabit inimicitiam, sed vbi non est capitalis, sed modo muliebri concitata, non impedit. Hoc enim est Maleficarum proprium, concitare aduersus se, vel verbis inutilibus aut factis, puta petit sibi præstari aliquid, aut infert ei damnum aliquod in horto & similia, adhoc, vt occasionẽ recipiant, & se manifestant in verbo vel in opere, quam manifestationem habent facere ad instantiam Dæmonum, vt sic peccata aggrauentur Iudicum, dum manent impunita. Nota enim, quòd talia faciunt non in aliorum præsentia, vt si deponens vellet testes producere non haberet. Non etiam quòd incitãtur à Dæmonibus, vt à multis Maleficis & pòst incineratis, experti sumus, ita quòd contra ipsarum voluntatẽ habent incitare & maleficare. Item interrogatus, quomodo effectus potuit consequi super minas, vt puer aut iumentum tam citò maleficaretur, & dixit. Item interrogatus iterum, & quare dixisti, quòd nũquam deberet habere sanum diem, & ita factum est, & dixit. Item si omnia negat, interrogetur de alijs maleficijs, alijs testibus illatis, puta in iumentis, vel pueris. Item interrogata, cur visa fuerit in campis, vel in stabulo, cum iumẽtis tangendo, prout interdum solent facere, & dixit. Item interrogata cur tetigit puerum, & quòd posteà malè habuit, & dixit. Item interrogata, quid egit in cãpis tempore tempestatis, & sic de multis alijs. Item vnde quòd cùm habeat vnam vaccam aut duas, quòd plus abundat in lacte quam vicinæ habẽtes quatuor aut sex. Item manet in statu adulterij aut concubina, licet non seruiant ad propositum, tamẽ suspitionem generant amplius quam super probas & honestas delatas. Et nota, quòd sæpius super articulos contra eam delatos interroganda est, vtrùm maneat in eodem proposito aut nõ. Qua confeßione peracta & scripta, siue ad partem negatiuam, siue affirmatiuam, siue sub ambiguo scribatur posteà : Acta sunt hæc in tali loco, &c. vt suprà.

QVAESTIO SEPTIMA, IN QVA VAria dubia declarantur super præmissa interrogatoria & responsiones negatiuas, an delata sit incarceranda, & quando pro manifeste deprehensa in hæresi Maleficarum sit habenda, & est actus secundus.

QVæritur primò, quid agendum sit, vt plurimùm contingit, si persona delata omnia negat ? Respondetur, Iudex habet circa tria attendere, scilicet, super infamiam, super indicia facti, & super dicta testiũ, si videlicet omnia insimul concurrunt, aut si non omnia insimul, vt plurimùm etiam contingit, eò quòd Maleficæ statim propter facta in aliqua villa aut ciuitate infamantur, indicia etiam facti sunt præ oculis, puta in pueris maleficiatis, aut in iumentis quæ sæpius inficiuntur, aut lacte priuantur, numerus etiam testium est in scriptis, qui licet sint singulares, puta quia vnus deposuit quòd puerum sibi maleficauerit, alius verò iumentum, tertius verò super infamiam, & sic de alijs. Tamen in substantia facti concordant, puta in maleficijs, & quòd vt Malefica sit suspecta, & isti testes licet non sufficiant ad condemnandum absque infamia, vel etiam cum infamia, vt suprà tactum est. quæst. 3.374. in fi. tamen cum indicijs facti posset ex his tribus insimul reputari, non vt suspecta, vehementer aut violenter, de quibus suspitionibus inferius declarabitur, sed reputari vt manifestè deprehensa in Hæresi Maleficarum, vbi videlicet testes idonei, id est, non ex inimicitia, & sufficientes in numero, puta sex, octo, vel decem iurati concurrerent, & consequenter deberet pœnis in capitulo ad abolendam. §. præsenti. de hære. subiacere. & ca. excommunicamus 2. & hoc siue crimen sit fassa, siue non, & hæc sic probantur. Nam quod dictum est, quòd vbi omnia tria præfata concurrunt, tunc pro manifestè deprehensa in Hæresi debet reputari, non est intelligendum, quòd necessariò omnia tria incurrere, sed probatur sic per argumentum à fortiori, nam vnũquodque per se inter illa duo, quæ sunt indicium facti, & testium productio legitima, potest reddere aliquem vt pro deprehenso in Hæretica prauitate habeatur, quantò magis, vbi ambæ probationes pariter concurrunt ? nam Iuristæ vbi quærũt, quot modis de Iure aliquis habetur pro manifestè deprehenso in Hæretica prauitate, Respondetur quòd tribus, vt notat Bernardus in gloss. ordinar. in c. ad abolendam. 401. in fin. magis explicatur. §. præsenti. & verbo deprehensi. extrà de hære. & tactum est supr. in quæstione prima, in principio operis, s. facti euidentia, puta quia publicè prædicauit Hæresim, hîc aũt ponimus indicium facti propter publicas minas, quas intulit, dicendo, nunquam annos, dies, habilis, vel simile, & effectus fuit subsequutus, sequitur vel legitima probatione per testes, vel tertiò ex propria confeßione, vnde si vnumquodque illorum per se facit & reddit aliquem tanquam manifestè suspectum, quantò magis insimul iungendo infamiã, & indicia facti, cum testium depositione, licet ibi dicatur euidens factum, & hoc indicium facti, & hoc est, quia Diabolus non manifestè operatur, sed occultè, damna aũt & instrumenta maleficij quæ reperiũtur, dant indicium facti, vnde vbi euidens factum in alia Hæresi solùm sufficeret, hîc adiungimus tria. De secũdo verò, quòd talis deprehensus, licet negaret, tamen iuxta illa capitula esset puniendus, sic probatur. Nam deprehensus facti euidentia, vel per testes, aut fatur crimen vel non. Si fatetur & est impœnitens, tradendus est brachio seculari vltimo supplicio feriendus, iuxta capitulum ad abolendam ( vt suprà ) vel est carceri perpetuò detrudendus, iuxta capitulum excommunicamus secundo. Si aũt non fatetur, sed stat in negatiua, est vt impœnitens tradendus potestati Curiæ secularis animaduersione debita puniendus, vt notat Hostiensis in summo titulo de hære. qualiter deprehendantur. Sic ergo concluditur, quòd sic Iudex isto modo procederet super interrogatoria, & testiũ depositiones, cùm vt dictum est, in causis fidei summariè simpliciter & de plano procedi potest, & ipsam delatam carceri deputaret, ad tempus vel ad annos plures, si fortè post annum squaloribus carceris depressa, crimina fateretur, nõ iniustè sed iustè procederet. Attamẽ, ne videatur snĩam præcipitare, imò secundum omnem æquitatem procedere, quæritur quid consequenter agendum sit.

QVAESTIO OCTAVA, ET PRAECEdenti annexa, an sit incarceranda, & de modo capiendi, & est actus tertius Iudicis.

AN verò super negatiuas responsiones Malefica sit carceri ad custodiam mancipanda, vbi præfata tria concurrunt, scilicet fama, indicia facti, & productiones testium, aut sub cautione fideiussorum dimittenda, vt denuò citata respondeat. Responderi potest ex tribus opinionibus. Primò enim, aliquorum sententia est, quòd carceribus sit mancipanda, & nullo modo sub cautione dimittenda, & hi innituntur rationi tactæ in præcedenti quæstione, quia videlicet habetur pro manifestè deprehensa, vbi illa tria concurrũt. Alij verò, quòd ante incarcerationem potest cautioni fideiussorum relinqui, ita quòd si fugam caperet, quòd tunc pro conuicta haberetur, licet post incarcerationem super negatiuas responsiones non sit cautioni, vel manulente relinquenda, quando videlicet illa tria concurrunt supra notata, eò quòd tunc non posset sententiari & plecti ad mortẽ, & hîc innititur consuetudini. Tertij sunt qui dicunt, quòd non sit danda infallibilis regula, sed Iudici sit relinquendum, vt secundum dicta testium & infamiam personæ, & si inditia facti cõcurrunt, tantò grauius discernatur per modum patriæ seruando & consuetudinem, concludentes, quòd si nõ posset habere fideiussores notabiles, & fortaßis suspecta de fuga, quòd tunc carceri mancipetur, & hæc tertia videtur rationabilior, sic tamen, quòd debitus seruetur modus qui stat in tribus. Primò, vt domus eius quantum poßibile est, perlustretur, sub & supra in omnibus angulis, foßis, & scrinijs, & siquidem famosa Malefica existit, tunc absque dubio, nisi prius sint sub ea occulta varia instrumenta reperiuntur, sicut suprà tactum est. Secundò, vt si habet ancillam, aut consodales, quòd & ille vel illa seorsum includũtur, etiam si non sint delatæ, præsumitur eas nõ latere secreta aliqua illius delatæ. Tertiò, quòd in capiendo, si in domo propria capitur, quòd nõ detur ei spacium intrãdi cameram, eò quòd tunc solent certa maleficia accipere, & secum deferre pro taciturnitate procuranda. Ratione cuius incidit dubiũ, an modus capiendi Maleficas, qui ab aliquibus obseruatur vti à famulis, subitò à terra eleuatur, & in sporta siue in spatulis, ne terram vltra tãgat defertur, sit licitus? Responderi potest ex Canonistarum & quorundam Theologorum sentẽtia, quod licitum sit hoc triplici respectu. Primò, quia vt in quæstio, introductoria huius tertiæ partis patuit plurimorum sententia, imò talium DD. quorũ dicta reprobare nemo audet, vt idem sentit Scot. Host. Goffr. & quod licitum est vana vanis contundere. Experientia denique, imò & Maleficarum faßiones demonstrant, quòd sæpius per talem modum captæ, taciturnitatis maleficium amiserũt, imò quamplures incinerandæ petentes, vt saltem pede vno terram tangere permitterentur, dum eis fuisset denegatum, & in fine sciscitatum, cur tamen terram tangere optassent, responsum, quòd si tetigissent, seipsas liberassent, multis alijs fulminibus interemptis. Alia causa, nã hoc ipsum manifestum existit, vt in secunda parte operis patuit, quòd in publica Iustitia omnes vires maleficij franguntur quò ad præterita, sed quò ad futura, nisi de nouo ei à Diabolo succurratur in maleficio taciturnitatis omnia crimina fatetur. Dicamus ergo iuxta Apostolum : Quæcunque verbo vel opere agimus, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi fiant, siquidem innocens fueris, hæc captio non tibi nocebit. Tertio respectu, quia si secundum DD. licitum est per vana opera maleficia tollere, quia in hoc concordant oẽs, licet discrepant in illo, quòd illa vana nõ debeant esse illicita, vnde dictum Hosti. vbi dicit, quòd licitum sit vana vanis contũdere, glossator ab alijs, nota quod dicit vanis, non aũt illicitis, à fortiori, illicitum est maleficia impedire, ad quod impedimentũ hîc respectus habetur, & nõ ad aliquid illicitũ exercendũ. Notet insuper Iudex, quod est duplex incarceratio, vna ad pœnam, vbi criminosi ponũtur, altera ad custodiã tantũ, & hæc in præfatorio fit, & hæ duæ custodiæ notãtur in c. multorũ querela, vt sup. Vnde ad minus ad custodiã est incarcreãda. Si aũt leuia essent, pro quib. esset accusata, ita quod nõ esset infamata, ne essent indicia facti in pueris & iumentis, tunc remittatur ad domum, sed quia familiaritatem habuit fortè cum Maleficis, & nouit eorum secreta, det fideiussores, quos si habere non potest, iuramentis & pœnis astricta, domum non exeat nisi vocata, ancillæ autem & domesticæ de quibus suprà, ad custodiam, & non ad pœnam detineantur.

QVAESTIO NONA, QVID AGENdum post captionem, & an deponentium nomina sint ei manifestanda, & est actus quartus.

DVO autem post captionem fiunt, sed primum inter illa Iudici relinquitur, scilicet, defensionum conceßio, & in loco torturæ, non tamen propter torturã examinatio. Primum non datur nisi petierit. Secundum non fit, nisi prius ancillæ seu consodales, si habuit, in domo examinentur. Procedamus tamen ordine posito. Si delata dicat se innocentẽ, & quòd falsè sit delata, & quòd libenter velit tales accusatores inspicere, & eos audire, tunc signum est, quòd petit defensiones. Sed an Iudex teneatur ei deponentes manifestare, & ad conspectum eius præsentare. Hîc aduertat Iudex, quòd nullum eorum tenetur facere, nec nomina manifestare, nec ad conspectum præsentare, nisi deponentes per se, & spontè ad hoc se offerunt, vt videlicet eorum aspectibus præsententur, & ea quæ deposuerunt eis in faciem obijcere. Quòd autem non tenetur Iudex, & hoc propter periculum deponentium, probatur, nam licet diuersi summi Pontifices diuersa senserint, nullus tamen vnquam sensit, quòd Iudex teneretur in tali cã delata, nomina deponẽtium manifestare, nec etiam accusatorum, licet hîc non procedimus per modum accusationis, sed potius aliqui senserunt, quòd in nullo casu liceret, aliqui verò quòd in aliquo. Tandem aũt Bonifacius VIII. statuit, vt patet in c. statuta. §. inhibemus. libr. 6. vbi sic dicitur : Inhibemus tamen, quòd si accusatoribus vel testibus in causa Hæresis interuenientibus, seu deponentibus propter potentiã personarũ, cõtra quas inquiritur, videat Episcopus & Inquisitor. Nota tu pro Inquisitore & Episcopo Iudicem quemcunque, contra Maleficas procedẽtem ex consensu Episcopi & Inquisitoris. Quare ijdem vices suas cõmittere possunt, vt in quæstione introductoria patuit, vnde & talis Iudex quicunque etiam secularis procedit Apostolica auctoritate, & non solùm Imperatoria, sequitur graue periculum imminere, si contingat fieri publicationẽ eorundem, ipsorum nomina non publicent, &c. Et sequitur infrà, cessante verò periculo supradicto, accusatorum vel testium nomina, prout in alijs fit iudicijs, publicentur. Attendat etiam circumspectus Iudex de potentia personarũ, quia illa est triplex, scilicet, potentia generis & familiæ, potentia pecuniæ, & potentia malitiæ, quæ magis timenda est, quàm aliæ duæ, quòd ex illa testibus grauia pericula possent imminere, si eis contra quos deposuerunt eorum nomina publicarentur, & ratio est, maius enim est periculum nomina testium publicare alicui delato pauperi, habenti mali complices, rebelles & homicidas, qui nihil habent nisi personam perdere, quàm generoso vel diuiti, abundanti in temporalibus. Quod autem sit graue periculum, & quale, declarat Ioan. super prædicto verbo periculũ, dicens ita periculum, quia timetur mors vel detruncatio ipsorum, vel filiorum, vel parentum suorum, vel deuastatio substantiæ, vel his similia. Aduertat insuper Iudex, quòd cum Apostolica auctoritate ex beneplacito Ordinarij in his procedit, quod ad illud secretum, scilicet, de non reuelando testificantium nomina, tàm ipse quàm omnes alij assertores qui depositioni testium interfuerunt, aut in futurum circa sententiam ferendam interesse poterunt, tenentur sub pœna excommunicationis, quam contra eos, si oppositum fecerint, Episcopus fulminare poterit, & ita nec reuelat a principio processus, ad minus implicitè fulminabit. Vnde in alle. ca. statuta. in §. & vt eorundem ita dicitur : Et vt eorundem accusatorum & testium periculis efficacius occurratur, & cautius Inquisitionis negotio procedatur, præsentis constitutionis auctoritate permittimus, quòd Episcopus & Inquisitores, tu intellige sicut suprà poßint indicere illis, quibus vt præmissum est, processum huiusmodi applicabunt, & in eos arcana consilij seu processus sibi sub secreto ab eisdem Episcopo & Inquisitoribus patefacta, præter ipsorum licentiam alijs patefacerent excommunicationis sententiam, quam ex secreti violatione ipso facto incurrant, si eis videbitur, promulgare. Notandum vlterius, quòd sicut pœna annexa est, vbi nomina testium indebitè publicarentur, ita pœna est annexa, vbi indebitè occultarentur, scilicet illis, quibus meritò sunt manifestanda, scilicet peritis & assessoribus, de quorum consilio est ad sententiam procedendum, vel vbi non publicarent, vbi sine periculo testium publicari possent, vt in di. c. statu. circa fin. sequitur. Cæterùm in omnibus præcipimus, tàm Episcopos quàm Inquisitores puram & prouidam intentionem habere, ne accusatorum vel testium nomina supprimendo, vbi est securitas periculum esse dicant, nec in eorum discrimine securitatem asserant, vbi tale periculum immineret, super hoc conscientias eorum onerantes, vbi Archid. ita dicit : O tu quicunque Iudex, in tali casu benè aduerte verba ista, nam non dicit leue periculum si graue, noli igitur reum priuare iuris ordine, sine magna causa, quoniam hoc fieri non potest sine offensione Dei. Et notandũ lectori, quòd quia omnia præcedentia & etiam sequentia vsque quò puniatur ad modos sententiandi absque pœna sanguinis in quibus Ecclesiasticus Iudex iudicare habet, fieri possunt cum consensu diocesorum per secularem Iudicem, ideò non impediat lectorem, si in ca. allegatur Iudex Ecclesiasticus & non secularis, qui modos sententiandi super sanguinem capiet ex modis sententiandi & pœnitentiandi Ordinariorum.

QVAESTIO DECIMA, QVALITER sunt defensiones concedendæ cum deputatione Aduocati, & est actus quintus.

SI igitur defensiones petit, quomodo cõcedi possunt, vbi nomina testium omninò occultantur? Dicendum, quòd defensio stat in tribus. Primò, vt ei Aduocatus deputetur. Secũdò, illi Aduocato nomina testiũ non publicentur, nec ad secretum etiam tenendum sub præstito iuramento, sed informetur de singulis contentis in processu. Tertiò, delati causa quantum potest in meliorem partem interpretetur, scilicet, ne tamen scandalo fidei, & damno Iustitiæ vt patebit, & procurator pari forma, cui processus totius copia, suppreßis tamen testium & deponentium nominibus, & si idem Aduocatus esset procuratorio nomine procedere poterit. Quò ad primum, notatur, quòd Aduocatus non deputatur ad beneplacitum delati, puta, quia vellet habere vnum ad suum placitum, de illo omninò caueat Iudex non concedere hominem litigiosum, maleuolum, qui faciliter pecunijs poßit corrumpi, ( prout sæpè tales inueniũtur, ) sed concedat sibi virũ probum, & de legalitate non suspectum. Et notare debet Iudex quatuor in Aduocato, quæ si obseruata fuerint ab Aduocato, permittat eum aduocare, aliàs habet eũ refutare, nam Aduocatus primò debet examinare qualitatem causæ, & si viderit eam iustam, tũc si voluerit assumat eam, si verò iniustam, teneat, & diligenter cauere debet, ne causam assumat iniustã & desperatam. Verùm, quòd si ignoranter ab inimico acceptauit causam, & cùm hoc pecuniam, in processu tamen cognouit causam desperatam, tunc si clientulo suo, id est delato, pro quo causam assumpsit, non consuluit, ei reddere salarium receptum tenetur, secundum Goffre. quod probare videtur per C. de iudi. rem non nouam. Licet Hostiensis dicat, oppositum scilicet, de salario restituendo nisi industriosè fecisset. Vnde si neque Aduocatus clientulum suum scienter inducat ad defendendũ causam iniquam, ad damna & ad expensas, tenetur C. de admi. tu. non tamen est ignotum, secundum quod obseruare debet, vt seruet in aduocando tria. Primò modestiam, vt nõ procaciter nec conuincando, nec vociferando proponat. C. e. quoniam. Secundò Veritatẽ, scilicet, vt nõ emẽtiatur falsas rationes vel probationes inducendo, nec falsos testes aut iura si peritus esset, nec dilationes petat, præsertim in hac causa, vbi summariè simpliciter, & de plano, vt suprà in q. 6. tactũ est, & tangitur 3. q. 7. hæc tria. Et tertium quod obseruatur, est ex parte salarij. quod moderatur secundum consuetudinem regionis, de qua materia tractatur in q. 7. §. arcentur. & §. tria. Sed ad nostrum propositum redeundo, Iudex ita præscriptas conditiones Aduocato proponat, & in fine adiungat, ne fautoriam Hæresis incurrat, quia tunc excommunicatus esset, iuxta ca. extrà excommunicamus. 1. §. credentes. Nec valet, si dicat Iudici, quòd non defendit errorẽ, sed personã, quia non debet defendere quouis modo, vt non procedatur summariè, simpliciter & de plano, quod faceret, si petere vellet omninò dilationes, vel immiscere appellationes, quæ omnia refutantur, vt ibi in q. vltima recitantur, quia licet errorem non defendat, cùm sic damnabilior ipsis Maleficis esset, & potius Hæresiarcha quàm Hæreticus Maleficus, vt patet 24. q. 3. qui illorum. Tũ quia indebitè defendit iam suspectum de Hæresi, tanquam fautorem se facit, & non solùm leuiter sed vehementer, secundum defensionem quam fecit, & debet abiurare publicè coram Episcopo, iuxta ca. accusatus frequenter allegatũ. Hæc ad longum posita sunt, nec parui pendat ista Iudex, quia ex Aduocato seu Procuratore, vbi falsè procedere nititur, plurima pericula euenire solent, vnde Iudex debet omninò eum refutare, & procedere secundum acta & probata, vbi irreprehensibilis Aduocatus fuerit. Veruntamen si Iudex habuerit Aduocatum irreprehensibilem pro delato virum zelosum, & Iustitiæ amatorem, nomina testium ei indicare poterit, ad secretum tamen tenendum sub præstito iuramento.

QVAESTIO VNDECIMA, QVID faciet Aduocatus cùm sibi nomina testium non publicantur. Actus sextus.

QVOD si quæritur, Quid ergo Aduocatus etiam procuratorio nomine pro delato faciet, vbi nec sibi, nec clientulo suo nomina testium publicantur, quam tamen publicationẽ delatus summè affectaret? Respõsio. Informationem capiat à Iudice de singulis in processu contentis, & siquidem copiam habere velit, suppreßis tñ nominibus testium, tradatur sibi, & sic informatus accedat delatum, & singula sibi proponat, & si materia postulat, vtpotè, quia multũ onerosa delato, tum ad patientiam, quantum potest hortetur. Et delatus vbi iterum atque iterum instat, vt sibi testes publicentur, respondere potest, ex factis quæ contra te delata sunt, coniecturare testes poteris, nam tali maleficiatus est puer, aut iumentum, aut tali mulieri seu viro dixisti, eò quòd talem rem quam petebas tibi compræstare nolebãt, tu senties quod melius fuisset vt mihi rem accommodasses, post quæ verba talis infirmatus subitò, facta tua vt testimonia clamant, quæ plus ponderantur quàm testimonia verborum, vel etiam tu scis te infamatam & à longo tempore suspectam de multis maleficijs & damnis hominibus illatis, & sic replicando finaliter ad hoc deueniet, quod ipsa aut inimicitias allegabit, asserens, sibi ex inimicitia obiecta, aut dicet : Fateor me dixisse hæc verba, sed non animo nocendi. Quare Aduocatus tunc Iudici & Assessoribus, de primo, videlicet de inimicitia habet proponere, & Iudex inquirere. Et siquidẽ illa capitalis inueniretur, vtpotè, quia inter maritos vel consanguineos fuisset mors intentata, vel sequuta, vel alicuius criminis inculpatio, vt quis foret plectendus per publicam Iustitiam, vel fuerunt vulnera grauia ex controuersiis & brigis illata, tunc prouidus Iudex cum suis Assessoribus discutiet, an ex parte delatæ inimicitia aggrauatur, vel ex parte deponentis : puta, quia maritus aut amici delatæ alios ex parte deponentis iniustè oppresserunt, tũc quidem, si non adsunt indicia facti in pueris seu iumentis, siue hominibus maleficiatis, nec etiam adsunt alij testes, aut etiam quòd publica infamia non laborat, tunc præsumitur, quòd ratione vindictæ contra eum deposuerit, & est delata omninò absoluenda, & liberè dimittenda sub debita cautione de non vindicando, &c. vt moris Iudicum est. Sed quæritur, Katharina habet puerum maleficiatũ, seu ipsa per se est maleficiata, seu in iumentis percepit plurima damna, & suspicatur super illam, cuius maritus aut consanguinei per prius iniustè suum maritum, aut consanguineum oppresserunt in publico iudicio, vnde cùm hic duplex sit inimicitia ex parte deponentis, quia inimicatur ratione maleficij illati, & ratione infamiæ iniustæ obiectæ suo marito subitò, aut consanguineo, est né eius depositio repellenda aut non? Et quidem ex vna parte videtur quod sic, quia inimicitia ibi est, ex altera quòd non, quia profert indicia facti. Respondet, quòd in casu quo nõ adsunt alij deponentes, nec etiam publica laborat infamia contra delatam, tunc non statur eius depositioni tantùm, sed repellitur, & delata tamen redditur suspecta, si & in quantũ morbus est maleficiosus, & non ex naturali defectu, & qualiter hoc cognoscitur inferius patebit, quod canonicè est purganda. Sed si iterum quæritur, an alij deponẽtes etiam habent super indicia facti primum deponere quæ ipsis aut alijs contigerunt, aut solùm super infamiam? Respondetur, quòd si super alio indicia facti deponunt, bene quidem, si aũt tantũ super infamiam, & ita in re existit, tunc Iudex licet repulerit deponentem propter inimicitiã, tamen indiciũ facti quod protulit, & ostendit Iudex ex alijs testibus, quæ super infamiam deposuerunt, capiet pro intersigno super suspitionem vehementem, ex qua ipsa delata detenta iudicare poterit à Iudice super triplicem pœnam, scilicet, canonicæ purgationis propter infamiã, iuxta ca. inter sollicitudines. extrà de pur. ca. Item sub abiuratione propter suspitionem, iuxta ca. accusatus in prin. & secundum varias suspitiones ad varias abiurationes, vt patebit in quarto modo sententiandi. Et propter indicia facti, si crimen fatetur & pœnitet, non relinquitur brachio seculari ad punitionem sanguinis, sed per Ecclesiasticum Iudicem ad perpetuos carceres iudicatur, per secularem tamen Iudicem, non obstante quòd ad perpetuos carceres sit per Ecclesiasticum Iudicem iudicatus, potest tamen ipsum propter damna temporalia tradere igni, Iuxta c. ad abolendam. §. præsenti. & iuxta ca. excommunicamus. 2. de hære. quæ omnia patebunt inferius circa sextum modum sententiandi. Epilogando. Attendat Iudex primò, quòd non sit facilis ad credendum Aduocato, vbi pro delato allegat inimicitiam capitalem, eò quòd rarißimè in tali crimine quis deponit sine inimicitia, cũ Maleficæ semper exosæ omnibus habeãtur. Secundò attendat, quòd cum quatuor modis Malefica põt conuinci, scilicet, per testes, per euidentiam facti, per indicia facti, & per confeßionẽ propriã, & hoc vel super infamiam tantùm, quòd tantùm fieret hoc per testes, vel super suspitionem, tunc pro euidentia facti, aut indicia facti fieret, ex quibus suspitio põt iudicari leuis vel vehemẽs, vel violenta, & hæc oĩa absque confeßione propria, quæ sibi concurreret, tunc vt dictum est procederetur. Tertiò applicet præmissa ad suum propositum super personam detentam, ad obuiandum Aduocato, sed videlicet sit tantummodò super infamiam delatam, aut quòd ibi concurrant aliqua indicia, vnde redditur suspecta vehementer, vel leuiter, & tunc Aduocato super inimicitiã allegatam respondere poterit. Et hæc quãtum ad illam partem, vbi Aduocatus pro delato in inimicitiam deponentium allegauit. Sed vbi allegat secundum, videlicet, quòd illa verba quæ protulit contra deponentem, tu senties in breui quæ tibi euenient, aut, tu non habebis plures dies sanos, aut, veniet in breui, quòd tu velles mihi talem rem accommodasse aut vendidisse, & similia. Tunc Aduocatus adiungat, licet malum aliquod fuerit subsecutum deponenti, in rebus vel corporibus, non tamen propter hoc sequitur, quòd illa delata huius mali sit causa tanquam Malefica, eò quòd infirmitates varijs modis accidere possunt. Item allegat, quòd commune est mulierum, verbis huiusmodi mutuò cõtendere, &c. Super istas allegationes Iudex debet obuiare per hunc modum : siquidem infirmitas ex defectu naturæ accidit, tunc excusatio locum habere poterit. Sed quia ex signis & experimentis oppositum constat, vtpotè, quia nullo remedio naturali curari poterit. Item quia iudicio Medicorum iudicatur vt morbus maleficialis, vulgariter, Nachtschaden. Item, iudicio fortaßis Incantatricarum aliarum, quæ asserunt, seu asseruerunt, morbum esse maleficialem. Item, quia subitò superueniet absque aliqua præuia debilitatione, cùm tñ naturales infirmitates succeßiuè solent debilitare. Itẽ, quia fortaßis curata fuit, ideò quia reperit certa instrumenta sub lecto, aut indumentis, seu alijs locis, & illis amotis subitò sanitati restituta fuit, prout sæpißimè contigit, vt suprà in secunda parte operis patuit, vbi de remedijs tractatur. Et per hæc seu similia Iudex facilimè potest obuiare, quòd talis infirmitas potius ex maleficio quàm naturali defectu contingit, & per minas obiectas suspicatur de tali maleficio. Sicut à simili, si quis diceret, volo tibi comburere horreum, & effectus subsequitur, vtique violentam causat suspitionem, quòd ille qui minas protulit, horreum succenderit, licet fortaßis alius, & non ipse combusserit.

SEQVITVR AD IDEM QVAESTIO duodecima, magis declarans qualiter inimicitia capitalis inuestiganda,
ACTVS SEPTIMVS.

ATtento quòd à testimonio ferendo tantũmodò inimici capitales repelluntur, vt suprà quinta quæstione tactũ fuit. Inimicitiam autem talem declarare ex ijs, quæ in capitulo præcedenti tacta sunt, Iudici fortaßis nimis obscurum & difficile videatur, attento, quòd delatus vel eius Procurator nollẽt faciliter eius acquiescere decisioni super materiam tactã, quæ dicatur inimicitia capitalis, & quæ non. Ideò exprimendi sunt alij modi, quibus in noticiam talis inimicitiæ Iudex deueniret, vt insontem sic minimè damnaret, quòd tamen reum per debitam iustitiam puniret. Et hi modi licet sint cautelosi, seu etiam dolosi, tamẽ Iudex illos practicare potest in bonum fidei & Reipublicæ, cùm & Apostolus dicat : Cùm essem astutus dolo eos cœpi. Specialiter etiam hi modi practicantur super delatos, non diffamatos publicè, seu etiam non notatos per aliquod indicium facti, licet etiã Iudex super quoscunque delatos, vbi inimicitias contra deponentes allegarent, & nomina testium omninò scire vellent. Primus modus est, nam datur delatio, seu Aduocato copia processus, ad partem suam, scilicet, deorsum & nomina deponentium seu deferentium, ad partem aliam, non tamen eo ordine quo deponũt, sed isto modo, vt nomen testis qui est primus in copia, sit sextus vel septimus schedula, & qui secundus, sit penultimus, vel vltimus, & sic delatus, qia hoc deportat, vel illud, & quis sit primus vel secundus in sua copia, quo stante, aut dabit omnes inimicos aut non. Si omnes, eò citius deprehendetur delatus de mendacio, vbi causa inimicitiæ per Iudicẽ scrutabitur. Si quosdam vero, tũc facilius causa inimicitiæ inuestigabitur. Secundus modus esset à simili, vbi daretur Aduocato processus copia ad partem vnam, & deponẽtium nomina ad partem aliam, & adiunctis alijs extraneis quæ alibi à Maleficis fuerunt perpetrata, & nõ à deponentibus seu testibus inscriptis deposita, sic delatus non poterit assertiuè dicere illum vel istum inimicũ capitalem, quia nescit quæ sint ab illis contra eum deposita. Tertius modus, qui & suprà tactus capit. 5. nam quando delatus examinatur in fine secundi examinis, antequam petit defensiones, & antequã Aduocatus sibi deputatur, interrogetur, an reputet se habere inimicos capitales, qui omni diuino timore postposito, falso imponerent sibi labem Hæresis Maleficarum. Et tunc fortè impræmeditatus ac improuisus, & non visis deponentium attestationibus, respondet, quòd non reputet se habere tales inimicos, vel si dicit, puto me habere, tunc nominat, & illi inscribantur, & causa etiam inimicitiæ, vt postmodum Iudex valeat eò certius inuestigare, postquã copia processus & nomina seorsum fuerint tradita modis quibus suprà. Est & quartus modus, vt iterum in fine secundi examinis aut confeßionis, de qua in sexta quæstione circa secũda interrogatoria antequam dẽtur sibi defensiones, interrogatur de testibus, qui grauius deposuerunt contra eum, per hunc modum : Cognoscis tu talem, vnum nominando de testibus, qui grauiora deposuit, & tunc dicet quòd sic, vel quòd non. Si dicit quòd non, tunc non poterit ex pòst dando sibi defensiones & Aduocatum, ponere illum capitalem inimicum, cùm dixerit medio iuramento prius oppositum, scilicet, non cognoscere illum. Si autem dicit quòd sic, tunc interrogetur, si scit vel audiuit quòd ipsa, vel ipse, egerint aliquid contra fidem Christianam, sicut Maleficæ facere solent. Si dicit quòd sic, talia enim & talia fecit. Interrogetur quoque, si est eius amicus, vel inimicus, statim respondebit, quod amicus, & hoc ideò, vt eius testimonio stetur, & ex tunc in illa causa non potest dare illum inimicum capitalem per suum Aduocatum, cum medio iuramento quod per antea dixit eum amicum. Si autem respondeat, quòd nihil scit de eo, tunc interrogatur, an sit eius amicus vel inimicus, & ipse statim respondebit quòd amicus, quia allegare inimicum de quo nihil mali nouit, non facit, dicet ergo sum suus amicus, attamen si scirem aliqua, non omitterem quin illa reuelarem. In tali ergo causa non poterit eum ponere ex post inimicum, vel ad minus allegabit causas inimicitiæ capitalis à principio, & tunc Aduocato adhibetur fides. Quintus modus est, nam datur delato seu Aduocato copia processus, suppreßis nominibus deponentium, & vbi Aduocatus informabit eum de singulis, coniecturatur quis vel qui deposuerunt talia contra eum, & frequenter venit in cognitionem, & tunc si dicet talis est inimicus capitalis, & volo probare per testes, tunc Iudex habet considerare cõcorditer iuxta processum nominauit, & tunc quia dixit velle probare per testes, illos examinabit, & causas inimicitiæ examinabit, secretè conuocato ad hoc bono consilio peritorum vel antiquorum, in quibus latet prudentia, & si ita inuenerit causas inimicitiæ capitalis sufficientes, tunc repellat primò testes, & illi dimittentur si non adsunt alia grauamina aliorum testium. Et hic modus quintus & communis obseruatur, & de facto Maleficæ citò ex copia processus eliciunt, qui vel quæ aduersus eam deposuerunt, & quia rarißimè in tali causa inuenitur inimicitia capitalis, quia nisi ea quæ ex earum malis operibus oritur : Ideò Iudex de facili se habet per præfatos modos resoluere, attento etiam, quòd sæpè deponentes affectant se personaliter Maleficis præsentare, & in faciem obijcere ea, quæ per maleficia eis sunt illata. Est & alius & vltimus, ad quẽ finaliter Iudex recurrere põt, vbi prædicti modi fortaßis iudicarentur ab aliquibus dolosi, & per astutiam practicati, præsertim quatuor primi, ideò omninò ad satisfaciendum, & quietandum scrupulosas mentes, & ne Iudici quicquã obijciatur, aduertat, quòd postquam per præcedentes modos expertus est non esse aliundè inter delatum & deponentem, capitalem inimicitiam, vult tamẽ hoc idem consilio aliorum Assessorum concludere in finem, ne sibi quicquam obijciatur, faciat hoc, det delato seu eius Aduocato copiam processus, deponentium tamen & deferentium nominibus suppreßis, & quia defendendo dicit se habere inimicos capitales, & fortaßis causas inimicitiarum varias allegat, siue in re ita sint, siue non, congregat tamen Iudex consilium peritorum cuiuscunque facultatis, si commodè haberi potest vel ad minus ex prouidis & honestis personis quibuscunque, quia ad hoc tenetur iuxta cap. statuta. frequenter allegatum, & illis totum processum integraliter & perfectè, per Notarium seu scriptorem legi faciat, & cùm testium seu deponentium nomina publicè exponant, ita tamen, quòd ad tenẽdum secretum sub præstito iuramento omnes astringat, & de illo, an hoc facere velint, prius habet inquirere, quia aliàs omninò non sunt eis nomina illa exponenda. Ex pòst dicat, qualiter per talem & talem modum inquirendo de inimicitia, nullam potuerit perpendere. Attamen subinferat, si videbitur fiat è duobus vnum, aut per consilium discernatur, qui sint ex deponentibus repellendi, tanquam inimici capitales, & quomodo eligãtur, tres, quatuor, aut quinque, qui amplius nouerint in villa aut oppido, amicitiam vel inimicitiam delati, & testium, & qui non sunt præsentes in consilio, & publicentur illis tantummodò nomina delati, & testium, non autem articuli processus, & stabitur iudicio eorũdem, ex primo non poterunt benè testes repellere, attẽto quòd Iudex suos modos inquirendi practicauit, ex secundo verò totaliter se immunem faciet, & omnem à se sinistram suspitionem excutiet, tenetur etiam hunc vltimum modum seruare, vbi delatus in alieno loco & patria esset captus, & hæc sufficiant ad discernendum super inimicitiam.

SVPER EA QVAE ANTE INTERROgatoria in loco carceris, & torturæ proponenda habet Iudex aduertere, & est actus octauus,
QVÆSTIO XIII.

QVid denique Iudici agendum sit, clarè patuit. Si enim vt communis exigit Iustitia, ad pœnam sanguinis non iudicatur, nisi propria confeßione conuincatur, quamuis ex alijs duobus habetur pro manifestè deprehensa in hæretica prauitate, scilicet ex euidentia seu indicia facti, & ex testium productione legitima, vt suprà q. 1. tactum fuit, & de tali etiam delata ad præsens agitur, tunc vtique quæstionibus & tormentis pro criminũ faßione exponetur. Et vt quæstio clara sit, ponatur casus qui & Spiræ contigit, & ad multorum notitiam peruenit. Quidam honestus, dum quandam mulierem pertranseundo non ei ad nutum in venditione cuiusdam rei venalis complacere voluisset, illa indignata post tergum clamauit, in breui optasses & annuisses, & est vsitatus sic modus loquendi Maleficarum, vel à simili, quãdo maleficium per auisamenta volunt inferre, tunc ille indignatus & non immeritò super eam vultum post tergum vertit, vt eam quo animo verba protulisset inspiceret, & ecce subitò maleficio percussus, os suum in obliquum horribili deformitate vsque ad aures extenditur, nec retrahere potuit, sed multo tempore in illa deformitate perstitit. Hoc euidens factum Iudici proponitur, casum ponimus, & an pro manifesta deprehensa in Hæresi Maleficarum sit habenda quæritur? Respõdere oportet ex verbis Bernhard. in gloss. ordinaria. & in cap. ad abolendam. vt suprà quæstione notata tangitur quòd sic, eò quòd tribus modis, vt ibi tangitur, quis vt taliter deprehensus iudicatur : & illa etiam tria non copulatiuè, id est, quòd omnia tria habent insimul concurrere, sed vnumquodque per se, scilicet, euidentia facti, testium legitima productio, & propria confeßio, reddit Maleficam, videtur manifestè deprehensam reputari. Indicium autem facti differt ab euidentia, quia cùm minus sit quàm euidentia, tamen capitur etiam ex verbis & operibus Maleficorum, vt in illa quæstione septima tangitur, & iudicatur ex maleficijs non ita subitò. Sed processu temporis illatis per minas tamen etiam præcedentes, sicque concludamus, quòd de similibus Maleficis delatis, & quæ sub defensionibus vt præmissum est, defecerunt etiam vel non defecerunt, eò quòd non fuerunt concessæ, non concessæ autem quin non fuerunt petitæ, iam nostra quæstio versatur, quid Iudici agendum, & qualiter ad quæstiones sit procedendum pro dicenda Veritate in punitionem sanguinis. Vbi plura sunt Iudici propter ingentes labores contra maleficium taciturnitatis aduertẽda, quæ etiam succeßiuè per capitula deducentur. Et primum est, quod ad Maleficam quæstionandam non sit pronus, habeat tamen ad certa signa quæ sequentur aduertentiam. Quare autem non debet esse facilis, causa est, quia nisi diuina coactio per sanctum Angelum, vt maleficiũ Diaboli abscedat, concurrat, ita insensibilis in illis doloribus efficitur, vt membratim citius discerperetur, quàm aliquid Veritatis fateri valeat. Nec propter hoc omittendũ, tùm quia non æqualiter omnes sunt huiusmodi maleficijs irretitæ, tùm etiam, quia Diabolus spontè interdum non coactus sancto Angelo Maleficã fateri crimina permittit. Pro cuius intellectu ea quæ sup. in secũda parte operis, de modo præstandi homagium Diabolo tacta sunt, aduertenda. Sunt namque quæ sub certis annis prius Diabolo militant, vt sex, octo aut decem annis, antequam sibi homagium præstat, scilicet, in corpore & anima se eis deuouendo, vbi tamen aliæ à principio sibi profitẽdo fidei abnegationem etiam subitò homagium præstant. Cur autem Diabolus hoc spacium temporis postulatum acceptat, vtique ea de causa, vt illo intermedio Maleficam experiatur, an ore tantùm & non corde fidem abnegando, simili modo etiam homagium sibi præstaret. Nam cùm Diabolus intima cordis non nisi per exteriora, & coniecturaliter cognoscere habet, vt in prima parte operis sub difficultate, an Dæmones ad odium vel amorem mentes hominum immutare possunt, plures etiam reperiantur, quæ neceßitate aliqua, aut egestate inductæ per alias Maleficas, & sub spe confeßionis & euasionis à fide in toto vel in parte apostatant, tales vtique etiam non coactus à sancto Angelo relinquit, vnde & faciliter sua crimina fatentur, cùm tamen aliæ quæ sicut ore, imò & corde sibi adhæserunt, pro viribus ab eo defendantur, & indurantur ad taciturnitatis maleficium. Et per hæc patet solutio ad quæstionẽ, vnde prouenit, quòd certæ Maleficæ de facili fatentur, aliæ verò minimè, quia vbi diuinitus Diabolus non repellitur, adhuc tamen spontè illas relinquit, vt per temporalem confusionem & horribilem mortem ad desperationem inducat, quos corde allicere nunquam poterat. Patent hæc etiam ex sacramentalibus earum confeßionibus, in quibus asserunt, se nunquam voluntariè adhæsisse, & plura maleficia coactè à Dæmonibus intulisse. Est & alia differentia, quòd cernuntur aliquæ post faßionem criminum sibijpsis mortem intentare, vt laqueo vel suspendio vitam sibijpsis auferant. Quod vtique inimicus ille operatur, ne per sacramentalem confessionem veniam à Deo consequantur, & hoc præcipuè illis, quæ non voluntariè sibi adhæserunt, licet & alijs, quæ sibi voluntariè adhæserunt post criminum faßionem intentat. Sed tunc cernitur, quòd Diabolus coactè Maleficam habuit relinquere. Concludamus, quòd tantus vel etiam maior præsupponitur labor ad quæstionandum pro dicenda Veritate Maleficam, quantus ad exorcizandum à Dæmone possessum. Ideò Iudex nec voluntarius nec facilis ad hæc esse debet, nisi vt dictum est, in punitionem sanguinis. Sed & in hac causa faciat diligentiam, prout sequitur primo ferendo sententiam.

DE MODO SENTENTIANDI DElatam ad quæstiones, & quomodo prima die sit quæstionanda, an possit conseruationem vitæ compromittere. Actus decimus.
QVÆSTIO XIIII.

QVID denique secundo loco Iudex habet aduertere, stat post actus in eo quod refert sententiam suam, per modum qui sequitur : Nos Iudex & Assessores attendentes meritis, seu considerantes merita processus facti per nos, contra te talem, talis loci, talis diocesis, & diligenter omnibus examinatis, inuenimus, quòd tu es varius in tuis confeßionibus, vtpotè quia dicis tales minas protulisse, non autem in eo nocendi animo, & tamen nihilominus sunt indicia varia, quæ sunt sufficientia, te ad exponendum quæstionibus & tormentis : Quapropter, vt veritas ab ore tuo proprio habeatur, & vt deinceps aures Iudicum non offendas interloquendo, declaramus, indicamus, & sententiamus, die præsenti, & hora tali, te supponendum quæstionibus, & tormẽtis. Lata fuit hæc sententia &c. Secundò, stat actus in eo, quod & præmissum est, adhuc non sic voluntarius ad quæstionandum, sed carceribus ad pœnam mancipatus, & non iam ad custodiam tantùm vt prius, & adhibitis eius amicis, vt pœnas subterfugiat, & quòd fortaßis morti non tradetur, licet aliàs punietur, vbi Veritatem fateretur, illis proponat, & quòd ad hoc ipsum delatum inducere velint, hortatur. Nam meditatio frequens, & carceris calamitas, ac replicata informatio proborum virorũ disponunt ad Veritatem erudiendam, & à nobis expertum est, quòd per huiusmodi informationes Maleficæ taliter confortatæ fuerunt, vt in signum resistentiæ in terram spuentes, quasi in faciem Diaboli, dicebant, exeas maledicte Diabole, faciam quod iustum erit, & consequenter crimina sua fatebantur. Si verò conuenienter delato expectato, & tempore congruenter prorogato, & multipliciter informato, Credat Iudex, bona fide ipsum delatum negare Veritatem, quæstionem eum moderare, vtpotè sine sanguinis effusione, scientes, quòd quæstiones sunt fallaces, & sæpius, vt tactum est, inefficaces. Est autem modus incipiendi talis, vt dum ministri se disponunt ad quæstionandũ, pòst expolient eum, vel si est mulier, prius antequam ad carceres pœnosos ducetur, ab alijs mulieribus honestis & bonæ famæ expolietur, ea de causa, vt si maleficiũ aliquod insutum esset vestimentis, prout sæpè ex informatione Dæmonum practicant, & membris pueri non baptizati, in finem, vt pueri, visione beatifica priuentur. Et dum instrumenta disponũtur, Iudex per se & alios bonos viros fidei zelatores, inducant quæstionandum, ad fatendum Veritatem liberè, & si fateri noluerit, mandet ministris, quòd ad cordas ligetur, vel ad alia instrumenta applicetur, & ibi statim obtemperent non læti, sed quasi turbati, Pòst iterum soluatur ad petitionem aliquorum, & ad partem trahatur, & iterum inducatur, & inducendo informetur quòd non tradetur morti. Vbi quæritur. An hic Iudex super delatum infamatum, & per testes, & indicia facti legitimè conuictum, cùm nihil desit nisi vt ore proprio crimen fateatur, poßit licitè conseruationem vitæ compromittere, cùm tamen si crimen fatetur vltimo supplicio punietur? RESPONDETVR, à varijs varia sentiuntur. Nam quidã ita sentiunt, quòd si delata est plurimùm infamata, & super indicia facti violenter suspecta, & quod ipsa in magnũ nocumentũ sit, tanquam aliarum Maleficarum Magistra, etiam tunc securari posset de vita, sub his circumstantijs, vt perpetuis carceribus in pane & aqua adiudicaretur, dummodò alias Maleficas sub certis & verißimis signis manifestaret, nec tamen illa præsentia carceris, vt ponitur, ei manifestanda esset, sed duntaxat securitas vitæ promittenda, & aliquali pœnitentia punienda, per exilium, vel alio modo puniẽda. Et sine dubio pro Maleficis famosis, & præsertim, quæ Maleficis medicaminibus insistunt, & maleficiatos superstitiosis actibus curant, taliter seruandæ essent, vt aut maleficiatis subuenirent, aut Maleficas proderent, nec tamen eorum proditioni staretur, eò quòd Diabolus mendax, nisi pariter & alia indicia facti cum testibus occurrerent. Alijs videtur ad idem, in casu quo sic carceribus deputata esset ad tempus promißio seruanda, & post spacium temporis incineranda. Tertij sunt, qui dicunt, Iudicẽ securè posse in conseruationem vitæ compromittere, ita tamẽ, quòd ex pòst à sententia ferenda se exoneraret, & in suum locum alium substitueret. Inter quos modos primus licet videretur vtilis, propter maleficiatorũ curationem, tamen quia non est licitum, maleficia seu illicita opera tollere, licet vt in quæstione prima & introductoria huius tertiæ partis patuit, plurimùm opinio sit, quòd licitum sit maleficia per opera vana superstitiosa tollere. Sed quia in his magis docet Iudices Experientia atque vsus, & negociorum varietas, quàm Ars alicuius, seu Doctrina, Ideò relinquitur hoc Iudicibus. Certum est autem, vt Experientia pluries docuit, multi faterentur Veritatẽ, nisi quòd metu mortis retrahuntur. Quòd si nec minis nec talibus promißis fateri voluerit Veritatem, tunc ministri sententiam latam exequantur, & quæstionetur consuetis modis, & non nouis nec exquisitis, leuius vel fortius, sed quòd crimen exigit delinquentis, & dum quæstionatur de certis articulis super quibus quæstionatur, & hoc sæpè & frequenter à leuioribus incipiendo, quia citius concedet leuia quàm grauiora. Et dum hæc fiunt, Notarius totum scribat in processu, & quomodo quæstionatur, & de quibus interrogatur, & quomodo respondetur. Et nota, quòd si fatetur per tormenta, ducatur posteà ad alium locum, vt denuò recognoscat, & quòd non tantummodò vi tormentorum cognouerit. Quartò, stat actus in isto, quòd si quæstionatus decenter noluerit fateri Veritatem, ponantur alia tormentorum genera coram eo, dicendo, quòd oporteat eum sustinere, ni fateatur veritatem. Quod si nec poterit ad terrorem vel etiam ad Veritatem induci, tũc pro secunda aut tertia die quæstionandum ad continuandum tormenta, non ad iterandum, quia iterari non debent, nisi noua superuenissent indicia, feretur coram eo sentẽtia in modum qui sequitur. Et nos præfati Iudex, vt suprà. Aßignamus tibi tali, diem talem, ad quæstiones continuandum, vt à tuo ore proprio Veritas audiatur, & totum ponatur in processu à Notario. Et infra illud tẽpus aßignatum Iudex per se, aut per alios probos viros, inducet eam ad fatendum Veritatem, modo præmisso, cum securitate vitæ, si ita videbitur expedire. Aduertat etiam Iudex, vt infra illud tempus continuè apud eam sint custodes, vt videlicet sola non relinquatur, quia à Dæmone frequentabitur, vt sibijpsi mortem inferat, si & quantum Diabolus deserere ipsam intendit, aut ad deserendum ipsam diuinitus arcetur, hoc ipsum enim Diabolus melius noscere potest quàm aliquis scriptis reserare.

SVPER TORMENTA CONTINVANda, & de cautelis & signis, quibus cognoscere potest Iudex Maleficas, & quomodo se ab earum maleficijs debet præmunire, & quomodo sunt apprehendendæ, & vbi sua habent maleficia abscondita, cum declarationibus varijs, ad obuiandum maleficio taciturnitatis, & est actus vndecimus,
QVÆSTIO XV.

QVid autem consequenter restat Iudici super tormẽta continuanda ? Est aduertendum primò, quod sicut non omniũ membrorum est eadem medicina, sed potius diuersorum & singulorum, sunt diuersæ & singulares medicinæ, sic nec ad omnes Hæreticos, seu de Hæresi delatos, idem modus interrogandi, inquirendi, & examinandi, quò ad articulos, & seruandos, sed secundum Veritatem sectarum, & personarum, varius & diuersus modus examinandi. Idcircò ipse prudẽs Iudex & Medicus, qui putrida membra, & scabiosas oues resecare, & sequestrare ab innoxijs nititur, iam æstimare potest delatam maleficio taciturnitatis infectam, quam taciturnitatem euellere non potest, vna & infallibili depingi regula, seu modus, imò etiam dare nõ esset tutum, eò quòd cùm illum modum consequenter assuetum, ac regulam generalem, dum tenebrarum filij præuiderent ipsum tãquam laqueum suæ perditionis, facilius euitarent seu etiam præcauerent. Curet igitur prudens ac industrius Iudex occasionem & modum interrogãdi accipere, siue ex testium responsis seu attestationibus, siue ex ijs quæ aliàs Experientia eum docuit, siue ex ijs quæ proprij ingenij acumen aperit, subscriptis cautelis vtendo. Nam si inuestigare affectat, an maleficio taciturnitatis sit inuoluta, aduertat, an lachrymare coram eo stando queat, aut tormentis exponendo, hoc ipsum enim pro certißimo signo ex fide dignorũ antiqua relatione ac propria Experientia docente, adeo repertum est, quòd etiamsi ad lachrymandum cõiurationibus hortetur, & compellatur, si Malefica existit, hoc ipsum, scilicet, lachrymas emittere nõ potest, dabit quidem flebiles voces, & ex sputo genas & oculos linire, ac si fleret attentabit, super quo à circumstantibus cautè aduertendum erit. Modus autem coniurandi ad lachrymas veras, si innoxia fuerit, & cohibere lachrymas falsas, talis vel consimilis in sententia practicari potest à Iudice seu presbytero, manũ super caput delati seu delatæ ponendo. Coniuro te per amarißimas lachrymas, à nostro saluatore Domino Iesu Christo in cruce pro salute mũdi effusas, ac per ardentißimas lachrymas ipsius gloriosißimæ Virginis Mariæ, matris eius, super vulnera ipsius, hora vespertina sparsas, & per oẽs lachrymas, quas hîc in mundo omnes sancti & electi Dei effuderunt, & à quorum oculis iam omnem lachrymam abstersit, vt in quantum sis innoxia, lachrymas effundas, si nocens, nullo modo. In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, Amen. Experientia docuit, quantò amplius coniurabantur, tantò minus flere poterant, cùm tamen vehementer se ad fletum stimulabant & genas sputo humectabant. Poßibile tamen, vt pòst in absentia Iudicis, & extra locum & tempus torturæ, coram custodibus flere valeant. Quòd si causa impedimenti fletus in Maleficis quæritur, potest dici, quòd quia gratia lachrymarum in pœnitẽtibus, præcipuis donis ascribitur, cùm cœlum penetrare, & inuincibilem vincere, humilis lachryma à Bernardo asseritur, nulli dubium, quin & inimico salutis plurimùm displicere noscitur, vnde & summis conatibus illas impedire nemo ambigat, vt finalis impœnitentia potius introducatur. Sed quid si astutia Diaboli, Deo permittente, etiam Maleficam flere contingeret, cùm flere, nere, decipere, etiam proprium mulierum dicatur. Responderi potest, cùm occulta sint Dei iudicia, si aliàs non poßit conuinci per legitimos testes, super aliqua indicia facti, nec etiã suspecta esset grauiter aut violenter, vtique esset absoluenda, & pro leui suspitione in qua staret, propter infamiam quam testes deposuerunt, haberet Hæresim Maleficarum abiurare, vt in secundo modo sententiandi discutietur. Secunda cautela, non solùm post hanc primam obseruanda, verùm etiam omni tempore Iudici, & omnibus Assessoribus aduertenda, quòd nõ permittant se ab ea tangi corporaliter, præsertim super nudam iuncturam manuum & brachiorũ, sed omninò secum deferat sal exorcizatum in dominica, die palmarum, & herbas benedictas. Hæ enim res insimul cum cera benedicta inuoluta, & in collo deportata, vt sup. in secunda parte operis de remedijs contra maleficiales infirmitates & defectus patuit, miram habent efficaciam præseruandi, non solùm ex Maleficarum testimonijs, verum etiam ex vsu & consuetudine Ecclesiæ, quæ in hunc finem huiusmodi exorcizat & benedicit, vt patet in earum exorcismis, cùm dicitur, ad effugendam omnem potestatem inimici, &c. Et non videatur extraneum de tactu iuncturarum seu membrorũ, quia diuina permißione interdum per auditum verborum ab eis prolatorum maleficare opera Dæmonũ possunt, præcipuè eo in tempore vbi quæstionibus exponuntur. Experientia nos edocente, nouimus quasdam in castris detentas, quæ nihil aliud à Castellanis instantißimis precibus flagitabant, nisi vt in aduentu Iudicis, aut alterius præsidentis, eis cõcederetur, vt primum intuitum visus in ipsum Iudicem dirigere possent, antequam ab eo vel alijs essent visæ, ex quo intuitu etiam sortitæ, quod talis Iudex aut alij sui Assessores ita alieni in eorum cordibus fuerunt, quod omnem si quam habuerunt indignationẽ amiserunt, nec ipsas molestare quoquo modo præsumebant, sed liberè abire permiserunt, qui scit & expertus est, verum dat testimonium, & vtinam talia procurare non possent, non paruipendant Iudices talia auisamenta & remedia, cùm vilipensio taliũ post tantas admonitiones, in æternam eis cedet damnationẽ, iuxta Saluatoris dictum : Si non venissem, & locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, nunc aũt excusationem non habent pro peccato. Muniant ergo se præmißis ex Ecclesiæ constitutione, & si commodè fieri põt, ipsa à tergo deorsum vertendo ad Iudices & Assessores introducatur, & non solùm in præsenti actu, verùm in omnibus præcedentibus & sequentibus, signo crucis se muniendo, & viriliter aggrediendo, frangentur cũ Dei adiutorio vires antiqui serpentis. Nec quis æstimet superstitiosum, vt à terra introducatur, cùm vt sæpè tactum est, Canonistæ ad tollendum & impedimentum maleficia maiora concedunt, & vana vanis contundere semper dicunt esse licitum. Tertia cautela in præsenti actu vndecimo obseruanda, & pili ex omni parte corporis abradantur, & est eadem ratio, sicut suprà de vestimentis exuendis. Habent. n. pro maleficio taciturnitatis aliquas superstitiosas alligaturas quarundam rerũ, siue in vestimẽtis, siue in pilis corporis, & interdum in locis secretißimis nõ nominãdis. Quod si obijceretur, nunquid Diabolus ad huiusmodi ligaturas rerũ posset mentem Maleficæ indurare, vt crimina non valeat fateri, sicut & alij scelerosi sæpius inueniuntur, sub quibuscunque maximis tormentis, quantumcunque per indicia facti, aut testes sint conuicti ? Respondetur, vtique verum esse, quòd absque rebus quibuscunque Dæmon valeat talem taciturnitatem procurare, illis tamen rebus vtitur in animarum perditionem, ac offensam maiorem Diuinæ Maiestatis, quod vt clarius pateat. Malefica quædam in oppido Haganoæ, de qua & suprà in secunda parte operis tactum est, tale maleficium taciturnitatis procurare sciebat, vt masculus recenter natus & non baptizatus, & cùm hoc primogenitus interemptus, & in fornace assatus, & cum alijs rebus quas exprimere non expedit, incineratus & puluerizatus, si qua Malefica aut flagitiosus, ex ijs quicquam secũ deferret, nullo modo sua crimina fateri posset. Hîc clarum est, quod si centũ milia pueri adhiberentur, ex naturali inclinatione nunquam talem effectũ taciturnitatis causare possent, vtitur tamen, vt cuique intelligenti patet, in animarum perditionem, & Diuinæ Maiestatis offensionem. Sed & hoc quod allegatur, quòd sæpè flagitiosi homines & non Malefici, talem penes se taciturnitatem retinent. Dicendum est, quòd talis Taciturnitas triplici ex causa prouenire potest. Primò, ex naturali quodammodo duritia mentis, quia sicut aliqui sunt molles corde, aut vecordes, quòd ad leuem torturam omnia concederent, etiam quæcunque falsa, ita aliqui sunt ita duri, quòd quantumcunque vexentur, Veritas ab eis non habetur, & præcipuè illi, qui aliàs fuerunt quæstionati, quorum brachia citò sicut trahuntur, ita & flectuntur. Secundò, prouenit ex maleficio penes se retento, prout dictũ est, siue in vestimentis, siue in pilis corporis. Tertiò, quod interdum licet penes se nõ habeant maleficia insuta, aut alligata, maleficiuntur tamen ab alijs Maleficis, quantumcunque remotis, prout Malefica quædam Ißbruck se iactare solebat, quòd vbi ad minus filum in vestimentis alicuius detẽti haberet, tantum efficere posset, quòd quantumcunque tormentaretur, etiam vsque ad mortem, nihil fateri posset, quare patet responsio ad obiectionem. Sed quid in diocesi Ratisbonensi casu contigisse asseritur, quod dum quidam Hæretici ex propria confeßione deuicti, non solùm vt impœnitentes, imò & defensores illius perfidiæ, morti fuissent adiudicati, accidit, vt illisi in ignem, remanerent, tandem per aliam snĩam ad submersionẽ adiudicati nihil proficere potuerũt, stupentibus oĩbus, & fidem ipsorum vt iustam defendere, dum quidem conabantur, sollicitus Præsul super gregem, triduanum ieiunium indixit, quo deuotè expleto cuidam notificatur, quòd in certo loco corporis, videlicet sub brachio vno, maleficium quoddam inter pellem & carnem insutum haberent, quo reperto & amoto, cõtinuò incendio consumpti fuerunt, licet ab alijs opinatur, quòd quidam Nigromanticus ex Dæmonis consultatione, qui sibi hoc indicauerat, prodidisset, sed quocunque modo factum fuerit, verisimile est, quòd diuina virtute Dæmon coactus, dum semper ad subuersionẽ fidei machinatur, hoc manifestauerit. A simili, vbi talis Iudici acciderit casus, quid faciendum foret, elicere potest, si videlicet ad diuinum recurreret præsidium, vel ieiunijs & orationibus deuotarum personarum, hoc genus Dæmoniorũ à maleficijs expellatur, in casu, quo nec per mutationem indumentorũ, aut tonsuram pilorum ad Veritatem fatendam sub tortura induci valeant. Et licet in Alemaniæ partib. talis abrasura, præsertim circa loca secreta, plurimùm censetur inhonesta, qua de causa nec nos Inquisitores vsi sumus, sed tonsis capillis, cum calice aut cipho aquæ benedictæ, guttulam ceræ benedictæ immittẽdo, & inuocatione sanctißimæ Trinitatis, ieiuno stomacho trinies in potum ministrando, per Dei gratiam à plerisque taciturnitatis maleficiũ abstulimus, tamen in alijs regnis Inquisitores talem per totũ corpus abrasuram fieri mandant, vnde & Cumanus Inquisitor nobis insinuauit, quòd anno elapso, qui fuit M. CCCC. XXXV. quadraginta & vnum Maleficas incinerari mandasset, omnibus per totum corpus abrasis, & hoc in districtu & Comitatu Burbiæ vulgariter dicitur Wormbsserbad/ in confinibus Archiducis Austriæ, versus Mediolanum. Quòd si quæritur, an tempore neceßitatis, quo nullis remedijs cõgruis maleficium remouerint vt præmissum est, licitum foret, Diuinatrices, quæ etiam maleficia curare & tollere solent, pro amotione talis maleficij consulere ? Responsio. Quicquid sit de negotio Ratisbonæ peracto, exhortamur in Domino, vt in nullo casu quantumcunque necessario, pro Republica Diuinatrices consulantur, & hoc propter magnam offensam Diuinæ Maiestatis, cùm tot alia sint nobis remedia concessa, per quæ omninò assequi poterimus, aut in propria petiti forma, aut inæquiualenti, ita quod omninò veritas expetietur vel ab eius ore, vt incinerari valeat, vel Deus auferet ipsam de medio, aliam mortẽ super eam permittendo. Hæc aũt nobis remedia proponuntur, & primò faciat homo id quod potest ex propria industria, & ex propria virium suarũ exercitatione modis suprà tactis insistendo pluries, & præsertim certis diebus, vt iam in sequenti quæstione patebit 2. Corin. 9. Abunderis in omne opus bonum. Secundò, quòd si deficit, recursum habeat pro consilio ad alios homines, qui fortè sibi remedium, de quo nunquam cogitauerat, impartiretur, eò quòd varij sunt modi ad maleficia tollenda. Tertiò, si prædicta deficiunt, habeat decursum ad deuotas personas, iuxta illud Eccles. 37. Cum visu sancto assiduus esto, quemcunque agnoueris obseruantem timorem Dei. Item vt sancti in patria inuocentur per eos. Quæ si omnia defecerit, recursum habeat immediatè ad Deum Iudex, & omnis populus ieiunijs & orationibus, vt tale maleficium sua pietate amoueatur, sicut Iosaphat, 2. Paral. 20. Cùm ignoramus quid agere debeamus, hoc solùm habemus residui, vt oculos nostros dirigamus ad te, & sine dubio Deus in necessarijs nostris non deficiet. Vnde & Aug. & habetur 26. q. 7. non obseruabitis. Qui hos & quascunque Diuinationes, aut facta, aut auguria obseruat, aut attendit, aut consentit obseruantibus, aut talibus credit, scilicet opere prosequẽdo, aut ad domum earum vadit, aut in domum suam propriam introducit, aut interrogata, sciat se fidem Christianã & baptismũ præuaricasse, & paganum & Apostatam, & Dei inimicum, iram Dei in æternum grauiter incurrere, nisi Ecclesiastica pœnitentia emendatus, Deo reconcilietur. Non deficiat ergo Iudex semper licitis vtendo iuxta præmissa remedijs. finaliter subscriptis cautelis.

DE TEMPORE, ET DE SECVNDO modo interrogandi, & est actus duodecimus, super finales cautelas à Iudice obseruandas,
QVÆSTIO XVI.

SVper præmissa sunt aliqua aduertenda. Primò, quòd sacratioribus diebus, & infra missarum solennia sunt interrogandæ, ita vt populus adhortetur ad implorandum diuinum auxilium, in generali nihil specificando, nisi vt contra quascunque Dæmonũ infestationes sancti inuocentur. Secundò, ea quæ suprà tacta sunt de sale & alijs rebus benedictis, cum septẽ verbis, quæ Christus protulit in cruce, in schedula conscriptis insimul colligatis, collo eius alligentur, longitudo Christi super nudum corpus, & extra benedicta circũcingatur, siquidem longitudo ipsa commodè haberi põt experientia docuit miro modo his rebus ipsas molestare, vixque retinere, præcipuè autẽ reliquias sanctorum. His sic dispositis, & aqua benedicta in potum porrecta, disponatur iterum ad quæstiones, continuò exhortando vt prius, dum autem à terra eleuatur, & si per talem modum tormentatur, Iudex legat vel legi faciat dicta testiũ, submißis nominibus, taliter dicendo, ecce per testes conuicta es. Item si testes vellent se facie ad faciem adfrontare, tunc Iudex interrogaret, an fateri vellet, si testes sibi in faciem præsentarentur. Vbi si annueret, tunc inducendi testes essent, & coram eo statuendi, si fortè rubore, seu verecundia quicquam criminum fateretur.

Vltimò, si videat ipsam nõ velle detegere flagitia sua, interrogabit eam, an pro sua innocentia indicia candentis ferri vellet subire, & quia illud omnes affectant, scientes, quòd per Dæmones à læsione præseruantur, vnde etiam quòd verè Maleficæ existant cognoscuntur, replicabit Iudex, qua temeritate se tantis periculis submittere poßit, & omnia conscribantur, sed quòd illud candentis ferri indicium non sit eis concedendum, inferius patebit. Aduertat etiam Iudex, quòd sextis ferijs præcipuè vsque dum fit compulsus pro expectatione nostri Saluatoris interrogatæ, sæpè fassæ fuerũt. Sed quia super extremum nos procedere oportet, videlicet, super omnimodam eius negatiuam, in qua si præstiterit, Iudex relaxabit eã, & sequẽtibus adhuc vtatur cautelis, educendo eam de carcere pœnoso ad alium, pro custodia tamen benè munitum, ita tñ, quòd sibi omninò caueat quod nullo modo tradatur cautionibus seu fideiussoribus, nec aliàs manulenta decreto, quia à talibus manulente datis Veritas nunquam haberetur, imò semper peiores efficiuntur : sed hoc primò procuret, quòd humaniter in cibo & potu tractetur, & interim intrent honestæ, & non suspecti, qui etiam frequenter de diuersis impertinentibus ei colloquantur, & tandẽ vt confidenter consultant, quòd fateatur Veritatem, promittendo, quòd Iudex sibi faciet gratiam, & quòd velint esse tanquam mediatores, & in finẽ huius intrabit Iudex, & promittet facere gratiam, sub intelligendi vel sibi aut Reipublicæ in cuius conseruationem totum quod fit, est gratiosum. Si verò sibi ad vitam promitteret, quæ suprà quæstione quartadecima, super tres modos tacta sunt, scribantur singula à Notario, & sub qua forma verborum, ac intentione sit gratia promissa. Et si quidem delata sic gratiam petierit, & facta detexerit, dicantur verba generalia, quod amplius fiet sibi quàm ipsa petierit, in finem, vt ampliori confidentia loquatur. Secũda cautela in hoc actum, quòd si omninò noluerit detegere Veritatem, habeat Iudex vt suprà tactum est, de eius complicibus, siue ipsius scitu examinatis, & si quid huiusmodi deposuissent, per quæ conuinci posset, hæc Iudex proponat, & diligenter de singulis inuestiget, & ad idẽ si quæ instrumenta vel vnguenta, & pixides in domo fuissent reperta, sibi offerentur, & ad quæ vsa fuerit, &c. Tertia cautela, si adhuc perseuerat in sua pertinacia, & habet consodales examinatas, quæ contra & non pro ea deposuissent, vel si non habet, procuret alium fide dignum, quem nouit detentè non ingratum, sed tãquam amicum & fautorem, qui quodam sero intrat ad Maleficam, protrahendo locutiones, & tandem, si quidem non est de complicibus, fingat nimis esse tardè pro recessu, & remaneat in carcere cum eadem, & de nocte pariter colloquatur, si verò de complicibus, tunc edentes & bibentes, mutuò etiam conferunt de rebus commißis, & tunc sit ordinatum, quòd stent extra carcerem in loco congruo explorantes eos, auscultantes, & verba colligentes, & si opus fuerit, scriptor sit cum eisdem. Quarta cautela, vt si tunc incipiet dicere veritatẽ, nullo modo dimittet Iudex recipere eius confeßionem, etiam media nocte, sed continuet quantum potest, & si in die, non curet, si proroget prandium vel cœnam, sed instet, quoadvsque dixerit veritatem, saltẽ quò ad principalia, nam per diminutiones & interruptiones frequentius est repertum quòd redeunt ad vomitum, & non aperiunt veritatem quam detegere inceperant, habito consilio deteriori. Et aduertat Iudex, quòd post confeßionem nocumentorũ, hominibus aut iumentis illatorum, inquirat, quot annos incubum Dæmonem habuerit, & à quanto tempore fidem abnegauit, quia sicut de ijs nunquam fatentur, nisi prius alia fuerint fassæ, ita etiam omninò in fine sunt interrogandæ. Quinta cautela, si prædicta omnia deficerent, tũc si fieri potest, ducatur ad aliquod castrum, & ibi certis diebus custodia mancipata, fingat se castellanus ad partes longinquas peregrinaturum, & interim familiares aliqui, vel etiam mulieres honestæ eam visitantes, promittant ei, quòd velint eam omninò dimittere libere abirè, dummodò informet eos vel eas, de certis experimentis. Et aduertat Iudex, quòd sæpissimè per talem modum fassæ fuerunt & conuictæ. Et nouißimè in diocesi Argentinensi prope oppidum Schletstadt/ & castro Königsheym/ Malefica detenta nullis tormentis & quæstionibus deduci poterat ad fatendum sua crimina, tandem modo supradicto de castellano seruata, licet præsens erat in castro, ipsum tamen Malefica æstimabat abesse, tres familiares intrabant, & ei liberam relaxationem promiserunt, dummodò super certa experimenta eos informaret. Et licet prima fronte renueret, & quòd dolosè cum ea agerent proponeret, tandẽ interrogans de quibus informari vellent, vnus dixit, super grandinem excitandum, alter super carnalia facta, tandem vbi super grandinẽ illum informare volebat, & scutella aqua plena approbata, Malefica sibi iniunxisset vt digito paululum aquam moueret, & ipsa certa verba protulisset, subitò ad locũ quem explorator nominauerat, scilicet syluã adiacentem castro, tanta tempestas & grando repleuit, sicut à multis annis visum non fuerat. In casu tamen quo omnia deficerent, vel etiã in casu quo crimina fateretur, quid vlterius Iudici per sententiam faciendum sit, vt totus processus finiatur, in quo vltima pro huius operis terminatur restat declarare.

SEQVITVR TERTIA PARS HVIVS vltimæ partis operis, qualiter processus iste fidei sit debito fine per sententiam diffinitiuam terminandus.

PEr Dei gratiam ijs expeditis quæ ad cognitionem proprietatum, super Hæresim Maleficarum deseruiunt, in simul etiam, qualiter processus fidei aduersus illam sit initiandus & continuandus, restat nunc discutere, qualiter talis processus per debitam sententiam sit congruo fide terminandus. Vbi primò notandum. quod cùm Hæresis hæc, vt in principio huius vltimæ partis tactum est præ alijs Hæresibus simplicibus hoc habeat, quod nõ est pura, sed mixta crimine Ecclesiastico & Ciuili, vt de se patet, Ideò de modis sententiandi tractando, primò tractandũ est de quadam snĩa, ad quam Maleficæ solẽt appellare, de qua secularis Iudex per se irrequisito ordinario agit. Secũdò, de his, in quibus sine ordinario agere non potest. Et sic tertiò, quomodo Ordinarij se exonerare possunt, patebit.

SVPER PVRGATIONEM VVLGArem, & præcipuè super examen candentis ferri, ad quod Maleficæ appellant,
QVÆSTIO XVII.

AN aũt Malefica vulgari purgatione, de qua 2. q. 4. consuluisse. & c. monomachiam sit super reatũ tentatiuè purganda, & per Iudicẽ secularẽ ad hoc astringenda, vel admittenda ad iudiciũ candentis ferri si ad hoc appellat, & videtur quod sic. Nã sicut duellum ad conseruationem vitæ propriæ in cã criminali, vel rerũ suarum in cã Ciuili ordinatur, ita & iudicium candentis ferri, per tactum, vel aquæ bullientis per potum, sed primũ licitum est in aliquo casu, iuxta S. Th. 2. 2. q. 95. in fine vltimi articuli, vbi dicit, quod tũc duellum põt esse licitum, vbi ad cõem rationem sortiũ appropinquat, ergo etiam in aliquo casu iudicium ferri candentis. Item multi Principes sancti vitæ, & qui bonorum consilio vtebantur, vt sanctus Henricus Imperator erga coniugem virginem Kunigundam, quam de adulterio suspectam habuerat, exercuit. Item, sicut Iudex qui habet curam communitatis, licitè potest minora mala permittere ad vitandum peiora, vt meretrices in ciuitatibus, ne omnia turbentur libidinibus, iuxta Augustinum in libero arbitrio. Tolle meretrices, & omnia turbabis libidine. Ita per tale iudicium, vbi quis ab insultibus & iniurijs alicuius communitatis super causam criminalem aut ciuilem liberari posset. Item, quia minus est læsio manuum per candens ferrũ, quàm vitæ interfectio per duellum, ideò etsi duellum admittitur, vbi consuetudo habetur, à fortiori & examẽ candentis ferri. Contrariũ habetur. 2. q. 5. monomachiam, vbi dicitur, hæc & huiusmodi sectantes Deum tentare videntur, vbi attendendum esse dicunt Doct. quòd quia non solùm à malo iuxta Apostolum. 1. Thessa. 5. sed etiam ab habente speciem mali abstinendum est, ideò non dicitur in illo ca. omnes hæc sectantes tentat Deum, sed videtur tentare, vt intelligatur, quòd posito casu quòd aliquis talia exercens intẽdat alium finẽ fortè rectum, quia tamen apparentia est mala, cauendũ est. Respondeo, quòd tale iudicium seu examen sit illicitum, præcipuè candentis ferri. Deducitur ex duobus, primò, quia ordinantur ad iudicandum occulta, quæ diuino iudicio reseruantur. Secundò etiam, quia huiusmodi iudicium non est auctoritate diuina, aut etiam documentis sanctorum patrum sancitum. Vnde in cap. consuluisti. 2. q. 5. quòd sanctorum patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinuentione est præsumendum, Stephanus Papa in eod. capit. spontanea confeßione vel testium approbatione delicta concessa sunt vestro regimini iudicari. occulta enim & incognita illi sunt relinquenda qui solus nouit corda hominum. Est tamen differentia inter duellum & ferri candentis examen, seu etiam potum bullientis aquæ, quia duella magis accedunt ad communem rationem sortium, vtpotè, quia pugiles sunt penitus pares virtute & arte, quàm examen candentis ferri, quia licet vtrunque ordinatur ad alicuius facti occulti Inquisitionẽ, per aliquod factũ ab homine, tamen quia in iudicio candentis ferri aliquis miraculosus effectus expectatur, quod non contingit in duello, vbi solummodò contingit interfectio vnius vel amborum, ideò examen illud est omninò illicitum, licet duellum nõ sit ita illicitum. Incidentaliter tamẽ propter Principes & Iudices seculares super duellum admittendum, est notandum quòd occasione horum verborum sancti Thomæ qui hanc disponit Nico. de Lira in postilla sua super biblia. 1. Reg. 17. occasione etiã duelli seu conflictus ipsius Dauid cum Philistæo, vult elicere, quòd in aliquo casu duellum poßit esse licitũ, ideò quòd hoc non sit de mente Doct. Tho. sed potius oppositum probat Paulus Burgensis contra Nicolaum præfatum, cuius probationem benè aduertere debent Principes & Iudices seculares. Primò per hoc, quia duellum sicut & examen alterum ordinatur ad iudicandũ occulta, quæ diuino iudicio reseruantur, vt suprà tactum est. nec potest dici, quòd institutionẽ habuerit ex conflicto Dauid, quia sibi reuelatũ fuit à Domino interiori instinctu, vt tale certamen inire deberet, & quòd iniuriam sibi illatã per eum vindicare contra Philistæũ volebat, quod ex verbis Dauid elicitur : Ego venio contra te in nomine Dei viuentis, & sic non fuit propriè duellator, sed Diuinæ Iustitiæ executor. Secũdò, ex hoc quod præcipuè Iudicibus est aduertendum, quia in duello datur potestas, vel saltim conceditur licentia vtrique interficiendi se mutuò, & cùm alter eorũ sit innocens : ideò præstatur auctoritas vel saltim licẽtia interficiendi innocentem, quod cùm simpliciter est illicitum, quia contra dictamen Iuris naturalis & diuinũ præceptum. Ideò omninò illicitũ, tam ex parte appellationis quam recipiẽtis, quàm ẽt iudicantis & consulentium, qui oẽs homicidæ reputantur. Tertiò ex hoc, quia cùm duellum sit singularis pugna duorũ, vt per victoriam vnius appareat Iustitia tanquam per diuinum iudicium, & alterius Iniustitia non obstante, qia tunc Deus tentatur, vnde redditur illicitum ex parte appellantis & recipientis, tñ cum ipsi Iudices alijs medijs iustum iudicium aut terminationem litis procurare possent, cùm hoc nõ faciunt, sed consulunt, vel omninò permittunt, cùm prohibere possent vtique ad interfectionem innocentis. Verùm, quia non est verisimile postillatorem Nicolaum hæc latuisse aut ignorasse : Ideò vbi dicit, in aliquo casu duellũ absque peccato committi mortali, loquitur ex parte iudicantium aut consulum, vbi non per ipsorum inductionẽ aut consilium, sed inter ipsos appellantem & recipientem tale examen exercetur sine alio respectu, & quia nõ est nostræ speculationis his immorari, sed de ipsis Maleficis disserere : clarè patet, quòd in alijs criminalib. causis circa furtum aut latrociniũ tale examen inhibetur, quantò magis hîc, vbi constat Maleficas cuncta maleficia auxilio Dæmonum procurare, siue in læsionib. inferendis, siue curandis, seu tollendis aut impediendis. Nec mirũ, quòd opere Dæmonũ à læsionibus in tali examine præseruantur Maleficæ, cùm vt naturales tradunt succus cuiusdam herbæ, vbi manus inunguntur à combustione poßit præseruare, & cùm ipsum Dæmonẽ virtutes herbarum minimè latent, dato quod per interpositionem alicuius corporis inter manus deferentis, & ipsum ferrum, læsionem non interciperet, prout inuisibiliter procurare potest, tñ per huiusmodi naturales rerum proprietates hoc efficere posset, vnde minus quàm quibuscunque alijs malefactoribus ipsis Maleficis, propter intimam familiaritatem quam cum Dæmonib. tenent, tali examine sunt purgandæ, sed ipso facto vbi ad hoc appellant, iam vt suspectæ Maleficæ sunt habẽdæ. Deseruit ad hoc factum, quod in Constantiensi diocesi tribus annis vix iam elapsis contigisse fertur. Nam in dominio Comitum de Fürstenburg/ pertinent nigræ syluæ, Malefica quædam famosa, & plurimùm ab incolis diffamata, vbi per Comitem ad instãtiam plurimorum fuisset comprehensa, & de plurimis indicijs super varia maleficia delata, tandẽ inter tormenta & quæstiones interrogatur, manus omnium volens euadere ad examen candentis ferri appellauit. Iuuenis Comes nec multum in his expertus, examẽ admisit, & dũ candens ferrũ per tres duntaxat passus deferre adiudicata fuisset, per sex deportauit, offerens se denuò ad ipsum longiori spacio deportare. Qua ex re dũ manifestum habuissent indicio maleficij iudicare, qia nullus sanctorũ præsumpsisset taliter diuinã assistentiã tentare, ipsa tñ absoluta à vinculis & illæsa vsque in præsens, nõ vtique in partiũ fidei scandalũ perseuerat.

DE SENTENTIA DIFFINITIVA IN se qualiter est ferenda,
QVÆSTIO XVIII.

COnsequenter ad tractandum de his, in quibus secularis Iudex per se cognoscere, & sententiare potest diocesanis si libet mentibus exoneratis, hoc ipsum enim præsupponimus, vt nedum nosipsi Inquisitores salua fide ex Iustitia simus, ab his sententiãdi modis exonerati, verùm & ipsos diocesanos eadem synceritate exoneratos affectamus, ipsorum facultatem & iurisdictionem minimè amputando, quia tamen si vt vellent neceße foret & nos Inquisitores, iuxta c. multorum querela. de hær. in Cle. pariter concurrere. Attendant tamen, quòd quia hoc crimen Maleficarum non est merè Ecclesiasticum. Vnde nec potestatibus, nec dominis temporalibus ad iudicandum & sententiandũ, vt in c. vt inquisitionis. §. prohibemus. de hær. lib. 6. interdictum. In quibus tamen præfata potestas diffinire & cognoscere sine diocesanis non potest, similiter deducet. Sed primò videndum de ipsa sententia in se. Secundò, qualiter sit ferenda. Tertiò, quot modis. De primo. Cùm secundum Aug. vt 2. q. 2. c. 1. Nos in quenquã sententiam ferre non possumus, nisi aut conuictũ aut spontè confessum. Et sententia fit triplex, vt dicit glo. summaria in princ. quæstionis, scilicet interlocutoria, diffinitione, & præcepti, Ray. exemplificans dicit. Interlocutoria sententia dicitur, quæ non super principali, sed super alijs quæstionibus præfertur, inter principiũ causæ & finem emergentibus, vt est de teste repellendo, vel de dilatione accusanda vel non, & huiusmodi : vel fortè dicitur interlocutoria, quia inter partes loquendo profertur sine scripturæ solennitate. Diffinitiua autẽ sententia dicitur, quando principalis quæstio diffinitur. ff. de re iudi. l. 1. Sentẽtia præcepti est, quando maior præcipit minori. De primis duabus nostra consequenter erit speculatio, præcipuè super sentẽtiam diffinitiuam. Notandum secundò, quòd licet in glossa præfata dicatur, quod si sententia diffinitiua fuerit lata omisso ordine Iuris, ipso Iure nulla est. 2. q. 2. Si quando. §. diffinitiua. Et pòst dicatur, scias quòd duplex est ordo Iuris. Vnus, qui est de necessaria substãtia iudiciorum, vt fiat litis contestatio, & lites recipiantur, si contra hunc ordinem feratur sententia non tenet. Est alius ordo, qui non est de substantia iudiciorum, vt scilicet sententia nõ feratur, sub conditione, & vt prius non pronuncietur de possessione quàm de proprietate, si tamen hoc non seruet, tenet sententia. 2. q. 6. Anterio. §. biduum. In hac tamen causa, quia est causa fidei, & Hæresis crimen, licet mixtum proceditur summariè simpliciter & de plano, vt patet in c. statu. lib. 6. & qualiter ista verba intelligantur, habes suprà quæst. 6. & vt ibi deducitur, Iudex necessariò libellum non exigat, litis contestationem non postulet, &c. sequitur, Probationes tamen necessarias admittat, similiter recitationem & protestationem iuramenti de calumnia, &c. Vnus & alius modus procedendi, iam per iura noua declaratur. De secunda autem, qualiter sit ferenda, nota quòd proferri debet à Iudice, & non ab alio, aliter non valet. Item, in loco publico & honesto, etiam sedendo, vt 3. q. 3. induciæ. §. spacium. Et similiter de die, & non in tenebris, & sic de multis quæ ibi notantur : Tùm, qui ibi continentur, quod non diebus feriatis, & non inscriptis feriatur. Notandum, quòd quia hîc summariè simpliciter & de plano, vt suprà tactum est, proceditur, & de verbo. signi. ca. Sæpè contingit. in Clemen. dicitur, quòd tempore feriarum, ob neceßitates hominum indultarũ, à iure procedere valeat, & quòd Iudex amputet dilationem, ideò si Iudici libet seruare illa poterit, nec scripto proferre tenetur. cùm secundum Io. An. plures sunt casus, in quibus sine scripto sententia valet, & inter illos enumeratur consuetudo loci, vel fori. dist. 11. consuetudinis. Episcopus etiam si est Iudex, potest per alium sententiam recitare, ad instar illustrium. Itẽ nota, quòd licet in actionibus criminalibus exequutio sententiæ nõ sit differenda, fallit tamẽ hoc in aliquibus casibus, præcipuè quatuor, sed pro hac materia capiuntur duo. Primò, si lata est in muliere prægnante, differtur enim vsque ad tempus partus. ff. de re iu. in l. prægnantis. Item cùm quis est confessus crimen, & posteà negat, & intellige, si confeßio prius non fuit reiterata, modo quo suprà tactum fuit, quæstione decimaquinta. De tertio autem, quot scilicet modis sit ferenda, quia consequenter vsque in finem operis de his tractabimus, sunt tamen adhuc aliqua prætermittenda, de modis quibus persona delata redditur suspecta, eò quòd variæ sententiæ super varias suspitiones sunt ferendæ.

QVOT MODIS CAPITVR SVSPItio pro sententia ferenda,
QVÆSTIO XIX.

SVSPECTI de Hæresi, vel alio crimine, quot modis & quibus dicendi sunt, & an in tali casu, pro tali crimine ex illis adiudicandi, & sententiãdi sint, vbi quæritur, respondendũ est & per antiqua & noua iura. Nam gl. super c. nos in quenquã. in præcedenti quæstione allegato, dicit, quòd quatuor sunt modi conuincendi reum, aut scilicet Iure, vt instrumentis & testibus, aut facti euidentia, extrà de cohabi. cle. c. tua. aut Iuris interpretatione, vt sæpius citatum esse reũ. 3. q. 9. decreuimus. aut violenta suspitione. 32 q. 1. dixit. notant etiã Canonistæ quòd triplex est suspitio. Prima temeraria, de qua Cano. Nullum iudicetis suspitionis arbitrio. 2. q. 1. Secunda probabilis, & hæc purgationem inducit, non autem prima, vt 2. q. 4. presbyter. Tertia est violenta, quæ condemnationem inducit, & de hac intelligitur dictum Hieronymi, quòd vxor dimitti potest propter fornicationem, aut fornicationis suspitionem. 32. q. 1. dixit. Nota insuper, quòd secunda quæ est probabilis, admittitur ad semiplenam probationem, vt extrà de præsum. in multis. Vnde coadiuuat ad probationẽ, si adsint alia adminicula, vnde non solùm admittitur ad purgationem induendam, sed etiam ad arbitrationem. 374. in fin. De violenta etiam quæ ad condemnationem sufficit, nota quòd est duplex, dũ quædã Iuris & de Iure, vt cùm ius fingit & statuit aliquid super facto, & contra hanc non admittitur probatio. extrà de sponsa. nec qui fidem, vbi dicitur, quod si quis dederit fidẽ mulieri de contrahendo matrimonio cũ ea, et posteà copula sequitur, matrimoniũ esse præsumitur, & probatio in contrarium nõ admittitur. Quædam est Iuris, sed non de Iure, vt vbi Ius præsumit, sed non statuit aliquid, vt si vir diu mulieri cohabitauit, præsumitur ab eo cognita. 27. q. 1. dixit, & contra hanc admittitur probatio. Applicando ad propositum nostrum super Hæresim Maleficarum & super noua Iura, dicimus, quòd in iure suspitio seu crimẽ Hæresis habetur, prima est modica, secũda magna, tertia maxima. Prima quæ est modica, in Iure vocatur suspitio leuis, ita habetur c. Accusatus. de hære. lib. 6. in princ. vbi dicitur. Si autem leuis & modica suspitio illa fuit, & relabatur, quanquam ex hoc sit grauiter puniendus, non tamen debet pœna in Hæresim relapsorũ puniri, & hæc suspitio ideò dicitur modica siue leuis, tùm quia modica & leui defensione tollitur, tùm quia ex modicis & leuibus oritur coniecturis. Vnde dicitur, modica à modicis indicijs, & dicitur leuis à leuibus cõiecturis, vtpotè in simplici Hæresi circa fidem, si aliqui reperiantur occulta conuenticula celebrantes, vel vita vel morib. à cõi conuersatione fidelium deuiantes, vt patet c. excommunicamus. 1. extrà de hæresi. circa Maleficarum Hæresim. Simili modo vbi cõuenticula in angarijs, aut sacratioribus anni temporibus, in cãpis aut syluis, siue de die, siue de nocte conuenirent, aut aliqua seorsum reperirentur, aut non frequentare diuina temporibus consuetis, & modis consuetis, aut cum suspectis Maleficis familiaritates secretas contrahere. tales enim leuiter ad minus de Hæresi habentur suspecti, eò quod talia frequenter facere huiusmodi Hæretici comprobantur, de qua etiam leui suspitione habetur. C. de hær. lib. 2. in fi. vbi dicitur : Hæreticorum vocabulo continentur, & latis aduersus eos sententijs debent succumbere, qui vel leui argumẽto à iudicio Catholicæ religionis & tramite detecti fuerint deuiare. Et huic sententiæ concordat Host. in summa, titu. de præsumptione. §. fin. vbi dicit : Notandum, quòd quamuis Hæretici leui argumento detegantur, scilicet ad hoc quod suspecti habeantur, tamen non debent vt Hæretici haberi, & probat per præcedentia. Secunda suspitio quæ est magna, in Iure vocatur vehemens siue fortis, de qua iterum in allegato capitulo Accusatus, in principio. Iterum sic habetur, accusatus de Hæresi vel suspectus, contra quem de hoc crimine magna & vehemens suspitio orta erat, &c. Ibi enim hæc coniunctio, &, non tenetur copulatiuè, sed expositione, vt notat Ioannes Andreas ibidem. Vehemens autem idem est quod fortis, vt dicit Archidiaconus super allegatum canonem, accusatus, & verbo vehemens, vt dicit Papias & Huguitio, quòd vehemens idem est quod fortis siue grandis. Allegat etiam Gregorium, primo moralium. Ventus vehemens irruit, vnde dicimus, aliquem vehementem habere casum, cùm habet fortem. Hæc ibi. Ergo suspitio magna dicitur vehemens, siue fortis, & sic nominatur, quia non nisi vehementibus & fortibus defensionibus repellitur, & esset, quia ex magnis & vehementibus ac fortibus oritur coniecturis, argumentis & indicijs, vtpotè in simplici Hæresi, si aliqui comperiantur qui eos sciunt Hæreticos fore occultant, fauorem impendant, associant, visitant, munera offerant, recipiant, defendant, & similia exercentes, tales namque de Hæresi vehementer suspecti sunt, & similiter cognoscuntur circa Hæresim Maleficarum, eò quòd suspitio oritur, quod participant cum eis in crimine, & præcipuè notantur hîc mulierizant viri, qui ad amorem vel odium inordinatum, licet non ad alias læsiones hominum tendant, aut iumentorum solent maleficare. Similia enim vt præmissum est, in quacunque Hæresi exercentes, vehementer sunt suspecti, vt patet per alle. c. accusatus. §. illo verò, & per notata ibidem per Archidiaconum. Cùm non sit dubium, eos talia facere in fauorem Hæreticæ prauitatis. Tertia suspitio hæc est maxima, & in Iure vocatur violenta. ca. cum contumacia. & c. cùm accusatus. lib. 6. de Hæresi, & per notata per Archidiaconum, & Ioan. Andr. super cap. accusatis, & verbo vehemens, vbi dicunt, dicit vehemẽs non violenta, suprà de præsump. c. literas. De hac suspitione loquitur Canon, distin. 34. quorundã, & hæc præsumptio seu suspitio dicitur violenta, tùm quia violenter cogit & artat Iudicem ad credendum, nec tergiuersatione refellitur qualicunque. Tum quia ex violentis conuincentibus, atque coercentibus oritur cõiecturis. Exempli gratia, in simplici Hæresi, si aliqui reperiantur qui Hæreticos adorauerint, id est, reuerentiã suo more exhibuerint, consolationem vel communionẽ ab eis acceperint vel similia, quæ ad ritum eorum protinent perpetrauerint, tales namque violenta suspitione de Hæresi & Hæreticorum credentia sunt conuicti per ca. filij. & per ca. accusatus. de Hæresi, lib. 6. & per notata per Archidiaconum, super cap. quicunque Hæreticos, & verbo credentes, eo. lib. 6. cùm non sit dubium, eos talia facere in credentiam hæreticæ prauitatis. Super Hæresim verò Maleficarum à simili qui perpetrant ea quæ ad ritum Maleficarum pertinent, & talia cùm sint varia, videlicet aliquando per verba solum contumeliosa, dicendo : Tu senties in breui tibi euenient, vel similia in effectu, & per tactum, solùm tangendo hominem, aut bestiam manibus, aut per visum tantùm se manifestando nocturno vel diuturno tempore certis dormientibus, in cubilibus, & hoc vbi homines aut iumenta nituntur maleficiare, licet circa grandines varios alios obseruant modos, se alijs offerendo cæremonijs, circa flumen aliquod se agitando diuersimodè, vt in præcedentibus circa modos maleficia inferendi patuit, tales vtique violentia suspitione super Hæresim Maleficarum vbi reperiuntur, & fama laborat, sunt conuicti, præsertim vbi effectus est subsecutus in maleficio, siue statim, siue per successum temporis, quia tunc euidens factum concurrit, siue indicium facti, vbi instrumenta maleficij in aliquo loco reposita reperirentur, licet successus temporis non ita aggrauaret ad euidentiã facti, manet tamen suspecta vehemẽter, & à fortiori amplius circa simplicem hæresim. Et si quæritur, nunquid Diabolus absque visu, aut tactu mulierum maleficiare posset homines seu iumẽta? Respondetur vtique, si Deus permittit, sed quia maior Dei permißio, vbi Creatura Deo dicata per fidei abnegationem, & alijs horrẽdis sceleribus concurrit, ideò & Diabolus amplius talem modum maleficiandi creaturas affectat, imò & dici potest, quòd Diabolus etiamsi absque Malefica posset, adhuc summè per maleficam talia exercere affectat, varijs respectibus, vt in præcedentib. patuit : Epilogando àd nostrũ propositũ super modos & præsumptionibus iudicandi, Dicẽdum, quòd super præfatam distinctionem, suspecti de Hæresi Maleficarum sunt in triplici genere, cùm quidam leuiter, quidam vehementer, & quidam violenter. Leuiter sunt suspecti, qui talia modica vel leuia peragunt, quòd ex eis oritur modica, vel leuis suspitio contra eos de tali Hæresi, & licet vt dictum est, vbi quis sic inuenitur suspectus, non sit Hæreticus habendus, tamen debet sibi indici canonica purgatio, vel iniungi tanquam pro leui adiuratio. Et quidem, quòd purgatio poßit sibi indici, habetur cap. excommunicamus. 1. in prin. extrà de Hæresi, vbi dicitur. Qui autem inuenti fuerint sola suspitione notabiles, suspitione probabili, hoc est, leui, & quæ leuiter apparet, dicit Hostiẽsis, Sequitur nisi iuxta considerationes suspitionis, qualitatemque personæ, propriam innocentiam congrua purgatione monstrauerint, anathematis gladio feriãtur, & vsque ad satisfactionem condignã ab omnibus euitentur, ita quòd si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velut Hæretici condemnentur. Hæc ibi. Et nota, quòd indicta sibi purgatione Canonica, siue consentias siue non deficiat, siue non est, per omnia iudicandum, sicut de diffamato de Hæresi, cui est purgatio Canonica indicenda. Sed & hoc quod abiuratio poßit tali Iudici tanquam leuiter suspecto de Hæresi, patet per ca. accusatus, in prin. vbi dicitur : Accusatus de Hæresi vel suspectus, contra quem de hoc crimine magis & vehemens suspitio orta erat, si Hæresim in iudicio abiurauit, & posteà committit, in ipsa censeri debet quadam iuris fictione relapsus, licet ante abiurationem suam, Hæresis crimen probatũ non fuerit contra ipsum. Si autẽ modica & leuis fuit suspitio illa, quanquam ex hoc sit grauiter puniendus, tamen non debet in Hæresim relapsorũ pœna puniri. Hæc ibi. Quidam autem cùm sint suspecti vehementer, vt sunt illi qui talia vehementia & fortia peragunt, quòd ex eis oritur vehemens & magna suspitio, & tales licet etiam non sint Hæretici, nec vt Hæretici condemnandi, eò quòd expreßè habetur extrà de præsumptione. c. literis. §. quo circa. Nullus pro suspitione vehementi est de tanto crimine condemnandus, nam ibi ita dicitur : Quocirca mandamus, quatenus cùm propter solã suspitionem quamuis vehementem, nolumus illum de tam graui crimine condemnari, tamẽ de tali sic vehementer suspecto, debet sibi mandari, quòd abiuret generaliter omnem Hæresim, & specialiter inquam incidit tãquam vehementer suspectus per allegatum ca. accusatus. in principio, vt est dictum, & per ca. inter solicitudines. extrà, de pur. c. & per. c. litera. extrà, de præsumptione. Quod si postmodum relabatur, vel in pristinam vel in aliã, vel in eos quos scit Maleficos, aut Hæreticos associet, visitet, vel deducat, vel consulat, munera donando, vel mittat, seu fauorem eis impendat, relapsorũ pœnam non euadet, per allegatum ca. accusatus. Vbi dicitur sic : Eum verò, qui in vna Hæresis specie vel facta commisit, aut in vno articulo fidei seu sacramento Ecclesiæ errauit, & postmodum Hæresim simpliciter vel generaliter abiurauit. Si ex tunc in aliam speciem Hæresis, siue sectam, ac alio articulo seu sacramento committat, volumus vt relapsum in Hæresim iudicari. Ille ergo de cuius lapsu in Hæresim ante abiurationem constiterit, vel nunc constat, si post illam abiurationem receptat Hæreticos, deducat, visitet, siue associet, ac dona vel munera eis donet, vel mittat, seu fauorem eis impẽdat, & infra, meritò debet iudicari relapsus, cùm illum ex approbato à se prius errore nõ sit dubium illud fecisse. Hæc ibi. Ex quibus verbis apparet, quod in tribus casibus in genere suspectus de Hæresi vehemẽter postquã abiurauit, pœna plectitur relapsorum. Primus est, quando relabitur in eandem & pristinam Hæresim, de qua suspectus fuerat vehementer. Secundus, quando Hæresim simpliciter vel generaliter abiurauit, & relabitur tamen in aliam Hæresim, esto quòd de ea antea nunquam suspectus habitus fuerit, nec delatus. Tertius, quando Hæreticos receptat, & eos deducit, & fauorem impendit, & hic casus complectitur multos casus, & habet multos sinus, vt patet in allegato §. cùm verò. in c. accusatus. frequentius repetito. Sed quæritur, quid agendũ, si talis vehementer suspectus ad mandatum sui Iudicis non consenserit continuè abiurare, an tradẽdus sit seculari arbitrio potestatis animaduersione debita puniendus, per c. ad abolendam. §. in præsenti verò Respondetur nequaquam, quia c. illud & §. eius expreßè loquitur non de suspectis, sed de manifestè deprehensis in Hæresi, &c. & rigorosus cõtra deprehensos manifestè, quàm cõtra suspectos tantũmodò est agendum. Et si quæritur, qualiter ergo sit procedendum contra talem? Respondetur, quod procedat contra eum per c. excom. 1. & per §. qui verò sola suspitione, &c. superius inserto, & excommunicabitur, in qua excommunicatione si per annum steterit, est vt Hæreticus condemnandus per alle. c. Quidam autem suspecti sunt violenter, & sunt illi, qui talia violentia peragunt, quòd ex illis oritur violenta suspitio contra eos, talis est Hæreticus habendus, & sicut de deprehenso in Hæresi est de eo per omnia iudicandum, per ca. excommunicamus. 1. extrà de Hæresi. §. qui verò. & per ca. cum contumacia. & per c. vt officium. libr. 6. Nam vel fatentur crimen, vel non, si sic, & volunt redire, & Hæresim abiurare, & ad pœnitentiam recipiendi sunt, per c. ad abolendam. & per c. excommun. 2. §. Si quod non consenserit abiurare, tradẽdi sunt curiæ seculari, animaduersione debita puniendi, per c. ab abolendam. §. 1. allegatum. Si autem nõ fatetur crimen postquam est conuictus, nõ consensit abiurare, est vt Hæreticus impœnitens condemnandus, per c. ad abolendam. Violenta enim suspitio ad condemnandum sufficit, & probationem in contrarium non admittit, vt habetur extrà de præsump. c. literis. & c. afferre. Et cùm hæc discußio locum habet in simplici Hæresi, absque euidentia aut indicium facti, sicut etiam in sexto modo sententiandi patebit, vbi quis vt Hæreticus condemnatur, etiamsi non sit Hæreticus in re, quantò magis circa Hæresim Maleficarum, vbi semper concurrit aut euidens factum in pueris, hominibus, aut iumentis maleficiatis, aut indicium facti, puta per instrumenta reperta. Et licet in simplici Hæresi pœnitentes & abiurantes, ad pœnitentiam & ad perpetuos carceres recipiantur, vt tactum est. In hac tamen Hæresi licet Ecclesiasticus Iudex recipiat vt sic ad pœnitentiam, ciuilis tamen propter fortè facta circa damna temporalia, vltimo supplicio punire potest, nec Ecclesiasticus impediat, tamen relinquere potest.

SVPER PRIMVM MODVM SENtentiandi,
QVÆSTIO XX.

QVIA ergo delata persona, vel reperitur immunis & absoluenda totaliter, vel reperitur solùm diffamata de Hæresi generaliter, vel reperitur vltra infamiam quæstionibus & tormentis exponenda aliqualiter, vel reperitur suspecta de Hæresi leuiter, vel reperitur suspecta de Hæresi violenter, vel reperitur diffamata de Hæresi, & suspecta insimul & communiter, vel reperitur confessa Hæresim, & pœnitens, & nõ relapsa veraciter, vel reperitur confessa Hæresim, & pœnitens, sed relapsa probabiliter, vel reperitur confessa Hæresim, & impœnitens, sed non relapsa realiter, vel reperitur cõfessa Hæresim & impœnitens, atque relapsa certitudinaliter, vel reperitur nõ confessa, sed conuicta de Hæresi legitimis testibus, & aliàs iudicialiter, vel reperitur conuicta de Hæresi, sed fugitiua, vel absens contumaciter, vel reperitur maleficia non inferendo, sed tollendo per remedia illicita & incongruenter, vel reperitur vt Maleficus sagittarius, & armorum incantator, interimendo letaliter, vel reperitur, vt Malefica obstetrix, infantes Dæmonibus execrando hostiliter, vel reperitur remedio appellationis se tuendo friuolè & fradulenter. Et siquidem reperitur immunis, totaliter erit per sequentem modum sententiandi finaliter. Vbi notandum, quòd persona delata tunc reperitur immunis totaliter, quãdo processus meritis diligenter cum bono consilio peritorum discußis non conuincitur, nec confeßione propria, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, quia videlicet discrepant in principali, nec étiã aliàs illa persona fuit suspecta aut diffamata publicè de antedicto crimine, quia secus si de aliquo alio crimine esset diffamata, nec etiam sunt indicia facti contra talem personam. Circa talem talis practica seruatur, quia absoluenda est per Episcopum aut Iudicem, per sequentia tenoris sequẽtis.

NOs N. miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex talis, &c. Attendentes quòd tu talis, de tali loco, & talis diocesis, fuisti nobis delatus, vel delata, de tali hæretica prauitate, scilicet Maleficarũ. Attendentes etiam, illa esse talia quod non volebamus nec debuimus conniuentibus oculis pertransire, descendimus ad inquirendum, si prædicta fulcirentur aliqua Veritate, testes recipiendo, te examinando, & alia faciendo, quæ decebant secundum Canonicas sanctiones : Quapropter visis, & diligenter examinatis omnibus actis, & actitatis in hac causa, habitoque consilio peritorum in Iure, ac etiã in Theologica facultate, illoque sæpius repetito, sedentes pro tribunali, more Iudicis iudicantis, ac habentes præ oculis solùm Deum, & negocij veritatem, sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudicium nostrũ prodeat, & oculi nostri videant æquitatem, ad nostram diffinitiuam sententiam procedimus in hunc modum, Christi nomine inuocato, quia per ea quæ vidimus & audiuimus, & producta & oblata, acta & actitata sunt, coram nobis in præsenti causa, non inuenimus aliquid contra te legitimè probatum fore de ijsdem quibus delatus fueras coram nobis pronunciamus, declaramus, & sententialiter diffinimus, contra te non esse actum legitimè coram nobis, propter quod poßis & debeas vt Hæreticus aut Maleficus iudicari, nec suspectus haberi aliqualiter de hæretica prauitate, quare à præsenti instantia, inquisitione, & iudicio, totaliter te relaxamus. Lata fuit hæc sententia, & cætera. Caueatur, vt non ponatur in sententia quacunque, vt delatus sit insons, vel immunis, sed quòd nõ fuit probatũ legitimè contra eum, quia si postmodum temporis processu iterum deferatur, & legitimè probatur, potest, nõ obstante prædicta absolutoria sententia, condemnari. Nota etiam, quòd eisdem modis absoluendus est quis, quando est delatus de receptione, defensatione, seu alia fautoria hæreticæ prauitatis, vbi nihil probatur legitimè contra eũ. Secularis Iudex commißione Episcopi modo suo iudicabit.

SVPER SECVNDVM MODVM sententiandi delatam, & tantummodò diffamatam,
QVÆSTIO XXI.

SEcũdus modus sententiandi est, quando delatus vel delata, processus meritis diligenter discußis, cũ bono consilio peritorum, reperitur tantummodò de tali Hæresi diffamatus, in aliqua villa, ciuitate, vel prouincia, & hoc est, quando delatus talis non conuincitur, nec propria confeßione, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, nec sunt quæcunque indicia alia probata contra eum, nisi præcisè sola infamia, ita quod in speciali nullum probatur maleficium perpetratum, quod quidem probare potest, super vehementem aut violentam suspitionẽ, quando verba comminatoria super læsionem inferendam protulisset, dicendo in effectu vel in sententia. In breui tu senties quæ tibi euenient, & post effectus aliquis fuisset subsequutus in læsione corporum, aut iumentorum. Circa istum igitur contra quem nihil probatur nisi præcisè infamia, talis practica est seruanda. In tali enim casu, quia sententia non potest pro delato ferri absoluendo eundem, sicut in primo modo tactum est, sed contra indicendo sibi canonicam purgationẽ, ideò Episcopus, seu eius Officialis aut Iudex, aduertant primò, quod in causa Hæresis non refert, si aliquis sit tantummodò apud bonos & graues personas diffamatus, imò attenditur hîc, quod etiam apud quoscunque viles, & simplices sit diffamatus. Et ratio est, quia à quibus quis potest accusari in crimine Hæresis, apud illos etiam potest quis infamari, sed quilibet Hæreticus potest à quibuscunque personis accusari, tùm tantummodò inimici capitales, vt suprà patuit excipiuntur, ergo apud illos potest infamari.

FERET ERGO EPISCOPVS SEV Iudex super canonicam purgationem sententiam per hunc modum, vel consimilem.

NOs N. miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex talis dominij. Considerantes quòd meritis processus facti per nos contra te talem, talis diocesis, nobis delatum de tali Hæretica prauitate, diligenter discußis, & cætera. Non inuenimus te confessum, nec etiam conuictum de prædicta labe, nec aliàs suspectum ad minus leuiter, nisi quòd te reperimus legitimè & veraciter, in tali villa, aut ciuitate, vel diocesi, & apud bonos & malos publicè diffamatum. Quapropter ad purgandum huiusmodi infamiam, & vt bonus odor in cœtu fidelium existas, tibi indicimus Canonicam purgationem, vt & Iuris aßignando tibi talem diem, talis mensis, & talem horam diei. In qua compareas personaliter coram nobis, vt purges tuam infamiam tanta manu ordinis tui, qui quidem compurgatores sint homines fide Catholici ac vita probati & qui conuersationem tuam ac vitam nouerunt, non tam moderno tempore quàm transacto. Significãtes, quòd si in purgatione defeceris, te habebimus pro conuicto, prout volunt Canonicæ sanctiones.

Sic aũt considerandum est, quòd qñ aliquis reperitur legitimè de aliqua Hæresi publicè diffamatus, & cõtra eum aliquid nõ probatur, nisi infamia ipsa sola indicitur sibi Canonica purgatio, hoc est, quòd habeat aliquos viros, Septem, decem, viginti, vel triginta, secundum quod plus vel minus, & in locis plurimis vel paucioribus magis vel minus insignibus fuerit diffamatus, qui sunt suæ cõditionis seu ordinis, vt si diffamatus religiosus, & illi sint religiosi, si clericus secularis, & illi clerici seculares, siue militis, & illi milites qui purgãt eũ à crimine, de quo est diffamatus, qui cùm purgatores dicuntur esse homines fide Catholici & vita probati, qui & illius conuersationem & vitam nõ tam moderno tempore, quàm antiquo nouerũt, vt habetur extrà de pur. ca. inter sollicitudines. Si aũt se purgare noluerit, excõmunicetur, quam excõicationem si per annum sustinuerit animo indurato, ex tunc vt Hæreticus condemnatur. Iuxta c. excommunicamus itaque. §. quin aũt. Si aũt se purgare decreuerit, sed in purgatione defecit, hoc est, quod purgatores tales & tantos, prout ei iniunctum fuit, qui eũ purgent non inuenerit, pro conuicto habetur, & sic vt Hæreticus condemnatur, vt habetur extrà de hær. excommunicamus. 1. §. adijcimus. & ver. qui non se. & de pur. ca. cùm dilectus. Considerandum aũt est hîc, quòd qñ dicitur, quod indicatur diffamato, quatenus purget se trina vel quarta manu ordinis sui, quòd ordo sumitur ibi in genere & non in specie, vnde si Episcopus purgãdus est, non negatur quin cum Episcopis purgandus poßint admitti Abbates, & religiosi Presbyteri, & in alijs pari forma de pùr. c. Quotiens purgabit autem se diffamatus per modum qui sequitur, vt colligitur extrà de pur. ca. quotiens. §. porrò. & c. accepimus. Quò ad secundum.

Adueniente autem termino eidem diffamato ad se purgandum canonicè aßignato, comparebit personaliter purgandus, cum suis coniuratoribus coram Episcopo Inquisitore, in loco vbi noscitur infamatus, & ille qui diffamatus est ponẽs manum super librum Euangeliorum ante eum positũ, dicet sic : Ego iuro super ista quatuor Euangelia sancta Dei, quòd talem Hæresim exprimendo eam, de qua sum diffamatus nunquam tenui, nec credidi, nec docui, nec teneo, nec credo. Negabit, scilicet illud cum iuramento, de quo est diffamatus quicquid sit illud. Quo facto, omnes compurgatores ponent manum super librum prædictum Euangeliorũ. Et quilibet dicet ita. Et ego iuro super ista sancta Dei Euangelia, quòd credo ipsum verum iurasse. Et tunc canonicè est purgatus. Considerandum est etiam diffamatus de Hæresi, ibi ea purgandus, vbi noscitur diffamatus, & si fuerit in multis locis infamatus, imponatur sibi, quòd in omnibus illis fidem Catholicam publicè profiteatur, & detestetur Hæresim de qua noscitur infamatus, de purg. c. inter sollicitudines, nec contemnat qui canonicè se de Hæresi purgauit, nam si post purgationem incidit in Hæresim iam purgatam, pro lapso habetur, & vt relapsus tradendus est curiæ seculari. Iuxta c. excommunicamus. 1. §. adijcimus, & ver. vel si est post purgationem, & c. ad abolendam. §. illos quoque. secus autem si in aliam Hæresim incidit, de qua se antè nõ purgauit. Iuxta capitulum allegatum.

SVPER TERTIVM MODVM SENtentiandi diffamatam, & quæstionibus exponendam,
QVÆSTIO XXII.

TErtius modus processum fidei finiendi, & terminandi est, quando delatus de Hæresi processus, meritis diligenter consideratis, cum bono consilio peritorum reperitur varius, vel habens indicia contra se ad quæstiones, vt. s. exponatur quæstionib. & tormentis, vt si quæstionatus nihil concesserit, pro immuni & innocente habeatur. Et hoc est, quando delatus nõ est deprehensus, nec propria confeßione, nec etiam facti euidẽtia, nec testium legitima productione, nec sunt indicia ad talem suspitionem, vt habeat Hæresim abiurare. Est tamen in suis confeßionib. varius. Vel aliàs sunt indicia sufficientia ad quæstiones & tormenta. Circa istum talis practica est seruanda. In tali autem casu, quia sententia interlocutoria est contra delatum ferenda, & non pro eo. Ideò per Inquisitorem coniunctim & non diuisim est ferenda, iuxta ca. multorum. In primis si talis steterit in negatiuis firmiter, & nullatenus licet inductus, per probos viros fateri voluerit Veritatem, feretur sententia, quæ videtur sapere vim diffinitiuæ sententiæ per modum tenoris sequentis.

Nos N. miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex in terris ditioni talis domini subiectis. Attendentes meritis processus facti per nos contra te talem, talis loci, talis diocesis, & diligenter examinatis, quòd tu es varius in tuis confeßionibus, & nihilominus sunt indicia multa quæ sunt sufficientia ad te exponendum quæstionibus & tormentis. Ea propter vt Veritas ab ore tuo proprio habeatur, & vt deinceps aures Iudicum non offendas interloquendo, declaramus, iudicamus, & sententiamus die præsenti, & hora tali, te supponendum quæstionibus & tormentis, lata fuit hæc sententia. Si verò quæstionandus reperiatur varius & insimul sint indicia alia ad quæstiones sufficientia, ponetur vtrunque in sententia, vt in prædicta positum est, si autem hæc duo non concurrant, sed vnum tantùm, vtpotè varietates, scilicet, ne alijs indicijs vel alia indicia sine varietate ponentur in sententia, vt inuenitur, sententia autem lata mox exequatur, vel exequi simuletur. Non sit tamẽ Iudex multum voluntarius ad quæstionandũ aliquem, nam quæstiones & tormẽta non inferuntur nisi in defectu aliarũ probationum. Et ideò perquirat alias probationes, quod si non inuenerit, & tenet probabiliter, quod delatus est culpabilis, sed metu negat Veritatem bonis modis, & quandoque cautelosis interdum adhibitis, eius amicis inducentibus ad Veritatem dicẽdam, faciat suam diligentiam, vt ab ore eius habeat Veritatem, & negocium non festinet, nam meditatio frequens, & carceris calamitas, ac replicata informatio proborum virorum disponũt ad Veritatem erudiendam. Quod si delato conuenienter expectato, & tempore congruenter prorogato, ac delato multipliciter informato. Credant fide bona Episcopus & Iudex omnibus cõsideratis, ipsum delatum negare Veritatẽ, quæstionem eum moderatè, sine tamen effusione sanguinis, scientes, quòd quæstiones sunt fallaces & inefficaces. Nam aliqui sunt ita molles corde & vecordes, quòd ad leuem torturam omnia concederent quæcunque falsa. Aliqui autem sunt ita pertinaces, quòd quantumcunque vexarentur, ab eis Veritas non haberetur. Aliqui sunt, qui fuerunt aliàs quæstionatì, & istorum aliqui melius sustinent quæstiones, quia brachia statim trahuntur, & flectuntur : aliqui autem remanẽt debiliores, & sic minus sustinent quæstiones, aliqui etiam sunt maleficiati, & in quæstionibus maleficijs vtuntur, qui antè morerentur quam aliquid faterentur, efficiuntur enim quasi insensibiles. Quare in quæstionibus cum maxima prudentia est agendum, & ad conditionem quæstionandi quàm plurimum attendendũ. Cùm aũt lata fuerit, mox ministri se disponant ad quæstionandum delatum. Et cùm disponunt se Episcopus aut Iudex, & per se & per alios bonos viros fidei zelatores inducãt quæstionandã ad fatendum liberè, ẽt compromittendo ad conseruationem vitæ si opus sit, vt sup. tactum est. Quod si nec sic poterit ad terrorem, vel etiam ad Veritatem fatendam induci, poterit secundum diem vel tertium aßignare, ad continuandum tormenta, ad continuandum, quia iterari non debent, nisi nouis superuenientibus indicijs contra eum, & tunc possunt, sed continuari non prohibetur, dicetur ergo sic : Et nos N. Episcopus & N. Iudex si adhæsit præfati aßignamus tibi tali diem talem, ad quæstiones continuãdum, vt à tuo ore proprio Veritas eruatur, & totum ponatur in processu, & infra tempus eidẽ assignatum, & per se & per alios probos viros, inducent eum ad fatẽdum Veritatem. Quod si fateri noluerit, die aßignata poterũt quæstiones continuari, & sic quæstionetur eisdem vel alijs grauioribus tormentis, fortius, vel leuius, secundum maiorem culparum grauitatem, & poterunt Iudices multas cautelas licitas adhibere, & in verbis & in factis, vt Veritas habeatur, quas magis docet Experientia atque vsus, & negociorum varietas, quam ars alicuius, seu aliqua doctrina. Vbi autem decenter quæstionatus, & tormentis expositus, voluerit detegere Veritatem, amplius non vexetur, sed liberè abire dimittatur. Si autem perstiterit in ipsa confeßione, & proderit Veritatem, culpam propriam cognoscendo, & ab Ecclesia veniam postulando, tanquam deprehensus in Hæresi, propria confeßione, sed pœnitens, iuxta c. ad abolendam. §. præsenti, abiuret, & sententialiter vt deprehensus publicè condemnetur, per modum quo condemnãtur in Hæresi deprehensi, propria confeßione, vt dicetur infrà in octauo modo expediendi huiusmodi deprehensos, videatur ibi. Vbi verò Veritatem proderit, & non pœnituerit, sed in Hæresi pertinaciter perstiterit, & relapsus non fuerit, condemnabitur, iuxta ca. ad abolen. §. præsenti. & expectatus competenter, informatus decenter tradetur brachio seculari, vltimo supplicio feriendus, vt dicitur infrà in decimo modo. Si autem relapsus fuerit, condemnabitur per modum quo dicetur infrà in decimo modo processum aliquem terminandi. Videatur ibi.

Sic autem est diligentius attẽdendum, quòd ille qui quæstionandus est, ante quæstiones interdum contra se nihil confitetur, nec aliquid probatur, propter quod possit nec debeat Hæresim abiurare, nec propter Hæresim condemnari, & de talibus agitur hîc, & dictum est statim. Interdum autem ipse delatus est in Hæresi deprehensus, vel aliàs sunt alia contra eum probata indicia, propter quæ debet abiurare. vt leuiter vel vehementer de Hæresi suspectus, propter quæ non est quæstionandus, sed si vltra hoc negat aliqua quæ non probantur, sed sunt indicia sufficiẽtia ad quæstiones, & eum pro talib. quæstionatur, sed nihil propter quæstìones cõfiteatur, nihilominus ista non est absoluenda, iuxta primum modum, sed secundum probata contra eam procedatur, & abiurabit vel vt suspecta, vel vt deprehensa, si vir, prout processus merita exigent & requirent, si verò propter quæstiones confiteatur illa, vel eorum aliqua propter quæ quæstionatur, tunc adiurabit hæc & illa, & pro istis & illis, sententia contra eum est ferenda.

SVPER QVARTVM MODVM SENtentiandi delatam, & suspectam leuiter,
QVÆSTIO XXIII.

QVartus modus processus fidei sententiandi & terminandi est, quando delatus de Hæresi, processus meritis diligenter discußis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur tantùm suspectus de Hæresi leuiter, & hoc est, quãdo delatus de Hæresi non comprehenditur, nec confeßione propria, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, nec aliàs sunt indicia fortia, seu vehementia de illa Hæresi contra eũ, sed tantummodò modica & leuia, & talia esse per consilium indicata, propter quæ vt suspectus leuiter de Hæresi, potest & debet, vt tales illam Hæresim, de qua delatus extitit abiurare, & talis si delabatur pœna relapsi non debet puniri, licet grauius tunc fuerit puniendus, quàm si non antè abiurasset, iuxta c. accu. in prin. lib. 6. Circa istum talis practica est seruãda. Talis enim si habetur respectus publicè, abiurabit publicè in Ecclesia, per modum qui sequitur in sententia.

EGo talis diocesis talis habitator ciuitatis, vel loci talis, in iudicio constitutus coram vobis domino Episcopo talis ciuitatis, sacrosanctis Euangelijs positis coram me, & proprijs manibus eis per me tactis, iuro me credere corde, & profiteor ore illam sanctam fidem, Catholicam & Apostolicam, quam sacrosancta Ro. Ecclesia credit, cõfitetur, prædicat & obseruat. Item iuro, me credere corde, & profiteor ore, quod Dñs Iesus Christus cum omnibus sanctis detestatur Hæresim peßimã Maleficarũ, & quod oẽs illã assequẽtes, seu illi adhærẽtes, æternis ignib. cruciabuntur cũ Diabolo & Angelis eius æternaliter, nisi resipiscãt, & Ecclesiæ sanctæ per pœnitentiã reconciliati fuerint, & consequenter abiuro, abnego, & reuoco illam Hæresim, de qua habetis me suspectam vos domini, Episcopus & Officialis, videlicet, quòd familiaritatem cum Maleficis habui, eorum errorem ignoranter defendi, odio habui Inquisitores, & illarum persecutores, seu etiam quod eorum crimina nõ detexi. Item iuro, quòd nunquam prædictam Hæresim credidi, neque credo, nec illi adhæsi, nec adhæreo, nec vnquam credam, neque hærebo, nec illam docui, nec docere intendo, quòd si aliquid prædictorum fecerim in futurum, ( quod Deus auertat ) pœnis Iuris taliter abiuratis, prompto animo me submitto, paratus subire omnem pœnitentiã, quam pro ijs quæ feci, & dixi meritò me habetis suspectum, volueritis mihi iniungere, illam iuro pro viribus adimplere, & nullatenus contrauenire, sicut me Deus adiuuet, & hæc Euangelia sacrosancta. Prædicta autem abiuratio fiat, in vulgari, vt ab omnibus intelligatur. Qua facta, Iudex si adest aut Officialis, potest sibi dicere publicè in vulgari talia verba, vel similia in effectu : Fili, vel filia, tu suspitionem quam de te habebamus, vt non immeritò abiurasti, & purgasti per abiurationem prælibatam, de cætero caueas tibi, quòd non incidas in hanc Hæresim abiuratam. Nam tanquam suspectus leuiter, & non vehementer, tamẽ tunc multò fortius punieris quàm si non abiurasses, & amodò pro modico haberis suspecta vehementer, & vbi vt talis abiurares, & prolaberis, pœna relapsi debita punieris & absque Misericordia traderis curiæ seculari vltimo supplicio ferienda. Si autem abiurat secretè in camera Episcopi, vel camera Iudicis, quando scilicet non est factũ publicum, modo consimili abiurabit. Quibus peractis, feretur sententia in hunc modum. Nos miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex si adest, in terris talis domini ditioni subiectis, Attendentes, quòd visis & diligenter consideratis processus meritis per nos facti contra te talem delatum nobis de Hæretica prauitate, reperimus te talia & talia commisisse, dicantur illa quæ te reddunt suspectum leuiter de Hæresi, & propter quæ te talem meritò habentes, te fecimus vt leuiter suspectum de prædicta labe, eandem Hæresim abiurare. Verùm ne prædicta parte commissa remaneant impunita, & vt efficiaris cautior in futurum, de multorum & magnorum consilio, in Iure peritorum, ac etiam Religiosorum in & super his habito maturo pariter & digesto, habentes præ oculis solum Deum, ac irrefragabilem sanctæ fidei Catholicæ Veritatem, sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudicium nostrum prodeat, & oculi nostri videãt æquitatem sedentesque pro tribunali, more Iudicum iudicantium, te talem hîc in nostra præsentia personaliter constitutum, per modum qui sequitur condemnamus, sententiamus, seu potius pœnitentiã scilicet ne de cætero vnquã scienter teneas, associes, verbis defendas, legas, seu habeas talem, & ne deinceps &c. Ponantur illa quæ commisit, propter quæ suspecta fuit habita de prædicta Hæretica prauitate. Lata fuit hæc sententia seu pœnitentia. Caueatque Notarius quòd in processu ponat, quòd talis abiuratio est facta tanquam per suspectum habitũ de Hæresi leuiter, & non vehementer, aliàs periculũ magnum esse posset.

SVPER QVINTVM MODVM SENtentiandi suspectam vehementer,
QVÆSTIO XXIIII.

QVintus modus processum fidei finiendi & terminãdi, est quãdo delata de Hæresi processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum reperitur suspecta de Hæresi vehementer, & hoc est, quãdo delata de Hæretica prauitate non reperitur legitimè deprehensa, nec confeßione propria nec facti euidentia, nec testium productione legitima, sed sunt magna & grauia probata indicia contra eam, & talia per consilium indicata, quæ illam reddunt suspectam vehementer de prædicta Hæretica prauitate. Circa istum talis practica est seruanda. Talis namque debet vt suspectus vehementer de tali Hæresi abiurare illam Hæreticam prauitatem, ita quòd postmodum relabatur, pœna relapsi debita puniatur, hoc est, quòd tradatur brachio seculari vltimo supplicio feriẽda. iuxta ca. accusatus. in prin. de hæresi. lib. 6. & abiurabit publicè vel secretè, secundum quòd suspectus est habitus publicè vel secretè, & apud plures vel pauciores, & graues vel leues, vt dictum est statim de illo qui est suspectus leuiter de Hæresi, & habet vt talẽ Hæresim abiurare. Modus autem disponendi ad abiurationem talis est. Adueniente namque die Dominica ad abiurationem faciendam, & ad audiendam sententiam seu pœnitentiã abiurando imponenda, Prædicator sermonem faciet generalem. Quo facto, legantur publicè per Notariũ vel Clericũ, ea de quibus ipse adiurandus est conuictus, & alia ex quibus habitus est suspectus de Hæresi vehementer. Pòst dicetur sibi per Iudicẽ, vel Officialem : Ecce, quòd ex his recitatis tu es nobis suspectus de tali Hæresi vehemẽter, quare oportet quòd tu purges te, & abiures Hæresim supradictam, & tunc ponetur coram abiurando liber Euangeliorum, & ipse ponet manũ super illum, & si scit legere cõpetenter, tradetur sibi sequens abiuratio in scriptis, & leget corã omni populo. Si aũt nesciat legere competenter, Notarius legat ea spaciosè, & abiurãdus respondebit alta & intelligibili voce per hunc modum, nam Notarius vel Clericus dicet sic : Ego talis de tali loco, & iste respondebit per eadem verba & ille in iudicio constitutus & iste respondebit per eadem verba, in vulgari semper. Et sic quoque abiuratio sit finita. & abiurauit per formam tenoris sequẽtis. Ego talis de tali loco, talis diocesis, in iudicio personaliter constitutus coram vobis reuerendis dominis, Episcopo talis ciuitatis, & tali Iudice in terris ditioni talis domini subiectis, sacrosanctis Euangelijs positis coram me, proprijs manibus per me tactis, Iuro me credere corde, & profiteor ore illã sanctã fidem Catholicam & Apostolicam, quam sacrosancta Ro. Ecclesia docet, profitetur, prædicat & tenet. Itẽ iuro, me credere corde, & profiteor ore, quod &c. Explicetur articulus Catholicus contrarius illi Hæresi de qua vehementer est suspectus, & verbi gratia, si est Hæresi Maleficarũ dicetur sic : Iuro me credere, quod non solùm simplices Hæretici aut schismatici, æternis ignibus cruciabũtur, verùm super oẽs Hæresi Maleficarũ infecti. Dæmonijs fidẽ quã in sacro fonte baptismatis perceperunt abnegantes, & spurcitijs Diabolicis pro implendis eorum prauis desiderijs insistunt, hominibus, iumentis, terræ frugibus, plurima nocumenta inferentes, & consequenter abiuro, abnego, & reuoco, illam Hæresim, seu potius infidelitatem, quæ falsè & mendaciter asserit, non aliquam Maleficam in terris, & quòd nemo credere debeat illas posse nocumenta inferre auxilio Dæmonũ, cùm talis infidelitas expreßè militat, vt iam cognosco, aduersus determinationem sanctæ matris Ecclesiæ, omnium Catholicorum Doctorum, imò & aduersus leges Imperiales, quæ huiusmodi comburendas decreuerunt. Itẽ iuro, quòd nunquã prædictæ Hæresi credidi, supple pertinaciter, neque credam, nec adhæreo de præsenti, nec adhærere intendo, nec docui, nec docere intendo, nec docebo. Item iuro & promitto, quòd talia & talia exprimantur, propter quæ habetis me suspectum de huiusmodi Hæresi vehementer nunquã faciam, nec operam, vt fiant dabo. Quod si aliquid de prædictis fecero in futurum ( quod Deus auertat ) pœnis de iure relapsis debitis, prompto animo me submitto, paratus subire omnem pœnitentiã, quare pro his quæ feci & dixi, propter quæ habetis me suspectum de dicta Hæresi vehementer decreueritis mihi iniungere, & illam iuro & promitto pro viribus adimplere, & nullatenus contraire, sic me Deus adiuuet, & hæc Euangelia sacrosancta. Prædicta autem abiuratio fiat in vulgari, vt ab omnibus capiatur, nisi fieret solummodò coram personis Ecclesiasticis, qui linguam latinam intelligerent competenter. Si autem abiurauerit secretè, scilicet in palatio Episcopi, vel camera Episcopi, quando scilicet factum non est publicum, modo consimili abiurabit. Facta autem prædicta abiuratione, Iudex auisabit eum vt suprà, quòd non incidat relabendo in pœnam relapsorum. Si cautus Notarius, quod ponat in actis, quomodo talis abiuratio facta est per talem, vt per suspectum de Hæresi vehementer, ad hoc, vt si relaberetur qualiter puniretur, quis pœna relapsis debita. Quibus peractis, fertur sententia seu pœnitentia, in hunc modum : Nos N. Episcopus talis ciuitatis, & frater si adsit N. Inquisitor Hæreticæ prauitatis, in terris talis domini ditiõi subiectis, à sancta sede Apostolica specialiter delegatus, attendentes, quòd tu talis, de tali loco, & talis diocesis, talia & talia commisisti, ( dicantur illa, ) vt ex processus meritis diligenter discußis legitimè nobis cõstat, propter quæ meritò habemus te suspectum vehemẽter de tali Hæretica prauitate, & vt taliter suspectum te fecimus abiurare, de magno consilio in Iure peritorum, Iustitia suadente, verùm vt efficiaris cautior in futurum, & ne reddaris procliuior ad similia peragenda, & ne crimina permaneant impunita, vt sis cæteris delinquentibus in exemplum, de multorum & magnorum in Iure consilio peritorum, ac etiam in facultate Theologica Magistrorum, seu Doctorum, & insuper his habito maturo & digesto, habentes præ oculis solùm Deum, ac sanctæ fidei Catholicæ, & Apostolicæ Veritatem, sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudicium nostrum prodeat, & oculi nostri videant æquitatẽ, sedentesque pro tribunali, more Iudicum iudicantium, te talem hîc in nostra præsentia personaliter constitutum, forma qua sequitur condẽnamus, seu potius pœnitentiamus videlicet, ne deinceps talia vel talia facere, vel dicere, aut docere præsumas, ponantur illa quæ conuincitur commisisse, propter quæ fuit suspectus habitus de prædicta Hæresi vehementer, & nonnulla quæ si committeret, incideret leuiter in relapsum, sed alia sibi imponantur, prout negocij varietas expostulat & requirit, vtpotè, quòd nunquam scienter habet talia exercitia, vel ne eos quòd sciuerit abiurasse, receptet & similia. Lata fuit hæc sententia. Attendendum autem, quòd suspecti de Hæresi, & non deprehensi, siue sint suspecti vehementer, siue leuiter, nõ debent perpetuò incarcerari, nec perpetuò immutari, quia hæc est pœna illorum qui fuerũt Hæretici, & posteà pœnituerũt, vt patet in c. excõicamus. 2. de hær. & in c. quoniã. de hæ. li. 6. sed pñt propter illa quæ cõmiserunt, ex quibus habiti sunt suspecti, ad certum tempus carceri mancipari, & postmodum vt videbitur dispensari, iuxta cap. vt commis. de hær. lib. 6. Nec huiusmodi suspecti sunt crucibus consignandi, nam cruces sunt insignia Hæretici pœnitentis, suspecti autem non fuerunt Hæretici habiti, quare non sunt consignandi, potest tamen eis imponi, quòd stent certis diebus solennibus in valuis talium Ecclesiarum, vel circa altaria, dum missarum solennia celebrantur, habentes in manibus cereum ardentem tanti ponderis, vel quòd vadant ad talem peregrinationem, & similia, prout negocij qualitas expedit & requirit.

SVPER SEXTVM MODVM SENtentiandi delatam violenter suspectam,
QVÆSTIO XXV.

SExtus modus processus fidei terminandi est, quando delatus de Hæretica prauitate, processus meritis diligenter discußis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur de Hæresi suspectus vehementer. Et hoc est, quando delatus ipse non reperitur legitime deprehensus confeßione propria, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, sed sunt indicia non leuia solùm vel vehementia, sed fortißima & violentißima, quando ipsum delatum reddunt meritò suspectum de dicta Hæresi violenter, & propter quæ talis debet vt suspectus violenter de dicta Hæresi iudicari. Et vt modus iste clarius intelligatur, demus exempla tàm de simplici Hæresi in fide, quàm & de Hæresi Maleficarum. Nam in simplici Hæresi casus contingeret, quando delatus ipse non reperitur legitimè deprehensus, confeßione propria, &c. vt suprà, tamen propter aliquid quod dixit vel egit, vtpotè in hoc causa fidei sustinuit excommunicationem per annum, vel plus, talis est iam suspectus leuiter de Hæresi, quia hoc non caret scrupulo Hæreticæ prauitatis, de pœnis, c. grauem. Citatus autem responsurus de fide, vbi non comparet, sed renuit contumaciter comparere, propter quod excommunicatur, tunc sit suspectus de Hæresi vehementer, nam tunc leuis suspitio transit in vehementem, & si sustinet illam excommunicationem per annum animo pertinaci, tunc fit suspectus de Hæresi violenter, nam & tunc vehemens suspitio transit in violentam, contra quã non admittitur defensio, imò ex tunc talis est vt Hæreticus condemnandus, vt patet per capitu. cum contumacia, & notatur ibidem. lib. 6. In Hæresi verò Maleficarum exemplificatur super violentam suspitionem, quando dixit & egit aliqua, quæ à Maleficis practicantur, quãdo volunt aliquem maleficiare, & quia hoc cõmune est, vt verbis comminatorijs, aut factis per visum, vel tactum se habeãt manifestare, & triplici ex causa, vt peccatum à Iudicibus aggrauetur, & vt simplices eò facilius seducantur, & vt Deus per amplius offendatur, & maior sæuiendi in homines sibi facultas relinquatur, vnde violenter Malefica sit suspecta, quãdo post verba comminatoria dicendo : Faciam tibi quod in breui senties, vel similia in sententia, & post verba effectus aliquis in ipso, vel in alio fuit subsecutus, tunc enim non leuiter fit suspecta, sicut qui propter familiaritatẽ habitam cum Maleficis fuerunt suspecti, aut qui procare ad amorem inordinatum aliquem voluissent, vide sup. de tribus suspitionibus, leui, vehementi, & violenta. Nunc vidẽdum est, qualis practica sit cum talibus seruanda, nam circa violenter suspectum in simplici Hæresi hæc practica seruatur. Nam licet in re fortaßis non sit Hæreticus, vtpotè, quia non habet errorem in mente, nec de illo pertinaciam in voluntate, vt notat Archid. super c. alleg. nihilominus est vt Hæreticus condẽnandus, propter prædictam suspitionem violentam, contra quam non est probatio admittenda. Condemnatur aũt Hæreticus sic, quòd si noluit resilire, & Hæresim abiurare, & satisfactionem condignam exhibere, traditus brachio seculari, animaduersione debita puniendus, iuxta c. ad abolendam. §. præsenti. Si autẽ velit & consentiat cum effectu, abiurat Hæresim, & carceri perpetuo mancipatur, iuxta c. excommunicamus. 2. de hær. Pariforma ille qui sic est suspectus de Hæresi Maleficarum violenter. Circa suspectũ aũt violenter super Hæresim Maleficarum, licet idem modus esset obseruandus, tamẽ minori modo procedendo, Aduertendo, quod si stabit in negatiua, asserens prout facere solent, quòd non ea intentione verba illa protulerit, sed ex vehementi & muliebri paßione, vnde & Iudici nõ videtur ipsam igni posse adiudicare, non obstante violẽta suspitione, tunc Iudex ea in carceribus detenta, inquirat & proclamare faciat, si in similibus dudum notata fuisset, & si sic, vtrùm publicè sit de tali Hæresi diffamata, ex quibus procedere ad vlteriora potest, taliter vt ante omnia quæstionibus tormentis exponatur, & si indicia apparuerint super talem Hæresim, aut super maleficium taciturnitatis, puta, quia lachrymas non effudit, imò & quasi insensibiles ad tormenta reperitur, quia videlicet citò post tormẽta omnibus viribus restituitur, tunc procedat per varias cautelas suprà positas, vbi de similibus agitur. Et in casu quo omnia deficerent, tunc aduertatur, quòd si similia dudum perpetrauit, tunc omninò non est dimittenda, sed per annũ ad minus squaloribus carceris mancipanda & crucianda, sæpißimè ẽt examinanda, præcipuè sacratioribus diebus. Si aũt diffamata cum hoc, licet tunc Iudex per ea quæ suprà tacta sunt, circa simplicem Hæresim, ipsam posset igni adiudicare, præcipuè propter multiplicationẽ testium, & quia sæpius in similib., vel in alijs maleficijs fuit notata, tñ quia cũ pietate procedere vult, ideò iudicet ei Canonicam purgationem, vt videlicet viginti, aut triginta purgatores habeat, & procedat, prout in secundo modo sententiandi tactum est, ita videlicet, indicãdo sibi, quod si in purgatione defecerit, quòd tunc tãquam rea igni adiudicabitur, & secundum hoc Iudex procedere potest. In casu verò quo se purgaret, tunc abiurationem omnis Hæresis, cum pœna relapsorum, ac perpetua pœnitentia, per modum qui sequitur in sententia formanda faciat, & modus disponendi ad abiurationem, talis est, vt dictum est in quarto & quinto, modis præcedentibus processum fidei terminandi. Nota etiam, quòd in sequentibus modis omnibus sententiandi, vbi Iudices per viã pietatis procedere vellent, tunc per modum iam tactũ procedere possent. Sed quia seculares Iudices varijs suis vtuntur modis, iuxta rigorẽ, & nõ semper iuxta æquitatẽ procedentes, ideò ipsis infallibilis regula & modus aßignari non põt, sicut Iudici Ecclesiastico, qui abiurationem recipere põt sub perpetua pœnitẽtia, per modũ qui sequitur. Ego talis, de tali loco, talis diocesis, in iudicio personaliter constitutus coram vobis Venerabilibus dominis, Episcopo talis ciuitatis, & Iudicibus, sacrosanctis Euangelijs positis coram me, eisque proprijs manibus per me corporaliter tactis, iuro me credere corde, & profiteor ore, illã sanctam fidem Catholicam & Apostolicam, quam sacrosancta Ro. Ecclesia tenet, profitetur, credit, prædicat atque docet. Et consequenter abiuro oẽm Hæresim, & abnego & reuoco oẽm extollentem se aduersus sanctã Romanam & Apostolicam Ecclesiã, cuiuscũque sectæ fuerit, vel erroris. Item iuro & promitto talia & talia, ( exprimãtur illa, ) quæ egi, seu dixi, propter quæ & ex culpa mea habetis me suspectum de dicta Hæresi violenter, deinceps nunquam facìam, vel dicam, vel quòd fiant operam dabo. Item, iuro, & promitto, quòd omnem pœnitentiam quam mihi iniungere volueritis, pro prædictis viribus adimplebo, nec contraueniam in aliquo, sic me Deus adiuuet, & ista sacrosancta Euangelia. Quòd si contra abiurata fecero in futurum, ( quod Deus auertat ) ex tunc pœnis de iure relapsis debitis, nunc pro tunc obligo & astringo quatenus illis ferior. Si cautus Notarius quod scribat in actis quòd d. abiuratio est facta per vnũ de Hæresi violenter suspectũ, vt si probaretur post relapsus, vt tũc talis iudicaretur talis, & traderetur brachio seculari. Ego talis, de tali loco, talis diocesis, in iudicio personaliter cõstitutus coram vobis venerabilib. dñis N. Episcopo talis ciuitatis, Iudicibus in terris tali domini, sacrosanctis Euangelijs positis coram me, eisque proprijs manib. per me corporaliter tactis, iuro me credere corde, & profiteor ore illam sanctam fidem Catholicã & Apostolicã, quam sacrosancta Ro. Ecclesia tenet, profitetur, credit, prædicat atque docet. Et consequenter abiuro, abnego & reuoco oẽm Hæresim, extollentem se aduersus sanctam Romanam & Apostolicam Ecclesiam, cuiuscunque sectæ fuerit, vel erroris. Itẽ iuro & promitto talia & talia, ( exprimãtur illa, ) quæ egi, seu dixi, propter quæ & ex culpa mea habetis me suspectum de dicta Hæresi violenter, deinceps nunquam faciam, vel docebo, nec quòd fiant operam dabo. Item iuro & promitto, quòd omnem pœnitentiam quam mihi iniungere volueritis pro prædictis, pro viribus adimplebo, nec contraueniam in aliquo, sic Deus me adiuuet, & ista sacrosancta Euangelia. Quòd si contra abiurata vel iurata fecero in futurum, Diabolo instigante, quod Deus auertat, pœnis de iure relapsis debitis, nunc pro tunc me obligo & astringo, quatenus illis ferior, cum legitimè constiterit me contra fecisse. Sit cautus Notarius, quòd adscribat in actis, quòd dicta abiuratio est facta per talẽ, tanquam per habitũ suspectũ de Hæresi violẽter, vt si probaretur, abiuratus relapsus iudicaretur, & vt talis traderetur brachio seculari.

Quibus sic actis, absoluat eum à sentẽtia excommunicationis, de qua est suspectus habitus violenter, quòd inciderit sicut in Hæresibus supradictis, vnde sicut Hæreticus cùm redijt & abiurat, est à sententia excommunicationis absoluendus, quia omnibus omnis Hæreticus est excommunicatus, iuxta c. excom. 1. & 2. de hære. & etiam iuxta c. ad abolendã. in prin. Sic talis de quo agitur cùm sit vt Hæreticus condemnandus, vt dictum est prius, postquam abiurauerit, est ab excommunicationis sententia absoluẽdus, & absolutione facta, feretur sententia per modum tenoris sequentis.

Nos N. Episcopus talis ciuitatis, & si adest, Iudex in terris talis domini, attendentes, quòd tu talis, de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis delatus de talibus & talibus, fidem sanctam tangentibus, exprimantur illa, & quòd nos proceßimus ad informandum, nos super illis vt Iustitia suadebat. & meritis processus diligenter examinatis, & omnibus actis & actitatis in causa præsenti, inuenimus te talia & talia commisisse, explicentur illa. Quapropter & nõ immeritò de tali Hæresi, explicentur illa, te suspectum violenter habẽtes, fecimus te, vt taliter suspectum omnẽ Hæresim generaliter publicè abiurare, prout nobis mãdant Canonicæ sanctiones. Sanè est secundum eadem Canonica instituta, omnis talis sicut Hæreticus condemnandus, & tu saniori consilio inhærendo, & ad gremium sanctæ matris Ecclesiæ redeundo, abiuraueris vt præmittitur omnem Hæreticam prauitatem, propter quod absoluimus te à sentẽtia excommunicationis, qua vt obnoxus Dei Ecclesiæ astrictus meritò tenebaris, Si tñ de corde vero, & fide non ficta, ac versus ad Ecclesiæ vnitatẽ, idcircò inter pœnitentes deinceps computaris, ad Misericordiæ sinum sacrosancta Ecclesia, te recipiens de præsenti. Verùm quia indignum valdè existit, offensas diuinas impunitas conniuentibus oculis pertransire, & iniurias hominũ castigare, cùm grauius sit diuinã quam humanam lædere Maiestatem, & ne tua crimina incẽdium existant alijs delinquendi, & vt efficiaris cautior in futurũ, ac minus procliuus reddaris in posterũ ad prædicta seu similia cõmittenda, vt in futuro seculo leuius patiaris : Nos Episcopus & Iudex præfatus, præhabito in & super ijs sano & maturo cõsilio peritorũ, sedentes pro tribunali more Iudicum iudicantium, habentes præ oculis solùm Deum, & sanctæ fidei irrefragabilem Veritatem, sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudiciũ nostrum prodeat, & oculi nostri videant æquitatẽ, te talẽ, in nostra præsentia personaliter constitutum, hac die & hora, tibi in antea aßignatis, sententialiter per modum qui sequitur condemnamus, seu potius pœnitentiamus. In primis, quod statim induaris super vestes oẽs quas defers, veste liuida, ad modum scapularis monachi, sine caputio facta antè & retrò, habente cruces de panno croceo, longitudinis palmarum trium, & latitudinis duorum, quam vestem deferre habeas super omnes vestes alias, per tantum tempus, exprimatur vnius anni vel duorum, vel plus, ad minus, prout culpa exigerit delinquẽtis, & nihilominus cum dicta veste & crucibus, stet in porta talis Ecclesiæ, talis & tanto tempore, scilicet, in quatuor festis principalib. virginis gloriosæ, vel talibus & talibus ciuitatibus, in valuis talis & taliũ Ecclesiarũ, teque ad talem carcerem, ad perpetuum vel ad tale tempus, sententialiter condẽnamus. Ponantur illa quæ videbuntur magis ad honorẽ fidei expedire, attenta culpæ maioritate seu minoritate, seu contumacia delinquentis, & sequitur, retinentes nobis ex certa scientia & expreßè, vt nobis concedunt Canonica instituta, quatenus dictam pœnitẽtiam possumus mitigare, aggrauare, mutare, tollere, in toto, & in parte, toties, quoties nobis visum fuerit faciẽdum. Lata fuit hæc sententia, Qua lecta, mox executione debitè demandetur, & induatur veste prædicta, cruces huiusmodi continente.

SVPER MODVM SENTENTIANDI debitam suspectam & diffamatam,
QVÆSTIO XXVI.

SEptimus modus processum fidei finiendi & terminandi est, quãdo delatus de Hæretica prauitate, processus meritis diligenter discußis, cum bono consilio peritorum in Iure, reperitur suspectus de Hæresi, & etiam diffamatus. Et hoc est, quando delatus ipse non reperitur legitime deprehensus, nec propria confeßione, nec facti euidentia, nec etiam testium legitima productiõe, sed reperitur publicè diffamatus, ac etiã reperiuntur indicia contra eum, quæ ipsum reddunt suspectum aliàs de Hæretica prauitate leuiter vel vehemẽter, vtpotè, quia habuit magnam familiaritatem cum Hæreticis, qualis fuit ille de quo agitur in ca. inter sollicitudines. de purga. c. Et tali ratione infamiæ est indicenda Canonica purgatio, & ratione suspitionis debet Hæresim abiurare, iuxta capit. allegatum, inter sollicitudines, circa istum talis practica est seruanda. Talis enim sic publicè de Hæresi diffamatus, & vltra infamiam ea alijs indicijs, suspectus habitus de Hæretica prauitate, inprimis purgabit se publicè, per modum quo in secundo modo tactum est. Qua purgatione expleta per ipsum diffamatum, mox idem diffamatus vt suspectus aliter, & ex alijs indicijs Hæresis de qua est suspectus habitus, prædictum habẽs librum Euangeliorum, coram positis, abiurabit per hũc modum : Et ego talis, de tali loco, talis diocesis corã vobis venerabilibus dominis meis N. Episcopo talis ciuitatis, & Iudice in terris talis domini, in iudicio constitutus personaliter, sacrosanctis Euangelijs positis coram me, eisque proprijs manibus corporaliter per me tactis iuro me credere corde, ac profiteor ore, illam sanctam fidem Apostolicam, quam Romana Ecclesia credit, profitetur, prædicat, & obseruat. Et consequenter abiuro, detestor & abnego & reuoco omnem Hæresim extollentem se aduersus sanctam & Apostolicam Ecclesiam, cuiuscunque sectæ fuerint, seu erroris, & posteà vt suprà tactum est. Item iuro & promitto, quòd talia & talia, quæ egi propter quæ & pro merito sum de tali Hæresi diffamatus, & vltra vos me habetis suspectum, exprimantur illa, nũquàm deinceps faciam seu dicam, neque operam dabo, quo fiant. Item iuro & promitto, quòd omnem pœnitentiam quam mihi iniungere decreueritis, pro prædictis viribus adimplebo, nec contraueniã in aliquo, sic me Deus adiuuet, & ista Euangelia sacrosancta. Quòd si contra prædicta iurata & abiurata fecero in futurum, ( quod Deus auertat ) à pœnis talibus de iure debitis, me nunc pro tunc liberè suppono, obligo & astringo, quatenus illis plectar, cùm probatum legitimè extiterit, me talia commisisse, aduertendum tamẽ hoc, quòd si inditia sunt talia & tam fortia, quod cum infamia prædicta vel absque ea reddant prædictum diffamatum, suspectum de Hæresi vehementer, tunc abiurabit omnẽ Hæresim generaliter, vt habitum est, & si relabatur in quamcunque Hæresim, pœna relapsi debita punietur, vt in capi. inter sollicitudines, de purgatione Canonica. & in c. acccusatus, de Hæresi. libro 6. Si autem indicia illa sunt ita modica & leuia, quod etiam cum prædicta infamia non reddant eum suspectum de Hæresi vehementer, sed solùm leuiter, tunc sufficient, quod abiuret non generaliter, nec simpliciter, sed singulariter Hæresim de qua habitus est suspectus, ita quòd si probatur in aliam speciem Hæresis, pœna relapsis debita non punietur, sed si in eadem ratione abiurationis, quia scilicet suspectus leuiter abiurauit, pœna relapsi debita non punietur, licet durius, quàm si aliàs non abiurasset, vt omnia hæc patẽt in capi. accusatus, in principio. de Hæresi, libro sexto. Ratione autem purgationis Canonicæ est dubium, an videlicet si post purgationem Canonicam, in eandem speciẽ Hæresis, de qua se purgauit canonicè, prolabatur pœna relapsis debita, hoc est, vltimo supplicio feriatur? Et videtur quòd sic, per ca. excommunicamus primo paragrapho adijcimus verbum, vel si post purgationem, & per Canonem, ad abolendam. §. illos quo quem. de Hæresi, in antiquis. Sit cautus Notarius, quod scribat in actis, & talis abiurauerit tanquam suspectus de Hæresi leuiter vel vehementer, quia multum interest, vt aliàs frequenter dictum est. Quibus sic actis, fertur sententia seu pœnitentia, per formam tenoris sequentis.

Nos N. Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex in terris ditioni talis domini subiectis, Diligentius attẽdentes, quòd tu talis, de tali loco, & talis diocesis, fuisti delatus nobis de tali Hæretica prauitate, exprimantur illa. Et nos volentes, vt tenebamur iudicialiter informati, an tu incidisses in prædictam Hæresim condemnatam, ad inquirendum, testes examinandum, teque citandum & interrogandum, medio iuramento, & ad alia facienda quæ fienda erant per nos, descendimus & proceßimus vt decebat : Quibus peractis, visis, & diligẽter inspectis pariter & discussis processus meritis huiusmodi causæ, & omnibus & singulis productis actis, & actitatis, habitoque in & super illis Theologorum, atque in Iure peritorũ plures, maturo consilio, ac digesto, reperimus te de prædicta Hæresi in tali loco, seu talibus locis, apud bonos graues publicè diffamatum, propter quod vt nobis mandant Canonica instituta, indiximus tibi purgationem Canonicam, qua coram nobis hîc publicè te purgasti, & ipsi compurgatores pariter te purgarunt. Inuenimus etiam te talia commisisse, exprimantur illa, propter quæ & non immeritò suspectum te habuimus vehementer, vel leuiter, dicatur, si est illud vel illud, & hoc de prædicta Hæretica prauitate, propter quæ fecimus te vt taliter suspectũ, Hæresim abiurare, dicatur omnẽ Hæresim si abiurauit vt suspectus vehemẽter, vel Hæresim supradictam, si vt suspectus leuiter, verùm qia non possumus & debemus talia quæ peregisti nullatenus tollerare, sed cogimur ea vitare Iustitia suadẽte, ad hoc vt reddaris cautior in futurũ, & vt crimina non remaneãt impunita, & vt cæteri nõ reddantur procliuiores ad similia cõmittenda, & vt creatoris iniuriæ nõ æquanimiter tollerẽtur. Qua propter talẽ prædictũ purgatũ & abiuratũ, hic in nostra præsentia personaliter cõstitutũ in hoc loco, & hora tali, tibi in antea aßignatis. Nos Episcopus aut Iudex præfati, sedẽtes pro tribunali, more Iudicũ iudicantiũ, sacrosanctis Euãgelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudiciũ nostrum prodeat, & oculi nostri videant æquitatẽ, sententiamus seu pœnitentiamus, per modũ qui sequitur, scilicet, quòd tenearis, &c. Ponuntur illa, quæ videbuntur magis ad honorem fidei esse, & exterminationem Hæreticæ prauitatis, vtpotè, quod certis diebus Dominicis & festiuis, habeat stare ad portam talis vel talis Ecclesiæ, cum cereo tantis ponderis in manu, dum missarum solẽnia celebrantur, capite discooperto & pedibus nudatis, & offerre ad altare cereum antedictum, & quòd habeat sextis ferijs ieiunare, & quòd certo tẽpore locum illum non audeat exire, sed certis diebus hebdomadæ se habeat Episcopo vel Iudici præsentare, & similia quæ iniungenda videbuntur, secundum culparum exigentiam & varietatem, quia non potest dari regula vna generalis. Lata fuit hæc sententia. Qua lata exequatur, poteritque dispensari, vel mitigari, vel commutari secundum quod negocium pœnitentis, correctio, & humilitas hæc requirunt, quia potestatem habet Episcopus & Iudex, & hoc de iure, vt in ca. vt commisi, de hære. lib. 6.

SVPER MODVM SENTENTIANDI hæresim confessam, sed pœnitentem,
QVÆSTIO XXVII.

OCtauus modus processum fidei terminandi, sententiandi, finiendi, est, quãdo delatus de Hæretica prauitate meritis processus diligenter discußis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur confessus Hæresim, sed pœnitens, & aliàs non relapsus veraciter. Et hoc est, quando delatus ipse confitetur iudicialiter coram Episcopo & Inquisitore medio iuramento, fore verum, quòd ipse tanto tempore stetit & perseuerauerìt in illa, seu alia, de qua delatus est, Hæretica grauitate, & illi credidit & adhæsit, sed postmodum ad informationem Episcopi & aliorũ vult resilire, & ad premiũ Ecclesiæ redire & illam, & omnem aliam Hæresim abiurare & satisfacere, prout ipsi voluerũt ordinare, & non reperitur, quod nunquã aliam Hæresim aliquam abiurauerit, sed nũc abiurare promptu animo est paratus. Circa istam talis practica est seruãda. Talis enim esto, quod multis annis steterit in Hæresi prædicta, ac etiam alijs quibuscũque illasque crediderit, practicauerit, multosque induxerit in errores, si tãdem cum effectu illas Hæreses consenserit abiurare, & satisfactionẽ congruã ad arbitriũ Episcopi & Iudicis Ecclesiastici exhibere, non est tradendus brachio seculari vltimo supplicio feriendus, nec si est clericus degradandus, sed est ad misericordiam admittendus, iuxta ca. ad abolendam. §. præsentis. extrà de hære. & abiurata primitus Hæretica prauitate est in perpetuum carcerem retrudendus, iuxta c. excõmunicamus. 2. §. si quis ei absolutionis beneficio impartito & iniuncto eidem quod talibus iniungi consueuit. Iuxta ca. vt officium, prouiso tamen solerter, ne simulata fictione redeat fraudulenter, seculare etiam brachium impedire non possunt. Modus autem abiurandi est, vt suprà tactum est tantummodò additur, vt coram populo festiuo die in Ecclesia crimina sua ore proprio confiteatur, ita videlicet, vt dum ab Officiali interrogatur, vt quot annis perseuerasti in tali Hæresi Maleficarum? Et ille respondebit : ita & pòst : tu hæc, & hæc fecisti, vt confessus es, & ille respondebit, ita, & sic consequenter, & tunc post omnia abiurabit flexis genibus. Et qui suspecti de Hæresi nullatenus habeantur. Et quia iste qui est sic deprehensus in Hæretica prauitate excommunicatus, iuxta ca. excommunicamus. 1. & 2. de hære. & per abiurationem redijt ad gremium Ecclesiæ, ideò est ei absolutionis beneficium impendendum. Iuxta ca. vt officium, in princ. de hær. lib. 6. quare post prædictam abiurationẽ est absoluendus, vt modum habent Episcopi absoluendi à maiori excõmunicatione, quia vtuntur Apostolica auctoritate, & statim feratur sententia per hunc modum :

Nos N. Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex in terris talis domini ditioni subiectis, Attendentes, quòd tu talis, de tali loco, talis diocesis fuisti nobis fama publica referente, ac fidem dignorum insinuatione delatus de Hæretica prauitate. Et quia illa infectus fueras multis annis, in magnum tuæ animæ detrimentum, quæ delatio nostra præcordia acrius vulnerauit, nos, quibus incumbit ex officio nobis tradito sanctam fidem Catholicam in cordibus hominum complantare, ac prauitatem Hæreticam ab eorum mentibus eneruare, volentes vt tenebamur, in & super certius informari & videri, si clamor qui ad aures nostras peruenerat, Veritate aliqua fulciretur. Vt si sic Veritas se haberet, prouidemus de salubri remedio, oportuno descendimus ad inquirendũ testes, examinandum teque vocandum, ac vt congruentius potuimus, in & super contra te denunciatis te interrogandum medio iuramento, & ad peragendum omnia & singula, quæ per nos erant fienda Iustitia exigente, ac vt nobis mandant Canonicæ sanctiones. Sanè, cùm vellemus causæ tuæ huiusmodi congruum finem dare, & videre, clarè quod compertum fuerat, an scilicet ambulares in tenebris, vel in luce, & an fores infectus Hæresis labe, necné processus meritis actitatis solenne, tàm in sacra Theologia facultate, quàm in Iure Canonico & Ciuili peritorum, coram nobis consilium ordinauimus, congregari scientes quòd secundum Canonica instituta integrum est iudicium, quod plurimorum sententijs confirmatur, & habito in & super omnibus & singulis actis & actitatis, in causa præsenti, sano, maturo ac digesto consilio peritorum prædictorum, visisque ac diligenter inspectis processus meritis, omnibusque & singulis in eo contentis libratis, inuenimus, te propria confessione in iudicio recepto per nos medio iuramento, multiplici prauitate, Maleficarũ deprehensum, exprimantur articuli. Verùm cùm misericors & miserator Dominus nonnullos prolabi permittat aliquando in Hæreses & errores, non solùm vt viri Catholici literati in sacris eloquijs exercentur : Verùm etiam, vt fide lapsi, humiliores deinceps fiant ac in pœnitentiæ operibus excitentur : eiusdem processus meritis diligenter discußis, reperimus, quòd tu ad informationem nostram frequentem, nostroque & aliorum proborum adhærendo consilio saniori, ad gremium sanctæ matris Ecclesiæ, & ad eiusdem vnitatem salubriter euolasti, prædictos errores & Hæreses detestando, ac fidei sanctæ Catholicæ agnoscens, irrefragabilem Veritatem tuis internis visceribus infligendo, propter quod illius vestigijs inhærentes, qui neminem vult perire, te admisimus ad adiutoriam & abiuratoriam, publicam cautionem faciendo, te in præsentiarum præfatas Hæreses, & aliam omnem Hæresim publicè abiurare, qua completa, absoluimus te à sententia excommunicationis maioris, qua ex lapsu in Hæresim extitisti innodatus, & te reconciliando sanctæ matri Ecclesiæ, restituimus Ecclesiasticis sacramentis, dum tamen corde vero, & fide non ficta, redieris ad Ecclesiæ vnitatem, prout te fecisse credimus & speramus. Sanè cùm indignum valdè existat, dominorum temporalium iniurias vlcisci, Deumque cœlorum creatoris omnium iniurias æquanimiter tollerare, cùm multò grauius sit æternam quàm temporalem lædere Maiestatem, & vt ipse peccatorum miserator tui misereatur, sisque cæteris in exemplum, & vt crimina non remaneant impunita, & vt efficiaris cautior in futurum, & nõ reddaris procliuior, sed difficilior ad prædicta, & quæcunque alia illicita committenda. Nos Episcopus & Iudex, seu Iudices in causa, fidei antefati, sedentes pro tribunali, more vt suprà, quòd induatur veste liuida, &c. Item te sententialiter condemnamus ad perpetuum carcerem, vt ibi semper pane dolorio, & aqua angustiæ crucieris, retinentes nobis ex certa scientia, & expreßè, quatenus poßimus liberè dictam sententiam mitigare, aggrauare, commutare, tollere totaliter, vel in parte, si & quando, & prout nobis, & toties, quoties videbitur faciendum, lata fuit hæc sententia, &c. Qua lecta Iudex assumat per puncta, & dicat sententiato, hæc vel similia in effectu : Fili, snĩa vel pœnitentia tua, stat in hoc, quòd. s. portes toto tempore vitæ tuæ cruces, quòd stes in scala cum eis, in porta talium Ecclesiarum, & quòd sis in carcere perpetuo ad panem & aquam, sed fili ne sit tibi graue, quia certifico te, quòd si patienter tolleres, Misericordiam apud nos inuenies, non dubites, nec despere, sed firmiter speres, quibus dictis sententia executioni debitæ demandetur, & statim vestis prædicta sibi induatur, & in gradu scalæ in alto ponatur, vt ab egredientibus eminenter videatur, circumdantibus eum ministris curiæ secularis. Hora autem prandij ducatur à ministris ad carcerem, & pòst fiant alia, prout ponuntur in sententia. Dum autem ipse inducitur, & ad portam Ecclesiæ deducitur, Iudex Ecclesiasticus non se amplius intromittat, si curia secularis contentatur, benè quidem, si non, agat ad libitum.

SVPER MODVM SENTENTIANDI Hæresim confessam, sed relapsam, licet pœnitentem,
QVÆSTIO XXVIII.

NOnus modus processum fidei terminandi, & sententiandi est, quando delatus pro Hæretica prauitate, processus meritis diligenter discußis, cum bono consilio reperitur confessus Hæresim & pœnitens, sed relapsus realiter, & hoc est, quando delatus ipse confitetur iudicialiter coram Episcopo, aut Iudicibus, aliàs se omnem Hæresim abiurasse, & ita legitimè reperitur, & quòd pòst cecidit de tali Hæresi seu errore, vel quòd specialiter Hæresim abiurauit, scilicet Maleficarum, & pòst redijt in eandem, sed pòst adhærens consilio saniori pœnitet, credit catholicè, & reuertitur ad Ecclesiæ vnitatem, tali enim non sunt si humiliter petat, deneganda Pœnitentiæ & Eucharistiæ sacramenta, sed quantumcunque pœniteat, nihilominus vt relapsus est tradendus brachio seculari, vltimo supplicio feriendus. Hoc autem intelligitur sic, vbi etiã reperitur, quòd abiurauerit tanquam deprehensus in Hæresim, seu tanquam suspectus de Hæresi vehementer, nõ aũt leuiter tantùm. Circa istum aũt talis practica est seruanda, nam conclusio in consilio peritorum maturo pariter & digesto, & si oportuerit replicato, quòd prædictus delatus de iure est relapsus. Episcopus aut Iudex mittent ad dictum relapsum delatum in carcere inclusum, duos vel tres probos viros, & præsertim Religiosos seu Clericos, fidei zelatores, eidem relapso non suspectos nec ingratos, sed familiares & gratos, & isti intrabunt ad eum captata hora competenter, & loquẽtur sibi de contemptu mundi, & miserijs vitæ præsentis, & gaudijs ac gloria Paradisi, & demùm his præmißis, indicabunt sibi ex parte Episcopi seu Iudicis, quòd non potest euadere mortem temporalem, & ideò quòd curet de salute animæ suæ, ac disponat de peccatorum suorum cõfeßione, & sacramenti Eucharistiæ perceptione, & isti frequentabunt eum, inducentes illum ad pœnitentiam, ac etiam ad patientiam, confirmantes eum pro viribus in Catholica Veritate, taliter vt ipsum diligenter faciant confiteri, ac conferre eidem petenti humiliter Eucharistiæ sacramentum, nam huiusmodi sacramenta nõ sunt talibus deneganda, iuxta c. super eo. de Hær. lib. 6. quibus sacramentis receptis, eò quòd benè dispositio ad salutem iudicio prædictorum, post duos vel tres dies. In quibus per prædictos in fide Catholica confirmetur, & ad pœnitentiam inducatur, Episcopus seu Iudex loco eius mandabunt Baliuo loci, seu potestati curiæ secularis, quatenus tali die & hora, scilicet non festiua, sit cũ sua familia in tali platea seu loco, extra Ecclesiam tñ, ad recipiendum de foro suo quendam relapsum, quẽ ipsi Episcopus & Iudex tradẽt ei. Et nihilominus, quòd die præfixa de mane seu præcedente faciat publicè præconizari per ciuitatem seu locum, in locis illis seu vicis, in quibus præconizationes aliæ communiter solẽt fieri. Quòd tali die & hora, in tali loco, prædicator pro fide sermonẽ faciet, & Episcopus & alij Iudices condemnabunt quendam relapsum in Hæreticam prauitatem, tradendo eum brachio seculari. Cõsiderandum aũt hîc est, quòd iste qui sic relapsus est, si fuerit in sacris ordinibus constitutus, vel aliàs sacerdos, vel cuiuscunque ordinis seu religionis obumbratione fuscatus, prius antequam tradatur, est totius Ecclesiastici ordinis prærogatiua nudandus, & sic omni officio Ecclesiastico expoliatus, relinquatur secularis arbitrio potestatis, animaduersione debita puniendus, vt in c. ad abolendã. §. præsenti. de hær. Quando igitur talis est à suis ordinibus degradandus, & seculari curiæ derelinquẽdus, Episcopus conuocet Prælatos, & viros religiosos suæ diocesis, quia licet non olim, nunc tñ solus Episcopus cum Prælatis, & alijs viris religiosis & peritis suæ diocesis, potest in sacris ordinibus constitutum degradare, cùm est relinquẽdus brachio seculari, vel perpetuò immutandus pro Hæretica prauitate, iuxta c. quoniam. de hæ. lib. 6. Adueniente aũt die præfixa degradando relapso, ac tradendo si fuerit in sacris ordinibus constitutus, in brachio seculari, aut relinquendo si fuerit laicus, ad audiendam diffinitiuam snĩam, in aliqua platea seu loco extra Ecclesiam, populo congregato, & facto sermone per Inquisitorẽ, ac ipsi relapso inibi in alto loco constituto, & præsenti curia seculari, si degradãdus ipse relapsus fuerit Episcopus in Pontificalibus indutus, & Prælatis suæ diocesis eidem aßistentibus, ipsum degradatum coram eo existentem, & indutum ac dispositum, ac si deberet in suo ordine ministrare, à suo ordine degradabit, à superiori ordine incipiẽdo, & sic gradatim vsque ad infimum, & sic conferendo ordinem, verbis vtitur Episcopus ad hoc per Ecclesiam ordinatis, ita degradando in qualibet depositione, & casulæ & stolæ, & sic de alijs poterit vti aliquibus verbis contrarijs primis. Qua quidem degradatione facta, vbi fienda fit per modum, secundum quem de iure seu consuetudinis est fienda, Officialis mandabit Notario seu religioso, vel clerico, quatenus legat sententiam, quæ sententia siue relapsus laicus, siue clericus est, degradatur, feretur per modum tenoris sequentis :

Nos N. miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, & Iudex in terris talis Domini ditioni subiectis. Attendentes legitimè informati, quòd tu talis, de tali loco, & talis diocesis, fuisti grauiter coram nobis, si ita fuerit, seu contra talibus Episcopo & Iudicibus, delatus de tali Hæretica prauitate seu talibus, explicentur. In quibus Hæresibus vt legitimè fuit compertum, fuisti à confeßione propria deprehensus, ac etiam testibus conuictus, & quòd tu in illis perstiteras tanto tempore, animo indurato, ( dicatur prout fuit ) sed pòst adhærens consilio saniori, illas Hæreses in tali loco publicè abiurasti, in forma Ecclesiæ consueta, abnegasti & reuocasti, propter quæ prædicti Episcopus & Inquisitor, credẽtes te veraciter cõuersum ad gremium Ecclesiæ sanctæ Dei, te ab excommunicationis sententia, qua astrictus tenebaris absoluentes, si tamen de corde vero & fide nõ ficta reuersus esses ad sanctæ Ecclesiæ vnitatem, iniunxerũt tibi pœnitentiam salutarem, verùm post omnia supradicta, & tot annorum curriculis iam elapsis, tunc nouiter iterum delatus nobis extitisti, quòd iterum incideras in tales Hæreses abiuratas, explicentur, nosque licet displicenter de te talia audissemus, tamen Iustitia nos cogente, descendimus ad inquirendum, testes examinandum, teque vocandum & interrogandum, medio iuramento, nec non ad omnia & singula facienda, quæ per nos fienda erant, secundũ Canonica instituta. Sanè cùm vellemus præsentem causam fine debito terminare, solenne Concilium tàm in Theologica facultate quam in Iure Canonico ac Ciuili peritorum, iußimus congregari, & habito prædictorum consilio maturo, pariter & digesto, in & super omnibus & singulis actis, actitatis, ac visis & diligenter discußis processus meritis, & omnib. æqua lance libratis, prout fieri exigebat, reperimus legitimè tàm per testes quam per propriam tuam confeßionem iudicialiter receptam, quod tu incidisti in Hæreses abiuratas, nam reperimus, quod talia & talia dixisti vel fecisti, ( explicentur omnia, ) propter quæ & meritò de prædictorum cõsilio te habuimus & habemus pro relàpso, iuxta Canonica instituta, quod dolenter referimus, & referendo dolemus, sed quia ad informationem nostram, & proborum virorum Catholicorum, diuina gratia inspirante, iterũ es reuersus ad gremium Ecclesiæ, & ad eiusdẽ fidei Veritatem, prædictos errores & Hæreses detestando, & credendo catholicè, fidemque Catholicã protestãdo, admisimus te ad recipiẽdum Pœnitentiæ & Eucharistiæ petita per te humiliter Ecclesiastica sacramenta. Verùm cùm Ecclesia Dei in te & circa vltra nõ habeat quid faciat, cùm ita misericorditer se habuerit erga te, vt prædiximus, & tu illa abusus, in abiuratas Hæreses incidendo. Qua propter nos Episcopus, & Iudices antefati, sedentes pro tribunali, more Iudicũ iudicãtium, sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudicium nostrum prodeat, & oculi nostri videãt æquitatem, habentes præ oculis solùm Deum, & sanctæ fidei irrefragabilem Veritatem, ac extirpationem Hæreticæ prauitatis, te talem, hoc loco, die & hora, tibi audiendam diffinitiuam sententiam in antea aßignatis sententialiter iudicamus, te esse veraciter relapsum in Hæreticã prauitatem, licet pœnitentem, & vt veraciter relapsum in eandem, de foro nostro Ecclesiastico te proijcimus, & relinquimus brachio seculari traditus, rogamus tamen & efficaciter dictam curiam secularem, quatenus circa te citra sanguinis effusionem, & mortis periculũ suam sententiam moderetur. Et sic Episcopus & sui Assessores recedentes, curia secularis suum officium exequetur. Aduertendum est, quamuis Episcopus & Inquisitor debeant esse summoperè diligenter, & per se & per alios facere, vt relapsus pœniteat, & ad fidem Catholicã conuertatur, tamen postquam pœnituerit, & conclusum fuerit in concilio, quòd licet pœniteat, nihilominus veraciter est relapsus, vt talis tradẽdus est brachio seculari ipse personaliter, quòd tali sententia debet plecti, eidem non indicent, quia facies Iudicis terret condemnãdum. Et verba sua magis inducunt plectendum ad impœnitentiam, quàm ad patientiam, & ideò nec ante sententiam, nec pòst, eùm sibi faciant præsentari, vt non moueatur animo contra eos, quod in casu tali mortis diligentius est cauendum, sed vt est dictum, mittãt ad eum aliquos viros probos, præsertim Religiosos, seu Clericos ei non ingratos, sed gratos, qui futuram sententiam atque mortem infligendam inducant, eum ad fidem confirment, ad patientiam exhortentur, & post sententiam eũ associent, consolentur, cum eo exorent, & ab eo non discedant, donec spiritum reddiderit creatori. Sint igitur cauti & auisati, ne quid agant seu dicant propter quod relapsus mortem præueniatur, & ipsi efficiantur irregulares, & vnde debeant meritum deportare, deferant secum pœnam pariter atque culpam. Cõsiderandũ est etiam, quòd tales sententiæ tradendi aliquem curiæ seculari, non consueuerunt fieri die festiua, vel solẽni, nec etiam in Ecclesia, sed extra in aliqua platea, quia sententia est quæ ducit ad mortem, & honestius est quòd feratur in die feriali & extra Ecclesiam, cùm dies festiua & Ecclesia Domino sint dedicata.

SVPER MODVM SENTENTIANDI Hæresim confessam, sed impœnitentem, non tamen relapsam,
QVÆSTIO XXIX.

DEcimus modus processum fidei terminandi & sententiãdi est, quando delatus de Hæretica prauitate processus meritis diligenter discußis, cum bono consilio peritorum in Iure, reperitur confessus Hæresim & impœnitens, non tamen relapsus. Sed quia rarißimè inuenitur talis casus, licèt interdum nobis Inquisitoribus contigerit, tamẽ Episcopus & Iudices cum tali nõ debent festinare, sed benè custoditam & compeditam ad cõuersionem inducere, etiam per plures menses, proponendo, quòd in corpore & anima sic impœnitens damnabitur. Quod si tandẽ nec prosperis nec aduersis, nec minis nec blanditijs poterit emolliri, vt resiliat ab erroribus suis, & fuerit prædicta congruo tẽpore expectatus, Episcopus & Iudices disponent se ad tradẽdum eum seu relinquendum brachio seculari, & mandabunt per schedulã nuncio seu baliuo, seu potestati curiæ secularis, quatenus tali die non festiua, & tali hora, sic, in tali loco, extra Ecclesiam tamen, cum sua familia, & ipsi tradent sibi quendam Hæreticum impœnitentẽ. Et nihilominus, quòd ex parte eorũ faciat publicè præconizari in illis vicis, seu locis, in quibus aliæ præconizationes sunt fieri consuetæ, quòd die & hora, ac loco prædictis Prædicator faciet sermonẽ pro fide, ac tradet Hæreticũ quendã brachio seculari, & ideò quòd omnes veniant & intersint, & habebunt indulgentiam consuetã. Quibus expletis, tradetur curiæ seculari per modum tenoris sequentis, sæpius tamen admonendo per prius, vt resiliat & pœniteat, quòd si omninò noluerit, fertur sententia.

Nos N. miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex in terris talis domini, attẽdentes quòd tu talis, de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis delatus fama publica deferẽte, ac fide dignorum insinuatione de Hæretica prauitate, explicentur Hæreses, & quòd in illis Hæresibus & factis perstiteras multis annis, in tuæ animæ detrimentum, nosque quibus ex officio incumbebat prauitatem Hæreticam extirpare, volentes vt tenebamur, in & super ijs certius informati, videre an ambulares in tenebris vel in luce, diligenter inquisiuimus de prædictis, teque citantes, & efficaciter interrogãtes, reperimus te prædicta infectũ Hæretica prauitate. Sanè cùm præ cunctis nostræ mentis desiderabilibus incidat corde nostro fidem sanctam Catholicam in populorum præcordijs complantare, eradicata Hæretica prauitate, modos diuersos, varios, & congruos, tàm per nos quàm per alios adhibuimus, quatenus resilires ab Hæresibus & erroribus antedictis, in quibus steteras atque stabas, prout & nunc stas contumaciter ac pertinaciter animo indurato, verùm causa humani generis inimico tuis præcordijs, aßistenteque in dictis erroribus voluente & inuoluente, nolueris neque velis à sæpè dictis Hæresibus resilire, plus eligens mortem animæ incurrere gehennalem, & corporis temporalem, quàm antefatas Hæreses abiurare, ac ad gremium Ecclesiæ aduolare, & animam lucrifacere, in reprobum sensum datus. Quapropter cùm sis ab Ecclesia sancta Dei excommunicationis vinculo innodatus, & meritò à numero & grege dominico separatus, ac participatione bonorum Ecclesiæ priuatus, Ecclesia circa te non habeat vltra quid faciat, cùm ad te conuertendũ fecerit iuxta posse. Nos Episcopus & Iudices in causa fidei sæpè fati, sedẽtes pro tribunali more Iudicum iudicantium sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudicium nostrum prodeat, & oculi nostri videant æquitatẽ, habentesque præ oculis solùm Deum, & sanctæ fidei Veritatem ac extirpationem Hæreticæ prauitatis, hac die, hora, & loco tibi in antea aßignatis, ad audiendam sententiã diffinitiuam condemnamus, ac sententialiter iudicamus te esse veraciter Hæreticum impœnitentem, & vt veraciter talem tradendum & relinquendum brachio seculari, & sicut Hæreticum impœnitentem per hanc nostram sententiam de foro nostro Ecclesiastico te proijcimus, & tradimus seu relinquimus brachio seculari, ac potestati curiæ secularis, dictam curiam secularem efficaciter deprecantes, quatenus circa te citra sanguinis effusionem, & mortis periculum, suam sententiam moderetur, lata fuit hæc sententia.

SVPER HERESIM CONFESSAM & relapsam & impœnitentem,
QVÆSTIO XXX.

VNdecimus modus processum fidei terminandi & finiendi est, quando delatus de Hæretica prauitate, processus meritis diligenter discußis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur confessus Hæresim, ac impœnitens, & relapsus. Et hoc est, quando delatus ore proprio confitetur, iudicialiter talia & talia se credere, & practicasse. Circa istum est practicandum vt suprà : & feratur sententia corã Episcopo & Iudicibus quæ tamen sunt Hæreticalia manifestè per formam tenoris sequentis.

Nos N. miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex in terris talis domini, attendentes, quòd tu talis, de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis, seu talibus prædecessoribus nostris, delatus de Hæretica prauitate ( explicẽtur ) In quibus vt legitimè est compertum, fuisti confeßione propria iudicialiter ac fide dignis testibus deprehensus, & quòd in illis perstiteras tanto tẽpore, animo indurato, dicatur prout fuit, sed quod post sano consilio inhærendo, illas Hæreses publicè abiurasti in tali loco, in forma Ecclesiæ cõsueta, propter quæ prædicti Episcopus & Iudex, credentes te veraciter resilisse ab erroribus antelatis, & ad gremium Ecclesiæ tradendo, catholicè aduolasse, sibi absolutionis beneficium impartirent, absoluentes te ab excommunicationis sententia, qua astrictus in antea tenebaris, si tamen de corde vero, & fide non ficta, conuersus extiteris ad sanctæ Ecclesiæ vnitatem, tibi salutarem pœnitentiam iniungentes, ad Misericordiam receperunt, quia Ecclesia sancta Dei non claudit gremium reuertenti. Verùm post omnia antedicta fuisti nobis delatus, quod displicenter accepimus, quòd iterum incideris in damnatas Hæreses, per te publicè in antea abiuratas, seu talia & talia commisisti cõtra abiurationem prælibatam, in tuæ animæ detrimentum, exemplificetur, nosque quanquam displicẽtia sauciati, quòd de te talia audissemus, nihilominus Iustitia nos cogente descendimus ad inquirendum, testes examinandum, teque vocandum & interrogandum, vt decebat, medio iuramento, & ad faciendum omnia & singula quæ per nos fienda erant, secundum Canonica instituta. Sanè cùm vellemus præsentem causam sine debito terminare, solẽne tam peritorum in Theologica facultate, qua in Iure canonico & ciuili, concilium fecimus congregari. Et habito cum prædictis in & super omnibus & singulis in præsenti causa productis, deductis, actis, & actitatis, consilio maturo, pariter ac digesto, ac etiam replicato, visisque ac diligẽter discußis processus meritis huius causæ, ac omnib. prout Ius & Iustitia suadebãt, comperimus legitimè tàm per testes dignos fide, quàm per tuam confeßionem propriam, pluries per nos receptam, te incidisse ac recidisse in Hæreses abiuratas. Nam reperimus, quòd talia & talia dixisti vel egisti, explicẽtur omnia, propter quæ & meritò de prædictorum consilio te habemus tuis exigentibus exceßibus pro relapso, secundum cap. sanctiones, quod dolenter referimus, & referendo dolemus, nouit ille qui nihil ignorat, cordium intima omnium intuetur, & cum totis nostris præcordijs cuperemus, prout adhuc cupimus te reducere ad sanctæ Ecclesiæ vnitatem, ac eneruare à tuis visceribus præfatã Hæreticam prauitatem, vt sic saluares animam tuam, ac mortẽ euaderes corporis, & animæ gehennalem, conatus nostros exercuimus, ad te salubriter conuertendum, modos cõgruos varios adhibentes, sed tu in reprobũ sensum datus, maligno spiritu ductus pariter & seductus, præelegisti torqueri diris ac perpetuis cruciatibus in infernũ, & hîc tẽporalibus ignibus corporaliter cõsumari, quàm adhærendo consilio saniori, ab erroribus damnabilibus ac pestiferis resilire, & ad gremium & Misericordiam sanctæ matris Ecclesiæ aduolare, quapropter cùm Ecclesia Dei vltra non habeat erga te quid faciat, cùm ad te conuertendum totum exercuit posse suũ, Nos Episcopus & Iudices in hac fidei causa memorati, sedentes pro tribunali, more Iudicum iudicantium, sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudicium nostrum prodeat, & oculi nostri videant æquitatem, habentesque præ oculis solùm Deum, & honorem sanctæ fidei orthodoxæ, hac die, hora, & loco, ad audiẽdum sententiam diffinitiuam, tibi in antea aßignatis, te talem in nostra præsentia cõstitutum sententialiter condemnamus, & condemnãdo iudicamus esse veraciter impœnitentem Hæreticum, & relapsum, & vt talem realiter tradendum seu relinquendũ brachio seculari, & sicut verum Hæreticum impœnitentẽ, pariter & relapsum, per hanc nostram sententiam diffinitiuam de foro nostro Ecclesiastico te proijcimus, & tradimus seu relinquimus brachio seculari, ac potestati curiæ secularis, deprecantes efficaciter secularem curiam antelatam, quatenus citra sanguinis effusionem & mortis periculum, erga te suam sententiam moderetur. Lata fuit hæc sententia.

SVPER CONVICTVM ET DEprehensum, omnia tamen negantem,
QVÆSTIO XXXI.

DVodecimus modus processum fidei terminandi & finiendi est, quando delatus de Hæretica prauitate, processus meritis diligenter discußis, cum bono consilio in Iure peritorum reperitur in Hæresi deprehensus facti euidentia vel testium productione legitima, non tamen confeßione propria, & hoc est, quando ipse delatus conuincitur legitimè de aliqua Hæretica prauitate, vel facti euidentia, vtpotè quia Hæresim publicè practicauit, vel per testes legitimos, contra quos excipere delatus legitimè nõ potuit, tamen ipse sit conuictus & deprehensus persistit firmiter in negatiua, & confitetur constanter, iuxta notata per Hostiẽsem in sum. titu. de hære. §. qualiter. quis in Hæresi deprehendatur, patuit suprà q. 34. circa istum talis practica est seruanda. Talis duro carcere est tenendus, in compedibus & cathena, frequenter ab Officialibus coniunctim & diuisim, & per se ac per alios, & efficaciter admonendus, quòd eis detegat Veritatem, indicendo ei quòd si faciat & confiteatur errorem suum, quòd ad Misericordiam admittatur, abiurando primitus illam Hæreticam prauitatem. Si autem noluerit, sed steterit in negatiua, quòd ad finem relinquetur brachio seculari, & mortem non poterit euadere temporalẽ. Quòd si diutius infamatus & expectatus steterit in negatiua, Episcopus & Officialis modò coniunctim, modò diuisim, nunc per se, nunc per alios probos viros, trahant ad se modò vnum testem, modò alium, informando eum vt attendat quid deposuit, & si dixit verum vel non, quia non seipsum damnet æternaliter, & alium temporaliter, & quod si vereatur, saltem eis secretè dicere, ne ille delatus moriatur iniustè, & verba talia studeãt ei dicere, vt clarè videant si deposuerunt Veritatẽ necné. Quòd si testes sicut informati steterint in affirmatiua, & delatus in negatiua, nec ad hoc statim velint prædictus Episcopus & Officialis, negotium per sententiam determinare, & tradendo taliter deprehensum brachio seculari, sed diutius eum teneant, nunc inducendo deprehensum ad affirmatiuam, nunc testes diuisim, tamen ad excutiendum benè conscientiam suam, & singulariter attendant Episcopus & Officialis ad illum testem, quem viderint melius depositum ad bonum, & qui videtur melioris conscientiæ, & circa illum instent diutius, si res ita se habuit vt deposuit, necné eius conscientiam onerando, & si viderint testem aliquem vacillare, vel aliàs habeant indicia contra eum, propter quæ suspectus, quod falsitatem dixerit, meritò habeatur, de bono consilio peritorum attestent eum, & procedant vt Iustitia suadebit. Compertum namque est frequenter & frequentius, quod sic deprehensus testibus fide dignis, postquã in negatiua diu perstitit, ad correductus, præsertim veraciter informatus quòd non tradetur brachio seculari, sed ad Misericordiam admittitur, suam detegit prauitatem, & Veritatem quam iam diutius negauit, tunc liberè confitetur. Et frequenter repertum est, quòd testes Malitia agitati ac Inimicitia superati, se ad inuicem colligarunt ad imponendum insonti Hæreticam prauitatem. Postquàm ad informationem frequentẽ Episcopi & Officiales, remorsu conscientiæ fatigati, ac diuinitus inspirati reuocant, quàm dixerunt & fatẽtur malitiosè se illi imposuisse tantam labem, propter quod talis & taliter deprehensus, nõ est per snĩam festiandus, sed diutius, quia per vnum añum & plures expectandũ, antequam sic tradatur curiæ seculari. Quo expectato tempore competenti, & adhibita diligentia condecenti, si sic delatus legitimè deprehensus, recognouerit culpam suam, ac confessus fuerit iudicialiter, se fuisse illaqueatum tempore præfato Hæretica prauitate, ac illam, ac omnem Hæresim consenserit abiurare, & satisfacere ad arbitrium Episcopi & Inquisitoris, congruum exhibere tanquã in Hæresi deprehensus, & propria confeßione, & testium legitima productione, vt Hæreticus pœnitens abiuret omnem Hæresim publicè, per formam de qua agitur octauo modo supr. posito processum fidei terminandi, vbi de talibus agitur. Si verò sic confessus quòd incidit sic in Hæresim, sed stat in illo animo pertinaci, vt impœnitens relinquetur brachio seculari, & agatur circa illum per modum quo suprà agitur in decimo modo processum fidei terminandi, vbi de talibus agitur. Si autem ipse deprehensus steterit constanter in negatiua, sed ipsi testes resilierint à sua affirmatiua, suum testimonium reuocando, ac culpam suam recognoscendo, quia insonti tantã labem imposuerunt, rancore & odio agitati, prece seu precio deducti, ipso delato vt immune à iudicio relaxato, puniẽtur ipsi vt falsi testes, accusantes seu deferentes, vt notat Paulus super c. multorum. & verb. illos. in princ. de hære. in Cle. & feretur sententia seu pœnitentia contra eos ad arbitriũ Episcopi & Iudicum, omninò tamen ad perpetuos carceres tales falsos testes condemnando, & in pane & in aqua ad dies vitæ pœnitentiando, ponendo etiam pòst ad scalas ante portas Ecclesiæ tales, &c. habent tamen potestatem Episcopi mitigare, aut etiã aggrauare post annum, & tempora, per formam tenoris sequentis.

Si autem taliter deprehensus per annum vel plus, vel alio maiori congruo tempore expectatus, perstiterit in negatiua continuè, & testes legitimi in affirmatiua, disponant se Episcopus & Iudices ad relinquẽdum eundem brachio seculari, mittendo eidem aliquos probos viros, fidei zelatores, & præsertim Religiosos, eidem non ingratos, sed familiares & gratos, qui sibi indicent, quòd mortem non potest euadere temporalem, dum sic stat in negatiua, sed traderetur tali die vt Hæreticus impœnitẽs potestati curiæ secularis. Et nihilominus Episcopus & Officialis mittat Baliuo seu potestati curiæ secularis, quatenus tali die & hora, & in tali loco, extra Ecclesiã tamen, veniat cum familia sua ad recipiendũ quendam Hæreticum impœnitentem, quem tradent ei. Et ẽt, quod faciet publicè præconizari in locis illis, in quibus præconizationes aliæ fieri consueuerunt, quòd oẽs sint tali die & hora in tali loco, ad audiendum sermonem quem prædicator faciet de fide, & tradent Episcopus & Officialis quendam Hæreticum pertinacem brachio seculari. Adueniente aũt die prædicta ad ferendũ sententiam aßignatam, erunt Episcopus & Officialis in loco prædicto ipso tradẽdo, ibidem existente alto clero & populo congregato, vt eminenter ab omnibus videatur, ac præsente potestate curiæ secularis, stando ipso tradendo. Quibus lectis, feretur sententia per hunc modum :

Nos N. miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, aut Iudex in terris talis domini. Attendentes quòd tu talis, de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis delatus de tali Hæretica prauitate. Exprimãtur. Et vellemus certiorari, an ea quæ de te & contra te nobis dicta fuerant, Veritate aliqua fulcirentur, & an tu ambulares in tenebris aut in luce, descendimus ad nos informandum, testes diligentius examinandum, teque vocandum ac interrogandum sæpius medio iuramento, defensionesque exhibendum, ac ad omnia & singula faciendum quæ per nos fienda erant, secundum Canonicas sanctiones. Verùm, cùm vellemus præsens tuum negotium fine debito terminare, solenne consilium tàm in Theologica facultate, quàm in Iure Canonico & Ciuili, coram nobis fecimus congregari, & visis ac diligenter discußis processus meritis, & omnibus & singulis in præsenti causa productis, deductis, actis & actitatis, prædictorũ consilio digesto pariter & maturo, reperimus contra te legitimè probatum, quòd fuisti tanto tempore infectus Hæretica prauitate, & iam reperimus, quòd fecisti, dixisti talia & talia, exprimãtur, ex quibus apparet manifestè, quòd es legitimè deprehensus in prædicta Hæretica prauitate. Sanè cùm cuperemus prout adhuc cupimus, te Veritatem fatendo resilire ab Hæresi antedicta, & reduci ad gremium Ecclesiæ sanctæ, ac ad sanctæ fidei vnitatem, vt sic saluares animam tuam, & tàm animæ quàm corporis mortem euaderes gehennalem, tàm per nos quàm per alios nostram diligentiam, exercẽtes, ac per te longa tempora expectantes, tu in reprobum sensum datus, contempsisti acquiescere nostro consilio saniori, imò perstitisti & persistis in negatiua pertinaci ac contumaci animo indurato, quod dolentes referimus, & referendo plangimus ac dolemus. Verùm cùm Ecclesia Dei tanto tempore expectauerit, quatenus resilires, recognoscendo propriam tuam culpam, & nolueris neque velis, & non habeat vltra quid gratis faciat ac mercedis. Quapropter vt sis cæteris in exemplum, & alij ab huiusmodi Hæresibus arceantur, & tanta facinora non remaneant impunita. Nos Episcopus & Iudices in causa fidei memorati, sedentes pro tribunali, more Iudicum iudicantium, sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudicium nostrum prodeat, & oculi nostri videant æquitatem, habentes præ oculis solùm Deum, & sanctæ fidei gloriam & honorem, te talem in nostra præsentia constitutum, hac die, & hora, & loco, ad audiendam diffinitiuam sententiam aßignatis diffinimus, declaramus & sententiamus, te esse Hæreticum impœnitentem, tradendum seu relinquendum vt talem brachio seculari, ac per nostram sententiam vt verè Hæreticum pertinacem, impœnitentem, à foro Ecclesiastico te proijcimus, & tradimus seu relinquimus brachio seculari, ac potestati curiæ secularis, eandem curiam secularem efficaciter deprecantes, quatenus circa & citra sanguinis effusionem & mortis periculum, suam sentẽtiam moderetur. Lata est hæc sententia, &c.

Poterunt autem Episcopus & Iudices disponere, quòd aliquos probos viros, fidei zelatores, ipsi relictos curiæ seculari non ingratos, sed familiares & gratos, associent dicto relicto, dum curia secularis in eum suum officiũ exequetur, qui eum consolentur, & adhuc inducant, quòd fatendo Veritatem, & recognoscendo culpam suam resiliat ab erroribus suis. Quòd si forsan post sententiam, & iam relictus ad locum vbi est comburendus deductus, dixerit se velle fateri Veritatem, & recognoscere culpam suam, & ita fecerit, ac paratus fuerit huiusmodi Hæresim, & omnem aliam abiurare, licet præsumatur, quòd hoc faciat plus metu mortis quàm amore Veritatis, crederem quòd ex Misericordia poßit recipi vt Hæreticus pœnitens, & perpetuò immutari, iuxta gloss. super capit. abolendam. §. præsenti. & ver. audientia. & capitu. excommunicamus. secundo. de hære. quamuis de rigore Iuris nec tali conuersioni est magna fides à Iudicibus adhibenda, imò & propter damna temporalia illata ipsum semper punire possunt.

SVPER CONVICTVM, SED FVgitiuum, vel se contumaciter absentantem,
QVÆSTIO XXXII.

TRedecimus & vltimus modus processum fidei terminandi & sententiandi est, quando delatus de Hæretica prauitate, processus meritis diligenter discussis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur conuictus de Hæretica prauitate, est tamen fugitiuus seu absens contumaciter, sed congruo tempore expectatus, & hoc est in tribus casibus. Primus est, qñ delatus est deprehensus in Hæresi, vel in confeßione propria, vel facti euidentia, vel testium productione legitima, sed fugerit, vel se absentauerit, & citatus legitimè noluerit comparere. Secundus casus est, quando aliquis est delatus & receptus aliquali informatione cõtra eum, habetur aliqualiter seu leuiter suspectus, & sic citetur responsurus de fide, & quia renuit contumaciter comparere excommunicatur, & excommunicatus sustinet illam excommunicationem animo pertinaci, & semper contumaciter se absentat. Tertius casus est, quando aliquis impediuit directè sententiam seu processum fidei Episcopi vel Iudicum, vel qui ad hoc dederit auxilium, consilium vel fauorem, talis est excommunicationis mucrone percussus, quam si sustinuerit per annum animo indurato ex tunc est vt Hæreticus condemnandus, per ca. vt inquisitionis. §. prohibemus. de hære. lib. 6. & contumaciter se absentauit. In primo casu ille talis est impœnitens Hæreticus condemnandus, iuxta capit. ad abolendam. §. præsenti. In secundo casu & tertio non est Hæreticus impœnitens iudicandus, sed tanquã vt pœnitens Hæreticus condemnandus, iuxta c. cũ contumacia. & per c. vt inquisitionis. §. prohibemus. de hær. li. 6. circa quemlibet istorum talis practica est seruanda, talis enim congruo tempore expectatus, citetur per Episcopum & Officialem, in Ecclesia cathedrali illius diocesis, in quo deliquit, & in alijs Ecclesijs illius loci, vbi domicilium cõtrahebat, & specialiter vnde fugit, & citabitur per formam tenoris sequentis :

Nos N. miseratione Diuina Episcopus talis ciuitatis, &c. aut Iudex talis diocesis, spiritum consilij sanioris. Prætereà cunctis nostræ mentis desiderabilibus, illud potißimum infigitur cordi nostro, temporib. nostris in dicta tali diocesi, vberem florentemque Ecclesiam, vineam inquam Domini Zebaoth, quam summi patris dextera virtuosis complantauit, quam eiusdem patris filius proprij ac viuifici vnda cruoris vberibus irrigauit, quam ipse almus spiritus paraclitus, miris & ineffabiliusque donis intimus fœcundauit, quam tota ipsa incomprehensibilis atque inattingibilis Trinitas beata. grandißimis varijsque priuilegijs sanctius dotauit, pariterque ditauit, aper de sylua qui est, & qui dicitur Hæreticus quilibet, absorbeat & depascat, fructus fidei vberes deuastando, ac lacerantes, Hæresim, vepres, palmitibus inserendo, serpensque tortuosus nostri improbus humani generis inimicus, efflans virus, qui est Satanas & Diabolus eiusdẽ vineæ dominicæ palmites inficiat, atque fructus virus prauitatis Hæreticæ immittendo, nec etiam ager ipse dominicus, populus inquam Catholicus, ad quem excolendum pariter & serendum, descendit de summorum polorum arce Dei patris vnigenitus atque primogenitus, seminauit miris sanctisque prædicatiõib., discurrit per villas & castella, docens nõ sine magnis fatigationibus. Elegit Apostolos viros vtiquè operarios, industrios, ac conduxit, ditans illos æternis retributionibus expectans ipse Dei filius, de agro isto magno, illa die iudicij extremi vberes manipulos colligere, & per manus sanctorum Angelorum recondere in cœlesti horreo sancto suo, Samsonisque vulpeculæ incerta, teque quæ sicut personæ labe Hæretica prauitate, facies quidẽ habentes diuersas causas, sed ignitas adinuicem colligatas, quia de varietate flammæ conueniunt in idipsum segetem dominicam iam albam ad messem, splendoribus fidei relucentem, morsu amarißimo demoliantur, ac discursu subtilißimo pergant, impetuque validißimo accedant, pariter & accedant, dispensent & deuastent synceritatem sanctæ fidei Catholicæ, subtiliter & damnabiliter subuertendo. Quapropter cùm tu talis inciderìs in damnatas Hæreses Maleficarum, illas publicè in tali loco practicando, seu taliter, dicatur : seu fueris per testes legitimos cõuictus de Hæretica prauitate, siue propria deprehensus confeßione, iudicio per nos receptus, & pòst captus, fugeris, medicinam refutans salutarem, citauerimus te, vt de & super ijs, coram nobis manifestius responderes, tuquè ductus maligno spiritu, pariter & seductus, renueris cõparere, vel sic. Quapropter cùm tu talis declaratus nobis de Hæretica prauitate, & recepta informatione contra te, aliàs de eadem esses nobis suspectus leuiter, quoniam fores infectus labe prædicta, citauimus te, quatenus coram nobis personaliter comparens de fide Catholica responsurus, cumque citatus renueris comparere contumaciter, excommunicauimus te, ac excommunicatum fecimus publicari. In qua stetisti per annum, seu annos tot, animo pertinaci, latitãs hinc inde, ita quòd nunc quo te duxerit spiritus malignus ignoramus, & cùm te expectauerimus misericorditer & benignè, vt reuerteris ad gremiũ sanctæ fidei, vnitatem tu facere contempsisti, in reprobum sensum datus. Sanè volumus & tenemur Iustitia nos cogente, causam tuam huiusmodi fine debito terminare, nec valeamus tua nephanda crimina cõniuentibus oculis tollerare. Nos Episcopus & Iudices in causis fidei supradictis, te talẽ sæpè fatũ latitantem, profugũ & fugitiuũ, per præsens nostrũ edictum publicũ, requirimus pariter & citamus peremptoriè, quatenus die tali, talis mensis, tali anno, in tali Ecclesia cathedrali talis diocesis, hora tertiarum compareas personaliter coram nobis, diffinitiuam sententiã auditurus, significantes, quòd siue cõparueris siue non, procedemus ad nostram diffinitiuam sententiam contra te, prout Ius & Iustitia suadebũt. Et vt prius nostra citatio perueniat ad tui notitiã, nec valeas ignorãtiæ velamine te tueri, præsentes literas dictã requisitionem & citationem nostram, in se continẽtes, volumus & mandamus affigi in valuis publicè prædictæ Ecclesiæ cathedralis. In quorum testimonium singulorum, præsentes nostras literas impreßione nostrorum sigillorum iußimus communiri. Datum.

Adueniente autẽ die præfixa, ad audiendã diffinitiuam sententiam aßignata, si profugus comparuerit, & consenserit publicè omnẽ Hæresim abiurare, humiliter petens admitti ad Misericordiã, postulando si relapsus non fuerit admittetur, & si fuerit deprehensus propria confeßione, vel testium legitima productione, abiurabit & pœnitebit vt Hæreticus pœnitens, secundum modũ quo agitur suprà in octauo modo processum fidei terminãdi, vbi de talibus agitur. Si fuerit suspectus violẽter, ita quòd citatus responsurus de fide noluit cõparere, & fuit ex hoc excõmunicatus, & stetit in excõmunicatione per annũ, animo pertinaci, & pœnitebit, admittetur, & abiurabit omnẽ Hæresim, & pœnitebit vt Hæreticus suspectus de Hæresi violenter, Pœnitens secundũ modũ quo agitur suprà in sexto modo processum fidei terminandi. Si autẽ comparuerit, & non cõsenserit abiurare, tradetur vt verus Hæreticus impœnitẽs brachio seculari, per modum quo dictũ est suprà, & agitur in decimo modo processum fidei terminandi. Si autem contumaciter renuerit comparere, tunc formetur sententia per modum tenoris sequentis.

Nos N. Episcopus miseratione Diuina, talis ciuitatis, Attendentes, quòd tu talis de tali loco, talis diocesis, fuisti nobis de Hæretica prauitate, fama publica referẽte, seu fide dignorum insinuatione delatus. Nos quibus ex officio incumbit, descẽdimus ad videndum ac inquirendum, an clamor qui ad aures nostras peruenerat, Veritate aliqua fulciretur. Verùm cùm inuenissemus te in Hæresi deprehensum, deponẽtibus contra te quampluribus testibus fide dignis, te coram nobis aduocatum iußimus detineri, dicatur sicut factum fuit, an videlicet cõparuerit, & medio iuramento interrogatus fassus fuerit, vel non. Sed pòst maligni spiritus consilio ductus & seductus, metuens tua vulnera vino & oleo salubriter confoueri aufugisti, aut ponatur, si ita est, carcerem & arrestum fregisti pariter & aufugisti, latitans hinc inde, & quo te malignus spiritus duxerit antefatus totaliter ignoramus : vel sic. Verùm cùm inuenissemus cõtra te taliter vt prædicetur, nobis delatum de Hæretica prauitate, multa indicia propter quæ suspectum leuiter de Hæretica prauitate prædicta, te meritò habeamus, citauimus te per publicum edictum in talibus & talibus Ecclesijs, talis diocesis, quatenus infra certum terminum tibi præfixum coram nobis in tali loco personaliter compareres, in & super prædictis contra te depositis, & aliàs de fide Catholica, & eius articulis responsurus : tum verò insano consilio adhærendo, renuisti contumaciter comparere, cumque Iustitia exigente, te excommunicauerimus, ac fecerimus excommunicatum publicè denunciari, tu medicinam refutas salutarem, dictam excommunicatìonem vltra quàm per annum sustinuisti, & adhuc sustines in reprobum sensum datus, animo pertinaci, & profugus latitans hinc inde, vt quo te malignus spiritus duxerit, ignoramus. Sanè cùm longo tempore, quia tanto die te expectauerit Ecclesia sancta Dei misericorditer & benignè, quatenus ad eius Misericordiæ gremium euolares, ab erroribus resiliendo, & iuxta fidem Catholicã professam operando, ipsaquè te clementia vberibus enutriret, malignorum seductus consilio, acquiescere recusasti, in tua pertinacia perseuerans. Verùm cùm vellemus, prout volumus & debemus, Iustitia nos cogente, causam tuam fine debito per sententiam terminare, citauimus te, quatenus hac die & hora, & hoc loco compareres personaliter coram nobis, diffinitiuam sententiam auditurus, & quia renuisti contumaciter comparere, meritò te ostendis velle perpetuò in tuis Hæresibus & erroribus remanere, quod dolentes referimus, & referendo dolemus. Sed cùm non possumus nec velimus Iustitiam subterfugere, nec tantam inobedientiam & contumaciam ad Dei Ecclesiam tollerare. Ad exaltationem fidei orthodoxæ, & ad extirpationem Hæreticæ prauitatis, Iustitia exigente, & tua inobedientia & contumacia requirente, hac die & hora, & loco tibi in antea ad audiendam diffinitiuam sententiam peremptoriè aßignatis, præhabito multorum consilio peritorum, tàm in Theologica facultate, quàm in Iure canonico & ciuili, processus meritis visis & diligenter discußis, sedẽtes pro tribunali more Iudicum iudicantium, sacrosanctis Euangelijs positis coram nobis, vt de vultu Dei iudiciũ nostrum prodeat, & oculi nostri videant æquitatem, habentes præ oculis solum Deum, & sanctæ fidei irrefragabilem Veritatem, contra te talem absentem & præsentem, beati Pauli Apostoli vestigia imitantes, sententiam diffinitiuam taliter ferimus in his scriptis. Christi nomine inuocato, Nos Episcopus & Iudices in causa fidei memorati, attendentes in causa ista fidei, ac proceßibus inde confectis, ordinem Iuris fore seruatum. Attendentes etiam quòd legitimè citatus non comparuisti, nec per te, nec per alium te aliqualiter excusasti. Attendentes etiam, quòd in præfatis Hæresibus longo tempore pertinaciter perstitisti, & adhuc etiam perseueras, & excommunicationem per tot annos in causa fidei sustinuisti, prout ex nunc sustines animo indurato. Attendentes etiã, quòd Ecclesia sancta Dei non habet vltra erga te quid faciat, cùm perseueres & perseuerare velis in excommunicatione & Hæresibus prælibatis. Propterea beati Pauli Apostoli vestigia sectantes, declaramus, diffinimus, & sententiamus te talẽ absentem & præsentem esse Hæreticum pertinacem, & vt talem relinquendum brachio seculari, & per nostram sententiam diffinitiuam te à foro Ecclesiastico repellimus, & relinquimus potestati curiæ secularis, eandem curiam affectuosè deprecantes, vt si quando te habuerit in sua potestate, erga te citra sanguinis effusionem & mortis periculum suã sententiam moderetur. Lata fuit hæc sententia, &c. Considerandum hîc, quòd si iste profugus & contumax fuerit deprehẽsus in Hæresi, vel propria confeßione, vel testibus legitimis, & ante abiurationem fugit, est per sententiam verè Hæreticus impœnitens iudicandus, & ita in sententia ponendum est. Si autem aliter nõ fuit deprehensus, nisi quia delatus & suspectus habitus, fuit citatus responsurus de fide, & quia renuit comparere, fuit excommunicatus, & in excommunicatione tali stetit vltra quàm per annum, animo indurato, & tandem noluit comparere, iste non est iudicandus Hæreticus, sed vt Hæreticus, & vt talis condemnandus, & ita ponendum est in sententia, vt dictum est prius.

SVPER PERSONAM DELATAM AB alia Malefica incinerata, vel incineranda, qualiter sit sententiandum,
QVÆST. XXXIII.

QVartusdecimus modus processum fidei terminandi & sententiandi est, quãdo delatus de Hæretica prauitate, processus meritis circa deponentem diligenter discußis, cum bono consilio in Iure peritorum, reperitur de tali Hæretica prauitate tantummodò ab altera Malefica incinerata vel incineranda, delatus vel delata, & hoc contingere potest tredecim modis, tanquam per tredecim casus, quia sic delatus vel reperitur immunis & absoluendus totaliter, vel reperitur cũ hoc diffamatus de tali Hæresi generaliter, vel reperitur vltra infamiam quæstionibus exponẽdus aliqualiter, vel reperitur suspectus de Hæresi vehementer, vel reperitur suspectus de Hæresi violenter, vel reperitur diffamatus & suspectus insimul & communiter. Et si consequenter in alijs casibus, prout in vigesima quæstione tactum est, vt ad tredecimũ inclusiuè. Primus modus sit, quando tantummodò ab ipsa Malefica detenta delatus est, & non cõuincitur nec confeßione propria, nec testiũ productione legitima, nec alias reperiuntur indicia, ex quibus verisimiliter tanquam suspectus iudicari poßit, talis omninò venit absoluendus etiam per ipsum Iudicẽ secularem, qui deponentẽ aut incinerauit, aut incinerari propria auctoritate, aut ex cõmißione Episcopi vel Iudicis ordinarij habuit, & absoluetur per sentẽtiam in primo modo processum fidei terminandi, circa vigesimã quæstionem contentam. Secundus modus incidit, quãdo vltra hoc quod à detenta delatus est, etiã per totam illam villam seu ciuitatẽ, diffamata existat, ita quod tantũmodò infamia præcisè & sola laborauit semper, licèt pòst per depositionẽ detẽtæ Maleficæ infamia sit aggrauata. Circa talẽ talis practica est seruanda, quia Iudex cõsiderando, quòd vltra infamiã nihil in particulari aduersus eã ab alijs fide dignis in villa aut oppido, probatur, licèt fortè detenta certa grauia aduersus eum deposuit, quia tamen fidem perdidit, abnegando illam Diabolo, vnde & difficulter eius dictis à Iudicibus fides adhibetur, nisi ex alijs circunstantijs illa infamia aggrauaretur, & tunc in tertium iam sequentem modum inciderit, ideò Canonica purgatio erit tunc indicenda, & procedetur per sententiam in secundo modo processum fidei terminandi, circa vigesimam secundam quæstionem contentam.

Et si Iudex ciuilis illam purgationem coram Episcopo decreuerit fieri & solenniter, in finem vt si deficeret, vt tunc per Ecclesiasticum & ciuilem Iudices in exemplum aliorum, eo firmiori sententia puniretur, benè quidem fit. Si autem per se voluerit exequi, mandet vt decem vel viginti compurgatores ordinis sui habeat, & procedat vt in secundo modo sententiandi tales tactum est, nisi quòd vbi excommunicandus esset, quòd tunc ad ipsum Ordinarium recursum habeat. Et hoc contingeret, vbi se purgare nollet. Tertius modus igitur incidit super talem delatum, vbi licèt non vincatur confeßione propria, nec testium productione legitima, nec facti euidentia, nec etiam sunt indicia super aliquod factum, in quo vnquam notatus fuisset ab alijs inhabitatoribus villæ aut oppidi, nisi quòd infamia tantum laborauit apud eos, aggrauatur autem infamia ex detentæ Maleficæ detentione, vtpotè, qui asseruit illum vel illam in omnibus fuisse sociam, & secum in criminibus participasse, hoc ipsum tamen sicut constanter delata negat, ita & alijs inhabitatoribus vel non est notũ, vel de nulla nisi de honesta conuersatione, seu etiam participatione ipsis constat, circa talem talis, practica seruatur. Primò, quòd adfrontare se habent facie ad faciem, & obiectiones mutuæ & responsiones diligenter sunt considerandæ, & si quidem varietas aliqua in verbis incideret, vnde Iudex verisimiliter ex concessis & negatis præsumere potest, ipsam delatam meritò quæstionibus exponendam, procedatur per sententias in tertium modum processum fidei terminandi, circa vigesimamtertiam quæstionem contentas, ipsam tormentis leuiter exponendo, adhibitis cautelis alijs quamplurimis & necessarijs, de quibus circa principiũ huius tertiæ partis suprà patuit ad longum, & ex quibus præsumitur, talem esse aut innoxiam aut ream. Quartus modus incidit, vbi talis delatus inuenitur suspectus leuiter, & hoc vel confeßiõe propria, vel depositione alterius detentæ, & sunt qui ad hanc leuem suspitionem reducunt illos, qui ad procandũ mulieres Maleficas cõsuluissent, vel vbi inter coniugatos odio se mutuo prosequentes, amorem procurassent, aut etiam pro aliquo commodo temporali apud Maleficas laborassent, sed quia tales vtique excommunicati sunt tanquam Hæreticorum credentes, iuxta ca. excommunicamus. 1. §. credentes. lib. 6. de hære. vbi dicitur. Credentes autẽ eorum erroribus, Hæreticos similiter iudicamus, quia etiã ex factis præsumitur de effectu, ad hoc arg. 32. q. 2. qui viderit, ideò videtur, quòd acrius sunt puniendi & sentẽtiandi, quàm illi qui de Hæresi leuiter habentur suspecti, prout iudicandi sunt aliqui ex leuibus coniecturis, puta, quia eis seruitia exhibuissent, literas detulissent, eorum erroribus si nullam fidem adhibuissent, quòd tamen illos nõ manifestassent, alimonia ab eis accepissent. Sed siue illi, siue isti intelligantur, hoc quod in consilio peritorum conclusum fuerit super leuem suspitionem, prosequendum erit à Iudice per talem practicam. Talis enim aut abiurabit, ac canonicè se purgabit, secundũ quod in quarto modo processum fidei terminãdi, sub quæstione vicesima quarta tangitur. Sed tamẽ quia potius videtur quòd abiuratio sit indicenda, & hoc propter alle. ca. excommunicamus. 1. §. qui verò inuenti fuerint sola suspitione notabili &c. tamen non debent, si relabãtur, pœna relapsorum puniri, & procedetur prout in quarto modo processum fidei terminandi, circa vicesimã quartam quæstionẽ tactum est. Quintus modus incidit, vbi talis delatus inuenitur suspectus vehementer, & hoc simili modo, vel confeßione propria, vel depositione alterius Maleficæ detentæ, & sunt qui ad hanc leuẽ depositionem reducunt impeditores Iudicum directè vel indirectè eorum officium inquirendo, Maleficas impediendo, dummodò hoc scienter fecerint, ex ca. vt inquisitionis negocium. lib. 6. de hær. Itẽ reducunt omnes qui impedientibus præstant scienter auxilium, consilium vel fauorem, patet per allegatum ca. inquisitionis. Item reducũt, qui citatos aut captos Hæreticos instruũt de cælanda Veritate, & vt illam subtaceant, vel falsitatem asserant, & hoc ex ca. accusatus. & §. fi. Itẽ reducũt omnes, qui eos quos sciunt Hæreticos receptant, sciẽter deducunt, visitant, vel associant, munera mittunt, seu fauorem impendũt, quæ omnia in fauorem non personæ, sed culpæ fiunt vbi sciẽter fiunt, & ideò dicũt, quòd vbi delata persona participat de præmißis, & hoc per cõsilium ita iudicatum fuerit, tunc iuxta quintũ modũ processum fidei terminãdi, sub quæstione vicesimaquinta sententianda est, taliter vt omnẽ Hæresim sub pœna relapsorum vbi reciderit, habeat abiurare. Possumus tamen asserere, adijciendo, quòd Iudices respectũ habeant super vniuscuiusque Maleficæ incinerata aut detẽta, familiam, prolem, seu etiam progeniem, eò quòd vt plurimum tales reperiuntur infectæ, cum Maleficæ etiam proprìos infantes ex Dæmonum informatione ipsis habent offerre, vnde & indubiè in quibuscunquè flagitijs informare, patent hæc ex prima parte operis. Probatur & ex eo, quòd sicut in simplici Hæresi propter agnitorum Hæreticorum familiaritatem, dum quis de Hæresi infamatus existit, etiam consequenter ratione familiaritatis est de Hæresi vehementer suspectus, ita & in hac Hæresi Maleficarum. Præfatus autem casus patet in cap. inter sollicitudines. extrà, de purgatione. cap. vbi apparet, quòd ratione infamiæ de Hæresi fuit Decano cuidam indicta Canonica purgatio, & ratione familiaritatis Hæreticorum abiuratio publica, & ratione scandali fuit priuatus beneficio, quousquè scandalum sopiretur. Sextus modus incidit, vbi talis delatus efficitur suspectus violenter, hoc autem fit non ad simplicem vel nudam depositionem alterius Maleficæ detentæ, sed ad iudicia facti, quæ eliciuntur ex quibusdam verbis & factis à Malefica detenta perpetratis & prolatis, quibus ad minus delata asseritur interfuisse, & operibus deponentis communicasse. Pro quorum intelligentia aduertenda sunt ea, quæ suprà quæstione decimanona tacta sunt, præcipuè super violentam suspitionẽ, quomodo ex violentibus & conuincentibus oritur coniecturis, & qualiter Iudex violentatur ad credendum ex sola suspitione aliquem esse Hæreticum, qui tamen fortaßis bonus Catholicus in corde existit. Sicut Canonistæ exemplificant circa simplicem Hæresim, de eo qui citatus in causa fidei ad respondendum renuit comparere contumaciter, propter quam contumaciam excommunicatur, in qua vbi per annum perseuerauit, efficitur suspectus de Hæresi violẽter. Quare & à simili circa talem delatam aduertẽda sunt indicia facti, ex quibus efficitur violenter suspecta, & ponatur casus, quòd detenta Malefica asseruit illam interfuisse suis maleficijs, quæ tamen delata constanter negat, quid ergò faciet? vtiquè opus erit considerare, an ex aliquibus operibus sit vehementer suspecta, & an vehemens suspitio in violentam valeat transire, sicut in præfato casu citatus responsurus, vbi non comparet, sed renuit contumaciter, fit suspectus leuiter de Hæresi, etiam vbi citatus fuit in non causa fidei. Si autem in causa fidei citatus renuit comparere, & propter contumaciam excommunicatur, tunc sit suspectus vehementer, quia tunc leuis suspitio transit in vehementem, & si per annum persistat, tunc vehemens transit in violentam, ita considerabit Iudex, si ratione familiaritatis contractæ cum detẽta Malefica sit delata vehemẽter suspecta, vt immediatè in quinto modo incidenti tactum fuit, tunc opus erit considerare, an ipsa vehemẽs suspitio in violentã transire poßit. Præsumitur enim, quòd transire poßit, id est, quòd flagitijs detẽtæ ipsa delata interfuit, vbi familiaritatem cum ea frequenter habuit. Est ergò procedẽdum Iudici iuxta sextum modum processum fidei terminãdi, prout in vigesima sexta quæstione tangitur. Quod si quæritur, quid faciet Iudex, si adhuc talis delata ab altera Malifica detenta omninò persistat in negatiua, non obstantibus quibuscunquè indicijs aduersus eam productis? respondetur.

Primò, Iudex debet aduertere super earum negatiuas responsiones, an ex vitio seu maleficio taciturnitatis proueniãt, siue non, & quidem vt in primis quæstionibus, quæstione decimaquinta & decimasexta huius tertiæ partis patuit, Iudex cognoscere potest, si flere & lachrymas emittere valeat, & vbi in quæstionibus quasi insensibilis redditur, ita quòd ad pristinas vires faciliter redit, tunc quidem violenta suspitio aggrauatur, & tunc omninò non est liberè dimittenda, sed secundum vt in sexto modo sententiandi, & processum fidei terminandi patuit, supra allegato perpetuis carceribus ad pœnitentiam peragendam deputanda. Si verò maleficio taciturnitatis non sit infecta, propter vehementes dolores, quos in quæstionibus sustinet, verè & realiter, cùm tamen aliæ ex maleficio taciturnitatis quasi insensibiles redduntur, vt dictum est, tunc vltimum refugium Iudex habere potest super Canonicã purgationem, quæ si à seculari Iudice indicitur, dicetur vulgaris licita, quæ non numero purgationum vulgariũ, de quibus 2. q. 4. consuluisti. & cap. monomachia dicitur. In qua purgatione si defecerit, vt reus vel rea iudicabitur. Septimus modus incidit, vbi delatus ipse non reperitur legitimè deprehensus, nec propria confeßione, nec facti euidentia, nec testium productione legitima, sed tantùm reperitur à detenta Malefica delatus vel delata, & cum hoc reperiuntur indicia quæ ipsum reddunt suspectum leuiter vel vehementer, vtpotè, quia solummodò habuit magnam familiaritatem cum Maleficis, tunc tali ratione infamiæ est dicenda Canonica purgatio, iuxta canonem allegatum, inter sollicitudines, & ratione suspitionis Hæresim abiurare, cum pœna relapsorum vbi recidiuaret si vehementer suspectus, vel sine illa sit leuiter, & procedatur vt in proximo modo processum fidei terminandi, circa ca. 27. quæst. tactum est. Octauus modus incidit, vbi sic delatus reperitur confessus Hæresim illam, sed pœnitens, & nunquam relapsus. Vbi notãdum, quòd consequenter vbi agitur de relapsis & non relapsis, pœnitentibus & non pœnitentibus, tales distinctiones tactæ sunt propter Iudices, qui de vltimis inferendis supplicijs nõ se intermittunt, ideò ciuilis Iudex super cõfessam siue pœniteat, siue non, siue relapsa fuerit siue non, per ciuiles & imperiales leges procedere potest, vt Iustitia suadebit, tantũmodò recursum ad ipsos tredecim modos sententiandi habere potest, & secundum illos resoluere, vbi aliquod ambiguum interuenerit.

SVPER MODVM SENTENTIANDI Maleficam maleficia tollentem, insuper etiam super Maleficas obstetrices & Maleficos sagittarios,
QVÆSTIO XXXIIII.

QVintusdecimus modus processum fidei terminãdi & sentẽtiandi est, quãdo delatus de Hæretica prauitate, reperitur maleficia non inferre, sed tollere. Circa istũ talis practica est seruãda, quia aut vtitur remedijs licitis aut illicitis, & si quidẽ licitis, nõ vt Maleficus, sed vt Christicola est iudicãdus. De quibus licitis remedijs suprà circa principiũ huius tertiæ partis ad longũ patuit. Si verò illicitis, tunc distinguẽdum, quia aut sunt illicita simpliciter, aut secundum quid. Si simpliciter adhuc dupliciter, quia vel nocumẽto proximi, vel sine nocumento, vtroquè tamen modo semper cum expressa Dæmonũ inuocatione. Si verò illicita secundem quid, puta quia absque expressa, licèt non absque tacita Dæmonũ inuocatione fiunt, talia iudicantur vana potius quàm illicita nominari à Canonistis & certis Theologis, vt suprà in 1. q. huius vltimæ partis totius operis patuit. Iudex ergò quicunque siue Ecclesiasticus siue ciuilis, licèt primos & vltimos non habeat reprobare, & signanter primos potius cõmẽdare, & vltimos tollerare, prout Canonistæ asserunt, licitũ esse vana vanis cõtundere. Illos tamen qui cũ expressa Dæmonũ inuocatione Malefica auferũt nullo modo tollerare debet; præcipuè illos qui cum nocumento proximi talia cõmittunt, & dicuntur cũ nocumento proximi practicare, quãdo maleficium ita ab vno aufertur & alteri infertur, nec obstat, si illa cui infertur sit Malefica per se, siue nõ, siue sit illa quæ maleficiũ intulit siue non, & siue sit homo siue quæcunquè alia creatura, patẽt super hæc omnia acta & gesta in prima q. supra allegata, deducta. Si quæritur, quid faciet Iudex, vbi talis asserit se maleficia tollere per licita & non illicita remedia, aut quomodo poßit talia veraciter Iudex cognoscere? Respondeo, quòd citato illo interrogetur quibus medijs vtatur, nec tamẽ verbis suis standum, sed Ecclesiasticus Iudex cui ex officio incumbit, diligenter inquirat, siue per se siue per plebanum aliquem, quia singulis parochijs exactè sub præstito iuramẽto quod exigere potest, perquirat, quibus remedijs vtatur, & si quidem inuentum fuerit, prout cõmuniter inueniũtur cum superstitiosis remedijs, omninò non sunt propter horribiles pœnas à canonibus inflictas, vt inferius patebit, tollerãdæ. Et si quæritur, vnde possunt remedia licita ab illicitis discerni, cùm semper asserant, se quibusdam orationibus, & herbarum applicationibus huiusmodi amouere? Respondetur, hoc facilè foret, dummodò diligens inquìsitio fieret, nam quia necesse habent superstitiosa remedia occultare, eo vt non reprehendãtur, seu vt facilius mentes simplicium illaqueare valeant, ideò huiusmodi verbis aut herbarum applicationibus insistunt, tamen ex quatuor superstitiosis eorum actibus tanquam sortilegæ & Maleficæ manifestè reprehenduntur. Sunt enim de occultis diuinantes, & ea, quæ non nisi malorum spirituum reuelatione scire possunt reseruantes. Exempli gratia. Vbi pro sanitate acquirenda frequentantur à læsis, causam læsionis aut maleficij aperire & manifestare sciunt, vt si ratione altercationis cum vicina acciderit, vel aliqua ex causa aliàs, hoc ipsum perfectißimè noscunt, & indicare frequentantibus sciunt. Secundò, vbi ad vnius nocumenti seu maleficij curam se intromittunt, alterius verò minimè, prout in diocesi Spirensi, Malefica quædam in loco quodam, zu Ofen nuncupato existit, quæ licet plures sanare videatur, certos tamen minimè se posse curare fatetur, nullam ob aliã causam, nisi vt ab incolis fertur, quòd maleficia talibus illata sint tam fortiter ab alijs, vt asserit Maleficis impressa, & hoc vtique virtute Dæmonum, quòd illa amouere non valeant, quia videlicet Dæmon non semper Dæmoni cedere potest, aut non vult. Tertiò, vbi super huius maleficia illata singulariter exceptiones facere noscuntur, prout in ipsa ciuitate Spirensi contigisse noscitur, dum quædam honesta persona maleficiata in tibijs, huiusmodi Diuinatricem ob sanitatis gratiam aduocasset, illa domum ingressa, & eam dum intuita fuisset, talem exceptionem fecit, si, inquit, squamos & capillos in vulnere non habuerit, reliqua omnia extrahere potero, causam etiam læsionis aperuit, licet ex rure, & ad duo miliaria aduentasset, dicens, quia cum vicina altercasti tali die, ideò tibi accidit, præter squamos etiam & pilos alias quamplures diuersorum generum res extraxit, & sanitati restituit. Quartò, vbi superstitiosis insistunt, aut insistere faciunt cærimonijs, & sic ante Solis ortum, vel alio determinato tempore se frequentari volunt, dicentes, quòd infirmitates vltra angariam illatas sanare nequeant, aut quod tantummodò duas aut tres personas per annum sanare valeant, licet non sanando, sed à læsionibus cessando sanare videantur. Possunt & addi quamplures aliæ considerationes, circa talium personarum conditiones, quia vt plurimùm retroactis temporibus malæ & reprehensibilis vitæ fuerunt diffamatæ, seu adulteræ, aut Maleficarũ superstites, vnde ex nulla sanctitate Vitæ hæc gratia sanitatis à Deo collata. Incidentaliter reducuntur & Obstetrices Maleficæ omnes alias Maleficas in flagitijs excedentes, de quibus & in prima parte Operis deductum est, quarum ẽt tantus numerus, vt ex earum confeßionibus compertũ est, quòd non æstimatur villula vbi huiusmodi non reperiantur existi, cui periculo vtique à Præsidentibus foret in parte succurrendum, vt non nisi iuratæ Obstetrices à Præsidentibus deputarentur, cum alijs remedijs quæ in secunda parte Operis tacta sunt. Incidit & de Maleficis sagittarijs, in contumeliam vtique Christianæ religionis tantò periculosius detegentes, quantò & securiores habent in terris Optimatum & Principum, receptatores, fautores, & defensores. Sed quòd omnes tales receptatores, fautores, &c. omnibus Maleficis plerunque in certis casibus damnabiliores existunt, sic declaratur. Nam talium defensores à Canonistis & Theologis in duplici genere aßignantur. Quidam nam errorem, alij verò personam sunt defendentes. Et hi quidem qui errorem, dãnabiliores ipsis qui errant existunt, cùm non solùm Hæretici, imò Hæresiarchi habendi sunt, vt patet 24. q. 3. qui illorum. Et de his defensoribus communiter non loquũtur iura, eò quòd ab alijs Hæreticis non distinguuntur, in quibus etiam habet locum ca. ad abolendam. §. præs. sæpè allegatum. Quidam alij sunt, qui licet non defendũt errorem, defendunt tamen personam errantem, vtpotè, qui resistunt viribus & potentia, ne tales Malefici, seu quicunque alij Hæretici veniant ad manus Iudicis fidei ad examinandum vel puniendum, & similia. Simili modo etiã fautores talium sunt in duplici genere, quidam namque sunt, qui publica funguntur auctoritate, hoc est publicæ personæ, vt domini temporales, seu etiã spirituales, temporalem iurisdictionem habentes, qui ẽt fautores esse possunt duobus modis, omittendo & committendo, omittendo, scilicet facere ea circa Maleficos vel suspectos infamatos, vel credentes, receptatores, defensores & fautores, ad quæ ex eorum officio obligãtur, cùm tñ ab Episcopis vel Inquisitoribus, vel eorũ alteri requiruntur, vtpotè si eos nõ capiant, vel captos non diligẽter custodiant, vel infra districtũ suum ad locum de quo eis mãdantur non deducant, aut executionẽ promptam de eis non faciãt, & similia, vt patet in c. vt inquisitionis. in pri. li. 6. de hæ. Committẽdo aũt, vtpotè si captos huiusmodi, siue Episcopi, aut Iudicis eius licẽtia vel mandato, à carcere liberẽt, vel processum, iudiciũ vel snĩam eorũ directè vel indirectè impediant, vel similia peragũt, vt patet c. allegato, vt officium. §. prophi. Pœnæ talium in præcedentibus circa secundum principale huius Operis, & circa finem, vbi de Maleficis sagittarijs, & alijs armorum incantatoribus tactum est, declaratæ sunt. Ad præsens sufficiat, quod oẽs tales ipso Iure sunt excõicati, & duodecim magnas pœnas incurrunt, patet ext. de hær. excõicamus. 1. §. credẽtes. & Can. alleg. vt inquisitionis. §. prohibemus. In qua excõicatione si per annũ perstiterint aĩo pertinaci, ex tunc sunt vt Hæretici condemnãdi vt eo. c. & §. alle. Qui verò dicẽdi sunt receptatores, & an habẽdi sunt vt Hæretici. Respondetur, quod recipientes huiusmodi Maleficos sagittarios, aut quoscunque armorũ incãtatores, Nigromãticos, seu Maleficos Hæreticos, de quibus in toto opere tractatum est, sunt in duplici genere, sicut etiam de eorum descendentibus & fautorib. tactum est. Quidam namque sunt, qui non tantùm semel vel bis, sed pluries & frequẽter tales suscipiunt, & isti propriè, & secundum vim vocabuli dicuntur receptatores, à receptando, quod est verbum frequentatiuum, & tales receptatores quandoque sunt sine culpa, vtpotè si ignoranter hoc faciunt, nec aliquid vnquam sinistri de eis suspicati sunt. Aliquando sunt in culpa, vtpotè quãdo eorum errores sciunt & non ignorant, quia Ecclesia tales semper persequitur, tanquam crudelißimos fidei hostes, & non minus domini terrarum eos receptant, tenent, defendunt, &c. tales propriè sunt & dicuntur Hæreticorum receptores, & de talibus etiam loquũtur iura, & quòd sunt excommunicati, iuxta cap. excom. 1. §. credentes. Quidam autem non pluries & frequenter, sed tantùm semel vel bis huiusmodi Maleficos aut Hæreticos receperunt, & isti non videntur propriè dici receptatores, quia non frequentarunt, sed receptatores, quia eos receperunt, & non receptauerunt, licet Archidiaconus dicat contrarìum in c. quacunque. super ver. receptatores, de quo tamen non est magna vis, quia non de verbis, sed de factis curandum est. Ponitur tamẽ differentia inter receptatores & receptores, eò quòd domini terrarum semper dicuntur talium receptatores, vbi simplices qui eos expellere non habent, nec possunt, et si receptores sint, sunt tamen sine culpa. Vltimò autem de impeditoribus officij inquisitionis Episcoporum, contra huiusmodi Maleficos Hæreticos, qui sunt, & si Hæretici dicendi sunt. Ad quod respondetur, quòd huiusmodi impeditores sunt in duplici genere. Quidã namque sunt, qui impediũt directè, vt qi captos pro Hæresis crimine à carcere propria temeritate liberant, vel processus Inquisitionis lacerant, testes in causa fidei, pro eo quod testificati sunt vulnerant, vel si dominus temporalis statuat, quòd nullus nisi ipse de hoc crimine cognoscat, aut quòd nullus nisi sibi de hoc crimine accusari poßit, nec testificari nisi coram eo, & similia, & isti impediunt directè, iuxta not. per Io. An. in c. statutum. super ver. directè, lib. 6. de Hær. & qui processus iudicium vel sententiam in tali causa fidei directè impediunt, vel qui ad hæc agenda præstiterint auxilium, consilium, vel fauorem, & tales licet sint multum culpabiles, non tamẽ ex hoc sunt Hæretici iudicãdi, nisi aliter apparet, quòd essent consimilibus erroribus Maleficorum inuoluti cũ pertinaci voluntate, sunt tamen ipso excommunicationis mucrone percußi, iuxta c. vt inquisitionis. §. prohibemus. sic quòd si in illa excommunicatione steterint per annum animo pertinaci, ex tunc sunt vt Hæretici condemnandi, vt patet c. & §. alleg. Quidam verò sunt qui impediũt indirectè, vtpotè, qui statuunt quòd nullus portet arma ad capiendum Hæreticos, nisi de familia domini temporalis, & similia, iuxta no. per Io. And. in c. statutum, super ver. indirectè, & tales sunt minus culpabiles quàm primi, nec sunt Hæretici, sed sunt excommunicati, iuxta allegatum capitulum, Vt inquisitionis. Et etiam præstantes ad hoc consilium, auxilium, vel fauorem, taliter quòd si steterint in illa excommunicatione per annum animo pertinaci, ex tunc velut Hæretici sunt condemnandi, per alleg. ca. & §. prohibemus. Quod sic est intelligendum, quòd Hæretici condemnantur taliter, quòd si volunt redire, recipiuntur ad Misericordiam, errore prius abiurato, aliàs vt impœnitentes tradentur curiæ seculari, vt patet per ca. ad abolendam. §. præsenti. Epilogando. Maleficæ obstetrices prout aliæ Maleficæ maleficia inferentes, secundũ qualitatem criminum condemnantur & sententiantur, & à simili Maleficæ maleficia superstitiosè vt dictum est opere Diaboli tollentes, cùm non dubium sit, quòd sicut auferre, ita & inferre possunt, vnde & ex quodam pacto totaliter Maleficæ ex Dæmonum informatione conueniunt, vt hæ quidem lædere, aliæ verò sanare debent, vt sic eò facilius mentes simplicium illaqueando, suam perfidiam augmentant. Sagittarij verò, & alij armorũ incantatores Malefici, cùm non nisi ex fauore, defensione, receptatione Præsidentium sustentantur, omnes tales pœnis præscriptis subiacent, & qui Officiales quoscunque contra huiusmodi Maleficos, aut eorum fautores, in c. in eorum officio impedirent, simili modo excommunicati sunt, & omnibus pœnis vti fautores subiacent, verùm vbi steterint per annum in illa excommunicatione animo pertinaci, si redire voluerint, abiurent impedimentum & fautoriam, & ad Misericordiã admittuntur, aliàs vt impœnitentes Hæretici traduntur brachio seculari. Et vbi non stent per annum, nihilominus contra impeditores huiusmodi potest procedi, vt contra fautores Hæreticorum, arg. ca. accusatus. §. vltimo. Et quod dictum est de fautoribus, defensoribus, receptatoribus, & impeditoribus, super Maleficos sagittarios, &c. Idem & per omnia intelligendum est erga quascunque Maleficas aut Maleficos, hominibus, iumentis, & terræ frugibus, varia nocumenta inferentibus, verùm & ipsi Malefici quicunque, vbi in foro pœnitentiæ spiritu contrito & humiliato peccata deflentes, & purè confitentes, veniam petierint, ad Misericordiam recipiuntur, aliàs vbi innotescunt, contra eos procedere debent, quibus ex officio incumbit, citando, attestando, capiendo, & procedendo in omnibus iuxta criminum qualitatem, vsque ad sententiam diffinitiuam inclusiuè, vt tactum est, si & inquantum huiusmodi Præsidentes æternæ damnationis laqueum, propter excommunicationem eis ab Ecclesia inflictam, euadere velint.

HVIVS VLTIMAE PARTIS, SVPER modos sententiandi Maleficos quosque friuolè aut etiam iustè appellantes,
QVÆSTIO XXXV.

SI verò ad Appellationis remedium finaliter delatum confugere Iudex cerneret, notandum primò, quòd hæc interdum valida atque iusta, interdum friuola atque nulla decernitur. Cùm enim in negotijs fidei summariè simpliciter & de plano sit procedendum, vt ex præcedentibus sæpè tactum est, ex capitu. multorum querela. in Clemen. vbi & Appellationis remedium interdicitur. Attamen, quia Iudices interdum spontè propter negotij arduitatem libenter ipsum prorogant & dilatant, ideò aduertere possunt, quòd vbi delatus sentiret se à Iudice realiter & de facto contra Ius & Iustitiam aggrauatum, vtpotè, quia cùm ad se defendendum admittere noluit, vel quia solus sine consilio aliorum, vel etiam sine assensu Episcopi, vel eius Vicarij pronũciauit delatum quæstionare, cùm alias sufficientes probationes pro & cõtra habere potuisset, & huius similia, tunc quidem appellatio foret iusta, aliàs non. Secundò notandum, quòd Iudex appellatione huiusmodi vbi præsentata, tunc absque perturbatione & motu debet petere copiam Appellationis, protestando verbo quod non curat sibi tempus, & cùm ipse delatus tradiderit sibi copiam Appellationis, aduertat, quòd adhuc habet duos dies ad respondendam, & post hos duos, adhuc triginta ad Apostolos adhibendum. Et licet statim poßit respondere, & Apostolos dare istos vel illos, vbi sit multum expertus & peritus, tamen vt cautius procedatur, melius est vt aliquem terminum 10. vel 20. vel 25. dierum eidem ad dandum pariter & recipiendum Apostolos, quales dare decreuerit, aßignaret cum potestate prorogandi. Tertiò notandum est Iudici, quod infra tempus Iuris, & infra tempus aßignatum debet diligenter attendere & discutere causas Appellationis, seu grauamina allegata, & si videt, habito bono consilio peritorum, quòd iniustè & indebitè delatum aggrauauit, ad se defendendum non admittendo, vel quæstionibus non debito tempore exponendo, vel similia, adueniente termino aßignato, corrigat errorem suum, & reducat processum ad punctum, & statim in quo erat quando defensiones ille petiuit, vel terminum ad interloquendum aßignauit & similia, & tollat grauamen, quo ablato procedat prout antè, quia per amotionem grauaminis appellatio quæ erat aliqua fit nulla, iuxta capitulum cessante, extrà de appellationibus. Sed hîc tamen diligenter attendat circũspectus & prouidus Iudex, quòd quædam sunt grauamina reparabilia, & sunt illa de quibus iam dictũ est, & tunc habent locum ea quæ dicta sunt. Quædam aũt sunt irreparabilia, vtpotè, si delatus fuerit quæstionatus realiter & de facto, & pòst euadens appellat, vel si clenodia & aliquantilia simul cum vasis & instrumentis quibus Malefici vtuntur, fuerunt recepti & combusti, & similia quæ nequeunt reparari, nec reuocari, & tunc non habet locum prædictus modus, scilicet, processum ad statum reducere, in quo fuit grauamen huius irrogatum. Quartò notãdum Iudici est, quòd licet à die responsionis habeat triginta dies ad Apostolos exhibendum, iuxta c. de Appel. & poßit petenti aßignare vltimum diem Iuris, hoc est tricesimum ad Apostolos recipiendum, tamen ne videatur quòd velit vexare delatũ, & de vexatione indebita reddat suspectum, & ne videatur confirmare grauamen sibi impositum propter quod extitit appellatum, melius est quòd aßignet infra tempus Iuris terminum competẽtem, vtpotè decimũ diem, vel vicesimũ, & potest postmodum si expedire noluerit, adueniente termino prorogare, dicendo, se fuisse alijs negotijs implicatum, vel huiusmodi. Quintò notandum Iudici est, quòd quando præfixit terminum appellanti & Apostolos petenti, quòd non aßignet solùm ad Apostolos dandum, sed ad dãdum pariter & recipiendum, qua si aßignaret ad dandum tantùm, tunc Iudex à quo appellaretur haberet appellãti mittere. Aßignabit ergo ei terminum, hoc est, talem diem talis anni, ad dandum ei, & recipiendum à Iudice Apostolos tales, quales dare decreuerit. Sextò, notare debet, quòd in aßignatione huius termini non dicat respõdendo, quòd dabit Apostolos negatiuos aut affirmatiuos, sed vt plenius deliberare poßit, dicet quòd exhibebit tales, quales tunc decreuerit exhibendos. Attendat etiam, quòd in aßignatione huius termini, appellanti vt tollatur omnis cautela, & astutia, & malitia appellantis, aßignet locum in specie, diem & horam, vtpotè quòd aßignet vigesimũ diem Augusti anni præsentis, & horam vesperam, & camera ipsius Iudicis, in domo tali, talis ciuitatis vel loci sitam, tali appellanti ad dandum & recipiendum Apostolos tales, quales decreuerit exhibendos. Septimò notat, quòd si decreuerit in animo suo detinere delatum crimine requirente, & Iustitia exigente in aßignatione termini ponat, quòd aßignat talem terminum ad dandum vel recipiendum personaliter Apostolos ipsi appellanti, assignetque talem locum eidem appellanti ad dandum eidem & recipiendum ab eo Apostolos, de quo sit in potestate Iudicis appellantem liberè retinere, datis tamen prius statim Apostolis negatiuis, aliàs non. Octauò notet Iudex, ne aliquid innouet circa appellantem ipsum capiendo, vel quæstionando, seu à carcere liberando, vel aliàs ab hora qua fuit sibi Appellatio præsentata, vsque ad horam qua tradidit Apostolos negatiuos. Epilogando. Nota, sæpè contigit, quòd delatus quando dubitat quòd contra eum feratur sententia, quia constat sibi de culpa sua, frequenter recurrit ad Appellationis remedium, vt sic subterfugiat Iudicis sententiam, vnde ab ipso appellat, & causas friuolas aßignat, vtpotè quod Iudex eum captum tenuit, & cautioni idoneæ eum tradere noluit, similia friuola colorata, qua Appellatione Iudici præsentata, copiam Appellationis petat, qua habita, statim vel pòst duos dies, responsionem, diem, & horam, & locum appellanti ad dandum & recipiendum Apostolos tales, quales decreuerit præfigat, infra terminum tamen Iuris, vtpotè 25. 26. vel 30. diem talis mensis, infra quem terminum aßignatum Iudex copiam Appellationis, & grauamina seu causas propter quas appellat diligenter discutiat, & cum bono consilio Iuris peritorum deliberaret, an exhibeat appellanti Apostolos negatiuos, hoc est responsiones negatiuas Appellationem non admittendo. Vel affirmatiuas & reuerentiales, mittendas ad Iudicem, ad quem appellat appellationi deferendo. Si enim videat, quòd causæ appellationis sunt falsæ vel friuolæ atque nullæ, & quòd appellãs non vult nisi iudicium subterfugere seu prorogare, det Apostolos negatiuos siue refutatorios. Si autem videat, quòd grauamina sunt vera, & iniustè sibi illata, & non sunt irreparabilia, vel dubitat si est ita, vel aliàs fatigatus propter Malitiam appellantis, vult se à tanto onere liberare, exhibeat appellanti Apostolos infirmatiuos seu reuerentiales. Adueniente igitur appellanti termino aßignato, si Iudex nondum formauit Apostolos seu responsiones, vel aliàs nõ est dispositus peremptoriè, põt rogare simul vel succeßiuè vsque ad trigesimũ diem, qui est vltimus terminus Iuris ad exhibendum Apostolos aßignatus. Si aũt formauit & est dispositus, potest statim dare. Apostolos appellanti. Si igitur decreuerit dare Apostolos, negatiuos seu refutatorios, adueniente termino peremptorio aßignato, exhibebit per modũ qui sequitur in scriptis.

ET dictus Iudex respondens præfatæ interiectæ Appellationi, si dici Appellatio mereatur, dicit, quòd ipse Iudex & secundum Canonicas sanctiones, seu etiã Imperialia statuta seu leges proceßit, & procedere intendit, & à Iuris vtriusque tramite non disceßit, nec discedere intendit, minusque ipsum appellantem aggrauauit, nec aggrauare intendit, aut intellexit, quod patet per causas coloratas allegatas singulas decernendo. Non enim grauauit in hoc, quod eũ cœpit, & captum tenuit, quia cùm sit sibi delatus de tali Hæretica prauitate, & testes multos habeat contra eum, meritò ipsum tanquã conuictum de Hæresi, vel sibi vehementer suspectum, captum tenere debuit atque debet, nec grauauit eum, quia dare ipsum noluit cautioni, nam cùm crimen Hæresis sit crimen de maioribus, & ipse appellans esset conuictus, & statim in negatiua nequaquam erat, nec est cautioni etiam maximæ dandus, si est & erat in carcerib. detinẽdus, & sic discurrat per alias rationes. Quo facto, dicat sic : Quare apparet, quòd ipse Iudex debitè & iustè proceßit, & à Iuris semitis minimè deuiauit, minusque ipsum in aliquo aggrauauit, sed ipse appellans per quasdam causas coloratas atque fictas nititur subterfugere iudicium iniustè & indebitè appellando, propter quæ eius appellatio est friuola atque nulla, vtpotè à nullo grauamine interiecta, peccans enim in materia & forma. Et cum Appellationibus friuolis nec Iura deferant, nec sit à Iudice deferendum, ideò dixit Iudex ipse, quòd interiectam Appellationem non admittit, nec admittere intendit, nec ei defert nec deferre proponit, & hanc responsionem offert dicto tali sic indebitè appellanti pro Apostolis negatiuis, & mandat inseri statim immediatè post Appellationem prædictam eidem præsentatam, & sic tradat Notario, qui Appellationem eidem præsentauit.

QVibus Apostolis negatis sic adhibitis appellanti, statim Iudex continuando ipsum suum officium exequatur, mandando eundem capi seu detineri, vel ipsum arrestando, vel terminum ad comparendum coram se eidem aßignando, vel aliquid simile, propter quod appareat, quòd non desinit esse Iudex, continuabitque processum suum contra Appellantem, quousque à Iudice ad quem est appellatũ sit prohibitus ne procedat. Caueat tamen Iudex, quòd nullam nouitatem faciat cõtra Appellantem personam, nec ipsum capiendo, nec si captus est, carcere liberando, nec aliàs ab hora quæ fuit sibi appellatio præsentata, quousque Apostolos ei tradiderit negatiuos, sed ex tunc vt prædicitur, poterit si Iustitia hoc requirat, quousque sit prohibitus à Iudice ad quem fuerat appellatum, & tunc cum proceßibus clausis & sigillatis, & cum fide ac tuta custodia, idonea cautione si oportuerit remittat eum ad Iudicem ante dictum. Si autem Iudex exhibere decreuerit Apostolos affirmatiuos & reuerentiales, adueniente eodem termino peremptorio assignato ad dandum & recipiendum Apostolos, exhibebit per modum qui sequitur in scriptis.

ET dictus Iudex respondendo præfatæ interiectæ Appellationi, si dici Appellatio mereatur. Dicit. n. ipse iustè, & prout debuit in causa præsenti processum & non aliàs, nec dictũ aggrauatum se appellasse aggrauare intendit, quod patet per allegatas rationes, singugulas discurrendo. Non enim ipsum aggrauabit in hoc quod dixit, &c. discurrat per causas singulas Appellationis, meliori modo & cum Veritate, quia poterit respondendo, concludendo sic, quare apparet, quòd ipse Iudex dictum appellantem nullatenus aggrauauit, nec causam dedit eidem appellanti, metuens, ne secundum eius demerita ad Iustitiã procedatur, propter quod eius Appellatio est friuola atque nulla, quia à nullo grauamine interiecta, nec ei est Iure à Iudice deferendum, verùm propter reuerentiam sedis Apostolicæ, ad quam extitit appellatum, dicit ipse Iudex, quòd dictam Appellationem admittit, eique defert, & deferre intendit totũ præsens negotium ad S. dominum nostrum Papam, & sanctam sedem Apostolicam remittendo, aßignando eidem appellanti certum tempus, scilicet tot menses proximè subsequentes, infra quos cum proceßibus, clausulis, & sigillatis, sibi per ipsum Iudicem tradendis, vel aliàs data idonea cautione de præsentando, seu in Romana curia, vel cum fida & tuta custodia eidem per ipsum Iudicem exhibẽda, habeat in Romana curia præsentare domino nostro Papæ, & hanc respõsionem offert ipse Iudex eidem appellanti pro Apostolis affirmatiuis, & mandat eam inseri immediatè post interiectam Appellationem eidem præsentatam, & sic tradet eam Notario qui Appellationem eidem præsentauit.

ATtendat autem prudens Iudex, quòd mox vt Apostolos reuerentiales appellanti exhibuit, in causa illa pro qua ille appellauit, statim ipse desinit esse Iudex, nec potest amplius de illa cognoscere, nisi sibi causa remissa per S. dominum nostrum Papam, quare de causa illa se amplius non intromittat, nisi mittendo dictũ appellantem per modum prædictum ad D. nostrum Papam, aßignando eidem terminum competentem, vtpotè vnius mensis, duorum vel trium, quatenus interim poßit se ad eundem disponere & parare, recipiatque ab eo de comparendo, & se præsentando in Roma. curiam infra eũdem terminum aßignatum, idonea cautione, vel si appellans non potest illam præstare, mittatur cum fida & tuta custodia, vel obligat se melius quo poterit, quatenus se infra terminum aßignatum in Romanam curiam præsentabit domino nostro Papæ, vel per ipsum non stabit. Si autem Iudex habet causam aliam, ac procedit contra eam in alia causa, in qua delatus nõ appellauit, in ipsa illa cùm Iudex remanet, prout antè Iudex, etiamsi post admissam Appellationẽ, & datis Apostolis reuerentialibus ipse appellans accusatur & denũciatur Iudici de alijs Hæresis criminibus, de quibus non agitur in causa pro qua appellauit, non desinit esse Iudex, imò potest pro se ad informandum, & testes examinandum liberè prout prius, & finita prima causa, in Romana curia, vel ad Iudicem remissa, potest procedere liberè in secunda. Aduertant autem Iudices, quod processus clausos & sigillatos ad Roma. curiam mittant, Iudicibus aßignatis, qui Iustitiam faciant, processus meritis actitatis, nec Inquisitores ibi curent agere contra appellantes, sed dimittant eos prædictis suis Iudicibus iudicãdos, qui Iudices si Inquisitores nolunt facere partem contra appellantes, procedent ex officio ad procurationem appellantium, si voluerint expediri. Aduertãt etiam Iudices, quòd si ad appellantium instantiam citentur personaliter, & compareant, caueant tamen omninò litem non iurare, sed attendant processus exhibere, & totam causam ad illos reducere, & procurent, vt citius poterunt remeare, ne ibi tædijs, miserijs, laboribus & expensis, damnabiliter fatigentur, sequuntur namque damna Ecclesiæ, & Hæretici confortantur, & ex pòst non inueniunt Iudices tantùm fauorẽ & reuerentiam, nec timentur, prout eorum præsentia facit. Item ipsi Hæretici alijs quicunque videntes Iudices in Romana curia fatigari & detineri, erigent sibi cornua & contemnent ac malignabuntur, & audacius Hæreses minabũt, & vbi agitur contra eos, simili modo appellabunt. Alij etiam Iudices efficiuntur debiliores, ad negotia fidei prosequendum, & ad Hæreticos extirpandum, metuentes, ne per consimiles Appellationes, tædijs & miserijs fatigentur, hæc omnia cedent in magnum præiudicium fidei, Ecclesiæ sanctæ Dei, à quibus singulis sponsus ipsius Ecclesiæ eam præseruare dignetur.


DE ARTIBVS MAGICIS AC MAGORVM MALEficijs opus præclarissimum, eximij sacrę legis disquisitoris Magistri Bernardi Basin, Cæsaraugustanensis Ecclesiæ Canonici, nuper à mendis quam plurimis emendatum.
PROOEMIVM.

CVM vos in audiendis Magicæ artis disceptationibus attentißimos conspicio, & rei magnitudinem meis oculis subijcio, Illustrißime & Reuerendißime domine purpurati cœtus particeps & sacri consilij membrum, spectabilis Rector sacræ militiæ duces, proiudices incorrupti, aurati milites, & vos sacratißimi Dei studij expositores, à quibus abditißima quæque doctrinarum omnium intelliguntur. Non mediocri molestia afficior, proptereà quòd id onus ad me delatum intelligo, quod vel ad plures doctißimos & eloquẽtißimos viros impartitum impar eorum viribus videretur, præsertim hoc in loco celeberrimo, & apud cœlestium artium præceptores, quibus de rebus magnis & grauibus iudicandi datur facultas. Itaque vereor, cùm nõ videam, quid tanto conspectui dignum, aut elegantia dicendi, aut sententiarum grauitate à me poßit afferri, satis ne mihi parum hac in re consuluisse iudicetis. Verùm quia in hoc est mea omnis disposita viuendi ratio, vt nihil esse ducam magis meũ, quàm dictis parere maiorum : Quapropter respõdere dignum duxi ad quæstionem, quam proposuit sacræ sciẽtiæ summus interpres, grauitatis & consilij custos, cuius eloquio ( vt audire potuistis ) & sapientia, & vetustißimarum gentiũ memoria cõiuncta est. protestari tamen primũ necesse est, nil pertinaciter me dicere aut defendere velle, quod sacrosanctæ repugnet Ecclesiæ, aut Doctoribus per eam approbatis, seu articulis Parisijs condemnatis, pauca tamen probabiliter me adducturum, gratia conferẽtiæ habendæ cum præstantißimis commilitonibus meis. Et quia disceptationi locus est, non orationi, pro quæstione proposita, vtrùm Christi doctriua fideles omnes à Magorum maleficijs purgentur?

NOtandum primò, quòd Magus vocabulũ est Persicũ, id denotans quod apud Græcos Philosophos, & apud Latinos sapiens dicitur. Hos Galli Druydas vocauëre. Vnde Plinius li. 16. naturalis Historiæ in fine. Nihil inquit habent Druydæ. Ita enim Galli suos appellãt Magos. Ægyptij in ea significatiõe qua nos sacerdotes & Græci prophetas dicere. Indi Gymnosophistas Græco vocabulo : & sua interpretatione vocabant. Babylonij nec non & Aßyrij suos Magos seu sapientes Chaldeos vocauëre. Itaque Laërtio teste, Magi apud Persas Deorum cultui maximè insistunt : preces illis ac vota & sacrificia offerunt, de Deorum substantia & generatione dixerũt : cultum & vsum auri interdicunt. Post hæc tractu temporis ij tantummodò Magi dicti sunt, qui ob facinorum magnitudinem vulgò Malefici appellantur.

NOtandum secundò, quòd ars Magica, vt placet Plinio lib. 30. naturalis Historiæ ab ipso Zoroastro ( vt omnes auctores conueniunt ) in Perfide ortum habuit, quæ ( vt ait ) fraudulentißima artium in toto terrarũ orbe plurimis seculis valuit, & subdit : Auctoritatem ei maximam fuisse nemo miretur, quòd sola artiũ tres alias imperiosißimas humanæ mentis complexa, in vnam se redegit. Nam primò de medicina nemo dubitauit. Hanc specie salutari irrepsisse velut altiorem sanctioremque quàm medicinam. ita desideratißima blandißimisque promißis addidisse vires religionis, adquam maximè alligat humanum genus, atque vt hoc quoque suggesserit, miscuisse artes Mathematicas nullo non auido futura de se sciendi, atque ea è cœlo verißimè peti credenti. Ita posseßio hominum sensibus triplici vinculo, intantum fastigij adoleuit, vt hodie etiam in magna parte gentium præualeat. De isto Zoroastre dicit Solinus, quòd risit quando nascebatur, & dicit Augustin. quòd ille risus quia mõstruosus fuit ( risit enim quando plorare debuit, vt plorant cæteri ) nihil boni portẽdit, quod patuit. Inuentor artis Magicæ fuit, sed sua ars Magica ad infelicem terminum, sicut & cæteros Magos duxit. quoniã in prælio minus Rex Aßyriorum eũ superauit, & demum ictu fulguris occubuit, non obstante, quòd Magus & Astrologus maximus esset, vnde Zoroastres viuens astrum dicitur. Posteà verò Democritus & Orpheus Magicam ampliauerunt. His notatis sit prima propositio talis.

SEQVVNTVR DECEM PROPOSItiones probantes quòd Dæmones possunt propria virtute homines decipere.
PRIMA PROPOSITIO.

MVlta per artem Magicam in præstigijs & maleficijs possunt ostẽdi & fieri, quæ aspiciẽtibus & causam ignorantibus videntur mira. Probatur primò per Augustinũ, li. 28. deci. Dei. Cùm essemus inquit, in Italia, audiuimus quasdã mulieres imbutas Magicis artibus, dato caseo statim hõies in iumẽta cõuertisse, quæ vt alia iumẽta necessaria quæque portabant : & finita opera iterũ hõies ab illis restitui, quibus ( vt ait ) mẽs semper humana cõseruata fuit. Apuleius etiã Platonicæ sectæ Philosophus scripsit, se in asinũ apud Thessaliã veneficijs cuiusdam mulieris ( dum per Magicam fieri auis conaretur ) conuersum fuisse, & tractu temporis in hominem restitutum. Plinius, Seneca, & Cicero certißimè affirmant messes in varios agros Magorum præstigijs traduci posse. Vnde Ouidius : Carmine læsa Ceres sterilem vanescit in herbam. Et Virgilius in Bucolicis egloga octaua : Atque satas aliò vidi traducere messes. Medea quoque apud Ouidium libro Metamorphoseos septimo ex hac arte mirabiliora patrasse narrat : Cùm volui, ripis ipsis mirantibus, amnes in fontes rediere suos concussaque sisto. stantia concutio, cantu freta nubila pello. Ex his & plurimis experientijs quas breuitatis gratia missas facio, patet Veritas propositionis.

SECVNDA PROPOSITIO.

SIcut mira multa per artem Magicam facta corporibus cœlestibus minimè sunt ascribenda, ita nec virtuti iutellectus hominis artibus Magicis vtentis. Probatio primæ partis, quia impoßibile est, quòd effectus qui sunt proprij naturæ intellectualis ex virtute cœlestis corporis causentur. Nam propria operatio cuiuslibet rei sequitur propriam naturam eius. Cõstat autem, quòd locutio est actus naturæ rationalis. In operibus autẽ Magorũ aliqui colloquentes hominibus, & responsa dantes de diuersis negocijs expreßè audiuntur. quare impoßibile est, quòd huiusmodi effectus artis Magicæ causentur vniuersaliter ex virtute corporis cœlestis. Nec potest dici, quòd huiusmodi locutiones quæ audiũtur in operibus Magorum, non fiunt secundum sensum exteriorem, sed solùm imaginariè & fantasticè : quia huiusmodi locutiones indifferenter audiuntur ab omnibus circumstantibus. Hoc autem esse non posset, si solùm fieret secundum Magorum quibus responsa dãtur, imaginationes. Nam ea quæ fiunt intrinsecus in imaginatione vnius, non percipiuntur sensibiliter extrinsecus ab alijs. Igitur prima pars vera. Secunda pars probatur. Primò quidem, quia cùm virtus sequatur essentiam rei : diuersitas vel identitas virtutis diuersitatem vel idẽtitatem indicat essentialium principiorum. Intellectus autem communiter hominum talis conditionis inuenitur, quòd eius cognitio ex rebus sensibilibus causatur magis, quàm poßit sua conceptione res sensibiles causare vel immutare. Si ergò sint aliqui homines, qui conceptione intellectus sui poßint virtute propria res naturales transmutare, erũt alterius speciei ab alijs hominibus, & dicentur æquiuocè homines cum eis, quod constat esse absurdum. Igitur impoßibile est, quòd virtute intellectus hominis arte Magica vtentis efficiantur operationes artis Magicæ. Probatur etiam ista secunda pars, quia virtus agendi seu faciendi non adquiritur per disciplinam, sed solùm cognitio faciendi. Videmus autem, quòd per disciplinam aliqui homines pestiferi adquirunt, quòd huiusmodi effectus Magicos efficiant. Nonigitur est in eis virtus realis aliqua, per quam huiusmodi effectus Magicos efficiant, sed solùm cognitio vel notitia in libris damnatis acquisita, igitur secunda pars propositionis vera.

TERTIA PROPOSITIO.

ARtificialia quibus Magi vtuntur ad beneuolentiam, odium, vindictam, seu secretorum notitiam, aut alios quoscunque effectus artis Magicæ, virtutem in se nullam habent ex cœlo nec aliundè. Probatio, quia figura secundum sui rationem abstrahit ab omni materia sensibili, cùm sit quoddam Mathematicum. Sed talia Mathematica nullius actionis naturalis possunt esse principia, cùm non sint actiua nec paßiua. igitur propositio vera. Item hominis figuræ vel imagines, quibus Magi vtuntur, non sunt effectus corporum cœlestiũ, sed potius hominis per artẽ illam operantis. Ergò opera artis Magicæ, quæ fiunt cum hominibus artificialibus, non sunt effectus corporum cœlestium. Nec dici potest, quòd sicut corpora naturalia subdũtur cœlestibus corporibus : ita & corpora artificialia, & ideò sicut corpora naturalia sortiuntur quasdam virtutes occultas, cõtentas speciẽ ( sicut quòd Magnes attrahit ferrum ) ita & corpora artificialia sub certa constellatione fabricata sortiũtur virtutem occultam à corporibus cœlestibus, ad aliquos effectus producendos ( quæ videtur potißima ratio Astronomorum ) quia non videtur simile de istis & de alijs corporibus. Nam virtutes naturales corporum naturalium consequuntur formas naturales eorum, quas quidem formas sortiuntur ex impreßione corporum superiorum : & ex eorundem corporum impreßione sortiuntur quasdam virtutes actiuas speciem continentes. Sed formæ corporum artificialium non sunt effectus corporum cœlestium, sed procedunt ex conceptione artificis, eas in materiam inducentis. Igitur ex impressione corporum superiorum nullam prorsus virtutem actiuam, in quantum sunt artificialia, sortiuntur.

QVARTA PROPOSITIO.

EX hac tertia propositione infertur quarta. Quia sicut imago leonis sculpta in signo leonis, neminem à paßione renum vnquam liberauit, nec Virgilij Magi musca ænea ab vrbe Neapoli veras muscas fugauit : sic nec per imaginẽ aliam aut sculpturam, circulum, anulũ, sigillum seu figuram immutãtur hominũ aut brutorũ corpora : immobilitãtur vel fugantur animãtia, nec reserantur ostia. patet propositio ex supradictis. Et adhuc aliter probatur : quia vel talibus est impressa virtus vel forma à superiori agente, sicut luna illuminatur à Sole per lumẽ receptũ. Vel hoc fit per solã motionẽ superioris agentis, absque forma aliqua seu virtute eis inhærente ad agendum. sicut aqua maris fluit & refluit per motionẽ corporis cœlestis. Non primum, quia cùm operatio quæ consequitur formam impressam cõmuniter inueniatur in omnibus indiuiduis, quæ sunt eiusdẽ speciei, sequeretur, quod oĩa artificialia eiusdẽ speciei vel figuræ ingeniũ artificialium similes & cõformes haberẽt actiones, quod falsum est. Nec secundum dici potest, quia cùm operatio quæ sequitur solam motionem superioris agentis nõ semper conueniat rebus motis, sicut non semper oceanũ fluit & refluit, sequeretur, quòd huiusmodi artificialia non haberent actiones, nisi solùm durante constellatione sub qua sunt fabricata, cuius contrarium asseritur ab expertis. Igitur propositio vera.

QVINTA PROPOSITIO.

INcantatores carminum violentia non inficiunt aut sanant homines, nec incantationibus cogunt de latebris exire serpentes : cùm verba eorũ scripta seu prolata de se, obseruata etiam constellatione, talia, aut eis similia nequaquã poßint efficere. Probatur primò ratione, quia Ars non producit materiã in qua operatur artifex : sed ea præsupposita superinducit formam. Verba autẽ humana habent materiam, sonos scilicet, ab ore hominis sensibiliter prolatos. significatione verò quasi formam habent ab intellectu. Vnde ad hoc datus est sermo secundum Philosophum, vt præstò sint nobis mutuæ voluntalis indicia. Igitur sicut artifici alia in quantum huiusmodi non habent efficaciam ad determinatos effectus artis Magicæ producendos ex virtute corporũ cœlestiũ : ita pari ratione nec verba incantatorũ quantũcunque temporibus electis sint scripta, aut ex intentione & desiderio animæ rationalis formata. Idem habetur 26. quæst. 7. admoneant fideles. vbi habetur, quòd Magicæ artes incantationesque infirmitatibus hominum nihil possunt remedij conferre, sed hoc esse laqueos antiqui hostis. Nec quenquam mouere debet glo. super illud Psal. Sicut Aspidis absurdæ obturantis aures suas. Aspis, inquit, ne vocem incantatoris audiat, vnam aurem ponit in terra, alteram claudit cauda, ac si timeat, quòd virtus verborum incantantis ad se perueniat. Non enim hoc facit Aspis ex eo, quòd verba incãtantis intelligat ( vt dicit Augustin. ) sed quia in prolatione verborum sentit in se quandam immutationem, quam naturali instinctu refugiens ( sicut omne animal naturaliter refugit suum corruptiuũ ) claudit organa sensus auditus : sicut & homo cõtra aliquem terribilem sonum apponit subitò, & quasi sine deliberatione manus suas ad aures, ne audiat sonum illum. Prædicta autem immutatio quæ fit in corpore serpentis ad verba incantatoris, non fit virtute verborum. Qua autẽ virtute fiat, dicetur in sequentibus. Et sic patet quinta propositio.

SEXTA PROPOSITIO.

EFfectus mirabiles artis Magicæ efficiuntur ab intellectu separato, Magorũ operationibus se immiscente. Probatur primò, quia Magi in suis operationibus vtuntur quibusdã vocibus significatis ad determinatos effectus producendos, quæ quidẽ voces nihil aliud sunt, quàm quædã inuocationes, adiurationes, seu imperia quasi vnius ad alterũ colloquẽtis. Vnde Aug. de ci. Dei dicit, quòd Porphirius velut dubitãs quærit : vtrũ in diuinãtibus & quædã mira faciẽtibus animæ sint potiores quàm in alijs. An aliqui spiritus extrinsecus veniãt, & potius venire eos extrinsecus arbitratur. Spiritus autẽ separatus aut est bonus aut malus. Nõ potest autẽ dici, quòd huiusmodi effectus, qui fiunt per artẽ Magicã fiant per bonos spiritus. Primò, quia non est boni spiritus se familiarem exhibere sceleratis hominibus : aut præstare eis patrocinium in his quæ sunt contraria virtuti & veritati. Huiusmodi autem artibus Magicis vtuntur vt frequenter homines scelerati, plerunque etiam homicidia & maleficia per eos procurant. Nam secundum Isidorum vni. li. ethymo. vtentes prædictis artibus Malefici vocantur. Quare manifestum est, quod per spiritũ bonum huiusmodi effectus artis Magicæ nullo modo efficiuntur. Prætereà, Spiritus boni est ducere quantum in se est ad veritatem. Sed in operibus Magorum multa plerunque fiunt, quibus homines ludificantur, decipiũtur, & in errorem trahuntur. Igitur per bonũ spiritum opera Magicanon efficiuntur. Idẽ patet ex hoc, quia non est spiritus boni vt si sit superior minori, vel pari subdatur : aut si sit inferior, vt sibi à superiore supplicationem fieri patiatur. Sed Magi, Necromantici in suis operationibus inuocant eum, quorum auxilio vtũtur suppliciter quasi superiores. Cùm autẽ venerint, imperant eis quasi inferioribus, vt patet per libros acros & sacros illius artis. quare manifestum est, quòd hominis effectus artis Magicæ per bonos spiritus non efficiuntur. Relinquitur ergo &c.

SEPTIMA PROPOSITIO.

QVia tales effectus artis Magicæ fiunt per malignos spiritus, quos nos Dæmones vocamus. Hoc expreßè dicit Aug. 3. de tri. Per Dæmones inquit, Magicæ artes possunt, quicquid possunt valere aliquid, nisi data desuper potestate, Datur autem vel ad fallendũ fallaces sicut Ægyptios : & in ipsos Magos data est, vt in eorũ spirituum operatione viderentur admirandi, à quibus fuerant damnandi. Ex quo repellitur error gentilium, qui huiusmodi operationes Dijs bonis attribuebant, contra quos dicit Augusti. li. 85. Deus per semetipsum neminẽ decipit, sed per talem Angelum, qui pro suæ voluntatis peruersitate, vel advindictã peccatorũ, vel ad exercitationem eorum qui secundum Deum nascuntnr ordinatur. Et idem 11. super gene. ad literã Quòd enim inquit, putatur audire serpẽtes, vel intelligere verba Magorũ, id est incantatorũ, vt eis incantãtibus exiliant plerũque de latebris, in illis vis Diaboli operatur. & subdit infrà. Gaudent enim Dæmones hanc potestatem sibi dari, vt adincantationes hominũ serpentes moueantur, vt quo libet modo fallant quod possunt.

OCTAVA PROPOSITIO.

FAscinatrices suo aspectu maleuolo immutare possunt infantium tenerrima corpora, & vsque ad grauẽ infirmitatem ea quandoque alterare. Hanc propositionẽ probat Auicẽna, quia substantijs separatis, multò magis obedit materia corporalis ad productionẽ alicuius effectus, quàm qualitatibus actiuis & paßiuis in natura. Nam ad apprehensionẽ substantiarũ separatarum fiũt multa in istis inferioribus præter cursum corporũ cœlestium, & aliorum naturalium agentium. Quod patet de anima, quæ si fuerit fortis in sua apprehensione, immutat corpus proprium : sicut ex sola imaginatione animæ corpus calescit : vt patet in concupiscentibus & irascentibus. vel etiam frigescit, sicut contingit in timentibus. Incurrit etiam quandoque ex hac febrem, aut aliquam aliam ægritudinem. Et per hunc modum dicit, quòd si anima coniuncta corpori fuerit depurata à vitijs, & fuerit fortis in sua apprehensione, quòd tunc obedit ei : non solùm corpus proprium, sed etiam corpora aliorum. Hinc & secundum eum, quòd aliqui sancti viri operantur multa mira præter solitum cursum naturæ : ita quòd ad eorum apprehensionem sanatur quandoque infirmus, vel aliquid huiusmodi. Et consimiliter dicit, quòd si anima fuerit fœdata vitijs, & habuerit fortem apprehensionẽ in malitia obedit ei materia corporis alieni ad transmutationem : præcipuè in illis, in quibus materia est apta ad receptionem impreßionum, sicut cõtingit in infantibus propter teneritatem carnis, sicut cera mollis facilè recipit impreßionem sigilli. Et istam posuit Auicenna causam fascinationis. Nã ex forti apprehensione vetularũ obstinatarum in malitia, immutatur corpus infantis ad infirmitatẽ, vel ad aliquam paßionem. Sed ista ratio Auicennæ non valet nec in se, nec in confirmatione, per exemplum quod adducit. In se quidem, quia secundum Aug. materia corporalis non obedit Angelis, nec multò minus animabus ad nutum, quantum ad corporalem transmutationem, sed soli Deo. Exemplũ aut quod adducit pro confirmatione non valet propter duo. Primò quidem, quoniã ex sola apprehẽsione aut imaginatione animæ coniunctæ non sequitur aliqua mutatio corporis, nisi illæ apprehensioni fuerit adiuncta aliqua affectio, puta gaudij vel timoris, cõcupiscentiæ aut iræ, aut alterius paßionis, per quas variatur modus cordis : & etiã spirituum procedentium à corde, ex quibus quidem spiritibus vel retractis ad cor per paßionem : timoris, vel diffusis ad mẽbra per paßionẽ gaudij, sequitur alteratio aliqua in corde, quæ potest esse causa infirmit atis, si materia sit disposita. Secundò, quia maior est colligentia animæ ad corpus suum, quàm ad corpora aliorũ : & quia immutatio corporalis est per contactum, magis est natum corpus propriũ transmutari ex apprehensione animæ quàm corpora aliorũ, Dicendũ est igitur, quòd transmutatio corporis, quæ fit per fascinationem, non prouenit ex hoc, quòd imaginatio vel apprehensio vnius animæ immutet immediatè corpus alterius hominis. Sed ex hoc, quòd mediante motu cordis & spirituũ ( vt dictũ est ) immutatur corpus propriũ coniunctũ, quæ quidem immutatio spirituũ maximè inficit oculos. Oculi aũt infecti inficiunt mediũ, mediũ aũt infectũ inficit corpus prospectũ, si fiũt facilè immutabile, sicut videmus, quòd oculus mẽstruatæ inficit speculũ, & præcipuè si sit nouũ, vt habẽtur in li. de somno & vi. Sic igitur ex forti apprehensione alicuius vetulæ in malitia induratæ immutatur motus cordis & spirituum. Quæ quidem immutatio proueniẽs ad oculos inficit ipsos. Oculi aũt infecti, inficiũt vicinũ aërem, aër aũt infectus inficit corpus infantis propter eius teneritatẽ : & ita ad maleuolum aspectũ vetularũ inficitur modo prædicto infans & fascinatur, ita quod cibũ euomat, & infirmitatẽ incurrat.

NONA PROPOSITIO.

TAnta virtute Dæmones corporalibus rebus præsunt, vt poßint Deo permittente elemẽta cõmouere, mare cõcitare, montes & colles destruere, arbores herbasque dissecare, brutorũ corpora atque hominũ subintrare, vexationes, infirmitates & mortem ipsam procurare. Probatur propositio, quia corporalia obediunt Dæmonibus quò ad motum localem, vt patet per Augustin. 3. de tri. Sed prædicta possunt fieri per transmutationem localem rerum corporalium. Patet de infirmitate & morte, de quibus minus videtur. Cùm enim sanitas consistat in conuenienti dispositione & adæquatione humorum, possunt Dæmones commouere humores corporis, & violenter exagitare : ad quod sequetur perturbatio sanitatis, dolor, infirmitas, aut corporalis vexatio, sicut de Saul rege vexato à Diabolo legitur primo Regum 16. Spiritus nequam exagitabat eum. Erat autem ista agitatio interior vehemens commotio. Patet etiam de stimulo carnis Paulo dato. 2. ad Corinth. 12. vbi dicit glo. August. dolore quodam corporis traditur Apostolus vehementer exagitatus. Patet insuper Lucæ 13. de muliere detenta in infirmitate annos decem & octo, à qua Dominus spiritum infirmitatis eiecit. Potest igitur Dæmon vexationes grauißimas causare, ad quas Deo permittente sequetur mors. Potest etiam Dæmon ab extrinseco violentias iuferre, vt patet de septem viris Saræ, Thobiæ 3. quos Asmodæus interfecit. Et de Iob patientißimo, qui Satane potestatem in rebus secundis & corpore expertus, spiritu secundo edoctus ait, non est potestas super terram, quæ valeat ei comparari. Et sic patet veritas propositionis.

EX his infertur, quòd Dæmon propria naturæ potestate interius & exterius potest homines varijs illusionibus decipere. Probatio primæ partis, quia ea quæ ex motu locali aliquorum corporum causari possunt, naturali virtuti Dæmonum subsunt, vt ex supradictis patet. Sed apparitiones imaginariæ causantur interdum in nobis per operationem naturæ ex locali mutatione corporalium humorum & spirituum, vt dicit Philosophus in libro de somno & vigilia, vbi respondit, causam apparitionis somniorum dicens, quòd cùm animal dormit, descendente plurimo sanguine ad principium sensitiuum, simul descendunt in spiritu animali impreßiones relictæ ex sensibilium motionibus, quæ in spiritibus sensualibus conseruantur. & mouet principium sensitiuum apprehensiuum, ita quòd aliqua apparent, ac si tunc principium sensitiuum à rebus temporis exterioribus immutaretur. Tanta etiã potest esse motio horum spirituum & humorum, quòd non solùm dormientibus, sedetiam vigilantibus huiusmodi apparitiones fient : sicut contingit in freneticis, arreptitijs, & vehemẽter studentibus. Igitur apparitiones imaginariæ poterunt fieri in homine per Dæmones, humores, & spiritus interiores commouentes, ad quod sequitur varia ordinatio fantasmatum, vt varias repræsentationes faciãt eis quos decipere cupiunt. Et quia tunc Anima conuertitur ad huiusmodi similitudines, sicut ad res, videtur homini quòd sit equus, oppressus onere, quemadmodum videbatur patri ipsius Præstantij se fuisse caballum, & annonam cum alijs bestijs portasse, vt recitat August. 18. de ci. Dei. & dicit ibi August. quòd ita inuentum est. Quod est intelligendum, quòd pater Præstantij, & alij ( quos ibi recitat Augusti. per Magas mulieres fuisse conuersos in iumenta onera portantia ) fantasticè solùm fuerunt conuersi in iumenta : sed portatio prima onerum fuit vera, non quidem facta per homines, sed per Dæmones. Sic etiã videtur aliquibus, quòd transferantur de loco ad locum, cum societate magna. Vnde quædam mulierculæ inseruientes Satanæ Dæmonum illusionibus seductæ, credũt se, & profitentur nocturnis horis cum Diana paganorum Dea in magna mulierum multitudine equitare, & alia nephanda agere, puta paruulos à latere matrum accipere, assare, & comedere, domos per caminos seu per fenestras intrare, & habitantes varijs modis inquietare : Quæ omnia & consimilia aliquando solùm fantasticè accidunt eis. Vnde August. 7. super gene. ad literam. Illa inquit, quæ feruntur accidisse, vt quidem recordarentur, se in quorundam animalium corporibus fuisse, aut falsa facta narrantur, aut ludificationibus Dæmonum hoc in eorum animis factum est. Si enim contingit, vt quis in somnis fallaci memoria recordetur, se aliquid fuisse quod non fuit, aut fecisse quod non egit, quid mirum, si quodam de isto occultoque iudicio sinantur Dæmones etiam in cordibus hominum vigilantium tale aliquid posse. Idem videtur sonare capitulum illud. 26. quæst. 5. Episcopi, vbi habetur, quòd mulierculæ illæ, quæ dicunt se ductas ad loca remota, imaginariè tantùm ducuntur. Et est illa ambulatio in imaginatione, & non ingressu pedum. Istud tamen decretum videtur reddere Maleficos audatieres, ad introducendum alios in suam sectam, & Iudices Ecclesiæ ad inquirendum de maleficijs remißiores, & sic videtur parare viam ad cultum idololatriæ. Propter quod dicendum, quòd decretum illud fuit sumptum ex concilio quodam particulari : & non ex aliquo quatuor cõciliorum generalium, & ideò non fulcitur tanta auctoritate, sicut alia plurima decreta. Videtur etiam leuitate quadam fuisse factũ, quod patet in exemplo Ezechielis, quod adducit ad probandum, quòd deportatio illarum mulierum fiat solùm in fantasia, & non realiter vbi sic habetur. Quis verò tam stultus & bebes sit, qui hæc omnia quæ in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur, cùm Ezechiel Propheta visiones quæ Domini sunt, in spiritu nõ in corpore viderit, sicut ipse dicit : statim inquit fui in spiritu. Quòd si Ezechiel existens in Chaldæa, dicit se fuisse in spiritu in Hierusalem : hoc non probat intentum, nisi adderetur, quod Ezechiel non potuit ibi esse præsens, nisi in spiritu, & nõ in corpore, quod falsum est. Nam & Abacuc à Iudæa in Chaldæam confestim translatus est. Daniel. 14. Veruntamen pro reuerentia sacri voluminis dicendum, quòd si capitulum illud Episcopi, intelligatur, deportationes & apparitiones illarum mulierum aliquãdo fore imaginarias solùm, non negando, quin poßint esse veræ & reales, & quin aliquando prædictum capitulum est tanto volumine dignum. Si verò intelligatur, tales deportationes non posse aliter quàm imaginariè fieri, dictis sacræ Scripturæ manifestè repugnat. Et quòd subditur in illo capitulo, quòd qui talia credit, infidelis est, & pagano deterior, hoc intelligitur de his, qui credunt diuinos cultus Dianæ, aut Herodiadi debere exhiberi, sicut illæ mulieres credebant.

SEd quid de quibusdam vetulis, quæ se in raptu dicũt videre animas purgatorij, & plura alia, vt furta, & res perditas : quarum pedes pro tunc adustinon sentiunt ignem? Dicendum, quòd Dæmon fantasmata in imaginatione earum tantùm intendit, vt extra nihil sentiãt. Exemplum de habentibus morbum caducum, qui etìam adustionem non sentiunt in infirmitate sua : quia interioribus paßionibus preßi, extra non sentiunt ignem. August. etiam de ciuitate Dei recitat de quodam, qui ad modicum alicuius gemitum, se adeò ad interiora conuertere poterat, vt nec voces, nec puncturas, nec vellicantes sentiret, imò tanquam in defuncto nullus anbelitus sentiebatur.

SEd vnde est, quòd fœminæ in maiori multitudine reperiuntur superstitiosæ & Maleficæ quàm viri? Respondeo, quòd triplici ratione. Primò, quia pronæ sunt ad credendum. Eidem autem malam Dæmon principaliter quærit, vnde Ecclesiastici 19. Qui citò credit, leuis est corde, & minorabitur. Secundò, quia à natura ( propter fluxibilitatem complexionis ) facilioris sunt impreßionis ad reuelationes capiendas per impreßionem separatorum spirituum. Et Guilielmus Parisiensis dicit, quòd cùm complexione sua benè vtuntur, multùm bonæ sunt. Cùm verò malè, peiores sunt. Tertiò, quia linguam lubricam habent, & ea quæ mala arte sciunt, comparibus fœminis vix cælare possunt, seque occultè cùm vires non habeant, per maleficia vindicare quærunt. Vnde Ecclesiastici 25. Commorari Leoni & Draconi plus placebit, quàm habitare cum muliere nequam. Ex supradictis patet prima pars propositionis, videlicet, quòd Dæmones interius homines decipere & illudere possunt. Secunda pars, scilicet, quòd exterius poßint illudere. Patet primò ratione organi sensus particularis exterioris : quod cùm materiale sit, potest per Dæmonem malè disponi, ita vt videatur res aliter esse quàm sit : quemadmodum febricitantibus propter indispositionem linguæ, dulcia amara esse videntur. Ex parte verò obiecti, circumponendo aliquid circa obiectum, sicut quando corpus album videtur mediante vitro rubicundo : illud album videtur rubicundum. Potest etiam illudere quadam agitatione, occultando quædam, & alia ostendendo, sicut socij Diomedis fuerunt subitò subtracti, & ducti ad loca remotißima, & veræ aues insolitæ fuerunt ibi positæ, quæ prope templum Diomedis multo tempore volauerunt, & sic illudebantur hi qui credebant socios Diomedis in aues conuersos. Alio modo potest illudere, applicando res aliquas naturales, quarum virtus est, vt faciant apparere res aliter quàm sint, sicut est herba quædam accensa fumigans, quæ facit trabes apparere serpentes. Potest etiam assumpto corpore illudere, sicut apparuit lactuca Moniali, vt refert Gregorius primo libro Dialogorum. Et sic patet propositio, quòd Dæmones varijs illusionibus possunt homines illudere.

VIsis mirabilibus effectibus Magicæ artis, & magna Dæmonis potentia paucis videre restat. Cur ad vota Necromanticorum, Hydromanticorum, Chiromanticorum, Augurum, Aruspicum, Fascinariorum, Pythonicorum, aliorumque Maleficorum sua scientia extensissima, ac potestate quàm maxima paratus aßistat? Dicendum breuiter, quòd hoc prouenit, quia Dæmones inuident saluti hominum, & ideò proni sunt ad nutriendum & trahendum eos in errorem. Propter quod, secundum quòd vident vnumquemque circa diuersa curiosè & superstitiosè aliquid obseruantem, ingerunt se spontè obseruationi eorum. Secunda ratio, quia homines insignum subiectionis & reuerentiæ Deo vero sacrificia offerunt, hymnos canunt, Inuocationes, prostrationes, & alia huiusmodi ad cultum latriæ pertinentia faciunt. Idcircò Dæmones, quorum superbia ascendit, semper appetunt quam maximè huiusmodi reuerẽtiæ signa sibi ab hominibus exhiberi : & ideò operationibus talia sibi exhibentium libentißimè se immiscent.

NOtandum secundò, quòd inuocare ex parte inuocantis duo importat. Primum est, inuocantẽ credere alicuius rei, vtpotè, scientiæ, potentiæ, pecuniæ, seu rei alterius se pati inopiam & defectum. Alterum est, credere illum defectum non fore sibi immobiliter affixum, quin valeat per aliquem liberari, quod inuocans desiderat. Ex parte inuocati importat alio duo. Primũ est, credere in ipso inuocato esse potentiam ad liberandum inuocantem à tali defectu. Ad Rom. 10. Quomodo inuocabunt eum in quem non crediderunt. Alterum est credere, quòd ille qui inuocatur, à tali adiutorio conferendo, si conferre voluerit, nullus poterit impedire. Vel saltem est amicus & familiaris illius, quem nullus potest impedire. Ex parte finis inuocationis importat duo. Primum, quòd credit inuocatum humiliationibus & obsecrationibus ad præstandum patrocinium inclinari. Alterum, quòd inuocans talia facit, vt ab inuocato iuuetur. His notatis ponuntur quædam conclusiones.

PRIMA CONCLVSIO.

SI dæmon inuocetur siue tacitè siue expreßè, cum sacrificio & adoratione, si credit ipse inuocans, Dæmonem fortè Deum, à quo petit auxilium, talis inuocans Hæreticus est. Patet, quìa credere Dæmonem fore omnium creatorem, Hæresis est. Ergo Dæmonem inuocans, & hoc credens, Hæreticus est. Consequentia patet, antecedens fit euidens : quia obuiat primo articulo fidei, & varijs paßionibus sacri Canonis, vbi habetur, Dæmonem initium habuisse, deliquisse, & in malo obstinatum remansisse, quæ de omnium creatore nephas est dicere.

SECVNDA CONCLVSIO.

INuocans quouismodo Dæmonem, non credens eũ esse Deum, sed Dei amicum & charum, & ideò ipsum inuocat, vt cum Deo, quod petit sibi obtineat, talis inuocans Hæreticus est. Patet, quia credere Dæmonem non esse in culpa obstinatum, Hæresis est. ergo credẽs ipsum fore Deo charum & amicum, Hæreticũ est. Consequentia claret, & antecedens patet : quia in multis passibus sacræ Scripturæ habetur, quòd Diabolus est obstinatus. Vt patet Apocalypsis duodecimo & tredecimo. Et extrà, de summa Trinitate & fide Catholica, capitulo primo.

TERTIA CONCLVSIO.

INuocans Dæmonem, & nõ credens ipsum esse Deum, aut Dei amicum, imò in malo obstinatum, credat tamen ipsum inuocare non esse peccatum, aut saltem non graue peccatum, Hæreticus est. Patet, quia in multis sacræ Scripturæ locis habetur, quòd inuocare, consulere, vel aliquid ab eis expetere, graue peccatum est. Vnde Deuteron. 20. Anima quæ declinauerit ad Magos & Ariolos, interficiam illam de medio populi mei. Item, quia in omni inuocatione Dæmonis fit pactum cum eo. Qui cùm verum aliquando dicit, hoc facit, vt assuefaciat ad hoc vt ei credatur.

QVARTA CONCLVSIO.

INuocans Dæmonem tacitè vel expreßè, non credens ipsum fore Deum nec Dei amicum, sed potius in malo obstinatum, & quòd inuocando grauiter peccat. Sed hoc facit, vt quod optat à Dæmone obtineat. talis in re Hæreticus non est, licet pro Hæretico sit habendus. Probatur prima pars, quia talis non discedit corde à fide, Igitur Hæreticus non est. Secunda pars patet, quia Ecclesia iudicat de interioribus per exteriora.

QVINTA CONCLVSIO.

PEtens à Dæmone inuocato ea quæ excedunt Dæmonis potentiam, inuocans tamen, credit Dæmonẽ ista posse : puta mortuum suscitare, (vt Saul videbatur credere posse Pythonissam facere) talis inuocans, sic petens & credens Hæreticus est. Patet, quia alium à Deo à se posse facere, quæ pertinent præcisè ad diuinũ posse, Hæresis est : quia tunc alius à Deo non foret, sed Deus ipse foret. ergo hoc à Dæmone petens, & sic credens, Hæreticus est. Antecedens & consequentia ex se patent.

SEXTA CONCLVSIO.

PEtens à Dæmone ea quæ sunt contra humani arbitrij libertatem, vt quòd cogat mulierem ad cõsuetudinem libidinosi homines voluntati. vel ad aliquid, super quo habet dominium sui actus faciendi, & credat inuocans Dæmonem ista posse, Hæreticus est. Patet, Nam credere liberum arbitrium hominis à Dæmone posse cogi, est Hæresis : quia directè obuiat dictis sacræ Scripturæ. Dicitur enim Ecclesiastici decimoquinto : Deus ab initio constituit hominem, & reliquit eum in manu consilij sui. Et Genesis decimo : Sub te erit appetitus tuus, & tu dominaberis illi. Et ad Rom. 8. Scio quòd neque Angeli, neque principatus, neque potestates poterunt me separare à Charitate.

SEPTIMA CONCLVSIO.

PEtens à Dæmone ea quæ non excedunt eius potentiam, vtputa, ligare virum, ne carnaliter vxorem cognoscat, aut quòd domum alicuius euertat, & credat Dæmonem talia posse, etiamsi non sit permissum à Deo : talis inuocans & petens Hæreticus est. Patet, quia talis de primo articulo fidei, ( quia de Dei omnipotentia ) malè sentit, ergo Hæreticus est. Malè etiam sentit de sacra Scriptura : quia hominem percutere. ignem immittere, ventum commouere, & domum euertere, secundum beatum Augustinum, & recitatur 26. quæstione quinta. ca. Nec mirum. non excedunt naturalem Dæmonis potestatem, & tamen ista non egit Satan contra beatum Iob, nisi à Deo permissus & licentiatus, vt patet Iob primo. Patet etiam in Magis Pharaonis, qui impediti à Domino cinifes facere non potuerunt. Exodi 8.

OCTAVA CONCLVSIO.

INuocans Dæmonẽ, & petens ea quæ excedunt Dæmonis naturalẽ scientiã, vtpotè, futura quæ non hñt cãs determinatas in natura, sed depẽdent à Dei vel hõis voluntate, vt qis bella geret, quis auaritiæ inseruiet, quis gladio aut veneno peribit, quis damnabitur, aut quãdo extremi iudicij dies erit : talia petẽs, & credens Dæmonem ista scire, Hæreticus est. Patet, quia scire prædicta futura, est solius Dei, Psal. 41. Annunciate quæ ventura sunt in futurum, & sciemus quia Dij estis vos. Et Actuum primo : Non est vestrum nosse tempora vel momẽta, quæ pater posuit in sua potestate. Ex hoc patet error Genethliacorum, qui ex die natiuitatis fortunam hominis ac successum, etiam in singulis actibus prænunciare se posse iactãt, quos irridens Iuuenalis ait : Si prurit frictus ocelli Angelus, inspecta genesi collyria poscit. Nec obstat, si Astrologi de talibus sæpius vera prædicũt, quia vt plurimùm homines paßiones partis sensitiuæ sequuntur, secundum quam astris subijciuntur. Patet etiam error diuinantium per somnia futuros hominum euentus, à libero arbitrio dependentes.

ESt tamen hîc sciẽdum, Quòd quædam sunt somnia, quæ sunt causæ futurorum euentuum, vt quando ex his quæ somnians vidit, mouetur posteà in vigiliã ad aliquid agendum aut vitandum, vt recitat Galenus de quodam Græco, qui somniauit, quòd si minueretur inter duos digitos, sanaretur : qui cùm euigilasset, fecit minui, & sanatus est. Alia sunt somnia, quæ solùm sunt signa futurorum euentuum, & non causa, vt sunt illa, quæ habent causam conuenientem eis, & futuris euentibus, siue illa causa fuerit corporalis, siue spiritualis. Corporalis quidem, vt quando ex impreßione cœlestium corporum, & etiam aëris circumstantijs immutatur corpus & imaginatio dormientis. Sic dormienti apparent aliquæ visiones, conformes dispositioni corporum cœlestium & elementorum, prout sunt causæ aliquorum euentuum futurorum, sicut quando disponuntur elementa ad serenitatem, vel pluuiam, aut aliqua huiusmodi apparent dormienti aliquæ fantasiæ, conformes illi dispositioni. Vnde & bruta animalia percipiunt frequenter futuros temporum euentus serenitatis & pluuiæ, ex circumstantijs aëris immutatione. Et ita dicit Philosophus octauo Physicorum, quod à continente nos, fiunt multæ mutationes in nobis.

SPiritualis autem causa somnij est quandoque Deus, quandoque Diabolus. Deus quidem, vt quando ministerio Angelorum reuelat in somnijs aliqua futura, quorum ipse est futurus causa, secundum illud Nume. 12. Si fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnum loquar ad eum. Diabolus autẽ, vt quando ad deceptionem hominum disponendo interius fantasmata, facit apparere aliqua futura, quæ ipse est facturus.

Alia sunt somnia, quæ nec sunt causæ futurorum euentuum, nec signa : sed sunt solùm motus simulachrorum, sicut sunt omnia illa somnia, quæ causantur in dormiente ex aliqua causa interiori : quæ duplex est, animalis scilicet, & corporalis. Animalis quidem, vt qñ occurrunt hõi dormienti fantasmata conuenientia eis, circa quæ eius cogitatio vel locutio fuit in vigilia immorata. Vnde hoĩes solliciti & cogitatiui circa aliqua, frequẽter somniant de illis. Ideò dicit Macrob, super somnio Scipionis : Sæpè fit, vt cogitatiões sermonesque nostri appareãt aliquid in somno tale, quale vigilãs sæpißimè solebat agitare vel loqui, propter quod Claudian, dicit :

Omnia quæ sensu voluuntur vota diurno,
Pectore sopito redit amicitia.
Quis venator defesta thoro cũ membra reponit,
Mens tamen ad syluas, & sua lustra redit.

COrporalis autem, sicut quandoque ex aliqua interiori dispositione corporis formatur aliquis motus in fantasia dormientis, conueniens illi corporali dispositioni. sicut homini, qui abundat in frigidis humoribus, occurrit in somno fantasiatio, quòd sit in niue vel in aqua. Propter quod Medici dicunt, intendendum esse somnijs, ad cognoscendum interiores hominis dispositiones. Ad hunc etiam modum reducuntur omnia somnia sequentia, complexiones hominum, sicut Cholerici somniant ignea & agilia, vnde somniant frequenter se volare, comburi. Flegmatici somniant aquatica, vt quòd sint in aqua vel niue, & Melancholici somniant nigra & discolorata, Sanguinei verò læta. Ad hunc etiam modum reducuntur omnia somnia, quæ sequuntur naturas ciborum. Nam quod complexio facit per naturam, hoc sibi faciunt per accidens. Ad hunc etiam modum reducũtur omnia somnia, quæ sequuntur appetitum hominis & affectionem, sicut auarus somniat de auro & argento, famelicus de cibo, studiosus de lectione & disputationibus, & sic de alijs. Ad hunc etiam modum reducuntur omnia sequentia naturas & conditiones infirmitatum. tales tamen causæ somniorum, non sunt causæ futurorum euentuum sicut primæ. Vnde huiusmodi somnia per accidens se habent ad futuros euentus, & si quandoque simul concurrant, hoc erit casuale & fortuitum. Si quis ergo vtatur somnijs ad præcognoscenda futura, secundum quòd somnia procedunt ex eleuatione diuina, vel ex causa naturali intrinseca, quantum potest virtus talis se extendere, non erit Diuinatio illicita. Si autem huiusmodi Diuinatio causetur à Dæmone, cum quo pacta habentur expressa ( cùm ad hoc inuocatur ) vel tacita, tunc erit illicita & superstitiosa. Sed quidem de Magis, Geomanticis, Idromanticis, Piromanticis, & alijs Diuinatoribus consimilibus, qui ex protractionibus punctorum factu sine deliberatione, & ex proiectione plumbi liquefacti in aqua, aut ex alijs huiusmodi vanitatibus futura prænunciare videntur, Dicendum, quòd prænunciationes quæ fiunt ex talibus signis, originem habent à Dæmone, qui se immiscet descriptionibus punctorum, & alijs superstitiosis obseruantijs, & eius operatione disponuntur prædicti motus præter deliberationem existentes, secundum quod congruit dispositioni futurorum euentuum, eorum quidem quos naturaliter ipse cognoscit.

NONA CONCLVSIO.

SI petantur à Dæmone pronunciari certitudinaliter futura, quæ habent causas determinatas in natura, non de neceßitate producentes, sed vt in plurib. & frequenter, vt prædicere si pluuiæ, siccitates aut sterilitates erunt, & credat inuocans Dæmonem scire ista certitudinaliter euenire, talis Hæreticus est. Patet, quia talis certitudinalem huiusmodi futurorum cognitionem quæ pertinet soli Deo, credit pertinere etiam creaturæ, & per consequens creaturæ fore Deum, ergo sic credens Hæreticus est.

DECIMA CONCLVSIO.

SI petantur à Dæmone reuelari præterita, vel præsentia nobis abscondita, Dæmoni autem manifesta, & credat inuocans, talia per Dæmonem reuelata, infallibiliter ita esse, sic credẽs Hæreticus est. Tatet, quia credere, Dæmonem non fore mendacij patrem, & verum semper esse eius sermonem vel reuelationẽ, Hæresis est, quia repugnat sacræ Scripturæ. Vnde Ioan. 8. habetur, ille homicida erat ab initio, & in veritate nonstetit, cùm loquitur mendaciũ ex proprijs loquitur, quia mendax est. Vnde Chrysost. super Matth. super illo verbo, quod dixit Iesus Dæmoni : obmutesce. Saluti ferum inquit nobis dogma datur, ne credamus Dæmonibus quãcunque denuncient Veritatem. Et quia Magi Malefici, incantatores, & Dæmonum inuocatores talia multa de Dæmonis potentia & scientia pertinaciter credunt, meritò tales à Christi fidelibus tanquam Hæretici sunt euitandi.

EX supradictis infero, quòd artes Magicæ, quæ inuocationes Dæmonum & pacta cum eis consulunt, meritò omni iure sunt prohibitæ : quia malæ & perturbatiuæ omnis Politiæ, cuius oppositum tenuit præclaræ intelligentiæ vir Magister & Dominus nouißimè Vesperiatus, in simili actu dicens, quòd studium Magicarum artium valet ad salutem fidelium. Et quia probatio corollarij mei est sui dicti confutatio.

PRobatur primò, quòd Iure naturali hæ artes sint prohibitæ & malæ : quia nocere innocenti Iure naturæ est vetitum. Sed Malefici Magicis artibus plerumque nocent innocentib., vt patet de fascinarijs & alijs Maleficis. Ergo Iure naturæ tales artes sunt prohibitæ. Quod Iure diuino patet Exodi 12. Maleficos non patieris viuere. Et Leui. 20. Vir siue mulier in quibus Pythonicus vel spiritus diuinationis fuerit, morte moriantur, lapidibus obruent eos : sanguis eorum sit super eos. Vnde propter hoc peccatum Ochozias infirmus mortuus est, quarto Regum primo, & Saul primo Paralip. decimo.

QVòd Iure Canonico sint prohibitæ patet, quia Diuinatoribus & Maleficis occultis imponitur pœnitentia 40. dierum, extrà de Sortilegijs. cap. 1. Si notorij sint, Eucharistia negatur. de consecra. d. 2. pro dilectione. Si sit clericus, deponendus est, & in Monasterio retrudendus. 26. q. 5. Si quis Episcopus. Vbi sic habetur : Si quis Episcopus est, aut Presbyter, aut Diaconus, vel quilibet de ordine clericorum, Aruspices, aut incantatores, aut ariolos, aut certè augures, vel sortilegos, vel qui profitentur artem Magicam, aut aliquos eorum similia exercẽtes consuluisse fuerit deprehensus : ab honore dignitatis suæ suspensus, Monasterij curam excipiat, vbi pœnitentiæ perpetuæ deditus, scelus admissum sacrilegij soluat. Si laicus, excommunicationem incurrit. 26. q. 5. Si quis ariolos. tales etiam infames sunt, & qui ad eos concurrunt, vnde nec ad accusationem debent admitti. 2. q. 8. quisquis.

QVòd Iure Ciuili prohibeantur patet, quia insectatores earum debent mortis supplicio subiacere. C. de maleficijs. l. nemo. l. culpa. & l. multi. vbi sic habetur : Multi Magicis artibus vsi, elementa turbare, vitas infantium labefactare non dubitant, & manibus accitis audent ventilare, vt quisque suos conficiat malis artibus inimicos. Hos quando naturæ peregrini sunt, feralis pestis absumat. Et l. duodecim tabularum pœnæ grauißimæ Maleficis sunt impositæ. patet per Tullium libro de legibus.

POëtæ etiam sentiunt has artes esse vitandas. Vnde Virgilius 4. Æneidos, vbi Dido sororem sic alloquitur : Testor chara Deos, & te germana tuumque Dulce caput, Magicas in vitam accingere artes. Nec valet dicere vt videtur, quòd notitia istarum artium in se sit bona & vtilis, quanquam vsus earum sit perniciosus, quoniam 26. q. 2. habetur, quòd Christiana pietas condemnat Mathematicas, etiamsi vllum sacrificium vel vllæ preces ad aliquem spiritum dirigantur. Si autem dicatur, quòd studium istarum artium sit licitum ad eas confutandum & reprobandũ. Hoc non placet, ( saluo meliori iudicio ) primò : quia per hoc retardarentur homines à studio vtilium artium. Secundò, quia cùm homines naturaliter scire desiderant, & ea magis quæ admirationem secum ferre videntur, vix esse non posset, quin imbuti his perniciosis artibus, experimento scire cupiant : mira illa quæ per eas fieri posse pollicentur. Et sic patet confutatio sui dicti.

Ex quibus simulcum optima illius regni politia infero, quòd nec apud Toletum, nec apud Salamanticam, aut quamlibet aliam Hesperiæ partem hac tempestate Magicæ artes tollerantur.

SEd est sciendum, quòd iamolim apud Salamanticam vrbem, Idolum marmoreum in profundißima cauea positum colebatur, cui Dæmon aßistebat, instruens in huiusmodi artibus eos, qui sibi certis pactis & inuocationibus subijcere volebant, qui post tractum temporis in quibusdam affectibus admirabiles apparebant. Veruntamen non modò à diebus multis, verùm & ab annis antiquißimis cauea illa obstructa est, & de super Ecclesia fabricata. Idolum verò prædictum ante Ecclesiã, in via publica à pertranseuntibus conculcatur adeò, vt vix sculpturæ vestigium appareat. Et sic patet corollarium.

ET quia ea quibus Magicæ artes acrius sunt improbatæ ex Christi doctrina sunt accepta, infero finaliter, quòd Christi doctrina fideles omnes à Magorum Maleficis purgantur. Quod est corollarium responsiuum ad quæstionem per sacræ legis Doctorem mihi propositam. Cui atque vobis diuinarum literarum in terris arbitris, dicta mea submitto corrigenda.

FINIS.

TRACTATVS VTILIS ET NECESSARIVS, PER viam Dialogi, de Pythonicis mulieribus.

Præfatio ad Illustrissimum Principem, Dominum Sigismundum Archiducem Austriæ, Stiriæ, Carinthiæ, &c. De Pythonicis mulieribus, per Vlricum Molitoris de Constantia studij Papien. Decretorum Doctorem & Curiæ Constan. causarum Patronum, ad honorem eiusdem Principis ac sub suæ Celsitudinis emendatione scriptus.

EXcellentißime Princeps & domine, domine Archidux colendißime, humilis Vlricus Molitoris de Constãtia Doctor, tuæ Celsitudini sese in obsequium offert. Cùm superloribus annis pestis quarundam incantatricum mulierũ terræ tuæ Excellentiæ inuasisse diceretur. Itaque cùm nonnullæ tuo sub imperio mulieres de huiusmodi Hæresi suspectæ captæ forent, apudque torturam interrogatæ, varia responderent : vnde tuis consulibus varia ea de re inter se opinantibus, vno quippè in illam, altero in aliam partem declinante, tandem apud tuam Clementiam mei memoria incidit. Itaque pro insita tua auiditate veritatem cognoscendi, per tuæ dignationis consules demandatum suscepi : vt quid ego in ea re sentirẽ, id tuæ Excellentiæ stylo officioso designare non omitterẽ. Verùm quamuis istud laboriosum & periculosum sit : laboriosum quidem mihi in alijs occupato, & victũ quærere curanti. Periculosum autem, propter inuidos & detractores, qui cuncta quæ nequeunt imitari, non tamen cessant calumniari : & qua ipsi sua inertia experiri non poterũt, venenoso dente veluti greges hircus lacerare nõ omittunt. Quamuis insuper ista materia præclaros etiam Doctores in dubium aduocauerit : attamen dignum existimaui, quia pro tua Excellentia corpusculi mei membra tuis obsequijs obtinet deuicta, eius etiamsi quæ sunt animi vires poßideas, vt dum exterioris hominis partes sese ad tua deuouent obsequla, debilis quoque & rudis intellectus meus ad tuæ Celsitudinis gleriam non dormitet. Opus itaque præsens sub tuatuorumque sapientißimorum consulum correctione, præsertim clarißimi viri Conradi Sturtzel vtriusque Iuris Doctoris : ac tuæ præcellẽtiæ maximi Secretarij, cuius quippè correctioni hunc Tractatũ specialius submisi. Quoniam eundem priscis temporibus in præceptorem & Magistri loce habui. Eloquentiæ etiam emolumenta Iurisque sententias suxi, hodieque sugere desiderem, & sic aggressus sum. Etenim cùm apud priscos oratores Dialogus plerunque aliquid iocundioris delectationis afferri existimatum est, idcircò præsenti in tractatu per viam Dialogi imò Trilogi procederem decreui. Verùm quia multi ea de re disputatione dignacum prouido & præstanti viro Cõrado Eschatz huius inclytæ ciuitatis Constantiensis plurium annorum prætore & magistratum gerente, viro vtique spectato & facundia florente, recensui qui tanquam prætor huiusmodi mulierum confeßiones didicit. Itaque ipsum præsentem Dialogum sub tuo excellentißimo ipsiusque Conradi, & meo nominibus expedire arbitratus sum. Idcircò sub benignitatis venia ad materiam accedens, quasdam quæstiones pro claui huius materiæ discutiendas præmisi.

EXORDITVR ITAQVE CLEMENtissimus Archidux Sigismundus Austriæ,
CAPITVLVM PRIMVM.

SIGISM. Fidelis nobisque dilecte Doctor Vlrice, quoniam singulari fauore ab tua in nos meritate prosequimur : idcircò præsenti de materia tecũ præ cæteris disputare decreuimas. VLRIC. Illustrißime Princeps, quamuis gratum sit, vt pro tua in me clementia me dignum inter disputandum fore iudicaueris, Attamen ecce adest Conradus Schatz, Prætor meæ ciuitatis, vir vtique ingenio præstans in conuersationeque argutus consodalis meus. Placeat igitur eius industria hac in re prius experiri. SIG. Placet, nam & eundem consilio maturum, conuersationeque facetum noui. Idcircò quia nobis sermo de incantatricum maleficijs habendus erit : Itaque quærẽdum primò duxi, Vtrùm de facte incantatricum poßint prouocari tonitrua & grandines? CONRAD. Quamuis in huiusmodi difficultate, qua etiam doctißimos viros pro discußione terrere solet me inscitum putem. Iuxta verbum Socratis, qui solitus fuit dicere, se hoc solùm scire quod nesciret : attamen ne videar clementis Principis monitis non acquiescere, loquar pauca vt initium dem mouendi maiora. SIGISM. Dic igitur. CONRAD. Apud Philosophum tritum est sermone prouerbium, vt fama quam omnes famant non omninò perdatur. Fama autem cõmunis est, quòd ipsæ strigæ tonitrua & grandines fecerint : magnaque damna segetibus & hominibus intulerint. Ex confeßione quoque earũ in tortura facta, se talia fecisse, & modũ faciendi tradidisse compertum est. SIGISM. Atego nudæ famæ non intendo. Facilè enim dictum sequitur vulgus, nec confeßione torturali satiabor, cùm metu tormentorum quis inducitur quandoque ad confitendum id quod in rerum natura non est. Verùm ea quæ oculis non conspeximus, auctoritate tum vel concludendi ratione percipere desideramus, nam recta disputatio auctoritate & ratione concluditur. VLRIC. Profectò Experientia in decidendis causis contemptibilis non est, cùm Experientia dicatur esse rerum Magistra, vt dicitur in capitulo vbi periculum, De electione, libro sexto : vnde tritum est apud populares prouerbium, Experto crede Roberto. SIGISM. Ad ostendendum igitur, quòd Maleficæ mulieres nihil sciant, me istud mouet videlicet, Nam si talia istæ maledictæ mulieres scirent, & efficere possent, non esset opus Principibus temporibus belli clientulos militesque conducere, qui in terras hostium irruerunt, agrosque deuastarent, incendijs domos & villas concremarent ? Verùm satis esset, talem mulierem Pythonicam aduocare, eidemque saluum conductum addicere, & hortari, quatenus super hostium terras talis maledicta mulier grandines, fulmina & tempestates prouocaret, vt sic hostium terram periclitare moliretur. Etenim quia videmus, quòd ipsæ talia facere non possunt, etiamsi vellent, ad faciendumque etiamsi à Principibus, ( quod tamen absit ) inducerentur, vnde inferendum censeo ipsas talia facere non posse. Prætereà, ex fide habemus, solùm Deum stellarum & elementorum esse gubernatorem, qui legem pati sydera iubet, & qui iuxta Boëtium in libro De consolatione perpetua mundum ratione gubernat, stabilisque manens dans cuncta moueri. Quomodo igitur mulieres lamiæ adiutorio Dæmonum illum summum motorem, qui certa ratione cuncta gubernat, in huiusmodi suo motu impedire, & in alium motum dirigere possent. CONRAD. Ponderanda quidem est magni Principis ratio. Sed non minus ponderandum est illud quod Exod. c. 7. dicitur : Nam quamuis Moyses ante faciem Pharaonis regis Ægypti multa signa & prodigia fecisset : nihilominus malefici similiter effecerunt, qui incantationibus suis aquam in sanguinem verterunt, & ranas super terram produxerunt. Ecce igitur ex sacra Scriptura veteris Testamenti clarere, quòd Malefici adiutorio Dæmonum æquas turbarunt, quia eas in sanguinem verterunt : & agros prædiaque ranis confuderunt. Item lib. Iob c. 1. legitur, quòd Diabolo procurante ventus vehemens irruit à regione deserti : & concußit quatuor angulos domus, quæ corruens oppreßit liberos Iob, & mortui sunt. Ecce quòd Diabolus potestate sua aërem prouocauit, puerosque oppreßit. Dicitur etiam eodem libro, Diabolum fulmina ignis prouocasse. Dicit enim textus : Ignis Dei cecidit de cœlo, & vaccas, oues, pueros consumpsit. Item Ioannes in Apo. cap. 7. ait : Post hæc vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ ne flarent super terram, neque mare, neque in vllam arborem : vidi alterum Angelum ascẽdentem ab ortu Solis, habentem signũ Dei viui : & clamauit voce magna quatuor Angelis, quìbus datum est nocere terræ & mari, dicens : Nolite nocere terræ, neque mari, neque arboribus, quousque signemus seruos Dei in frontibus. SIGISM. Doctor, qui sunt illi quatuor Angeli, quibus Ioannes ait esse datum, vt poßint nocere terræ. VLRIC. Sunt Diaboli. SIGISM. Appellatur ne Diabolus Angelus. VLRIC. Ita. Nam Diabolus ibidem & etiã alibi sæpius Angelus dicitur : quia etiam missus à Deo, vt ibidem dicit glossa ordinaria. SIGISM. Fortè Ioannes hoc in spiritu vidit, dans nobis suæ visionis exempla. CONRAD. Dignißime Princeps, non opus est exemplis, dum res ante oculos existit, vt audisti à Maleficis coram Pharaone, & à gestis Iob. Si igitur hæc facta fuisse leguntur, igitur & iam fieri posse quis dubitat. VLRIC. De illo passu in fine ex pòst clarius loquamur.

SECVNDVM CAPITVLVM.
VTRVM INCANTATRICES POSsint adiutorio Diaboh hominibus & infantibus nocere, ac morbos eisdem inferre, eosdemque debilitare.

SIGISM. Quia de corruptione & turbatione elementorum nobis sermo est, non incompetenter quærendum duximus : Si etiam Incantatrices homini, & maximè infantibus morbos inferre, & adiutorio Dæmonum eisdẽ nocere possunt, & eos debilitare? CONRAD. Audiui à plerisque mulieribus, quomodo pueris in cunabulis iacentibus variæ ægritudines acciderunt : nunc quippe illi puero nasus apparuit curuatus : nunc alteri oculus erutus, quodque maledictæ mulieres quandoque comprehensæ, asseruerunt, in torturaque recognouerunt, obinuidiam parentũ se talia pueris auxilio Dæmonis irrogasse. SIGISM. Audisti quòd confeßionibus talibus per metum extortis nõ saturabor : quid igitur aliud rationis seu auctoritatis in medium adducis? CONRAD. Iam superius pro auctoritate in libro primo Iob cognouimus, quòd Diabolus filios eiusdem ventum prouocando & mortui sunt. Digneris vtique audire beatum Augustinum 21. libro de ciuitate Dei, ca. 18. dum ait : Prorsusque scriptum est graue iugum filios Adam à die exitus de ventre matris eorum, vsque in diem sepulturæ matrem omnium vsque adeo impleri est necesse, vt ipsi paruuli per lauacrum regenerationis ab originali peccato quo solùm tenebantur, vinculo iam soluti, multa patientes, nonnulli incursus spirituum malignorum patiantur. Ecce quod Augustinus sentit, pueros incursus Dæmonum pati. Item Beatus Hieronymus ad Paulam de dermitione Bræsiliæ in epistola ait : Quid causæ est, vt sæpè ibi noli & moli, ac vbera materna lactantes à Dæmonio corrumpuntur. Ecce igitur sacra Scriptura & sanctorum patrum auctoritate ostensum esse Diabolum potestatem quandoque habere corrumpendi pueros & infantes, eisque nocendi. SIGISM. Locati modò sumus de infantibus, quid igitur in senibus & adultis? CONRAD. Multos vidimus senes claudicantes & contractos, qui asseruerunt, ex maleficio illarum maledictarum ipsis illud euenisse. SIGISM. Quid autem sentit Scriptura? CONRAD. In legenda sanctorum Simonis & Iudæ legitur, quomodo coram Rege Babyloniæ Larochi & Arphaxat Malefici fuerunt constituti, qui ipsius Regis oratores & rhetores mutos & claudos atque cæcos effecerunt, ac visum & gressum eisdem denuò reddiderunt. Ecce apertum testimonium, quòd Malefici nocere possunt hominibus, etiam senibus, ac claudos & cæcos facere, & rursus eosdem sanare. SIGISM. Hi namque oratores, quibus huiusmodi maleficia euenerunt, pagani extiterunt, & in Christũ nõ crediderũt : nec signo crucis muniti fuerunt. VLRIC. Prudenter loqueris ô inclyte Princeps : quoniam in eadem legenda canitur, quod postquam dicti oratores & rhetores in Christum crediderunt, & per Apostolos signo crucis muniti fuerunt : dicti Magi eisdem vltra nocere non poterant, quanquam Magi ipsi ipsi irritati iterato eisdẽ nocere attẽtassent. CONRAD. Aie, aie, quomodo igitur poterat Diabolus nocere Iob : eundem grauißimo vlcere percußit adeoque eundem læsit, vt in fimo iacens, vix suspirare poterat, vt legitur in lib. Iob, & tamen ipse Iob erat vir sanctus in voluntate Dei, vt testatur scriptura, ambulans. Item in legenda sancti Antonij legitur, quomodo Dæmones eundem valdè percusserunt : qui tamen vir sanctus & Deo placens fuit. Ecce ergò ex his constare, Dæmones super sanctos etiam viros potestatem nocendi eisdẽ habuisse. Si igitur viros sanctos turbare potuerunt, cur igitur alijs, de quorum sanctitate nobis non constat nocere non possent? SIGISM. Ex his magis magisque hæsitare incipio : quid igitur sentiendum sit audire desidero. VLRIC. Sine modò prope finem quid sentiendum sit latius de hoc & alijs loquamur. SIGISM. Ex priori dubio oritur aliud : Vtrùm possint hominem in coniugali statu existentem inficere, & ad coeundum impotentem reddere? CONRAD. Vidi plures iuuenes, qui in coitu paucum aut nihil valuerunt : imò proprias vxores carnaliter cognoscere non potuerunt, asserentes, ex Maleficio hoc ipsis contigisse. SIGISM. O multi multa loquuntur. VLRIC. Profectò Canones in hoc consentiunt, asserentes, per maleficia fieri posse, vt homo qui à natura frigidus non est, ad coeundum inhabilis reddatur : itaque in Decretali specialem titulum de frigidis & maleficiatis habemus : vnde Hysmarus etiam Papa in ca. si per sortiarias. 34. quæst. 1. ait : Si per sortiarias atque Maleficas artes occulto, sed nonnunquam Dei iusto iudicio permittente, & Diabolo præparante concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus ista eueniunt, vt corde contrito, & spiritu humilitatis Deo & sacerdoti de omnibus peccatis suis puram cõfeßionem faciant &c. Ecce dicit enim textus : præparente Diabolo concubitus non sequitur. Et quãuis pro decisione huius dubij adcredendum satis foret canum : quia Canonum constitutiones ab hominibus debent approbari : vt dicitur in capitulo primo de cõstitu. Nihilominus tamen hoc idem astruunt Doctores. Vnde Beatus Thomas in quarto super sententijs, distinctione 34. ait, quòd ex maleficio potest quis esse impotens ad vnam, & non ad aliam. Itaque dominus Hostien. in summa libro quarto, rubrica 17. frigidis & maleficiatis dixit, aliquando maleficiantur homines, ita quod reddũtur per sortilegium impotentes omnibus præter quam vni. Aliquando etiam maleficiantur adeò, vt non possent : cognoscere vxorem : sed omnes alias. SIGISM. Animum meum hæc mouent : quia mira sunt. Nam cùm coitus à natura nobis detur, admirandum certè erit, quomodo Diabolus cursum naturæ impedire nobis ignorantibus poßit. VLRIC. Nam & ego Vlricus ad decem & octo annos in curia Constantiensi causarum Patronus & Aduocatus, prout hodie sum, & huius modi causas frigiditatis & maleficij in practica plures habui, vbi mulieres accusabant coram Iudice maritos de impotentia coeundi. SIGISM. Quid igitur decretum fuit in talibus causis. VLRIC. Decreuerunt iudices eos taliter infectos Medicis curiæ huiusmodi iuratis ostendere se debere pro examine Medicorum faciendo. SIGISM. Quid inde? VLRIC. Itaque plures comperi per Medicos curiæ iuratos inspectos : quos ipsi Medici asseruerunt natura non frigidos, sed sortilegio maleficatos esse. SIGISM. Et quid super huiusmodi Medicorum examine finaliter sententiarum extitit ? VLRIC. Decreuerunt itaque iudices : partes ad triennium mutuo cohabitare debere, opus carnis huiusmodi attentando, quoque largiores in ieiunijs & Eleemosynis forent, vt Deus qui institutor est matrimonij, huiusmodi maleficium ab eis auferre dignaretur. Verùm quia de huiusmodi articulo opinionem meam in fine cum præcedentibus dubijs latius declarare intendo, interim ad alia dubia te conuertere, si velis, poteris.

TERTIVM CAPITVLVM.

SIGISM. quærit, Vtrùm dictæ mulieres incantatrices poßint facies hominum in alias formas immutare, &c. VLRIC. Quid tibi dignißime princeps videtur? SIGISM. Quod non. VLRIC. Que hoc asseris motiuo? SIGISM. Dicitur enim in decreto in capitulo. Episcopi 26. quæstione quinta vbi inquit textus. Quisquis ergo credit, posse fieri aliquam creaturam aut in melius aut in deterius immutari aut transformari posse in aliquam speciem aut aliquam similitudinem, nisi ab ipso creatore, qui omnia fecit & per quẽ omnia facta sunt, infidelis est & pagano deterior. CONRAD. Canoni namque aduersari non intendo. Sed quæ apud Historiographos me legisse memini recitare cupio. Quid igitur ad Virgilium dicitur, qui in Bucolicis ecloga octaua recenset : quòd dum Vlyßes suis cum socijs à Troia exulando ad Circen Reginam declinasset : ipsa quoque Circe hospites tales suscipiendo pocula malefica eisdem ministrasset : itaque ipsi hospites postquàm venenata pocula bibissent, in animalia diuersarum specierum conuersi sunt, vnusque in lupum, alter in asinum, alius verò in leonem. SIGISM. Fabulam recitas : poëtæ finxerunt quibus non est credendum. CONRAD. Certè reijciendi non sunt. Nam Cœlius Lactantius ait poëtas Historias scripsisse : sed sub occulto figmento velasse. Attamen hanc recitat Boëthius Doctor catholicus in libre quarto de consolatione & ait :

Vela Naritij ducis
Et vagas pelago rates
Eurus appulit insula.
Pulchraqua residens dea
Solis edita semine
Miscet hospitibus nouis
Tacta carmine pocula.
Quos vt in varios modos
Vertit herbipotens manus,
Hanc apri facies tegit,
Ille marmaricus leo
Dente crescit & vnguibus,
Hic lupus nuper additus
Flere dum parat vlulat :
Ille Tigris vt Indica
Tecta mitis obambulat.
Sed licet varijs malis
Numen archaclis alitis
Obsitum miserans ducem
Peste soluerit hospitis

Iam tamen mala remiges
Ore pocula traxerant,
Iam sues Cerealia
Glande pabula verterant,
Et nihil manet integrum
Voce & corpore perditis.
Sola mens stabilis suprà
Monstra quæ patitur gemit.
O leuem nimium manum,
Nec potentia gramina
Membra quæ valeant licet,
Corda vertere non valent :
Intus est hominum vigor
Arte conditus abdita.
Hac venena potentius
Detrahunt homines sibi
Dira quæ penitus meant
Nec nocenta corport
Mentis vulnere sæuiunt.

Hæc Boëthius decurtatis metris canit. SIGISM. Tametsi præclaro stylo Boëthius Vlyßis sociorumque gesta recitet, hæsito tamen an vera sint : & si talia gesta vera fuerint, non mirum, si istud his hominilus accidit qui pagani fuerunt, Idola venerantes, & statuas Dæmonum adorantes, vnde Diabolum super homines tales maiorem potestatem habuisse credimus. Cùm autem nos Deum cœli adoremus, & in Christum, per quem ab imperio Diaboli liberati sumus, vnde nobis talia cõtingere posse non existimo, CONRAD. Insuper his simile factum audiuimus. Narrat enim Apuleius, prout eum recitat Augustinus, eidem asini aures accidisse, accepto veneno humano animo permanente se asinum factum fuisse. SIGISM. Dixi iam differentiam esse inter Idola adorantes, & Deum cœli colentes. CONRAD. Procedamus igitur ad eos qui Deum cœli adorant, vt ostendamus eisdem venefica arte talia pariter accidisse. SIGISM. Procedamus igitur. CONRAD. In historia sancti Clementis recitatur, quomodo facies Faustiniani, qui pater sancti Clementis extitit, & cum Beato Petro Apostolo conuersabatur, per Simonem Maleficum immutata fuerit. Dicitur enim in eadem historia, quòd cùm Imperator Cornelium centurionem misisset Antiochiam, vt illic Magos & Maleficos caperet, Faustinianus licentiam salutandi Apionem & Anubionem à Beato Petro petijt. Cùm autem idem Faustinianus apud Simonẽ Maleficũ declinasset : itaque Simon Anubiani & Apioni exposuit, quomodo idem illa nocte Cornelium fugere vellet : eò quòd audisset eundem Cornelium Imperatoris ex præcepto se comprehendere velle : vnde ipse Simon omnem furorem in Faustinianum conuertere proposuerit. Tantum inquiens facite Faustinianũ cœnare vobiscum. At ego, ait, quoddam interim vnguentum componam, quo cœnatus faciem suam perungam, ex eo quoque vultum meum habere videatur. Vos autem herbæ cuiusdam succo faciem perungimini prius, vt non fallamini de mutatione vultus eius. Volo enim vt comprehendatur ab his qui me quærunt : & luctũ habeant filij eius, qui me relicto fugerunt ad Petrum : itaque facies Faustiniani fuit mutata, nemo eundem præterquam Petrus cognosceret : ad modum quippe vt qui Faustinianũ intuebantur, existimabant Simonem Magũ videre. Ecce igitur quòd per Maleficas artes vir sanctus erat immutatus. SIGISM. Fortem pro tunc Faustinianus catechumenus fuit : nec dũ baptizatus à Petro, vel Deus hoc ideò permisit, vt dolus Simonis Magi proficeret in gloriam Petri, prout factum fuit. CONRAD. Quocunque modo permissum extiterit, attamen ex historia claret, quod facies eius per maleficium immutata fuit. Itẽ in historia Beati Petri recitatur, quòd cùm Simon Magus ante faciẽ Neronis Imperatoris staret, eius effigies subitò mutabatur, vt modò senior modò adolescẽtior videbatur. In eadem quoque historia legitur, quod Simon Magus hircum in speciem hominis secundum ipsius. Simonis mutauit. Fertur enim Simonem Neroni dixisse, vt scias optime Imperator, me filiũ Dei esse, iube me decollari, & tertia die resurgã. Præcepit ergò Nero carnifici vt decollaret eũ : qui cùm putaret Simonẽ decollare, decollauit arietem. Simon autem arietis membra recolligens, se & illa tribus diebus abscondit. Tertia verò die ostendit se Neroni, dicens : Fac sanguinem meũ abstergi qui effusus est : quoniã ecce ego qui decollatus fuerã, sicut promisi, tertia die resurrexi. Nero verò his visis obstupuit : & eum filium Dei putauit. SIGISM. Bone Doctor quid tu affers in medium? VLRIC. Maiorum Doctorum testimonia in eam rem adducam. Dicit enim Beatus Augustin. in libro de spiritu & anima : Humana opinio dicit, quod quadam arte & potestate Dæmonum homines conuerti possunt in Lupos & iumenta : & portare quæque necessaria, post per acta opera iterum ad se redire : nec bestialem mentẽ in eis fieri, sed rationalem humanamque seruare. Hoc intelligendũ est, quòd Dæmones quidem naturam non creant, sed solùm aliquid tale facere possunt, vt videantur esse quod non est. Hæc Augustinus. Ecce ergò quod Augustin. concepit, quod aliqid talefacere possunt. SIGISM. Sed subdit vt videantur esse quod non est. VLRIC. De hoc latius in solutione finali dicemus. Insuper Augustinus in libro 18. de ciui. Dei ait : De ludificationibus Dæmonum quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum : quantò enim in hoc maiorem potestatem Dæmonum videmus : tantò tenacius Mediatori inhærendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Nam cum essemus in Italia audiebamus talia de quadam regione illarum partium, vbi stabularias mulieres imbutas his artibus in caseo dare solere dicebant, quibus vellent, seu possent, viatoribus, vnde in iumenta ilicò verterentur, & necessaria quæque portarent, postquam perfuncta opera, ad se redirent : nec in his vitam bestialem fieri, sed rationalem seruari. Hæc Augustinus. SIGISM. Hic Augustinus loquitur de auditu alieno, dicens se à quibusdam recitatoribus audiuisse : vnde dictum Augustin. nihil in hoc concludis : quia testis de auditu alieno loquens non probat. VLRIC. Sapienter loqueris, attamen audiamus propinquiora. Vincentius in speculo naturali lib. 3. cap. 3. refert, cuius verba hîc refert Guillermus Malmesberiensis monachus, in historia sua, quòd tempore Petri Damiani fuerunt duæ vetulæ in strata publica, quas Augustinus appellat stabularias, item transeuntes ad hospitia pro mercede suscipientes. Nam stabularium propriè hospitium venale & publicum dicitur. Hæ vno commorantes tugurio, vno quoque vtentes maleficio, hospitem si quando superueniebat solus, in equum, vel suem, vel asinum mutabant : & mercatoribus vendentes, precium habebant : Quadam die iuuenem histrionicis gestibus victum exigentem hospitio susceperunt : susceptumque asinum fecerunt : multum inde lucrantes per asinum scilicet, qui miraculo gestuum distinebat transeuntes : Nã quocunque modo anus præcepisset, mouebatur. Non enim amiserat intellectum sed loquelã : multũ inde quæstuũ cõflauerant vetulæ. Audiens hoc vicinus diues asinũ emit magno precio. Dictũ quoque est ei ab illis vetulis vt custodiret eũ, ne in aquam intraret : seruatusque asinus diu ab aqua, tandem incautiorem nactus custodiam, in lacum proximũ se proiecit : & ibi se diu voluntans Asininã figuram perdidit, propriamque recepit. Cumque custos eius sciscitaretur ab eodẽ obuio, si asinum vidisset, ille se esse dixit. famulus ad dominũ retulit, dominus ad Apostolicum Leonem illo seculo sanctißimum. Conuictæ anus idẽ fatentur. Dubitantem papam confirmauit Petrus Damianus vir eruditißimus, producto exemplo de Simone Mago qui Faustinianum videri fecit in figura Simonis. Ecce ergò quòd Petrus Damianus vir magnæ auctoritatis apud Papam conclusit hoc fieri potuisse. SIGISM. Tantis historijs & auctoritatibus me impellis, vt nesciam quorsum me vertã. VLRIC. In fine latius loquamur de hoc.

CAPITVLVM QVARTVM.

Vtrùm dictæ mulieres incantatrices proficiscantur ad conuiuia, vel poßint super baculum vnctũ, vel super lupum seu aliud animal equitare, & ad sui conuiuij ludum de loco ad locum traduci, vbi bibant & cõedant, ac se mutuò cognoscant atque delectentur. SIGISM. Vlterius quæro, vtrùm super baculum pinguedine quadam vnctum, aut super lupum, vel aliud animal poßint tales mulieres maledictæ equitare : & an Diabolus posset eas deferre de loco ad locum, vt bibãt & conuiuia celebrent, seque mutuò cognoscant atque delectentur. VLRIC. Audienda est tua opinio benigne Archidux. SIGISM. Nouimus, quod Diabolus spiritus est, qui non habet manus, neque pedes, nec etiam alas, qui etiam non commensuratur loco, quomodo igitur hominem qui corporeus est, portare posset? CONRAD. Fortè spiritus ingrediuntur aliqua corpora, & assumũt sibi talia ad opus illud quod facere volunt. Nam in sacra Scriptura legimus, Danielis vltimo, quòd Angelus Domini apprehendit Abacuc in vertice eius, & portauit eum in capillo capillis sui, & portauit eum in Babylonem. Ecce quamuis Angeli spiritus sint : & non habent manus neque pedes : tamen concludendum est, quòd Angelus corpus assumpserit, quo Abacuc capillis tenere & portare potuit. Sic Actuum Apostolorum 8. legitur : Spiritus Domini rapuit Philippum, & inuentus est in azato. SIGISM. Hoc in spiritibus & Angelis bonis fieri posset concedo, in quibus maior est potestas. VLR. Loquamur ergo de malis & sic de Diabolo : nam in legenda sancti Iacobi legitur, quòd Diabolus Hermogenem constrinxit, & ligatis manibus & pedibus eundem ad sanctũ Iacobum detulit. CONRAD. Referam autem ego, quòd temporibus nostris quibus adhuc iuuenes mutuò in scientijs humanitatis constudentes fuimus, accidit ante lapsum multorum annorum vidi ego in iudicio prouincialis ciuitatis Constantiensis duos mutuò litigantes, vbi accusator in forma Iuris se inscribens cõtra quendam rusticũ, quẽ Maleficũ asseruit, actionẽ proposuit, qũo idem rusticus super lupum quendam equitans, obuiam accusatori venerit, quo obuiante ipse accusator subitò contractus, & mẽbris languidis factus fuerit : itaque rogante eo Maleficum, vt sanitatem sibi restitueret, annuerit Maleficus qui abiens rem aliquantulum temporis tacitus continuit. Verùm, quia idem rusticus etiam alijs suo maleficio dãna intulisse dicebatur, vnde tandem accusator eundẽ publicè insignem iudicij accusauit. SIGISM. Quid ad huiusmodi accusationẽ rusticus respondit? CONR. Negauit ille. SIGISM. Ad torturam fuitné positus? CONR. Non. SIGISM. Quomodo igitur conuinci potuit. CONR. Per testes. SIGISM. Quam namque causam dicti allegarent testes? CONR. Asseruerunt per eorundem iuramenta publicè præstita, quòd ipse rusticus Maleficus, etiam ipsos testes in corpore & rebus damnificauerit. SIGISM. Datus fuerat ipsi accusato orator ad defendendum. VLR. At ego tali iudicio affui, & ego illud cum grauitate & maturitate fieri vidi : ipsas ẽt partes duos magnæ eloquentiæ viros prælocutores habuisse memini. SIGIS. Quinam hi fuerunt? VLR. Conradum quondam Schatz patrem nostri disputantem, ac Vlricum quondam Blaser nostræ ciuitatis Prætores, viros rememonitione dignos pro oratoribus habuerunt. SIGISM. Noui illos & prudentes censui. CONRAD. Ordinato itaque iudicio, ex dictis testium ipsum accusatum conuictum condemnari, condemnatum concremari vidi. SIGISM. Quæstio ista aliam etiam particulam continet : videlicet, quòd huiusmodi mulieres quandoque conueniant mutuoque confabulentur, bibant & se inuicem agnoscant. CONRAD. Sic fieri solere vulgus clamat, ipsæque mulieres talia confitentur, & propinqua iudicia confeßionis aßignant. SIGISM. Nonne ait Canon in ca. Episcopi. 26. q. 5. vbi textus : Illud etiam non omittendum est, quòd quædam mulieres sceleratæ retrò post Satanam conuersæ Dæmonum illusionibus & fantasmatibus seductæ credunt & profitentur, se cum Diana nocturnis horis Dea paganorum & cum Herodiade, & innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, & multa terrarum spacia intempesta nocte pertransire, eius iußionibus obedire veluti dominæ, & certis noctibus ad eius seruitium euocari. Sed vtinam hæ solæ in perfidia perijssent, non multas secum ad infidelitatis interitum prouocassent. Nam innumera multitudo hac falsa opinione decepta, vera hæc esse credit, & credendo à recta fide deuia, errore paganorum inuoluitur. CONRADVS. Si itaque iuxta verba Canonis opinione decipiuntur, Vnde igitur prouenit, quòd ipsæ mulieres ex alijs ciuitatibus homines noscunt, quos etiam conuiuio interfuisse asserunt : & iudicia cognitionis suæ ostendunt, quos tamen prius nunquam viderunt, neque in huiusmodi ciuitatibus cum talibus prius conuersatæ fuerunt? VLRICVS. Hanc instantiam, etiãsi vrgeri videatur : tamen prope finem huius tractatus exemplo sancti Germani soluemus.

QVINTVM CAPITVLVM.

SIGISMVNDVS. Quærendum insuper fore existimo, vtrùm Diabolus in forma hominis poßit apparere, & cum huiusmodi maledictis mulieribus possit incubando commisceri? CONRADVS. Nemo dubitat, quin Diabolus in forma hominis apparere possit. Nam in legenda sancti Martini legitur, quòd cùm Martinus Mediolanũ præterisset, Diabolus ei in humana specie obuius fuit. Sic in legenda sancti Antonij legunt, quòd Diabolus in specie pueri nigri prostratus apparuit. Item in legenda sancti Eligij legitur, quòd Diabolus in specie pulchræ mulieris eundem apud fabricam suam alloquebatur. De Saluatore quoque nostro Matthæi quarto legitur, quòd assumpsit eũ Diabolus, & statuit eum super piñaculum templi. Vnde in hanc partem assentior, quòd Diabolus in specie humana poßit hominibus apparere, & cum eis conuersari. Legitur quòd Plato Dæmone domestico, quasi famulo vsus sit. SIGISMVNDVS. Sed quid de alia parte quæstionis, an Dæmones poßint cum talibus mulieribus dormire, & coire cum eisdem? CONRADVS. Hoc namque mulieres confitentur, quòd incubando commiscentur, & sicut ab amatoribus tractentur. SIGISM. Vana mulierum opinio, multa garrulant, quæ vera fore putant. CONR. Profectò quandoque perseuerant in huiusmodi eorum confeßione, etiam cùm ad mortem ducuntur, & nihil aliud vident, quàm moriendum esse. Veruntamen audiamus gesta aliorum magis autorisata. Legitur. n. in historia sancti Bernardi, quòd Dæmon siue incubus, pluribus annis cum quadã muliere dormiuit, ẽt marito mulieris in eodem lecto condormiente, attamen hoc nefas ignorante. Itaque tandem mulier pœnitentia ducta, volens deinceps licentiare & expellere incubum, verùm non potuit : vbi beato Bernardo conquerens, qui ipsum Dæmonem ardentibus candelis excommunicauit. Ac vt sic eundem à dicta muliere effugauit. Item beatus Augustinus in 15. libro de ciuitate Dei ait : Creberrima fama est, multique experti sunt, vel ab illis qui expertos se audisse affirmant, syluanos atque faunos, quos vulgò incubos vocant improbos, sæpè mulieribus extitisse : & earum appetisse & peregisse concubitũ. Item in historijs Arcturi Regis Britanniæ sæpius leguntur huiusmodi accidisse. SIG. Quid igitur respondetur ad auctoritatẽ Caßiani, qui ait : Nullo modo credendum est, spirituales naturas cum fœminis carnaliter coire posse. Nam si hoc aliquando posset fieri, quomodo nunc vel nunquam vel rarò videremus aliquos ex eorum concubitu de mulieribus absque virili semine nasci, cùm præsertim constet eas libidinum sordibus admodum delectari : quas proculdubiò per semetipsas potius quàm hominibus exercere mallent, si illud vllo modo effici posset. Hæc ille. VLR. Hæc auctoritas induxit ad aliam quæstionem. An videlicet ex coitu Dæmonum cum mulieribus patrato poßit nasci puer?

SEXTVM CAPITVLVM.

SIGIS. An ex coitu Dæmonum cum mulieribus patrato poßit nasci puer? CONR. Tritum est sermone prouerbium, ex huiusmodi concubitu filios natos esse : quos vulgus abiectos nominat : qui etiã Alemanico idiomate Wechselbalg appellãtur, vnde fabulatur de quadam Melusina incuba, quæ cuidam committi adhæsisse dicitur, pluresque filios ex ea natos fuisse. At vnumquemque huiusmodi filiorum aliquid prodigij in membris habuisse, illum namque tres oculos, alium dentes aprinos contraxisse fama est. SIG. Fabula hæc ab incerto auctore orta fidem non facit. CONR. Apud Vincentium libro historiali 21. lib. capit. 30. narratur, quòd Vortigernus Rex consilio inito cum sapientibus quid agere deberet ad sui tutamẽ : consilio autem capto, iußit conueniri artifices, vt ei turrim fortißimam construerẽt : sed cùm opera eorum tellus absorberet, suasum est Regi, vt hominem sine patre quæreret, & eius sanguine lapides in cementum aspergi præciperet, & quasi hoc facto demùm stare potuisset. Inuenerunt igitur adolescentem, cui nomen erat Merlinus, qui cum matre sua adducitur coram Rege : quæ confessa est, de spiritu in specie hominis illum concepisse. Merlinus autem multa obscura reuelauit, multa prædixit futura. Aperuit enim, sub fundamento esse lacum, sub lacu duos latere Dracones, quorum vnus rubeus populum Britonum, alter verò albus Saxonum designaret, & quis in conflictu suorum alterum vinceret, prædixit & Aurelium Ambrosium deuicto Hẽgisto & combusto Vertigeno regnaturum. Ex illa enim historia habetur, Merlinum ex incubo Diabolo genitum. Item & de illo Merlino beatus Augustinus & cæteri Doctores faciunt mentionem. SIGISM. Quid igitur sentiunt de Merlino Doctores? VLR. Prope finem tractatus latius explicabitur. Nũc de illa particula incuborum amplius progrediamur. Glossa ordinaria super 6. ca. Gen. 1. libr. vbi textus ait : Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Postquam enim ingreßi sunt filij Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes à seculo & viri famosi. hæc textus. Glossa autem desuper dicit : Non est incredile ab hominibus, non ab Angelis vel quibusdam Dæmonibus qui sunt improbi, huiusmodi homines esse procreatos, quia post diluuium corpora non solùm virorum, sed & mulierum incredili magnitudine extiterunt. hæc glossa. SIG. Mirabilis hîc foret glossa si Diabolus posset procreare pueros. VLR. Iosephus Iudæorũ nobilis Princeps, vir vtique multarum rerum discretus : quem etiam Hieronymus laudibus offert, hoc idem super illum passum scribens, asserit, illos ex concubitu spirituum incuborum cum mulieribus patrato natos fuisse. CONR. Adducam etiam propinquiores historias. Ganfridus Athioderus prout eundem Vincentius in naturali libro tertio recitat, dicens, quomodo quidam Decanus sacerdotum cum sorore Ducis Burgundiæ Regis Siciliæ Rogerio desponsata aliquandiu regnum est inhabitans, ibi certißimè comperit, quòd natabat iuuenis quidam strenuus, & natandi arte peritus, circa crepusculum noctis lucente luna in mari balneans mulierem post se natantem per crines apprehendit, tanquam vnã ex socijs, qui eum vellet mergere eamque alloquens, nullum verbum extorquere potuit, opertamque pallio in domum duxit : & tandem in vxorem solenniter accepit. Increpatus aliquando à socio quodam, quòd fantasma accepisset, expauescens arripuit gladiũ, minatus in conspectu eiusdem mulieris, filium quem ex ea susceperat interfecturum, nisi illa loqueretur & diceret vnde esset. Quid inquit : Vætibi misero, vtilem perdis vxorem dum cogis affari. Tecum essem, & tibi benè foret, si iniunctum mihi silentium tenere permisisses. Nunc autem deinceps me non videbis, & mox euanuit. Puer autem creuit, & marinum balneum frequentare cœpit. Tandem vna dierum fantastica illa mulier coram multis eundem puerum in eisdem fluctibus occurrentem rapuit : quem si verus filius fuisset, mare ad litus expellere debuisset : hæc ille. SIGISMVNDVS. Fuitne igitur talis puer verus vel fantasticus? CONRADVS. Ex historia deprehenditur, quòd talis puer comedit, bibit, ambulauit, & multis annis educatus fuit. VLRICVS. Pro quo Merlinus & hic puer habiti fuerint prope finem enodabimus : nunc interim ad alias historias pergamus. SIGISMVNDVS. Perge igitur. CONRADVS. Helimandus quarto libro quem Vincentius refert pariter narrat, cuius verba hæc sunt. In Coloniensi Diœcesi famosum & immane palatium Rheni fluminis supereminet, quod iuuamen nuncupatur, vbi pluribus olim congregatis principibus improuiso aduenit nauicula, quã collo alligatã cygnus trahebat argentea cathena. Exindè miles nouus & incognitus omnibus exilijt, Et cignus nauẽ reduxit. Miles posteà vxorem duxit, liberos procreauit. Tandem in eodem palatio residens, & cignum inspiciens aduentãtem, cum eadem nauicula & cathena statim in nauem se recepit, & vlterius non comparuit, progenies autem eius vsque hodie perseuerat. Hæc Helimandus. SIGIS. Quanquam huiusmodi historiarum autores graues sint : graue tamen non minus est credere talia facta fuisse : & si facta, quomodo talia intelligenda veniant. Etenim, quia dicis te in fine huiusmodi dubia pro tua capacitate resoluere, inquantum poßis, velle : ideò ad vlteriorem quæstionem progredior, videlicet, vtrùm Maleficæ possint futura prædicere, & secreta Principum consilia reuelare? CONR. Audimus, quòd Merlinus multa futura prædixit, quæ etiam facta sunt, prout ex historijs deprehendimus. Item nonné Balaam, vt testatur scriptura Ariolus fuit, & tamen multa futura prædixit. Item nonné Diabolus in specie Samuelis ad prouocationem Pythonicæ mulieris prædixit Saul & omnẽ suam familiam in bello mansurum, quod factum fuit, vt dicitur Regum primo. Cecidit enim Saul & Ionathas filius eius in bello, & mortui sunt. SIG. Nonné futurorum cognitor solus est Deus, secretorumque inspector, qui est prima causa & primus motor omnium. VLR. Est namque sed nihilominus tamen Diabolus futura prædicere potest. Videmus enim quòd Medici & Astrologi, & alij sapientes homines sæpè futura prænosticant. SIG. Quamuis futura prædicant, tamen non est necesse vt ita eueniant, vnde necessariò futura prædicendo non concludunt. VLRIC. Rectè arguis colendißime Princeps, quia omnia in potestate Dei, cui nemo est consiliarius nisi ipse sibi. SIG. Vellem enim scire, quomodo Diabolus futura prædicere potest? VLR. Audi verba beati Augustini in Decreto posita, in c. Sciendum. 36. q. 4. vbi text. Sciendum hanc esse naturam Dæmonum, vt aërij corporis sensus terrenorum corporum sensum facilè præcedant celeritate & propter aëri corporis superiorẽ mobilitatem non solùm cursus quorumlibet hominum vel ferarum : verùm etiam volatus auium incomparabiliter vincunt, quibus duabus rebus quantum ad aëreum corpus attinet præditi : hoc est, acrimonia sensus, & celeritate motus ante cogitata pronunciant, qua homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Acceßit & Dæmonibus per tam longum tempus quo eorum vita protenditur, vtrùm longè maior experientia quàm potest hominibus propter breuitatem vitæ peruenire, per has efficacias, quas aërij corporis Natura sortita est, non solùm multa futura prædicunt Dæmones, verùm etiam multa faciunt, quæ quoniam homines dicere aut facere nõ poossunt., eos dignos quibus seruiant & quibus honores diuinos deferant arbitrantur : instigante maximè vitio curiositatis, propter amorem felicitatis falsæ atque terrenæ excellentiæ temporalis. Nunc quia de diuinatione Dæmonum quæstio est, Primùm sciendum est, illos plerunque prænunciare quæ ipsi facturi sunt. Accipiũt enim sæpè potestatem & morbos immittere, & ipsum aërem vitiando morbidum reddere, & peruersis & maioribus terrenorum commodorum malefacta suadere : de quorum moribus certisunt, quòd eis talia suadentibus consensuri sunt. Suadẽtibus miris & inuisibilibus modis per illam subtilitatem corpora hominum non sentiendum penetrando se cogitationibus eorum per quædam imaginaria iussa miscendo, siue vigilantium siue dormientium. Aliquando autem nonnunquam ipsi faciunt. Sed quæ naturalibus signis futura prænoscũt quæ in omnem sensum venire non possunt antè prædicunt. neque. n. quia præuidet medicus, quod præuidere nescit huius artis ignarus : ideò tamen diuinus habẽdus est. Quid autem mirum, si quemadmodum ille corporis humani perturbata vel mortificata temperie, seu bona vel mala futura, prouidet valetudines, sic Dæmones in aëris affectione sibi notas nobis ignotas futuras præuident tẽpestates, aliquando etiam hominum dispositiones non solũ voce prælatas : verum etiã cogitatione cũ suis quædam ex animo exprimuntur in corpore tota facilitate prædicunt atque hinc etiã multa futura pronunciant alij : videlicet mira qui ista disposita ignorarunt. Hæc Augustin. SIGISM. Et igitur ipsis credendum? VLRIC. Prorsus non. SIGISM. Quare? VLRIC. Quoniam ipsi etiam Dæmones quandoque falluntur, & ẽt homines fallunt & decipiunt. SIG. Da exemplũ vbi falluntur. VLR. Legitur in legenda sanctorum Simonis & Iudæ, quòd cùm Varradach Princeps Regis Babyloniorum aduersus Regem Indorum bello decertare vellet, Magos & ariolos consuluit, vt super euentu belli responsa ab Idolis & Dæmonibus reciperent. At Dæmones responderunt & prædixerunt grande bellum futurum fore, & ex vtraque parte interfici præliantes. Postquam hoc Varradach audiuit in tristitiam incidit. Apostolis autẽ Simone & Iuda in risum excitatis, ait Dux, me timor inuasit, vos autem ridetis. Dicunt Apostoli, cesset timor tuus nobiscum pax intrauit istam promictem : hodie intermitte profectionem, & cras hora tertia venient quos præmisisti cum legatis Indorum, qui pace vestra ad quascunque conditiones gratanter consentientes pactum firmißimũ stabilient. Simili modo arioli ridentes, dicentes Duci : Noli Domine hominibus illis credere, mendacibus, aduenis & ignotis qui ideò aliqua loquuntur, ne exploratores teneantur. Isti Dij qui nunquam fallunt, dederunt tibi responsum, vt cautus & sollicitus sis. Quid multa? Crastino die venerunt nuncij qui mißi fuerant, & nunciauerant ita esse prout Apostoli dixerunt : Ecce quod Dæmones falsi extiterũt, mendacia prædixerũt : & proculdubiò ipsi Dæmones si potuissent, & sciuissent, libẽter vera responsa dedissent : cũ illud mẽdaciũ eisdẽ Dæmonibus in præiudicium exierit. Sed qia futura ignorabant, ideò seipsos fefellerunt. Ita habes, quod ẽt ipsimet Dæmones falluntur. Sed istud notandum est, quod ipsi Dæmones dubitant de euentu eorum quæ prædicũt. Quid igitur faciunt cùm dubitant? Ait Augustinus in dicto capit. sciendum, Sed ne, inquit, apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, vt interpretibus suis signorum suorum coniectatoribus culpa tribuatur, quando ipsi decepti fuerint vel mentiti : hæc Augustinus. SIGISMVNDVS. Pone exemplum. VLRICVS. Legitur de quodam Principe, qui aduersus Romanos pugnare volens, Deos suos, id est, Dæmones & ariolos super victoria consuluit, qui euentum ignorantes, vt tñ aliquid responderent, ne futura ignorare arbitrarentur, dixerunt : Romanos te vincere certum habe. Potest autem accusatiuus ille, te, varijs modis construi ita, vt si ipse Dux Romanos vicisset, consonum responsioni fuisset : si verò à Romanis victus fuisset, responsioni amputari Dæmonibus nõ potuisset. Vnde igitur ambigua obscuritate responsa solent dare. Item sæpè etiam sua eorum voluntate fallunt, & mendacia dicunt : quoniam pleni sunt inuidia, & gaudent dum homines in errorem mittunt & decipiunt. Vnde periculosum est eis credere, quoniam nescit homo, quando ipsi fallunt, vel fallere pro eorum consuetudine nos volunt. Sic itaque clementißime Princeps habes, quando ipsi secreta scire & futura prædicere possunt : & quòd fides in eorum dictis ponenda non est, quia in eis non est veritas. SIG. Satis iam dubiorum nostrorum occasione vos hinc inde allegantes audiuimus. Nũc nostri propositi mens finem determinationis appetit, quid igitur tu sentias placet vt detegas. VLR. Quæ igitur dubia resolui cupis?

CAPITVLVM SEPTIMVM.

SIGISM Vtrùm Dæmones, seu homines ministerìo Dæmonum poßint turbare aërem, prouocare grandines, & nocere terræ : atque hominibus morbos inferre, seu hominem sterilem facere? VLR. Dico quòd non possunt, nisi quando & quibus, ac inquantum à Deo ex causa Maiestatem suam mouente conceditur. SIG. Super quo fundas hanc conclusionem? VLR. Super prius deductis. insuper Ioannes Damascenus, lib. 2. ait : Non habent Dæmones virtutes aduersus aliquem, nisi à Deo dispensante concedatur, sicuti in Iob & in porcis, permißione verò Dei facta, & fortitudinem habent & transmutantur, & transfigurantur, in quacunque volunt figuram secundum imaginem, id est, fantasiam. Item Gregor. in dialogo, libr. 3. ait : Absque omnipotentis Dei conceßione, nullam habet potestatem contra hominem malignus spiritus, qui etiam in porcos transire nõ potuit, nisi permissus. SIG. Quid est hoc, dicere, in porcos transire non potuit? VLR. In Euangelio legitur, quòd cùm Christus Dæmoniacum curasset, & multas legiones Dæmonum ab eo eiecisset, petiuerunt Dæmones, licentiam à Domino, vt porcos ingredi possent, qua data, intrauerũt porcos, & in mare irruerunt, &c. Ecce quòd Dæmones non audebant porcos intrare, & eos molestare, nisi prius à Deo obtenta licentia. SIGIS. Cognosco itaque quòd cùm eisdem à Deo permissum fuerit, quòd ex tunc nocere possunt? VLR. Rectè cognoscis. Vnde ait Hieron. super Ps. 33. Itaque de quibusdam in Psalm. dicitur : Fiat Angelus Domini persequens eos, id est, Diabolus seu spiritus malus, quia Dominus creauit illum, & in sua habet potestate. Ecce ex hoc habes, quòd sæpè Deus concedit Diabolo, vt persequatur homines. Item beatus Augu. de diuinatione Dæmonum ait : Accipiunt autem sæpè potestatem & morbos immittere : & aërem vitiando morbidũ reddere, & peruersis malefacta suadere. Nam beatus Aug. in lib. 3. de Trinitate ait : Ex ineffabili autem Dei potentatu fit, quod poßint mali Angeli si permitterentur : ideò verò non possunt, quia non permittuntur, SIGIS. Cùm autẽ Dæmonibus talia facere à Deo permittitur, possunt ne tunc pro eorum libito facere quantum volunt? VLR. Non, nisi tantum quantũ eis facere permittitur : & ideò Augustinus eodem loco in libro 3. de Trinitate ait : ideò non possunt, quia non permittũtur. Subiungit etiam, dicens : Neque enim alia occurrit ratio, cur Magi non potuerunt facere cinifes, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat prohibentis Dei dominatio per spiritum sanctum, quod etiã Magi confeßi sunt, dicentes : Digitus Dei est, &c. prout Exo. cap. septimo dicitur. Vnde Ioannes Chrysostomus super Mathæum libro primo ait : Homines autem, non quantum vult, tentat Diabolus, quoniam quantum ad se nunquam cessaret à tentatione, neque enim habet alium actum. Non enim manducat nec dormit, nec aliud operatur, nisi vt tentet, fallat, & subuertat, hic cibus illius est. Ecce ergo, quòd Ioannes Chrysost. dicit, non quãtum vult, &c. tentat, &c. Vnde in libro 2. senten. distin. 7. Petrus Lombardus ait : Dæmonum autem scientia & virtute exercentur etiam artes Magicæ quibus tamen tàm potestas quàm scientia à Deo data est, vel ad fallendum fallaces, sicut Ægyptios, & etiam in ipsos Magos data est : vt eorundem spirituum operatione viderentur admirandi, à quibus erant damnandi, vel ad monendum fideles, ne tale quid facere pro magno desiderent, vel ad exercendum seu probandum iustorum patientiam : nec putandum est, Dæmonibus hanc rerum visibilium materiam ad nutum seruire, sed Deo potius, à quo hæc potestas datur. SIGISM. Nunc si poßibile foret, te duce cuperem scire, quando Deus gloriosus Dæmonib. concedat, & permittat nocere terræ & hominibus, ac subuertere aërem & aquas, &c. VL. Grauis est hæc quæstio, quis. n. nouit Dei voluntatẽ? vnde clamauit Apost. Paulus ad Roma. 11. O altitudo diuitiarum, sapientiæ & sciẽtiæ Dei, quàm incomprehensibilia sunt iudicia Dei, & inuestigabiles viæ eius, quis enim cognouit sensum Domini, aut quis prior dedit illi, & retribuetur ei. SIGISMVNDVS. Etsi arcana cuncta Dei inuestigare non liceat, loquamur tamen quantum nobis ab alto de gratia conceditur. VLR. Dico itaque, quod sæpenumero aëris perturbationem, tempestates, tonitiua & alia absque ministerio Dæmonum posse fieri, & dispositione naturali, Planetarumque motu, diuina bonitate astra cursus suos agere permittente, & de illis causis satis Philosophi tractent, prout Aristoteles in libro Meteororum scribit. SIGISM. De hoc non est dubium, quin naturali motu talia fieri poßint. Sed quæstio est, quando Diabolo concedatur hæc faciendi potestas. VLRICVS. Misericordißimus Dominus Deus, qui singulari sua pijßima prouidẽtia ob vtilitatem hominum disponi quandoque talia permittit, in pœnam correctionis peiorum, quandoque in tentationem augmentandorum meritorum, quandoque in prodigium futuræ gratiarum actionis. SIGISMVNDVS. Quomodo igitur Deus peccata in hoc punit? VLR. Quãdoque scienter, quandoque ignoranter. SIGISM. Quomodo scienter? VLR. Vt cùm homines puniuntur manifestè, scienter aspiciũt propter delicta se punitos fuisse. Sic cognouerũt homines in Sodomæ & Gomorræ subuersione, se ob peccata eorum punitos fuisse. Sic etiam, cum cunctis videntibus Abyron & Dathanterra absorbuit. SIGISMVNDVS. Sed quomodo ignoranter? VLRICVS. Hic punctus respicit præsentẽ materiam. ignorãter itaque quandoque Deus punit peccatum per Angelum, quandoque per hominem, quandoque per Diabolum. SIG. Præbe vbi per Angelum correxit? VLR. Dicitur. n. Esaiæ 37. Cùm Sennacherib venisset ad obsidendum Hierusalem, egressus est Angelus Domini, & percußit in castris centum & octoginta quinque milia virorum : ecce itaque, quòd Deus per Angelum suum puniuit superbiam Assyriorum, tot millia eorundem occidendo. Sic duritiam Pharaonis & Ægyptiorum puniuit per Angelum omnia primogenita Ægyptij interficiendo. SIG. Quomodo autem punit per homines? VLR. Exẽpla plura habes in c. Remittuntur. 23. q. 5. in ver. Hinc notandum, &c. Itaque populus Hebræorum per Nabuchodonosor. Item per Antiochum. Item per Titum & Vespasianum punitus est, &c. Dicit enim ibi textus : Assur, id est, Señacherib, erat virga furoris Domini : quia per eum innumeras gentes diuina iustitia flagellare disposuit. Sic Attila Rex Hunnorum flagellum Dei sese nominauit. Item subiunxit textus : Ipse verò Assur nõ cognouit, quia in superbiam elatus, victoriam quam assecutus fuerat, non diuinæ potentiæ, sed suis viribus attribuit. Vnde cõtra eius superbiam loquitur dominus : Nũquid gloriabitur serra contra eum qui secat, aut exaltabitur securis contra eum qui cedit in ea : hæc textus in dicto ca. Remittuntur. 23. quæst. 5. SIG. Nunc ad tertiam speciem, scilicet quomodo per Diabolum punit. VLRICVS. Et hoc ad materiam facit. Audiuimus enim suprà in Psalmo supra Prophetam dicentem : Fiat Angelus Domini, Diabolus, persequens eos, &c. cum alijs enumeratis auctoritatib. Et ita affligitur qñque peccator in corpore : quandoque in rebus. In corpore videmus torqueri Energuminos, Dæmoniacos & obsessos : sic etiam videmus propter peccata multas infirmitates homines contrahere. Et ideò dixit textus in ca. Cùm infirmitas. de pœnit. & remis. vbi ait : Cùm infirmitas corporalis nonnunquam ex peccato proueniat, dicente Domino lãguido quem sanauerat : Vade & noli amplius, peccare, ne deterius aliquid contingat. Præsenti decreto statuimus & præcipimus Medicis corporum, vt cùm eos ad infirmos vocari contigerit, ipsos ante omnia moneant & inducant vt Medicum animarum aduocent, vt postquàm fuerit homini de spirituali remedio prouisum, ad corporalis medicinæ remedium salubrius procedat, cùm cessante causa cesset effectus, &c. hæc textus. Exemplũ habes de Nabuchodonosor Rege Babyloniorum, qui propter peccatum superbiæ tantis calamitatibus mentis & corporis effectus fuit, vt quadrupes incederet, bouẽ se fore arbitratus, gramina comedisse dicitur, &c. Vnde succedit tex. in cap. Si per sortiarias, tricesima tertia quæstione prima, vbi textus : Si per sortiarias atque maleficas artes occulto sed nunquam in iusto Dei iudicio permittente & Diabolo præparante concubitus non sequitur, &c. Ecce canonem determinare, quod occulto Dei iudicio procurante Diabolo homo maleficari potest. Et sic habes, quòd Deus in ferendis pœnis vtitur Diabolo pro ministro. SIGISM. Quomodo igitur Maleficæ mulieres asserunt, & credunt, seipsas talia facere, videlicet turbare aërem, procreare tempestates, morbos inferre hominibus? VLRIC. Ipsæ duntaxat pro earundem stultitiam se talia facere credunt : & tamen sua credulitate decipiuntur. SIGISM. Vt quo? VLRIC. Nam cum vt Diabolus ex motu clementorum cognoscit mutationem aëris, & tempestates fieri debere : quas tamen ipse Diabolus, vt supra diximus, facilius & citius, quam homo præscire poterit : Vel dum diuina permißione aliqua plaga, & peccatorum correctio super terram iusto Dei iudicio cadere debet : cuius quidem plagæ, & correctionis ipse executor diuina prouidentia deputatur : ita vt huiusmodi plagam prænoscit futuram, ex tunc cõmouet mentes huiusmodi Malckiesarum mulierũ, aliquando eisdem persuadẽdo : aliquando ob inuidiam, quam tales sceleratæ mulieres aduersus proximum gerunt, in vindictam mouendo easdẽ sollicitat, quasi ipsas mulieres doceat huiusmodi tempestates, & aëris turbationes prouocare. SIGISM. Quid facit igitur, cum easdem docet : aut quomodo ipsas instruit, vt ipsæ mulieres huiusmodi incommoditates prouocent : & suo maleficio perficiant? VLRIC. Consulit & docet eas aliquid stultum & fatuum facere : Et quod ad huiusmodi factum nihil pertinet. SIGISM. Sistultum, quid igitur eos docet? vnde nanque prouenit, quòd postquam mulieres huiusmodi documenta sequuntur, pro earundem voluntate tales tempestates succedunt & eueniunt? VLRIC. Ecce cum Diabolus præuidit, vel ex cursu naturæ, & elemẽtorum, vel ex permißione diuina, super aliquam terram plagam infligere debere, sibique potestatem faciẽdi concessam esse : & sic huiusmodi euentum aliàs futurum fore : perficit vt mulieres huiusmodi sceleratæ credant, se ex doctrina Diaboli talia efficere : Diabolus instruit easdem, vt quandoque accipiant lapides silicis, & versus Occidentem pòst tergum proijciant : aliquando vt arenam aquæ torrentis in aërem proijciant : aliquando quòd in vna olla pilos porcorum bulliant : aliquãdo quod trabes vel ligna in ripas transuersaliter collocent, & sic de alijs facultatibus. Et tamen talibus faciendis communiter Diabolus præfigit eis diem & horam, vnde fatuæ huiusmodi mulieres Diaboli doctrinæ credentes, talia & alia his similia faciunt. Itaque postquam ipsæ talia fecerunt, ac succedentibus tempestatibus, grãdinibus & alijs incõmoditatibus, quas Diabolus aliàs in tali tempore nouit, vt præmissum est, pro futuras, ex tunc credunt illæ sceleratæ fatuæ mulieres euentũ huiusmodi ex facto earũ proceßisse : cum tamen talia earum facta non possent vnicã guttam prouocare. Verùm ex pòst huiusmodi mulieres gratificantur Diabolo, adorantes eum, & immolantes ei holocaustomata, vel qid aliud eidem offerentes. Nam quis tàm hebes mentis est, qui credere posset, quod ex huiusmodi fatuitate & mulierum stulta operàtione, vna tam immensa sphæra aëris & alia elemẽta deberẽt cõmoueri interim, vt grãdines & fulmina prouocarentur? SIG. sed quid ad hoc dicis? videmus namque vnã totam sæpe terram periclitari, in qua non omnes hõies deliquerunt. VLR. Sæpé iustus perijt cum impio : sic etiã quis punitur pro alio. Nam Gen. 19. legitur, quòd dũ Sodoma & Gomorra propter peccatũ submersæ fuerunt : certè pariter aliæ ciuitates cum eis perierunt propter vicinitatem, vt Segor & Iegor : & tamen hæ ciuitates non peccauerunt. Sic Regum secundo videmus, dũ Dauid coram Domino populũ numerando peccasset, quòd propter peccatum Dauid, & sic vnius hominis, multitudo hominum, & sic multa milia hominum perierunt & mortui sunt. Cùm autem legimus, Deum tam innumeram multitudinem hominum percußisse propter peccatum numerationis vnius duntaxat hominis, quomodo igitur puniet Dominus populum suum propter grauiora peccata, vtputa propter Hæresim & blasphemias? Cùm autem tales mulieres, vt ait textus in capitu. Episcopi. 26. quæstione quinta, Deum abnegant, & se Satanæ tradunt, Diabolum adorantes, & sacrificia sibi offerentes, quis dubitat, quin vna tota villa, in qua tales sceleratæ mulieres degunt & tollerant, infelicior omne & huiusmodi ruinam diuinæ ex maiestatis vltione timere habeat. SIGISM. Videmus itaque determinationem duarum causarum, quibus Diabolus nouit futuras tempestates, videlicet, causam motus astrorum & dispositionis naturalis : alteram diuinæ vltionis seu correctionis peccatorum. Quid igitur erit, cùm huiusmodi nocumenta probis & iustis hominibus euenerint? VLRICVS. Posuimus superius etiam alias vias diuinæ permißionis, videlicet, quòd quandoque in tentationem iustorum ob augmentandum meritum permittit Deus. SIGISM. Ostende. VLRIC. Nonnè Iob iustus, & laudans Deum erat? Et tamen tentauit eum Domìnus in bonis, agris, armentis, & gregibus : & ex pòst in corpore, dando tentandi potestatem Diabolo, qui etiam eum grauißimo vlcere percußit : & quia his omnibus repertus est Iob patiens & humilis, vnde apud Deum meruit. Nonué Beatus Antonius eremita, vir religiosus & Deo amabilis fuit, nonné sæpius à Diabolo tentatus, & grauiter percussus, donec quasi defecisset, ac vt sic meritum ampliatum eius fuit. Legitur enim in legenda eiusdem, quòd Antonio in quodam tumulo latitante multitudo Dæmonum eum ita cede varia lacerauit, quòd minister eius de villa veniens, quasi mortuum proprijs humeris ad villæ hospitium reportauit : quo audito, conuenerunt vicini, & cùm pòst planctum funeris media iam nocte dormirent, Antonius subitò reuiuiscens, vocato ministro, fecit se in silentio ad tumulum reportari, ibique ex priorũ vulnerum dolore prostratus, cùm ex animi virtute conflictum Dæmonum prouocasset, & statim illis in varias bestiarum formas mutatis, ab eorũ dentibus, cornibus, vnguibus laceratus fuisset, subitò radius quidã lucis Dæmones & tenebras fugauit, statimque sanatus, Christũ præsentẽ intelligens dixit : Vbi eras Iesu bone, vbi eras, quare à principio non affuisti, vt curares vulnera mea. Et vox ad eum facta : Antoni inquit, hîc eram : sed expectabam videre certamen tuũ nũc autẽ, quia viriliter dimicasti in toto orbe te faciam nominari. Hæc Vincentius in historia lib. 14. recitat Athanasium notasse. Vnde dicitur Ia. 1. Beatus vir qui suffert tentationem, quia cùm probatus fuerit, accipiet coronam vitæ.

CAPITVLVM OCTAVVM.

SIGISM. Nunc satis habeo, ex facto talium mulierũ, neque tempestates, grandines, seu alia mala fieri posse, sed duntaxat vel ex motu naturali, vel permissione diuinæ bonitatis, qua vel in pœnã vel in meritum ex sua ineffabili pietate talia euenire Diabolorum ministerio permittit. Idcircò placet iter nũc ad alias quæstiones dirigere. Vtrùm Malefici & Strigæ poßint ministerio Dæmonũ seipsos, ac alios homines in alias formas specierum seu animalium mutare? VLRIC. Ex causis supra dictis possunt attamen apparenter & sic præstigijs facere. SIGISM. Quidnam est præstigium? VLR. Ars transformandi formas iuxta apparentiam. Præstigium dicitur quasi præstringens oculos prout ait Isidorus etymologiarum li. 8. Ita vt ipsi Dæmones præstringendo oculos faciant apparentiam, qua homo iudicat rem alterius formæ esse, quàm sit, ita vt quis videns hominem, credat eum esse asinum vel lupũ, & tamẽ vnusquisque retineat formã suam, quamquam oculi nostri decipiantur, & ad aliã speciem erroneo iudicio deducantur. Sic Simon Magus perstrinxit oculos Neronis, & carnificis, qui decollando arietem credidit se Simonem decolasse, in oculis suis ministerio Diaboli perstrictis deceptus. Item legitur de Sancto Machario Ægyptio eremita, prout recitat Vincẽtius li. Hymnor. 18. quod cum Ægyptius quidam amore vesano alienæ vxoris arderet, nec ad effectum concupiscentiæ peruenire posset : eo quod illa virginitatem suæ coniugis nimis amaret, & maleficum precatus est, vt aut ab ea se amari faceret, aut à marito proprio repudiari, qui multis illectus muneribus, solito suæ artis ingenio fecit illam equam videri. Itaque vir eius turbatus, quum equam suo lectulo iacentem videret, ingemiscens flebat : eo quòd illam alloquens, nullum responsum audire poterat. Adductis ergò presbyteris, quid illa pateretur ostendit, & ne sic quidem calamitatis causam agnouit. Illigatam igitur eam in morem iumẽti ad desertum duxit. Cum autem iam villæ sancti Macharij propinquarẽt : monachi arguebant eum, cur cum equa ad monasteirum veniret. Et respondit, Vxor inquit mea hæc fuit : sed in equam conuersa. Iam tertia dies est, ex quo cibum non sumpsit. Quod cum sancto Machario, cui iam Deus hoc ipsum notum fecerat, retulissent : Vos inquit equi estis, & equorum oculos habetis. Illa namque mulier est : nec in illam naturam transfigurata videtur : nisi in eorum oculis qui præstigij vanitate falluntur. Mox aquam ei benedictam infundens, oratione completa subitò eam omnibus videri fœminam fecit, eamque refici iussit, & cum viro suo reuerti, dicens. Nunquam à communione sanctorum mysteriorum, neque ab Ecclesiæ oratione discedat. Hæc enim idcircò perpessa est : quia per quinque septimanas mysteria diuina non attigerat. Ecce igitur, quòd non omnium oculi erant perstricti : quia oculi beati Macharij non erant perstricti. SIGISMVND. Profectò hæc Historia multum facit ad propositum. VLRIC. Certè quadam vice ea de re cum colendißimo domino Ottone, ex Comitibus de Sonnenberg, Episcopo Constantien : qui etiam multarum rerum cognitionem habet, ac literis pro magno desiderio intendit, disputaui : Hic eandem historiam in medium attulit, quæ me in materia præstigij, propter eiusdem domini Episcopi auctoritatem, & frequens studium suum, cuius etiam ego humilis famulus existo, & sub clementiæ eius etiam alijs me foueo, plurimum mouit. SIGISM. Cuperem audire aliquos modos, quibus apud oculos hominum vna res apparere pro alia poßit. VLRIC. Saluo iudicio melius sentientium, duos vel tres adducam, secundum quòd ego meo ignaro ingenio colligere potui : & iuxta mentem beati Thomæ super 2. sentẽtiarum, distinctione octaua : ac aliorum Doctorum videtur mihi dici posse, quòd vno modo Diabolus poßit ludificatione sensus nostros ab inferiori mouendis fantasmata, & similitudines rerum existentium in virtute imaginatiua facienda eas ad organa sensuum exteriorum defluere : sicut quandoque contingit in somnijs. Nam ex motu fantasmatum in somnijs, cum defluxu eorum ad organa sensuum exteriorum, sicut ad oculum vel tympanum, in quo fundatur auditus, & sicut visus in oculo apparet nobis, quòd multa videamus atque audiamus. Ita nobis vigilantibus aliquando apparet, quòd multa videamus, sicut patet in freneticis, & acutè febricitantibus, &c. Secundo modo ex vehementi conuersione intentionis ad fantasmata, quæ facit, vt similitudo rei res ipsa videatur : sicut Augustinus dicit, quòd quidam tanta conuersione recogitabat cuiusdam mulieris imaginem, quod ei carnaliter commisceri vigilans videbatur. Cùm igitur Dæmon non ignoret hos modos, dico, quod Dæmon poßit ita organa sensuum disponere, quòd vna res apparebit alia : Sicut ex abũdãtia humoris Cholerici, videtur gustui quod omnia sint amara, cùm tamen aliquando sint dulcia, & descensu humoris sanguinei vel vaporum ignei ad oculos, videtur nobis quæ exterius apparerent quod sint rubea. Secundò dico, quòd Diabolus potest ita disponere medium, quòd vna res videtur alia. Et secundum sanctum Bonauenturam, aliquãdo ex dispositione candelæ per artem confectæ paleæ videntur serpentes esse, & huiusmodi experimenta etiam multa fiunt à ioculatoribus. Cum autem Diabolus Magister sit ioculatorum, nemini dubium, quin subtilius Diabolus hæc operari poßit. Item aliquando non res, sed similitudo rei & figura videtur : ita secundum glossam Beati Augustini Beatus Petrus vidit istud vas submitti de cœlo in terram, in quo erant omnia quadrupedia, serpentia terræ & volatilia cœli, vt dicitur actuum Apostolorum decimo, quæ nempe non corpora erant, sed imagines. Eadem visione beatus Benedictus totum mundum vidit. Nam in legenda sua dicitur, quòd totus mundus, velut sub vno solis radio collectus, ante oculos eius adductus est, ecce quòd erant rerum imagines. Ex præmissis itaque inducitur ad alias quæstiones.

CAPITVLVM NONVM.

VTrùm dictæ mulieres conueniant ad conuiuia, mutuò bibant & comedant, & sibi mutuò loquãtur, ac se inuicem cognoscant. SIGISM. Gauderem etiam opinionem tuam desuper audire. VLRIC. Ex prædictis satis cognouisti, quomodo quandoque in somno, quandoque in vigilijs fit repræsentatio imaginationum, tàm fortium, quòd homo credit se essentialiter hoc vel videre vel facere. Audisti etiam, quòd Diabolus quandoque perstringit oculos & alios sensus hominum, vt homines autument, se hoc vel hoc facere. Etenim vt me satius intelligere poßitis introducam historiam in legenda sancti Germani. Dicitur enim ibidem, cum prædictus sanctus Germanus quadam nocte hospitatus fuisset, in vna domo, & post cœnam mensa iterum pararetur : admiratus saisctus Germanus, ipse quæsiuit ab hospitibus cui denuò mensa pararetur. Qui cum dicerent : quòd illis bonis viris & mulieribus, quæ nocte incedunt, mensam præpararent. Nocte itaque illa statuit sanctus Germanus vigilare. Et ecce vidit multitudinem ad mensam, in formis & figuris virorum & mulierum venientem, qui eis præcipiens ne abirent vel recederent : cunctos de familia domus istius excitauit, quæsiuitque ex illis si personas illas cognoscerent ? Qui cum omnes vicinos & vicinas dicerent esse, misit ad domos singulorum & ecce insuis lectulis sunt inuenti & admirati. postea Dæmones per sanctum Germanum se esse spiritus malignos & peruersos dixerunt, qui sic hominibus illudebant. Ecce quòd spiritus se loco illarum personarum ostendere possunt, ita quippè, vt homines existimẽt, hmõi imagines veras personas fore. Et sic ex illa habes historia, quòd eadem hora homo potest esse in vno loco, & nihilominus per spiritum apparere in alio, sicut illi homines hora noctis fuerunt in domibus, & in lectulis suis, & eadem hora eorum imagines præstigio Diabolico apparuerunt in domo hospitis cœnantes. Sic etiam de Simone Mago dicitur in legenda sancti Petri : quòd Simo eadem hora in conclaui erat cum Nerone, & foras loquebatur populo, id est, imago eius per Diabolũ foras loquebatur populo. Sic idẽ in bonis spiritibus & Angelis contingere solitum fuisse legimus. Nam Beato Ambrosio apparuit, quando faceret officium in exequijs sancti Martini in ciuitate Thuronen. Dixit ei : Ego funeri exequium præbui : sed vltimam orationem vobis excitantibus explere non valui. Et reuera ita inuentum fuit, sicuti ipse retulit, & tamen ipse Ambrosius eo tunc in ciuitate Mediolanensi fuit : quæ ad plures diætas distat à Thuronis. Vnde secundum Ægidium in quodam quodlibeto dicitur, quòd bonus Angelus in forma Beati Ambrosij fuerit in ciuitate Thuronen. & corpus Beati Ambrosij fuerit in ciuitate Mediolani. SIGISMVNDVS. Ad quem finem properat hæc instructio? VLRICVS. Ad hoc, vt concludam, quòd homines sæpè existimant, se videre alios homines in certo loco constitutos, quorum tamen imagines duntaxat, vel in spiritu bono vel malo vident. SIGISMVNDVS. Sed quod econtrà, anne quandoque Pythonicæ mulieres credunt, se proficisci in alium locum, cùm tamen remaneant in domo sua? VLRICVS. Superius iam audiui exempla : vnde sæpius credit homo se esse in alio loco vbi non est : ergo benè dicit textus in capitulo Episcopi, vigesima sexta quæstione quinta, vbi ait : Illud etiam non est omittendum, quòd quædam sceleratæ mulieres retrò post Sathanam conuersæ, Dæmonum illusionibus & fantasmatibus seductæ, credunt & se profitentur cum Diana nocturnis horis, Dea Paganorum, vel cum Herodiade & innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias : & multarũ terrarum spacia in tempestate noctis silentio pertransire : vel eius iußionibus obedire velut dominæ & certis noctibus ad eius seruitiũ euocari : sed vtinam hæ solæ in perfidia suæ perijssent, & nõ multos ad infidelitatis interitum pertraxissent. Nam & innumera multitudo hac falsa opinione decepta, vera esse credit, & credendo à recta fide deuiat. hæc textus. SIGISM. Nónne cæteri homines possunt equitare & ambulare de loco ad locum tàm de nocte, quàm de die? Quid igitur ipsis talibus mulieribus obstat? VLRIC. Certe non denego, quin huiusmodi mulieres & equitare & ambulare, tàm super asinum, equũ, bouem, seu camelum poßint &c. sicuti alij homines, & more aliorum hominum. Et sic secundum cursum naturalẽ. Nos autem in eo casu loquimur, qui se vltrà cõmunem hominum cursum extendit : videlicet, vt non poßint in vna hora ad decem vel viginti miliaria proficisci. SIGISM. Si igitur non vadunt de loco ad locum, & conuiuia visitant, vt dicit supradictus textus, vnde igitur prouenit, quòd homines in alijs ciuitatibus existentes, quos nunquam antea viderunt, cognoscunt? VLRIC. Ex præmißis claret solutio : quoniam per impreßiones imaginationum seu repræsentationem imaginum ministerio Diaboli factam hoc percipiunt : credentes se sensus corporalis præsentia cognouisse. SIGISM. Saturati sumus de præmißis disputationibus, nunc de vlteriori quæstione interrogemus : videlicet, an Diabolus poßit in forma hominis cum huiusmodi mulieribus incubando commisceri, Et an ex huiusmodi coitu poßint pueri nasci?

CAPITVLVM DECIMVM.

AN Diabol9 poßit in forma hominis cum huiusmodi mulieribus cõmisceri? VLR. Quãuis insuperioribus plenæ tum auctoritates & rationes : tum etiã exempla & historiæ pro decisione huius satis sint introductæ, vt tamen finem materiæ aggrediamur, Dico, quod ex incubo & muliere non procreatur homo. Nec vnquam inuentus est homo, qui ex spiritu & muliere natus sit, præterquam Saluator Dominus noster Iesus Christus, qi summi Dei patris misericordia dignatus est, sine commixtione virili, de spiritu sancto ex gloriosißima virgine in mundũ nasci. Absit igitur apud me, quòd homo sine hõie de spiritu & maledicta muliere debet nasci. Nec obstat, quod in comœdia Plauti poetæ de Amphitryone legitur, quod Hercules ex Ioue Deo, & Alcumena muliere Amphitryonis natus sit : & sic medius fidius dicatur quasi medius filius qia fabula Poëtarum nefandißima fictio est. SIGISM. Quid igitur respõdes ad allegatã glossam Genesis 1. vbi dicit, Gigantes ex tali coitu natos extitisse? VLRIC. Dico, quòd glossa opinatiuè loquitur, & non concludit. SIGISM. Quomodo autem saluas textum, qui dicit, quòd exinde nati sunt Gigantes? VLRIC. Dico, quòd eo tunc surrexerunt Gigantes, hc. homines potentes & magnifici, qui propter eorum potẽtiam & Magnanimitatem dicti sunt Gigantes. SIGISM. Quid igitur de Merlino in Britãnia supradicto sentis? VLRIC. Sentio quod fuerit verus homo. SIG. Cuius filius? VLRIC. Vtriusque homĩis, tàm viri quàm mulieris. SIGISM. Quomodo igitur mater eius coram Rege Britanniæ confessa fuit, eum de incubo concepisse? VLRIC. Me iudice errauit mulier à Dæmone illusa, credens se Merlinum de semine incubi genuisse. SIGISM. Vnde igitur conceptus est talis Merlinus? VLRIC. Sic arbitror, quia fortè mater Merlini se Diabolo, proh dolor, dedicauit : vñ Diabolus imaginationem eius, vt præmissum seducens, sensusque eiusdem perstringens, quasi eidem commisceretur : cuius ẽt corpus forte per præstigium tumidum fecit, quasi fœtu grauida incederet : ac adueniente tempore, ficti partus flatum diuina permißione propter eiusdẽ mulieris incredulitatem in corpore eiusdem moueri : vnde ipsa existimans se grauatam & fœcundam, ac prolem parere debere. Itaque ipse Diabolus diuina permißione ob incredulitatem mulieris in ventre eiusdem dolorem immiserit, & huiusmodi flatum extinguendo & alium puerum hõis alicubi furatũ supponendo, apparentiã fecit occulto suo præstigio, quasi talis puer de tali muliere natus fuisset, quem expòst mater suscipiens, credens de corpore suo exijsse, enutriuit. cùm tamẽ talis puer ab alijs hominibus prænatus fuerit, & per Diabolum subtractus, SIG. Sic audio, quòd Diabolus potest homini subtrahere puerum suum : & deferre ad alium locum & supponere alteri? VLR. Permittente Deo potest, præsertim non baptizatos pueros surripere. SIGIS. Ostende hoc exemplo vel auctoritate. VLR. Diabolũ super puerum non baptizatum habere potestatem, suscipe auctoritatem ex decreto in c. Posteà & in c. sacerdos. de conse. dist. 4. vbi tex. Sacerdotes cùm per exorcismi grãm manum credentibus imponunt, & habit are maligno spiritu in eorum mentes contradicunt, quid aliud faciunt, nisi quod Dæmonia eijciunt ? Item tex. 3. c. Dehinc eadem dist. dicit : dehinc iterum exorcizatur Diabolus, vt suam nequitiam cognoscens, iustum super se DEI iudicium timens, recedat ab homine, nec iam contendat arte sua subuertere. Ecce quòd Diabolus arte sua potest subuertere pueros non baptizatos. Ex his infero ad proles & pueros, quos vulgus opinatur de milite Coloniensi per mulierem procreatos, prout superius in historia latius tractatũ est. SIG. Dic quæso, pro quo namque habuisti illum militem incognitum? VLR. Pro incubo & Diabolo. SIGIS. Pro quo autem filios? VLR. Ego saluo tamen iudicio melius sentientium reputo illos pro veris hominibus : alicui tamen subtractis, & ibi, vt præmissum est, suppositis. SIGISMVNDVS. Qualem autem existimas illam mulierem fuisse, vt supra dictum est, Ciuis ille Siciliæ in mari arripiens vxorem duxit ? VLRICVS. Pro succuba, & sic pro Diabolo. SIGISMVNDVS. Pro quo autem reputas filium per ipsam vt putabatur genitum, & posteà in mari per eundem ereptum ? VLR Pro Diabolo, qui sic in forma pueri apparuit. Nam & Helimandus in eadem historia sentit, inquiẽs, si talis puer verus homo fuisset : nemini dubiũ, quin postquam mater eundem in mari arripuit, & submersit, mare ipsum tanquam cadauer ad littus eiecisset, quod tamen non fuit factum, quia talis puer disparuit, & amplius visus non fuit : natura autem maris est omnia cadauer ad littus proijcere. SIG. Nonne plures opinantur, quòd Diabolus vt succubus poßit cum viro coire, & sperma assumere, ac ex pòst, vt incubus in muliere proijcere, & exinde prolem generare. VLR. Mihi non videtur fieri posse : dato enim, quòd sperma taliter colligere & immittere posset : hoc tamen ad generandum non sufficit : quoniam Consiliator differentia 15. ait sic. Scire debes, quòd istud membrum, puta testiculi, non est princeps virtutis generatiuæ quamuis virtus in eo sit, vt opinatur Galenus, quia illud non potest agere suam operationẽ per se : nisi per spiritũ emissum à corde temperatum quantitate & qualitate, propter quod virtus cordialis, quæ mensurat hũc calorẽ, vt poßit facere suas operationes, sit principaliter generatiua, & virtus quæ est in hoc membro, est eius seruiens : & si aliquid in hoc habet, dominium est illud particulare. Vnde mihi videtur ex illa Theorica, quod cum Diabolus huiusmodi spiritum à corde principiantem & illã generationis virtutem assumere non posset, clarum erit, quod quamuis forte assumat sperma ex proiectione duntaxat huiusmodi spermatis, alijs nõ comitantibus nihil generari poterit. SIGISM. Ex supradictis & iã deductis video, te pedem figere super eo, quod aut huiusmodi pueri sint Fantastici : aut verò alibi surrepti & suppositi. VLRIC. Benè habet & in illam partem videtur declinare Vincentius in 4. li. historiæ naturalis in c. 128. SIGISM. Nunc satis mutuò inter nos hac de re disputauimus. Expedit pro memoriæ tenacitate, vt nũc determinationis conclusiones paucis verbis per Epilogum detegere coneris. VLRIC. Saluo igitur iudicio Doctorum quorumcunque melius sentientium, quorum determinationi me submittere non recuso, quantum mihi visum fuerit, dicam. Est igitur meæ opinionis determinatio Prima, quòd Diabolus neque per se, neque ministerio hominum potest elementis, hominibusque & animalibus nocere : vel homines ad generandum impotentes reddere : nisi quando occulto Dei, sed nunquàm iniusto iudicio vel ob pœnam delictorum nostrorum, vel ob meritũ tentationis nostræ augmentandum : siue ob diuinæ Maiestatis gloriam magis timendam, & per nos colẽdam : seu aliam causam Deum mouentẽ, ipsa clementißima Pietas permiserit. Secunda determinatio est, quòd cùm ipsa Dei prouidentia occulto suæ bonitatis iudicio Diabolo nocendi potestatem permiserit : quòd ipse Diabolus huiusmodi potestatem amplius extendere, quàm sibi à summo Deo concessum fuerit, non poterit, &c. Tertia determinatio, quòd quamuis Diabolus permittente diuina Clemẽtia, ob incredulitatem hominum, vel aliam causam superius enarratam, posset perstringere oculos, aliosque sensus hominum obstruere : ita vt homines credant se alicubi esse, vbi tamen non sunt, vel videre id quod in se tale non est, vel apparere aliter quàm sit : hominem tamen vel animalia in aliam speciem veraciter immutare non potest. Quarta determinatio, quòd huiusmodi malæ mulieres per multa miliarium spacia in noctis silentio non proficiscuntur : nec mutuò taliter proficiscendo conueniunt. Sed duntaxat ipsis somniantibus, vel imaginatione forti, vt præmissum est, laborantibus, per repræsentationem specierum similitudinarium à Diabolo eis impressarum, hæc & alia ipsis apparent, quæ posteà vigilando verè sibi accidisse, sic illusæ credunt. Quinta determinatio, quòd Diabolus, siue vt incubus, siue vt succubus pueros generare nullo modo potest : Sed huiusmodi pueri si inuenti fuerint, vel suppositi pueri, vel fantastici existunt. Sexta determinatio, quòd solus Deus futurorum certus est inspector : & solus cogitationes hominum nouit, quodque Diabolus per se, siue Magos seu Maleficos vera & futura prædicere alteri non potest, nisi ea quæ ipse pro subtilitate naturæ suæ prior ex consideratione astrorum, & elementorum dispositione accidere debere noscit, vel quæ accepta licentia à Deo facere intendit : vel hominibus ad faciendũ persuadere in eorum mentes suggerendo proposuit : vel quæ ex moribus & gestu hominum coniecturando deprehendit : nihilominus tamen ipse sæpe fallit, & fallitur. Septima determinatio, quòd quamuis effectualiter huimsmodi maledictæ mulieres nihil efficere possunt, nihilominus tñ, quia instigante Diabolo tales mulieres, vel ob desperationem, vel paupertatem, vel odia vicinorum, vel alias tentationes per Diabolum immissas, quibus non resistunt, à vero & pijßimo Deo recedentes, sese Diabolo deuouendo, ac eundẽ colendo, sibique Diabolo holocaustomata & oblationes offerendo, apostatant : hæreticam prauit atẽ sectantes. & proptereà succedit. Vltima determinatio, videlicet, quod propter huiusmodi apostasiam, & corruptam voluntatem de Iure ciuili tales sceleratæ mulieres, quæ à Deo largißimo apostatarunt, & Diabolo sese dedicarunt, morte plecti debent, prout dicitur in l. multi. C. de Maleficis & Mathematicis. Vos igitur ô mulieres mementote profeßionis vestræ in baptismo factæ : ac cùm Diabolus vos tentauerit, estote fortes, & suis suggestionibus resistite, & resistendo signo crucis vosipsas armate : scientes, quòd aduersum vos nullam habebit potestatem : quoniam cõtra signum crucis nullum stat periculum. Sumite exemplum beatæ Iustinæ, in cuius legẽda ita legitur. Erat enim quædam virgo in Antiochiæ ciuitate, Iustina nomine, quam quidam scholasticus, nomine Agladius, videns frequenter ire ad Ecclesiam, in amorem eius incidit : multosque ad eam transmittens petijt in vxorem. quæ cùm omnibus diceret, Christo cœlesti sponso se esse desponsatã : ille congregata virorum multitudine, voluit eam per vim rapere, sed non potuit : tunc iratus abijt ad Cyprianũ Magum, promittens sibi duo talenta auri, vt Iustinam per maleficia sua caperet : qui per Magicas vocauit Dæmonem, & ait illi : amo virginem de Galilea, potesne eam persuadere & adducere mihi? Qui promisit ei dicens : accipe hoc medicamentum, & sparge circa domũ eius : & ego superueniens paternum sensum ei inijciam, & statim obediet mihi. Cumque Cyprìanus ita fecisset, sancta virgo tertia noctis hora surgens adorationem, sensit impetum Dæmonis. Signauit itaque se & domum suam signo crucis, & Dæmonem signo crucis exsufflauit. Qui veniens ad Cyprianum, confusus, & cur virginem non adduxisset requisitus, ait : vidi quoddam signum thau. Iterum Cyprianus per artem Magicam alium Dæmonem fortiorem vocauit, & simili modo fecit. & similiter eidem accidit : tandem vocauit ipsum Dæmonem patrem, & ait illi : quænam est infirmitas vestra? victa est ab vna virgine omnis vestra virtus? Respondit Diabolus : Nunc adducam tibi eam ad desiderium incorruptionis, tu tantùm paratus sis. Tunc Diabolus in specie virginis ad Iustinam intrauit. Et sedens super lectum eius eandem tentando dixit : Hodie missa sum à CHRISTO ad te. viuere tecum in castitate : multum autem te video vexatam Abstinentia. Sancta autem virgo dixit : merces autem multa : laborverò modicus. Dixit ei Diabolus : Deus in paradiso benedixit Adam & Euam, dicens, crescite & multiplicamini. Puto ergo, quòd si in virginitate manserimus, iudicium incidamus, quia verbũ Dei contẽnimus. Cumque virgo turbata surrexit, & per spiritũ sensit, quis esset qui ei loqueretur, signo crucis se signans Diabolũ exsufflauit qi disparuit. Deindè Diabolus Cyp. confusus apparuit, qui dixit ei, & tu nãque victus es, vt cæteri subiecti tui : quomodo enim victi estis ab vna virgine Christiana? dic mihi quæ sit virtus victoriæ eius. Qui respondit, dicere tibi non possum, quoddam vidi terribile signum & thau. Si autem virtutes huius signi vis addiscere, iura mihi, quod nunquam à me velis discedere, qui cùm iurasset ait illi, vidi signum crucifixi & thau. & sicut cera à facie ignis fluxi. Cui dixit Cyprianus. Ergo crucifixus maior est. Qui respondit : etiã maior omnibus est, quia desertores Dei accipiunt ab eo sententiam ignis. Cyprianus autem ait : Festinabo igitur, vt amicus etiam crucifixi, ne talem pœnam incurram. Diabolus respondit : Iurasti namque mihi. Cyprianus ait : Contemno te, & omnes fumigantes virtutes tuas, meque ipsum tibi denego, & me consignans, dico, Gloriam tibi Christe, & tu Dæmon recede à me. Abijt ergo Diabolus confusus : vnde Cyprianus Christianus factus est. Ecce ergo quantæ virtutis fuerit, & hodie existat signũ sanctæ crucis, quo nos signare dignetur Christus, qui pro nobis in ligno crucis seipsum offerre, & nos saluos facere dignatus est, qui viuit & regnat in secula benedictus, Amen.


DOCTI ET ACVTISSIMI IN SACRA PAGINA DOctoris Ioannis de Gersono, Cancellarij Parisiensis, Tractatulus perutilis de probatione spirituum, incipit feliciter.

PRobate spiritus si ex Deo sunt, iubet discipulus ille quem diligebat Iesus. Neque enim nesciebat illam coapostoli sui sententiã, Angelum Satanæ transfigurare se in Angelum lucis, sic vt fiat Dæmonium meridianũ, dum pro tenebris erroris quas ad tẽpus cælare permittitur, lucem veritatis claram se fingit offerre. Patuit hoc apud sanctum Martinum visibiliter, & patet apud alios plurimos inuisibiliter, dum teste Bernardo, sub specie magni boni & ardui, grãde peccatum aperit, suggerit, & inducit. Probare spiritus si ex Deo sunt, non cuilibet datum est, sed aliquibus per spiritum sanctum, qui vnus existens, diuisiones gratiarum distribuit singulis, prout vult, ad glorificationem corporis Christi, quod est Ecclesia, cui nunquam deficit in necessarijs. Sicut igitur non omnium est prophetare, nec omnium euangelizare, nec omnium interpretari sermones, sed aliquorum ex officio, vsque in finem seculi, sic nõ omniũ est probare spiritus si ex Deo sunt, sed quibus datum est. Quales sunt spirituales, quos vnctio docet de omnibus, qui & de omnibus iudicant etiam inter diem & diem. Quale donum beatus Martinus, Antonius, & plures alij leguntur habuisse. Probare spũs si ex Deo sunt, contingit multipliciter. Vno quidem modo, per modũ artis & doctrinæ generalis, sicut per eruditionem sacrarum scripturarum diligenti pioque studio conquisitam. Sunt nimirum scripturæ, in quibus putamus nos fidem habere continentes artem, falsos Prophetas à veris, & ab illusionibus reuelationes cognoscendi. Alius inuenitur modus per inspirationẽ intimam, seu per internum saporẽ, siue per experimentalẽ dulcedinẽ quandã, siue per illustrationẽ à mõtibus æternis effugantẽ oẽs tenebras dubietatis. Hoc aũt est mãna absconditum, & nomen nouũ in calculo scriptũ, quod nemo nouit, nisi qi acceperit. Hoc Gre. in dial. hoc Aug. in de cõf. de seipso & matre. Hoc Hugo de arra aĩæ cũ plurib. alijs notauerũt. Probare spiritus si ex Deo sunt, per regulam artis generalem & infallibilẽ, pro particulari quolibet casu, aut non potest, aut vir põt humanitus fieri. Sed requiritur donũ spiritus sancti, quod Apostolus nominauit discretionem spũum, quo dono fit, vt mẽs nedum in se & de se sciat probare spũs, si ex Deo sunt : sedẽt de alijs & in alijs noscit. Hic aũt est modus certior alius à prædictis probandi spũs, quoniã primus est doctrinalis, secundus experimentalis, tertius officialis, s. officio hierarchico atque spũali dono concessus. Itaque sicut nemo nouit quæ sunt spũs, nisi spũs : ita nemo cognoscit infallibili certitudine ea quæ per solã experimentalẽ notitiam sentimentũ interius & sensum aguntur in alterius aĩo. Quemadmodũ ergo tradere regulam gñalẽ, quæ distingueret ineffabiliter inter visionẽ somnialem, & illam quæ fit in vigilia, nullus facilè posset propter varias similitudines inter vtrasque visiones, multò magis in proposito. Sit nihilominus homo vigilans, se certitudinaliter & experimẽtaliliter videre, quamuis non ignoret se habuisse in somnis visiones valdè vicinas, & similes suæ vigiliæ : adeò quòd somnium suum narrare somniando quandoque videatur : quãuis dicat Seneca esse vigilantis omnia narrare. Scit similiter homo spũalis in vigilia veræ lucis diuinæ positus, videre se diuina, quæ iuuat vere sentire, odorari & sapere, quia vigilat. Põt nihilominus recogitare ex se, vel alijs, quod nonnunquam homo ponitur in quodã somnio naturalis cognitionis, aut Diabolicæ illusionis, qui dum sic se habet, & quodammodo dormit ad diuina putare põt quod vigilat ad ea, sicque fallit. Vidit hæc B. Grego. asserens, spiritus Prophetarum non semper esse in potestate. vel in distincta cognitione Prophetarũ, probãs hoc per Nathan, qui ad Dauid cogitantẽ ædificare domũ Deo, respõdit : Oẽ quod est in corde tuo, vade & fac, quoniã dñs tecum est. Cuius contrarium ipsa nocte reuelauit ei Deus. Probate spiritus si ex Deo sunt ex primo modo, qui magis est ad propositũ, videlicet per scripturã sacram et per bonos eruditos in eadẽ, quia verè peruersè viuentib. quale iudicium inter peruersum & illusorium reportare sperabimus, contingit multis, & sufficienter, quantum ad præsentem materiam, & ad cõem statum vitiorum. Qua super re ne, dũ vnum, & ab vno, sed plures à diuersis tractatus compositos inuenimus, quos nunc manualiter habere fas esset, & diligẽter inspicere, dum in hoc sacro cõsilio quæritur tractari de canonizatione sanctorũ, & examinatione doctrinarũ suarũ : præsertim vnius quæ Brigida notatur, assueta visionib. quas nedũ ab angelis, sed à Xpo & Maria, Agnete & cæteris sanctis familiaritate iunctis, sicut sponsus ad sponsam loquitur, se asserit diuinitus suscepisse. Est autem vtrobique, vel in approbatione, vel in reprobatione periculum. Approbare enim falsas aut illusorias aut friuolas visiones pro veris & solidis reuelationibus, quid indignius, quid alienius ab hoc sacro consilio? Reprobare verò nunc eas quæ multifariè, multisque modis per diuersas nationes probata dicuntur, non parua exinde scandalorum in Christiana religione & deuotione populorum formidatio. Denique, in ipso etiam silentio & dißimulatione ex qua res in mediũ posita est, nonnihil esse discriminis pertimescimus. inuenire verò medium aliquid, vel expediens inter hæc extrema, laudabile quidem sit, an affectabile sit, necdum satis cernimus exploratum. Probare spiritus per modũ artis & doctrinæ, sicut tota deinceps versabitur intentio, nemo perfectè potest per solam sacræ Scripturæ eruditionẽ, qui non etiam expertus sit in semetipso variam affectionum spiritualium pugnam, tanquam ascenderit nunc in cœlos, nunc descenderit in abyssos, & viderit mirabilia Dei in profundo. Nam, qui nauigant mare hoc mysticum diuersarum affectionum, quasi collidentium se fluctuum, enarrant mirabilia eius. Inexpertus autem talium quid nouit eorum? Hic autem est quartus modus probationis spirituum. Cæterùm puto differẽtiã inter hoĩes quos loquimur vnum Theologum, alterum contemplatiuum, talem esse qualis est inter peritum in arte medicinæ, & inter expertum seu practicum in eadem, quæ duo posse cõuenire in eodem, nullus dubitauit. Sic fit & fieri potest domino propitio, vt idem sit in scripturis sacris eruditus, qui similiter in cõtemplationis exercitatione probatus est. Hunc verò talem vult habere materia præsens : sicut alia scripsisse, dũ de tractatu quodam spiritualium nuptiarũ sermo fieret inuenimus. Probare verò spiritus isto mõ doctrinaliter, dum quærimus in aliquibus personis, quarum corda neque videre neque scrutari datur : opus vt ab operibus signa sumamus, dicete Christo : A fructibus eorum cognoscetis eos. Fallit tamen vnum signum vel pauca, si non in vnũ plura cõglobauerimus : ita enim tradit Tullius, ita Boëthius, ita Arist. in coniecturali cã faciẽdum. Sed quoniã infinita est quidem huiusmodi signorum confusio : coarctemus ad pauciora, & dicamus sub hoc metro. Tu, quis, quid, quare, cui, qualiter, vnde require. Quis est, cui fiat reuelatio? quid ipsa cõtinet & loquitur? Quare fieri dicitur. Cui pro cõsilio detegitur, qualiter venire : & vnde venire reperitur. Probatio spirituũ dũ quæritur fieri, cõsideretur in primis persona suscipiẽs visiones, si sit boni & discreti iudicij rõnis nãlis : quia læso cerebro turbatur quoque iudiciũ cõißi, læsus fantasias patiatur, nõ magnopere quærẽdũ est, à quo spũ veniãt melãcholicæ illusoriæque visiones, vt patet in freneticis, in ægrotis varijs, qui vigilantes se talia videre putãt, audire, gustare, &c. qualia somniantes patiũtur. Habet prætereà quælibet paßio profundata suã læsionem, suã ætatẽ, suum, vt Orig. loquitur, dæmonium, patet in philocaptis, zelotypis & iracundis, in inuidis & auaris. Vnde Poëta : Qui amant ipsi sibi somnia fingunt. Quæratur ergo, si persona sit nouitia in zelo fidei, quia nouicius feruor citò fallitur, si caruerit regente præsenti in adolescentib. & fœminis, quarũ est ardor nimis auidus, varius, effrenis, ideoque suspectus. Rursus plurimum refert attendere qualis sit & fuerit persona, qualiter erudita, quibus assueta, quib. delectata, in quibus conuersata, si diues vel egena. In prima superbiam secretãque voluptatẽ : in altera fictionem timebimus. Hoc super oĩa cõuenit obseruare, ne lateat interior superbia spiritualis. quã Bernardus verè nominat subtile malum : quoniã & hæc de humiliatiõe sua nascitur de sordibus & cilicio, de ieiunijs & de virginitate : imò & de sua morte, suoque contrario trahit originẽ. Quid igitur erit tutum superbia, cùm nec ipsa virtus tuta sit ab ea? Est aũt superbia quædam in intellectu, dũ non vult subijci alieno iudicio, sed iñititur proprio quædã in voluntate dum renuit obedire, & hæc citius deprehẽditur, ideoque facilius corrigitur quam prima qualitas visionũ. Probatio spũum reficit nedũ personã quæ visiones patitur, sed visionum qualitates, si verasint oĩa, ẽt vsque ad minimam propositionem : quoniãin spũ veritatis falsitas non est, in spũ aũt mendacij mille quinque sunt viæ apertæ, vt in vnica latẽti falsitate decipiat. Hac ratione prohibuerunt à testimonio veritatis, quã fatebatur Christus Dæmoniacos, & Paulus Pythonissas. Si prætereà sit in visionibus sapientia quæ sursum est, cum suis titulis quos Iacobus enumerat, primò inquit, pudica est, deinde pacifera modestia, suasibilis, bonis consentiẽs, plena misericordia & fructib. bonis iudicans sine simulatione. Si rursus excedant hæ visiones cõem intelligendi modum, vel in scriptura sacra positum, vel in ratiõe naturali vel morali collocatum. Quod si non, videretur illud ascribi frustra reuelationi, quod in scriptura sua semel locutus est, & sicut Iob loquitur idipsum non repetit. Quorsum quippe esset, ne dicamus vanũ, visiones super visiones in immensum multiplicatas debere recipere, tanquam ab ore Dei prolatas, ac deindè certißima fide credendas. Sicque demùm nostra fides, nostraque religio quã Deus, teste Aug. voluit super paucißimis contineri articulis, redderetur plus, absque vlla comparatione quam lex vetus onerosa. Hinc claræ memoriæ M. Henricus de Baßia, comprimendam esse tot hoĩm canonizationẽ, scripsit. Hîc alia rõ sumitur, quoniã omißio diuinarũ scripturarũ studio magna pars Christianorum ad has visiones, ideò placẽtiores, qia recentiores adduceret oculos & aures prurientes : sicque nec iam nescirent, quia iuxta Senecæ verbũ superuacua didicisset. Sicut opus in õi reuelatione Moyses & Helias, hoc est, secundum venerabilẽ Richardum testimonia legis & Prophetarũ alioqui suspecta est. Et inde fit perspicuũ, quam necessarij sunt Theologi, in canonizationibus sanctorum, & examinatione doctrinarũ. Probatio spirituum requirit, vt persona cui visiones recitantur, habeat se prudenter, præsertim in principio consideret acriter, quare mouetur hæc persona secretũ suũ vadere, super quo fiet alia cõsideratio. Caue ergo qisquis eris auditor aut cõsultor, vt. n. applaudas tali personæ, & nõ laudes eã, nõ mireris quasi sctãm dignãque reuelationib. atque miraculis. Obsiste potius, increpa dure, sperne eã cuius sic exaltatũ est cor, elati sunt oculi, vt ãbulent in magnis & mirabilib. super se, vt digna sibi videatur, quæ nõ huão aliorũ more operetur salutẽ suam per doctrinã, s. scripturarũ & sanctorũ, cum dictamine rõis nãlis, nisi consilium habere præsumat, & putet nedũ ab angelis, sed à Deo, nedũ semel in neceßitatibus, sed pene iugiter, velut in quotidianis collocutionibus talem ammone non sublime sapere, sed sapere ad sobrietatem : quoniam verißimè ait qui dixit, Superbia meretur illudi. Et eo dignius quo instar Pharisæi latentem hærentemque oßibus superbiam, sicut nec Physicus febrilem calorẽ superbus attendit. Quid enim facilius, quàm se vilißimum peccatorem dicere, sed veraciter simpliciterque ita sentire, ex intimis, hoc diuini muneris est, non humani solius exercitij. Enarrãtur exẽpla sanctorum patrum, qui curiositatẽ hmõi visionum vel miraculorum, tanquam perniciosißimam fallacißimamque refugerũt. A qua se Augustinus liberatum in suis confeßionibus gloriatur in domino. Quam proptereà dominus Bonauentura abhorrendam nimis esse determinat, totoque conatu repellendam. Nunc orationibus, nunc interpretationibus seu flagellationibus propriè mẽtis & corporis, exemplo illius, qui vt tentatione careret superbiæ, quæsiuit & obtinuit à dño, vt per tres menses Dæmoniaca vexaretur obseßione. Alter sanctorũ patrum, dũ sibi Dæmon transfiguratus in Christũ diceret, Ego sum Christus personaliter visitãs, quia dignus es, confestim clausit oculos vtraque manu, vociferans : nolo hîc Christum videre, satis est ipsum in gloria si videro, moxque disparuit. Alter sub alijs verbis similem in huiusmodi illusione seruabit humilitatem. Vide inquit ad quẽ missus sis. Ego certè talis non sum, qi dignus sim hîc videre Christum. Alterum, quia nolebat intrare templum, dicens, sibi satis esse quod oculis corporeis aspexisset Christum : colligauerunt cathenis, soluere ieiunium, carnibus vesci, vinumque bibere compulerunt. Sicque timore compresso sanatus est. Opponat forsitã aliquis ex Apostolo iubente : nolite inquit spiritum extinguere. Si sit ergo visio verè à spiritusancto, qui nihilominus repellitur, quid hoc est, nisi spiritui sancto resistere, suamque nascentem generatiuam suffocare? Sed profectò spũs sanctus qui se dat humilibus, nequaquã ex humiliatione, quam prædiximus, se subtrahet, intrabit potius, exaltabit, & in bñplacito suo deducet victor super excelsa aĩam hanc in oculis suis vilem, & absque vlla ruga fictionis humilẽ & simplicẽ. Porrò dici non potest, quantũ hæc curiositas vel cognoscendi futura & occulta, vel miracula videndi vel faciendi, fefellit plurimos, & à vera religione frequenter auertit. Hinc superstitiones in populis, quæ religionem inficiunt Christianam, dum sicut olim Iudæi sola signa quærũt, dum imaginib. exhibent latriæ cultum, dum insuper hominibus necdũ canonizatis, scripturis quoque non Authenticis plusquam sanctis vel Euangelio fidẽ præstat. Probatio spũum considerat causam, quare fieri dicũtur visiones, præsertim, quo fine, nedũ proximo nedum aperto, sed occulto & longinquo. Põt itaque finis proximus apparere bonus & salubris, & deuotus ad ædificationem aliorum : qui tandẽ prolabetur in multiplex scandalũ, dum vel non respondebunt vltima primis : vel aliàs falsum fictũque deprehendetur in personis fuisse : tantæ reputari sanctitatis deuotionisque docuit hæc ætas nostra deprecationib. dñorum Ioannis de Varenis & Io. Huss. & similium. Rursus, dũ aliquid fieri potest per humanam industriam, sit hoc in vita, sit hoc in doctrina. quare necesse est vel quærere, vel expectare diuinam cœlitus allocutionem? Hoc nẽpè tentatìoni Dei quam honoratiõi apparet similius. Cæterùm finis attendendus est, quare fit cõicatio talium visionũ, & quali personæ. Vtrùm ad ostensionẽ, vel ad neceßitatẽ. Vtrũ ad dãdum vel ad recipiendũ consiliũ. Vtrũ fiat experto vel inexperto taliũ. Quod si videatur hæc persona quærere tantummõ consilium ne fallatur, videndum est, si paratã se monstrat obedire consilio. Alioquin iã de curatione vix spes erit : quoniam talis, vt dicit Io. Climacus, non iam eget Dæmone tentante se, qia factus est sibi Dæmon. At verò dicet aliquis : Hæc idcircò persona nõ credit alieno iudicio, qia de suo certa est per reuelationem intimam & secretã. Sed profectò nõ est diuisionis Deus, vt vni timenti se reuelet vnũ, & per alterum similiter timentẽ eũ dicat vnũ contrariũ. Itaque si visio ex Deo est, non dißipabitur in humiliantes se sub alieno iudicio propter Deũ : sed vigorabitur amplius & vincet. Quocirca tradimus pro cautela, quod in hmõi visionib. nedum suspensum teneatur iudiciũ, exemplo B. Amb. & Lucan. presbyteri : sed dicatur reuerenter cum Petro : Exi à me Dñe. quia pctõr sum, quia vilis sum, quia visionibus tuis indignus sum, quas hîc neque quæro, neque accepto, sed repello. Sit in alio, non in hoc seculo visio tua tota merces mea dñe Deus, & sufficit. Quid ad me de visionib. tuis in hac vita, quid de superiorum meorum monitionibus? mitte potius obsecro alium quem missurus es : & me meus spũs humili regat obscuroque loco. Altera põt addi super hmõi visionibus recipiendis cautela, qualem de somnijs tradidit vnus dicens : Si monitiones aliquæ bonæ, inquit, fieri videantur in somnijs, vel ex persona defunctorũ, vel aliunde recipiantur, quasi somnia non penitus abijciendo : neque eis ex aduerso velut authenticis vel diuinis adhærendo : recogitantur potius tanquam rememorationes aliquæ ad faciendum bona, vel mala declinandũ, iuxta somniorum qualitatem. Probatio spirituum considerat, qualiter & qũo persona quæ visiones se habere dicit conuersatur, an in secreto, vel in publico, an in vita actiua vel contemplatiua, an in deuotione quæ notam affert vestimentis, & cæteris, aut si cõem habet conuersationẽ accommodatam his quibus conuenit. Hoc præcipuè considerare necesse est, si sit mulier, qualiter cũ suis confessoribus conuersatur & instructoribus. Si collocutionibus intẽdit continuis sub obtentu, nunc crebræ confeßionis, nunc prolixæ narrationis visionum suarũ, nũc alterius cuiuslibet confabulationis. Expertis credite nominatim Aug. & dño Bonauenturæ. Vix est altera pestis vel efficacior ad nocendũ vel insanabilior : quæ si nihil haberet aliud detrimenti, nisi temporis preciosi latißimam hanc consumptionem, abundè Diabolo satis esset. Habet aliud, scilicet insatiabilem videndi loquendi, vt interim de tactu sileã, pruriginem. Euenitque illud de Didone apud Poëtam : Hærent infixi pectore vultus, Verbaque, nec placidam dat membris cura quietem. Cùm tamen in pace sit Dei locus. Nullus idcircò mirabitur, si tales ad fabulas conuersi, auertuntur à veritate. Si prætereà mulieres hæ curiosæ agentes sunt, quales notat Apostolus, semper discedentes, & nunquã ad scientiam veritatis peruenientes. Vbi aũt non est veritas : sit falsitas & vanitas necesse est. Probatio spũum considerat vnde spiritus veniat, aut quo vadat. Itaque Bernardus testatur, hoc in se nunquam sciri datum est, qui tñ expertum se pluries asserìt humiliter spũssancti præsentiam, & intimo motu cordis siue mentis sensisse. Mirabitur modo fortasse aliquis, quo pacto persona status inferioris dicat, se frequenter agnoscere vnde spiritus veniat. Præsertim cùm dixerit Christus Nicodemo, vocẽ, inquit, eius audis, & nescis vnde veniat, aut quo vadat : quid porrò quod in spiritibus diuersis multa inspirationis inuenitur similitudo? Est. n. spiritus Deus, spiritus Angelus bonus, spiritus Angelus malus, spiritus humanus, tam rationalis quam animalis. Põt aũt similis visio spirari per quemlibet hunc spiritum suo modo, longè tñ diuerso, sed nec diuersitatem faciliter percipi, quæ sinilitudo nõ scitur apud inexpertos talium, qui neque per seipsos ex acumine ingenij, neque philosophicis disciplinis, neque per aliorum traditionẽ sciũt talia distinguere. Certè nec mirandum, cum paucißimos inuentamus, qi benè sciant secernere cogitationes & affectiones suæ rõalis animæ, vt rõnalis est : ab illis qui sunt animales, videlicet, in sensu cõi, vel organi fantasiæ : quem inuenies precor ex timentibus Deũ peccatáue fugientibus : qui semper & in omnibus ad liquidum prospiciat dum tentationes vigent, si sensus eorũ sit tantummodò in imaginatione vel consensu in ratione. Adeò non facilè est discernere sensum à consensu, quãtò plus hẽt difficultatis. Probatio quadruplicis prænominati spũs : dũ videlicet instinctus vnus. vel inspiratio vehemẽs tangit mentẽ, si sit à Deo vel ab Angelo bono vel malo, vel à proprio spiritu humano. Cuius rursus sensus portio duplex, superior & inferior ascripta est. Cuius sentire diuisionem perfectè dat illud verbum Dei, quod pertingit vsque ad diuisionem spiritus & aĩæ : qualem in se diuisionem passa erat quæ exclamauit : Magnificat anima mea dominum. Dehinc secernens spiritum ab anima, subiũxit. Et exultauit spiritus meus, in Deo salutari meo. Hæc interim sub compẽdio cursim notata sint, quatenus cum ad singularia descendẽdum erit, facilius hac occasione data sapientiores diiudicent, persuasum habentes, viuere hominem, cuius nomen sit in lib. vitæ cui pluries, & in pluribus personis huius temporis datum est experiri & practicare omnia quæ dicta sunt.


TRACTATVS PERVTILIS DE PYTHONICO CONtractu, Fratris Thomæ Murner, liberalium artiũ Magistri, ordinis Minorum. Ad instantiam Generosi domini Ioannis Wörnher de Mörsperg compilatus.

IN nomine ergo summi Iouis, exordiamur illud quod volumus narrare. Gratia ordinis & formæ præsentem tractatum triplici personarum distinximus colloquio, vt non minus materiæ amænitas, quam bonitas lectorem amicum alliciat. Tùm quia & alium eiusdem materiæ, perquam fidelem Serenistimo principi Sigismundo Archiduci Austriæ transmissum, & per Conradum Stürtzel vtriusque Iuris Doctorem excellentißimum vigili indagine correctum, Dialogo distinctum conspexi. Qui licèt ( vt dixi suprà ) fidelis sit, & huius sententiæ diffinitiuus, non poterit tamen eodem curiosus rerum indagator quittari. Quare vt præmisi procedam.

Johanneo Wörner/ O Thoma mi dilecte, Tibi vt compatiar humana coegit natura. Quid est, quod cæteris plus te malè fortunatum natura constituit, maleficiatum reddidit à Pythonica dico mulier contractum. Quæ inquam tuæ genitrici, vt maleuola nocumentum asportaret, amicißimo sibi obesse spopondit, tuo vt percepi relatu. Sic equidem matris dilectio ( instigante natura ) in peiorem partem seceßit. Est ne pium tuis dictis fideles præstare aures? Bonam inquam, fortunam Augustinus Deam pluribus in locis retulit. & tibi cum dissona non solùm homines, sed & Dij Deæque nocere præsumunt, quòd in tuo studio clarius innotuit, vbi non semel, sed pluries quæ sumpseris nocumenta, claret quàm apertißimè. Thomas Murner. Quàm gratum foret, generose domine, ( si ingenij adesset copia ) vt quia me dignum inter disputandum iudicasti : angorque solicitus, quòd ita me isto tempore videam imparatum, vt vix Gratitudinis aliquod vestigium satis dignè tibi testatum poßim relinquere. Vt autem famulandi clarius innotescat voluntas, locum dabo verecundiæ, responsurus ad materiam propositam me conuerto. Mihi quia compateris, benè dicis illud esse humanæ naturæ ratione, nec animal aliquod simile sibi specie manducat. Quæris demùm rem grandem, & humanæ indagini haud poßibilem, cur natura me plus cæteris malè fortunatum reddidit? Secundò cur contractum? Tertiò, vtrúmne pium sit credere si sit? Quare his tribus quæstionibus præsentem absoluam tractatum. Et quia præteritos ad memoriam casus deduxisti, magis flere quàm scribere libet res pauca homines insidiari, quoniam cunctis qui placeat non credat quod modo viuat, sed Deos Deasque inimicos habere, graue valdè. Augustinum autem quia allegas, quid respondeam latet penitus, nec aliquod patet refugium, nisi hoc vnicum. vt studium meum relinquam Deo ( vt pollicitus sum ) in Monasterio famulaturus, & modo illo superos meis precationibus reddere placatos.

Caspar de Mörsperg.

Ab inceptis fidedignis, quia recalcitrare turpißimũ, & tuò Thoma, studium ad finem quasi deductum, asseris relinquere velle. Nescis quia multis in rebus bestijs sumus inferiores. Hoc solùm maximè excellimus, quod sapimus. Quantum ergo homo à Sapientia recedit, tantùm ab homine alienatur, naturæ bestiarum proximatus. Quantò autem Sapientiam sequitur, tantum a brutis elongatus, in hominis natura excellit. Fortuna quidem cæca, nec probum nec improbum, nec vllam hominis dignitatem, aut ordinem discernit : sed se vel citius peruersis moribus, animoque ignobili, quippe ad votum eius procliuiori concedit. Et tu scientiam refutando fortunam exposcis. Nec est in mundo aliqua fortuna, quam non augeat literarum notitia. Nam dixit Aristoteles, vbi plurimus intellectus & ratio, ibi minima fortuna. vbi plurima fortuna, ibi minimus intellectus. Multo ergo magis ea Sapientiæ pars appetenda, quæ hominem etiam supra hominem efferẽs superis quam proximum reddit. Quod autem de Augustino dictum est, nihil concludit, nam seipsum reprehendit, in primo retracta. ca. primo. Cœpto igitur adhærere studio, licèt & sic tui nauigij laudabimus fœlicitatem cum perueneris ad portum, te magnificabimus post rerum consummationem. Johannes Wörner. Iam oro edissere Thoma, cur te plus cæteris natura malè reddidit fortunatum : Est enim in Deo duplex prouidentia, generalis prima, qua Deus ipse res regit, secundũ quod natæ sunt regi, vt dicitur 7. de Ci. c. 3. Sic Deus res quas condidit, &c. malè regeris, quare diffortunij causa tu ipse es, aut saltem aliquid tui, ex parte corporis animæ ve constitutum. Secunda prouidentia specialis est, ex quadam electione procedens, secundum quam Deus prouidet vnicuique hominum, secundum merita præsentia vel futura & occulta nobis, sibi tamen præsentia, qia eius iudicia iusta sunt semper, licèt occulta, ita quòd aliquando aduersitas plus proficit quam prosperitas, secundum Boë. 4. de conso. Hoc ideò dixi, quia si te vna illarum Dei prouidentiarũ attingeret, iam vltra quæstio, cur plus cæteris sit infortunatus inualida esse, nam dixit Paulus, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius. Sed de natura quæro, vtrùm naturale quoddam sit : te plus cæteris malè reddens fortunatum. Thomas Murner. De benè fortunato stat in trimembri diuisione, vt habet Scotus, similiter & de malè fortunato, cùm tot modis dicatur vnum oppositorum quot modis dicitur & reliquum : Primum, nullus dicitur benè fortunatus, propter actum vnicum fortuitum. Sic nec malè fortunatus, vnico infœlici actu implicitus. Secundum, nullus dicitur benè fortunatus : quia semper benè ei accidat, sic nec malè fortunatus, cum nullus talis sit sine speciali miraculo. Tertium, est quis benè fortunatus, quia vt plurimum benè accidit per contrarium malè fortunatus. Nam dixit Aristote. primo Ethicorum non facit vna hirundo ver, sic nec actus vnicus fortuitus, benè vel malè hominem reddit fortunatum. Fortuna igitur tertio modo captastante, causam quæris, cur illi vt plurimum bene, alteri vt plurimum malè accidat. Quod autem de Dei narrasti prouidentijs, nihil mihi constat, cum natuliter sumus loquuti. Circa naturam autem triplex reperitur philosophandi modus.

Est autem primus respondendi modus dicens, benè fortunatum magis esse dispositum, vt ipsum causa vniuersalis moueat, ad hunc locum magis quam ad alium, vt si aurum sit ibi, & fodiens ipsum inueniat, ergò secundum hũc dicendi modum qui est Theologorum, fortunæ causam non intrinsecam rei, sed extrinsecam dicemus. Attamen Aristoteles quærit causam intrinsecam, quam dixit esse impetum. Sed si tu dicas, tu quæris causam vbi non est causa, nam effectus fortuitus nõ habet causam. Dicendum, quòd notum sit Aristoteli, Quòd sicut illud quod euenit in pluribus, habet causam vt in pluribus vniformiter, ita quod euenit in paucioribus & difformiter, habet reduci ad causam vniformiter agentem & per se. Causa autem intrinseca huius impetus est, secundum Arislotelem, cùm dicat in li, de bona fortuna. Est ergo bona fortuna sine ratione nata. Benè fortunatus enim est, sine ratione habẽs impetum ad bona, & hæc adipiscens, hoc autem est natura : In anima enim inest tale natura quo impetu ferimur, sine ratione, ad quæ vtique benè habebimus, & si quis interroget ab operante, quare sic facit, nescio inquit, sed placet mihi. Simile patet in his quæ à Deo aguntur. Etenim à Deo vecti, sine ratione impetum habent ad operari aliquod. Et vult dicere, quòd aliqui habent velle, ad quod sequitur bonum aliquod præter intentum, ex impetu & sine ratione & causa huius impetus est natura. Demùm dicunt alij, non intrinsecam sed extrinsecam causam ponentes, non tamen vt Theologi, sed cœlum, vel intelligẽtem mouentem cœlum mediante cœlo, vt Deus ipse immediatè mouens, hic cum alijs coincidit. Johannes Wörnher. Ponis triplicem opinandi modum. Primus autem, quẽ Theologorum asseris, non videtur in veritate posse persistere. Nec mentem quietare potest, quia dum quæri posset, quare ad propositum illius sequitur bonum, & non ad alterius propositum, quum etiam, quia est contra Aristotelem, qui non videtur aliquod nouum immediatè esse à Deo. vnde ipse ponens mundum æternum, non posuit motum potuisse esse nouum, nisi secundum partes, ita quòd totus non potuit esse nouus, vt habetur 8. Physicorum, quòd Deus non potest causare nouum mundum, vel nouum cœlum vel nouum motum secundum suam totalitatem. Secundus verò respondendi modus, qui fuit Aristotelis, non procedit, quia dixit, quòd aliquis habet impetum sine ratione. Contrà, non est fortuna bona sine actu voluntatis, quia fortuna est effectus contingens consequens effectum agentis à proposito. Nunc autem actus voluntatis est circa obiectum ostensum à ratione, ergo talis impulsus ad volendum, non est sine ratione. Prætereà, si natura impellit aliquem ad volendum & non ratio, ergo non esset fortuna quod euenit. sed casus, cùm hæc differentia sit inter fortunã & casum, 2. Physicorum. Tertins autem modus, qui dicit, quòd nihil sit effectus fortuitus, nisi illud, ad quòd causalitas cœli se potest extendere, non videtur vero consonus. Cùm aliquid sit in homine, ad quod causalitas cœli non potest se extendere, sicut est volitio nisi occasionaliter mouendo appetitum sensitiuum, secundum cuius inclinationem apta est voluntas inclinari. Cœlum ergo quia non potest volitionem attingere, nec etiam causas ad eius causationẽ coniungere, ideò aliquid est in homine, ad quod causalitas non potest pertingere, & per consequẽs nec fortunæ causa referri.

Thomas Murner.

Dilecte Iohannes, Absit longè à nobis, vt ea quæ spiritus sancti instinctu, Theologia dictauit, falsa dicamus. Quod autem quæris, quare ad illius propositum & non alterius sequatur bonum, fortaßis & quia sic voluit Deus ipse, cuius voluntatis inquisitionem suprà dixi infirmam : Aut quia paßi indispositio, nam Deus influit in quodlibet vniformiter in quantum potest, secundum Aristote. & quia iste est dispositus, ille non, ideò Deus impellit istum ad tale propositum, ad quod consequitur commodum : illum autem non impellit, quia non inuenit in eo dispositionem requisitam. Et si vltra quæris, quæ diuersarum dispositionum causa, semper deuenitur ad vnum primum, voluntatẽ dico primi entis, licèt Philosophus illud forte non diceret. Quia verò de nouitate dixisti, non videtur Aristote. sibi ipsi contradicere, Dato enim, quòd oporteat aliquos effectus fortuitos nouos reducere immediatè in Deum, adhuc sibijpsi non videtur contradicere, quia certum ratumque habuit Aristote. secundum propria sua principia, animam intellectiuam esse à Deo immediatè, & ad hoc attingere potest ratio naturalis, cum sit immortalis, & ita aliquid nouum potest immediatè esse à Deo. Quomodo autẽ illud poßibile sit, causa breuitatis omissum relinquitur, tamen de hoc lege Scotum in vltima quæstione quotlibetorum. Aut dicas, quoniam vtique, si sit propter diuersitatem causarum receptiuarum, nihil noui Deo imponitur, sicut sol immediatè soluit glacies, & coagulat lutum, nulla posita nouitate in eo, ita secundum Aristo. hoc corpore organizato, Deus neceßitate immutabilitatis, causat hanc animam & prius nõ ratione indispositionis materiæ, sicut nec sol causat alium & alium radium in aëre & in aqua, nisi propter diuersitatem recipientiũ, quod in perspectiuis nostris conclamatum est. Quid tamen secundum fidem & veritatem dicendum esset supra, loquendo de Dei prouidentia duplici, solus confessus es. Quod contra Aristo. facere videtur, æquiuocat. Nam Aristote. intellexit fortunã esse sine ratione consiliante, Non autem sine ratione volitum obiectum ostendente. Ad aliud autem dicitur, quod licèt natura sit mediata causa illius euentus fortuiti, non tamen immediata, sed voluntas vnum intendẽs, licẽt sit aliud eueniẽs præter intẽtum, quod dicitur fortuna, non casus. Id cõtra quod est tertiũ respondendi modum. Dico quod cœli causalitas ad omnia alia præter volũtatẽ se extendit. Si autem aliquis fortuitus effectus in voluntate ponatur, in Deum reducere oportet, qui omnibus prouidet & coniungit, cũ dicat, imò & capilli capitis vestri numerati sunt. Hoc autẽ cũ sit cõtra Astrologos, clarius de hoc loquar in quadripartito meo maiori. Quæris igitur generose domine, Cur me plus cæteris, natura malè constituit fortunatum. Triplicem vidisti modum, habes enim duas extrinsecas causas, & vnam intrinsecam. Forte de intrinseca loquendo, talem impetum ad commodum non habeo, qui se tenet ex parte complexionis, non animæ vt habet Scotus, imò & Aristoteles. Quare diffortunij causa non sum ego, non est enim in potestate mea, mutare corporis complexiones aut staturam. Quis enim est ex vobis, qui potest ad staturam suam adijcere cubitum vnum? quasi di. nullus. quare me excusatum oro, habeto. Si autem de extrinsecis causis loqui contingit. Primò de cœlo videamus, nec est in potestate mea diuersos planetarum stabiliumque stellarum coitus mutare, hora generationis, seu meæ interemptionis. Si autem dixeris, quia dixit Ptolomeus, virum sapientem astris dominari, & opus stellarum ita adiuuare, quemadmodum seminator fortitudines naturales in libro Almagesti, & suo quadripartito. Verum quidem fateris, quia sapiens : vbi autem stulti & mihi similes manebunt, qui non solùm astris damnari non possunt, nec parenti inconuenienti obiecto? Quare me secundo excusatum habeto. De alia autem causa extrinseca, quæ est Deus, parum sentio, cur cadere permisit, confido tamen, vt in posterum gloriosius resurgã. Nam nostris terris equos quadrupedes cadere vidi, & lædere pedes. Vach. Iuuenis & inexpertus lupus, quem nullus vnquam rusticorum clamor circumdedit. Caspar de Mörsperg. Dixisti Thoma suprà, quare vnus plus alijs redditur malè fortunatus. Nec vltra sit quæstio congrua, cur contractum reddidit, quoniam coincidunt. Potiorem autem Theologorum rationem nescio aliquam. Sed insuper ad vltimam quæstionem mentem feramus, quæ quærit, vtrúmne piũ sit credere, si sit, volo dicere de hominum ligatione. Quod non sit, fides nostra concludit. Quæ Diabolum huiusmodi incursuum causam aßignat, à quibus nec iuuenes, nec senes, nec probos nec improbos exclusos ostendit. De iuuenibus dicit Augustinus 21. libro de ciuitate Dei, cap. 18. Prorsusque scriptum est : Graue iugum filios Adam, à die exitus de ventre matris eorum, vsque in diem sepulturæ, matrem omnium vsque adeò impleri est necesse, vt ipsi paruuli per lauacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solùm tenebantur vinculo, iam soluti multa patientes, nonnulli incursus spirituum malignorum patiantur. Et Hieron. dicit : Quid causæ est, vt sæpè bimuli & trimuli ac vbera materna lactantes à Dæmonio corrumpantur? De senibus ego ipse testis. De probis Iob, De improbis quamplures alij. Ergo concludere licet, Dæmonẽ non vetulas, nec aliquod naturale esse causam istius contractus. Deus autem ipse facienti facultatem tribuit. Johannes Wörnher. Thoma Magister mi, & Præceptor charißime. Æstimo genitoris mei dulcißimi mentem consimilem Theologorum opinioni, immaterialem æstimantium substantiam. ligationum omnium causam ( volo dicere ) Diabolum, sumpta primum id exequendi à primo ente facultate. Videtur enim ( vt dicit Arist. primo metaphysicæ ) Deus omnibus esse causa & principium quoddam. Quare dixit commentator primo libr. de anima. quòd rei cognitio per suam causam est magis firma, quàm sui esse tantùm. Dicunt vltra, quòd summi Dei permißione, & iusto Dei iudicio, indifferenter iusto atque iniusto iuuenibus & senibus contingat, & ad illud allegant sua iura & Doctores Catholicos. Quod si verum sit, nescimus, nisi scientia larga, sicut capit Augustinus scientiam, 17. libro de Trinitate. c. 3. Dicit enim : Absit, quòd scire nos negemus, quæ testimonio didicimus aliorum. Tum quia est creditum, in hac communi non possum responsione contentari, Deum cunctorum causam aßignando. Ab hoc enim ente cœlum, & totam naturam dependere. 11. metaphysicæ Aristoteles expertus est. Prætereà, omnium causa Deus, quid nostra proderunt scripta singulorum causas inquirendo. Sat est enim, Deum ipsum causam profiteri cunctorum. Non sit quæso hoc nostrum propositum, seu deliramentum. Præsupponemus enim, primariam causam plus cæteris influere. Qui enim ponit vnum agens tantùm, quod omnia agat, tollit à rebus suas proprias actiones. Quas si quis tollit, aufert & earum essentias, nec habet ( vt ait commentator ) cerebrum naturaliter aptum ad bonum. Exempli gratia. Pluuiarum quarum causa Deus ipse prima, secunda demum essentia quinta, diuerso stellarum coitu, quæ tertio diuersarum exhalationum motrix est pluuias inducentium, vt habetur apud Aristot. in li. Meteororum. Naturas igitur rerum rimaturi, longè Deus à nobis theologice cum loqui contingat, quod iustum est fatebimur. Et huiuscemodi Theologorum cõmenta ad præsens relinquamus. Nã huiusmodi opinionis est omnis nostrorum rusticorũ caterua repleta. Thomas Murner. Modestius ò Iohãnes loquereris, si harum rerũ plenior tibi esset intellectus : tuæ infantiæ parcendũ æstimo. Nescis quod dicit Aristo. Quia maior est rusticorum fides, quam philosophorũ & doctorum virorum. Nam dicit Scotus li. 4. 34. dist. q. 1. quod duplex est impotentia in genere. Naturalis vna, ad quã membri sequitur mutilatio seu frigiditas, de quo nihil ad præsens. Alia autem casualis, quæ fit per maleficiũ : & hæc fit per malignos spiritus, qui habentes pactiones cum hominibus, seruant promissa, non quia veraces, sed vt alij eis adhæreãt. Quia si nulla pacta seruarent Dæmones, nulli homines eis seruirẽt, & vt illi quibus seruant promissa eos colant. Nã ex superbia sua præcipuè appetunt honores diuinos. Deus etiam permittit eos ex ercere potestatem suam, ad impediendum aliquos, ab aliquibus actibus, in quos possent, si non essent impediti, & hoc propter peccata eorum, vel propter aliquam aliam causam occultam : & hoc modo magicus habens pactum cum Dæmone, procurat ab eo, vt istum impediat aliquo actu, quandiu aliquod signum à Dæmone positum perseuerat, puta acus curuata, vel aliquid id generis. Iam enim vides, quid senserit Doctor subtilis, cuius prius mentem commentum nuncupasti. Quid autem arguis ? omnia tua concluserunt argumenta vnicum illud, quòd Deum non debeamus immediatam omnium causam referre, licèt mediatam ponere nulla ratione prohibemur. Johannes Wörnher. Secundum verba Doctoris posita, posset quæri, quod remedium esset adhibendum contra istud Diaboli impedimentum? Scio tamen contraria contrarijs curari, quid contra facta Diaboli? Si dixeris orationes, & tu cum sanus sis, quo mediante scire exopto, cum te plus in tua ægritudine iurasse, & vetulæ maledixisse, quam orasse seu sanctos inuocasse constet. Ergò non est verum quod dicunt Theologi, quòd in huiusmodi neceßitatibus sancti solum sint inuocandi, cum sit aliud, per quod mederi oporteat. Et tu dicis, te sanitatem recepisse vnius hõis auxilio, quare te & illum excommunicat iudicare consonum dixi. Age age quòd figmentum componis, dicendo, quia sanus factus ex tactu sacci vnius, & aqua immundicijs scutellarum maculata, inuenistine in naturalibus disciplinis, quarum professor es, his in rebus huiusmodi inesse actiones? Nunquid verum dixi, facientem & consulem excommunicãdos, & à Christi fidelium communione excludendos? Thomas Murner. Video te generose Domine, contra me furore concitatum, quia verum dixi. Quid si deliramentum protulissem? Adest viuus Matheus & Iacobus Murner, qui huius rei testes sunt. Nam in ore duorum stabit omne testimonium. Figmentum autem quia me dicis componere, scis enim & audisti quæstionem quam Scotus conceßit, Dæmones pacta seruare hominibus, seductionis causa, non quia veraces, quamdiu signum per ipsos positum durat. Nam si aliquis sciens maleficium destrueret, non esset excommunicatus, sed opus faceret meritorium. Insidias ( dico ) Diaboli destruendo, & opera. Quare dixit Scotus, quòd trifaria est illa quæstio, an liceat tollere maleficium intentione curandi maleficiatum. Nõ enim solùm licet, sed est meritorium destruere opera Diaboli, nec in hoc est aliqua infidelitas, quia destruens non acquiescit operibus malignis, sed credit, Dæmonem posse & velle fatigare, dum tale signum durat, & destructio talis signi imponet finem tali vexationi. Sic ergo saccum & aquam illam immundam puto signum mihi finis fuisse infirmitatis à Dæmone positum, & illud moram habuit anni : quòd si post annum cum sacco fecissem, quod anni spacio factum fuit, nunquam pristinæ redditus fuissem sanitati. Nec mihi placet de illa materia loqui, sum equidem in iram præceps & conturbor, quia hominis vnius peßima voluntate, nunquam ante infirmitatem à me visum, tali miserabili pœna sine meis meritis, crucior per omnes dies vitæ meæ. Et nisi omnipotens Deus sua summa bonitate & clementia, me inter suorum sacerdotum numerũ collocasset, quid facerem, Deo omnipotenti offero. Idcircò hac opinione Theologorum, quæ est secũdum veritatem, velis ( oro ) contentari. Johannes Wörnher. Thoma mi charißime, latétne de cautela Aristotelis, Qua opponentem informat, respondentẽ debere reddere furiosum, vt ab ipso materia relinquatur proposita, quã à te suscepi, esne similis mihi, qui omnibus do documẽta salutis? Furor verò si me cõprehendit, documentorũ meorum virtus omninò euanescit. Transeant Theologica, hæc sit quæstio, vtrùm hominum ligatio naturali poßit ratione demonstrari, volo dicere vtrùm ab actione naturali sit. Et videtur quòd sic. Iniuste equidem punitur, qui nunquam deliquit. Sed ligantes puniuntur. ergo deliquerunt. patet maior in actu iudiciario, licet in operibus diuinis non procederet, cùm aliquis punitur aliqñ non reus, nunquam tamẽ iniusto Dei iudicio, de quo nihil ad propositum. Patet minor in l. Multi. C. de male. & mathe. Statuarum insuper hinc inde apud iudicia publica sitarum, quæ denigrationis cã nisi huius actus snĩa. Consueuerũt & ob huiuscemodi noxã nostris terris vetulæ igne cremari. Lõgæuæ quapropter cõsuetudinis non est vilis auctoritas, nec est verisimile, vt hẽt Arist. quod ab omnibus fertur, omninò deperdi posse. inoppositum tñ fuit fides, vt dictum est. ergo quid dicendum sit oro breuibus conclude. Thomas Murner. Dixi clarè in superioribus generose domine, id sensu experiri, causam insuper adiunxi, illa tamen quia non contentaris, dico primo, nisi verba sequentia summè ponderaueris, huius rei secretum vix patebit. Et quia licuit nunquam sensibilẽ negare effectum, ex insensibili causa procedẽtem. Quare hominum fateamur ligationes causam inquirentes, quæ quidem audimus, fari non prohibemur visa protestando. Sed quia diceres, fortè illud infidele quoddam hominum dico ligationes naturali via euenire posse. Ad hoc respondet Arist. dicens, naturam non agere, nisi quia à superioribus causis mota quæ sunt Deus & intelligentiæ. Opus enim naturæ est opus intelligentiæ. 11. Metaphy. vbi videtur cõsentire Deum huius actus causam principalem & mediatam, ergò immediatas inuestigare nihil inhibitum. Est autem circa hunc ligationis actum multiplex opinio, multis autem omißis, quinque tamen positæ sunt. Est igitur prima Theologorum iam posita : quatuor autem Philosophorum. E quibus est vna dicentium, hunc effectum cum omnibus alijs esse à forma cœli, quam contrahi nouimus quenquam suæ natalis & interemptionis hora. Dixerunt antiquiores nobis, suntque experti, cœli signa per singula corporis membra ducatum obtinere sic, quia aries caput, collum taurus, gemini brachia obtineant, sicque deinceps, quæ docent Astrologica, licèt à modernioribus, puta iuristis contraueniatur, minus tamẽ iuste, secundum quod in quadrupartito meo maiore libro primo expreßi clarius. Est equidẽ in omni famatũ philosophia inferioris mundi corporum motus primos cœlestium itus atque reditus arcanis quibusdam naturæ vinculis trahentes sequi. Sic enim crescente luna in animalium corporibus humores abundant, decrescente attenuantur, vt etiam humani corporis venas illic pleniores, hîc laxiores reperies, quod in ægrotantibus clarius apparet. Certius inquam certo venam seu membrũ ferro tangi non debere luna supra idem ducatum habẽte. Summa igitur in naturali actione cœli ad disposita passa concordia. Quod patet, qui enim prioris lunationis meditaate decũbunt, natura eorũ fortior morbo validius repugnat, in sequenti debilior leuius succumbit. Quotidianas etiam ægrotantium affectiones quotidianæ omninò lunæ applicationes ad primum locum trigonæ tetragone oppositæ & reditus mentiuntur, ob quod priuilegium ij dies inter cæteros certo nomine discreti sunt. Nonnulli etiam numerosis obtinent experimentis ex diuersis lunæ mansionibus, diuersis suorum membrorum impotentijs affici. Et hoc est, quod voluit Plato noster diuinus, de intellectu animæ, faciens duas circulationes, ita quòd posuit cœli eosdem cum motibus animæ, id est, quòd actiones cœli sunt eædem cum actionibus animæ, vt allegat eum Aristoteles 1. de anima. licet iniustè eum redarguat. Vsque adeò quidem motus etiam, tàm hominum quàm cæterorum animalium primum Solis iter sequuntur. Sole siquidem oriente surgere progrediuntur, & ascendente cursu addunt, ac tanquam motus absente duce quiescunt ad exitum illius iterum exituri. Post lunam autem & solem stellarum, tunc omnium quidem effectus certi, præter quod valgo non adeò sunt vbi luminarium virtus approbati. Demùm posset aliquibus, vt dicunt, rationibus persuaderi, hominum dico ligationes naturali via euenire posse, licet causa sit occulta. Homo enim ipse ab antiquis microcosmos est appellatus, quasi maiori similis mundo. Ex qua quidem Albertus similitudine intulit distantias duorum extremorum digitorum, & à planta pedis ad verticem concordare. Natura enim cui commoditas in omnibus, quàm maxima cœlo cuncta comprehensuro figuram impreßit sphæricã. Et idem quod in homine dicitur, diuiso homine per duas lineas orthogonaliter se secantes, sentiendum erit de maiori mundo. Nã omnes lineas à centro circuli ad circumferẽtiam ductas æquales esse necesse est. Quis autem mentis sanæ maiorem mundum esse mirabilibus plenum negabit? Cur ergo totidem vel saltem aliquorum mirabilium pluralitatem non continebit homo ipse, qui supra minor mundus dictus est. patet contra. Nam in Euangelio dicitur. Prædicate Euangeliũ omni creaturæ, id est, hõi cum omnibus conuenienti. Est autẽ homo omniũ naturaliũ finis. 2. physi. sunt & omnia propter ipsum, vt cũctis dominiũ imponat, secundũ quod in Geneseos volumine cõtinetur. Habent etiam naturalia insitam naturalem obedientiã erga ipsum. Quare dixit Aristoteles solem & hominẽ ad hominis concurrere generationẽ, nisi quia superiora infimis præsint ( hominis natiuitatũ & interemptionũ ) contracta? Quid demũ est, quia dixit, tempora pluuiosa prodesse piscibus, auibusque obesse, nisi quia secundũ auræ diuersitatẽ, & inferiora variari necessariũ infert argumentum. Quæ autẽ huius auræ diuersitatis causa, nisi hæc, quã Arist. in lib. meteororũ aßignat, dicẽs : Quia necesse erat, hũc mundũ inferiorẽ in quatuor elementa, cõtinuis superiori subijci lationibus, vt ferè tota eius virtus inde gubernetur : Præterea in quolibet ordine essentiali destructo primo, destruitur õne posterius 2. meta. Motus autẽ cœli est simpliciter primus. 8. physicorum. Ergo motus qui est sanitatis ad ægritudinẽ, est à cœlo, aliàs esse non posset. Postremo verò diximus, omne mixtum esse corruptibile. ergo destructiuum principiũ in natura reperiri continens est, hoc enim est quod voluit Scotus li. 4. di. 49. q. 11. non est dare in natura potentiam paßinam, cui non correspondeat actiua in natura. Cum alterum contrariorum fuerit naturale, & reliquum necessariò erit naturale. ex de cœlo & mundo. Materia equidẽ contrariorũ eadẽ est, vt habet Cõmentator. Patet secundo, timet. n. oĩs mundi species aliquod horribile & destructiuũ, hẽtque aliquod confortans & lætificans per propriam naturam. sic oĩs ouis lupum timet, quem non solùm viuũ, sed & mortuum, instinctu naturæ visu & gustu cognoscit, lepus canem, catus murem, & oĩa quadrupedia leonẽ, oĩa volatilia aquilã, finaliter oĩa aĩantia hoĩem. Vult ergo hæc opinio hominũ ligationes naturali vi euenire posse, cœlum tñ coadiuuãtem æstimat cãm, inuenitque rerum huius mundi concursus esse secundum stellarũ coitus, & gaudiũ & victoria & tristitia pendet exinde, & per illud iudicatur tanquam per causam. Johannes Wörnher. Cõtra hanc opinionem dilecte Thoma, quã Astrologorum suspicor, dicẽtium, ligationis effectum esse à forma cœli, quam contrahit quisque hora suæ natiuitatis, seu inter emptionis, videtur absurda. Nam vt habemus 26. q. 2. lo. textus de superstitiosis. Dicit enim, neque ab hoc genere superstitionis ( de quo in textu ) segregandi sunt, qui olim Genethliaci, propter naturalium considerationes dierum, nunc autem Mathematici vocantur. Nam & ipsi, quamuis veram stellarum positionem, cùm quisque nascitur, consequuntur, & aliquando peruestigant, tamen quod vel in de conantur actiones nostras, vel actionum euentus prædicere, nimis errant. Cuius igitur artis scientia vsque ad Christũ fuit cõcessa, vt Christo edito, nemo exinde natiuitatem alicuius de cœlo interpretaretur. 26. quæst. 3. Quod demùm infertur, quia planetis in singulis mẽbris specialis esset potestas, & ita ad singularißima procedere, satis à Ptolemæo nostro æstimo redargutum. Dicit enim, non debet Astrologus dicererem particulariter, sed vniuersaliter. Singularium etiam non esse scientiam Aristoles approbauit. Finaliter conclusit, omnia iudicari per cœlum, vti per causam quod apertißimè claret falsum, in glossa 26. q. 5. Non liceat. Illud autem quod arguit motum cœli simpliciter esse primum, secundum Theologos, fortè non concluderet, cùm dicat Scotus lib. 4. di. 48. Primitatem motus cœlestis ad alios motus non esse primitatẽ causæ, vel alicuius à quo depẽdet eßẽtialiter, sed tantummõ cuiusdã perfectionis in quibusdã cõditionibus motus, quæ sunt irregularitas & velocitas. Patet enim, quòd essentialiter non dependet actio corporis cœlestis in aliquod inferius, ex motu illius corporis, quia secundum Philoso. 2. de generatione nihil facit latio ad generationem, nisi quia adducit generans, ergo si sine illo motu generans esset æquè approximatum, æquè ageret. Tum quia falsum est, quod Astrologi fingunt, dicentes, superiora in inferiora agere cùm suprà sit dictum, aliqua esse, ad quæ cœli actiuitas pertingere non valeat. Prætereà intellectus vniuersalium est sensus singularium. Ad opera autem cœlica sensus iudicio deuentum extitit, ergo de ipsis scientia non est, tùm quia singularia, tum etiam, quia aliter se habere possunt, & de contingentibus est Astrologia. De contingentibus determinata veritas non est. Insuper arguitur Astrologiæ officium superuacuum & inane, quia res pertinguntur per experimenta, & minus quam potest percipi rei veritas experimentatiuè est, dum his in vno esse inuenitur. Sed hoc in planetis est impoßibile. Planeta enim cùm fuerit in aliquo loco, ex signis cæterique Planetæ aspicientes ipsum, vel ei coniuncti ad consimile esse non reuertuntur, nisi post multa milia annorum, ad cuius temporis quantitatem nunquam humana vita suffecit. Quomodo est ergo poßibile homini, vt bis aut sæpius in eodem esse plurimas reperiat, quatenus ex eorum reditu probet quid significent. Demùm rarißimè in suis doctrinis Astrologi reperiuntur concordes, & cæteris semper sunt magis egentes. Quid plura referam? Stante cœlo, si applicetur ignis stuppæ, & dicas non posse comburi, error est, & his articulus est Parisien. ergo multæ actiones quarum causa cœlum dici nõ potest, de quibus dubium non est. Quid ergo de illo actu Pythonico dicemus, in quo maxima occurrit difficultas, non apparentiæ dico, tam sensui quàm intellectui? Thomas Murner. Generose domine, licet multa in medium duxeris argumenta, falsitatem opinionis Astrologorum probantia fortè & quia non falsa, non est enim credibile, antiquos patres & Philosophos, à quibus omnis scientiæ fons & origo proceßit, rem tantæ falsitatis posuisse. Sed quia de hoc specialem tuæ dominationi tractatum edidi, puta de reuolutionum veritate falsitateque nuncupatum, iã curæ non est tuas rationes reddere solubiles, quomodo in eodẽ tractatu solutæ sunt. Attamen quia tibi nec hæc placet opinio, inueni tertiam, quæ est Alberti Magni, dicẽtis, ligationum causam aĩam ipsam, seu consensum ipsius, siue quod idem est, voluntatem, non vt liberam, sed ad effectum declinantem desideratæ rei. Fundatque se in dicto Auicennæ, sexto naturaliũ dicentis : Quia hominum animæ inesset virtus quædam res externas immutandi, alia autem entia obediunt ei, quando ipsa fertur in magnum amoris excessum, aut odij, atque id generis. Concluditque, quòd cum anima alicuius ligat res, atque alterat ad idem quod vult. Dicitque Albertus, se inuenisse quòd animæ affectio est radix maxima oĩm harum rerum, quod & Theologi nostri affirmantes, dicunt, quod si his fides non tribuatur, nequaquam ligationis alicuius sequetur effectus, cuius causam aßignant meritum paßionis Iesu Christi domini nostri, ob quod data est potestas Christicolis calcandi serpentes malignos. Diceres autem, quia opinio prima dixit, Diabolum nil posse efficere sine hoĩs voluntate, quare Diaboli sequitur nocumentum voluntate ligantis & non ligati, ego bonus, cur alterius mihi mala oberit voluntas, dicemus alibi : nec vult tantùm Albertus, hanc animæ affectionem solam huius rei cãm asserere, sed subdit siue propter grandem affectionem alteret corpus suum, & alia quæ intendit siue propter dignitatẽ obediant ei res aliæ viliores, seu cum tali affectione exterminata concurrat hora conueniens aut ordo cœlestis, aut alia virtus, quæ quãuis faciat, proutauimus tamen animã facere. Iam publicum ac verificatũ est, quod ligationes hominum, incantationes, ad iram promotiones, odium, amicitiam, detrimentum, & gaudium sunt ad grandes affectiones consequentes. Et tu vides, quòd secundum naturam vulgus abhorret maledictiones, & vetularum blasphemias, tanquam in eis sit virtus aut saltẽ cum eis aliqua mali virtus annexa. Natura aũt nihil facit frustra. Nec fugitur aliquid naturaliter, nisi virtute naturalis desiderij vel amoris timorisque ad aliud, vt habet Scotus li. 4. di. 43. q. 2. argumento primo. Johannes Wörnher. Contra hanc opinionẽ, quæ est Alberti, graue est arguere. Est etenim intricata, & nimium disiunctiua. Dicit primo, virtutem aliquam animæ ligationum causam. Secũdò, quòd grandis sequatur rei petitæ affectio. Tertiò, quia propter magnam dignitatem obediunt ei res aliæ viliores. Quartò, quia hora concurrit fortè conueniens aut ordo cœlestis. Quintò dicit, aut alia virtus quam non nominat, quam & ligationes facere assentit, ne autem habeatur suspectus, dicit illud animã facere, ne fortè, quia voluit cœlum posse agere in aliquod naturale sit A. & quia tunc sciens talem effectum in ipso A. ligare potest, hanc æstimo eius mentem, si saltem scientis concurrat grandis affectio, & hora conueniens, habent enim omnia tempora sua contra Iuristas, qui dicunt, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi fieri debere, in omni tempore indifferenter, per quod reprobare intendunt electiones. Glossa autem supra memorata 26. quæst. 5. Non liceat. dicit, nil reprobari, nisi neceßitatis impositionem. Vult ergò Albertus aliquid naturale inueniri posse ligationis causam. Sed quia illud mihi ignotum, temerario ausu rem incognitam nõ condemno. Thomas Murner. Occurrit & hoc loco antiquorum nostrorum mens & sententia. Opinabantur enim hunc ligationis effectum, cum omnibus alijs mundi mirabilibus, à qualitatibus procedere. scilicet calido, frigido, humido, sicco, tanquã à radice, secundũ quod habemus in quarto meteororum. Dixitque maior pars philosophorũ & medicorũ, quod eorum admixtio ad omne mirabile necessaria est, hanc igitur defendere cupientes viam, negare non præsumãt omnia mirabilibus plena, quia ex eisdem qualitatibus omne ens mundi ( demptæ quinta essentia ) terminus cõponi in calido & humido proportionatis conseruari, in consumptione humidi à calido destrui, vt habet Aristoteles in lib. de longi. & bre. vitæ. Vnde hîc quidam lætus propter excrescentẽ choleram, & infactis repentinus, hic inuidus melancholicus, iste monoculus, is hermaphrodita, alter contractus. Quæ vnde sunt, nisi complexionum ratione & qualitatum causa? Concludunt igitur, ligationes cum alijs mũdi mirabilibus esse à qualitatum primarum diuersitate. Johannes Wörnher. Sed & contra hanc opinionem, quæ qualitatum diuersitatem ligationis causam aßignat, posset argui. Quia non esset sufficiens, non enim quietabitur mens nostra, dicunt enim ligatum suæ paßionis maioramentum minoramentumque sumere, ex earundem qualitatũ primarum proportione, imò & quia ligatio ex vnius qualitatis destructione, seu vnius per alteram principatu ducatuque consistat affirmant. Quare quæritur, quæ huiusmodi qualitatum diuersitatis causa, quod tamen infert, quæ multarum & diuersarum complexionum ratio, nec dabitur altera nisi diuersus vagarum stabiliumque stellarum coitus. Et sic hæc opinio, hanc quam Astrologi sectabantur, vt præsupponant necessarium infert argumẽtum, quare diminuta. Thomas Murner. Offertur & hic vltimo loco, alia antiquorum nostrorum opinio ponentium litem & amicitiam ligationum causam, non hanc quam à qualitatibus euenire senserũt, sed quæ à natura inesse apparet. Litem in qualitatibus disproportionem siue disconuenientiam, Amicitiam autem aliquarum proportionem & concordiam. Et si isto modo hæc opinio amicitiam & litem ligationum poneret causam, necesse erat cum illa coincidere. quæ dixit qualitates esse causam. sed non sic, sed eam quæ à natura inest intellexerunt. Nam vt antehac diximus, Omne mũdi ens in natura habet aliquid inimicum & destructiuum, cum omne tale ex materia cõpositum constat, quæ est destructionis causa, cui annexa est priuatio, vt habet Aristo. secundum quod diximus de oue & lupo & alijs. Johannes Wörnher. Sed nec illa opinio amantißime Præceptor quæ ligationum causam aßignat, litem dicit & amititiam. Nam huiusmodi pacem bellumque duplici via euenire dixisti. A qualitatibus primò. Secundò à natura. De primo tamen modo opinio non intellexit, sed de secundo, quæ sc. à propria inesse natura. quod fieri nequit, quoniam sicut prius, ita & iam quæri posset, quænam diuersarum ratio naturarum, alia non nisi hæc quam assignat Albumazar li. 1. sui maioris introductorij dicẽs : Omne indiuiduum ab alio quocunque differre, constareque tribus his principijs proprietatibus, scilicet formæ, materiæ, & siderum effectu. De materia & forma in physicalibus nostris satis arbitrabimur scriptũ, sed secundum effectum siderum aduenientia Platonica comprobemus autoritate ( volo dicere ) quia idem effectus vt specierum distinctionis causa existat. Quia nihil est, cuius ortum legitima causa & ratio non præcedat. Nec præter hoc in inferiori mundi parte quicquam quid causæ locum obtineat superstes, id cœlestem potentiam consequi necesse est, id autem est, vt generis à genere, speciei à specie, indiuidui ab indiuiduo diuisio & distãtia, vt animæ corporisque harmonia, aliaque accidentia innumera, vt sexus, discretio formæ & habitudinis, decor vel turpitudo, staturæ inæqualitas, varij colores, diuersi mores atque id genus. Quare sicut diximus, & hæc opinio cum alia, vt Astrologicam præsupponat, esset necessarium, & ideò in sufficiens. Caspar de Mörsperg. Sufficientes Thoma nobis induxisti opiniones huius effectus occulti causam aßignantes. Liceret & omnes approbare : Tùm quia prima fundameniũ sumpsit ex infallibili Theologia. Secunda ex Astrologia, quam tolerat Ecclesia. Tertia autem, quæ est Alberti, apparet vero consona : qualis enim ipse in naturalibus fuerit inuestigationibus, nõ æstimo quenquam latere. Quarta se fundat in 4. Meteor. Quinta aliàs est circa naturam. Ne autem aliquid concludatur, quod à veritate deuiaret, aut cæteris displicere posset, Quæ Theologica opinione melior, Profectò nescio aliquam, tùm quia Deus omnibus prouidet vt vult. Johannes Wörnher. Absit à nobis aliquid temerario ausu concludere, sed disputatiuè illud sacere nõ prohibemur, nec cõtra omnes opiniones positas argumẽtatus sum, eas falsas dicendo : sed quia non placuit, vt vnica sola sufficientem ligationis causam narraret. Quare saluo meliori iudicio, dico causas opinionum subordinatas, nec audeo dicere essentialiter, quia supra patuit oppositũ, licèt secundum philosophos forte illud non esset. Prima igitur causa Deus ipse, cum vniuersaliter sit in causando. Secunda cœlum, alicui rei quod supra dictum est, aut virtutẽ cõtractiuam influens suo motu, lumine aut influentia. Quod autem virtualiter agens qualitates diuersas inducit disproportionatas, & huic impedimento conuenientes. Quæ demum infirmitas complexionum fortitudine debilitat vel naturaliter augmentatur, minuitur vni magis, alteri redditur onerosa. Tamen vt dictum est, diuersarum complexionum ratio qualitas est. Tibi autem amantißime Præceptor, quia meorum dubiorum vincula enodasti, quas valeo & possum immortales refero & innummeras gratiarum actiones, me per totius vitæ meæ cursum ad tua semper vota offerens promptißimum. Vale fœlix per tempora multa. Thomas Murner. Male opinantes in principio, posteris benè putandi vestigia relinquunt. Tu igitur generose domine singulare refugium hunc tractatum velis ( oro ) suscipere, animo eo quo datus est. Mihi inquam sufficit alijs subtilius speculãdi viã præbuisse. Absit obsecro omnis suspicio fallax, nec his vt dixit Aristo. tantũ gratiarũ actiones referre tenemur, quorum apud nos veridica scripta tenentur, sed & erroneis & falsis scriptoribus, aliquid namque cõferunt habitum etenim nostrũ præexercitati sunt. Et ego cum nihil vtilitatis conscripserim, iuuentuti precor faueas. Vale & me vt soles commendatum habeto. Ex vniuersitate Friburg. Sole in 22. gradu libræ gradiente M. CD. XCIX.

FINIS.

INDEX

ALPHABETICVS RERVM AC SENTENTIARVM

Memorabilium, quæ sparsim in hoc opere continentur.
A

ABACVCH per Angelum bonum, in momẽto transfertur in Chaldæam 239
Abiuratio ex vehementi suspicione 437
Abiuratus quando relapsorũ pœna puniri debeat, & quando non 540
Abiuratio etiam à fautorib9 & defensoribus Hæreticorum fieri debet 348
Abnegantium fidem diuersitas 226
Abortum Malefici procurant 259
Acta Prophetarum, melius quam homines, Dæmones noscunt 230
Actus actiuorum sunt in patiente prædisposito 81
Actus coniugalis matrimonij tribus impeditur 2
Actus intellectus Voluntatis & corporis in homine cõsiderari oportet 67
Actus carnalis cur respectu vnius, & nõ alterius mulieris impeditur 117
Actus generationis per Maleficium, etiam in matrimonialiter coniunctis impeditur 119
Accusatio ad pœnam talionis est periculosa 466
Adam si nõ peccasset, an, qui non saluantur, saluati fuissent 185
Adæ peccatum, generaliter maius est omnibus, 163
Adæ culpa dupliciter consideratur 184
Adæ peccatum non excedit Maleficarum crimen 185
Ad instantiam partis procedere, graue periculum est. 479
ad conficiendũ quatuor concurrunt 410
adorare imagines vt Deum, tempore Nini Regis, homines cæperunt 25
adiurare irrationalem creaturam licet 435
Aduocat9 ad delati beneplacitum, non deputatur 494
Aduocatus quando Hæresiarcham efficiatur 495
Aduocatus in formatione testium, quomodo èrga delatum se habeat 496
Aduocatus quid respondere debet super inimiciciæ allegationem 500
aërem Dæmones perturbant 334
aër caliginosus Dæmonibus competit 335
aër figurabilis, quomodo 244
aëreum corpus Dæmon potest assumere ibid.
agere contra conscientiam quid importet 164
agens ex proposito cognoscit suum effectum 99
Agnetis Maleficæ casus 332 338
Angeli inter se differunt specie 54
Angeli mali quò ad intellectũ triplici acumine scientiæ vigent 41
triplex est eorum status 183
Angelus nullo suggerente peccauit 182
Nõ est susceptiuus pœnitentiæ, nec veniæ ibid.
ibi est vbi operatur. 111
Angeli peccatũ, aliorum Angelorum peccata excessit, & præcessit 156
Angelus & homo in liber. arbit. creati, vt beatitudinis præmium perciperent 156
cooperatur ad gratiæ infusio nem 69
prædisposuit beatam Virginem in conceptionem verbi æterni 205
eius comestio qualiter fiat 245
Angelicæ custodiæ robur. 204
ab eius custodia qui destituũtur. 206
aliquando corpus assumitaliquando occupat. 246
Angelus minimus omnẽ humanam virtutem excedit 238
angelica potestate, Dæmones arctantur 198
Halec piscis captus, statim extra aquam vocem emittit 247
Alexandri de Ales sententia de præstigio 268
Alexander, & Hymenæus per excommunicationẽ à Diabolo oppressi 399
Alchimistæ verum aurum efficere nequeunt. 18
Amalechitarum animalia iuste interficiuntur 170
Amon ægrotat, ob speciem Thamar 387
Amon Thamar Sororem suam adamauit 109
amor inordinatur ex Diabolo, & ex maleficio procedit ibid
amor hæreseos, vnde proueniat 386
amor & odium in voluntate fundantur 107
amore mulierum etiam Sancti tentati sunt 109
Anna quædã nomine equos maleficiauit 332
anima tenet infimum gradum, in ordine substantiarum spiritualium 49
animæ residentia in cẽtro cordis assignatur 282
anima suo corpori dominatur potissimum, quando est in vita per gratiam 63
anima quando operetur in corpore alieno, sicut in proprio 20
anima proprio corpori vnitur, vt forma 35
animæ humanæ nulla apprehensio sufficit, ad immutationem corporis exterioris 35
anima est actus corporis physici, &c. 38
Non potest localiter mouere corpus à se viuificatum 39
complexiones corporis imitatur 63
animal visum iteritis prodest 31
animæ illabi deo soli est possibile 220, 107
animalia sunt res dominorum suorum 325
animalia Amalechitarum interfecta 170
Antonius Dæmonẽ, in massa auri reperit. 128
an Magicis, & Mathematicis intendere sit peccatum Apostasiæ 167
an diuinatio, per Dæmonum inuocationem sit licita 178
an omnis actio infidelium sit peccatum. 168
Appellatio ante sententiam fienda 347
Appetere Dei æqualitatem quid sit 155
Apollo diuinandi autor. 180
Apostasia quid importet secundum D. Thom. 165
Apostata etiam, sine homagio quis efficitur 331
Apostasia verbi, & operis ibid.
Aqua benedicta ad quid ordinetur 417
Aquæ virtus super Energumenos, & maleficiatos. 421
Aqua benedicta 201
Aræ Idolorum destrui præcipiuntur 437
Aremantia fit in aëre 181
Arreptitius dicitur, ab arripio, quia arreptus est à Dæmone 105
Argumenta probantia Deum non permittere tanta mala à Maleficis per Diabolum fieri 186
Artifex Diabolus, à paucis inchoat 214
Artificialia corpora, ita corporibus cœlestibus subduntur, sicut naturalia 21
Artificiata, sicut ordini & prouidentiæ artis subduntur, ita omnia esse participant 149
Asserere maleficium non dari, ex radice infidelitatis procedit 3
Astronomicæ imagines, ex opere Dæmonum 426
Astronomi quare vera prædicant 64
Auaritia fundamentum omniũ vitiorum mulierum 87
Auctoritas Episcoporum per cap Multorũ querela, nimis eneruatur 447
Auicennæ remedia super philocaptionem 388
Auicennæ dictum de virtute imaginatiua immutante corpora extranea, quomodo intelligatur 20
Augustini sentẽtia de hominum transmutatione in bruta. 133
Augures qui 181
Aurispices obseruant dies, & horas ibid.
Auriforma substantialis nõ est per calorem ignis, Alchimistarum, sed per calorem solis 18
Auxilio Dæmonum vti, est apostatare à fide 330

B

BAlneatrix contrita incineratur 340
Barbã radere cur Deus præceperit 438
Basiliscus quando hominem interficiat 32
Beatitudinis gradus in patria, quomodo mensuretur 175
Bona Ecclesiæ tribus partibus diuidantur 323
Bonifacij VIII. statutũ 491
Bonitatis Diuinæ in genere creaturis communicatæ, 111
Bonũ gratiæ, naturæ bonum excedit 182
Butyrum Maicum maleficiali opere formatum 330

C

CAmpanæ pulsatio contra tempestates vtilis 432
Cananeorum punitio 172
Candela tamdiu lucet, quamdiu ceram habet 152
Canonistæ magis quam Theologi de maleficijs tradunt. 142
Canonis intellectus declaratur 9
Canis prædicatorum officium in scripturis significat 282
Caput mortui per Symonem Magum agitatum 824
Canis animal, perfidis appropriatus 287
à Carnis tentatione Hælias Monachus liberatur. 207
Carmina, & exorcismi liciti 406
Casus notabilis Saltzburgẽsi 412
Castrum Lendebrunnense. 341
Casus notabilis 330
in Sueuia 256
In Rorbach 341
In Salamina Regni Cypri. 393
Casus prædiuitis Augustiensis 333
Casus Principis Maleficos fouentis, & indebitè populũ aggrauantis qui cõtigit Spiræ 354
Casus maleficæ ad iudicium candentis ferri appellantis 531
in oppido Argentinẽsi notabilis 286
In oppido Mespurg 267
In Rauenspurg ibid.
In Basilia in villa Oberuuiler 231
In villa Buchel 232
Sacerdotis Oberdorff 197
In Oppido Vualshoris 240
In villa Vuysentali 202
Lauzanensis 265
In Diœcesi Augustensi 214
In confinibus Sabaudiæ. 221
Comitis Argentinensis 218
In Diœcesi Brixiensi 217
Casus Maleficiati 373
Mulieris ab Incubo vexatæ 374
Mercatoris Spiræ 366
In Diœcesi Argentinensi, cuiusdam virginis 215
In Oppido Brisiaci Bafileæ 222
In Ducatu Lauianensi. 224
In Bernensi 225
Casus iuuenculæ maleficiatæ 315
Casus Episcopi Alemani tempore Nicolai Papæ. 361
Charitas Episcopi erga Sacerdotem obsessum 298
Chrismate sancto Malefici abutuntur 341
Chiromantici 181
Circe quomodo socios Vlyssis in bestias mutauerit 135
Citatio generalis necessaria 466
Citationis formula ibid.
Ciuitas Spirensis 193
Cythara Dauid vnitatem Diuinæ essentiæ signifibat 82
Cautela per Iudicem obseruanda 518
Cautela præseruatiua Maleficiorum 416
Cautelæ quinque à Iudice obseruandæ vt Delata veritatem fateatur 5 224
Cautelam potissimam ad veritatem extrahendam quæ exemplo confirmatur ibid.
Cautione fideiussor, quando Malefica relinquatur 488
Causalitas Dei primum omnium agens 149
Causa triplex cur supra corpora cœlestia, Malefici immutationem aliquam facere non possint 260
Causa inimicitię inuestiganda cum consilio peritorum 504
Causa alicuius rei dupliciter intelligi potest 100
Capienda, & incarceranda Malefica ad Iudicis nutũ. 488
Captio innocenti non nocet 490
Casus tempore Ludouici secundi Imperat. 304
In diœcesi Basiliæ 309
Inter Brisiacum, & Heygug 310
Inter Ysbruck 312
Iuuenculæ Maleficiatæ. 315
Oppidi Zaberni 317
Casus obstetricis ibid.
In Oppido Danni 319
Cereum benedictum licet accendere 201
Clauium vigor notatur 378
Clericum negociatorẽ quasi pestem fugiendum 85
Clerici Incãtatoris actus 389
Clerici fautoris Maleficarum pœna describitur 344
Clericus Maleficus deponendus, & in monasterio retrudendus 7
Clerici à proprijs Iudicibus emendentur 445
Clorides virgo miranda fecit 87
Concilium Acquirense 131
Confessionis sacramentalis virtus 390
Concordia Dæmonũ non est amicitiæ sed nequitiæ 58
Coniuratio ad lacrymas emittendas 515
Coniugiũ carnis officio conseruatur 382
Consuetudo seruanda in Ecclesia, quæ diuino cultui non repugnat 443
Contemtor excommunicationis 345
Creaturæ impotentia 151
Creaturæ perfectæ & imperfectæ 276
Crimen Hæresis merè Ecclesiasticum 349
Crimen Maleficarum nõ minus Ciuile, quam Ecclesiasticñ videtur ibid.
Christinæ ducissæ Brabantiæ consilium 375
Crucifixi imaginem quidam sagittis transfixit. 343
Cognoscere cogitationes cordis qũo multi possint 41
Cognouit Angelus, se creaturam esse 155
Cognitio Intellectus ex rebus causatur 76
Cholerici sunt iracundi 63
Columna cui fuit Christus alligatus est Romæ 297
Cometa, mortis Regum indicium 65
Cometæ non sunt ex his, quę à principio genita sunt astra 65
Comes castri Thelonei, ex maleficijs ditatus 365
Comes maleficiatus, in matrimonij actu 219
Copia appellationis petenda 624
Causas appellationis Iudex discutere debet ibid.
Comestio qualiter fiat 249
Comestio Christi quomodo ibid.
Confessio cuiusdam fœminæ in extremo positæ 316
Conceptus in maritata inficitur etiam per alterius seminis commistionem 254
Corpus immotari potest, ex forti imaginatione & apprehensione ad varias ægritudines 71
Corpus dominicum sumtum à quadam muliere ob maleficia perpetranda 262
Corpus hominis, Diabolus inhabitare potest 292
Culpa ordinatur ad pœnam 58
Culpabilis ignorantia iuris Diuini, non cadit in facientem quod in se est 16
Cur Maleficæ non ditentur 194
Cur principibus nocere non possint ibid.
Cur Dæmones ex maleficio aliquando, homines substantialiter inhabitent 396

D

DAmasceni opinio de Cometa 65
Dea fortunæ cæca 67
Dæmonis virtus, corporali virtute fortior 3
Dæmones esse non credunt, asserentes non esse Maleficos, nisi in vulgi existimatione 3
Dæmones ex subtilitate naturæ, multa quæ nos non possumus, operantur 4
Dæmones, quare constellationibus constringãtur. 13
Dæmon quare maleficio vtatur. 20
Dæmon motui cœlesti non subijcitur 16
Dæmon eclligit determinata actiua applicando determinatè passiuis. ibid.
Dæmones cuncta per Intellectum, & Voluntatem exequuntur 40
Dæmones agnoscunt ex influxu cœlestiũ corporum, naturales hominum impressiones, & dispositiones, ex quibus posteà maleficia inferunt 41
Dæmonum opere, aliqui non præstigiosè, sed essentialiter in lupos transformantur 12
Dæmon delectatur, homines in paganorum errorem inducere 142
Dæmones in specie paruulorum apparentes nutricibus se coniungunt 436
Dæmon semper superbia & inuidia peccat 41
Dæmon licet neminem timeat, Sanctorum tamen meritis subiacet ibid.
Dæmon potest adminiculo alterius agentis corpora substantialiter, & accidentaliter transmutare ibid.
Etiam corpora localiter mouere ibid.
Sensue omnes immutare ibi.
Imo Voluntatem & Intellectum licet indirectè. ibid.
Dæmon in suis operibus superfluitatẽ subterfugit 253
Dæmon in maleficijs generationis obseruat tempus 254
Dæmones omnibus infesti. 257
Dæmones carent pulmone, & lingua 247
Dæmon in quibus potest per se, etiam cum Malefica potest 304
Dæmon nihil efficere potest sine diuina permissione. 307
Dæmon non potest innocentem de maleficio infamare 308
Dæmon homagium à Malefico petit 222
Dæmones subtilitate Intellectus vigent naturaliter 229
Dæmoniacis quando non sit communio deneganda 398
Dæmones semper cum Maleficis concurrunt 23
Dæmones absque assumtione corporis possunt transmutationes in seminibus facere 48
Dæmon potest aliqua reponere vt conseruetur semen, ne calor vitalis euaporet. 51
Dæmonis potestas 381
Dæmonem ad aliquem effectum inuocare est inutile, siquis illi non se obtulerit 329
Dæmones varijs generibus alliciuntur 80
Dæmones circa sphærã ignis actiua passiuis coniungere sciunt 336
Dæmones ad exercitium deputati non sunt in inferno, sed in isto aëre caliginoso 57
Dæmones præcipuè gaudent peccato fornicationis, & Idololatriæ 45
Decipere põt Diabolus sensus hominis, ita vt tãgibile, & visibile, intangibile, & inuisibile videatur 125
Dæmon potest interiorẽ fantasiam immutare, & Intellectum obtenebrare 108
Dæmones de quolibet ordine cecidisse creduntur 55
Dæmones extra fas debitum actos Venereos exercuisse nusquam leguntur 55
Dæmones non sunt spiritus immundi, licet sint impuri 41
Deceptus fuit Præstantij pater 278
Defensio stat in tribus 494
Delata quando redditut suspecta 394
Delatus quando per simplicem pœnam iudicari potest 497
Delata in cibo & potu humaniter tractetur 524
Delatus cum omnia negat, tria faciat Iudex 485
Deprehensus in Hæresi euidentia facti aut testibus, est puniendus licet non confiteatur 487
Determinatio dubiorum circa fidem principaliter spectat ad Ecclesiam, præcipuè autem ad Pontificem Christi Vicarium, & Petri successorem 458
De cognitione Hæretici aliter Canonistæ, & aliter Theologi sentiunt 454
Deum posse mala impedire, & non velle, non concludit 159
Deus laudabilis, cum per misericordiam parcit, & per iustitiam punit 157
Deum ita summè potentem sicur summè bonum dicere non concludit 152
Deum velle mala esse vel fieri propter bonũ vniuersi, dicere, est erroneum 146
Deus vniuersa mala permittit casibus Angelorum & hominum permissis 147
Deus potest ex malis particularibus bona plurima elicere 150
Deus non potest facere creaturam ex sui natura impeccabilem 151
Deus iustè permittit hominem peccare ibid.
Deus immediate omnib. prouidit 147
Deo prouidentia conuenit ibid.
Deus est creaturæ obiectum vltimus finis 112
Dei auctoritate quando Malefici creaturam variè trãsmutant 12
Deus quare permittat mala. 188
Deus iustè permisit Angelos & primum hominem cadere ibid.
Deus nõ limitauit suam virtutem ad naturalem profectum ibid.
Deus solus, quomodo miracula facere dicatur. 76
Deus quinque de causis hominem flagellat 173
Deus præcepit Maleficos occidi 437
Deo non conuenit Diaboli malitiam impedire 189
Deus neque vult mala fieri, neque mala non fieri 146
Deuoti aliquando, & sine ordine, & sine exorcismis obsessos à Dæmonibus liberant 406
Diabolus dicitur, á dia, & bolus 56
Diaboli opere Cham filius Noe nascendo risit. 24
Diabolus, quomodo circa animam operetur 301
Diabolus frequenter tentat vt saltem tædium vincat 203
Diabolo maximè displicet quod eius machinamenta in Dei gloriam resultent. 189
Diabolus magis tentat malos, quam bonos 190
Diaboli appetitus maior est ad tentãdum bonos quam malos ibid.
Diabolus quos magis in somnis vexet 113
Diabolus potest Maleficam in tormentis indurare, ne veritatem fateatur 518
Diabolus, quot modis sit causa peccati 78
Diabolus suam oblationem inficere non cessat 326
Differentia inter imaginari, & fantasiari 269
Differentia inter duellum, & candentis ferri examẽ 528
Discipuli cur filium lunaticum non liberarint 418
Disputatur an crimen Maleficorum sit merè Ecclesiasticum 443
Diuina virtus super causis secundis declaratur 211
Diuina nomina ad collũ suspendere an sit licitum 410
Diuina voluntas propriè dicta est beneplaciti 191
Diuinatrices consulere non licet 521
Diuinatores, & Malefici qui Hæretici iudicantur iuris præsumptione non ex natura rei iudicio ordinariorum, & non Inquisitorum subiacent 455
Diuinatio est secundum genus superstitionis 25
Diuinatio est per expressam Dæmonum inuocationem ibid.
Diaboli opere, actus matrimonij impeditur 6
Duarum Maleficarum casus 129
Duellum ad vitæ conseruationem ordinatur 527
Duellum licitum aliquando 529
Duellum Dauid cum Philisteo diuina reuelatione fuit 529
Duellum simpliciter illicitum tã ex parte appellantis quam recipientis 530
Duellũ aliquando sine pccato mortali ex parte. s. iudicantiũ, aut consulũ ibid.
Duo Spiritus creati non possunt esse in vno & eodem loco diffinitiuè 281
Duo habet Deus per naturam suam, beatitudinem, & bonitatem 155
Duo fratres simul infirmabantur, & curabantur 63
Duplex modus sacrilegę professionis 221
Dupliciter Sortilegi, & Diuinatores. 447
Duplex actiuum proportionatum sensui 133

E

ECclesia Monialium Hohemzorn. 343
Ecclesia nunquam errauit in fide 458
effectus pœnales quadruplices sunt. 23
effectus maleficiales fantasticos esse & imaginarios quibusdam videtur 3
ego Deus zelotes visitans & cæt. qũo intelligatur 323
Aeneas an ex concubitu Veneris, & Anchisis oriri potuerit 43
Episcopi & Inquisitores purã intentionẽ habeant 493
Episcopus aliquando sine Inquisitore, & Inquisitor sine Episcopo potest contra Maleficos procedere 463
Epilepsiam Dæmones inducunt 303
equitare cum Diana, vel Herodiade est cum Diabolo transmeare 11
equitatio Abbatis domũ 207
errãt dicentes, Extrema Malef. realia, medium autem fantasticum esse 10
error contra scriptutam sanam, contra articulos fiedei, contra veritatem determinationis Ecclesiæ est hæresis. 458
error in mente Hæreticum non facit, sine pertinacia voluntatis 14
excõmunicationis pœna arcetur Iudex testificantium nomina reuelans 492
excommunicationis quis effectus 400
ex culpa nostra õis pœna 175
exercere opera vitæ, quomodo Spiritus possit 245
exemplum in ciuitate Spirensi 201
exorcismi Ecclesiæ virt9 ibid.
exercitus alicuius domini, an excommunicationis pœnam incurrat iussu domini Maleficos defendens. 347
exemplum de quadam Maga & Sortilega 171
experimentum ad cognoscẽdam maleficialem infirmitatem 194
experiẽtia Maleficarum quare sit prædicanda 329
ex præsumtione cuiusdã Sacerdotis quid acciderit 401
ex malitia quantacũque humana Maleficorum opera oriri non possunt 74
ex effectibus in cognitionem causæ deuenitur 75
existẽs in gratia, non põt illudi passiuè à Diabolo 272
Exorcista de suis virib9 faciliter non præsumat 409
Exorcista quomodo possit vti herbis, & petris 401
extrinseco impedimento Dæmon impedit vim generatiuam in matrimonialiter coniunctis 385
Melãcholia apparitiones mulieribus fantasticæ videntur. 379
exorcismi à D. Gregorio instituti 420
exorcismus ad quid ordinetur 417
exorcizatio quæ fit in baptismate, non est, quo ad omnes partes, post baptismũ in oppresso à Diabolo 414
exorcizandi modus pro maleficiato, vel à Dæmone obsesso 415
experimentum ad Maleficas cognoscendas 371
experimenta quædam vitanda 371
exempla de vexatis ab Incubis 377
ex terra, & aqua, aëris perturbatiões fieri possunt. 334
extra vnum Deum, nihil est numinis 11
Eucharistia Malefico nõ datur quando peccatum est notorium 7
Ezechias serpentem æreum destruxit 438

F

FAlsarij pecuniæ, morte puniuntur 349
falsa Dæmonis signa quando 285
fatum dari, quomodo fit verum 68
fatum esse aliquid, & dari, assertio hæretica 69
fatum quid sit 70
fatum dupliciter consideratur 69
fati & prouidentiæ discrimen ibid.
fato non subduntur Maleficarum opera, sed alijs causis 70
fascinatio tripliciter accipitur 27
fascinatio potest absque Dæmonum opere à Sortilegis vetulis fieri 29
fautores Maleficorum & Sagittariorum duplices sunt 619
fautores Hæreticorum duodecim magnas pœnas incurrunt ibid.
Fautores Maleficarũ, possunt ab ordinarijs, & ab Inquisitoribus absolui. 348
Faunus Sicarius apud Romanos quis 44
fœmina duo genera lacrymarum habet 87
fœminæ viris sunt superstitiosiores propter tria 88
fœminæ tam animæ quã corporis viribus sunt defectuosæ 89
fœmina vnde deriuetur 90
fidei & rationi non repugnat asserere mores hominum dispositiuè & contingenter, à syderum dispositionibus variari 63
Fidei Catholicæ nemo amplius nocet sicut obstetrix Malefica 143
Fidei habitus cognoscitur per actum eius 455
Fides quando Aduocato adhibeatur 503
Fides difficulter adhibetur
Maleficæ detentæ, aliam accusanti 608
Flegmatici sunt pigri 63
fieri, procreari quando intelligatur 12
filius non portabit iniquitatem patris, quomodo intelligatur 254
filij Dei in scriptura Genesis filij Seth dicuntur 40
Filiæ hominum in 6. capit. Genesis, filiæ Cain dicuntur ibid.
filij secundum corpus, sunt res patris 170
filij aliquando pro parentibus puniuntur. 325
formas vel species corporis plani non membro virili organizato, potest Diabolus ad vim fantasticam educere 126
formula secundum modum denuntiationis 469
formula inchoanda secundum clamorosam insinuationem 471
formula abiurationis pro vehementer suspecto fiat in vulgari, vt ab omnibus capiatur. 558
Frenetici putant se mira vidisse. 259
friuola aliquando est appellatio 624
fugitiuus & se contumaciter absentans, vt Hæreticus condemnandus. 599
fumus cuius arboris adustæ Dæmonem fugit. 40
Furonei Regis Græcorũ sententia de felicitate. 91
futura reuelantur. 179
futura quædam, causam naturalem habent in homine somniante ibid.

G

GAlliæ & Germaniæ ritus 432
Genethliaci dicuntur, propter natalium syderũ considerationem 66
geniti ex spurcitijs Diaboli an sint maioris virtutis quàm alij. 252
Gilia Christianissima mulier Vngariæ regnum ad Christum deduxit. 87
grando Saltzburgens. 337
gratia solius Dei est donum 204

H

HAbent in dulgentiã consuetam qui accedunt ad videndum Hæreticum abiurantem, & brachio Seculari tradendum 537
Henricus Imperator candentis ferri iudicium, erga suam coniugem exercuit 527
Hesfiæ casus 300
herba quædam accensa fumigans facit trabes apparere serpentes. 127
herba quędam lac restringit 329
hæresis est dicere Deum non permittere homines ex lib. arb. peccare 153
hæresis est apostasia car. 164
Hæresis Maleficarum ab alijs hæresibus differt 36
Hæreticus iuris præsumtione 454
Hæresia ab electione dicta 461
Hæreticus simplex relapsus etiam si pœniteat, est occidendus 350
Hæreticus apertus soras mittitur, violentus absconditur 86
Heraclides vir sanctus vitas sanctorum Patrum compilauit 207
Hussitæ & alij Hæretici quare permittantur 213
Helias monachus trecẽtas fœminas in monasterio collegit 207
Hæretici quidam propria cõfessione morti adiudicati illæsi in igne opere malefico remanserunt 519
Hæreticus propriè debet quinque cõditiones habere 451
Homines opere Dæmonum localiter trãsferuntur 235
Hæreticus, qui in expositione sacræ scripturæ errat 6
Hæreticus euidentia facti 13
Hæretici duplici pœna puniuntur. 168
Hæretici reuersi sæpè non recipiuntur, & quare. 310
Hæretici Inquisitorum iudicio subijciuntur 442
Hæreticus non dicitur qui Fidem Christi per baptismum non suscipit. 459
Homo videns lupum vocem amittit 31
Hominem procreare, est actus corporis viui 38

I

IAnus Idolum diuersis faciebus confictum 261
Idromantia, fit in aqua vel in christallo 181
idololatria primum superstitionis genus 25
ignis & aër Dæmonibus subsunt 26
ignorantia multiplex. 14
Incantatores qui 352
Incantatores dupliciter fiunt 279
incantationes licitæ septem modis fiunt ibid.
incarceratio ad pœnam, & ad custodiam 490
in captura Malef. vel Hæreti. quo modo procedendũ 468
in causa appellationis multa sunt a Iudice obseruanda 626
In causa Fidei summariè procedatur 478
In causa Hærescos diffamari tantummodo apud bonos & graues, parũ refert quoniam viles & simplices etiam attenduntur 547
In purgatione canonica deficiens pro conuicto habetur 549
Incubi & Succubi non possunt actus exercere nisi in assumtis corporibus 46
Incubus agit inuisibiliter, quò ad circũstantes, suas spurcitias 256
Incubos & Succubos semper fuisse 250
Infamis repellitur à testimonio, & debet ex communicari. 165
Infantib9 nõ renatis baptismate Maleficæ vtũtur 220
Infantes signo crucis præseruantur 224
Infirmi gustus non decipitur ex parte rei, sed ex parte humorum. 125
In fornicatione iuuenis peccat, senex insanit. 162
Imago crucifixi cruorem miraculose erumpit. 343
Imagines duplices 78
Imaginibus vti illicitũ semper 34
Immissiones in nobis per Angelos 205
In monasterijs neminem meliorem vel peiorem inuenies, quam qui aut profecerunt in illis, aut defecerunt. 86
Impatientia & inuidia mulierum etiam sanctarum. 90
Impedimentũ in vi generatiua fit dupliciter 264
Impedientes officium inquisitionis 620
Impedimentum actus carnalis 118
Impœnitentes 346
Impossibile est malitiam esse in voluntate quin error in intellectu 454
inimicus capitalis nõ admittitur ad actionem 476
inimicus capitalis qui ibid.
inimicitia capitalis multis modis inuestiganda 397
innoxij tribus modis per Maleficas à Dæmonibus subuertuntur 477
Inquisitor aut Episcopus omnia faciat vt relapsus pœniteat. 406
Inquisitorum Hispaniarum opinio de Iudice competenti 446
Inquisitores nõ se intromittunt nisi in his quæ sapiunt hæresim 447
Inqisitor Cumanus ann. 1185. quadraginta vnam Maleficas incinerari fecit. 142
inquirere aliquid occultum
Iob dictũ cap. 40. de Leuiathan exponitur 461
Iob super actum Venereum non fuit tentatus 271
Iudæ peccatum maius est, omnibus alijs deformitate. 163
Iudæ maleficium insigne 235
Iudicis Ecclesiastici est iudicare Hæret. & Maleficos, secularis autem exequi, & punire 349
Iudicium ferri candentis neque auctoritate diuina, neque sanctorum Patrũ sancitum 521
iudicium super delatam ab altera Malefica in negatiua persistentem. 613
Iudex ad quæstionandam Maleficam non sit pronus 507
iudicium poli, & fori 173
iudicium Dei duplex 454
Iudex rigoroũus procedat cõtra deprehensos manifeste quam cõtra suspectos. 542
Iudex Ecclesiasticus propter solam inconstantiæ suspicionem relapsum curiæ seculari tradat 350
Iudex maleficia omnia negantem non adiudicet igni, tametsi violenter sit suspecta 565
Iudex minora mala vitare permittit. 528
Iudex potest Apostolos dare 624
Iudex desinit esse Iudex statim appellætione exhibita 630
Iudex Secularis, Episcopi cõsensu potest Malefi. iudicare & punire 349
Iudicis cum Medico conuenientia in cautelis vtendis 314
Iudex in crimine Hærefis & Malef. libellũ non exigat, nec litis contestationẽ postulet. 599
probationes necessarias admittat ibid.
Sũmarie & simpliciter procedat 534
Dilationem amputet ibid.
Tempore feriarum poterit sententiare. ibid.
Etiam sine scripto ibid.
In criminalibus sententiam non differat ibid.
Contra mulierem prægnantem sententiam differre potest. ibid.
Contra negãtem confessam, sententia differenda ibid.
Iudex non tenetur deponentes manifestare, nec ad cõspectum rei præsentare 491
Iuliani Apostatæ perfidia 166
Iulianus quare Apostata & non hæreticus dicatur 459
Iumenta per verba sacra, & carmina scripta benedicere licet 429
Iusticia diuina in toto vniuerso 76
Inuocatio beatæ Virginis, quàm vtilis 390
Iuuenis in equã conuersa 272
Intellectuales substantiæ honæ 71
Intellectus bene dispositus virtuti nõ contrariatur 72
Intellectus humanus potest ab Angelo adiuuari 101
Intendere superstitiosè rebus naturalibus quomodo licitum 33
Interrogandus est sanatus à maleficio quibus remedijs Malefica via est 616
Interrogatoria generalia quo modo formari debeant 480
Inter tres species infidelitatis Hæresis Maleficarum est grauissima. 164
Interrogatoria super testes 479
Interrogatorij particularis, datur modus 483
intuitus Maleficarum in iudicium. 527

L

LAc restringitur naturaliter, post conceptum fœtum. 328
Lac est de natura mẽstrui in quolibet animali 328
Lacrimæ donum in pœnitẽtibus præcipuum 515
Lacrimas non potest Malefica in tormentis emittere. ibid.
Labor duplex circa maleficiatum 421
Laicus Maleficus excommucandus 71
Laicus Hæreticus quando debet comburi 169
Laodices vxoris Regis Antiochi casus 93
Legum Doctorum, opinio de Iudice competenti Maleficarum 444
Lędere in fama Diabolus potest 304
Leprã Dæmones hominibus inferre possunt 303
Leuis suspicio, ex leuibus cõiecturis oritur 536
Leuis suspicio ibid.
Licitum est quod non est superstitiosum 408
Linguæ vis, & energia 84
Locutio Dæmonum in obsessis 247
Lupi rapiunt, & cõedunt infantes quintupliciter. 140
Lupum videns quare fugiat 303
Liberi arbitrij proprietas. 152

M

MAcharij sanctitas. 135
Magi Pharaonis 11
Magi cuiusdam casus 332
Mala Maleficarum omnis mala excedunt 160
Malum triplex 162
Malæ mulieres recensentur auctoritate scripturæ 88
Maleficarum enormitas 160
Maleficus quando reddet vxorem viro exosam 116
Maleficium quot modis procuretur 116
Maleficarum vsus in die Dominica 225
Earum professio sacrilega 222
Maleficarum virtus 220
Aliquando lædũt, curare autem non valent ibid.
Maleficæ voluntariè suspen. 229
Maleficarum effectus 259
Maleficus quis sit. 9
Quomodo Diabolus se offerat 10
Malefici pœna imponitur 5
Ad eius accusationem quilibet admittitur. 7
Maleficæ corpore sacratissimo Christi abutũtur. 263
Malefica ãnosa & sterilis. 253
Malefici ritibus ecclesię abutuntur in suis maleficijs 429
Malefica depręhensa in crimine est carceri mancipanda 488
Maleficiatum curare, maioris difficultatis est, quàm Energumenum, aut possessum 421
Maleficę aliquando fantasticæ & illusoriæ transferũtur 242
Maleficij crimen secundum aliquos cum sit mixtum, ab Episcopo & Iudice seculari debet discerni, & iudicari 445
Maleficos semper fuisse. 250
Maleficarum origo 251
Maleficæ iudicio Inquisitorum subijciuntur 456
Malefica igni adiudicatur, licet non conficeatur per simplicem Hæresin, & Testium multiplicationẽ 565
Maleficiata in tibijs 617
Malefici & Sagittarij à Principibus expellantur 619
Maleficium tollitur, vel per aliud maleficium & alium Maleficum, aut per maleficiales & illicitos ritus. 373
Malefici ad pœnitentiam recipiendi 623
Maleficiatus quomodo cognoscatur 363
Maleficus pœnitẽs, absoluatur ab excommunicatione 350
Maleficus ad libitum lædere non potest 335
Maleficæ delatæ vari, status. 544
Malefici quomodo occulta sciunt. 180
Malefici peccant faciendo quod secundum se est malum, & quia prohibitum 162
Malefici Sagittarij, in septem horrendis maleficijs incurrunt 341
Maleficæ non sunt simpliciter Hæreticæ, sed etiam Apostatæ. 169
Maleficarum proprium est, concitare contra se 484
Circa membra virilia, quædam mira Maleficæ operantur. 123
vt plurimum præstigiosa illusione. ibid.
Maleficarum Hærefis quare dicatur, & nõ potius Maleficorum 95
Mala Maleficorum principaliter Dæmonibus sunt imputanda. 305
Malefica aliquando Diaboli opere in quæstionibus efficitur insensibilis. 508
Maleficę faciliter crimina sua fatentes, quæ. ibid.
Maleficæ quædam maleficia coactè inferunt. ibid.
Maleficium aliquando dirimit matrimonium iã contractum, aliquando non 384
Maleficium non potest semper solui per illum qui fecit. 129
Maleficium per aliud non debet tolli 358
Malum ex hoc aliquid est, quia adimit bonum 161
Malum illud magis est, quod plures mali rationes includit ibid.
Mali interdum per malos, interdum per bonos puniuntur. 172
Mathematici propriè 66
Matres cũ ex aliqua orta cõmotione Diabolum vocant super pueros, vel eos Diabolo offerũt in eiusdẽ potestatem tradunt 326
Medici quomodo infirmitates cognoscant 193
Matrimonium contractum dirimitur per maleficium superueniens 6
Melodia vtilis obsessis 403
Ex Melancholia apparitiones mulierib. fantasticę videntur 379
Melancholici sunt inuidi 63
Melius Dæmon scire potest, quã homo per artem 128
Melius est quædam nescire quam vilia scire, quomodo intelligatur 145
Membrum perdidisse quidã retulit 273
Membra virilia auferuntur arte præstigiosa 276
Membrum virile per maleficium nunquam amputatur, ex parte rei, licet ex parte imaginationis patientis auferri videatur 126
Memoria est in posteriore parte capitis 269
Memoria est conseruatorium intentionum 104
Meretrices cur permittantur 528
Mercatoris Spirẽsis casus. 366
Meritorium est opera Diaboli delere 358
Minor culpa est opera diaboli delere 357
Minor culpa est in Angelo quam in maleficis 183
Mobile secundum locũ quomodo est in potẽtia ad aliquid extrinsecum 239
Mitius agendum est, quando quis suam Hæresim abiurat 169
Monialis Dæmonẽ in lactucæ specie comedit. 128
Modi 13. seruandi circa sententiam seruandam contra maleficam ab alia Malefica incinerata vel incineranda delatam 607
Modus inchoandi processum communis 471
Modus interrogandi, inquirendi, & examinandi Maleficos & Hæreticos nõ est idem in omnibus. 514
Multa in Iudice obseruãda in causa appellationis. 667
Multa horribilia perpetrantur, quæ hæretica nó sunt iudicanda 451
Mulier amarior morte, & quare 94
Mulier neconcipiat, Malef. procurat 264
Mulier bona beatificat viros, saluat gentes, & vrbet 87
Mulier quæ sit ibid.
Mulier autamat aut odit ibi.
Mulier cùm sola cogitat mala cogitat ibid.
Mulier pro carnis concupiscentia intelligitur 88
Mulier est animal imperfectum 89
Mulier est minoris fidei quã vir. 90
Mulier virum decipere laborat ibid.
Mulier lubricam habet linguam 88
Mulier fuit formata de costa pectoris tortuosa quasi cõtraria viro 89
Mulier Samsonis infesta ibid.
Mulier malitia 90
Mundum visibilem per inuisibilem creatum 281
Mundus Diuinæ prouidentiæ subiacet 147
Mundus est adulterijs plenus 388
Motus idem est totius & partis, sicut totius terræ & glebæ 40
ad Mutationem organi operationes mutantur 282
Motus localis est primus motuum 239
Mors naturalis non est satisfactoria car. 173
Mores hominum syderibus causari dupliciter intelliguntur 63
Moses perenssit Egyptum ministerio bonorum Angelorum 23
Miracula dupliciter sancti faciunt 22
Miracula bonorum per publicam iusticiam fiunt 50
Miracula malorum signa publicæ iustitiæ fiunt 76
Miraculosi effectus Maleficorum 75

N

NArratio cuiusdam honesti patris 267
Natus ex incubo per semen decisum cuius filius dicatur 46
Naturæ propter nobilitatem secluduntur 52
Natura corporalis, nata est spirituali obedire, quo ad motum localem 263
Natura officium & culpa in dæmonibus consideratur 266
Natura corporalis, ad nutũ, angelis non obedit 334
Negare prima fronte suspicionem inducit 482
Negocium fidei summè priuilegiatum existit 442
Nemo per solam vehementẽ suspicionẽ de crimine hæiesis condemnatur 540
Nemo noscens malum operatur illud 74
Nemo ex præsumtione damnandus 473
Nemo in Ecclesia Dei nocet quam qui peruersè nomen sanctitatis tenet 86
Neque malitiam humanam refrenare ibid.
Nigromantia vnde dicatur 177
Nihil inuocandum circa appellationẽ ab hora appellationis factæ vsque ad Apostolos negatiuos dãdos. 626
Nolẽs abiurare de vehemenmenti, an sit brachio seculari tradendus 542
Non consentient abiurationi, vt impœnitens tradatur brachio seculari. 603
Non comparenti citato pœna infligitur 605
Nouas rerum species, Diabolus condere nõ potest. 331
Nouas species quomodo Dæmones producant. 138
Nouum dupliciter intelligitur 139
Notarius totum scribat in processu quod delatus in tortura fatetur 513
Nõ confitens vno tormento, aliud experiatur. ibid.
Notariorum obseiuatio, & cautela 568

O

OBlatus Diabolo, non potest nisi miraculosè liberari 324
Obseruanda à Iudice in finalibus cautelis 522
Obseruatio Maleficarum iumenta infestantium 330
Obsessi non habentes rationis vsum, quomodo communicantur 397
Obsessi per Maleficas, ad presidia Maleficarum nõ ducantur 401
Obsessorum diuersitas 299
Obsessi per Pauiũ. B. Antonij discipulũ liberati. 419
Obscuratio Solis in Christi passione, vnde 260
Ochozie infirmitas vnde. 364
Oculi mala qualitate infecti aërem mediũ inficiunt. 31
Odiũ inter coniugatos, cum crimine adulterij, opere Dæmonum fieri põt 387
Officiales impedientes officium inqunitionis excommunicati sunt 622
Oliua à meretrice plantata est infructuosa 68
Omne actiuum mouetur ab actiuo sibi proportionato 132
Omnis actio est per contractum 39
Omnis actus Venereus extra matrimonium peccatum mortale 383
Omnis forma corporalis est forma indiuidua per materiam 238
Omnis sapiens prouisor defectum excludit 144
Omnis multitudo reducitur ad vnum 59
Omnis infideliũ vita peccatũ est, quom. Intelligatur 168
Omne quod incipit de nouo habet aliquam causam 61
Opera Maleficorum nõ subduntur fato 70
Operationes sequũtur naturales conditiones 54
Opera Maleficarum de genere bonorum efficiuntur de genere malorum. 167
Opus amoris, maxima miseria 388
Opus Dei licet per Diabolũ vitietur, non tamen est potentior illo 17
Opposita habent fieri circa idem 211
Orat Iudex Ecclesiasticus Secularem, ne abiuratum & relapsum pœna sanguinis puniat 591
Ordo seruandus cum conuicto legitimè, omnia tamen negante, per totũ quis. 592
Ordo sumitur in genere non in specie. 549
Ordo sententiandi conuictũ fugitiuum. 599
Ordo inter dæmones 55
Ordo sacrilegij obstetricum 321
Organum Visus à Dæmone illuditur. 270
Ordo in purgatione Canonica seruandus. 549
Ordo seruandus in exorcizatione. 416
Oues, lupum & canem naturali imaginatione discernunt. 108
Oua formicarũ in potu sumta, incredibilem ventositatem generant. 380

P

PArochi mulieres communicando summam adhibeant diligentiam 263
Passio sensibilis non est sine immutatiõe corporali. 30
Passionis Christi tẽpore, fides B. Virg. nõ defecit. 90
Paternorum scelerum imitatores in actu, vel in habitu. 325
Peccatum secundum Augustinum. 164
Peccati prima corruptio in nos per actum generationis prouenit. 97
peccatum vnius, quomodo in alterum deriuetur. 171
peccatum vnum, quanto est grauius altero. 164
peccatum ex certa malitia, grauius est peccato Ignorantiæ. 162
pœna damni, & sensus. 323
pœna filiorum Hæreticorum 169
pœna spiritualis triplex. 173
pœna etiam mortis, criminosis inflictæ, si patienter & in gratia sustineatur, est satisfactoria ibid.
pœna Sortilegorum 170
pœna relapsi datur, qui post púrgationem, Canonicam in eandem speciem Hæresis inciderit. 572
pœnitentia danda quibusdã abiuratis. 574
pœnitentia 49. dierum impouitur diuinatoribus & Maleficijs occultis. 443
Petenda est copia appellationis. 624
Perfidia in Christiano hæresis dicitur 448
Personæ honestæ quam sint 468
Periculum graue in publicatione nominum. 481
Periodũ hominis potest Dæmon naturalem scire. 230
Perjuri testes esse possunt. 475
Philocaptionis remedia septem 388
Philocaptio ex triplici causa oriri potest 386
Philocaptus opere Dæmonũ quomodo cognoscatur. 387
Pili Maleficæ õni ex parte abraduntur in tormentis 518
Piromantia, fit in igne. 181
Post abiurationẽ, absoluẽdus est Maleficus à sentẽtia excommunicationis. 558
Potestas quando Diabolo propter peccatum datur, non cessat cessante peccato 356
Potestas Dæmonũ quinque modis impeditur 198
Potestas clauium maxima. 378
Potentia personarum attendenda 491
Porphyrij opinio. 120
Prædicator cautè de mulieribus loquatur, propter beatam Virginem. 88
Prædicatores 4. debent populo prædicare. 11
Præstantij patris imaginatio 394
Præstigiosa illusio duplex. 280
præstigium quid. 127
vnde dicatur. ibid.
Tripliciter potest fieri. ibid.
Primum peccatum diffunditur super actum Venereũ. 252
Princeps Rheni. 342
Priuilegium vnius, non facit legem communem. 363
Probationes leuiores sufficiunt ad præsumendum, non autem ad condemnãdum. 472
Probationes in criminibus debent esse luce clariores ibid.
Pro manifesta deprehensa in hærefi Maleficarum est habenda. 506
processi. inchoatio per denũtiationis modum 468
profugus aut fugiens comparendo, & hęresim abiurando, si relapsus non fuerit admittatur 902
pertinaces per annum in excommunicatione, velut Hæretici cõdemnandi. 345
Contra impedientes officium inquisitionis ibid.
propria confessione, quomodo quis condemnetur 553
proportio nulla, inter substantiam spiritualẽ & corporalem 48
Prudentia est recta ratio contingentium 145
producti opere Dæmonum filij, eius sunt, cuius semine sunt generati 436
pueri aliquando à matribus opere Dæmonũ subtrahuntur ibid.
pueri ex Malefica passione oblati Diabolo, etiam in adulta ætate se à Dæmonibus liberare possunt. 324
puellæ Lindauen. constan. 389
pueros capere possunt Maleficæ opere Dæmonum. 234
puella pluuiam, & tempestatem concitans. 327
Puncker Malefica 342
punitio si patienter nõ sustinetur, est ad vindictam 172
punitio temporalis propter alienam culpam 326
purgatio Canonica quando indicenda 571
Et quomodo fienda ibid.
purgare se trina, vel quarta manu ordinis sui, quomodo intelligatur 548

Q

QVare Dæmones se Incubos faciant 45
Quare prius homo exorcizetur posteà baptizetur 413
Quando quis effectum maleficialem consequatur, sine expresso pacto cum Dæmone inito 330
Quatuor in Aduocato à Iudice sunt obseruanda 494
Quatuor modis Malefica cõuinci potest 499
Quatuordecim sunt species superstit 176
Quantitatis & substantiæ differentia 247
Quæ molestent delatum in tormentis 523
Quæstionatus de infamia si nihil concedit, pro immuni habeatur 551
Quæstiones sunt fallaces 552
Quærere mulierem per fluuium 91
Qui in somnis de nocte vehuntur non feruntur à proprijs animabus 239
Qui per annum in excommunicationem persistit velat Hæreticus cõdemnandus 540
Quibus manifestentur nomina testium 493
Quod sit summariè procedere 478
Quod sit sapere Hæresim manifestè 455
Quot sint impedientia ne Malefici maleficialem effectum habeant 429
Quinque modis cognoscitur an aliquis mod9 sit superstitiosè aut debitus 432
Quinque modis potest Dæmon aliquem illudere. 127
Quinque personæ ad minus adsint in testium examinatione 481
Quod multis modis videtur, non potest omninò falsum esse 45
Quo tempore sint faciendæ interrogationes 522

R

RAro inuenitur confessa impenitens 586
Rationibus probatur Dæmonum opere homines localiter transferri 237
Recipientes Hæreticos. 345
Recipiendi Apoftolos modus 629
Receptores & Fautores hæreticorum 345
Recipiens Maleficum ad deuastationẽ alicuius castri an sit Maleficarũ receptor, fautor, & defensor ibid.
Receptores Hæteticorum in duplici genere sunt. 619
Regna vacua propter coniũctionẽ Iouis & Saturni 64
Relapsus quomodo quis efficiatur 541
Relaptio hominum militum ordinis Hierosolymitãi. 393
Remedia pro maleficatis duplicia. 383
Remedium contra maleficos tribus modis illicitum 360
Remedium contra Incubos & Succubos. 375
Remedia pro à dęmone obsessis sunt exorcismi Ecclesie, confessio sacra, communio sacrorum, visitatio ab excommunicatione, absolutio & oratio 396
Remediatur Maleficis, sine superstitione. 367
Virtute vniuersali maleficiũ non potest amoueri. 363
Remediũ superstitiosum non tolerandum. 369
Remedium Ecclesiasticum ponitur pro maleficiatis. 385
Remedia licita, ab illicitis quomodo discernuntur. 616
Remedia quædam illicita cõtra grandines. 427
Remedia duplicia pro maleficiatis. 422
Remedium illicitum tollendum est secundum Thomam. 359
Remedia quædam Iudici proponantur ad veritatem cognoscendam. 520
Remedia super maleficiatis ad amorem vel odium. 390
Remouens, & prohibens, est mouens sicut accidẽs. 17
Respectus Iudicis in iudicando. 611
Reuelatio Angeli quando fiat. 179
Rosa flos Veneris. 94
Rex Babylonis quare steterit in biuio. 443

S

SAcerdos non benè dispositus quid agat. 420
Sacerdos Frisynsen vehitur. 136
Sacerdos maleficatus nomine Pasthelim. 232
Sacra verba corpori alligata à maleficijs præseruant. 204
Sagittariorum & aliorum armorum incantatorũ pœna 822
Saluia putrefacta, quomodo tempestatem concitet 19
Sacramentorum & sacramentalium abusio triplici ex causa 260
Samuel qua virtute suscitacar. 177
Sanctorum scientia excrescente etiam artes Dæmonum excrescunt 25
Sanctorum reliquiarum virtus. 410
Sanguis occisi hominis, quare ad præsentiam interfectoris emanet 21
Sanguinei sunt benigni. 63
Sapiens dominatur astris, & quomodo 63
Saturnus dominatur plumbo 367
Satius est mori fame, quam idololatricis vesci. 166
Satyri genera Dæmoniorum sunt 43
Saulis vltio vnde 364
Secularis Iudex sine Episc. & Inqui. licentia de crimine hæresi, iudicare non potest 349
Sententia absolutionis contra totaliter immunem 545
Sententiandi formula contra præcisè diffamatum. 546
Sententia Hæreticis pœnitẽtibus danda. 575
Sententiandi modus contra confessam relapsam, sed pœnitentem. ibid.
Sententiandi ad quæstionem modus. 510
Sentẽtia diffinitiua quomodo ferenda. 532
Sententia non nisi in conuictum aut spontè cõfessum fertur. ibid.
Sensus interiores non illuduntur. 213
Sensus communis & alij interiores immutantur. 263
Sireni sentẽtia de Diaboli potestate. 270
Sententia non feratur sub conditione 533
Sententia contra vehementer suspectum. 561
Sententia in eo qui varius est in confessionibus. 550
Seuerus Martini discipulus 293
Septem, decem, viginti & triginta testes aliquando in purgatione Canonica requireuntur 548
Sex causæ quibus obsessus per exorcismos liberatur. 418
Sexta feria dies ad crimina detegenda. 523
Semen emissum per nocturnã pollutionem, nõ ita colligit dæmon sicut decisum. 253
Sæuiendi facultas Diabolo non datur vbi malefica nõ concurrit 333
Signa mendacia quando 285
Signa malorũ in fidei nocumentum 284
Signa diuinę voluntatis sunt quinque 191
Signo crucis se munire quãtum valeat. 198
Sicut propositũ in proposito, ita oppositum in opposito. 211
Simpliciter & de plano in causa fidei procedendum 623
Siluani & Fauni cũ mulieribus extiterunt 43
Sydera cœli super liberum arbitrium dominium nõ habent 66
Hominis peccatum ex liber. arbitr. procedit. 59
Homines hominibus, Dæmones dæmonibus præsunt. 53
Hominem in gratia cõstitutũ potest Diabolus inhabitare 292
Homines à Dæmonibus procreari 42
humida bene recipiũt, & male retinent. 104
Hippocratis sentẽtia laudatur 64
Symon Magus incantationibus vsus est 136
Symoniacus non est Hæreticus secundum iura 453
Sine culpa non est quis puniendus, nisi subsit causa 173
Si per quæstiones quis quædam confitetur, abiurabit ea, & alia propter quæ deprehensus erat 554
Socij Diomedis non vere in aues conuersi 278
Scoti opinio de maleficio tollendo per aliud 357
Socrates duas vxores habuit 91
Solis virtus 18
Solutió maleficorũ aliquando est aut nobis ignota. aut illicita 130
Somniare de aqua vel de aliquo liquore signũ est flegmatis 180
de terreis, signum est Melancholiæ. ibid.
de igneis, signum est choleriæ ibid.
De volatu signum est sanguinis ibid.
Specula noua impuritatem contrahunt ex mulieris menstruatæ aspectu 27
Spina, ossa, & alia per opus naturæ quadam muliere emissa 319
Suffragiorum Ecclesiæ commoda 399
Super actum Venereum quare Diabolus magis maleficia exercitet 46
Superstitio est religio supra modum seruata 408
Superstitionis multa narrãtur genera ibid.
Summarium procedendi cõtra Maleficos 464
Suspectus de violenti. Hæreticus habendus 542
Suspectos & diffamatos sententiandi modus 571
Suspectus de vehementi generaliter abiuret 541
Suspectus publicè abiurare debet 561
Suspicio vehemens quæ sit & quomodo tollatur. 537
Suspicio violenta quæ sit 542
Suspecti de Hæresi Maleficarum sunt in triplici genere. 540
Suspicio triplex, temeraria, probabilis, & violenta 535
Suspectus violenter de hæresi quomodo quis efficitur 563
Contra quem non admittatur defensio. ibid.
Sed vt hæreticus condemnãdus ibid.
Suspicio vehemens ex dictis testium insurgit 473
Statio solis sub Iosua vnde 260
Staffi Hærefiarchæ confessio. 336
Stella Cometa est impressio calida, & sicca 65
Stella in tranfitu D. Thomæ, quomodo formata 66
Stimulus datus Paulo, qui fuerit 174

T

TAciturnitatis Maleficium Haganoæ 518
Taciturnitas Maleficæ vnde oriatur ibid.
Tenor condemnandi confessam & relapsam ac impœnitentem 589
Termini peremtorij assignatio 627
Terminus est assignandus præfixè pro appellatione 625 & 626
Theologi & Canonistæ cõcordia in tollendo maleficium, per superstitiosa, & vana opera 357
Testes coram delato adducendi 523
De Testium inimicitia Iudex per se inquirere tenetur 473
Duo Testes concordes ibid.
Testes duo quando sunt concordes quid faciendum ibid.
Testes singulares non sufficiunt in causa hærefis ibid.
Testes pluries examinari possunt 474
Testes cogendi sunt in causis Ecclesiasticis ibid.
Testes infames, criminosi, serui admittuntur ad testificandum contra, & non pro, in causa fidei 475
Testium conditiones ibid.
Duo testes legitimi non singulares sufficiunt 472
Duo testes de iuris æquitate non sufficiunt in crimine hæresis 472
Testes duo in materia hæresis non sufficiunt ibid.
Testis citatus, & iuratus esse debet 481
Traditur brachio seculari abiuratus de hærefi vehementer, non autem leuiter tantum 580
Tradendus brachio seculari prius omni Ecclesiastico ordine est denudandus. 582
Transferri per aëra, dormiendo & vigilando possunt habere 236
Transmutatio per Maleficos quibus causis fiat. 12
Transmutatio substantialis, & accidentalis. 277
Tria sunt in homine, voluntas, intellectus, & potentiæ. 205
Tria attendat Iudex cum delatus omnia negat 486
Tria vitiorum genera in malis mulieribus. 96
Tria in rerum natura sunt, quæ medium tenere nesciunt, Lingua, Ecclesiasticus, & Fœmina. 84
Tria sunt simul tempore. 156
Tribus modis aliquis depræhenditur Hæreticus. 385
Triginta dies ad Apostolos exhibendum. 486
Tripliciter quis in hæresi depræhenditur. 13
Tollat Iudex grauamen, cum iniustè delatum aggrauauerit. 625
Tortura facit mentiri 552
Tormenta continuanda, non iteranda. 513
Tormenta non iterantur, nisi superueniant indicia noua. ibid.
Tortores Dei, sunt Dæmones. 335
D. Thomæ & Auicenne in numero & officio sensuum interiorum dissidium 103
D. Thomas castitatis donum habuit. 208

V

Vaccas Malef. inficiunt. 328
Vana vanis retundere, toleratur aliquãdo secundum aliquos. 359
Vbi maior culpa, ibi & pœna maior 52
Ventos concitant Dæmones 334
Verba tituli sanctæ crucis, quantæ sint efficaciæ. 203
Verba decreti in fauorem Inquisitorum 466
Veritatem multi faterentur, nisi metu mortis retraherentur 512
Veste liuida ad modũ scapularis monachi induitur abiuratus 569
Vetularum aspectus venenosus 27
Violenta suspicio sufficit ad condemnationem 14
Violenta suspicio ad condemnationem sufficit, & est duplex 542
Violenta suspitio ex conuincentibus coniecturis oritur 612
Vnguẽtum ex membris puerorũ, quo Malefici transferuntur localiter 240
Vinum dulce in febricitante amarum videtur, propter linguæ infectionem 124
Visio duplex 247
Visio corporalis. 248
Vultu hominis secretum cognoscitur ibid.
Vifitatores Maleficarum infames 364
Virgo quædam oratione, & signo crucis hominẽ à maleficio liberauit 406
Viri vestibus mulierũ quare indui non debeant 437
Virtus spiritualis fortior est virtute eorporali 238
Virtus istorum verborum, Verbum caro factum est. 203
Virtus Dæmonis naturalis omnia corporalia excedit. 238
vniuersi perfectio in quo cõsistat 151
Vnum & ens conuertuntur. 110
vnum quod que in sua natura relinquitur ordine diuinæ prouidentiæ 153
Voluntas diuina multipliciter dicitur, quoad operationes 191
Voluntas metaphorica, est voluntas signi ibid.
Voluntas per peccatum veluti nauis absque gubernaculo 110
Vsus exorcismi, non erat in Ecclesia primitiua 420
Vsum actus carnalis impedit Diabolus & quomodo 117
vsu rationis carere dupliciter 397
Vsus verborum Domini super ægros manus, quomodo practicandus 410
Vti verbis iocosis cũ Dæmonibus periculosum 400
Vxor quando propter suspicionem fornicationis possit dimitti 535

Z

ZElus animarum sacrificium Deo acceptum. 438
Zoroastes artis Magicæ, & Mathematicæ primus inuentor 24

FINIS.

TABVLA QVÆSTIONVM TOTIVS OPERIS.
PRIMAE PARTIS.

QVAESTIO I. An asserere maleficas esse ita sit Catholicũ quod eius oppositum pertinaciter defendere sit hæreticum. fol.1
Quæstio II. Quod ad effectum maleficialem, semper habeat Dæmon cum Malefico concurrere, vel quod alterum sine adminiculo alterius talem effectum poßit producere. 18
Quæstio 3. An Catholicum sit asserere quod effectus per Incubos & Succubos Dæmones sic procurantur, quod etiam veri homines in multiplicationem & originem Maleficorum per tales Dæmones procreantur. 37
Quæstio 4. An Catholicum sit asserere quod actus Incuborum & Succuborum Dæmonum, tantummodo infimis spiritibus conueniat. 51
Quæstio 5. An quoquo modo possit catholicè censeri, quod origo & multiplicatio Maleficorum operum ex influentijs procedat corporum cœlestium absque adminiculo Dæmonum, seu à substantijs separatis, vt sunt motores orbium cœlestium, seu etiam à malitia hominum concurrente ad voces, & verba quacunque stellarum. 59
Quæstio 6. Quoad Maleficos cum Dæmonibus concurrentes, cur mulieres amplius inueniantur hac hæresi infecta quàm viri, cuiusmodi etiam mulieres præ cæteris sunt inuolutæ, declaratur per quinque sequentes quæstiones. 83
Quæstio 7. An Malefica virtute Dæmonum mentes hominum ad odium, vel amorem inordinatum incitare valeant, & de modo proponendi huiusmodi materias in Sermonibus ad populum. 98
Quæstio 8. An generatiuam potentiam seu actum Venereum impedire, & maleficiare poßint, cum quadam incidentali quæstione, cur inter dum actus ille impediatur respectu vnius, & non respectu alterius persona. 114
Quæstio 9. An præstigiosa illusione membra virilia quasi sint à corporibus euulsa auferre soleant, cum alijs difficultanbus annexis. 123
Quæstio 10. An homines in bestiales formas possant transmutare, cum alia incidentali quæstione. 131
Quæstio 11. De obstetricibus Maleficis conceptus in vtero, & extra diuersi modi interimentibus. 141
Quæstio 12. An Diuinam permißionem in operibus Maleficarũ cõmendare ua sit Catholicum quod eius oppositum scilicet illam redarguere omnino sit hæreticum. 143
Quæstio 13. Super auas diuinas permißiones, circa casum Diaboli, & primorum parentum ex quibus cuncta Maleficarum opera iustè permittuntur. 154
Quæstio 14. An præmißis non obstantibus peccata Maleficorum grauiora sint peccatis malorum Angelorum, & primorum parentum, & quod grauißimas mereantur pœnas, etiam in præsenti quæstio de materia tota prædicabilis est. 160
Quæstio 15. An propter peccata Maleficorum innoxij sæpè maleficentur, & interdum propter peccata propria. 170
Quæstio 16. An Hæresis Maleficarum omnes alias superstitionis species excedat. 176
Quæstio 17. Est declaratiua 14 grauitatem criminis ad peccata quacunque Dæmonum comparando. 182
Quæstio 18. Contra quinque argumenta Laicorum, quod Deus non permittat tantam potestatem Diabolo, & Maleficis, & annectitur hæc quæstio primæ. 185

SECVNDAE PARTIS.

QVæstio I. An quis poßit per bonos Angelos ita beneficiari, quod à Maleficis & Dæmonibus non poßit maleficiari, & continet 16. cap. 196
Primum cap. De diuersis modijs, quibus Dæmones ad augmentum illius perfidia alliciunt per Maleficas innoxias & honestas puellas. 213
2. De modo sacrilega profeßionis earum, & de Homagio Diabolo præstando. 120
3. De modo quo de loco ad locum transferuntur. 185
4. De modo quo se Incubis Dæmonibus subijciunt. 244
Qualiter ex ijs multiplicentur. 249
An semper cum seminis decisione Incubus maleficam aggrediatur. 253
An potius vno quàm alio tempore, aut loco. 254
An visibiliter illas spurcitias agitent cum maiori vel minori Venerea delectatione. 256
An Incubi tantũmodo mulieres ex eorum spurcitijs procreatas aggrediantur. 257
5. De modo generali quo per Sacramenta Ecclesia maleficia exercentur; & de Sex modis quibus omnibus creaturis (corporibus cœlestibus exceptis) veras infirmitates, licet non veras sanitates, virtute naturali inferre possunt. 258
6. De modo quo vim generatiuam impedire solent. 264
7. De modo quo membra virilia auferre solent per operationis modos, vt scias qua tacta sunt in quæst. 8. prima partis, potentiam faciends tangere. 266
8. De modo quo homines in bestiales formas transmutãtur. 275
9. De modo quo Dæmones intra corpora, & capita sine læsione existunt, dum præstigiosas operantur transmutationes. 280
10. De modo quo Dæmones per Maleficarum operationes substantialiter homines inhabitant. 290
11. De modo quo omne genus infirmitatis in generali inferre possunt. 303
12. De modo in specialt quo hominibus grauiores infirmitates inferunt. 311
13. De modo quo obstetrices Malefica præ omnibus alijs maiora damna inferunt, dum infantes, aut interimendo, aut execrando Dæmonibus offerunt. 317
14. De modo quo iumentis varia nocumenta inferunt. 328
15. De modo quo grandines & tempestates concitare, ac fulgura fulminare solent. 334
Quæstio 22. Super tertium modum sententiandi diffamatum, & quæstionibus exponendum. 550
Quæstio 23. Super quartum modum sententiandi suspectam de hæresi leuiter. 555
Quæstio 24. De modo sententiandi vehementer suspectam. 558
Quæstio 25. De modo sententiandi violenter suspectum. 562
Quæstio 26. De modo sententiandi debitè suspectum, & diffamuatum. 570
Quæstio 27. De modo sentnitiandi confitentem hæresim pœnitentem non relapsam. 575
Quæstio 28. Qualiter sententianda sit relapsa probabiliter, sed pœnitens. 579
Quæstio 29. De sententia inferenda relapsæ confessa, sed impœnitenti. 586
Quæstio 30. Super Hæresim confessam & relapsam & impœnitentem. 589
Quæstio 31. Super conuictum, & deprehensum, omnia tamen negantem. 592
Quæstio 32. Super conuictum sed fugitiuum, vel se contumaciter absentantem. 598
Quæstio 33. Super delatam ab alia Malefica incinterata, vel incineranda, qualiter sit sententiandum. 606
Quæstio 34. De modo sententiandi Maleficam maleficia tollentem, & super Maleficas obstetrices, & Maleficos Sagittarios. 614
Quæstio 35. & vlti. Super modos sententiandi Maleficos quoscunque friuolè, aut etiam iniustè appellantes. 623

FINIS.

IMPRESSVM FRANCOFVRTI AD MOENVM,
Apud Nicolaum Bassæum, Anno
[Graphic omitted]
FRONTE CAPILLATA EST POST HÆC OCCASIO CALVA
M. D. LXXX.