EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Magnopere Nos
1905

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 336

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X GRATULATUR EPISCOPIS PERUVIANIS DE CELEBRATO TRIENNALI CONVENTU*

VENERABILIBUS FRATRIBUS EMMANUELI ARCHIEPISCOPO LIMANO CETERISQUE EPISCOPIS REIPUBLICAE PERUVIANAE


Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Magnopere Nos vestra vel in pastorali officio diligentia, vel sanctarum praescriptionum custodia, vel studiosa erga Iesu Christi Vicarium observantia delectat, confirmata a vobis proxime, quum una simul convenistis, ecclesiarum vestrarum causa, quumque, conventu habito, certiores Nos de rebus communiter actis per amantissimas litteras fecistis. Equidem persuasum habemus, hos Episcoporum conventus permagni esse momenti ad tuendum ac firmandum in quaque regione aut provincia regnum Dei; conferendo enim inter se consilia sacrorum Antistites, non modo fit, ut perspiciant melius suorum necessitates populorum, et, quae sint magis opportuna factu, statuant, sed etiam ut cohaerescant invicem coniunctus: quae coniunctio magnam addit singulorum contentioni efficacitatem. Quare legis instar sanctissimae illud servari velimus, quod est in Plenario Americae Latinae Concilio praescriptum, ut exacto quoque triennio, episcopales in singulis nationibus vestris habeantur coetus. Huic vos quidem praescriptioni obsecuti estis: neque est dubium, quin semper in posterum obsecuturi sitis diligenter. Nostis horum iniquitatem temporum, quantumque adhiberi studium oporteat, ut et disciplinae integritas apud clerum in tuto sit, et fides moresque probi vigeant in populo, et ab impugnationibus omne genus, quibus obnoxia est, Ecclesia vindicetur. Ista vero vobis esse curae, consulta et decreta demonstrant conventus vestri: quem Nos, vobis adnitentibus, iuvante Deo, salutares laturum fructus, qui expectantur, confidimus. Auspicem divinorum munerum ac testem effusae benevolentiae Nostrae vobis, Venerabiles Fratres, ac vestro cuiusque gregi Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIV Septembris a. MCMV, Pontificatus Nostri tertio.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 336-337.