Magnis molestiis homini constare perniciem

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Magnis molestiis homini constare perniciem
Saeculo XVIII
editio: incognita
fons: incognitus


Quis non exitium sponte laboribus,
Et curis hominem tam gravibus sibi
Moliri doleat? per mare, per iuga,
Per silvas rigidis sentibus obsitas,
Praedantumve manu non satis hostium
Tutas fertur, amans omnia perpeti,
Dum venatur opes, luxuria fluens
Partis ut pereat, vel miser incubet
Quid, fastus, memorem, teter & ambitus
Quantis usta malis pectora torqueant?
Quam crebras pariant sollicitudines
In poenam tumidis mentibus additas;
seu Vindicta ferox, seu fremitu gravi
Dentes Ira sibi turpiter asperos
Collidens trepidas exagitet nimis?
Non noctes requiem, non referunt dies
Vexati toties corporis artubus.
Lecto torta novis ossa doloribus
Versantur, tenebrae si redeunt novae.
At diras odiis subjiciens faces
Livor sub tacito pectore quam coquit
Semper triste genus, semper atrocibus
Ipsum se, placidam dum simulat fidem,
Et ridens miserum faevius angitur,
Occulti stimulis confodiens Mali!
Infelix Tityi sic jecur exedit,
Nascentesque fibras ales identidem.
Sic Ixioniae circumagit rotae
Vertigo celeri turbine perfidum.
O crux! o vehemens continuo labor!
O quantis homines se miseri terunt
Curis! quam gravibus saepe periculis
Quaerunt, ut pereant, ut doleant, student!
Felix, quae petitur, Vita negotio
Quam posset facili, si saperet, dari
Humano generi! diffugientibus
Curis, inque Deo spe posita, memor
Ut sis officii, fungere partibus
Iussis. hoc oritur fonte beatitas:
Hac coelum petitur, si petitur, via.
Non est Vita labor prospera, sed quies.