EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Magna sicut dicitur
1227
editio: incognita
fons: incognitus

Magna sicut dicitur (1227)

Dilectis in Christo filiabus...

1 Magna, sicut dicitur, vobis nata est in mea promotione jucunditas; quae si non reciperet a contrariis accidentibus metum perpetuum, vobis dare poterat de audita exaltatione tripudium; sed inter tot varios mores, et animos diversorum, quorum servituti addicitur, quod praefertur, inter tot fluctus, turbinesque causarum, quibus mens occupata colliditur, non potestis, quae Nos pietatis intuitu diligitis, non gustare formidinem, quantumcumque hauseritis de injuncto mihi a Domino Apostolatus officio voluptatem.

2 Placere vobis debuerat proventus honoris, si obnoxia non esset altitudo periculis; et valde jucundum esset supra undarum vertices cum Petro adventui Redemptoris occurrere, si ventus a latere veniens non terreret.

3 Verumtamen quia prope est Dominus omnibus invocantibus nomem ejus; et maxime vobis in Christo filiabus, quae ad pedes ejus jugiter lacrymamini, et orationis instantia urgitis divinae viscera pietatis, et pungitis gemitibus inexaustis; rogamus, et obsecramus in Domino Jesu, ut sit ad Dominum clamor jugiter vestrae mentis, ut sservorum Christi, et specialiter servum vestrum, et ancillarum Christi omnium non absorbeat pelagus tempestatis; adjiciatque gratia, quod negligentia subripit; et divina misericordia dulcedinem tranquilitatis amissae redimat, quam subito rapuit repentinus casus angustiae.

4 Dum itaque ad amaena solitudinis, beatae vitae praeludia, eremitarum caetum ad donativa currentium coelestium thesaurorum; dum ad B. Benedicti vestigia praeruptis silicibus et rupibus inacessis impressa, fratrumque nostrorum pauperum collegia Agnum Dei beata aemulatione sequentium, inter quos anima mea spiritali saepius videbatur languore deficere, oculis mentis erigo; dum singultus, et gemitus, et copiam lacrymarum ancillarum Virginis gloriosae, quibus cor meum medullitus revirebat quodam coelesti rore considero; quasi de gravi somno consurgens gaudia consolationis internae me perdidisse gemo; et lucris praesentibus damna praeterita non evito.

5 Positus igitur in patibulo Crucis, frementibus Judaeorum turmis, et crucifixoribus undique circumfusis, ad vos venire nequeo: sed fellis, et myrrhae poculo inebriatus anxior; et vos juxta Matrem Domini lamentantes a longe videre compellor; quas filio meo Fratre Pacifico commendatas in Cruce relinquo; et inclinatu capite Spiritum Patri, qui dedit illum, redere concupisco.

6 Rogate, ut servi victimam Dominus non contemnat: Rogate pro servo, pro patre, pro filio; rogate pro servis Christi, et Ancillis obnoxio; qui pro vobis, at aliis ovibus quotidie totus immolor; et extensis manibus, quod reliquuum est, in manus Patris mei, et Domini animarum reccomendo.

Datum Anagniae 11 Idus Augusti, Pontificatus nostri anno primo.