Magna animi nostri

This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Magna animi nostri
1892

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXIV (1891-1892), pp. 647-654

ITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

AD EMINENTISSIMOS CARDINALES*


Magna animi nostri laetitia vestras Literas accepimus, in quibus vos Epistolam nostram encyclicam Inter gravissimas una cum omnibus Galliae episcopis complecti sponte profitemini, Nobisque quod eam in lucem ediderimus gratias agitis, verbis amplissimis arctissimam unionem contestantes, qua Galliae Episcopi, praesertim vero sanctae Ecclesiae Cardinales, cum hac Petri Sede constringuntur. Ista encyclica Epistola quoddam iam bonum operata est, atque, speramus, amplius adhuc operabitur; quamvis a turbulentis quibusdam hominibus, dicteriis iniuste impetatur. Contra huiusmodi hostiles aggressus, quod quidem Nos libenter effamur, permultos illa, eosque potentes, adsertores nacta est. Hostiles hosce aggressus, Nos equidem praevidimus. Ubicumque fervens partium studium civium animos vehementer commovet, si quidem hodie in Galliam pervadit, admodum difficile continget, ut omnes illico veritati, quae tamen id iure exigit, plene atque integre obsequantur. Sed numquid idcirco Nobis tacendum est? Eheu! Afflictatur Gallia, Nosque illius, quam dilectissimam Ecclesiae filiam nuncupamus, dolores in imis visceribus haud persentiamus? Gallia quae sibi Nationis Christianissimae nomen acquisivit, nec idem quovis pretio abdicare unquam velit, contra eorum vim, qui ipsam christiana religione orbare, et palam caeteris populis deprimere percupiunt, angoribus undique perstricta luctatur; et Nos Catholicos, omnes honestos Galliae cives compellere omiserimus, ut natali eorum solo hanc sanctam fidem, quae Galliam ipsam in historia adeo magnam effecit, sollerter servaremus ? Id a Nobis Deus avertat. Iam vero, quod Nos in dies magis ac melius cognoscebamus, proborum hominum actio, cum in huiusmodi effectu obtinendo adlaborarent, divisis eorum viribus, omni ferme vi atque efficacia, necessario destituebatur. Hinc quod saepius hortati sumus, et nunc denuo hortamur: Non sint in vobis schismata (1 Cor. 1, 10); seu, ut aiunt, politicae factiones: sed potius perfecta animorum coniunctio, ut una simul quod omne terrestre emolumentum summopere praecellit, Religionem videlicet et Iesu Christi causam, omnes unice protueantur. Qua in re, quemadmodum et in ceteris omnibus, meminerint Christi verba « Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis ». (Matth. VI. 33)

Haec autem idea, quae in tota illa nostra encyclica Epistola tamquam praecipua dominatur, Catholicae Religionis hostes non latuit, non fugit. Nos affirmare possumus, eosdem in eius sensu intelligendo, atque in eius practica vi et efficacia cognoscenda perspicacissimos profecto fuisse. Atque ita post hanc encyclicam Epistolam, hominibus bona voluntate praeditis verum pacis nuntium, sive eius substantia penitus consideretur, sive eius forma, homines isti partium civilium fautores impium in Ecclesiam bellum con geminar unt. Quaedam satis luctuosa facta, quae recens evenerunt, quaeque catholicos istic, imo etiam, Nos id probe novimus, plerosque Cives de speciali erga Ecclesiam dilectione parum certe suspectus, tristitia affecerunt, id evidenter comprobant. Clare ac dilucide ab omnibus perspectum est, quo spectarent huius adeo vastae conspirationis auctores, uti eam in nostra encyclica Epistola appellamus, quae ad christianam Religionem in Gallia omnino delendam instituta fuit.

Isti ergo homines praetexentes, ut ad sua consilia perficienda perveniant, quaslibet vel parvulas causas, et probe callentes, quando opus est, novas etiam effingere ac comminisci, quibusd am fortuitis eventibus, qui quidem aliis temporibus prorsus innoxii habiti fuissent, ut suis insimulationibus latum campum liberumque aditum praeberent, opportune usi sunt: facto ipso animi sui propositum patefacientes, propriae opinioni, atque irreligiosis cupiditatibus commune. Nationis bonum, et quidem quatenus Religionem spectat, quod est maxime omnium bonum reverentia dignum, immolandi.

Prae hisce adeo pravis cupiditatibus, prae ceteris majis, quae in Ecclesiae Galliaeque iacturam inde scatent, quaeque in dies peiora ac graviora fiunt, silentium nostrum (aiunt) coram Deo et hominibus reos Nos reddidit. Visi sumus filiorum nostrorum, cuiusmodi nimirum sunt omnes Galliae Catholici, luctum atque angores siccis oculis contemplari. Sparsum praeterea in vulgus studiose fuit, religiosas, morales, civilesque ruinas istic ab impiarum Sectarum tyrannide congestas, approbatione, aut saltem tolerantia, dignas a Nobis existimari. Nobis insuper exprobratum fuit, omnes istos per quam strenuos Gallos, qui in hisce publicis calamitatibus, nimio plus quam alias, praesidio indigent, Nos consilio et ope destitutos reliquisse. Nos demum Clero praesertim favere atque animos addere debuisse; cui contra proprii, quo fungitur, muneris naturami, silentium in ipso sacri Ministerii exercitio, dum iuxta Evangelium Christianis civilibusque officiis fidelitatem atque observantiam exhibendam e suggestu in Templis praedicat, indicere adversarii vellent.

Ceterum nonne semper Nobis est urgens loquendi obligatio, quidquid inde eveniat, quoniam divinum ius nostrum docendi, exhortando monendi, magna contentione adseritur, contra eos, qui falso distinctionis obtentu Religionem inter ac Regni seu Reipublicae ius, eiusdem divini nostri iuris universalitatem circumscribere velint?

En igitur quod Nos motu omnino proprio, ut aiunt, et plena cum causae cognitione ad vocem attollendam induxit; nec eam unquam attollere desistemus, quoties id Nobis opportunum videbitur, fore sperantes, ut veritas ipsa per se ad eorum animos, qui cum aliquo fortasse bonae fidei residuo ipsi resistunt, sibi viam patefaciat. Quoniam vero mala quae hic recensemus, non ad Catholicos solummodo spectant, sed et cordatos quosvis rectosque viros aeque percellunt, proinde ad istos etiam Epistolam nostram Encyclicam direximus, ut omnes Galliam in declivi, quod eam ad abyssum procul !dubio tra ducit, sistere festinent. Atqui hi conatus omnino steriles evadent, si sociorum vires animorum coniunctio et concordia deficiant quando praecipuus scopus obtinendus agitur, qui quidem est Religionis: eo quippe omnes honesti probique homines, omnes sinceri humanae societatis amici spectare profecto debent. Id nimirum in nostra encyclica Epistola amplissime demonstravimus.

Sed scopo semel praestituto, admissâque eiusdem assequendi necessitate, quaenam ad hanc animorum coniunctionem certo obtinendam adminicula erunt? Id Nos aeque in eadem Epistola satis explica vimus, atque iterum, ne quis forte circa nostras praeceptiones decipiatur, idipsum hic edicere Nobis placet. Ex his ergo adminiculis unum est, « sine ulla animi dubitatione, sincera ac plena fide, quae hominem christianum decet, civilem Potestatem, qualibet tandem forma reapse constituta existat, accipere ac sponte subire». Ita acceptum in Gallia fuit primum Imperium post horrendam cruentamque anarchiam: atque ita cetera Regimina sive Monarchica, sive Democratica, quae ad hunc usque diem istic subinde contigerunt.

Huius vero acceptionis ratio est ipsum commune humana e societatis bonum, quod omne aliud bonum praecellit: hoc enim est eiusdem societatis principium efficiens, atque elementum conservans; ex quo fit, ut quilibet verus civis illud velle et curare quoquo pretio debeat. Iam vero ex hac necessitate commune bonum comparandi firmandique, tamquam ex proprio proximoque fonte civilis alicuius Regiminis necessitas derivatur; quod supremo societatis seu Nationis scopo obtinendo sese accommodans, eo multiplices subditorum voluntates, quas manu sua quodammodo, velut mergites, constrictas tenet, sapienter ac constanter dirigat. Quando igitur in aliqua hominum Societate aliquod Regimen constitutum existit, et reapse agit et agnoscitur, commune eiusdem societatis bonum huic Regimini se quodammodo colligatum sentit, et istud qualecumque sit, ha c ipsa de causa excipiendum ab omnibus est, ac subeundum. Ob hanc potissimum rationem, atque hoc nimirum sensu Galliae Catholicis ediximus: Rempublicam excipite, videlicet constitutum Regimen ac penes vos consistens: illud reveremini, eique tamquam potestatem, quae a Deo est, praeseferenti, subiecti sitis.

Sed quidam homines ad politicas factiones invicem contrarias pertinentes, atque eodem tempore sinceri catholici istic reperiuntur, qui utrum verba nostra recte intellexerint, nec ne, nondum a se rationem ipsi repetierunt. Eadem tamen adeo simplicia ac perspicua erant, ut falsae interpretationi locum dare haud posse viderentur.

At hic sedulo quisque velit expendere : etsi civilis Potestas semper a Deo est, nequaquam tamen inde consequitur, divinam designationem etiam huius Potestatis transmittendae modos, sive variabiles, quas illa praesefert, formas; sive demum personas, quae eadem illa potestate funguntur, semper ac proxime afficere. Ipsamet horum in diversis Nationibus modorum varietas, humanam eorumdem profecto originem fuisse evidenter demonstrat.

Addendum praeterea est, humana s quaslibet institutiones, etiam omnium maxime in iure fundatas, atque optima voluntate constabilitas, quam quispiam desiderare unquam possit, quo firmior vitae sociali status et validior eidem praebeatur impulsus, neutiquam semper, iuxta labiles humanae sapientiae praevisiones, vigorem suum conservare.

In re iureque publico saepius ac facilius, quam alibi, inopinae immutationes contingere solent. Monarchiae praegrandes ac firmissimae evertuntur, vel distrahuntur; quemadmodum vetusta Orientis Regna, et Romanum Imperium: Dynastiae alias Dynastias elidunt; quemadmodum Carolovingiorum Capetiorumque Dynastiis in Gallia contigit: prioribus Regiminum formis iamdiu adoptatis aliae subinde sufficiuntur; cuius rei saeculum ipsum nostrum pleraque exempla nobis suppetit. Huiusmodi immutationes haud sunt profecto semper in sua origine legitimae; nec item facile tales esse possunt. Supremum tamen boni communis et tranquillitatis publicae criterium nova Regimina facto ipso constituta loco priorum quae amplius non existunt, cives omnes accipere ac sponte subire iubet. Itaque civilis Potestatis in successores transmittendae leges ordinariae suspensae manent; atque itidem fieri potest, ut et hae novae formae, aliquo elapso tempore, penitus aboleantur.

Quidquid vero sit de istis veteris formae immutationibus in vita populorum idemtidem contingentibus, quarum leges librare ac moderari ad Deum unice spectat, et ad homines ex earum consectariis utilitatem capere, civile decus et conscientia exigunt, ut quaecumque sit rerum conditio, sinceram observantiam atque obedientiam Regimini iam constituto exhibeamus. Id quidem nomine huius supremi iuris, quod nec discuti, neque amitti potest, quodque ratio boni communis appellatur, praestare iubemur. Quid enim de civili decore atque conscientia fieret, si cuique civium propriae opinioni, qua vel uni, vel alteri politicae factioni servit favetque, publicae tranquillitatis bonum immolare liceret?

Nos posteaquam hanc veritatem in nostra encyclica Epistola validis argumentis comproba vimus, distinctionem inter civilem potestatem et legislationem ipsam dissertis verbis statuimus, ac demonstravimus, unius acceptionem acceptioni ulterius nequaquam implicari; si quando Legislator sui muneris oblitus, Dei atque Ecclesiae legibus adversetur. Et quod ab omnibus sedulo expendi velimus, qui propriam vim virtutemque explicet, suaque, qua valet, auctoritate utatur, ut Reipublicae Rectores iniquas, aut imprudentes leges in bonum vertant, is reapse veram devotionem, aeque sapientem ac strenuam, erga Patriam ostenderet, quin contra civilem potestatem, cui rei publicae administrandae provincia demandata est, hostilitatis speciem praeseferat.

Quis enim vero unquam priorum temporum Christianos tamquam Romani Imperii hostes insimulet, quod sese idololatris Imperatorum edictis nullo pacto accommodaret, sed ut eadem abolerentur enixe curaverint?

In re ac ratione religiosa ita intellecta, oppositae invicem civiles factiones una simul convenire et possunt et debent. At vero hi homines, qui istic inter vos omnia praevio suae factionis, cui nimirum serviunt, triumpho subiicere parati sunt, etiamsi fortasse causam praetexentes, quod illa sibi ad Religionis defensionem aptissima omnium videatur, iam tum nihilominus facto ipso ostenderent, apprime se persuasum habere, politicen quae dividit, Religioni quae animos copulat, funesta prorsus idearum inversione, praeferendam esse. Atque iisdem tribuend um culpae est, si adversarii nostri eorumdem divisionibus abutentes, prout heu ! nimio plus reipsa factum est, ad illos ipsos, quotquot sunt, conterendos perveniant.

Assertum utique est, Nos hasce praeceptiones tradentes alia prorsus erga Galliam incedere via, ac erga Italiam ; ita ut ipsi Nobis contradicere videamur. Atqui hoc falsum omnino est. Noster enim scopus cum Nos Catholicos Gallos hortamur, ut constitutum Regimen accipiant ac sponte subeant, nec fuit, nec alius in praesenti est, quam quae Religionis summopere intersunt, quaeque Nobis curanda tradita sunt, sarta tectaque servare. At vero hae adamussim Catholicae Religionis rationes Nos in Italia compellunt, ut ex officio plenam atque integram libertatem quam sublime munus, quo uti visibile Ecclesiae Catholicae Caput, et Fidelium animabus regendis praepositi, Nosfungimur, omnino exigit, sine intermissione postulemus: libertatem, quae ibi prorsus abest, ubi Iesu Christi Vicarius nequaquam summa potestate, nulli alii humanae potestati obnoxia, reipsa praeest. Quid inde consequitur? nisi quaestionem, quae in Italia Nos attingit, ad Religionem maximopere spectare, et quidem Principio ex praecipuis, quod est Ecclesiae libertas, arctissime colligari. Atque hanc ob causam in nostra cum exteris Nationibus, inter se apprime diversis, agendi ratione, ut omnia ad eumdem scopum obtinendum vergant, assidue satagimus; qui alius non est, quam Religio, et per Religionem societatis humanae salus, et populorum felicitas.

Nobis placuit, charissimi Filii, nostri cordis solandi gratia, vestrumque eodem tempore confirmandi, Vobis speciatim haec omnia patefacere. Ecclesiae quidem aerumnae Episcoporum animis, at praecipue Nobis amarae nimis esse solent; Nos enim illius vices in terris gerimus, qui pro S. Ecclesia in mundo statuenda totum suum effudit sanguinem. Sed tamen huiusmodi animi angores nequaquam Nos deiiciunt; imo potius excitant. Nobisque addunt animos, ad Nos maiori virtute ac fortitudine instruendos armandosque, ut his, quibus angimur, difficultatibus, uti par est, obsistamus. Igitur exinde eo maior zeli atque amoris vis erga Galliam Catholicam in Nos accedit, quo magis ipsa paterno nostri cordis affectu digna est, quem eadem et eximia in nos filiali fiducia, singulari praesidio, atque collata ope a Nobis mirifice provocat.

Huiusmodi animi nostri sensus, filii charissimi, sunt etiam vestri: cuius rei nunc Nobis testimonium exhibuistis; sed idipsum iidem per Nos iam tum cum vos de Ministerii vestri opere rationem Nobis reddituri, ac de ecclesiasticis negotiis, quae Nobis tuenda concredita sunt, Nobiscum coliaturi ad Nos singillatim veniebatis, affatim ipsi cognoscere potuimus.

Inter plerasque fiduciae causas, quae Nos laetitia afficiunt, isthaec animorum concordia ex praecipuis una profecto est, atque de ea ex animo Deo gratias agimus. — Nos fore confidimus, ut vos vestrum studium vestramque curam ad paternas nostras sollicitudines pro ista Nobis dilecta Regione, Gallia, obsecundandas conferre assidue pergatis.

Atque in hac firma spe Nos tamquam nostri erga vos amoris pignus, Vobis, chiarissimi Alii, vestro clero, et fidelibus vestrae Dioecesis Apostolicam Benedictionem toto intimi nostri cordis affectu impertimus.

Datae Romae, die tertia Maii anno Domini MDCCCXCII Pontificatus nostri XV.


LEO PAPA XIII

  • ASS, vol. XXIV (1891-1892), pp. 647-654.