Ludus Septem Sapientium

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ludus Septem Sapientium
saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus

Migne Patrologia Latina Tomus 19


Ausonii Ludus Septem Sapientum

1. AUSONIUS CONSUL DREPANIO PROCONS. SALUTEM
Ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,
adtento, Drepani, perlege iudicio.
Aequanimus fiam te iudice, sive legenda,
sive tegenda putes carmina, quae dedimus.
Nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:
proxima defensi cura pudoris erit.
Possum ego censuram lectoris ferre severi
et possum modica laude placere mihi.
Novit equus plausae sonitum cervicis amare,
novit et intrepidus verbera lenta pati.
Maeonio qualem cultum quaesivit Homero
censor Aristarchus normaque Zenodoti!
Pone obelos igitur, primorum stemmata vatum:
palmas, non culpas esse putabo meas
et correcta magis quam condemnata vocabo,
adponet docti quae mihi lima viri.
Interea arbitrii subiturus pondera tanti,
optabo, ut placeam: si minus, ut lateam.

2. PROLOGUS
Septem sapientes, nomen quibus istud dedit
superior aetas nec secuta sustulit,
hodie in orchestram palliati prodeunt.
Quid erubescis tu, togate Romule,
scaenam quod introibunt tam clari viri?
Nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque,
quibus theatrum curiae praebet vicem.
Nostris negotis sua loca sortito data.
Campus comitiis, ut conscriptis curia,
forum atque rostra separat ius civium.
Una est Athenis atque in omni Graecia
ad consulendum publici sedes loci,
quam in urbe nostra sero luxus condidit.
Aedilis olim scaenam tabulatam dabat
subito excitatam nulla mole saxea.
Murena sic et Gallius: nota eloquar.
Postquam potentes nec verentes sumptuum
nomen perenne crediderunt, si semel
constructa moles saxeo fundamine
in omne tempus conderet ludis locum:
cuneata crevit haec theatri inmanitas.
Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit
Octavianus, concertantes sumptibus.
Sed quid ego istaec? Non hac <de> causa huc prodii,
ut expedirem, quis theatra, quis forum,
quis condidisset privas partes moenium:
set ut verendos disque laudatos viros
praegrederer <ac per>agerem quid vellent sibi
Pronuntiare suas solent sententias,
quas quisque iam prudentium anteverterit.
Scitis profecto, quae sint: set si memoria
rebus vetustis cludit, veniet ludius
edissertator harum, quas teneo minus.

3. LUDIUS
Delphis Solonem scripse fama est Atticum
gnothi seauton, quod Latinum est: Nosce te.
Multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
Spartane Chilon, sit tuum necne ambigunt,
quod introfertur: hora telos makrou biou,
finem intueri longae vitae qui iubes.
Multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
Et Pittacum dixisse fama est Lesbium:
gignoske kairon. Tempus ut noris, iubet.
Set kairos iste tempestivum tempus est.
Bias Prieneus dixit: hoi pleistoi kakoi,
quod est Latinum: plures hominum sunt mali
Set imperitos scito, quos dixit malos.
Melete to pan Periandri est Corinthii
meditationem esse totum qui putat.
Ariston metron esse dixit Lindius
Cleobulus, hoc est: optimus cunctis modus.
Thales <set> eggya para d'hata protulit,
spondere qui nos, noxa quia praesto est, vetat.
Hoc nos monere faeneratis non placet.
Dixi: recedam; legifer venit Solon.

4. SOLON
De more Graeco prodeo in scaenam Solon,
septem sapientum fama cui palmam dedit.
Set fama non est iudicii severitas;
neque esse primum, verum me unum existimo,
aequalitas quod ordinem nescit pati.
Recte olim ineptum Delphicus iussit deus
quaerentem, quisnam primus sapientum foret,
ut in orbe tereti nominum sertum inderet,
ne primus esset, ne vel imus quispiam.
Eorum e medio prodeo gyro Solon,
ut, quod dixisse Croeso regi existimor,
id omnis hominum secta sibi dictum putet.
Graece coactum est: hora telos makrou biou:
quod longius fit, si Latine edisseras:
spectare vitae iubeo cunctos terminum.
Proinde miseros aut beatos dicere
evita, quod sunt semper ancipiti statu.
Id adeo sic est. Si queam, paucis loquar.
Rex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuit
his in beatis, dives insanum in modum,
lateribus aureis templa qui divis dabat.
Is me evocavit. Venio dicto oboediens,
meliore ut uti rege possint Lydii.
Rogat, beatum prodam, si quem noverim.
Tellum ne dico, civem non ignobilem:
pro patria pugnans iste vitam obiecerat.
Despexit, alium quaerit. Inveni Aglaum:
fines agelli proprii numquam excesserat.
At ille ridens: «quo dein me ponis loco,
beatus orbe toto qui solus vocor?»
«Spectandum» dico «terminum vitae prius,
tum iudicandum, si manet felicitas ».
Dictum moleste Croesus accepit. Ego
relinquo regem. Bellum ille in Persas parat.
Profectus, victus, vinctus, regi deditus.
+At ille captans funeris instar sui,
qua flamma totum se per ambitum dabat
volvens in altum fumidos aestu globos.
Ac paene sero Croesus ingenti sono,
«o vere vates», inquit, «o Solon, Solon».
Clamore magno ter Solonem nuncupat.
Qua voce Cyrus motus extingui iubet
gyrum per omnem et destrui ardentem pyram.
Et commodum profusus imber nubibus
repressit ignem. Croesus ad regem ilico
per ministrorum ducitur lectam manum.
Interrogatus, quem Solonem diceret
et quam ciendi causam haberet nominis,
seriem per omnem cuncta regi edisserit.
Miseratur ille vimque fortunae videns
laudat Solonem, Croesum <iam> in amicis habet
vinctumque pedicis aureis secum iubet
reliquum quod esset vitae totum degere.
Ego duorum regum testimonio
laudatus et probatus ambobus fui.
Quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.
Ego iam peregi, qua de causa huc prodii.
Venit ecce Chilon. Vos valete et plaudite.

5. CHILON
Lumbi sedendo, oculi spectando dolent,
manendo Solonem, quoad sese recipiat.
Hui, quam pauca! quam diu locuntur Attici!
Unam trecentis versibus sententiam
tandem peregit meque respectans abit.
Spartanus ego sum Chilon, qui nunc prodeo.
Brevitate nota, qua Lacones utimur,
commendo nostrum gnothi seauton, nosce te,
quod in columna iam tenetur Delphica.
Labor molestus iste fructi est optimi,
quid ferre possis, quidve non dinoscere:
noctu diuque, quae geras, quae gesseris,
ad usque puncti tenuis instar quaerere.
Officia cuncta, pudor, honor, constantia
in hoc et illa spreta nobis gloria.
Dixi. Valete memores: plausum non moror.

6. CLEOBULUS
Cleobulus ego sum, parvae civis insulae,
magnae sed auctor, qua cluo, sententiae,
ariston metron quem dixisse existimant.
Interpretare tu, qui orchestrae proximus
gradibus propinquis in quattuordecim sedes:
ariston metron an sit «optimus modus»,
dic. Annuisti. Gratiam habeo. Persequar
per ordinem. Iam dixit ex isto loco
Afer poeta vester a «ut ne quid nimis»,
et noster quidam meden agan. Huc pertinet
uterque sensus, Italus seu Dorius.
Fandi, tacendi, somni, vigiliae est modus,
beneficiorum, gratiarum, iniuriae,
studii, laborum: vita in omni quidquid est,
istum requirit optimae pausae modum.
Dixi: recedam. Sit modus: venit Thales.

7. THALES
Milesius sum Thales, aquam qui principem
rebus creandis dixi, ut vates Pindarus.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Dedere piscatores extractum mari.
Namque hi iubente Delio me legerant,
quod ille munus hoc sapienti miserat. Ego
recusans non recepi et reddidi
ferendum ad alios, quos priores crederem.
Dein per omnes septem sapientes viros
missum ac remissum rursus ad me deferunt.
Ego receptum consecravi Apollini.
Nam si sapientem deligi Phoebus iubet,
non hominem quemquam, set deum credi decet.
Is igitur ego sum. Causa set in scaenam fuit
mihi prodeundi, quae tribus ante me,
adsertor ut sententiae fierem meae.
Ea displicebit, non tamen prudentibus,
quos docuit usus et peritos reddidit.
<En> £ggya para d'hata Graece dicimus;
Latinum est: «sponde; noxa <sed> praesto tibi est».
Per mille possim currere exempla, ut probem
praedes vadesque paenitudinis reos;
sed nolo nominatim quemquam dicere.
Sibi quisque vestrum dicat et secum putet,
spondere quantis damno fuerit et malo.
Gratum hoc officium maneat, ambobus tamen.
Pars plaudite ergo, pars offensi explodite.

8. BIAS
Bias Prieneus dixi, hoi pleistoi kakoi,
Latine dictum suspicor «plures mali ».
Dixisse nollem: veritas odium parit.
Malos sed imperitos dixi et barbaros,
qui ius et aequum <et> sacros mores neclegunt.
Nam populus iste, quo theatrum cingitur,
totus bonorum est. Hostium tellus habet,
dixisse quos me creditis, plures malos.
Sed nemo quisquam tam malus iudex fuat,
qui non bonorum partibus se copulet,
sive ille vere bonus est, seu dici studet.
Iam fugit illud nomen invisum mali.
Abeo. Valete et plaudite, plures boni.

9. PITTACUS
Mytilena <ego> ortus Pittacus sum Lesbius,
gignoske kairon qui docui sententiam.
sed iste kairos, tempus ut noris, monet
et esse kairon, tempestivum quod vocant.
Romana sic est vox «veni in tempore ».
Vester quoque <Afer> comicus Terentius
rerum omnium esse primum tempus autumat,
ad Antiphilam quom venerat servus Dromo
nullo inpeditam, temporis servans vicem.
Reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
spectata cui non fuerit opportunitas.
Tempus me abire, molestus ne sim: plaudite.

10. PERIANDER
Ephyra creatus huc Periander prodeo,
melete to pan qui dixi et <hoc> dictum probo,
meditationem esse totum quod geras.
Is quippe solus rei gerendae est efficax,
meditatur omne qui prius negotium.
Adversa rerum vel secunda praedicat
meditanda cunctis comicus Terentius.
Locare sedes, bellum gerere aut ponere,
magnas modicasque res, etiam parvas quoque
agere volentem semper meditari decet.
Nam segniores omnes in coeptis novis,
meditatio si rei gerendae defuit.
Nil est, quod ampliorem curam postulet,
quam cogitare, quid gerendum sit. Dehinc
incogitantes fors, non consilium regit.
Sed ego me ad partes iam recipio. Plaudite,
meditati ut vestram rem curetis publicam.