LIBER TERTIUS
LOCUTIONES DE LEVITICO
1. (1, 2) Homo ex vobis si obtulerit dona Domino a pecoribus, a bobus et ab ovibus offeretis; hoc est, si a pecoribus offeretis, a bobus, ab ovibus offeretis. Ovium nomine etiam caprarum genus inclusit, sicut et in aliis locis solet.
2. (2, 6) Et confringes ea fragmenta; id est, confringendo facies ea fragmenta.
3. (4, 23) Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccavit in eo. Duo modi locutionis hic notandi sunt: et peccatum peccavit, et quod addidit: in eo. In quo enim nisi in ipso, id est peccato?
4. (5, 1) Si autem anima peccaverit, et audierit vocem iurationis, et ipse testis fuerit, aut viderit, aut conscius fuerit, si non nuntiaverit, et accipiet peccatum; plus videtur habere: et; nam eo dempto integre sequitur: accipiet peccatum.
5. (5, 1) Si autem anima peccaverit, et audierit vocem iurationis, et ipse testis fuerit, aut viderit, aut conscius fuerit non nuntiaverit; et positum est pro " id est "; nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine: Si autem anima peccaverit, id est audierit vocem iurationis, et cetera.
6. (5, 3) Aut tetigerit ab immunditia hominis, ab omni immunditia eius, quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognoverit et deliquerit; cum recto ordine dicendum esset: et deliquerit, post hoc autem cognoverit.
7. (5, 15-16) Anima si latuerit eum oblivione et peccaverit nolens. Non ait: si latuerit eam, quoniam animam pro homine ponit, sicut facit et in aliis, ubi animam prius dixit, quae generis feminini est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. Sed hic multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus positum est, ut diceretur: Anima si latuerit eum. Haec locutio terruit interpretes latinos et noluerunt eam transferre, sed ita posuerunt: Anima si qua latuerit et peccaverit non volens, cum aliud sit utique, si anima lateat, aliud, si animam lateat; hoc autem Scriptura dicit: Si lateat eam, non: si ipsa lateat. In graeco autem alio invenimus: Anima si latuerit ea oblivione; sed etiam ipse in consequentibus masculinum intulit dicens: Sacerdos exorabit pro eo, et dimittetur illi, quod ibi habet . Unde apparet scriptorem timuisse soloecismum nec tamen perseverare potuisse in genere feminino victum evidentia Scripturae consequentis.
8. (6, 9) Ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud; potuit non habere: " et ", atque ita dici: totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit. Sed addita ista coniunctio facit obscuritatem his, qui in talibus Scripturarum locutionibus non assuefacti sunt.
9. (6, 14) Ista lex sacrificii, quod offerent illud filii Aaron sacerdotes ante Dominum; nihil deesset, si non haberet: illud.
10. (6, 17) Sancta sanctorum est. Sic habet et graecus; sed graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt: Sancta sanctorum sunt.
11. (6, 32) Occident arietem qui pro delicto ante Dominum. Latini interpretes addiderunt: " est ", et dixerunt: Qui pro delicto est, quod graecus non habet.
12. (7, 16) Et si votum aut voluntarium sacrificaverit donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die. Pro eo, quod est: " postera die "; unde alii: " altera die " interpretati sunt.
13. (8, 31) Coquite carnes in atrio tabernaculi testimonii in loco sancto, et ibi edetis eas, et panes qui sunt in canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens: Aaron et filii eius edent eam. Hanc locutionem quidam transferre nolentes dixerunt: quomodo praecepit mihi dicens; quia hoc videtur consequens, ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est.
14. (8, 35) Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies, die et nocte; pro eo quod est: " habitabitis ".
15. (9, 7) Et ait Moyses ad Aaron: Accede ad altare, et fac quod pro peccato tuo, et holocaustum; et exora pro te et domo tua, et fac dona populi, et exora pro eis quomodo praecepit Dominus Moysi. Non ait: " Quomodo praecepit Dominus mihi "; sed ita locutus est, quasi fuisset alter Moyses cui Dominus praecepit, et alter iste qui hoc ad Aaron loquebatur.
16. (10, 8-9) Et locutus est Dominus ad Aaron dicens: Vinum et siceram non bibetis, et cetera. Quam locutionem Domini ita concludit: Omnia legitima quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi; cum Dominus loqueretur, non ait: Quae locutus sum ad eos per manum Moysi, sed ea locutione usus est qua superius ipse Moyses.
17. (10, 9) Legitimum aeternum in progenies vestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum, et cetera. Notandum quemadmodum dicat: aeternum, quod utique non erit sine fine.
18. (10, 14) Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios eius, inter cetera etiam hoc ait: A sacrificiis salutarium filiorum Israel brachium ablationis et pectusculum segregationis super hostias adipum offerent, segregationem segregare ante Deum. Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis tecum legitimum aeternum; cum hoc totum finem fuisset habiturum.
19. (11, 9) Cum de animantibus quae in aquis sunt praeciperet, quae sint eorum munda vel immunda: In aquis, inquit, et in mari, et in torrentibus. Sed in mari latini codices habent, quia nimis insolens fuit pluralem numerum transferre de graeco, et non dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non maria, sed mares intellegerentur, id est masculi; nam nihilo minus insolens est, quod tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina lingua sanguinis numerum pluralem non recipit, vel in ipso nominativo casu. Nam etsi ab eo quod est mare nemo dicit maribus, dicuntur tamen maria, cum sanguines non dicantur, et tamen scriptum est: Libera me a sanguinibus 1; et: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus 2. Ergo et maribus ita dici posset nisi, ut dixi, ambiguitas vitaretur. Torrentes vero isto loco pro fluminibus posuit Scriptura, cum torrentes proprie dicantur hiemales fluvii qui siccantur aestate, et ideo pisces habere non possunt. Unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari, sed flumina maluerunt. Poni autem in Scripturis torrentes pro fluminibus locus ille Psalmi satis ostendit ubi legitur: Et torrente voluptatis tuae potabis eos. Non enim tale aliquid intellegi voluit nomine torrentis quod ad tempus flueret, ac deinde siccaretur, cum sequatur et dicat: Quoniam apud te est fons vitae 3; quae utique aeterna est et indeficiens.
20. (11, 21) Sed haec edetis a repentibus volatilibus, quae ambulant super quattuor, quae habent crura superiora pedum eius; non dixit: " pedum suorum ".
21. (11, 44) Et eritis sancti, quoniam sanctus ego; subauditur: " sum ", unde plerique nostri interpretati sunt: quoniam sanctus sum ego.
22. (12, 1) Et locutus est Dominus ad Moysen dicens. Haec usitatissima locutio est et creberrima in Scripturis: locutus est dicens. Sed ea quae sequitur, rarius reperitur, et latini sermonis coarctat inopiam; graecus enim habet: , quod latine exprimi posset, " et dices ad eos dicens "; minus autem offendit, si dicatur, " et inquies ad eos dicens "; et similius est graeco, quia et ille non dixit: , sed .
23. (12, 2) Mulier quaecumque semen receperit et pepererit masculum, et immunda erit septem dies; nostri plerique noluerunt transferre, sed ita dixerunt: Mulier quaecumque semen receperit et pepererit masculum, immunda erit septem dies. Illa ergo locutio quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco transferri; quia vero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos piguerit, ignoro.
24. (12, 4) Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo. Similiter et de illa quae feminam peperit, dictum est: Sedebit in sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est, sexaginta sex diebus. Sedebit ergo dictum est " manebit ", non enim per tot dies de sella ei surgere non licebat.
25. (13, 2) Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida. Notandum cicatricem dicere Scripturam non vulneris, sed etiam solius coloris notam.
26. (13, 2) Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae; tactum dicit ipsam maculam, quod ipse homo lepra sit tactus.
27. (13, 3) Et videbit eum sacerdos, et inquinabit eum; pro eo quod est: " inquinatum pronuntiabit ".
28. (13, 3) Et pilus qui est in tactu convertatur albus; id est: convertatur in album.
29. (13, 6) Et purgabit eum sacerdos; signum enim est; purgatum pronuntiabit, sicut: " inquinabit ", quod supra dixit, inquinatum pronuntiabit.
30. (13, 7-8) Et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, et inquinabit illum sacerdos; plus habet: et; nam ea coniunctione detracta integer sensus est hoc modo: Si autem conversa fuerit significatio in cute, posteaquam vidit eum sacerdos, ut purget illum, et visus fuerit denuo sacerdoti, et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, inquinabit illum sacerdos.
31. (13, 9-10) Et tactus leprae, si fuerit in homine, veniet ad sacerdotem, et videbit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutavit pilum album, et a sano carnis vivae in cicatrice; id est, mutavit pilum in album colorem in cicatricem, mutavit autem a sano carnis vivae, id est, quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne viva.
32. (13, 45-46) De leproso cum loqueretur, ait: Et immundus immundus vocabitur, quasi non satis esset semel dicere: immundus vocabitur. Quamquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita invenimus semel dictum: immundus vocabitur. Item paulo post dicit: Cum sit immundus, immundus erit; quod in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit; ait enim Graecus: quasi diceret: " immundus existens, immundus erit "; sed non hoc est existens, quod graecus dicit: , sed si dici posset, " essens ", ab eo quod est esse, non ab eo quod est existere.
33. (13, 47) Et vestimento si fuerit in eo tactus leprae; potuit usitate ita dicere: Et in vestimento si fuerit tactus leprae.
34. (13, 51) Aut in omni vase pelliceo, in quocumque fuerit in eo tactus; poterat satis esse: in quocumque fuerit tactus.
35. (13, 55) Et ecce non commutavit tactus aspectum suum; id est colorem in quo aspicitur; non enim aspectum quo ipse aspicit, tactum quippe ipsam maculam dicit.
36. (14, 15) Et accipiens sacerdos in hemina olei, superfundet in manum sacerdotis sinistram; non dixit: " in manum suam sinistram ", cum utique in suam faciat.
37. (15, 2) Viro, viro cuicumque fuerit fluor.
38. (15, 16) Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis.
39. (15, 21) Et omne super quodcumque dormit super illud.
40. (15, 21) Et omne super quod sederit super illud, immundum erit.
41. (16, 21) Et emittet in manu hominis parati in eremum, id est: Emittet in eremum in manu hominis ad hoc parati; de hirco emissario loquebatur cum hoc diceret: notandum est autem quomodo dicat Scriptura: in manu.
42. (17, 3) Homo, homo filiorum Israel; id est: ex filiis Israel; ista autem repetitio quemlibet hominem videtur significare, id est, ille aut ille.
43. (18, 7) Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non revelabis; hac locutione concubitum vetuit cum his personis.
44. (18, 14) Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem eius non introibis; propinqua enim tua est; et posuit, pro " id est "; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris eius, id est, turpitudinem patrui, pudenda uxoris patrui.
45. (18, 25) Et exhorruit terra eos qui insident super eam; id est: sedes habent, quod est: " habitant ".
46. (19, 9) Et permetentibus vobis messem terrae vestrae, non perficietis messem vestram agri tui permetere. Hoc quod a plurali coepit, et ad singularem numerum terminavit, plerique latini interpretari noluerunt, sed dixerunt: agri vestri, ubi dictum est: agri tui, quasi graecus hoc non posset dicere; magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda.
47. (20, 17) Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua, et viderit turpitudinem eius, et ipsa viderit turpitudinem eius, turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum accipient; peccatum posuit pro " poena peccati ".
48. (20, 25) Et segregabitis vosmetipsos inter medium pecorum mundorum, et inter medium pecorum immundorum, et inter medium volucrum mundarum et immundarum. Segregabitis vosmetipsos, dixit, inter medium mundorum et immundorum, quoniam segregantur munda ab immundis, vel a mundis immunda; nova est omnino locutio. Aliud est enim: " Segregabis inter medium pecorum mundorum, et inter medium pecorum immundorum ", sicut saepissime loqui solet; aliud est quod modo ait: Segregabitis vosmetipsos, tamquam illa ab alterutris segregantes seipsos segregent ab utrisque, tamquam iudicando inter utraque.
49. (21, 1) Dic sacerdotibus filiis Aaron, et dices ad eos: In animabus non inquinabuntur in gente eorum, nisi in propinquo qui proximus est eis; in luctu dicit qui debetur animabus defunctorum; ideo enim lugetur, quia excesserunt.
50. (21, 5) Et calvitium non rademini super mortuum, et super carnes suas non secabunt sectiones; usitata esset locutio: " carnes suas non secabunt sectionibus ".
51. (21, 7-8) Mulierem fornicariam et profanam non accipient, et mulierem eiectam a viro suo; quoniam sanctus est Domino Deo suo; non dixit: " quoniam sancti sunt ", sed tamquam de uno loqueretur, cum coeperit a plurali. Deinde sequitur singulariter: Sanctificavit eum, dona Domini Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego Dominus qui sanctifico eos; rursus ad pluralem conclusit.
52. (22, 11) Si autem sacerdos possederit animam emptam pecunia, hic edet de panibus eius; non dixit: haec edet, cum animam dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit quod per animam significare voluit, id est hominem.
53. (22, 12) Et filia hominis sacerdotis si fuerit viro alienigenae; id est: si nupserit viro alienigenae.
54. (22, 26-27) Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Vitulum aut ovem aut capram, cum natum fuerit, et erit septem dies sub matre sua; plus videtur habere et, secundum usitatissimas locutiones in Scripturis, quas latini plerique transferre noluerunt.
55. (22, 32) Et sanctificabor in medio filiorum Israel; quod est: "sanctus habebor "; neque enim Dominus etiam praeter filios Israel non est sanctus. Eo sensu dictum est et in oratione dominica: Sanctificetur nomen tuum 4, id est: sanctum habeatur ab hominibus.
56. (23, 2) Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Sollemnia Domini quae vocabitis vocata sancta, ista sunt sollemnia mea; sex diebus facies opera; cum ad plures loquendum dixerit, tamquam ad unum postea loquitur.
57. (23, 15-16) Et numerabitis vobis a die crastino sabbati quo obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras numerabis; non dixit: " numerabitis ", cum ad plures superius loqueretur.
58. (24, 11) Et cum nominasset filius mulieris Israelitidis, nomen maledixit; cum hic non addiderit: Dei, manifestum est tamen nomen Dei esse intellegendum cui maledixit.
59. (24, 15) Homo, homo si maledixerit Deum, suum peccatum accipiet. Ecce ubi satis apparet locutionis esse, cum dicitur: Homo, homo, tamquam dicat: Homo ille aut ille, hoc est quicumque homo; non sicut quidam putaverunt: Homo, homo ita dici, tamquam laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur: Homo, sed homo; id est, non qualiscumque velut similis pecori, sed qui vere sit homo; quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum, aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur.
60. (25, 46) Cum de servis ageret, quos liceret habere Israelitis: Et erunt vobis, inquit, in possessione in aeternum; cum utique aeterni moriendo esse non possent vel domini vel servi; aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus quousque serviant sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti iubet libertati suae.
61. (26, 3) Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea observaveritis, et feceritis ea, et dabo pluviam vobis in tempore suo; superfluum est: et, consuetudini locutionis nostrae, sed more Scripturarum additum; sequebatur enim: dabo vobis.
62. (26, 18) Et si usque adhuc non oboedieritis mihi, et apponam castigare vos septies in peccatis vestris; etiam hic superfluum est: et, sequebatur enim: apponam castigare vos; quod autem ait: septies, pro omni numero accipiendum est.