Liturgia (Protandius)

This is the stable version, checked on 12 Februarii 2022. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liturgia (Protandius)
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


ProVes.Liturg 80 Protadius Vesuntinus Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I LAUDES SEU ACCLAMATIONES EX ANTIQUO EPISTOLARUM LIBRO EXSCRIPTAE, Quae in missa pontificali, juxta antiquum Ecclesiae Bisuntinae Ordinarium, pag. 62, orationem inter et epistolam decantabantur.

Hae sunt adhuc in usu apud celeberrimas Galliae Ecclesias; videlicet Viennensem, Lugdunensem, Rothomagensem, etc. N.. Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Exaudi, Christe.

Summo pontifici et universali papae vita? Salvator mundi, tu illum adjuva. Sancte Petre, tu. Sancte Paule, tu. Sancte Andrea, tu. Exaudi, Christe. N. pontifici, clero et populo sibi commisso salus et gloria! Redemptor mundi, tu illum adjuva. Sancte Ferreole, tu. Sancte Antidi, tu. Sancte Desirate, tu. Exaudi, Christe. N. excellentissimo imperatori, magno et pacifico, a Deo coronato, vita et victoria! Protector mundi, tu illum adjuva. Sancte Maurici, tu. Sancte Sigismunde, tu. Sancte Victor, tu. Exaudi, Christe. N. inclitae reginae lux et gratia! Lux mundi, tu illam adjuva. Sancta Perpetua, tu. Sancta Lucia, tu. Sancta Walburgis, tu. Exaudi, Christe. Omnibus judicibus et cuncto exercitui Christianorum vita et victoria! Salvatio nostra, tu illos adjuva. Sancte Georgi, tu. Sancte Theodore, tu. Sancte Mercuri, tu. Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Ipsi soli virtus, fortitudo et victoria, per omnia saecula Rex noster, Christus vincit. Spes nostra, Misericordia nostra, Auxilium nostrum, Liberatio et redemptio nostra, Victoria nostra, Arma nostra et invictissima, Murus noster inexpugnabilis, Defensio et exaltatio nostra, Lux, via et vita nostra, Ipsi soli imperium, gloria et potestas per immortalia saecula saeculorum. Amen. Ipsi soli honor, laus et jubilatio per infinita saecula saeculorum. Amen. saeculorum. Amen.

Christe, audi nos. Christe audi nos. Christe, audi nos.

KIRRIE ELEYON, Christe eleison. Christe eleison.

Sequentia decantabantur antequam diaconi dicerent Ite, missa est, ut ex eodem Ordinario colligitur, pag. 11 et 12.

Te pastorem Deus elegit. In ista sede te Deus conservet.

Annos vitae Deus multiplicet.

Feliciter, Feliciter, Feliciter. Ter.

Tempora bona habeas. Tempora bona habens. Tempora bona habeas. Ter.

Multos annos. Amen.

INCIPIT MARTYROLOGIUM PER ANNI CIRCULUM.

JANUARIUS. Principium Jani sancit tropicus Capricornus, Jani prima dies, et septima fine timetur. Circumcisio Domini. Apud Caesaream Capadociae, S. Basilii episcopi. In territorio Lugdunensi, S. Eugendi abbatis. Octava sancti Stephani. Octava sancti Joannis evang. Parisiis Genovefae virginis. Octava sanctorum Innocentium. Vigilia Epiphaniae. Epiphania Domini. Pauli Heremitae. Octava Epiphaniae. S. Hilarii Pictaviensis. Febr. Sancti Felicis confessoris. Sancti Mauri abbatis. Romae, Marcelli papae, cujus corpus Cluniaco requiescit. Lingonis, sanctorum Geminorum. Priscae virginis. In territorio Bisuntino, sancti Deicoli abbatis. Romae, SS. Sebastiani et Fabiani mart. Romae, Agnetis virginis. Castris monasterio, S. Vincentii mart. In territorio Bisuntino, S. Mainbodi mart. Romae, S. Anastasii mart. Sanctae Emerentianae. Commem. Mainbodi. Conversio sancti Pauli apostoli, et sancti Projecti martyris.

FEBRUARIUS. Mense Numae medio sol distat sydus Aquarii. Ast Februi quarta est, praecedit tertia finem. Policarpi episcopi, discipuli sancti Joannis evangelistae. Constantinopoli S. Joann. Chrisostomi. Octava sanctae Agnetis. Karoli Magni imperatoris O. Octava sancti Vincentii. Mensis Januar. habet dies XXXI, l. XXX. Nox horarum XVII, dies horarum VII. In Scotia, sanctae Brigidae virginis. Purificatio sanctae Mariae Virginis. Salinis, depositio sancti Anatholii Conf. Sancti Blasii mart. Sanctae Agathae virginis. Apud Vesunt., S. Nicetii ejusd. civit. archiepisc. Sanctae Scholasticae virg. Bisunt., sancti Prothadii ejusd. civitatis archiepisc. Romae, sancti Valentini martyris. Cathedra sancti Petri apostoli. Festivitas sancti Mathiae apostoli. In territorio Bisunt. S. Romani abbatis. Mensis Febr. habet dies XXVIII, l. XXIX

MARTIUS. Procedunt duplices in Martia tempora Pisces. Martis prima necat, cujus si cuspide quarta est. Nox horas XVI, dies horas VIII. Andegavis, sancti Albini episc. et c. Ermengardis abbatissa Palmensis. O. Depositio S. Benedicti abb. In territorio Bisuntino, sancti Lupicini abb. Froddo. O. Annunciatio sanctae Mariae Virginis.

APRILIS. Respicis Aprilis, Aries frixee, Kalendas. Aprilis decima est, undeno a fine timetur. Mensis Mart. habet dies XXXI, l. XXX. Nox horas XIV, dies X. Mediolano, dep. sancti Ambrosii episc. et conf. Ermenburga soror H. [Hugonis] archiep. O. Romae, sancti Leonis papae. Vatcherius fr. H. archiep. O. SS. Tiburtii, Valeriani et Maximi. Depositio beati Leonis papae IX, qui Altare ecclesiae sancti Stephani Bisuntii sacravit. Inventio capitis sancti Agapiti mart. in ecclesia sancti Stephani. Sancti Gregorii martyris. Sancti Marci evangelistae, et letania major. Sancti Vitalis martyris.

MAIUS. Maius agenorei miratus cornua Tauri. Tertius a Maio lupus est, et septimus anguis. Luxovio, sancti Eustasii abbatis. Mensis Aprilis habet dies XXX, l. XXIX. Nox horas XI, dies horas XIII. Kal. Maii. Philippi et Jacobi. Agauno, Sigismundi Burgundionum regis et mart. Sancti Andeoli mart. Antissiodori, sancti Amatoris episc. et sanctae Walburgae virg. Athanasii episc. In territorio Bisunt., sancti Walberti abb. Inventio sanctae Crucis. Alexandri, Eventii et Theodoli mart. Romae, ante portam Latinam, sancti Joannis apost. et evang. Gordiani et Epimachi. Apud Vesunt. Sancti Silvestri episc. ejusdem civit. Ling., sancti Gengulphi mart. Natalis sanctorum Nerei, Achilei et Pancratii mart. Ebalus Rhemensis archipraesul O. Romae, sanctae Mariae ad Martyres. Romae, Potentianae virg. Lingon., natalis sancti Desiderii episcopi et mart. Viennae, sancti Desiderii episcopi et mart. Romae, sancti Urbani papae et mart.

JUNIUS. Junius aequatos coelo videt ire Latonas. Undecimo Junius quindenum a fine salutat. Translatio sanctorum Martyrum Ferreoli et Ferrucii, a loco antiquae sepulturae ad Urbem, in ecclesia beati Joannis evangelistae. Romae, sanctae Petronillae virginis. Mensis Maius habet dies XXXI, l. XXX. Nox horas X, dies horas XIV. Sancti Nicomedis mart. Hujus maxima pars corporis Vesuntii habetur. Passio sanctorum Marcellini presbit. et Petri exorcistae et Erasmi episcopi. Lugd., Fotini episcopi et Blandinae virginis. In Fresia, passio sancti Bonifacii episcopi cum aliis X, apud Bisuntinam urbem. Translatio sanctorum Aniani et Silvestri episcoporum ejusdem urbis. Suessionis, sancti Medardi episcopi et sancti Gildardi. Primi et Feliciani. In Scotia, sancti Columbae abb. et conf. Barnabae apostoli. Mediolan., Nazarii et Celsi. Salinis, inventio corporis sancti Anatholii. Viti, Modesti et Crescentis. Bisuntii, Ferreoli et Ferrucii. Antiochiae, Cirici et Julitae. Lingonis, Veroli conf. Bisuntii, sancti Antidii ejusdem civitatis archiepiscopi. Marci et Marcelliani. Protasii et Gervasii. In Britannis, sancti Albani mart Vigilia sancti Joannis Baptistae. Sanctorum Joannis et Pauli. Leonis papae. Vigilia apostolorum. Lugd., sancti Irenaei cum sociis. Romae, apostolorum Petri et Pauli. Commemoratio sancti Pauli apostoli et Martialis episcopi et Confessoris. Mensis Junius habet dies XXX, l. XXIX.

JULIUS. Solstitio ardentis Cancri fert Julius astrum. Tredecimus Julii, decimo, innuit ante Kalendas. Nox horas VIII, dies horas XVI. Octava sancti Joannis Baptistae. Processi et Martiniani. Apud Lingonas, dedicatio ecclesiae sancti Mammetis. Turonis, translatio sancti Martini episcopi et sancti Odolrici episcopi. Bisuntio, dedicatio ecclesiae S. Quintini. Octava Apostolorum. Romae, VII Fratrum. Translatio sancti Benedicti abbatis. Antiochiae, sanctae Margaritae virginis. Praxedis virginis. Sanctae Mariae Magdalenae. Apollinaris mart. Christianae virginis. Vigilia sancti Jacobi, fratris sancti Joannis evang. Passio sancti Jacobi apostoli. Christophori mart. Barcinoniae, sancti Cucuphati mart. Vico Ledonis, sancti Desiderati Bisuntionensis archiepiscopi. Nazarii, Celsi et Pantaleonis. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis. Trecas, sancti Lupi episcopi. Abdon et Senes mart. Antissiodoro, sancti Germani episcopi. Mensis Julius habet dies XXXI, l. XXX. Nox habet horas VII, dies vero XVII.

AUGUSTUS. Augustum mensem Leo fervidus igne perurit. Augusti nepa prima fugat de fine secunda. Vincula sancti Petri. Antiochiae, sanctorum Machabeorum. Vercellis, Eusebii. Civit. Geronda, sancti Felicis. Sancti Stephani episcopi. Vigilia sancti Stephani Protomartyris. Inventio corporis sancti Stephani protomartyris. Eduae, sancti Cassiani Episcopi. Romae, Sixti episcopi, Felicissimi et Agapiti mart. Transfiguratio Domini in monte Thabor. Aretio, sancti Donati episc. Apud Bisuntium, sancti Donati archiep. et sanctae Afrae cum aliis IIII. Romae, sanctorum Cyriaci et Secundi martyrum. Vigilia sancti Laurentii martyris. Romae, Romani militis mart. Romae, passio sancti Laurentii mart. Sancti Tiburtii. Ebro., sancti Taurim episc. Trocmund. O. Sancti Hypoliti et soc. Octava sanctae Radegundae reginae. Sancti Eusebii presbiteri. Vigilia sanctae Mariae. Assumptio sanctae Mariae. Metis civitate, sancti Arnulphi episc. et conf. Octava sancti Laurentii et sancti Mammetis. AGAPITI cujus caput Vesuntione habetur. Romae, sancti Magni mart. Erio insula, sancti Philiberti abbatis. Timothei ac Simphoriani martyrum. Octava sanctae Mariae. Vigilia sancti Bartholomaei apostoli. Passio ejusdem apostoli.

SEPTEMBER. Sidere, Virgo, tuo baculum September opimat. Tertia Septembris, vulpis ferit a pede dena. Apud Capuam, sancti Rufi mart. Hermetis martyris. Sancti Juliani martyris. In Africa, sancti Augustini episcopi. Decolatio sancti Joannis Baptistae, et sanctae Sabinae virginis. Felicis et Audacti. Sancti Paulini episcopi et confessoris. Mensis Augustus habet dies XXXI, l. XXX. Nox habet horas X, dies vero XVI. Aeduae, sanctorum Lazari et Prisci mart. Sancti Egidii et sanctae Verenae virginis. Sancti Antonini mart. Mansueti episcopi. Sancti Marcelli mart. Nativitas sanctae Mariae. Adriani mart. Gorgonii mart. Proti et Jacinti mart. Amat. confessoris. Cornelii et Cypriani mart. Exaltatio sanctae Crucis. Sancti Nicom. mart. Luciae et Germanici mart. Desiderii et Veinfridi mart. Lamberti martyris. Vigilia sancti Mathaei apostoli. Sancti Mathaei. Sancti Mauritii et sociorum ejus.

OCTOBER. Tertius Octobris gladius decimum ordine nectit. Aequal et October sementis tempore libram. Sanctorum Cosmae et Damiani. Dedicatio basilicae sancti Michaelis archangeli. Hieronymi presbyteri. Sol habet dies XXX, l. XXIX. Nox habet horas XII, dies vero XII. Remigii, Germani, Vedasti et Bavonis conf. et episc. Leudegarii episcopi et martyris. Marcelli PP. Dionisii, Rustici, et Eleut. mart. Calixti papae. Galli conf. Sancti Lucae evangel. Apud Castrum Bucinum, sancti Valerii Archid. Lingonensis. Suessionis, Crispini et Crispiniani. Raaldus archid. O. Ermenburgis, mater Hugonis Bisuntiensis archiep. O. Vigilia apostolorum Simonis et Jud. Hector Bisuntiensis archiep. O. Passio eorumdem.

NOVEMBER. Scorpius hibernum praeceps jubet ire Latonas. Quinta Novembris acus vix tertia mansit in urna. Vigilia omnium Sanctorum et natalis sancti Quintini. Mensis October habet dies XXXI, l. XXX. Nox habet horas XIII, dies vero XI. Festum omnium Sanctorum. Sancti Benigni, sancti Cesarii. In territorio Bisuntino, sancti Lauteni abbatis. Commemoratio omnium fidelium defunctorum. Exceptio Hugonis archiepiscopi in sede Ordinatio Hugonis archipraesulis. Quatuor Coronatorum Severi, Severiani, Carpofori, Victoriani. Sancti Theodori martyris. Turonis, sancti Martini episcopi et sancti Mennae mart. In territorio Lausonensi, sancti Himerii confessoris. Turonis, sancti Bricii episcopi. Chrysopolitana. In Suevia, sancti Ormari abbatis et conf. Octava sancti Martini. Romae, sanctae Ceciliae virginis. Romae, sancti Clementis papae. Romae, sanctae Felicitatis. Bobio, sancti Columbani abbatis, et Octava sancti Otmari. Romae, sancti Chrisogoni mart.

DECEMBER. Terminat Arcitenens medio sua signa December. Dat duodena cohors, septem decemque Decembris. Vigilia sancti Andreae apost., Tolosae Saturnini episc. et mart., et Romae sancti Saturnini mart. Natalis sancti Andreae apostoli. Mensis November habet dies XXX, l. XXIX. Nox habet horas XIV, dies vera X. Dedicatio monasterii Grandi Fontis. Sancti NICOLAI Mirreorum Lyciae episcopi. Octava sancti Andreae apost. Sancti Romarici. Apud Emeritam Hispaniae, sanctae Eulaliae virginis. Romae, Damasi papae. Albericus Cantor. O. In Sicilia, Luciae virginis. Robertus archiclavis. O. Aeduae, sancti Lazari quem Dominus suscitavit. Hugo caput marchio. O. Vigilia sancti Thomae apostoli. Passio ejusdem apostoli. A. KL. Jan.B. IIII Non.Vigilia Natalis Domini.C. III Non.Nativitas Domini nostri Jesu Christi.D. II Non.Natalis sancti STEPHANI.E. Non.Natalis sancti JOANNIS EVANGELISTAE.F. VIII Id.Natalis sanctorum Innocentium.G. VII Id.A. VI Id.B. V Id.Natalis sancti Silvestri papae.C. IIII Id. Mensis December habet dies XXXI, l. XXX.D. III Id. Nox habet horas XVI, dies vero VIII.