PIUS PP. X
EPISTOLA
LITTERAS ISTINC*
AD R. P. D. SEPTIMIUM CARACCIOLO DI TORCHIAROLO, EPISCOPUM ALIPHANUM, SACERDOTII SUI ANNIVERSARIUM VIGESIMUM QUINTUM CELEBRANTEM, GRATULANDI CAUSA
Litteras istinc accepimus communis laetitiae nuncias. Allatum enim est Nobis natalem appetere sacerdotii tui vigesimum quintum: qui vero id Nobis perscripserunt, delecti sive e clericis sive e laicis tuae dioecesis viri, qui simul colere ad ea decernenda honoris signa quibus, pridie Kal. Junias, popularis gestiet animus solemnia huiusmodi celebrare, in partem Nos etiam vocarunt domestici gaudii, ut societate Nostra gratior optata dies et tibi et illis effulgeat. Annuimus libenter: et hasce litteras testes esse volumus ipsis quidem paternae Nostrae benevolentiae, tibi vero, Venerabilis Frater, etiam votorum quibus Deum, quem tu olim, sacris vix initiandus, obtestabaris « partem haereditatis tuae et calicis tui » adprecamur enixe ut te, sacerdotio ornatum et auctum pontificatu, certantem bonum fidei certamen « custodiat in via » donec olim frugifero tandem functum episcopatu « introducat in locum quem paravit » restituturus scilicet haereditatem tuam tibi.
Optatis Nostris annuat Deus, omnium auctor bonorum: annuat et caelitum Regina, ipsius ac omnium nostrum dulcissima mater, cui quidem dicati mensis extrema gaudii, gaudia cumulabunt mox recolendae sacerdotii tui memoriae.
Gratia Domini Nostri Iesu Christi tecum sit, Venerabilis Frater, et cum omnibus tibi concreditis fidelibus, quibus singulis, tibique in primis, amantissime benedicimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XX Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. II (1910), n. 11, p.446.