Litterae Auberti Miraei ad Bollandistas

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Revde admodum in Christo Pater
1623
editio: incognita
fons: incognitus

REVDE ADMODUM IN CHRISTO PATER,

Diu est quod quaero, qui fuerit scriptor vitae S. Auberti, Cameracensis episcopi, patroni mei, quae apud Surium est mutila, Cameraci vero integra in monasterio S. Auberti. Baldericus, in chronico Cameracensi, auctorem nuncupat Fulbertum, doctorem clarissimum. An non is Fulbertus postea Carnotensis episcopus, scriptis clarus? Pro conjectura hac mea facere videtur capucinus iste anonymus, qui vitam D. Aldegundis, abbatissae Molbodiensis, gallice nuper Atrebati edidit, p. 372, ubi citat epistolam Fulberti ad Ebulum archiepiscopum Remensem. Quid hac de re Rtia Vra sentiat, opto scire, quid item de ejusdem S. Aldegundis genealogia, citato libro gallico praefixa: quid denique de iis, qui testamento S. Aldegundis pag. 207 notantur subscripsisse, etc.

Habeo vitam S. Gudilae Virginis, gravi et erudito stilo a quodam Huberto conscriptam; cujus hoc est initium: Dilectissimo fratri Alberto Hubertus servus servorum Dei, et hic secundis successibus Christo obsequi, et in futuro cum tripudio adstare ejus adspectui. Attulisti ad nos, etc., velim doceri quis fuerit iste Hubertus scriptor, et Albertus ad quem scribitur.

Historia D. Virginis Lacensis prodibit post 2 aut 3 septimanas. Chronicon Bethlehemicum petii a Priore Viridis-Vallis, qui negat penes se esse, imo ait et sibi negatum a Bethlehemitis, adeo sunt morosi. Belgium Divaei sub Francis ista quadragesima submittetur prelo, per Dei gratiam. Scito tamen illud per annum esse digestum, adeoque vix posse servire vestris annalibus. Hedwigis Antwerpiensis prorsus mihi est ignota. Quaerenda erit Diesthemii, per aliquem ex vestris Lovaniensibus. In originibus meis Benedictinis et aliis, nihil habeo quod corrigam, saltem quoad annos. Quae addenda aut supplenda videbantur, posui in Originibus monasticis, Coloniae, 1620 editis. Prumiensis monasterii origo quaeratur in Rheginone Prumiensi, aut Trithemii chronico Hirsaugiensi.

Cras aut perendie per Dei gratiam cogito (ire?) Montes Hannoniae, quo mittor cum graphiario quodam hispanico a Cardinale nostro, ut tamquam Protonotarius sumam informationes super natalibus secretarii regis catholici, cui cognomen Alosa, qui nunc est apud Regem gratiosissimus, una cum comite Olivares. Si quid ibi voles de Guisii annalibus Hannonicis, lubens curabo: poterunt litterae mitti ad P. Rectorem Montensem. Nam haerebo ibi per 8 aut 10 dies. Vale in Domino, nostri in sacrificiis et precibus memor.

Raptim Bruxellis, 25 februarii 1623.

Rae Vae studiosiss.
A. MIRAEUS.
DE RG.