Literae ad Episcopos Ruthenos de conservando ritu graeco catholico

This is the stable version, checked on 5 Martii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Literae ad Episcopos Ruthenos de conservando ritu graeco catholico
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: [1]


Literae Benedicti Papae XIV ad Episcopos Ruthenos Leopoliensem et Premisliensem de conservando ritu gr. cath . ( 1751. )

Benedictus Papa XIV. Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam benedictionem . Vestrae ad Nos delatae sunt literae, scriptae die 7. Julii , quibus merito conquerimini de transitu Ruthenorum a ritu Graeco ad Latinum. Uti bene nostis, venerabiles Fratres, nostri praedecessores transitus hos abhorruerunt, et nos ipsi abhorremus utpote qui non destru ctionem sed conservationem ritus Graeci summopere deside ramus. Specialiter de prohibendo transitu Ruthenorum actum est coram nobis a. 1748, sed nulla fuit capta resolutio sub obtentu resistentiae factae a rege Poloniae decretis Urbani VIII, in quibus transitus fuerat prohibitus. Quamprimum materia reasumetur, omnemque lapidem movebimus ut nidum finali decreto transitus prohibeatur, sed etiam ut decretum sua non careat executione. Et interea vobis, venerabiles Fratres, et gregibus vestrae curae commissis Apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Mariam majorem die 18 Septembris 1751 Pontificatus Nostri anno duode cimo.

Venerabilibus Fratribus Eppis Premisliensi et Leopo liensi. Leopolim.