XLII. - In Venerem armatam Lacedaemone | XLIV. - De eadem |
XLIII
De Trivultia
Nobile, ricca, bella, pudica e colta, nessuna donna può stare
alla pari di lei
Quod genere et censu praestes, Trivultia, multis,
est decus; at dccus id pluribus esse vides.
Quod prior innumeris tua sit, nullique secunda
forma, tamen non est unica, rara licet.
5Quod sis casta, et si non est te ca.stior ulla,
tecum alia atque alia est casta puella tamen.
Quod docta atque sciens Musarum es sola; sed olim
Deiphobe et fidiceli Lesbia talis erat.
Quod generosa eadem, dives, formosa, pudica
10doctaque sis, nulla est par tibi, nulla fuit.
XLII. - In Venerem armatam Lacedaemone | XLIV. - De eadem |