XII. - Ad Albertum Pium | XIV. - Cosmici epitaphium |
XIII
Ad Herculem Strozzam
Grido di dolore all’annunzio della tragica morte di Michele Marullo.
Audivi et timeo ne veri nuncia fama
sit quae multorum pervolat ora frequens.
Scin veruni, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
5An noster fluvio misere...? (Heu timeo omnia! at illa
dí prohibete, et eant irrita verba mea;
et redeat sociis hilari ore, suasque Marullus
ante obitum ridens audiat inferias).
Fama tamen vatem, sinuoso vortice raptum,
10dulciloquam fluvio flasse refert animam.
Scin veruni, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
Ut timeo! nani vana solet plerumque referre
fama bonum; at nisi non vera referre malum.
15Quamque magis referat saevum, crudele, nefandum,
proli superi! est illi tam mage habenda fides.
Quod potuit gravius deferri hoc tempore nobis,
qui sumus in Phoebi Pieridumque fide,
quam mors divini (si vera est fama) Marulli?
20Iuppiter! ut populi murmura vana fiuant.
Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
Nani foret liaec gravior iactura tnihique tibique,
et quemcumque sacrae Phocidos antra iuvent,
25quam vidisse mala tempestate (improba sedi
conditio!) dades et Latii interitum,
nuper ab ocdduis illatum gentibus, olim
pressa quibus nostro colla fuere iugo.
Quid nostra an gallo regi an servire latino,
30si sit idem hinc atque hinc non leve servitium?
Barbaricone esse est peius sub nomine, quam sub
moribus? At ducibus, di, date digna malis.
Quorum quam imperium gliscente tyrannide tellus
Saturni Gallos pertulit ante truces;
35et servate diu doctumque, piumque Marullum;
redditeque actutum sospitem eum sociis;
qui poterit dulci eloquio, monitisque severis,
quos musarum haustu plurimo ab anme tulit,
liberam, et immunem (vincto etsi corpore) mentem
40reddere, et omne animo tollere servitium.
Sit satis abreptum nuper flevisse parentem:
Ah! grave tot me uno tempore damna pati!
Tarchoniota aura aetheria vescatur; et inde
caetera sint animo damna ferenda bono.
45Scin veruni, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
At iuvat hoc potius sperare, quod opto; Marullum
iam videor laeta fronte videre meum.
An quid obest sperare homini dum grata sinit res?
50Heu lacrimis semper sat mora longa datur.
XII. - Ad Albertum Pium | XIV. - Cosmici epitaphium |