II bis. - Ode de vita quieta ad Philiroëm | IV. - Epitaphium Fulci Areosti |
III
Ad Pandulphum
Spensierato, si gode la ridente campagna e i giocondi amori, accanto a Filli o a Filiroe; ma un pensiero turba la sua gioia, quello della minaccia gallica su l’Italia.
Dum tu prompte animatus ut
si res cumque feret principe sub tuo,
Pandulphe, omnia perpeti
quaeris, qui dominae crinibus aureis
5fortunae iniicias manus;
nos grati nemoris rauca sonantium
lympharum strepitus prope
umbrosas vacui quaerimus ilices,
canna non sine dispari,
10quae flavae Glyceres reddat amoribus
cantatis suaves modos,
queis Panum invideat capripedum genus.
Nos longum genio diem
sacramus, penitus quid face posterá
15mater Memnonis afferat,
securi roseis humida curribus;
qui certantia purpurae
duni vina in tenero gramine ducimus,
vincti tempora pampino,
20aut serto ex hedera sanguinea aut rosa,
quod vel candida nexuit
Phillis vel nivea Philiroè manu.
Tum praedivitis haud movent
me vel regna Asiae, vel ferus Adria
25quicquid puppe vehit gravi,
quare saepe minas aequoris horream,
ut me fictilia in quibus
ulnis Philiroè candidulis, mihi
lac formosa coégerit,
30delectant potius, quam siculi dapes
regis, quas teneat nitens
aurum; sede licet collocer aurea.
quem circum pueri integri
adsint, ut veteris pocula massici
35propinent. docilis tulit
fontis quae rigui lympha bibentibus
Inter laeta rosaria
tristis cura magis tempora assyrio
unguento madida insilit,
40et saevit penitus, si furor, Alpibus
saevo fíaminis impetu
iam spretis, quatiat celticus Ausones.
Hic est qui super impiam
cervicem gladius pendulus imminet.
II bis. - Ode de vita quieta ad Philiroëm | IV. - Epitaphium Fulci Areosti |