EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Licet velut ignis
1237
editio: incognita
fons: incognitus

Licet velut ignis (1237)

Dilectis in Christo filiabus universis abbatissis et sororibus Ordinis Sancti Damiani salutem et apostolicam benedictionem.

1. Licet velut ignis impietate succensa et intumescente Mundi procella cogamur de multis esse solliciti et erga plurima perturbari; quanto tamen specialius vos universas et singulas tanquam filias in Christo dilectas in charitatis visceribus gerimus, tanto de statu Ordinis vestri servando et in melius promovendo sollicitius cogitamus; divinae pietatis clementiam humiliter implorantes, et in votis semper habentes, ut ipsius Ordinis fama illaesa servetur; et vestra conscientia non laedatur. Cum ergo in cisterciensi et quibusdam aliis Ordinibus laudabiliter sit statutum ut carnes infra monasteriorum suorum septa, exceptis (secundum beati Benedicti regulam) infirmis et debilibus, non edantur;

2. Nos famae Ordinis vestri, quae per Dei gratiam observantiam vitae districtioris elegit, et conscientiae tam nostrae quam vestrae volentes salubriter providere; praedicta autoritate statuimus et districtius inhibemus, ne ullus unquam Frater aut Soror praeter infirmos, debiles et puellas, quae regularem non possunt, aetatis teneritudine prohibente, servare rigorem, intra septa monasteriorum vestrorum de cetero carnes edat; nec etiam extra alicui ministretis; Universitati vestrae, in virtute oboedientiae, firmiter praecipiendo mandantes, ut hoc, si animarum vestrarum periculum non vultis incurrere, procuretis inviolabiliter observare. Datum Interamnae V Idus Frebruarii Pontificatus nostri anno decimo.