Libri ad Trasimundum

This is the stable version, checked on 30 Augusti 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libri ad Trasimundum
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65


FulRus.LiAdTr 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS. DE MYSTERIO MEDIATORIS CHRISTI DUAS NATURAS IN UNA PERSONA RETINENTIS.

CAPUT PRIMUM. Liber a rege destinatus Fulgentio.

Responsio Fulgentii ex jussu regis. Fidem nolle asserere, est fidem negare. Respondendi necessitas est ex praecepto divino.

69 Triumphalibus tuis sensibus, piissime rex, nequaquam crediderim oblivione ( al. oblivioni) subtractum, quod nuper mihi quoddam volumen, bajulo Felice, praeceperis destinari, jubens me illico respondere. Cujus, quia tanta fuit prolixitas, ut egeret aliquanto diutius recenseri, et diurni finis aderat, nocte propinquante, curriculi, vix ejusdem voluminis principia citatae delibans lectionis excursu, poposceram, ut ad cuncta plenae recensionis ( al. recensitionis) ordine perlegenda noctis unius nobis spatium fuisset indultum; quod vestrae mansuetudinis voluntas omnino statuit abnegandum, ita ut nec saltem ad residua perlegenda Scripturae nobis praecepisses attribui. Ego vero, cum spatio quorumdam dierum ordinationem tui culminis praestolarer, ac deinceps, interrogationis illius tenore subtracto, sola fuisset a nobis flagitata responsio, pauca, quibus, Domino adjuvante, nostri parvitas sufficit ingenii, de eadem interrogatione, quam ex principio tenuiter cognovi, vestrae recensendam mansuetudini destinavi, ne forsitan aut fastidio putarer tumidus, aut taciturnitatis culpa judicarer obstrictus, quem vestra celsitudo suspicaretur, aut superbia responsionem non reddere, aut verae fidei diffidentia tacuisse. Nam studio vestro, clementissime rex, compertum esse non ambigo apud eos qui Christianae gratiae participatione redempti sunt, pene id esse, fidem nolle asserere, quod negare. Quippe cum ipse unigenitus Deus humani generis conditor et redemptor, sicut se confessurum confitentem, ita se negaturum negantem, certa prorsus denuntiatione testatur, dicens: Qui me confitebitur coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X, 32, 33). Ita denuo erubescentem se suosque sermones ipse 70 quoque in sua majestate veniens erubescet. Cujus dicti normam tali Lucas sententia cognoscitur posuisse, ubi hujus confusionis sic exitiale firmat tacituro silentium, ut erubescentem perditioni non sileat mancipandum; inter alia Dominum haec dixisse commemorans: Quid enim proficit homini (al. homo), si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat (Luc. IX, 21)? Causamque hujus perditionis insinuans adjecit: Nam qui me erubuerit (al. erubescit), et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Nec immerito talis servus et abjicitur et punitur, quoniam uno eodemque silentio firmat errorem, qui, terrore seu torpore ( al. tepore) possessus, silendo non astruit veritatem. Dominicam quoque gloriam qui non firmarit, evacuat, et divinam contumeliam qui non refutarit, accumulat. Plerumque miles ignavus regia castra, somnolento torpore depressus, oppugnantibus tradit, dum competentibus excubiis non defendit. Haec idcirco curavi quam maxime praemittenda, ne superbae responsionis aliquatenus notare tua pietas velit, cui ipsa respondendi necessitas officium liberae responsionis imponit: nam cum de Deo res agitur, non levis reatus est, si quod ad salutem pertinet taceatur. Ita namque nos oportet corde ad justitiam credere, ut oris confessio fiat pariter ad salutem (Rom. X, 10); quoniam verbum Dei non est vinctum (II Tim. II, 9). Huc accedit quod illud divinae praeceptionis oraculum omnis ecclesiastici praedicatoris personam, non tantum fidei, sed etiam servitii quadam communione perstringit ( al. pertingit), dicente Domino: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Quod Isaiae cum dicitur in uno, pluribus imperatur; ipso unigenito Deo discipulis loquente: Quod uni vestrum dico, omnibus dico (Marc. XIII, 37). Propterea nos etiam beatus Petrus ad respondendum paratos esse debere paternae jubet dilectionis instinctu: Parati, inquiens, semper ad respondendum omni poscenti vos rationem de fide et spe quae in vobis est (I Petr. III, 15). Cum omni poscenti rationem fidei speique nostrae praecipimur reddere, cessat prorsus universae tam dignitatis exceptio quam personae. Cui enim veritatis insinuatio deneganda putabitur, cum se locutum sine confusione coram regibus propheta testatur, dicens: Loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46)?

CAPUT II. In respondendo habenda est ratio regiae dignitatis. Deus plus timendus et honorandus quam rex temporalis. Laus barbari regis propter studium sapientiae. Quocirca, cum pro nostra fide, in quantum facultatem divinitus accepimus, libere respondemus, nulla contumaciae seu contumeliae debemus suspicione notari, cum nec nostrae humilitatis, nec regiae simus dignitatis immemores, sciamusque Deo timorem, honorem regibus exhibendum, apostolica ita nos praemonente doctrina: Reddite omnibus debita, et paulo post: Cui timorem, timorem; cui honorem, honorem (Rom. XIII, 7). Hujus timoris honorisque manifesta nobis beatus Petrus aperuit discretione notitiam, dicens: Sicut servi Dei omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem autem honorificate (I Petr. II, 17). Non autem parum clementiae tuae dilectionis exhibet 71 et honoris, quisquis interroganti tibi hoc respondet quod ad fidem pertinet veritatis. Competens igitur mansuetudini tuae deferimus honoris obsequium, cui regalis apicem culminis divina cernimus largitate collatum. Nec tamen quemquam sapientem fugit quanto sempiternus ille Rex regum et Dominus dominantium timore debeat suspici, qui temporales etiam reges praecipit honorari. Hunc si quis parum metuit, valde contemnit; hujus qui minorat ( al. non memorat) honorificentiam, auget injuriam; nec ingrati refugit culpam, qui creatoris immensitatem perpetuam et perpetuitatem immensam creaturarum ( al. creaturae) putaverit qualitatibus aestimandam. Hoc benigna mansuetudo tua procul dubio perspicit, hoc ingenii studiique tui sagacitas recognoscit; quam vere mirandam quisquis novit considerare pronuntiat, non quod insolitum sit hominem Scripturarum studiis insistere, sed quod rarum hactenus habeatur barbari regis animum numerosis regni curis jugiter occupatum tam ferventi cognoscendae sapientiae delectatione flammari, cum hujuscemodi ( al. hujusmodi) semper infatigabiles nisus non nisi vel otiosus quis habere soleat, vel Romanus. Per te, clementissime rex, per te, inquam, disciplinae studia moliuntur jura barbaricae gentis invadere, quae sibi velut vernacula proprietate sole inscitiam vindicare. Inventus es qui te ipso potior exstitisses, dum sic Africano praesides moderando regimini, ut magis desideres animae spatia dilatare quam regni. Nosti, venerabilis rex, et (ut non ambigo) firma tenes sententia comprobatum quanto melioribus inhaereat commodis qui veritatem desiderat nosse, quam qui, subactis gentibus, temporalis fines regni cupit latius propagare.

CAPUT III. Studium regis erroneum in Ariana perfidia. Magnum bonum confert inquisitio veritatis, quae tamen tunc desiderato non frustratur effectu, si rectis ad veri cognitionem lineis animus innitatur. Tunc etiam veloci proderit ingenio cucurrisse, si tendentis ad veritatem gressus nullo pravitatis teneatur ( al. teneantur) errore. Qualiter autem salubris est credulitas aestimanda, quae putat in eo cultum religionis divinae consistere, ut vel naturali veritate sit privanda divinitas, dum negatur in ea ( al. in re) quod non negatur in homine ( al. in nomine), vel cum redemptionis nostrae pervertitur ( al. praevenitur) incerta confusione mysterium, ut Dominum Christum, Dei et hominis Filium, vel Deum de Patre naturaliter verum, vel hominem quis audeat negare perfectum; aut si subjacuisse divinitas aestimetur passionibus hominis, vel non totus homo fuisse credatur in virtutibus deitatis? Ac sic non dissimili veritas evacuatur errore, si, vel in una persona veri Dei verique hominis Christi quod diversum substantialiter constat esse confunditur, vel in divinitate Patris et Filii et Spiritus sancti, substantiali diversitate credita, quod unum atque indivisibile Trinitatis est separatur: cum nec divina simplicitas particularem sibi diversitatem ascribi permittat, 72 unde non immerito compositioni subjaceat; nec rationalis intelligentia cultu diversitatis ullatenus egeat, quae unius tantum simplicis sempiternaeque naturae fidem ad salutis suae plenitudinem sat esse cognoscat, ut pote quae non ignoret ipsum Deum sibi coelestibus oraculis intonare: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus (al. Deus) unus est (Deut. VI, 4). Et Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et Non erunt tibi dii absque me. Sed nec illud est humanis mentibus ignorandum, quanto salutis mulctetur ( al. mutetur) aeternae dispendio, quisquis veri Dei proprio unigenitoque Filio, quantum ad divinitatis attinet immensam sempiternamque substantiam, vel localis motionis, vel cujusquam mutabilitatis non metuat impiis mortiferisque contumeliam cogitationibus vel sermonibus irrogare; unde non immerito Davidici carminis illo sit condemnandus eloquio: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psalm. XIII, 1). Quia revera, si localis, non immensus; si mutabilis, non est Deus.

CAPUT IV. Errores haereticorum ex malo intellectu circa mysterium Incarnationis. Inde etiam caecitas Judaeorum. Certum est autem pene omnes ( al. omnis) haereticae pravitatis errores hinc quibusdam multipliciter subrepsisse, dum magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16), nonnulli, aut non sicut est credunt, aut omnino non credunt; et ille lapis, qui ab aedificantibus reprobatus in caput factus est anguli, quibusdam pravae credulitatis caecitate possessis, lapis offensionis et petra scandali (I Petr. II, 8) efficitur. Unde non immerito, cum Simeon infantem Christum templi Dominum, ad templum suum praecepto suae legis allatum ( al. illatum), gaudens ulnis meruisset gestare senilibus (Luc. II, 28), et figuram gerens praesentis aevi, carnali senio jam defessi, novum vetulus hominem sumeret, eum scilicet qui solus posset ex peccatoribus (longaevo dicenti: Tu es Deus salvator meus, et te exspectavi tota (al. toto) die [Psal. XXIV, 5] ) non solum inolitam vetustatem demere, quin etiam juventutem, sicut aquilae, renovare (ut pote cui etiam apostolica tuba foret veraciter canitura: Sicut est veritas in Jesu deponere vos secundum (al. sicut) pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum (al. novum eum) qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22); ille igitur Simeon, mundanae cernens adesse salvationis ac renovationis effectum ( non enim misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum [Joan. III, 17] ), cum primum se vitae praesentis angoribus precaretur absolvi, dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod reparasti ante faciem omnium populorum; lumen ad velationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (Luc. II, 29-34); paulo post hoc de ipso testatur: Ecce positus 73 est hic in ruinam et resurrectionem multorum (Ibid., 34). Ibi ergo male credentibus ruinam perfidia generat, ubi recta credulitas fideles exaltat. In uno eodemque Christo, vero Dei veroque hominis filio, minus perspicientium tenebratur hactenus lippitudo, in quo illuminatis veri luminis claret manifesta cognitio. Inde est quod Judaeus hominem Christum caecus vidit, et cecidit, cui jam pridem Isaias non destitit praedicare: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis (Isai. IX, 6). Quid vero essent non visuri videntes, subsecutus ostendit, dum Deum ex Virgine nasciturum evidenti vaticinatione testatur: Ecce, inquiens, virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14), quod interpretatur evangelista, dicens: Nobiscum Deus (Matth. I, 25). Audiens ergo Judaeus, remansit surdus, et videns, magis factus est caecus; a quo nec veri Patris sempiternus atque unigenitus Filius creditur, et incorruptae virginitatis fecunditas abnegatur.

CAPUT V. Error Manicnaei circa carnem Christi. Ex libro Sapientiae refutatur. Convincitur ex epistola Joannis. Hinc etiam Manichaeus in Deo vero veram carnem formidat credere, cum humanam carnem non vitio culpae, sed naturali credens proprietate pollutam, naturae mali, quam sibi mendaciter fingit, tantam virtutem caecus attribuit, ut, si crediderit verum Deum veram carnis assumpsisse naturam, divinitatem (quam fallaci professione dicit incoinquinabilem) carnis non credat pollutionis expertem; et ideo in Christo carnis phantasiam credere maluit quam naturam, et dum infirmitatem humanam ab illa ( al. ab illo) susceptam medicinali virtute non vidit, semetipsum miser a remedio salutis exclusit. Sed haec impurae dementia falsitatis, sancti Spiritus praescientia resistente, prius est exstincta quam genita, incoinquinabilem sapientiae statum his verbis Instrumenti Veteris serie commendante: Omnium mobilitatum mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera; et ideo nihil inquinamenti in illam incurrit. Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et cum sit una, omnia potest; et permanens in se, omnia innovat (Sap. VII, 24, 27). De qua sapientiae incoinquinabilitate atque incarnationis veritate securus ille qui de pectore ipsius sapientiae mysteriorum coelestium meruit intelligentiam illuminatus haurire, fiducialiter dicit: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. IV, 2, 3): fetulentae quippe carnis inquinamenta non sensit, qui ad suscipiendam veram substantiam carnis et eamdem mundandam carnis fetulentiam venit. Quoniam ideo carnem immaculatam dignatus est sumere, ut carnem salvans omnem posset carnis maculam submovere, memorato rursus Joanne testante: Scimus quia ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est (I Joan. III, 5). Iterum: In hoc apparuit Filius Dei, ut solvat opera diaboli (Ibid., 8). 74 Nam quia Dei opus vinculo tenebatur diabolici operis, apparuit Filius Dei ut illud solveret, hoc salvaret.

CAPUT VI. Photini haeresis. Ex initio Joannis multi confutantur errores. Deus erat Verbum naturaliter, non nuncupative solum. Ignorat etiam Photinus magnum pietatis, quod Apostolus memorat, sacramentum (I Tim. III, 16), qui Christi ex Virgine fatetur exordium: ignorans in uno Christi sic esse credendam veritatem carnis ex tempore, ut neganda non sit naturalis veritas sempiternae divinitatis ex Patre. Et propterea non credit sine initio substantialiter Deum natum ex Deo Patre, in quo carnis veritatem confitetur ex Virgine, non intelligens de Patre Deo substantialiter natum illud Verbum quod, in plenitudine temporum caro factum, habitat ( al. habitavit) in nobis, quod secundum divinam quam habet ex Patre substantiam in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat (Joan. I, 1). Quibus tribus evangelistae sententiis, et sempiterna Verbi nativitas, et personalis inconfusa proprietas, et indiscreta substantialis unitas Patris Filiique monstratur, ut in Verbo caro ( al. carne) facto, et habitante in nobis, quod in principio erat sempiternitatis agnitio suspicionem coeptae nativitatis auferret; quod apud Deum erat personae utriusque inconfusa proprietas unionem Sabelliani erroris excluderet; quod autem Deus erat essentialis nominis veritas unitatem substantiae genitoris genitique monstraret. Non enim dixit Joannes, Deus dictus est Verbum, sed Deus erat Verbum: ut dum in Deo Verbo essentiae divinae veritas naturalis agnoscitur, consequenter non nuncupativi, sed naturalis nominis veritas probaretur. Veritas enim naturae nunquam privatur nominis veritate. Ac sic illa ( al. illius) Verbi, non prolativi, sed substantialis vera ( al. verissima) incarnatio tunc salubriter creditur, si aeternum Verbum, quod carnem ( al. nostram) suscepit ex tempore, non initio existendi subditum, non persona cum Patre confusum, non aliud ( al. alium) natura credamus esse quam Deum.

CAPUT VII. Error alius negantium veram in Christo deitatem simul et humanitatem. Error alius eorum qui humanitatis opera in deitatem referunt. Sunt etiam quidam in eo quamplurimum gratiae Salvatoris ingrati, quod in Christo, Deo scilicet vero homineque perfecto, sic se asserunt accipere Dei hominisque naturam, ut unam falsam, alteram semiplenam non dubitent in Dei Filio praedicare substantiam. Nam veram Christi deitatem nolunt credere, cujus ex Deo Patre veram nativitatem negant substantialiter exstitisse, volentes Deo Filio naturam veri nominis adimere, cui nequeunt nomen naturalis veritatis auferre. Dicunt enim in unigeniti Dei nomine non naturalem ex Patris generatione substantiam, sed nuncupationem solius esse vocabuli donatione concessam. Humanam quoque naturam sic in Christo credunt, ut quod est melius hominis adimant; quod est inferius, hoc relinquant: et minus considerantes magnum pietatis, quod Apostolus memorat, sacramentum, ab illa Mediatoris mirabili susceptione rationalem nituntur animam separare, quam in Mediatore Dei et hominum penitus asserunt 75 non fuisse. Aliud quoque ab istis adjicitur memorato errori piaculum, quo confusionis admittunt teterrimae cauponatum. Nam in unitate personae (in qua Deus et homo unus Christus, inconfusibilem atque inseparabilem utriusque veritatem naturae commendans, verum se Deum divinis operibus verumque hominem humanis passionibus demonstravit, impassibile habens per quod homo creatus est sanus, passibile suscipiens per quod sanaretur infirmus) sic isti nescio qua deceptione falluntur, ut quidquid Dominus, veram formae servilis susceptionem monstrans, humiliter gessit aut dixit, totum ad contumeliam divinitatis derivare non metuant, quam passioni mutabilitatis ( al. mutabilitatique) subjiciunt, dum utriusque naturae veritatem tam dictorum quam operum manifestatione clarissima resplendentem nulla consideratione distinguunt: non attendentes ubi demonstretur infirmitas ab invicta et impassibili virtute suscepta, ubi per infirmitatem resplendeant invictae virtutis insignia: atque ita divini mysterii frustrare conantur effectum, quia revera homo salvari non potuit, si vel susceptor hominis naturaliter verus Deus non fuit, vel in Dei veri susceptione aliquid hominis defuit.

CAPUT VIII. Mediatoris duplex natura ex Scripturis demonstranda. Ex verbis Isaiae tria in Christo probantur, caro, anima, et divinitas. Et ut omne submoveatur dubitationis ambiguum, in una Mediatoris Dei et hominum hominis Christi persona perfectio divinae humanaeque substantiae propheticis est apostolicisque testimoniis demonstranda. Isaias, sicut supra memoravimus, dicit: Ecce Virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur (al. vocabitis vel vocabis) nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit, priusquam sciat aut proferat maligna, mutabit bonum; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credit malitiae, ut eligat quod bonum est, et relinquetur terra desolata; quoniam priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae (Isai. VII, 14-16). In hoc testimonio tota continetur salutaris mysterii plenitudo: nam veritas carnis in virginali conceptu cognoscitur, et in electione boni anima intellectualis ostenditur, et in Emmanuel nomine vera deitatis natura monstratur; ac sic in vero Deo, nec falsa fuit hominis, nec semiplena susceptio. Dignum etenim fuit ut in sacramento redemptionis humanae, nec veritas defuisset perfectioni, nec perfectio veritati. Nam si vera caro in Christo non fuit, quid in utero Virgo concepit? et si anima vel intellectus naturae in Christo defuisse credatur humanae, quid in infante bonum malumque dicitur ignorasse? An illam divinam Filii Dei naturam ignorantiae boni malique subjicimus, ut humanam in Christo animam denegemus? Itane credendus est homo susceptus a Deo quae Dei sunt aliquatenus potuisse sapere, in quo ipsa sapientia cognitione boni malique dicitur caruisse? Anima igitur humana, quae rationis capax naturaliter facta est, bonum malumque in infante Christo nescisse dicitur, quae secundum evangelicam veritatem in puero Jesu sapientia et gratia profecisse narratur: sicut Lucas ponit et dicit: Puer autem crescebat, et confortabatur, plenus sapientiae, et gratia Dei erat in illo (Luc. II, 40). Et paulo post: Jesus proficiebat 76 sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines (Ibid., 52). Nam sicut carnis est aetate proficere, sic est animae sapientia et gratia profecisse, quae tamen in sapientia nullatenus proficeret, si naturalem intelligentiam (quae hominibus rationis causa concessa est) non haberet, non quia hoc susceptor Deus eguit, sed quia hoc pro remedio nostrae salutis effectus piae susceptionis exegit, ut dum caro et anima rationalis a Deo suscipitur, utraque pariter salvaretur: nam nec caro ipsa fuit a Dei Filio suscipienda, nisi divina fuisset susceptione salvanda. Quod si Deus carne non eguit, sed ut eam salvaret accepit, ita nec anima rationali Deus eguit, sed eam salvandam cum carne suscepit: cujus animae humanae susceptionem prophetico more David sanctus intimat dicens: Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae (Psal. LIII, 6). Adjuvit utique quam suscepit, quam procul dubio, nisi susciperet, non juvisset.

CAPUT IX. Ovis errans peccator est a Deo aberrans. Viae Domini fides, justitia, misericordia, et veritas. Necessarium autem reor perfectam hominis in Christo susceptionem evangelicae quoque parabolae recensione monstrandam, ovis scilicet erraticae, quam propriis humeris subvectam Dominus reportavit ad domum; cujus quaerendae David jam pridem flagitabat lacrymabili postulatione subsidium, dicens: Erravi sicut ovis quae perierat, require servum tuum (Psal. CXVIII, 176). Cum ergo murmurarent Pharisaei et Scribae dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis (Luc. XV, 2), refert evangelista quod hanc eis Dominus parabolam dixerit: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit (al. dimittet) nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? Et cum invenerit eam, imponit (al. imponet) in humeros suos gaudens; et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat (Ibid., 40 seq.). Hanc ovem, in qua peccatoris hominis natura signatur, quali errore dicemus errasse? cordis an corporis? errore pedum an errore morum? Non opinor quemquam sic humanae cogitationis exsortem, qui putet hominem quomodolibet ( al. quemlibet) a Deo longinquitate habitationis et non perversitate cogitationis errare. In via Dei non gressu corporis, sed mentis ambulatur incessu. Via Dei fides est recta, quae in tantum via prorsus ostenditur, ut in ea nos Apostolus ambulare testetur: Per fidem (inquiens) ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7). Via Domini justitia est, per quam se beatus David deductum esse commemorat, dicens: Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit: deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum (Psal. XXII, 2). Viae etiam Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10), per quas utique non corporis gressu, sed animae magis ambulatur affectu. Hanc nobis ambulandi doctrinam beatus Joannes intimat dicens: Qui dicit se in Christo manere, debet quemadmodum ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Qua via se praecipit Christus ipse sequendum, dicens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae 77 habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Non ergo corporali gressu solo quisquam sequitur Christum, aut errat a Christo. Equidem erroris hujus qualitatem Dominus ipse Salvatorque noster, dum Sadducaeos increparet, ostendit, dicens: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29). Propterea utique miserabiliter errabant, quia illum, qui Dei virtus est, nesciebant. Sicut ergo virtutis Dei scientia tenax est coelestis itineris, sic est inscitia mater erroris. Quod etiam beatus David ostendit, dicens de quibusdam: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant (Psal. LXXXIII, 1). His atque hujusmodi testimoniis evidentissime demonstratur ovis illius errorem, non solum corpori, sed etiam animae deputandum; illa scilicet ratione, quoniam etsi ab homine corporaliter videatur aliquod admitti peccatum, ex corde sumit exordium, nec extrinsecus quidquam perficitur, nisi hoc intrinsecus cogitationis judicio porrigatur. Cujus rei veritatem Veritas nobis ipsa monstravit, ita discipulis loquens: De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19). In hoc igitur unusquisque errat, in quo semetipsum malae cogitationis assensione commaculat.

CAPUT X. Ex parabola ovis reportatae probatur totus homo a Christo susceptus. Christus per animam suam Ecclesiam in conjugium recepit. Christus caput, Ecclesia corpus recte dicitur. Quapropter, cum error iste animae simul intelligatur et corporis, si Dei Filius absque anima rationali solam accepit hominis carnem, inferiorem partem illius ovis domum retulit, meliorem vero (quod absit) errori perpetuo dereliquit: nam manifestum est quoniam hoc revocavit, quod propriis humeris reportavit. Si autem ipse totam se profitetur ovem propriis humeris impositam reportasse, totus homo cognoscatur in Christo. Quoniam tunc est hominis credenda redemptio si in Filio Dei susceptionis humanae, id est ovis illius reportatae, non defuit plenitudo. Hoc enim Deus in nobis salvavit, quod pro nobis accepit; et illam Deus Dei Filius naturam fecit participem salutis aeternae, quam sibi conjunxit in unitate personae: illam in coeleste palatium introduxit, cum qua sponsus de thalamo uteri virginalis exivit: ipse enim, tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6, 7). Quis autem moliatur dicere Verbi Dei sponsam carnem fuisse, non animam? cui animae jam pridem dictum est ab ipso Domino per prophetam: Et desponsabo te mihi in aeternum; et sponsabo te mihi ad justitiam (al. in justitia), et in judicio, et in misericordia, et pietate (Oseae II, 19). Cujus mysterii Isaias quoque testis fidelis exstitit, qui ex persona Christi loquentis haec dicit: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo (al. Deo meo) qui (al. quia) induit me vestimentum salutis, et indumentum justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam decoratam monilibus suis (Isai. LXI, 10). Ecce unus est sponsus, est et sponsa, qui se etiam animam habere testatur: quam ut ostenderet non sine intellectu susceptam, cor (quod proprium est animae humanae) 78 simul cum carne in Deo exsultasse ex persona hominis suscepti monstravit dicens: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII, 2). Quia vero naturae primitias suscipiens Dominus, sicut in suo corpore cunctorum fidelium corpus, sic in sua anima universorum fidelium animas per naturae unitatem et gratiam justificationis accepit: per hanc omnem Ecclesiam in conjugium sibi perpetuae incorruptibilitatis ascivit, cujus desponsionis mirabile sacramentum sic fidelis sponsi servus ipsi sponsae commendat, ut mentis intelligatur magis esse quam corporis, dicens: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Ibi ergo spiritalis adulter corrumpere quaerit castitatem virginalis matrimonii, ubi cernit coelesti sponso fidem connubii debere servari. Inaniter autem animae castitatem custodiri mandat Apostolus, si hujus primitias conjunctionis in se non habuit homo a Deo susceptus; praesertim cum caput et corpus Christum Ecclesiamque doctor idem gentium praedicare non cesset, dicens: Secundum operationem potentiae virtutis ejus quam operatus est in Christo Jesu, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro: et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius, plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimplet (Ephes. I, 20-22). Alio quoque loco dicitur ( al. dicit): Vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator corporis (Ephes. V, 23). Quomodo ergo anima Ecclesiae poterit salvari, si defuit anima Salvatori? vel qualis effectus liberationis credetur ( al. crederetur) secuturus in corpore, qui non praecessit in capite? Nam sicut suis fidelibus dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36), ita de se quoque pronuntiat: Quia factus est sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Quod ergo caput liberum fecit in se, hoc etiam liberavit in corpore, quia intrans in domum fortis, atque alligans fortem (Matth. XII, 29), hoc ibi a servitio liberavit, quod primitus in se pro servo suscepit; nec aliud est in corpore regnaturum, quam quod in capite praecessit ( al. processit) ad coelum. Cujus rei credulitatem fideliter ac fiducialiter gerens Paulus exsultat, et dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Ibi itaque ( al. utique) suam animam conversari non ambigit, ubi humanam animam in Christo regnare confidit: propter quod etiam Colossenses hujuscemodi ( al. hujusmodi) praedicationis hortatur eloquio dicens: Si consurrexistis (al. consurrexistis) cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens.

CAPUT XI. Alia ratio ex Petro. Nec illud est aliquatenus omittendum, quod cum magno praedicationis miraculo Petrus commendat in Christo, quia peccatum non 79 fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Sic enim dicit: Christus pro nobis (al. vobis) mortuus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Nam si Dei Filius animam humanam in carnis susceptione non habuit, et hoc beatus Petrus de ejus creditur divinitate dixisse, quid est quod pro magno in laudem dicitur Christi, quia divinitas ejus immunis esse potuit a labe peccati, cum Dei sit proprium, non solum non peccare, sed etiam a peccato salvare: qui propterea solus potest donare indulgentiam, quia solus admittere non potest culpam; ideo solus est vulneratorum medicus, quia divina natura nunquam in se recipit vulnus? Si autem hoc ad Christi carnem creditur referendum, quomodo ab animabus nostris servari justitia poterit, quibus exemplum apostolice memoratum susceptio Christi non dedit? Sed ut ostenderet beatus Petrus et in anima simul et in carne Christi praecessisse justitiam, quam nobis imperat imitandam, secutus adjunxit: Qui cum malediceretur, non remaledicebat (al. maledicebat ); quod proprie ad animae patientiam pertinet; propter quod et alio loco dicit: Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditatis possideatis (I Petr. III, 9). Cujus benedictionis Salvator noster ex corde prodire commendat exordium dicens: Homo bonus de bono thesauro cordis sui profert (al. proferet) bona (Matth. XII, 35). Constat ergo in anima benevolentiam esse, unde benedictionem possimus maledicentibus redhibere. Ut autem beatus Petrus, et animae nobis, et carnis in Christo demonstraret exemplum, cum dixisset: Qui cum malediceretur, non remaledicebat (al. maledicebat ), secutus adjunxit: Cum pateretur, non comminabatur. Commendabat autem judicanti juste; qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut a peccatis nostris separati, cum justitia vivamus, cujus livore sanati estis (al. sumus). Qui sicut oves errabatis; sed nunc convertimini ad pastorem, et visitatorem animarum vestrarum (I Petr. II, 23-25).

CAPUT XII. Christus recte et pastor, et ovis ac agnus dicitur. Alia ratio ex Levitico, quia Christus cum esset pontifex, integer ut esset homo, ex lege tenebatur. Est igitur Dei Filius animarum nostrarum visitator et pastor, quia fieri dignatus est animae humanae susceptor, cui ex persona futurae susceptionis humanae dicitur in psalmo: Suscipe me secundum verbum tuum, et vivam (Psal. CXVIII, 116). Christus ergo pastor noster est, cujus nos oves esse apostolica testatur auctoritas; qui tamen, ut plene susceptorem se nostrae naturae dignaretur ostendere, non solum pastorem, sed et ovem se non dedignatus est appellare ( al. appellari), ut pote de quo, sancto Spiritu actus ( al. tactus), propheta testatur: Sicut ovis ad victimam adductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7); et ipse per ( al. denuo per) Jeremiam: Ego sicut agnus innocens adductus sum ut immolarer, et nescivi: in me cogitaverunt cogitationem malam dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus (Jer. XI, 19); de quo etiam Joannes Baptista proclamat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata (al. peccatum) mundi (Joan. I, 29). Non dissimilia de Christo ( al. de quo) Petrus quoque ponit apostolus dicens: Scientes quod non corruptibilibus 80 argento, vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. I, 18, 19). Unus igitur idemque mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ipse pastor et ovis, ipse sponsus et sponsa, ipse sacerdos et victima, unus idemque et oblator muneris et munus factus est oblatoris, ut nec oblator a muneris qualitate descisceret, nec munus ab oblatoris merito discreparet. Qui si minus aliquid habuit humanae naturae, nec personam sumere pontificis, nec offerri potuit pro peccatis: in lege enim sacerdotio fungi non poterat, si quis homo ( al. hominum) minus aliquid habuisset in se, nec vitiosum, vel imperfectum pecus ad sacrificium cuiquam licebat offerre: pontificem vero nostrum Jesum Christum esse quis ambigat, quem sub hac Paulus evidenter appellatione commendat: Habentes autem (inquiens) Pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno (Hebr. IV, 14, 15, 16). Ut autem humanae naturae hoc pontificatus officium demonstraret, adjecit: Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis; qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. Et propterea debet quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. V, 1-5). Quem tamen pontificem dicit per omnia pro similitudine absque peccato tentatum. Per quae autem omnia tentatus fuerit, superius evidenter ostendit dicens: Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim quo (al. quod) passus est ipse et tentatus, potens est his qui tentantur auxiliari (Hebr. II, 16-18).

CAPUT XIII. Alia ratio ex Paulo, quia Christus et in carne et in anima tentatus est. Si ergo in eo quo ( al. quod) tentatus est tentatis auxilium donat, profecto in quo tentatus non est tentatis auxilium non ministrat. Quo conficitur ut hi qui Christo solam carnem humanam assignant, et animam denegant, in sola carne quaerant auxilium Christi, in anima vero remaneant destituti: Filius Dei namque hoc adjuvat in homine, quod suscepit pro homine. Quod si et in anima et in carne promereri Christi delectantur auxilium, fateantur necesse est (sicut veritas habet) et in anima pariter et in carne tentatum. Et anima igitur humana, et caro simul est in Christo tentata. Quod si simul est in Christo et anima et caro tentata, simul est ab eo utraque suscepta; et si utramque dignatus 81 est suscipere, utramque dignatus est sine dubitatione salvare. Dignum namque fuit, nostraeque saluti conveniens, ut Deus verus ex vero Patre solus substantialiter natus veram hominis quam ipse fecit animam carnemque susciperet, in utraque cum tentatore pugnaret, in utraque vinceret, ac deinceps in utraque tentatis subministraret auxilium, cum in utraque infirmis ac morituris victoriae praeberet exemplum. Illa quoque sententia sacramentum Mediatoris manifesto demonstrat indicio, quam ipsa veritas protulit, dicens: Venit enim Filius hominis salvum facere et quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10). Attendamus igitur quid perierit terreni hominis lapsu, et agnoscamus quid quaesitum fuerit hominis coelestis adventu. Consideremus quid in se peccando ( al. peccato) vendiderit servus, et apparebit quid suscipiendo redemerit Dominus. Attendamus quid latro in hominis seductione vulneraverit, ut clareat quid medicus in hominis susceptione sanaverit. Nonne ex carne simul animaque compositus praeceptum Dei homo primus accepit? Quod si in utraque praeceptum Dei cognoscitur accepisse, in utraque debuit obedientiam praecepti servare. Si autem in utraque fuit parendum praecepto, ab utraque admissa est transgressio: quoniam sicut est inchoatum animae cupiditate peccatum, sic est carnali comestione perfectum: et ideo, quod totus homo reatum transgressionis admisit, totum sibi diabolus captivavit. Quod si totus tenebatur captivitatis vinculo, totus eguit liberatoris auxilio. Si autem totum debuit liberare pietas, totum debuit suscipere divina majestas. Totius ergo fuit hominis a Deo suscipienda natura, quoniam in toto fuit captivitas captivanda, ut tota simul acquireretur de captivata captivitate victoria: et ( al. ut), secundum praedicationis apostolicae sententiam, captivam ducens captivitatem (Ephes. IV, 8), principatus et potestates traduceret confidenter, palam triumphans illos in semetipso (Coloss. II, 15).

CAPUT XIV. Alia ratio a divisione per quatuor membra. Ad extremum dicatur cur ab illa ineffabili divinitate non fuerit animae natura suscepta cum carne? utrum a Deo non fuerit facta? An peccato non fuerit vitiata? an carne viliorem universalis medicina despexit ( al. despexerit)? An peccati vulnere sauciatam omnipotens curare nequivit ( al. nequiverit)? Sed horum primum postremumque qui sentiunt, et adversus virtutem creatoris, et contra potentiam Salvatoris rebelles existunt, si vel aliquam creaturam putant a Deo non factam, vel ad salutem animae conferendam potestatem dicunt omnipotentis invalidam. Duobus vero mediis, nec peccatum considerant rationalis creaturae, nec meritum; non intelligentes carne sua viliorem esse non posse quae vitam tribuit carni, et illam gravius vulneratam, quae per intelligentiam magis potuit resistere tentatori. Illa igitur omnipotens virtus, et pia sapientia, nec despexit velut extraneam quam a se noverat factam, nec sprevit sanandam quam sciebat gravius vulneratam, nec eam quam carne potiorem fecit a remedio salutis exclusit: sed sicut totum hominem diabolus decipiendo percussit, ita Deus totum suscipiendo salvavit: 82 ut agnosceretur idem creaturae totius conditor et Redemptor, qui potuit et quod non erat facere, et quod dilapsum fuerat reparare.

CAPUT XV. Alia ratio, ex nomine Mediatoris, ut habeat in se totam naturam. Cunctos praeterea qui salutis esse cupiunt aeternae participes oportet agnoscere pariter et tenere non incassum hominem Jesum Christum Mediatorem Dei et hominum nuncupatum, nisi quia idem Deus totam in se naturam suscepit hominis, et idem homo totam in se habet substantiam deitatis ( al. divinitatis). Nam quia per peccatum homo fuit separatus a Deo, inter Deum irascentem hominemque peccantem talis utique Mediatoris debuit intervenire persona, quae ad propitiandum Deum homini totum verumque in se Deum de Deo natum haberet, et ad reconciliandum hominem Deo totum verumque in se de homine natum hominem contineret, atque ita ex utroque in utroque unus Christus esset, ut plenitudo deitatis susceptum non consumeret, sed proveheret hominem, et plenitudo humanitatis nec minoraret immensam, nec mutaret impassibilem deitatem: ac sic hominis natura, quae mutata fuerat in deterius, per illum tota redintegraretur, quo nihil est melius. Propterea se Mediator Dei et hominum plenum Deum plenumque dignatus est hominem demonstrare.

CAPUT XVI. Aliae quoque rationes ex diversis Scripturae locis. Quod si quis ambigit aut omnino non credit, eligat utrum sibi nomine an opere velit quod asserimus demonstrari: neque enim Scriptura sancta in uno eodemque Christo, aut Dei vocabulum praetermisit, aut hominis, evangelista dicente: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 2). Et paulo post: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Illud utique Verbum carnem factum asserit, quod Deum esse superius memoravit, ut ostenderet eumdem verum Deum ex Patre, qui est homo verus ex homine. Ostendit praeterea in quo naturaliter sempiternum credamus ex Deo Patre, et in quo temporaliter ex homine factum hominem debeamus accipere, aliud in exordio, aliud in subsequentibus monstrans. Aeternitas igitur Filii Dei asseritur, dum Verbum Deus in principio praedicatur. Ibi Verbum non dicit factum, quod ex Patre noverat genitum; ibi non est temporis nomen, ubi sempiternitas, nec initium potest habere, nec finem. Cum autem venitur ad carnis vocabulum, tunc Verbum caro dicitur factum, ut agnoscamus eum qui factus non erat, sed natus de Patre semper erat, tunc fieri voluisse, quando quod fecerat, factus opus suum, dignatus est reparare. In hoc facto beatus quoque Paulus, sicut veritatem hominis, sic veritatem curavit temporis profiteri, dicens: Cum autem venit plenitudo 83 temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. IV, 4, 5). Hoc ipsum, ubique prophetis ( al. propheticis) congruens, apostolica servat auctoritas, ut factum praedicans Christum, et quid factus sit, et unde factus sit evidenter ostendat: ut agnoscatur rerum omnium Dominum sic formam suscepisse servilem, ut non aliunde, sed ex homine veram susceperit carnem. Dicit igitur David: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Ecce in uno Christo, sicut una persona indubitanter asseritur, sic veritas Dei atque hominis inconfusa monstratur: qui enim homo factus est in ea, ipse ipse fundavit eam Altissimus. Huic dicto illud apostolicum prorsus est comparandum: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quod David dicit: Et homo factus est in ea, hoc Paulus firmat dicens: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem; quod autem David asserit: Ipse fundavit eam Altissimus, hoc Paulus sequitur, dicens: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Testamentum Vetus concinit Novo; David Joanni concordat et Paulo. Quem verum hominem dicit David, quia Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, eumdem verum Deum credit et praedicat, quia ipse fundavit eam Altissimus. Quem verum hominem novit Joannes, audiens eum dicentem: Quaeritis me occidere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40), eumdem verum Deum monstrat, dicens: Hic est verus Deus, et vita aeterna. Verum hominem Christum recognoscit, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, eumdemque verum Deum ostendit, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quem verum sciebat hominem Paulus, quia voluntaria pietate factus est ex muliere Dominus hominis, et factus est sub lege Dominus legis (Galat. IV, 4) (sicut ipse testatur: Quia misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege; et quia factus est ex semine David secundum carnem; et Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem ), eumdem verum Deum confiteri non cessat, dicens: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula.

CAPUT XVII. Objectio, quod Christus est caro factus, ergo anima caruit. Caro pro toto homine. Anima pro toto homine. Neque vero illud ex adverso nescimus opponi. Quod cum Verbum caro factum dicitur, et Factus est ex semine David secundum carnem, et Quorum patres ex quibus Christus secundum carnem, in supradictis locis ita quorumdam carnalis sensus carnis nomine teneatur, ut, suscepta carne, non credatur Christus etiam rationalem animam suscepisse. Sed qui sic sentiunt minus attendunt id esse locutionis humanae, qua nonnunquam totum significatur a parte. Noverint igitur in Scripturis sanctis aliquando carnis tantummodo nomine, nonnunquam animae solius vocabulo, totum hominem demonstrari; cujus rei veritatem, non solum ex Vetere Testamento, verum etiam ex Novo 84 facile perdocebo. David carnis nomine totum significat hominem, dicens: Exaudi, Deus, orationem meam, ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 5). Quid est autem omnis caro, nisi omnis homo? Similiter ab eodem in alio psalmo dicitur: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro (Psal: LV, 5). Et ut ostenderet quod carnis nomine totum hominem designaret, paulo post identidem dicit: In Deo laudabo verbum, in Deo (al. Domino) laudabo sermonem, in Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo (Ibid., 11). His dictis Isaiae quoque dicta concordant, cum Salvatoris nostri adventum in carne pronuntians, dicit: Erunt prava in directa, et aspera in vias planas, et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 4, 5). Quid est autem omnis caro, nisi omnis homo? An forsitan exanimem sic elevabimus carnem, ut illi non dubitemus divinam tribuere visionem? In Novo quoque Testamento ipse humani generis creator et Dominus carnis nomine totum reperitur hominem nuncupasse, dum tribulationis extremae praenuntians qualitatem, haec discipulis loquitur: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet: et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi (Matth. XXIV, 20, 21, 22). Animae quoque vocabulo totum significari hominem Veteris ita demonstrat series Testamenti, cum dicitur: Erant autem universae animae de Jacob quinque et septuaginta (Genes. XLVI, 27). Rursus in eodem Testamento: Anima quaecunque deliquerit ante Dominum nolens, in omnibus praeceptis Domini quae non oportet facere, et fecerit unum de his: si quidem princeps sacerdos, qui unctus est, deliquerit, ne (al. nec) sic plebs faciat, offerat (al. offeret) pro delicto suo, in quo deliquit, vitulum ex bobus immaculatum Domino (Levit. IV, 2, 3). Ecce anima dicitur, et sacerdos unctus deinceps nuncupatur, ut cum animam audimus, totum simul hominem cognoscamus. Nec in Novo Testamento hujus significationis potuit deesse locutio: si quidem cum sancti Spiritus adventu firmati discipuli, rejecta formidine, publicae praedicationis auspicarentur officium, consummato Petri sermone, liber Actuum apostolorum, Luca narrante, sic continet: Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt; et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia (Act. II, 41). Quisquis hic animarum nomine significatos homines nititur denegare, ostendat necesse est qualiter ab apostolis sine corporibus animae credantur sacramentum baptismatis accepisse. Simile huic loco quiddam beatus quoque Petrus sic in sua ponit Epistola: In diebus Noe, inquiens, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam (I Petr. III, 20). Cum sit igitur manifestum Scripturarum more totum hominem, aliquando carnis, aliquando solius animae vocabulo, designari, profecto monstratur, cum evangelista dicit: Verbum caro factum est, nihil aliud intelligi debere nisi Verbum homo factum.

CAPUT XVIII. Mediator igitur Christus totum hominem suscepit. Propter duas in Christo naturas et homo Filius Dei et Deus Filius hominis appellatur. In Christo vera caro et vera anima. 85 Propterea utique Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus ab Apostolo praedicatur; nam quia Deus erat Verbum, in eo quod Deus totum hominem suscepit pro nobis Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Verbum utique caro factum est in eo quod est una in Christo Dei hominisque persona: Habitavit autem in nobis, quia in Christo vera totaque permanet divina humanaque substantia. Verbum enim habitans in homine, non est mutatum in hominem. Ubi autem maxime Verbum potuit habitare, quam in illa substantia quam ad suam imaginem fecit, hoc est, in anima illius hominis quem ( al. quam) suscepit? Quod prophetice ( al. prophetica) per Salomonem spiritali gratia cernimus intimatum, cum dicitur: Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII, 27). Nam, ut ostendatur Christus in animae substantia specialiter habitare, Paulus nobis porrigat suae attestationis in veritate subsidium, qui dicit: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur: ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per spiritum ejus in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 14, 15). Ecce et animam nominat, et cor appellat, ubi Christum habitare confirmat. Unde liquido cognoscitur Verbum Deum totum hominem suscepisse, cum probetur habitationem Filii Dei in anima magis quam in carne monstrari. Hujus inseparabilis veritas sacramenti, quo totum hominem suscipere dignatus est Deus, et totus in Deo monstratur homo manere susceptus, et id quod de homine naturaliter est Filium Dei, et id quod de Deo Patre naturaliter est Filium fecit hominis appellari, dicente angelo ad Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideo quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Marci quoque non discordat assertio, tale scilicet Evangelio suo ponentis exordium: Evangelium Jesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1). Nathanael quoque de quo dixerat: A Nazareth potest aliquid boni esse (Joan. I, 46)? non cunctatur Dei Filium appellare: Rabbi, inquiens, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel (Ibid., 49). Ubi Jesus, ut plenum pietatis suae mysterium demonstraret, non solum id quod de Patre naturaliter semper est libenter audivit, sed etiam quod ex muliere misericorditer factus est evidentissime praedicavit, dicens: Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Ibid., 51). Propter hanc in Christo unitatem personae, et inconfusam veritatem divinae humanaeque substantiae, unus idemque Christus, et Puer ab Isaia dicitur, et Filius ac Deus pariter praedicatur, sicut inquit: Puer natus est nobis, filius datus est nobis; cujus principium super humeros ejus, et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, 86 Fortis (Isai. IX, 6). In uno Christo non sunt duae personae, ut alius puer, et alius Deus fuerit nuncupatus; sed in una persona est Deus plenus, et homo perfectus, quia substantialiter aliud puer, et aliud Deus, cum tamen personaliter non sit alius puer, et alius Deus. Unus enim Filius et puer, et Deus, quia puer, qui natus est nobis, et idem filius qui datus est nobis, vocatur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis. Hic tamen puer, sicut veram carnem, sic et veram habuit animam, ut illa vera divinitas totam hominis et renovandam susciperet, et susceptam posset renovare naturam, sicut superius est, Luca testante, monstratum: Quia puer, id est Jesus, proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 51). Propterea in se nec carnis nomen, nec animae, Dominus ipse praetermisit ostendere, carnem quidem se habere verissimam monstrans, cum dicit: Quod nascitur de carne, caro est (Joan. III, 6). Cujus plena veritas operum quoque manifestatione resplenduit, cum infans natus non solum cunis involvitur et angusto praesepi concluditur, sed etiam, circumcisionem suscipiens, carnem veram habere monstratur, Praeterea etiam post resurrectionem discipulos cunctantes informat, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Animam quoque se suscepisse cum carne, nec nomine cessavit intimare, nec opere, dum dicit: Animam meam pono pro ovibus meis (Joan. X, 15); et Anima mea turbata est (Joan. XII, 27); et caetera, quae inferius ostendentur. Hanc animam non sine intellectu rationali susceptam a Christo per Isaiam sic divinum demonstrat oraculum: Ecce intelliget Puer meus et exaltabitur, et magnificabitur vehementer.

CAPUT XIX. Ultima ratio ex Actibus apostolorum de vera carne et anima Christi. Et quanquam multa supersint quibus nostra firmetur assertio, tamen, quoniam ad finem libelli series orationis nostrae festinat, de Actibus quoque apostolorum evidentissimum hujus sacramenti indicem beati ponemus apostoli Petri sermonem, quem de illa mirabili musti spiritalis ebrietate ructavit. Hic ( al. Hinc) etenim, cum, ex auctoritate divina Judaeos informans, Davidicum posuisset eloquium, quod divinitus edoctus ex Christi persona cecinerat, dicens: Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Propterea jocundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet (al. requiescit) in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me jocunditate cum facie tua (Psal. XV, 8-10). Quod testimonium psalmi cum beatus Petrus commemoraret, ut hoc de Christo manifeste dictum ostenderet, secutus adjecit: Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est, et sepultus est, et sepulcrum ejus est apud nos usque in hodiernum 87 diem. Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus, de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelicta est anima ejus in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem (Act. II, 29-31). Hoc equidem testimonium propterea praesenti loco duximus inserendum, ut evidens nominum rerumque dictinctio carnem simul et animam doceret in Christo. Caeterum opportunior ei suus exhibebitur locus, cum de mysterio loquemur dominicae passionis (Infra, lib. III, cap. 22, 23 et 24); ubi etiam illud quod dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem; et Nunc anima mea turbata est; et Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; speramus ita, Domino adjuvante, tractanda, ut appareat veram in Christo carnis animaeque substantiam, non solum vocabulis, verum etiam manifestis naturalium officiorum indiciis demonstratam.

CAPUT XX. Epilogus primi libri, de divina et humana natura Mediatoris, in una persona. Argumentum subsequentium duorum librorum. Proinde, si veritas nostrae salutis in Salvatore creditur, consequenter in uno eodemque Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu divinae humanaeque substantiae indivisa et inconfusa perfectio non negetur; quoniam Dei Filius, de Patris substantia genitus, nec sempiternitatem divinae naturae perdidit, dum hoc quod erat temporale pro temporalium aeterna salute suscepit; nec dominio naturalis ac verae divinitatis caruit, qui veritatem formae servilis acceptam interminabili et inamissibili dominio sublimavit; nec vera virtus, cum nostram infirmitatem susciperet, infirmari potuit, quae vitium infirmitatis ab infirmo submovit; nec imperfectus esse potuit, qui perfectionem imperfecto concessit; nec localiter ad infernum divinitas Christi descendit, quae sine mole sic ubique tota consistit, ut licet ea carere nullus locus possit, localiter tamen eam locus ullus continere non possit. Est enim illa Dei vera infinitaque substantia ineffabiliter in singulis creaturis tota, et in omnibus tota; non minoratur in minimis, nec augetur in magnis; non concluditur tempore, non circumscribitur quantitate, non initio coepta, non termino finienda: a qua totus homo, et creatus est ad justitiam, et sine peccato susceptus est post ruinam. Nunc igitur, quoniam de sacramento Mediatoris (quantum ipse, qui Verbum Patris est, gratiae suae dono ( al. dona) concessit) disputationis veritas nihil dereliquit ambiguum, quo unus idemque Christus totam naturaliter habere deitatem ex Patre et totam hominis naturam habere monstraretur in homine, illud est deinceps providendum, quod nonnullos carnaliter quae divina sunt cogitantes, eo gravius conceptae falsitatis error offundit, quod divinitatem Christi, aut localiter de coelo venisse, aut ad infernum descendisse localiter fateantur; quique etiam Christum in carne passum firmare non dubitant, etiam divinitate compassum. Harum ergo rerum demonstrandae (quantum sat erit) veritati singulos deputavi curare libellos, ut alter immensam Filii Dei 88 divinitatem ostendat; tertius vero mysterium dominicae passionis manifestissima rerum claritate contineat. Hunc itaque primum libellum, servata disputandi temperies claudat, ut ad ea quae sunt deinceps disputanda Deus nobis ostium sermonis aperiat.

LIBER SECUNDUS. DE IMMENSITATE DIVINITATIS FILII DEI.

CAPUT PRIMUM. Incomprehensibilitas Trinitatis divinae. Essentia infinita. Homo, cum plene quod in se est non cognoscat, Deum super se multo minus cognoscere potest. Quoties humanae conditionis infirmitas semetipsam protinus cognitura fines molitur aliquatenus suae parvitatis excedere, atque, coelestis illuminationis praegnata conceptu, Conditoris sui ac Redemptoris inquisitionem coeperit parturire, sola ( al. solo),, quantum arbitror, immutabilis illa sempiternitas Trinitatis reperietur incomprehensibilitas digna miraculo, quae sic excedit omne quod cogitare vel sapere possumus, sicut superat omne quod sumus. Hoc nobis divinorum series voluminum veridica protestatur, Isaia dicente: Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae, dicit Dominus. Quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Isai. LV, 8, 9). Quae ergo humanae disciplinae peritia? quae vivacitas animi? quae cordis sagacitas, illius essentiae (id est Trinitatis, quae unus verus et solus est Deus) contingeret arcanum? quae nec coepit esse, nec desinit; in cujus substantia nihil est quod non fuit, nihil potest non esse quod fuit; cujus nihil loco concluditur, quia totum immensum; nihil initio praevenitur, quia totum est sempiternum; quae se hoc praesertim indicio sempiternam, increatam, immutabilemque monstravit, cum ex nihilo, id est ex eo quod non esset creare potuit quod fuisset; quaeque rationalem creaturae suae partem hoc prae caeteris gratiae privilegio sublimavit, ut munere sibi aeternitatis et rationis indulto, 89 hinc liquido sui creatoris ac reparatoris essentiam sine initio prorsus esse non ambigeret, cum se, quamvis non sine initio factam, nunquam tamen omnimoda consumendam abolitione deinceps cognovisset. Hinc etiam protinus moneretur quanto infinitatis atque incomprehensibilitatis culmine creatrix omnium virtus et sapientia modum creaturae intellectualis excederet, cum ipsam rationalem creaturam plena suae comprehensibilitatis agnitio, creatori quidem comprehensibilis et finita, sibi tamen incomprehensibilis atque infinita, lassaret: ut cum naturae suae investigationem, quae extra se non est, et intimam sibi cerneret et occultam, ita ut cum supra se non sit, atque in se sit, totam sesicut est, vestigare non possit, eo magis pavescens admiransque supernae infinitatis magnitudinem, omnes intelligentiae terminos excedentem, cujus pax (sicut Paulus dicit) superat omnem intellectum (Philip. IV, 7), cujus etiam judicia abyssus multa (Psal. XXXV, 7), solo se ad cognitionem Altissimi humilitatis ascensu respiceret provehi, a quo superbae cogitationis casu quondam meruit segregari.

CAPUT II. Non potuisset angelica natura hominem reparare, quia et ipsa cecidit. Sed hoc nunquam prorsus aggredi posset, si vel exemplo vel auxilio caruisset. Inquirendus ergo fuit unus cujus esset reformanda munere, informanda lumine, confirmanda virtute, ut ( al. aut) aequalitas aeterna justificaret impiam, instrueret insciam veritas, virtus firmaret invalidam. Sed hoc nunquid posset homo per solum hominem, aut in solo quolibet homine reperire? Nullo modo. Quis enim homo posset existere medicus humani vulneris, cum omnes in radice vitiata communio circumplecteretur vitii naturalis? vel qualiter posset per se solum medelam vulneratis afferre, cujus ortus teneretur in vulnere? quove modo beneficentiae largitor universalis existeret, quem alienae opis indigum natura monstraret? Verae igitur salutis exhaustus homo divitiis, et perenni bonorum possessione privatus, forsitan angelico fuit juvamine sublevandus; ut ille qui domus luteae faeculentus ergastulo ad facultatem purioris vitae nequivisset aliquatenus aspirare, gratia juvaretur opitulationis angelicae, qua pristinae offensionis deposuisset illuviem, et amissae dudum puritatis resumeret dignitatem. Verumtamen nec angelico poterat hoc reparationis munus adipisci subsidio. Angelica quippe natura tunc homini reparando aliquatenus esset idonea, si cadendi mobilitate nunquam naturaliter fuisset obstricta: cum vero se juvamini egenam consubstantialis ruinae documento testetur, profecto cognoscitur multo minus ad humanae posse redintegrationis efficaciam redundare, quae propriae nequeat stabilitati sufficere. Suis autem ad custodiam sibi sat esse viribus non incongrue crederetur, si nulla pars ejus in deterius laberetur. Unitas enim naturalis, universitatem circumplexa naturae angelicae, tota procul dubio maneret impassibilitatis firmamento subnixa, si passioni non esse posset obnoxia, nec unquam pateretur in reliquo quod perpeti non posset in toto. Cum vero quaedam pars ejus 90 de coelesti beatitudinis culmine in imam perpetuamque cernitur devoluta miseriam, beato Petro dicente: quia Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni tradidit, in judicio puniendos reservari (II Petr. II, 4), profecto cognoscitur uniformi cunctos opprimi potuisse ruinae consortio, nisi quos vellet a casu pravitatis virtus illa defenderet ( al. defendere), quae sola naturaliter mutari depravarive non posset.

CAPUT III. Sola virtus divina et hominem reparavit, et angelum custodivit. Christus virtus et sapientia Patris. Christus est naturaliter Deus, immensus, altissimus, sempiternus. Sic Pater est in Filio sicut Filius in Patre. Ipsa igitur etiam homini reparando fuit necessaria, quia non alia stantem angelum a ruina potuit custodire, nisi illa quae lapsum hominem post ruinam potuit reparare. Una est in utroque gratia operata; in hoc ut surgeret, in illo ne caderet: in illo ne vulneraretur, in isto ut sanaretur. Ab hoc infirmitatem repulit, illum infirmari non sivit; illius esca, istius medicina. Hunc autem quisquis sanum sapit, Filium Dei esse non ambigit, qui est virtus et sapientia Patris: sapientia quae cuncta disposuit, virtus quae omnia creavit; sapientia quae illuminat, virtus quae adjutorium praestat; sapientia, quia immutabilis; virtus, quia insuperabilis. Qui omni creaturae suae per infinitam potentiam naturalem semper adest, et immensus nunquam deest; qui hoc naturaliter in se habet esse quod Pater est, et ideo potuit et angelum in superioribus stabilire, et pro reparatione lapsi hominis ad inferiora descendere, sicut ipse testatur, dicens: Descendi de coelis, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit Patris (Joan. VI, 38). Hunc quidam ( al. quidem), cum audiunt descendisse, descensionem ejus affirmare nituntur localem, quia nesciunt Dei, sicut oportet, considerare virtutem, nec valent agnoscere sic pro homine Deum hominem factum, ut accepta hominis forma maneret immutabilis divina substantia; nec sic intelligunt temporaliter natum, ut semper fuisse teneant sempiternum. Hi sunt qui etiam considerare contemnunt qualiter descenderit, cum perseveraret immensus, vel qualiter humiliatus sit, qui maneret altissimus. Si enim ejus natura quaeratur, est essentialiter Deus, quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Est etiam sempiternus, quia sempiterna Dei virtus est, atque divinitas (Rom. I, 20). Est immensus, quia de ipso Jeremias dicit: Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus (Bar. III, 25). Et paulo post, ut haec de Filio se dixisse demonstraret, adjecit: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Ibid., 36, 37, 38). Altissimum vero quis audeat Dei Filium denegare? de quo David dicit: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). De quo etiam Zacharias, nascente Joanne, sic praedicat: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus (Luc. I, 76). Si ergo docetur esse naturaliter Deus, si immensus, 91 si altissimus, si est etiam sempiternus, dicatur quid melius Deo, quid majus immenso, quid superius altissimo, quid anterius sempiterno? Deus igitur non discrepat a Patre, immensus non caret Patris aequalitate, nec celsitudine privatur altissimus, nec est origine posterior sempiternus. Nam quia in Deo Patre nihil potest esse mutabile, ex Deo natus est Deus; quia nihil locale, ex immenso processit immensus; quia in Deo humile aliquid non est, altissimum generavit altissimus; et quia initiatum nihil in Deo poterit reperiri, sempiternum protulit sempiternus. Generatio illa non aliquam ( al. nullam) separationem Patris Filiique monstravit, sed errorem confusionis exclusit, ne eum, quem cum Patre unum audiremus, natum minime crederemus. De Deo Deus potuit nasci, sed immensus ab immenso non potuit segregari. Natus enim exstitit, non abscessit: talis est enim illa divina inenarrabilisque nativitas, ut quem Pater genuit ex se, haberet in se. Hanc fidei regulam per Isaiam nobis unitas ipsius verae divinitatis ostendit, memorato propheta dicente: Quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator. Erubescent et pudebunt omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Isai. XLV, 16, 17). Qui autem Filio Dei adversantur, nisi qui Patrem in ipso, et ipsum in Patre, per unitatem naturalem denegant esse, atque Patrem et Filium per naturalem diversitatem audent perfidae infidelitatis vitio separare? Sic est enim Pater in Filio sicut est Filius in Patre; unitas ibi naturalis sic aequalem demonstrat utrumque, ut immensus immensum gigneret, et immensus ex immenso genitus immensitatis paternae nihil minus haberet.

CAPUT IV. Pater per Filium omnia fecit. Quaeso, regnator inclyte, ne ista quae de Deo loquimur corporaliter existimes cogitanda. Superat, qui fecit, cuncta quae fecit. Cujus est substantialiter sine initio esse, solius est substantialiter sine initio genuisse; cujus est per ineffabilem immensitatem totum implere quod fecit, ejus est per unitatem naturae totum Filio inesse, et totum Filium in se semper habere, quem genuit. Si non omnia Filius cum Patre disposuit, non est sapientia, quae dicit: Cum pararet coelum, aderam illi, et cum segregabat sedem suam super ventos: quando fortes faciebat sursum nubes, et cum stabiles ponebat fontes sub coelo (Prov. VIII, 28, 29); et inferius: Quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram apud eum disponens. Quod si sapientia Patri coaeterna non creditur, necesse est ut etiam Deus in dispositione coepta mutabilis praedicetur. Si non cuncta fecit Filius, nec virtus debeat appellari, nec manus. Et ubi est quod per prophetam dicitur: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus? aut quis est locus requietionis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia (Isai. LXVI, 1, 2)? Nam et evangelista dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Si alicubi deest Filius, immensus non est; si non eum 92 Pater corde ructavit, Verbum non debet dici; si de utero Patris, hoc est de substantia Patris, non est genitus, falso (quod absit) nomine verus Deus dicitur, de quo testatur Joannes quia hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). In principio quoque erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hic sempiternitas ostenditur, hic immensitas invenitur, hic essentialis natura monstratur. Nam quod in principio erat, nunquam non erat, quia semper erat; quod vero apud Deum erat, locale non erat, sed immensum erat, quia cum Deus localis non sit, Verbum, quod apud Deum erat, in loco non erat; quod autem Verbum Deus erat in unitate naturae et nominis veritate, hoc utique erat quod ille Deus erat apud quem Verbum Deus erat.

CAPUT V. Objectio de eo quod dicitur, In principio, et non ante principium erat Verbum. Christus principium et finis. Vita aeterna Christus. Quomodo veritas catholica Christum principium et finem intelligit. An forte, quia in principio erat audivimus dictum, aliquod Filio existendi audebimus ( al. audemus) assignare principium, et ideo sine initio natus esse non creditur, quia Joannes non eum ante principium, sed in principio fuisse testatur? Absit ut haec insulsa cogitatio cujusquam mentem sapientis attingat ( al. contingat)! absit ut haec in quolibet lethalis perfidiae contagio puritatem Christianae religionis inficiat! Quis enim non consideret illud digne principium dici quod nullo potuit principio praeveniri? Nam quidquid ante quodlibet principium cogitare volueris, hoc necesse est verum principium fatearis. Et quoniam semper cogitando principium, nullus invenit terminum, propterea illud est dicendum vere principium, quod est essentialiter sempiternum. Hinc est profecto quod ipse Filius volens Judaeis immensitatem sempiternitatis suae certa prorsus manifestatione monstrare, interrogantibus quis esset respondit: Principium, quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Sed forsitan eo quod est principium dictus, magis putabitur initio existendi subjectus. Quod si ex hoc vocabulo quisquam molitur praejudicium struere veritati, ut quem principii cognoscit vocari nomine, quoddam principium nativitatis existimet habuisse, dabit profecto etiam Patri (quod nefas est) aliquod existendi principium, quem cum Filio principium cognoscimus nominatum, sicut ipse dicit: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Quid autem respondebit, qui de principii nomine asserit Filium nativitatis habere principium?

Quod si quis, pro eo quod principium dicitur, nativitatem Filii habere credit initium, consequens est ut ipsum Filium, pro eo quod finis dicitur, finem quoque asserat habiturum: nam ipse Dominus, interrogantibus Judaeis, principium se esse firmavit, dicens: Principium, quod et loquor vobis. Paulus vero Christum finem nominat, dicens: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ipse quoque de se Dominus: Ego sum alpha et omega, initium et finis (Apoc. I, 8). Quod si pro eo quod principium dicitur, asseritur coeptus, etiam pro eo quod finis dicitur, putetur etiam finiendus. Et ubi erit Joannis illa ructatio, quam 93 de pectore vivi fontis bibebat? Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut cognoscamus verum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo: hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 21). Quam vitam necesse est neget aeternam, quisquis asserit defuturam. At ipse qui est verus Deus et vita aeterna, justos dicit ituros in vitam aeternam. Quomodo ergo justorum vita aeterna erit, si vita ipsa aeterna quandoque non erit? aut, ut quid hic labor sanctae conversationis et continui adversus tentamenta certaminis toleratur, si praemium victoribus quandoque tolletur? Haeccine est laudabilis in sanctis totius cursus intentio? propterea corpus suum castigant, et servituti subjiciunt? ob hoc se non in incertum praesumunt currere, et pugnantes sciunt se non aerem verberare (I Cor. IX, 26)? ideo sibi noverunt non esse colluctationem adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12)? Idcirco leoni rugienti, et indefesso circuitu quaerenti quem devoret (I Petr. V, 8), resistunt fortiter in fide; ut postquam hic in tribulatione patientes vixerint, consumpta quandoque divinae promissionis seductoria magis retributione quam vera, aut misere vivant, aut omnino non vivant? Vita namque Christus dicitur, sicut ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Initium et finis Christus dicitur, quia similiter ipse dixit: Ego sum alpha et omega, initium et finis (Apoc. I, 8); haec autem vita, si, eo quod initium dicitur, initio nativitatis putatur subdita, consequens est ut eo quod finis dicitur quandoque putetur finaliter abolenda. Qualiter vero sine fine victuri sunt quibus vita aeterna dabitur, si vitae ipsius aeternitas finietur? Quod si haec omnino absurda sunt, consequenter veritas est catholicae atque apostolicae fidei retinenda, quae sicut Christum propterea finem nominat, quia non solum in illa substantia qua natus est naturaliter sempiternus ex Patre, sed etiam in ea quam in tempore sumpsit ex matre credit sine fine perpetuum, sic eum ideo juste praedicat veraciterque principium, quoniam in divina quam habet substantia genitori semper asserit coaeternum. Non autem ambigitur vero principio nihil anterius, vero fine nihil posterius inveniri. Principium igitur Christus, quia sempiternus omnia praecedit; finis Christus, quia perpetuus universa concludit; principium Christus, quia ipse inchoavit perficienda; finis Christus, quia ipse perficit inchoata; principium Christus, quoniam ab ipso habent quae non fuerunt ut sint; finis Christus, quoniam ab ipso habent quaedam quae esse coeperunt ut semper sint.

CAPUT VI. Objectio de Melchisedech quod dicitur sine patre et sine matre. Christus rex justitiae et pacis. Christus sine matre, ut Deus; sine patre ut homo. In una Christi persona gemina nativitas. Quid autem hinc dubitationis creditur derelictum, cum in Melchisedec (qua [ al. qui vel quia] Christi futuri pontificis typum gessit) unius ejusdemque Dei et hominis Christi personam significatam demonstraret Apostolus, ostendens eam, et secundum divinam substantiam sine initio 94 sempiternam, et secundum servilem formam, quam in tempore accepit, sine fine perpetuam. Sic idem igitur gentium doctor loquitur ad Hebraeos: Hic etenim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei, cui decimas omnium divisit Abraham. Primum quidem, qui interpretatur rex justitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum (Hebr. VII, 1, 2, 3). Posset utcunque in hoc forsitan testimonio quidquam contradictio renitentium, super hujus Melchisedech persona, tanto lumini veritatis opponere, si esset credendum quamlibet creaturam sine initio naturaliter exstitisse. At cum clareat omnem omnimodis creaturam, ut pote prorsus ex nihilo factam, initio non carere, cujus origo sola Creatoris voluntate et potestate, quando faciendam judicavit, qui mutabilium operum dispositionem semper immutabilem habuit, substituta cognoscatur ex nihilo, quae tamen nunquam fuerit priusquam initio creationis exstiterit, nullatenus accipitur quod Melchisedech, aut ex patre fuerit matreque non genitus (quod est hominis primi) aut initio existendi naturaliter careat, quod solius est Dei. Ille itaque figurae hujus retinet naturaliter veritatem, qui in utraque nativitate mirabilis, nec uspiam veritate naturalis caruit originis, et in utroque mirabiliter natus est singularis. Quis est enim rex justitiae, nisi rex noster Christus, qui factus est pro nobis peccatum, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso? Quis est etiam rex pacis? Nonne ille qui ait: Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis (Joan. XIV, 27)? Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ad ipsum propheta clamat: Domine Deus noster, pacem tuam da nobis. Omnia enim dedisti nobis, Domine Deus noster, posside nos: Domine, praeter te alium non novimus, nomen tuum nominamus (Isai. XXVI, 12). Matrem quoque non habuit Christus Dei Filius in Dei substantia, quam semper habet ex Patre. Rursus idem patrem in hominis natura non habuit, quam ex sola matre suscepit. In veritate namque utriusque nativitatis singularitatem servavit, et parentis, et prolis: ut quamvis prius de solo Patre, postmodum de sola Virgine nasceretur, unus tamen idemque fuerit qui et prius de Patre, et postmodum sit natus ex Virgine: ut in unius veri Dei verique hominis Christi miro atque ineffabili sacramento nec naturalis genito defuisset ex gignente substantia, nec geminaretur in gignente genitove persona, licet in uno Christo veritatem Dei et hominis naturae veritas inconfusa servaret, unam tamen in Christo personam utriusque naturae indivisa veritas exhiberet, ut nec gemina nativitas unius Christi videretur geminare personam, nec personae unitas, aut Dei in nomine, aut hominis in Deo, veram posset abolere substantiam. Et licet utraque vera in uno Christo substantia naturalem in se testetur, et originis nativitatem, et nativitatis originem, mysterii tamen pietas mirabilis permanens, quamdam divinae illius et ineffabilis generationis, quae initium non habet, in hac quoque humana generatione certam nobis intelligentiae lineam demonstravit: nam qui semper Deus ex Deo, 95 idem temporaliter ex homine Deus et homo; et in quo naturalem paternae substantiae plenitudinem nativitas sempiterna possedit, in eodem plenam hominis naturam veritas naturalis exhibuit. Filius enim Dei, ut nostrum ex visibilibus ad invisibilia proveheret intellectum, veritatem in se demonstravit humanae naturae, ut consequenter crederetur ex veri Dei natura Deus verus naturaliter exstitisse, quem verum hominem naturaliter natum constaret ex homine.

CAPUT VII. Temporalis Christi nativitas ducit in cognitionem aeternae. Immensa Christi majestas, quia sempiterna nativitas. Non fuit locus ante Filium Dei in quo nasceretur. Nec fuit ullus locus Verbo coaequaevus. Initium quoque nativitatis in natura hominis Christus habuit, in qua sine initio non potuit mater esse quae genuit; ut agnosceretur, naturae veritate recognita, nullum divinae nativitatis initium habuisse, ubi sempiterno Patri, sicut initium existendi nullum fuit, sic nulla nativitas initiatae generationis accessit. Ita namque utriusque in se Christus Jesus demonstravit substantiae veritatem, ut sicut in hominis Christi substantia, salva praerogativa singularis illius dignitatis, hoc substantialiter invenitur, quod naturaliter constat in homine; sic in eodem Deo Christo hoc substantialiter esse credatur, quod naturaliter subsistit in Patre: ut cum in homine Christo videtur veritas hominis, in eodem Deo Christo cognoscatur paternae veritas deitatis; et cum ista nativitas invenitur initio subdita, quae ex temporali homine substantialis temporaliter exstitit, illa quoque sine initio credatur esse nativitas, quae de sempiterno Deo substantialis ac sempiterna subsistit. Ipse igitur sine matre in divina substantia, quae est ex solo Patre naturaliter genitus; ipse sine Patre, fructus inviolatae Virginis, quam complexus non contigit maritalis; ipse sine genealogia, de quo scriptum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? ut cum in generatione vera Filii Dei fides nobis cognitionem praestat, sermonem vero sempiternitas superat, in eo quod fidei constantia credulitatis firmamento nutritur ( al. nititur), sermonis vero audacia fideli timore comprimitur, divinae generationis vera naturalisque sempiternitas agnoscatur. Nam quia divina utique naturaliter vera est, quia in Deo vero nihil est falsum; quia vero nec coepta est, nec creata, sicut omnem coeptae creataeque naturae superat cogitationis indaginem, sic omnem supergreditur eloquii facultatem. An forsitan quod de Dei pace apostolicae auctoritatis veritate percepimus, de ejus generatione prorsus accipere dubitamus? cum nobis Paulus beatissimus dicat: Pax Dei, quae exsuperat omnem intellectum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu (Philip. IV, 7). Cujus ergo pax, licet omnem superet intellectum, vera tamen, sempiterna naturalisque creditur; cur ejus generationis, quae superat omne prorsus eloquium, naturalis veritas et infinita sempiternitas abnegetur? Ubi ergo sempiterna pax est, credatur etiam sempiterna nativitas; et cujus est credenda sempiterna nativitas, 96 non negetur immensa majestas, nullo quippe naturali fine concluditur, quod nativitatis initio non tenetur; et ideo immensa prorsus agnoscitur illa substantia, cujus est nativitas non coepta, sed vera. Nam quod aliquo circumscribitur fine, necesse est ut loco teneatur aut tempore. Quomodo autem fecisse tempus et locum creditur, si loco ipse temporive subdatur? Nam per ipsum omnis factus est locus, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Per ipsum quoque factum tempus agnoscitur, de quo Paulus dicit: Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula (Hebr. I, 1, 2). Non est ergo localis per quem factus est locus, nec temporalis per quem factum est tempus: nam si localis ipse locum fecit, et certum est omne locale in loco esse; consequenter intelligitur quod prius in loco fuerit, et sic locum creare potuerit. Sed hic locus, in quo fuisse Dei Filius dicitur, quaero utrum Filio anterior, aequaevusve credatur? Sed si aliqui anteriorem Filio existimant locum, videant in quod barathrum nefariae assertionis incurrant, cum rerum omnium operatori materiam cujuslibet operis anteponunt. Cumque Joannes omnia per ipsum facta commemoraret, nullam (quod absit) in se habuisse dicendus est veritatem, si quodlibet opus praecessit opificem. Quomodo enim locum facere potuit, ante quem esse, vel sine quo esse, si ita est factus, ipse non potuit? Tunc deinde sollicita consideratione perpendant quoniam sempiternitatis infinitatem loco videntur dare, quam Filio Dei conantur adimere. Nam si propterea Filium Dei non sine initio natum asserunt, quia dicit evangelista: In principio erat Verbum, et non dicit, ante principium erat Verbum; isti qui locum ante Verbum fuisse asserunt, ante principium quoque fuisse necesse est fateantur; quoniam id quod fuisse putant ante Verbum, hoc existimant non habuisse principium. Si autem principium non habuit locus, ipse est sempiterno Patri sine dubio coaeternus. Et quoniam sempiternum distare non potest sempiterno, talis hanc impietatem profecto consequitur absurditas, ut aut localis putetur Deus, aut locus hoc credatur esse quod Deus, aut ipsum locum aliquod existiment esse sine Deo principium, quod sempiternitate sui naturaliter perseveret infectum. Sed quoniam haec non sine impietate creduntur, idcirco non solum Filio anterior, sed nec aequaevus dicendus est locus. Per quem enim omnia facta sunt (Psal. CXLVIII, 5), huic facta quaelibet anteferri conferrive non possunt. Quoniam qui omnia in numero, et pondere, et mensura disposuit, sicut tempore numerari, sic loco mensurari non potuit. Proinde psalmus veraciter canit: Magnus Dominus Deus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Atque ut hujus admirabilis sempiternitatis infinita monstraretur immensitas, alio loco dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV, 3). Quia revera necesse est ut naturaliter pronuntietur immensum, quod 97 est naturaliter sempiternum, quia quod semper est non capitur numero, et quod ubique totum est non concluditur loco, idcirco denique alio Scripturae testimonio de Sapientia dicitur: Attingit autem ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24). Et paulo post: Attingit autem a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Ibid., VIII, 1). Hic utique cum a fine usque ad finem sapientiam audimus attingere, intelligendum est quia cum a fine usque ad finem attingit, utrumque finem immensitate suae infinitatis excedit. Ille enim omnem potest creaturam attingere, quem omnis non potest creatura concludere: nam sicut implens coelum perseverat immensus, sic a fine usque ad finem attingens permanet infinitus. Tale namque est: Attingit a fine usque ad finem fortiter, quale est et illud quod per Jeremiam dicitur: Ego Deus proximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in occulto, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 23)? Qui implet omnia, videt omnia. Et in eo demonstravit quid sit, videbo eum, quod adjunxit dicens: Coelum et terram ego impleo; neque enim more corporali videre credendus est Deus, tanquam alibi sit ipse cum videt, et alibi quod videt. Quidquid enim videt, non extra se videt, quia ipse implet universa quae videt. Nam scriptum est: Quoniam in omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos (Prov. XV, 3). Et alio loco: Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 16).

CAPUT VIII. Quomodo intelligenda sit divinae naturae ubiquitas. Ubi non praetereundae locus nascitur quaestionis, in eo quod Salomon dicit: In omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos. Et rursus propheta dicit ad Dominum: Mundus est oculus tuus, ne videat malum (Habac. I, 13). Metuendum est enim ne hic qui dicitur ea videre quae dicitur implere, putetur alicubi non esse, cum dicitur aliquid non videre; quoniam non ubique substantialiter est, si vel in malis non est. Sed in divinis sermonibus, si teneatur humilitas cordis, nulla reperietur repugnantia veritatis. Quodammodo ergo videt omnia Deus, et quodammodo quaedam non videt Deus, sicut quodammodo ubique totus est, et quodammodo alicubi non est: non quia substantialiter alicubi deest [de quo scriptum est, Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16); quique secundum propheticum dictum, Mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu (Isai. XL, 12) ], sed quia non omnibus aequaliter adest: ubique enim adest per potentiam, non ubique per gratiam: per potentiam, qua cuncta Deus implet et continet, per ipsam videt omnia; per gratiam vero illud videre dicitur quod ipse largitur, et quod in suis fidelibus operatur: Vidit enim Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Ac per hoc, et ubi quaedam non videt, ut tribuat, videt ut retribuat; sic etiam videt malum, et non videt malum, quia quod non videt ut probet, videt ut judicet, et quod non videt per gratiam suam donatum, videt a peccante per justitiam 98 exigendum: quoniam, et ubi non adest justificandi largitas, non deest judicandi severitas, beato Paulo dicente: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 22). Quae cum ita sint, quomodo potest substantialiter alicubi deesse, cum lux etiam in tenebris luceat, licet tenebrae eam non comprehendant (Joan. I, 5)? aut quomodo potest aliquid substantialiter non videre, de quo beatus Paulus evidentissime protestatur, dicens: Vivus est enim Dei sermo, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 12)? Nec hic, sicut superius diximus, ulla debet corporeae visionis subintrare suspicio, tanquam Dei Filius in coelo sit, et exinde cuncta videat, ubi non sit; hoc est enim Deo videre quod esse, et quantam insinuat visionem suam, tantam vult credi substantiam suam, ut cum audimus omnia nuda et aperta esse oculis ejus, nullum terminum putemus substantiae ejus.

CAPUT IX. Quod infinitas Filio aeque ac Patri conveniat. Ut autem unius infinitatis cum Patre Filius monstraretur, sancta Scriptura curavit de Sapientia dicere: Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26). In hoc testimonio et naturalis unitas, et personarum proprietas, et aequalitatis immensitas Patris Filiique monstratur. Patrem namque lucem, Filium vero splendorem hoc in loco nullus ambigit appellari. De quo etiam apostolica dicit auctoritas: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae (Hebr. I, 3). Ecce et splendor esse Filius, et omnia gerere perhibetur. Si quis ergo Patrem putat immensum, Filium vero quantitate credit aliqua terminatum, demonstret nobis qualiter lux et splendor diversae possint esse substantiae, cum nec confundantur nomine, nec segregentur genere, nec alterum ab altero differat quantitate. Nam lucis et splendoris non sunt confusa nomina, sed lucis et splendoris non est discreta natura. Rursus luci splendor sic individuus unitur, ut ab ea nullatenus separetur, tantumque lux in se habet splendorem, quantam in se splendor continet lucem; nec lux ut luceat, splendore potest privari, nec splendor ut splendeat, luce potest aliquando destitui; sed quaecunque lux complet, aequalis in splendore permanens, eadem et splendor complet, in luce pariter aequalis existens. Quocirca si etiam lux illa aeterna nec sine suo potuit splendore esse, nec eodem potest carere: consequenter aut Patri Filioque unus dabitur qualitatis quantitatisque terminus, aut aequaliter uterque necesse est praedicetur immensus: quantus est enim splendor illius lucis, tantam necesse est lucem splendoris 99 illius fatearis; quoniam lucem sic aequat suus in omnibus splendor, ut nec major ibi possit esse, nec minor.

CAPUT X. Non descendit Filius de coelo localiter. Pater quoque in Scripturis descendere et venire dicitur, sed non localiter. Multum vero miramur istos qui in contumeliam Filii Dei conspirant, aestimantes eum secundum deitatis substantiam, aut ad locum de loco motu locali transire, aut non posse simul omnia deitatis suae immensitate complere; intantum, ut cum eum audiunt ad terram descendere, credant eum in coelo vel apud inferos non fuisse, et ad infernum secundum deitatis substantiam ita descendisse confirment, ut eum coelo defuisse tunc et terris existiment. Quomodo non considerant secundum Scripturarum morem, quo parvulorum intellectui coelestia solent eloquia coaptari, nonnunquam in persona quoque Patris similia reperiri? Ut enim illa legalium voluminum loca praeteream, quibus dicitur: Et descendit Dominus videre civitatem et turrim (Genes. XI, 5), tanquam si non descenderet, non videret; cum superius demonstraverimus Scripturam dixisse: In omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos. Et ipse Dominus ad prophetam: Ego sum Dominus Deus universae carnis; nunquid a me absconditur aliquid? Sed et illud, quod paulo post dicitur: Venite, descendamus, et confundamus in illis linguas eorum (Ibid., 7). Ut ergo haec silentio nunc interim deputentur, quoniam solent haec aliquanti non totius Trinitatis, sed solius Filii deputare personae, quid de illo loco Evangelii dicturi sunt, in quo Filius ipse discipulos, priusquam pateretur, informans, ait: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Cumque Judas discipulus (non traditor) respondisset dicens: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? ut ostenderet manifestationis gratiam adventus nomine demonstrari, respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget (al. diligit) eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ibid., 23). Simul diligunt, simul veniunt, et apud suum dilectorem simul unam faciunt mansionem, simul se manifestant, quia uno adventus sui lumine cor dilectoris illuminant. Et quoniam revelando se manifestant, non se sine sancto Spiritu revelant, quia non se sine sancto Spiritu manifestant. Sic enim sine sancto ( al. suo) Spiritu cognosci non possunt, sicut sine suo ( al. sancto) Spiritu esse non possunt; et ob hoc, sicut una est manifestatio, sic una est revelatio Trinitatis, et ubi unum est divinae revelationis munus, ibi unus est individuae Trinitatis adventus: nam sicut Pater revelare monstratur, ipso Filio dicente: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 17); ita Filius Patrem revelare suo sermone monstratur; dicit enim: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi 100 Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Non est etiam sancti Spiritus dissimilis aestimanda revelatio, in quo est ipsius Dei naturalis agnitio, dicente Apostolo: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). De ipso dicit idem gentium Doctor: Nobis enim revelavit Deus per Spiritum suum (Ibid.). De hoc denuo ad Ephesios ita scribit: Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis (Ephes. I, 17). Et ut ostenderet agnitionem Dei in nobis revelationem Spiritus operari, cum dixisset: Det vobis Spiritum sapientiae et revelationis, adjecit: In agnitione ejus. Sola vero se potest Trinitas revelare, quia sola se plene potest ipsa Trinitas nosse, et quantum se dederit agnoscendam, tantum se condonat revelandam; ibi autem est plena sui cognitio, ubi non est naturalis ulla discretio: immensus namque ab immenso plene cognoscitur, et scientiae infinitas manet ubi substantia finem non habet, nec scientiae terminus ab aliqua creatura contingitur, ubi quod immensum est nullatenus terminatur.

CAPUT XI. Deus advenit hominibus, non mobilitate, sed pietate. Sola est ergo una Trinitas, quae cum se manifestat, ineffabiliter venit, et cum se indignis occultat, ineffabiliter omnino discedit. Veniunt atque abeunt proprio et incomprehensibili modo Pater et Filius, et Spiritus sanctus: nec tamen localiter, aut Pater, aut Filius movetur, aut Spiritus. Noverunt sic venire atque abire, ut nec ad locum localiter veniant, nec localiter de loco discedant. Hic adventus Patris, et Filii, et Spiritus sancti, non mobilitatem, sed pietatem Dei venientis ostendit: una enim deitas Trinitatis, quae omnia implet, omnia continet, illi venire dicitur, cui se manifestare dignatur; et ab illo discedit, a quo lumen suae dilectionis abscondit, nec tamen localiter absens efficitur, cum juste relinquit indignum, nec loco praesens efficitur, cum misericorditer visitat quem fecerit dignum. Propterea, licet Deus dicat: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24), tamen de quodam dicitur: Non est Deus in conspectu ejus (Psal. IX, 5); et licet totum impleat Pater, dicitur tamen in libro Sapientiae: Perversae enim cogitationes separant a Deo (Sap. I, 3). Et cum de Filio, id est de sapientia Dei, dicatur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), eadem tamen de se dicit: Quaerunt me mali, et non invenient. Et rursus dicitur: In malevolam animam non introibit sapientia, nec inhabitabit (al. inhabitat) in corpore subdito peccatis. Spiritus quoque sanctus, cum immensus omnimodis praedicetur, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum, de eodem tamen dicitur: Sanctus enim Spiritus effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Quantum ergo ad substantiam et 101 potentiam suam, ubique est Trinitas, unus Deus totus, totum complens virtute, non mole, totus in singulis, totus simul in omnibus creaturis. Quantum vero ad cogitationes attinet nostras, descendere ad nos Deus dicitur, cum sermonem suum ita nobis divinitus ( al. divinitas) temperat, ut, humano nobiscum more loquens, agnitionem et dilectionem suam nobis intimare dignetur; ascendit autem in nobis quando nos ascendimus per caritatem et scientiam deitatis, ut discamus, nec in immenso quidquam locale sapere, nec de altissimo humile aliquid aestimare, nec aliquid in Deo credere mutabile, nec in sempiterno temporale aliquid cogitare.

CAPUT XII. Requievit et operatus est Deus voluntate, non labore. Talis est Patris, et Filii, et Spiritus sancti credendus adventus; quoniam sicut mundana operatione primordialiter consummata, requievisse dicitur Deus, qui tamen non laboravit in opere, quia cuncta sola operatus est voluntate; huic enim dicitur: Subest enim tibi cum voles posse (Sap. XII, 18), sicut et in psalmo audimus: Omnia quaecunque voluit, fecit, in coelo, et in terra, et in mari, et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6). Cujus voluntatis omnipotentiam evangelicus ille leprosus divina illuminatione cognoscens, hanc ad suae mundationis sufficere testatur effectum dicens: Domine, si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2); cum dicit, si vis, potes, ostendit divinam voluntatem ipsam esse plenissimam potestatem. Denique etiam Dominus hoc misericorditer effectu curationis ostendit, quod crediderat fideliter qui poposcit; ait enim: Volo, mundare; et confestim mundata est lepra ejus. Sicut faciens ergo mundum, non cujusquam sensit laboris incommodum, ut vires labore operationis exhaustas, quietis posset instaurare successu; sed cum se requievisse dicit, nos post bona opera requieturos ostendit: ita cum venisse, vel descendisse dicitur, divinae revelationis erga nos gratia commendatur; et cum non descendere, sed ascendere dicitur, profectus nostrae illuminationis agnitionisque monstratur.

CAPUT XIII. De sensu dicti: Noli me tangere, etc. Dissolutio contrarietatis quae videtur inter Evangelia. Talem Dominus Jesus ascensum significavit, quando tangendi se facultatem Mariae Magdalenae prohibuit. Post resurrectionem namque cum flenti misericorditer appareret, Joannes eum dixisse commemorat: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Hic tactus, de quo Dominus loquitur, credulitatis probatur esse, non corporis; alioquin repugnans evangelistarum reperietur assertio; nam cum Joannes tangendi Dominum Mariae facultatem praereptam ipsius Domini testetur imperio, dicentis: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Act. I, 3), et Dominum in coelum, secundum hominem, ascendisse quadragesimo resurrectionis die Scriptura confirmet (quod non solum Ecclesiae sanctae catholicae fides intemerata retinet, sed etiam variarum haeresum, earum duntaxat quae 102 verae carnis in Dei Filio non abnuunt sacramentum, diversa multiformisque credulitas, univoco prorsus concelebrat assensu), si priusquam Dominus ascendisset ad Patrem, noluit corporali accessu Mariae contingi, quomodo Matthaeus ipso resurrectionis die, Mariam Magdalenam, et aliam Mariam, pedes Jesu memorat tenuisse? Quod ut manifestius agnoscatur, totum ejusdem loci capitulum, sicut Matthaeus posuit, huic operi duximus inserendum. Ait igitur: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus autem Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut (al. sicut) mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic: surrexit enim, sicut dixit; venite, videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit; et ecce praecedit (al. praecedet) vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. Ecce dixi vobis. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum (Matth. XXVIII, 1-9). Quomodo ergo se, eo quod nondum ascendisset ad Patrem, a Maria Magdalene tangi vetuit, a qua sibi eodem die pedes teneri permisit? An ita quisquam perverso sensu raptatur, ut momentaneis putet Christi sententias motibus variatas, tanquam qui postmodum, melius recogitans, Mariae tribuerit, quod antea denegarit? Sed tali cogitationi protinus Vas electionis obsistit, qui in Dei Filio, secundum immutabilitatem divinitatis aeternae, nulla nos mutabilitatis suspicione permittit errare, Corinthiis ita scribens: Dei enim Filius Jesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo est et non, sed est in illo fuit. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo sunt est: ideo, et per ipsum dicimus: Amen Deo ad gloriam vestram (II Cor. I, 19, 20). Non ergo hic evangelistarum discrepat intellectus; nec Christus aut inaniter se tangi, nondum ascendens ad Patrem, prohibuit, aut incassum sibi pedes teneri permisit. In uno enim demonstravit veritatem carnis, in altero insinuavit gloriam deitatis; illic permisit manum, hic amovit intellectum; ut in homine Christo resuscitatae carnis tangeretur veritas, et in eodem Deo Christo paternae divinitatis crederetur aequalitas. Ideo igitur dicit: Noli me tangere, quia nondum ascendi ad Patrem meum, quia Maria Magdalene nondum Patri aequalem credebat, quem velut exstinctum feminea pietate plangebat. Quid est enim: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, nisi, Noli hoc in me tantum credere quod putas, noli hoc in corde firmare quod aestimas? quia quandiu in me illa tantum quae sunt carnis attendis, aequalitatem meam cum Patre non sentis. Et revera nondum illis Christus 103 ascendit ad Patrem, qui Patri Filium non confitentur aequalem. Festinandum itaque est, ut unusquisque perfectionem et veritatem humanae naturae in Dei Filio credens, tanquam pedes Christi teneat, ejusdemque Filii de Patre natam substantiam fateatur, ut illi Christus ad Patrem, per aequalitatem naturalis divinitatis, ascendat. Quid est enim: Nondum ascendi ad Patrem meum, nisi, infra Patrem existimas, quem mortuum ploras? Et quid est: Noli me tangere, Nisi, noli in eo fidei tuae motum statuere? Quotiescunque enim volumus quolibet membro aliquid tangere, nisi ejusdem membri finierimus motum, non dicimus tactum: tandiu autem membrum illud necesse est moveamus, donec ad rem, quam volumus tangere, veniamus, ulterius autem motum membri non porrigimus, postquam ad tactum integrum venerimus. Sic et animi nostri motum illic statuimus, quod in corde nostro credulitate firmamus. Proinde, si quae digna et congrua sunt, credamus de Christo, tunc tangimus Christum. Quisquis autem Dei Filium, secundum divinam naturam, aequalem Patri non credit, nondum illi ad Patrem Christus ascendit; et cui Filius non ascendit ad Patrem, tangendi Christum non accipit facultatem: illi autem vere Filius ascendit ad Patrem, qui Filium Patri aequalem, sempiternitatis et immensitatis parilitate non ambigit, ut Filium Deum, de Deo Patre naturaliter genitum, nec posteriorem aestimet, nec minorem: quia non aequalis, si minor immenso, nec coaeternus, si posterior sempiterno; uterque autem sensus a Christi tactu separat, quia non exaequat Patri Filium, sed minorat. Hujusmodi autem digne audit a Christo: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quisquis enim tangere Christum non sinitur, ab ejus utique corpore separatur; quod est autem corpus Christi, nisi Ecclesia Christi? Unde intelligitur quia, donec aliquis Filium Dei secundum divinam substantiam aequalem non credit Patri, membris Christi per tactum fidei non potest copulari; ille autem dominici corporis tenet profecto compagem, cui Filius ascendit ad Patrem; illi autem Filius ascendit ad Patrem, qui deitatem Filii Deo Patri fatetur aequalem. Manifeste itaque claret per illum ad Patrem ascensum Filii, nostrae potius profectum fidei demonstrari, nos enim eum quodammodo in nostris cordibus exaltamus, quando sic in ejus intelligentia crescimus, ut de illo, tanquam de Deo vero, quae divinae celsitudini ( al. divina celsitudine) digna sunt cogitemus.

CAPUT XIV. Quid sit Deum exaltare. Quid sit sanctificare. Ad hanc nos Dei exaltationem David sanctus hortatur, dicens: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. (Psal. XCVIII, 5). Et paulo post: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster (Ibid., 9). Quid est autem exaltare Dominum, nisi quae altissima sunt, de altissimo credere? Hoc est utique in monte adorare, ut cum de Deo cogitamus, nihil de illo humile sapiamus: sic in nobis vero 104 exaltatur, quando eum exaltamus, cum sit ipse semper altissimus; sicut in nobis sanctificatur, quando eum sanctificamus, cum semper ipse maneat sanctus. Nam beatus Petrus admonet nos, dicens: Dominum vero Christum sanctificate in cordibus vestris (I Petr. III, 15); quid est autem Christum sanctificare, nisi de Christo quae sancta sunt cogitare? Quae cogitatio non illum, sed nos sanctificat, et sanctificando conservat, sicut Salomon dicit: Cogitatio sancta servabit te. Ipse quoque Dominus jubet ut in oratione dicamus: Sanctificetur nomen tuum; et tamen hunc orationis locum sic beatus intellexisse cognoscitur Cyprianus, ut in hac divini nominis sanctificatione, non Deum diceret sanctificari, sed nobis donum sanctificationis divinae conferri. In epistola namque de dominica oratione, quibusdam praemissis, ita loquitur: Post hoc (al. posthaec) dicimus: Sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petimus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit: Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levit. XI, 44), id petimus, et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus, perseveremus, et hoc quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus. Si ( al. sicut) ergo sanctificantes Christum, nos sanctificamur, et nomen Dei sanctificari poscentes, nos donum sanctificationis accipimus, cur exaltantes Deum, non potius nos per intelligentiae profectum exaltari credamus? Quod si Deum exaltantes, nos potius exaltamur ( al. exaltamus), similiter cum nobis venire dicitur, nostrum profectum debemus credere, in eo quod se divina majestas nostris dignatur cordibus revelare.

CAPUT XV. Quomodo a Christo virtus exiit, muliere fimbriam ejus tangente. Quomodo Christus nobis venire dicitur, aut in propria. Spiritus sanctus quoque immensus est. Tota Trinitas immensa. Nam si Filius Dei ad nos locali motu descendit, localiter de illo virtus exivit: cum enim quaedam mulier, in profluvio sanguinis constituta (Luc. VIII, 43 et seq.), facultatibus viribusque consumptis, omnia quae habuit propter infirmitatem finiret, et solam infirmitatem, quam habere nollet, finire non posset, atque a coelesti medico gratis curari desiderans, occulte fimbriam tangens, fideli raptu sanitatis sibi furaretur effectum, ille credulitatis conscius et salutis, ait: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exisse. Quid igitur haec virtus quae de Domino exivit? nunquid exeundo discessit? an ad sanandam sic eniens potuit pervenire, ut a Salvatore localiter non posset exire? Quod si localiter ab eo, qui virtus dicitur, virtus exivit, dicatur qualiter virtus a virtute discessit? Si vero talis credulitas fidei Christianae videtur incongrua, non alium putemus illum de Christo virtutis exitum, 105 nisi divinae curationis effectum: tunc enim ad mulierem virtus Salvatoris exivit, quando in se virtutem divinae curationis agnovit. Sic ergo Dei Filius, qui est virtus et sapientia Dei, locorum creator et temporum, quemadmodum tempus omne sempiternus praecedit, sic omnem locum immensus excedit; qui nobis tunc venire dicitur, cum nos illuminare dignatur. De ipso namque dicit evangelista: In mundo erat, et mundus per ipsum (al. eum) factus est, et mundus eum non cognovit: in propria venit, et sui eum non receperunt. Quomodo igitur et in mundo fuisse dicitur, et in mundum venisse firmatur? an illud est potentiae, istud gratiae deputandum? Ita plane: secundum divinitatem namque suam nec coelo unquam defuit, nec inferno, nec mundo: Omnia enim per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16, 17); secundum gratiam vero tunc in mundum venit, quando pereunti mundo mira pietate subvenit, quod etiam ipse testatur, dicens: Non enim misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Est igitur immensus Dei Filius, sicut Pater et Spiritus, quoniam de ipso dictum est: Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus (Baruch III, 25); de quo paulo post dicitur: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Ibid., 38). Immensus est etiam Spiritus sanctus: quod sciens propheta, dicebat ad Deum: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Quem Spiritum Dei, ut ipsum sanctum Spiritum propheta memoratus ostenderet, dicit Deo: Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). Quem Spiritum Dei ipsum esse Spiritum sanctum Apostolus quoque hac attestatione significat: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Et alio loco: Qui autem haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum sanctum suum in nobis (I Thess. IV, 8). Hunc Spiritum Dei sanctum sic immensum David pronuntiat, ut Deo (sicut superius memoravimus) dicat: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; et si descendero in infernum, ades; et si assumpsero pennas meas in directione, sive (sicut alia translatio habet) ante lucem, et habitavero in novissimo maris: etenim illuc manus tua deducet me, et continebit me dextera tua. Manum Patris Filium nullus ambigit nominari, de quo ipse Deus dicit: Nonne manus mea fecit haec omnia? Attamen propheta, ut Trinitatem aequaliter praedicaret immensam, et Patrem significavit, cui dixit: Quo ibo a Spiritu tuo? et ipsum Spiritum, a quo se ire vel fugere nullo modo posse testatur; et Filium demonstravit, ubi se a Dei manu etiam in novissimo maris praedicat deducendum: ut agnoscatur Patris et Filii et Spiritus sancti una esse immensitas, et una praesentia in omnibus creaturis. Haec est Trinitas unus Deus, qui sicut potuit solus universa condere, sic potest omnia solus implere, nec localis in loco, nec temporalis in tempore, nec terminabilis termino creaturae.

CAPUT XVI. Deus est ubique, imo et in secreto preces audit. 106 Nam immensitatem divinitatis Filii Dei manifesta praedicatione, et eloquiorum divinorum attestatione, beatus martyr Cyprianus affirmat in epistola de Oratione Dominica, dicens: « Denique magisterio suo Dominus secreto nos orare praecepit, in abditis et secretis locis, in cubiculis ipsis, quod magis convenit fidei; ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et videre, et majestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? nonne coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 23, 24)? Et iterum: In omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos (Prov. XV, 3). Et quando in unum cum fratribus convenimus, et sacrificia divina cum Dei sacerdote celebramus, verecundiae et disciplinae memores esse debemus: non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate jactare, quia Deus non vocis, sed cordis auditor est, nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes videt, probante Domino et dicente: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Et alio loco: Scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23). » Beatus certe Cyprianus Deum, quem dixit ubique esse praesentem, audire omnes et videre, et majestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, ipsum quoque non vocis, sed cordis asserit auditorem, nec admonendum clamoribus, qui cogitationes videt; ipsum quoque ponit dicentem: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? Et alio loco: Scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis. Haec autem quis nesciat a Filio Dei dicta, sicut Apocalypsis Evangeliumque testatur? Filius igitur (sicut sanctus asserit Cyprianus) ubique praesens est, idem omnes audit et videt, et majestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrat, nec clamoribus admonendus est qui cogitationes videt. Huic sensui Joannis evangelistae dicta concordant, qui dicit de quibusdam: Quia Jesus non credebat semetipsum illis, eo quod ipse nosset omnes et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhibe, ret de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 24).

CAPUT XVII. Christus nunquam suos derelinquit solos, quia eis ubique adest. Deo omnia manifesta. Simile quiddam beatus Cyprianus etiam ad Tybaritanos scribens de Filii Dei immensitate, testatur his verbis: Solus non est, cui Christus in fuga comes est; solus non est, qui templum Dei servans, ubicunque fuerit, sine Domino non est, et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames, aut sitis, aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti navigatione properantem, tempestas aut procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicunque pugnantem. 107 In epistola quoque de Lapsis, quisquis volet, haec inserta reperiet: Videt ille corda et pectora singulorum et judicaturus non tantum de factis, sed et verbis et cogitationibus nostris, omnium mentes voluntatesque conceptas intra ipsas adhuc clausi pectoris latebras intuetur. Filius ergo Dei, tam auctoritate divina quam sanctorum Patrum fideli veracique sententia, secundum divinam naturam infinitus immensusque probatur, ubique praesens, omnia replens, testis nunc cogitationum et operum, futurus judex retributorque cunctorum. Quia vero idem Filius Dei, verus Deus, natus de Deo Patre, verus homo factus est pro nobis ex homine ( factus est enim ex semine David secundum carnem [Rom. I, 3] ), divinae humanaeque naturae in se continens veritatem, quae fuerunt verae divinitatis non amisit, et quae sunt verae humanitatis accepit: unus idemque secundum carnem de matre temporaliter natus, qui secundum divinitatem de Patre permanet sempiternus; unus idemque homo localis ex homine, qui est Deus immensus ex Patre; unus idemque secundum humanam substantiam, absens coelo cum esset in terra, et derelinquens terram cum ascendisset in coelum; secundum divinam vero immensamque substantiam, nec coelum dimittens cum de coelo descendit, nec terram deserens cum ad coelum ascendit. Quod ipsius Domini certissimo potest cognosci sermone, qui ut localem ostenderet humanitatem suam, dicit discipulis suis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17). De Lazaro quoque cum dixisset: Lazarus mortuus est, adjunxit dicens: Et gaudeo propter vos, ut credatis quoniam non eram ibi (Joan. XI, 14, 15). Immensitatem vero suae divinitatis ostendens discipulis dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Quomodo autem ascendit in coelum, nisi quia localis et verus est homo? Aut quomodo adest fidelibus suis, nisi quia idem immensus et verus est Deus? De ipso rursum dicit Scriptura: Quia vere habitavit Deus cum hominibus in terra (II Paral. VI, 18), de quo evangelista dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quod Verbum, ut agnosceretur, etiam cum caro factum est et habitavit in nobis, nunquam discessisse de coelo, propterea David dicit: In aeternum, Domine, permanet Verbum tuum in coelo (Psal. CXVIII, 93). De ipso uno eodemque Dei sempiterno Filio, et futuro tunc hominis Filio, in quo permansisset vera et immensa divinitas, et a quo suscipienda esset vera localisque humanitas, propheticae inspirationis agnitione repletus, dixerat Jeremias: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36, 37, 38). Et quoniam de ipso superius dixerat: Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus, ne ista Dei in terra visio et cum hominibus conversatio Deum immensum putaretur alienasse de coelo, propter hoc ipse Filius, ut immensitatem divinitatis suae in terra positus demonstraret, et non secundum hominem, quem susceperat in terra positus, sed secundum 108 Deum, quod semper erat, praesentem se etiam coelo doceret, ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13); non quia humana Christi substantia fuisset ubique diffusa, sed quoniam unus idemque Dei filius atque hominis filius verus Deus ex Patre, sicut homo verus ex homine, licet secundum veram humanitatem suam localiter tunc esset in terra, secundum divinitatem tamen (quae loco nullatenus continetur) coelum totus impleret et terram.

CAPUT XVIII. Ex verbis Apostoli Christus et immensus et localis probatur. Corporalis Christi ascensus. Habitat in nobis Christus. Habitat in nobis Deus Pater. Habitat in nobis Spiritus sanctus. Istam Christi veram humanitatem, quae localis est, et veram divinitatem, quae immensa semper est, apostolica quoque nobis doctrina cernimus intimari. Nam ut Christi veri hominis corpus localiter contineri Paulus monstraret apostolus, ait ad Thessalonicenses: Quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de coelis, quem suscitavit a mortuis Jesum (I Thess. I, 9, 10): ipsum utique monstrans corporaliter de coelo venturum, quem corporaliter a mortuis noverat suscitatum. Propterea rursus ait: Nostra autem conversatio in coelis est. Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit (al. reformavit) corpus humilitatis nostrae conforme corpori claritatis suae, secundum operationem qua potest etiam subjicere sibi omnia (Philip. III, 20). Interim quoniam loci opportunitas non est praetereunda silentio, attendatur hic locus in quo Apostolus Filium dicit omnia sibi posse subjicere, ne ( al. et ne) Pater existimetur cuncta tanquam invalido subjecisse, dicit etiam corpus humilitatis nostrae reformaturum conforme corpori claritatis suae. Quod si verum est corpus Christi, loco potest utique contineri. Hanc veritatem corporis Christi de coelo venturi, Joannes quoque confirmat, dicens: Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt (Apoc. I, 7). In libro quoque Actuum apostolorum sic ejus corporalis intimatur ascensus: Et cum haec dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta eos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus, quem vidistis euntem in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 9 et seq). Cum ergo caro Christi localis absque dubitatione monstretur ( al. monstraretur), divinitas tamen ejus ubique semper esse, Paulo testante, cognoscitur, qui fidelibus dicit: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur, Christus (al. Christi ) (II Cor. XIII, 3)? Quomodo autem in eo loqui potuit, si in illo non fuit? Vel quomodo corporaliter ascendit in coelum, et in suis fidelibus esse praedicatur in terra, si non est in illo divinitatis immensitas quae coelum implere possit et terram? Nam Corinthiis Paulus dicit: An non cognoscitis vos ipsos, quia Jesus Christus in vobis est (Ibid., 5)? Et ad Ephesios ait: In interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 16). Est itaque Filius in coelo, et habitat in nobis in terra, scilicet illa suae immensitatis praesentia, qua in nobis Pater Spiritusque 109 sanctus habitat: nam Deus Pater suam in nobis habitationem sic, propheta loquente, monstravit: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo (al. ambulabo), et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus: et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos; et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 15-17). Spiritum quoque sanctum in nobis pariter habitare Paulus ostendit, ita Corinthiis scribens: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Ac ne quis eorum qui Spiritum sanctum minorem Patre Filioque constituunt, hic ubi dictum est, Spiritus Dei habitat in vobis, ad personam sancti Spiritus deneget pertinere, quid in illo replicaturus est loco ubi Apostolus Timotheum sollicitudine paterni amoris informat? Bonum depositum, inquiens, custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis (II Tim. I, 14).

CAPUT XIX. Ejusmodi habitatio non localis est, sed immensa. Cor nostrum dilatatur Deo inhabitante. Haec utique Patris et Filii et Spiritus sancti in nobis habitatio non localis est, sed immensa; non comprehensibilis cogitatione, sed venerabilis fide: inhabitat enim Trinitas in suis fidelibus, sicut tota in singulis, sic tota in cunctis, quae nec coeli terraeque spatio distenditur, nec universae creaturae termino terminatur, nec per separatos homines vel ( al. et) separata loca, particulariter separatur, nec inferno deest, cum terrae non desit et coelo. Qui enim potuit omnia facere, solus potest universa replere. Quisquis autem localem Filii et Spiritus sancti adventum habitationemve considerat, prius est ut Patrem in nobis localiter, non solum habitare, verum etiam ambulare confirmet; quem beatus Paulus dixisse asserit per prophetam: Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo (II Cor. VI, 15). Explicetur ergo qualiter in nobis Filius vel Spiritus sanctus inhabitet ( al. inhabitat). Nam si haec humano more credimus metienda, majoris est quantitatis qui habitare tantummodo dicitur, quam ille qui etiam in nobis ambulare monstratur: potest enim qui habitat totum implere quod habitat; qui autem inambulare dicitur, minor utique spatio in quo ambulat, absque dubitatione monstratur. Sed hanc cogitationis ineptiam deterior consequetur absurditas. Procul dubio enim cordis nostri spatia videbuntur ipsa Trinitate majora, in quibus sit locus quem Filius atque Spiritus sanctus inhabitando implere possint, et locus quem inambulando Pater implere non possit. Quod si haec non conveniunt veritati, credamus habitationem Trinitatis secundum immensitatis illius incomprehensibilem majestatem ineffabiliter designari, et cum Deum in nobis habitare atque inambulare audimus, ita spiritaliter cognoscamus, ut non credamus quod Deus localiter moveatur in corde nostro, sed quod cor nostrum dilatetur in Deo. De qua cordis latitudine Apostolus loquebatur, dicens: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii: cor nostrum dilatatum est. Eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico, dilatamini et vos (II Cor. VI, 11). Ubi paulo post testimonium prophetae posuit superius memoratum, dicens: Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus, quoniam inhabitabo in illis et inambulabo (Ibid., 15).

CAPUT XX. Immensitas Trinitatis ex forma baptismi ostenditur. Conclusio secundi libri de immensitate divinitatis Filii Dei. 110 Sed nec illud est aliquatenus omittendum, quo manifestissima Trinitatis immensitas, et per omnia non localis, sed divina mirabilisque praesentia demonstratur, dum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, secundum ipsius Domini praeceptum credentes, ubique cognoscimus baptizari. Si enim omnis Trinitas in baptismate sanctificare creditur, omnis utique Trinitas adesse monstratur; cum autem ubique uno tempore per totum orbem baptisma celebratur ( al. celebretur) in nomine Trinitatis, si tota Trinitas adest ad sanctificandum ( al. significandum), ecce ubique mirabiliter exhibet praesentiam majestatis immensae: quoniam solius est Dei, simul universa complere. Si autem non tota Trinitas ubique pariter adest, si Filius aut Spiritus sanctus putatur deesse, nominandus utique in baptismate non est, qui ad sanctificandum adesse non potest. Quisquis ergo putat aequalitatem immensitatis paternae denegandam Filio vel Spiritui sancto, nomen eorum prius auferat de baptismatis sacramento. In hoc igitur quam maxime fidei catholicae veritas agnoscitur, quae recte in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare consuevit, quoniam omnem Trinitatem ubique pariter adesse confidit. Posset adhuc immensitas divinitatis Filii Dei testimoniis innumerabilibus demonstrari; sed nos maluimus pauca de pluribus ponere, volentes etiam secundum librum celerius terminare; quam maxime prospicientes, ut in his quae vestrae clementiae destinamus, animum regalibus curis feliciter occupatum, non lectionis prolixitas oneret, sed manifestatio veritatis informet. Proinde quae de immensitate divinitatis Filii Dei disputata sunt, isto concludamus termino, ut ea quae de sacramento dicenda sunt dominicae passionis, alio rursus incipiamus exordio.

LIBER TERTIUS. DE SACRAMENTO DOMINICAE PASSIONIS.

CAPUT PRIMUM. Difficultas tertii libri de Passione Domini. Error Theopaschitarum. Verbum crucis pereuntibus stultitia est.

111 Quanquam secundo libro, superni muneris opitulatione subnixi, divinitatem Filii Dei probaverimus immensam, nec tempore scilicet, nec loco conclusam, ut pote quae omnia replet, omnia continet, omnia sempiternitate praecedit, omnia pariter immensitate concludit; quod idcirco quam maxime curavimus demonstrandum, ut si qui nunc usque spiritaliter de Deo nequeunt cogitare, localis in Dei Filio suspicionis absolverentur errore: non minor nobis est sollicitudo residua tertii quoque hujus voluminis absolvendi, quo de sacramento dominicae passionis, quod ipse, qui pro nobis passus est, donaverit, sumus utique tractaturi. Ubi non minimo timore concutimur, nec levi formidine perurgemur: sumus enim prorsus (quantum ad nos attinet) explicationi tantae profunditatis invalidi. Sed ille qui aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit (al. facit) disertas (Sap. X, 21), ipse (sicut confidimus) dabit sermonem directum et bene sonantem in os nostrum, tantamque huic operi, quod per nos dignatur misericorditer operari, demonstrandae veritatis gratiam largietur, ut manifestis Scripturarum clareat documentis, et rectitudo catholici dogmatis, et tortuosus error ac multiplex haereticae pravitatis. Sunt enim quidam qui de sacramento dominicae passionis aliter quam se pietas habet, cogitantes, dum salutem quaerunt, dispendium salutis incurrunt, et dum in Deo id accipiunt, quod in hominibus cernunt, quadam velut lancea perversae locutionis latus percutiunt Salvatoris; et cum increduli milites detrahere ausi non fuerint morienti, quidam nunc, sub Christiani nominis fuco, non metuunt derogare regnanti. Hi sunt qui cum in uno Christo Deo vero homineque perfecto humanam divinamque forsitan 112 nequeunt, aut certe negligunt, secundum naturalem veritatem considerare substantiam, in id erroris incurrunt, ut non humanam in Dei Filio naturam, manente divinae virtutis immutabilitate, considerent, sed ut divinam substantiam, divinae infirmitatis passibilitate dedecorent. Quod utique divino Spiritu praevidens, dicebat Apostolus: Verbum enim crucis, pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est (I Cor. I, 8). Pereunt in verbo crucis non solum qui putant Dei Filium quae humana sunt in carne pati non potuisse, verum etiam qui credunt divinitatem Filii Dei dolores vel passionem substantialiter in cruce sensisse. Quomodo autem verbum crucis virtus est Dei, si in cruce divina substantia potuit infirmari? vel qualiter nos ad immutabilitatis atque incorruptionis gratiam perducturus ( al. reducturus) est Christus, si ipse secundum divinam naturam probatur in deterius commutatus, cum divinae naturae sit proprium, nec defectum capere, nec profectum?

CAPUT II. Caute de Christo tractandum propter duas naturas in una persona. Igitur quid in Christo semper impassibile, quidve ante mortem carnis passibile fuerit, tractaturi, primitus libello huic inserenda duximus, quae de uno Christo Deo homineque credimus et tenemus: ne quis, cum in uno Christo coeperimus ea quae ad proprietatem divinae humanaeque naturae pertinent, demonstrare, aut duos Christos nos existimet credere, secundum utramque naturam, aut quartam a nobis inseri putet Trinitati personam. Nos enim fidem retinentes evangelicae veritatis, sic in Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu propria uniuscujusque naturae cognoscimus, ut unitatem personae nullatenus dividamus, scientes quod sic utriusque in Christo substantiae manserit unita proprietas, ut in carne patiens impassibilis Deus, et veram passionem (quia voluit) in vera carne sentiret, et in divinitate prorsus impassibiliter permaneret, nec alius in carne passus fuerit nisi ille qui in vera carnis passione impassibilis omnino permansit, nec alius semetipsum morti dignatus sit tradere, quam ille qui sic potuit moriendo mortem vincere, ut mortem non posset in morte sentire. Sed haec qualiter in unitate personae, substantiarum in Christo proprietate servata, dicamus, professionis nostrae series subjecta monstrabit.

CAPUT III. Recta fides de divinitate Filii Dei. Alia persona Patris, alia Filii in una natura. Christus unigenitus Dei, plenus gratiae et veritatis. Credimus igitur Dei Filium, ante omne prorsus initium, hoc est, sine aliquo suae nativitatis initio, de Patris substantia genitum, Deum de Deo, Dominum de Domino; non ex nihilo, quia de Patre; non nuncupativum, quia nomen habet ex veritate naturae; non ex alia natura, quia non aliquid fuit coaeternum Deo, unde origo Filio praestaretur. Nec posteriorem Filium eo qui genuit, nec minorem, sed 113 (sicut etiam in secundo libello diximus) Patri prorsus et sempiternitate immensitatis et immensitate sempiternitatis aequalem, immutabilem mutabilium conditorem, intemporalem temporalium factorem et temporum; quem nullus continet locus, quo nullus caret locus, quia cuncta replet Creator immensus; qui non propterea non est Deus, quia dicitur genitus; sed ideo verus digne creditur, quia de Patre substantialiter genitus praedicatur: quod enim dicitur genitus, non hoc est nomen divinitatis in Filio, sed nomen est nativitatis in Deo; ut quem constat de Patre naturaliter genitum, constet non aliud esse quam Deum. Hic itaque de Patre sempiternus existens, unam tenuit cum Deo Patre naturam, sed propriam sumpsit ex genitore personam, quia divina nativitas non divisionem naturalis unitatis habuit, sed personam Filii subsistentis a Patre distinxit; et ex vocabulo Patris alium qui natus est monstrat, ut errorem Sabellianae confusionis excludat, sicut ipse Filius protestatur dicens: Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me (Joan. V, 32). Et ut ostenderet quem alium diceret, post pauca subjecit: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Ibid., 37). Alio loco similiter suam personam Patrisque discernens: Non sum (inquit) solus, quia Pater mecum est (Joan. VIII, 16). Ad hanc distinctionem geminae personae, et professionem unius substantiae in Patre et Filio perdocendam, ipse Filius dicit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui videt me, videt eum qui me misit (Joan. XII, 44). Unus est igitur Filius ex Patris natura genitus, qui ideo Unigenitus dicitur, ut ex proprietate paternae naturae, unus et genitus demonstretur. Sed hic qui Unigenitus ex Patre naturaliter dicitur, sicut inseparabilis est unitate naturae, sic inconfusibilis permanet proprietate personae. Ob hoc se tantummodo Dei Filius Unigenitum nominat dicens: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Et paulo post: Qui credit in eum, non judicabitur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. De solo quippe Filio Joannes protestatur et dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Verbum caro factum, plenum est gratiae susceptionis humanae, quia Christus nihil in se minus hominis habet; idemque Unigenitus a Patre plenus est veritatis paternae substantiae, quia omnem in se divinitatis paternae plenitudinem naturaliter habet. Plenum igitur gratiae et veritatis evangelista cognovit, quem unum eumdemque verum hominem gratia verae incarnationis ostenderet, et verum Deum Unigenitum a Patre nativitatis aeternae veritas declararet. Quid autem Filio prodest ut nuncupetur Unigeniti nomine, si privatur vocabuli veritate? Frustra namque Unigenitus dicitur, si in ejus generatione non naturalis de Deo generante veritas, sed creationis ex donante largitas praedicatur. Et aliis enim, Quotquot receperunt 114 eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Ibid., 12). Quod si etiam unigenitus Filius factus dicitur ex gratia, non vere genitus ex natura, procul dubio nomen et veritatem Unigeniti perdidit, postquam fratres habere jam coepit: privatur enim hujus veritate nominis, si in Unigenito non est de Patre veritas naturalis.

CAPUT IV. Filii Dei adoptivi differunt non nominibus, sed muneribus, non vita, sed gloria. Etenim in filiis Dei qui non de Dei Patris natura subsistunt, adoptivae communio dignitatis diversitatem munerum potest habere, non nominum; et adoptantis gratia, cunctis ex Deo nascentibus, quamvis diversae retributionis munus pro laboris merito repromittat, unum tamen cunctis filiorum nomen accommodat; et una per fidem veram renatis vita coelestis regni promittitur, quamvis differens regnaturis gloria tribuatur, Paulo beato dicente: Alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim ab stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41); et his tamen omnibus, pro illa potestate quam eis dedit filios Dei fieri, simul dicetur dextris: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum est vobis ab origine mundi (Matth. XXV, 34): simul etiam de omnibus dicitur: Justi autem ibunt in vitam aeternam (Ibid., 46). Aequaliter igitur tenebit cunctos Dei filios unitas adoptivi nominis, licet meritorum qualitatem monstratura sit differentia claritatis; nec in eo, quod spiritalis ( al. spiritales) esse coepimus nativitatis exortu, discernimur nomine, quamvis ex profectu simus discernendi mercede. In eo namque quod voluntarie genuit nos verbo veritatis pariter filios nuncupavit gratia genitoris. Quod si divina illa Filii sempiternaque nativitas, non de natura Dei Patris, sed ex gratia creditur substitisse, non debet Unigenitus vocari, sed tantummodo genitus. Quoniam sicut ei nomen geniti largitas adoptionis paternae contribuit, sic eum ab Unigeniti nomine nobis quoque tributa communio paternae adoptionis exclusit. Unigenitus enim non vocatur in multis, quamvis genitus possit vocari cum genitis. Quod si ita est, deleatur quod Joannes ausus est nomen Unigeniti scribere, ut probetur falsum, quod meruit de pectore veritatis haurire. Si vero proprietas Unigeniti manifestae demonstranda est significationis indicio, sic multi filii Dei dicantur ex gratia, ut cognoscatur unus genitus ex natura. Quis enim natus est Deus verus de Deo vero, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris? Quem ideo solum a caeteris Dei filiis exceptio segregat incommunicabilis nominis, quia in solo permanet de Patre veritas naturalis.

CAPUT V. Christus exinanivit seipsum, et tamen plenus gratiae veritatisque permansit. 115 Hic verus Deus et vita aeterna, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6): aequalitatem enim Dei veri Deus verus non rapuit, quam unitate naturali sempiternus cum genitore possedit. Idcirco unigenitus Dei Filius, etiam quando formam servi accipiens semetipsum exinanivit, plenus gratiae veritatisque permansit. Vidimus, inquit Joannes, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Hoc est utique, quod in uno eodemque semetipsum exinaniente, et pleno gratiae et veritatis, accepta servi forma veritatem voluntariae prorsus exinanitionis ostendit, in quo aeterna permanens Dei forma plenitudinem gratiae veritatisque monstravit. Quae est igitur illa Unigeniti exinanitio, nisi accepta passibilis et mortalis humanitas Christi? Quae autem est Unigeniti plenitudo, nisi permanens impassibilis atque immortalis divinitas Christi? in quo perfectus homo plenus est gratiae, et in quo perfectus Deus plenus est veritatis: quod ( al. quo) procul dubio plenitudinis nomen, ut divinitatis esse monstretur, Apostolum de Christo loquentem pariter audiamus: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo (al. illa) repleti (Coloss. II, 9, 10). Quae autem sit quae in Christo inhabitat plenitudo divinitatis Joannes ostendat ( al. ostendit): Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). De ista plenitudine Baptista Joannes nos asserit accepisse, dicens: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

CAPUT VI. In uno Christo duae naturae, non confusae, sed unitae. Unus igitur idemque Christus Dei et hominis Filius, qui et semetipsum exinanivit, et plenus gratiae veritatisque permansit; vere mutabilis factus, immutabilis manens, vere passus, passioni non subjacens; vere mortuus, mortem non sentiens, sed exstinguens. Haec autem cuncta unus Christus et gessit et pertulit, quia in uno eodemque Christo vera divinitatis, veraque humanitatis natura permansit, dum Deus non confusus homini, sed unitus, sic in una persona utriusque naturae permanentis indicia demonstravit, ut verus Deus et plenus, veris divinisque virtutibus in homine clareret assumpto, et veritas infirmitatis humanae verum plenumque hominem monstraret in Deo. Propter quod beatus Apostolus unum eumdemque Christum, et crucifixum praedicat, et Dei virtutem sapientiamque pronuntiat dicens: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24), et ut in infirmitate susceptionis humanae magnitudinem divinae virtutis monstraret adjecit: Quod enim 116 stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (Ibid., 25). Ille igitur Dei Filius, Dei virtus, et Dei sapientia, in exordio redemptionis nostrae, diversum quiddam ( al. quidem) peregit in homine, quam quod semper habebat in Patre, quia videlicet aliud ibi majestatis nativitas habuit, aliud hic pietas redemptionis exegit ( al. exigit): in illo enim sempiternae nativitatis arcano sempiternus atque incommutabilis ( al. immutabilis) Pater alterum genuit non diversum; et quantum generando protulit, tantus ipse permansit; et personaliter distinxit a se, quem naturaliter totum habet in se. Hoc ipsius Filii nobis manifestatur eloquio dicentis: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10). Inconfusibiliter ergo unit utrumque natura, quamvis inseparabiliter discernat utrumque persona; ideo Filius ipse testatur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Per hoc quod unum dicit, non separatur a Deo divinitas; per hoc quod dicit sumus, non confunditur in genitore nativitas.

CAPUT VII. Mediatorem decebat duas habere naturas. Deus homo factus est, absque sui mutatione. Hic autem, dum nostrae redemptionis commercium gereretur, pleno veroque homini plenum verumque Deum decebat uniri: sic tamen, ut in unitate personae, nec in homine Deus, nec homo posset in Deo confundi: nunquam enim quisquam hominum ad vincendum humani generis inimicum fuisset idoneus, si in Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu, aut aliquid fuisset hominis minus, aut homo a Deo susceptus, divina fuisset susceptione consumptus; non autem humana natura poterat in reparatione consumi, cujus pars damnata non consumetur aeternitate supplicii. Cum autem poenae sit consumere, gratiae reparare, Redemptor humani generis, plenus ( al. plenius) confitendus est Deus, plenum suscipiens hominem, plenus gratiae qua homo fieri dignatus est Deus, et plenus veritatis, qua Deus ipse qui homo factus est permanet immutatus, sicut per prophetam ante jam dixerat: Videte quia ego sum et non sum mutatus (Malach. III, 6). De quo etiam Paulus beatum David cecinisse commemorat: Mutabis eos, et mutabuntur, tu autem idem ipse es (Hebr. I, 12; Psal. CI, 28). Unus ergo idemque Christus, in eo quod plenus gratiae, nihil minus habens humanae naturae, plenus homo natus est ex homine; et in eo quod plenus veritatis, nihil minus paternae divinitatis habens, Deus plenus generatur ex Patre. Nam non erat plenus gratiae Unigenitus a Patre, si in Dei Filio minus fuit aliquid hominis; nec erat plenus veritatis, si in eodem hominis filio minus fuit aliquid deitatis. Ille igitur ineffabilis Deus, de Patre naturaliter sine initio genitus, postquam venit plenitudo temporis, ut missus a Patre, fieret ex muliere, fieret sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 5), totus est regnans in sinu Patris, totus semetipsum formans in utero Virginis.

CAPUT VIII. Christus totus in Patre et totus in utero matris. Christus in se dives, propter nos egenus factus est. 117 Neque enim pars ejus remansit in Patre, et pars ejus descendit in Virginem, cum totus in Patre maneret quod erat, et totus in Virgine fieret quod non erat: totus cum Patre totum implens et continens mundum, totus sibi in utero Virginis aedificans domum (scriptum est enim: Sapientia aedificavit sibi domum [Prov. IX, 1] ), totus in Patre sempiterno, totus in homine suscepto, totus in coelo, totus in mundo, totus etiam in inferno: sic in se totum hominem verus Deus et summus accepit, et sic plenitudo divinitatis, veritate divinae humanaeque substantiae inconfusibiliter permanente, semetipsum pleno conjunxit homini, ut unitate deinceps in aeternum manente personae, nec homo Christus a sua divinitate, nec idem Deus Christus a sua posset humanitate disjungi. Hoc enim infirmitatis nostrae medela poscebat, ut sicut naturalis unitas in Patre manet et Filio, sic personalis unitas maneret in Christo; et sicut personalis distinctio duas non facit in Patre et Filio substantias, sic naturalis discretio duas non faceret in Christo personas; ac rursus sicut unitas naturalis Patrem non confundit et Filium, sic unitas personalis hominem non confunderet et Verbum; et quemadmodum a genitore Deo per unitatem naturae nunquam segregari potest unigenitus Filius, sic a susceptore Deo per unitatem personae nunquam posset homo separari susceptus; sic tamen ut quamvis Christus nec confundi posset aliquando nec dividi, unus tamen atque idem Christus, et ex veritate passionis humanae, quae nostra fuerant redderet, et ex veritate impassibilitatis divinae, quae sua fuerant tribueret: ut dum ille pauper efficeretur in suis divitiis manens, nos ex pauperibus divites faceret, quibus suae paupertatis infinitas divitias contulisset. Quod Vas electionis manifesto videtur denuntiare sermone dicens: Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius paupertate vos divites essetis (II Cor. VIII, 9). Hoc igitur personae inseparabilis unitas, in qua Deus et homo unus est Christus, fecit ut et homo Christus per gratiam nasceretur ex Deo, salva veritate ac plenitudine humanae naturae, et idem Deus Christus voluntarie pateretur in carne, salva impassibili plenitudine divinae substantiae. Quoniam sicut unus est de quo Apostolus dicit: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5); sic unus est de quo idem dicit Apostolus: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Unus est igitur Christus, in quo crucifixo vera fuit infirmitas carnis, et in quo vivente virtus verae claruit deitatis; quod humanum est, habens Deus in veritate humanae naturae, et quod divinum est, habens homo in veritate divinae substantiae. Hinc incomprehensibilis in cruce, inviolabilis in vulnere, impassibilis in passione, immortalis praedicatur in morte.

CAPUT IX. Christo passo, non est Deus compassus. 118 Haec dum quidam minus attendunt, divinitatem Christi non dubitant subjicere passioni, et audientes Christum in carne passum, putant Deum carni fuisse compassum, minus attendentes divinam illam atque immutabilem Filii Dei substantiam, et in carne passibili passionem suscepisse, et cum carne passionem sentire non potuisse. Quod utique beatus Petrus in veritate divinae inspirationis confirmat, et dicit: Christo igitur in carne passo, et vos eadem scientia armamini (I Petr. IV, 1). Qui, si sciret Christi divinitatem fuisse passibilem, suffecisset ut diceret: Christo igitur passo, nec addidisset, in carne. Sed quoniam noverat, in uno eodemque Christo, et passibilem ante mortem fuisse humanam naturam, et impassibilem semper divinam manere substantiam, propterea Christum passum fatetur in carne, cujus divinitatem noverat prorsus impassibilem permanere.

CAPUT X. Divinitas Christi, etsi passibilem carnem suscepit, impassibilis tamen permansit, quia est immutabilis. Sed forsitan dicetur Christum ideo in carne passum praedicari, quia divinitas, quae ante carnem pati non potuit, passibilem suscipiens carnem, passionem quoque cum carne persensit, quia pro susceptione passibilis carnis, ipsa impassibilis in passione permanere non potuit. Quod si ita est, primum mutabilis asseritur divinitas Christi, et Apostolo contradicitur, qui Filium Dei Jesum Christum immutabilem praedicans, evidenter Corinthiis dicit: Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et Sylvanum et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19). Quod ut ipsum Est prorsus immutabile demonstraret, denuo sic ad Hebraeos loquitur, ubi evidenter de Filio memorat dictum: Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent; et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem es (Hebr. I, 10, 11). Quid autem est idem esse, nisi immutabilem esse? Sicut de se ipse testatur, dicens: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Quod si quis inter Patrem Filiumque divinitatis cupiens differentiam demonstrare, locum istum quo dictum est: Ego sum qui sum, personae solius Patris asserat convenire, primum meminerit, quia Patrem Moysi apparuisse fatebitur; deinde, quia si ibi in propria substantia Pater apparuit, ergo Pater visibilis fuit. Quod si etiam nunc visibilis permanet, jam non est corporeis oculis invisibilis Deus; si autem tunc quidem substantialiter visus, postmodum invisibilis putatur effectus: ergo Deus ante mutabilitati subjacens, imperfectus utique fuit, et postmodum per profectum immutabilis factus, statum plenae perfectionis accepit. Quod si ex imperfecto perfectus est factus, quaerendus est alius qui semper fuisse perfectus credatur, a quo iste qui imperfectus fuit donum perfectionis accepit ( al. acceperit).

CAPUT XI. Deus invisibilis in se, per subjectam creaturam visibiliter apparuit. Sicut Pater est immutabilis, ita et Filius. 119 Si vero haec Christianae mentes auresque non tolerant, credatur Deus nunquam per propriam visibiliter hominibus apparuisse substantiam, sed per subjectam (sicut ipse voluit) creaturam; et pariter invisibilis, sicut Pater, credatur et Filius, qui, sicut intemporalis permanens, potuit temporalia condere, sic invisibilis permanens, potuit in his quae visibilia condidit visibiliter apparere. Tametsi personae Patris a quolibet assignetur hic locus quo dicitur: Ego sum qui sum, nec sic Filius ab aequalitate immutabilitatis paternae creditur secernendus. Quoniam, sicut Pater dicit: Ego sum qui sum, sic de Filio dicit Apostolus, sicut supra posuimus: Non fuit, Est et Non, sed Est in illo fuit. Et rursum: Tu autem idem es. Cum itaque illud singulare EST, sicut invenitur in Patre, sic reperiatur in Filio, aut uterque immutabilis creditur, aut uterque mutabilitati subditur. Sed quoniam valde impium est ut Patrem mutabilem dicamus, hoc sine dubio pium est ut, sicut immutabilem Patrem, sic immutabilem Filium praedicemus; et si immutabilis est divinitas Filii, nihil ei utique accessit aut decessit in tempore, quoniam nihil mutabilitatis recipit, quod immutabile naturali veritate subsistit. Restat igitur ut divinitatem Christi, quam immutabilem sancta Scriptura commendat, sic passam fateamur in carne, ut eam tamen credamus compassam non fuisse cum carne. Ideo enim Deus in carne passus est, quia passibilem carnem Deus accepit; ideo autem carni compassus non est, quia in carne patiens, impassibilis natura divina permansit. Communem passionem divinitatis et carnis unitas personae fecit in Christo, non divinae humanaeque naturae confusio.

CAPUT XII. Propter unitatem personae Dominus gloriae dicitur crucifixus et auctor vitae interemptus. Per hanc unitatem personae Dominus gloriae asseritur crucifixus, dicente beato Paulo: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Propter hanc unitatem personae auctor vitae dicitur interemptus, sicut in Actibus apostolorum Petrus Judaeos increpat dicens: Et petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interemistis (Act. III, 14, 15). Quis autem quemlibet hominem vitae auctorem diceret, nisi pro nobis Deus hominem suscepisset? Ex quo igitur Deus vitae auctor hominem in unitatem personae suscepit, ex eo ille homo nomen vitae auctoris obtinuit; sicut ex eo, quod Dei Filius hominem suscepit in utero virginali, ex eo simul Deus, et homo unus coepit Dei Filius nominari, angelo dicente ad Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). De quo etiam paulo superius eidem ( al. idem) Virgini dicit: Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur (Ibid., 31). Non solum vero Filius Dei, secundum id quod natus est de homine, dictus est Christus, verum etiam homo ille Deus dicitur, 120 pro eo quod est a Deo susceptus, quod nobis indubitanter Psalmorum liber ostendit, in quo dicitur: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis (Psal. XLIV, 7, 8).

CAPUT XIII. Unctio quoque ad hominem referenda, potius quam ad Deum. Hanc autem unctionem ad hominem potius referendam, beatus Petrus ostendit dicens: Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, 38). Quae igitur a Nazareth, nisi humana in Christo natura potuit praedicari? Nam intantum a Nazareth, non divinitas Christi, sed humanitas praedicatur, dicatur, ut etiam Philippus, quem a Nazareth dicit, Joseph filium aestimaret: sicut ad Nathanael loquens, Quem scripsit Moyses (inquit) et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I, 46). Hic igitur qui Spiritu sancto unctus dicitur, Deus Davidico carmine nominatur; qualiter autem homo ille habere potuit Dei nomen, nisi quoniam a Deo susceptus unam cum eo possedit nominis dignitatem? Sed si in eo quod dicitur: Unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8), divina creditur accipienda natura, in qua putatur Filius a Deo unctus, eguit profecto Deus verus sanctificationis munere, priusquam homo verus idem nasceretur in carne.

CAPUT XIV. Nihil medium inter Patrem et Filium, per quod Filius ungeretur. Christum secundum carnem unxit Deus. Dicatur ergo quid potuit esse Dei Filio sanctius, cujus unctione sanctificatio illi, aut daretur ante non habita, aut perficeretur, quae inerat imperfecta? Et si aliquid dicitur Dei Filio melius (cui solum praeferendum existimant Patrem), sine dubio, quidquid illud est, Patri fatebuntur aequale. Sed sive coaequetur, sive etiam postponatur Patri, Filio interim, quidquid aliud est, praeferatur. Injuste ergo in baptismate Patri et Filio Spiritus sanctus jungitur, cum potius illud debuerit Patri Filioque conjungi, quod potioris merito sanctificationis Filio debuit anteponi. Qualis vero virtus illa credetur, quae divinitatem Filii Dei unctione sanctificavit, et ejus carnem sanctificare non potuit? Nam utique si posset Christum hominem plene sanctificare, non opus erat ut ungeretur sancto Spiritu et virtute. Attendatur ergo ne forsitan, et ipso Dei Filio, et illa qua unctus virtute dicitur, potior atque sanctior credendus sit Spiritus sanctus: Jesum enim a Nazareth, hoc est, Filium Dei secundum carnem, sicut beati Petri manifestat assertio, unxit Deus Spiritu sancto et virtute. Quod si homo Christus sine sancti Spiritus gratia plene sanctificari non potuit, superflua dicetur collatio illius unctionis. Si autem sine sancto Spiritu plene sanctificari potuit, et plenam sanctificationis gratiam sine Spiritu sancto 121 Christus homo non habuit, ut pote, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum (Joan. X, 36), et qui de seipso dixit: Et ego sanctifico meipsum (Joan. XVII, 19); et in quo sancti Spiritus sanctificatio similiter agnoscitur, quoniam unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute, quomodo quis Spiritum sanctum minorem Patre vel Filio audet dicere, sine quo sanctificationis perfectionem videt constare non posse? Quid autem dubitatur olei nomine Spiritum sanctum demonstratum, cum David et Petrus, tam olei quam Spiritus sancti vocabulo, unum praedicent unctionis Dominicae sacramentum? David enim dicit: Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis, et utique hominem significat, cum participes nominat: nam illa divinitas Filii Dei nullius creaturae habet participium, quia cum creatura non habet naturale consortium: Deus ergo in carne unctus est, ut in illo homine Christo, quem sine peccato mater et concepit et peperit, plena divinae sanctificationis agnosceretur gratia, quae nomine Trinitatis esset fidelibus conferenda. Propterea beatus Petrus dicit: Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, 38). Et tamen ille Jesus a Nazareth Deus in psalmo dicitur: unde, quaeso, nisi quoniam Deus et homo unus est Christus? Et ideo manente in unitate personae naturali hominis et Dei inconfusa et inseparabili veritate, sicut Deus Christus in homine nomen hominis sumpsit, sic idem homo Christus in Deo vocabulum deitatis accepit.

CAPUT XV. Christus non coeleste, sed humanum corpus assumpsit. Unus idemque Christus et Filius hominis est et Filius Dei. Nam si non ex conjunctione naturali nomen Dei et hominis unitas personalis habet in Christo, consequenter secundus homo, quem de coelo coelestem praedicat Paulus, nihil habere naturaliter putetur ex Virgine, et secundum coelestem naturam, coelestis carnis dicatur habere substantiam, praesertim quoniam ipse quoque de se Dominus profitetur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Quod si coeleste corpus, et non humanum suscepisse credendus est Christus, quomodo veritate Davidici psalmi vaticinatio fulcietur, ubi scriptum est: Ut inhabitet gloria in terra nostra, veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 10, 12)? Christum autem quis negare audeat veritatem, cum ipse se hoc nomine nuncuparit, dicens: Ego sum via, veritas et vita (Joan. I, 6)? Si veritas igitur de terra orta est, quomodo secundus homo de coelo coelestis, nisi quoniam a Dei Filio suscepta materies terreni corporis, in coeleste nomen transiit per consortium deitatis? Et quomodo rursus Filius hominis descendit de coelo, nisi quia Filius Dei non locali motu, sed pietatis descendit affectu? qui sicut in carne suscepta ex homine dignatus est nasci, sic pro una Dei suscipientis, et hominis suscepti persona, qui Dei Filius erat, dignatus est hominis Filius nuncupari. Ad hanc unitatem personae, sine ulla confusione utriusque substantiae cognoscendam Christus discipulos interrogat, dicens: Quem 122 me dicunt homines esse filium hominis (Matth. XVI, 13)? Cumque illi opinionem vulgi protinus indicarent, tunc proprie ab eis qualitas verae fidei expetitur, ut erroris humani falsitas auferatur: haec igitur est Domini interrogatio consecuta: Vos autem quem me esse dicitis? me utique filium hominis? Ibi jam Petrus apostolus, revelationis divinae firmamento subnixus, generalis salutis confessus est sacramentum: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Quid est hoc? Quantum ad ignaros, congruit interrogationi responsio? Petrus enim de Filio hominis interrogatur, et ipse Dei Filium confitetur. Nunquid interrogantem Jesum minus audivit, aut ipse veritatem in confessione non tenuit? Absit: quomodo enim error hominis ore laudari poterat veritatis? Sed quod vere Christus fuit, hoc interrogans dixit, et quod vere Christus fuit, hoc ex ore Petri confitentis audivit. Filius enim hominis Christus, Dei vivi Filius fuit, nec immerito divina voce promeruit beatitudinem, qui propria voce fidei protulit veritatem; propter hoc audit: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Etiam ipse Christus Dei se utique jam confessus est Filium, cum a Patre suo, qui est in coelis, Petro asseruit revelatum. Nec hoc tamen otiose praetereundum existimo, quod Christo primum se Filium hominis nuncupanti Petrus dicit: Tu es Christus Filius Dei vivi: etenim Dei Filius, carnis humilitate suscepta, debuit in se sacramentum magnae pietatis ostendere; homo vero redemptus debuit in hominis Filio veram divinae nativitatis substantiam praedicare, ut dum a Redemptore beneficium gratuitae miserationis ostenditur, a redempto divinae confessionis obsequium redderetur; et nemo verum Deum de natura Patris ambigeret, quem ex hominis natura verum hominem cognovisset, ac per hoc, quem hominem verum constaret esse passionibus hominis, eumdem verum Deum crederemus operibus deitatis, ipso Filio dicente: Si mihi non vultis credere, vel operibus credite (Joan. X, 38). Unus ergo atque idem Christus, qui infirmitate humana passionem pertulit, et miracula beneficiorum omnipotentia virtutis divinae perfecit.

CAPUT XVI. In Christo duae naturae, sine confusione et mutatione. In Christo totus homo ex vera anima et carne. Ex resuscitatione Lazari probatur in Christo anima, caro et divinitas. Divinitas nec ab anima perturbata, nec a carne moriente discessit. Ab ipso namque conceptionis virginalis exordio, sic in Christo personalis unitas mansit, et utriusque naturae inconfusa veritas perduravit, ut nec homo a Deo divelli, nec Deus a suscepto posset homine separari; nec tamen Deus hominem consumeret, net homo Deum in aliquo permutaret; et licet in Christi morte carnem morientem fuisset anima desertura, divinitas tamen Christi, nec ab anima nec a carne posset separari suscepta. Igitur quia totum hominem Deus ille suscepit, ideo totius hominis in se passiones in veritate monstravit, et animam quidem rationalem habens, quidquid fuit infirmitatis animae sine peccato et suscepit et pertulit, ut dum humanae animae passiones in anima quam accepit vinceret, nostras quoque animas ab infirmitatibus 123 liberaret. Carnem quoque humanam accipiens, in ejusdem veritate carnis veritatem voluntariae habuit passionis; ut in carne mortuus, totam in se hominis occideret mortem, et in aeternam vitam immortalis resurgens, aeternae nobis vitae gratiam condonaret. Verus ergo in anima humana Christus Lazarum suscitaturus (sicut evangelista dicit) fremuit spiritu, et turbavit seipsum; idemque verus in carne humana Christus cum dixisset: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide, et lacrymatus est Jesus (Joan. XI, 33-35). Idem quoque verus in divina natura Christus, nec animam suam, cum semetipsum turbaret, deseruit, quia ipse semetipsum turbavit; nec a carne sua, cum fleret, abscessit, quia Jesus lacrymas fudit, et tamen ipsa in anima carneque divinitas, immutabilis atque impassibilis manens secundum divinam naturam, nec lacrymas proferre, nec turbationem potuit in amici morte sentire. Sic etiam passione propinquante, Christus secundum animam turbatur, ipso dicente: Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27). Item in cruce Christus secundum carnem moritur, Apostolo dicente: Tradidi enim vobis imprimis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas (I Cor. XV, 3, 4). Cum igitur evidenti fuerit manifestatione discretum, quid in Christo proprium fuerit animae, quid carnis, quid etiam deitatis, cum unus idemque Christus fuerit et turbatus et mortuus, sic tamen est utrobique veritas Dei hominisque servata, ut licet Christus secundum animam turbaretur propinquante passione, et idem Christus secundum corpus moreretur in cruce, imperturbabilis manens immortalisque Christi divinitas, nec ab anima perturbata, nec a corpore moriente discederet, non tamen aut turbaretur in animae turbatione, aut moreretur in corporis morte: unus namque Christus, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), sicut vere mortuus mori non potuit, sic in vera passione impassibilis mansit.

CAPUT XVII. Christus demonstrat in se utriusque naturae veritatem. Una est Christi persona, licet non sit unica natura. Qui ad demonstrandam in se et veram mortalitatem hominis, et veram immortalitatem deitatis, Judaeis dicentibus: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II, 18, 19). Quod autem fuerit illud templum, sanctus evangelista monstravit, dicens: Ipse autem dicebat de templo corporis sui (Ibid., 21). Ostensa est igitur et veritas humanae substantiae, quam Judaei possent in Christo, ipso volente, solvere; et veritas divinae naturae, qua ( al. quia) Christus templum sui corporis poterat suscitare: quando enim mortuo Christo anima deseruit carnem, tunc solutum est illud templum, quod fuit ex anima carneque constructum; et cum anima reverteretur ad carnem, tunc est illud templum die tertia suscitatum: et tamen propter unam Christi Dei hominisque personam, idem mortuus est in corpore suo, qui suscitavit templum corporis sui. Sic 124 etiam cum secundum Isaiae vaticinantis oraculum, dorsum suum posuit ad flagella, maxillas suas ad palmas, faciem autem suam non avertit a confusione sputorum (Isai. L, 6), haec omnia Deus in carne passus, non est carni compassus, quia Deus passionem in carne sensit, cum carne non sensit. Una enim persona est Dei et hominis Christi, quam etiam Paulus commendat, dicens: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10); et quamvis una sit in Christo persona, non una tamen in Christo substantia: quia sic verus Deus verum suscepit hominem, ut in veritate humanae susceptionis veritatem non amitteret deitatis; et sic dignatus est fieri quod ante non erat, ut non desisteret esse quod semper erat, sic etiam voluit unam cum homine personam Deus habere, ut licet non alius esset Christus Deus, et alius Christus homo, verus tamen Deus permaneret in homine, et verus homo permaneret in Deo; atque ita in uno Christo divinae humanaeque naturae esset incofusa pariter et indivisa perfectio.

CAPUT XVIII. In Christo quae carnis erant aut animae, non sunt deitati ascribenda. Non est divinitas ullatenus compassa vel contristata. Probatur Scripturae testimoniis. Non autem tunc nata est Christi divinitas in se, cum nata est pro nobis in carne. Fuit infans Verbum secundum carnem, et fandi non habuit facultatem; sed idem Verbum Deus nullo unquam potuit coerceri silentio, quia ipse est Patris sempiterna locutio. Crescebat puer aetatis accessu, sed quia in Deo nulla est aetas, in puero crescente non crescebat divina majestas. Sapientia quoque novimus Christum secundum animam profecisse; sed sapientia Christus non potuit cum anima proficiente proficere. Ac per hoc idem Christus, et in carne sua crevit, et in anima sua profecit; qui tamen et in carne sua crescens, et in anima sua proficiens, nec cum anima sua proficere, nec cum carne sua potuit aetatis incrementa sentire. Idem ( al. item) etiam secundum susceptam animam Deus tristis fuit; sed qui in anima tristitiam sensit, cum anima tristitiam sentire non potuit. In sua Deus anima suam voluit esse tristitiam, et in sua carne suam Deus esse voluit passionem, quia totus in toto homine permanens inseparabilis Deus, nec animae tristanti defuit, nec carnem suam in passione deseruit; sed in Christo tristi et passo, licet a deitate separari non posset patiens et tristis humanitas, in toto tamen homine tristi non est divinitas contristata ( al. tristata), et in homine toto patiente non est divina natura compassa; sicut moriente carne, non solum deitas, sed nec anima Christi potest ostendi commortua: aliud est enim in carne passum Deum dicere, aliud carni praedicare compassum; aliud in anima contristatum, et aliud cum anima tristatum ( al. contristatum). Passus est Deus in homine, quia una est Dei hominisque persona; non est compassus Deus homini, quia in uno Christo non est confusa Dei hominisque substantia. Quod evidentibus Scripturarum potest testimoniis comprobari, ut cognoscatur ita tristitiam passionemque toto deputandam Christo, ut, officiorum naturalium veritate monstrata, non sit aliqua Dei hominisque confusio. Matthaeus narrat Dominum propinquante tempore passionis, dixisse 125 discipulis: Sedete hic, donec vadam illuc, et orem; et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse (Matth. XXVI, 36). Marcus vero sic posuisse cognoscitur: Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani, et ait discipulis suis: Sedete hic, donec orem: et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum, et coepit pavere et taedere (Marc. XIV, 32).

CAPUT XIX. In retributione erunt justi sicut angeli Dei. Non ignoro, quam maxime nunc nostrae congruere sponsionis ( al. responsionis) officio, ut non solum vocabulis, sed etiam effectibus, sit in Dei Filio carnis animaeque monstranda proprietas: tunc enim divinae impassibilitatis natura splendebit, cum quid animae, quidve carnis sit proprium, non solum ratione, sed etiam divinarum Scripturarum auctoritate claruerit. Matthaeus itaque dicit Jesum contristari et moestum esse; Marcus, pavere, taedereque commemorat. Dicant igitur quibus in Christo displicet animae humanae susceptio, utrum tristitiam, moerorem, taedium et pavorem, divinitati an carni existiment deputanda? Et si quidem carnis haec fuisse responderint, ab omnibus passionum generibus erit excepta divinitas, quae particeps passionum carnis non fuit, licet susceptae carni nec in passione defuerit; si autem deitatem Christi asserunt tristitia, moerore, taedio et pavore concussam, passibilem dicentes deitatem, animabus nostris fatebuntur aequalem. Restat autem ut angelorum imparem dicant, quam ( al. quem) passioni subjacere pronuntiant: hoc enim nostris sunt animabus angeli quam maxime potiores, quia sicut a peccatis, ita sunt a passionibus alieni. Quod etiam recte se colentibus et sancte conversantibus in retributionem Dominus repromittit, dicens: Erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 30). Tunc utique, cum secundum beati Pauli testimonium corruptibile hoc et mortale ita induetur incorruptione et immortalitate, ut corruptio incorruptionem possidere non possit, quae non solum in peccato consistit, sed etiam in infirmitate, quae praevaricatori ex poena cognoscitur accidisse peccati. Nam peccato nos et infirmitate tunc omnimodis carituros Apostolus testatur et dicit: Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est (I Cor. XV, 54, 55, 56). Absorpta ergo morte in victoria, nulla erit animae carnisve corruptio, quoniam cum a nobis amota fuerit omnis iniquitas, nulla remanebit infirmitas. De talibus utique dicit Isaias: Gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis dolor et gemitus (Isai. XXXV, 10). De his etiam Joannes in Apocalypsi loquitur: Non esurient, neque sitient, neque cadet super eos sol, neque ullus aestus (Apoc. VII, 16); et ut ostendat hanc eos Christi dono gratiam adepturos, secutus adjunxit: Quia Agnus qui in medio throni est reget eos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Dominus omnem lacrymam ab oculis eorum. Cum ergo talis hodie sit angelorum beata securitas et laetitia, passionum prorsus ignara, 126 ut nullo peccati casu, nullo infirmitatis quatiantur incursu; tandem respiciant ( al. resipiscant) in quod blasphemiae barathrum devolvuntur, qui divinitatem Christi passionibus subjicientes humanis, Dominum angelorum conantur, in substantia quam habet ex Patre, inferiorem angelis demonstrare. Falsum igitur est quod ipse dicit: Non est servus major domino suo (Joan. XIII, 16)?

CAPUT XX. Occurritur objectioni de eo quod David dicit: Minorasti eum paulo minus ab angelis. An illud objiciendum putant, quod David dicit de Filio hominis: Domine, quid est homo, nisi quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 5, 6). Sed advertant Paulum apostolum hunc locum ad mortis humanae intelligentiam referentem, ita ut istam minorationem non solum naturae humanitatis assignet, quin etiam divinitatem Christi a consortio passionis et mortis exceptet. Ita namque ad Hebraeos loquitur: Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9); non autem hic Christum divisit Apostolus, sed ostendit in uno Christo quae substantia passibilis et mortalis fuerit, quae autem impassibilis et immortalis permanserit. Sine Deo igitur homo ille gustavit mortem, quantum ad conditionem attinet carnis, non autem sine Deo, quantum ad susceptionem pertinet deitatis; quia impassibilis atque immortalis illa divinitas, cum in veritate formae servilis, et pati voluntarie pro nobis dignaretur et mori, sicut in morte solius carnis immortalis fuit, sic in passionibus totius hominis impassibilis omnino permansit.

CAPUT XXI. Tristitia et similes affectus ad animam pertinent. Sed nunc ostendendum a nobis est passionem tristitiae, moeroris, taedii et timoris ad animae substantiam proprie pertinere: ut in eo quod ingrati gratiae Christi, divinitatem ejus cupiunt subdere passioni, appareat quid cujusque naturae sit proprium, et in eo magis agnoscatur Domini mirabilis invictaque clementia, cum probaverimus animae carnisque substantiam ob hoc cum suis passionibus a Deo susceptam, ut sicut salvo divinae impassibilitatis statu, voluntaria susceptione mortis in carne sua, mortem nostram cognoscitur occidisse, sic voluntaria susceptione tristitiae et timoris, ad hoc cognoscatur animam rationalem cum suis passionibus suscepisse, ut animas nostras ab omnibus dignaretur passionibus liberare. Ostendamus igitur tristitiam Christi non ad divinitatis, nec ad carnis, sed ad animae pertinuisse substantiam. Atque ut hoc integra possit manifestatione cognosci, attendamus quid 127 discipulis pene sub ipso dixerit tempore passionis, ut in se veram animae substantiam non minus officio quam nomine demonstraret. Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Quis autem ambigat, nec in divinitatem posse tristitiam cadere, nec ad carnis officium pertinere? Animae namque est proprium metuere, desiderare, tristari, gaudere, sicut etiam carminis Davidici textus ostendit dicentis ( al. dicens): Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me (Psal. XLI, 12)? Anima tristatur, ipsa turbatur. Ideo et ipse Salvator, ut ostenderet perturbationem istam non carni, sed animae deputandam, sic discipulos suos consolatur, cum de futuro ejus contristarentur abscessu: Non turbetur cor vestrum, neque formidet (Joan. XIV, 1). Ad eosdem denuo sic loquitur: Nunc vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. XVI, 5). Quis carni vel divinitati audeat assignare, quod ad officium cordis Dominus dicit proprie pertinere? Nam cum superius dixerit: Non turbetur cor vestrum, neque formidet, ubi proprie cordis nomine humanam animam demonstravit, ac deinde dixerit: Tristitia implevit cor vestrum, ut evidentius ostenderet et tristitiam et gaudium ad animam pertinere, rursus Apostolus dicit: Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepererit (al. peperit) puerum, jam non meminit pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Ecce proprie in homine tristitia, formido et gaudium cordi, id est animae, deputantur. Propterea et Apostolus dicit: Ipse autem Dominus Jesus Christus, et Deus, et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, consoletur (al. soletur) corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono (II Thess. II, 15). Ubi autem potest adhiberi consolatio, nisi ubi potest irrepere moestitudo? quae quia proprie ad animam pertinent, propterea de Christo scriptum est: Quia coepit contristari et moestus esse; et coepit pavere et taedere. Et ipse dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et nunc anima mea turbata est.

CAPUT XXII. Gaudium in anima Christi. Desiderium. Infirmitates Christus accepit, ut in nobis virtutem perficeret. In Christo potestas ponendae et resumendae animae. Gaudium quoque in sua Salvator anima demonstravit, cum discipulis de Lazaro diceret: Lazarus amicus noster mortuus est: et gaudeo, ut credatis, quia non eram ibi (Joan. XI, 14). Substantia hominis utique gaudebat in Christo, quae pro naturali consortio gaudium jam habuit de Lazaro suscitando: simul ut et discipuli verum Deum intelligerent in homine, quem cognovissent etiam longe posita non latere. Atque ut omnia in se Christus animae officia demonstraret, etiam desiderium a sua anima fieri, noluit alienum, dicens discipulis: Desiderio desideravi hoc pascha 128 manducare vobiscum, antequam patiar (Luc. XXII, 15). Nemo potest haec omnia vel naturae deputare carnis, vel substantiae deitatis, quoniam caro nec vivere potest per semetipsam, nec sentire, nec tristari, nec desiderare, nec metuere, nec moerere. Deitas nihil metuit, quoniam omnium dominatur; in nullo tristatur, quoniam ei nihil passionis infertur: in nullo metuit, quia nulla est illi naturalis infirmitas; nihil desiderat, quia omnia potest, et omnia possidet. Haec ergo cuncta in anima quam susceperat pertulit Christus, ut veram totamque in se, cum suis infirmitatibus, hominis demonstraret accepti substantiam; et infirmitatibus, quas pro infirmis accepit, virtutem perficeret, quam infirmis attribuit. Qui et hominis carnem propterea mortalem habuit, ut mortalibus plenam conferret immortalitatis gratiam; et hominis animam cum infirmitatibus suis sine peccato suscepit, ut nostris animabus impenderet medicinam, quia sicut, Isaia teste, vulneratus est propter iniquitates nostras (quod proprium carnis fuit: quippe cum jam defuncti latus lancea percuteret miles), ita infirmatus est propter peccata nostra (Isai. LIII, 5) (quod est animae, cujus pro nobis infirmitates suscepit). Hujus animae ponendae ac resumendae habens plenissimam potestatem, dicebat: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso: potestatem habeo ponendi eam, et (al. sed) potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc praeceptum accepi a Patre meo (Joan. X, 17, 18). Quaero in hoc loco ab his qui in Christo humanam animam dicunt omnimodis non fuisse, quam hic substantiam credant animae vocabulo nuncupatam? utrum divinitatis, an carnis? vel quae in Christo substantia ponendae animae sibi vindicet potestatem? Quod si divinae substantiae hanc potestatem tribuunt, ut carnem dicant animae vocabulo nuncupatam, quam in passione fuerat positura divinitas (ut secundum eorum voluntatem nunc interim disputemus), si divinitas de carne dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam; dum carnem vocabulo animae nuncupat, carni sine dubio cunctas etiam infirmitates assignat dum dicit: Anima mea turbata est; dum dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Cum ergo non dixerit Christus: Tristis sum usque ad mortem, sed dixerit: Tristis est anima mea usque ad mortem; nec dixerit: Turbatus sum, sed: Anima mea turbata est; has utique passiones carnis esse monstravit, divinitatem vero suam impassibilem omnino perdocuit. Quod si forte substantiae carnis hanc tribuunt potestatem, tanquam caro de divinitate dixerit: Potestatem habeo ponendi animam meam, tantumne eos divinam Christi delectat minorare substantiam, ut eam carnis suae potestati subjiciant, ut ipsa obedierit carni, cum ei caro debuerit famulari?

CAPUT XXIII. Sola divinitas plenam habet potestatem. Illa ergo vox qua dictum est: Potestatem habeo ponendi animam meam, totius hominis esse credenda est. Sicut enim totus semetipsum 129 tradidit, et totus homo semetipsum obtulit, de quo dicit Apostolus: Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis (Ephes. V, 2), ita totus homo animam suam posuit, cum anima in cruce carne moriente discessit; quam tamen carnem nec in morte divinitas deseruit, sicut nec in inferno animam dereliquit; de qua etiam propheta dixerat: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10). Cum ergo homo Christus tantam acceperit potestatem, ut cum vellet animam poneret, et cum vellet denuo resumeret; quantam potuit habere Christi divinitas potestatem, cui hoc est semper velle quod posse? Nam in hoc loco vere impassibilis atque invicta divinitas universa prorsus haereticae falsitatis commenta destruxit. Si enim integra fuit dicentis potestas, voluntaria fuit patientis infirmitas; voluntas autem quae ex potestate venit naturalem utique veritatem divinitatis humanitatisque servavit: nam potestas naturalis procul dubio defuit, si in divinitate Christi quaelibet infirmitas fuit. Qualiter autem patiendi potestatem humanitas habuit, si plenam impassibilitatem divinitas habere non potuit? Cognoscatur ergo quoniam ubi naturaliter plena est potestas, nulla potest esse passionis infirmitas; quoniam potestas Christi qua immortalis permansit cum moriens in carne Christus animam poneret, ipsa sine tristitia permansit, cum voluntariam ex potestate Christus in anima tristitiam sustineret. Ideo autem ille homo potestatem ponendae animae habuit, quia eum divina potestas in unitatem personae suscepit. Quae autem plena est potestas, nisi sola divinitas? de qua dicitur: Omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII, 12), et cui dicitur: Subest enim tibi, cum voles posse (Sap. XII, 18). Propterea in illo digne plena potestas creditur, cui tantum posse quantum velle, et tantum velle quantum posse, naturaliter suffragatur.

CAPUT XXIV. Vera in Christo anima. Adhuc autem veram se Christus animam suscepisse, tam nomine dignatur monstrare quam opere, dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Unde sciens Petrus animam Christi proprio substantialique vocabulo nuncupatam, ne quisquam putaret a Domino carnem nomine forsitan animae designari, perfectae imitationis, quam fuit postmodum accepturus, cupiens sectari virtutem, dicenti Domino ( al. dicente): Quo ego vado non potes me sequi modo, sequeris autem postea, respondit: Domine, quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 36, 37). Ostendit utique Christum pro se animam positurum, cum se in hoc eum sequi diceret, ut etiam ipse pro Christo animam posuisset. Nam quia divinitatis naturam communem Petrus cum Christo non habuit, non ei de divinitate potuit dicere: Animam meam pro te ponam. Rursus, si carnem pro se nosset Christum tantummodo posuisse, posset etiam ipse dicere: Corpus meum pro te ponam: sicut proprie corpus ostendit Paulus, ubi dixit: Si tradidero corpus meum, ut ardeam (I Cor. XIII, 3). Sed quoniam sciebat Petrus Christum pro nobis animam positurum, propterea in eo se Dominum 130 velle sequi monstravit, in quo pro eo animae ponendae demonstravit affectum, ut quam pro se Christum posuisse sciret, hanc ipse pro Christo similiter posuisset. Et ut omnis pravae caligo sententiae clarissimo prorsus catholicae veritatis lumine dissipetur, Joannis informemur eloquio, qui, ad imitationem Christi fideles exhortans, quod in capite noverat factum, hoc in membris praecipit ( al. praecepit) faciendum. In hoc, inquiens, cognoscimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16). Animam igitur ponere dilectionis est proprium; ubi autem dilectio non est, corpus tradi dicitur, anima poni non dicitur, sicut Vas electionis, plenum dilectionis, omnino testatur: Si tradidero corpus meum, ut ardeam; caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ostendit sine caritate corpus posse tradi, non animam poni; ubi autem dilectionis suae significare nititur puritatem, sic Thessalonicensibus scribit: Cupide volebamus tradere vobis, non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras (I Thess. II, 8). Et ut caritatis hoc esse demonstraret, adjecit: quoniam carissimi nobis facti estis. Ideo etiam Petrum qui se pro Domino animam suam spoponderat positurum, ut agnosceremus officium ponendae animae in dilectione constare, primitus Christus ad confessionem amoris invitat; et ut facultatem ponendae animae suo deinceps amatori concedat, sic eum denique interrogat: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Cumque hoc etiam secundo dixisset, Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15, 17)? Cumque ille tertio interroganti, trinum amoris sui testimonium reddidisset, statim Dominus Petro ponendae pro se animae largitus est facultatem, dicens: Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis (Ibid., 18). Statimque evangelista subjecit dicens. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum: et hoc cum dixisset, dicit ei: Sequere me. Ecce qualiter eum et antea sequi Petrus volebat, quando pro eo animam ponere cupiebat, sicut eum postea recto dilectionis itinere sequi meruit, quando pro eo animam in passione posuit.

CAPUT XXV. In Christo verae fuerunt infirmitates humanae, sed voluntariae. Non dicitur corpus Jesu positum in sepulcro, sed Jesus, quia ibi erat divinitas. Quocirca, quia manifesta ( al. manifeste) Scripturarum attestatione probatum est dilectionem deesse ubi solum corpus ponitur, ibi autem caritatem esse ubi anima cum corpore ponitur, Christus ex Virgine plenus credendus est Deus et plenus homo, id est anima rationalis et caro. Et sicut fidei catholicae veritas habet, in uno eodemque Christo credamus, secundum veram substantiam carnis, voluntariam et veram famem, cum esuriens ad ficulneam veniret; voluntariam et veram sitim, cum bibere a Samaritana deposceret, vel cum se sitire in cruce dixisset; voluntariam et veram lassitudinem, cum fatigatus ab itinere super puteum sederet; voluntarium et verum vulnus, cum militis lancea 131 percuteretur in latere; voluntariam et veram mortem, cum inclinato capite spiritum emisisset in cruce; voluntariam et veram sepulturam, cum eum depositum de ligno Joseph et Nicodemus ponerent in sepulcro. Has enim carnis omnes infirmitates voluntarias quidem, sed veras, Christus habuit, quia carnis humanae naturam, non in phantasia, sed in veritate suscepit. Quas passiones propterea in carne voluntarias habuit, ut in veritate carnis divina potentia, quae nec pati potuit aliquando nec mori, infirmitatem mortemque devinceret, et carnem suam in vitam virtutemque perpetuam suscitaret. Quod Paulus sic ore veridico protestatur: Christus surgens a mortuis jam non moritur: et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 9). Quis autem ignoret Christum nec in anima nec in divinitate, sed in solo corpore mortuum et sepultum? Quod evidenter Joannes his verbis ostendit: Post haec autem, inquiens, rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Jesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Jesu, et alligaverunt eum (al. illud) linteis cum aromatibus, sicut Judaeis mos est sepelire (Joan. XIX, 38, 40). Ecce, facta distinctione divinitatis, carnis et animae, quantum ad proprietatem substantiae attinet, solum corpus Jesu dicit de cruce depositum, aromatibus conditum, et linteis obvolutum; propter unitatem vero personae, quoniam Deus hominem quem ex Virginis utero suscepit, nec in morte, nec in sepulcro deseruit; propterea secutus Joannes adjecit: Erat autem in loco ubi crucifixus est hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum (Ibid., 41, 42). Vere divino Spiritu plenus sanctus evangelista locutus est, ut primitus, quid in Christo mortuum fuerit et sepultum ostendens, diceret acceptum corpus Jesu, et ligatum linteis cum aromatibus. Et quia quod Deus conjunxit homo non separat (Matth. XIX, 6), propterea non corpus Jesu, sed Jesum dicit in monumento positum: sciebat enim quod ille susceptor pleni hominis Deus totus esset cum carne sua in sepulcro, totus cum anima sua in inferno, totus in mundo, totus in coelo, totus per unitatem naturae in Patre, de quo exstitit, totus per omnipotentiam divinitatis suae in tota creatura quam fecit.

CAPUT XXVI. Unitas personae Christi ex verbis Apostoli. Hanc in Christo unitatem personae servans Apostolus, sic Corinthiorum in fide veritatis confirmat Ecclesiam: Tradidi enim vobis imprimis, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit (al. surrexit ) 132 tertia die secundum Scripturas (I Cor. XV, 3, 4). Mortuum dixit non corpus Christi, sed Christum, ut unitatem personae Dei hominisque servaret; ut autem substantialem proprietatem deitatis et humanitatis ostenderet, alio loco (sicut superius jam posuimus) dicit: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Attendenda est apostolicorum virtus praeclara dictorum. Si enim Paulus dixisset de Christo, quia crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute, et non addidisset, Dei, nec sic debuit infirmitas passibilitatis humanae cum divinae virtutis impassibilitate confundi: at cum virtutem deitati Paulus assignet, quis non videat quod ea quae infirmitatis videntur hominis esse denuntiet? Nam, et quod dicit de Christo, quia ( al. quod) vivit ex virtute Dei, ex sua deit te utique vivit, quia ipse est virtus Dei, et sic vivit sicut Pater vivit, quoniam ipse est via, veritas et vita. Nam ut unam vitam Patris Filiique Joannes nobis insinuaret Apostolus, Epistolae suae hoc ponere curavit exordium: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod inspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, et vita palam facta est: et vidimus, et testamur, et nuntiamus vobis Vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et palam facta est nobis (I Joan. I, 1). Filium Dei, quem Verbum Dei superius dixit, Vitam in subsequentibus nominavit: quod est autem Verbum vitae, nisi Verbum Dei? Et quoniam Verbum, vitae vita est, una est utique vita illud vitae Verbum, et vita cujus est Verbum. Ideo ergo Christus qui mortuus est ex infirmitate, vivit ex virtute Dei, quoniam illi divinitati hoc est vitam esse, quod est virtutem esse, et propterea hoc est illi posse quod vivere. Et ideo, nec in passione virtutem vita deseruit, nec in morte Christi virtus a vita discessit, quoniam Christi divinitas (quae virtus et vita est) mutari non potuit.

CAPUT XXVII. Propter unitatem personae in Christo, mortuus dicitur Filius Dei. Non sunt Christi infirmitates ejus deitati ascribendae. Rursus pro unitate personae in Christo firmissime commendanda sic Paulus scribens Romanis ponit ( al. posuit), dicens de Deo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (al. eum ) (Rom. VIII, 32). Atque ut illa traditio voluntaria ex potestate Filii monstraretur effecta, Filium quoque pro nobis se memorat tradidisse, dicens alio loco: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me (Gal. II, 20). Sed ut ostenderetur quid in Christo potuerit tradi, prophetice dicit liber Job: Terra tradita est in manus impii (Job. IX, 24). Et tamen pro unitate personae, non solum humanitatem Christi, sed Christum traditum tenet et confitetur Ecclesia, quoniam in illa traditione, salva proprietate utriusque naturae, nec homo susceptus separari potuit a Deo, nec Deus potuit ab homine segregari suscepto. Sicut ergo passionem mortis et mortem propter unitatem personae, Dei quidem Filio Scriptura prorsus assignat, et tamen deitatem impassibilem 133 immortalemque pronuntiat, ita et animae tristitiam et perturbationem, quam voluntariam in anima Dei Filius habuit, sic habuisse credatur, ut etiam ipsas humanae animae passiones, et ex voluntate veras, et in veritate voluntarias non negemus. Ipsa quoque Christi divinitas, quae secundum animam contristari, et secundum carnem dignata pro nobis est mori, secundum substantiae proprietatem, sicut immortalis, sic est et impassibilis praedicanda. Quae quia verum hominem suscepit, ideo cunctas naturae humanae infirmitates, veras quidem, sed voluntarias, in eadem veritate naturae duntaxat humanae sustinuit. Quis autem tam mortiferam sectetur improvidus de Christo sententiam, ut famem illam, sitim, lassitudinem, passionem et mortem, et rursus tristitiam, perturbationem, metum et taedium (quae carnis et animae esse nemo potest aliquatenus dubitare), sic vera fuisse credat in natura hominis, ut ab his immunem non credat substantiam deitatis, cum sperantibus in se, hoc ut superent Christus dederit, quod pro nobis ipse voluntate persensit ( al. persenserit)? Propter quod divinitus inspiratus perfidis ac mortiferis cogitationibus Isaias obnititur, dicens: Deus aeternus, Deus qui fecit fines terrae, non esuriet, neque laborabit, neque inveniri potest prudentia ejus praestans esurientibus vires, et non dolentibus moerorem. Esurient enim juvenes, et laborabunt adolescentes, et electi sine viribus erunt. Qui vero exspectant Dominum exsultabunt cum virtute, producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient (Isai. XL, 28 et seq.). Ipse quoque Panis qui de coelo descendit credentibus in se perfectam satietatem veraciter repromittit dicens: Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet in aeternum (Joan. VI, 35)). Rogo, qualiter haec virtus concedetur hominibus, si eam habere non potuit Deus? Aut quomodo Christus in sua divinitate non habuit, quod ab eo Paulus ut haberet accepit? Ipse enim de se similibusque testatur, dicens: Tribulationem patimur, sed non angustiamur (II Cor. IV, 8); et alio loco: Quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 9, 10). Quam grave atque incongruum est et a vera fide modis omnibus alienum, ut Paulus in una eademque animae substantia, cum tristatur, possit in dono Christi semper gaudere, et de Christi divinitate dicatur quod tristis in anima quam suscepit non potuit in seipsa sine tristitia permanere.

CAPUT XXVIII. Non ascribitur timor Joanni; ergo nec debet ascribi deitati. Quae servis accipientibus nemo potest adimere, Domino largienti nemo conetur auferre. Non timet Joannes, qui dicit: Timor non est in caritate, nam perfecta caritas foras mittit timorem; qui autem timet non est perfectus in caritate (I Joan. IV, 18). Audierat enim a Domino: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Timorem nullus audet ascribere Joanni, et timor mortis ascribitur Deitati? Sperat in illo David et dicit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat 134 mihi homo (Psal. LV, 11); idemque confidenter ingeminat: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo (Psal. XXVI, 1, 2)? Et ipse Dominus apostolis dicit: Non turbetur cor vestrum, neque formidet (Joan. XIV, 27). Idem denuo, Gaudete, inquit, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Exspectantes igitur eum, fortitudinem sumunt, pennas producunt quibus ad coelestia subleventur, currentes nesciunt laborem, ignorant ambulantes esuriem, in tribulatione non patiuntur angustiam, morientes retinent vitam, tristes quidem videntur, tamen semper gaudentes exsultant, egeni divitias pluribus conferunt, et omnia possident, dum nihil habere contendunt; dilectione Christi repleti, carent timore, ab ipso illuminati, fatentur se nullum metuere, ipso defensore, nequeunt ab aliquo trepidare: de corde eorum turbatio propellitur, et formido; gaudent, quia vident mundum a Christo devictum. Si haec servis accipientibus nemo potest adimere, qualiter Domino largienti perfida caecitas, vel potius caeca perfidia, quod divinum naturaliter habet conatur auferre? Quis autem non videat in illis passionibus Christi quaedam nostrarum virtutum semina contineri? Unus ergo idemque Christus in humanitate quae humana sunt sensit, in divinitate autem impassibilis immortalisque permansit.

CAPUT XXIX. Nomina Filii Dei quoad ejus divinitatem. Homo Christus quia propria peccata non habuit, aliena portavit. Plena humanitas Christi. Dei enim Filius Verbum, et Sapientia Patris, ipse est salus de qua propheta dicit: Salus nostra cito veniet (Isai. XLVI, 13). Ipse virtus et sapientia: Christus enim Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Ipse saturitas, quia panis est qui de coelo descendit (Joan. VI, 58). Idem via, ipse veritas, ipse vita. Idem gaudium et laetitia nostra, de quo propheta dicit: Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei (Jerem. XV, 16). Ipse lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). His nominibus superius designatis incommutabilis atque impassibilis invenitur. Aegrotare non potest salus; infirmari non novit virtus; nescit saturitas esurire; via nequit errare; sapientia non mutatur; vita non moritur; lumen non exstinguitur; nec veritas depravatur; nescit tristari laetitia; Deitas non potest superari: propterea utique etiam Christi humanitas sine peccato permansit, quia eam in unitate personae divinitas accepit, quae naturaliter peccare non novit. Homo ergo Christus, quoniam peccata non habuit propria, portare dignatus est aliena; illorum autem a se voluit peccata portari, cum quibus tenebatur consortio naturali, dicente Apostolo: Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis (Hebr. II, 11, 12; ps. XXI, 23). Isaias etiam propheta, pietatis hujus taliter effectum praenuntiat, ut hominis in eo nomen evidenter ostendat, haec dicens: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Cum dicit brachium Domini, divinitatem Filii Dei ostendit; ac deinceps incipit Incarnationis et 135 Passionis mysterium praedicare: Annuntiavimus coram ipso, ut puer, ut radix in terra sitienti. Non est ei species, neque gloria. Et vidimus eum, et non habuit speciem, neque decorem, sed species ejus sine honore, et abjecta prae omnibus hominibus: homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, quoniam aversatus est, facies ejus dehonestata est, nec aliquid aestimata est. Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet, et nos existimavimus eum in doloribus esse, et in plaga, et in vexatione: ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmitatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo (al. in eum), et livore ejus nos sanati sumus. Omnes ut oves erravimus: homo a via sua erravit, et Dominus tradidit eum pro peccatis nostris, et ipse, quia male tractatus est, non aperuit os: ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tondet sine voce, sic non aperuit os suum. In humiliatione judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur a terra vita ejus, ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Ibid., 2, et seq.). Et ut propheta plenam in Christo substantiam hominis demonstraret, paulo inferius adjecit: Peccata eorum ipse portabit. Ideo ipse haereditate possidebit multos, et fortium partietur spolia, propter quod tradita est in mortem (al. in morte) anima ejus, et inter iniquos deputatus est. Et ipse peccata multorum sustinuit, et propter iniquitates eorum traditus est. Ex his prophetae verbis et anima tradita cognoscitur Salvatoris et caro, quia totus pro nobis ad crucem ductus est homo. Sic enim oportuit nostrorum peccatorum deleri chirographum, ut dum vetus homo noster simul cruci affigitur, tanquam in tropaeo, triumphatoris victoria panderetur.

CAPUT XXX. Non sensit caro Christi corruptionem in sepulcro, nec anima ejus poenam in inferno. Justa Dei ultio de peccato primi hominis. Salva per Christum et caro et anima hominis. Christus condoluit et compassus est nobis. Restabat tamen, ad plenum nostrae redemptionis effectum, ut illuc usque homo sine peccato a Deo susceptus descenderet, quousque homo separatus a Deo peccati merito cecidisset, id est ad infernum, ubi solebat peccatoris anima torqueri, et ad sepulcrum, ubi consueverat peccatoris caro corrumpi; sic tamen ut nec Christi caro in sepulcro corrumperetur, nec inferni doloribus anima torqueretur, quoniam anima immunis a peccato non erat subdenda supplicio, et carnem sine peccato non debuit vitiare corruptio. Nam quia peccans homo meruit in seipso per supplicium dividi, quia maluit a Deo qui dividi non potest praevaricationis reatu disjungi, propterea factum est ut peccatoris mors carnem peccati ad sepulcrum corrumpendam perduceret, animam inferno torquendam protinus manciparet. Sed haec ulciscentis Dei aequitas fecit, quae ideo taliter peccatorem addixit, quia ne peccaret ante praedixit. Haec fuit retributio peccatori reddenda, ut juste peccati supplicium lueret, qui Deo justo injuste peccasset. Ut autem peccator esset gratuito munere liberatus, factum est ut mortem corporis, quam a Deo justo peccator 136 homo pertulerat juste, Dei Filius a peccatore pateretur injuste; et ad sepulcrum perveniret caro justi, quousque fuerat caro devoluta peccati; et usque ad infernum descenderet anima Salvatoris, ubi peccati merito torquebatur anima peccatoris. Hoc autem ideo factum est, ut per morientem temporaliter carnem justi, donaretur vita aeterna carni, et per descendentem ad infernum animam justi, dolores solverentur inferni. Utrumque autem Scriptura sancta non tacuit, de resurrectione quidem carnis, sic beato Paulo loquente: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Idem homo Christus est, qui pro nobis et pontifex factus est dum semetipsum passioni obtulit, et hostia factus est dum passionem ipse suscepit. Huic dicitur: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Et sacerdos tamen, et hostia, humanae naturae tam officia cognoscuntur esse quam nomina. Et quoniam idem pontifex infirmitates nostras suscepit et habuit, propterea de ipso Apostolus dicit: Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris (Hebr. IV, 15); et ut se de natura humana loqui doceret, adjecit: Tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato; et paulo inferius subdidit: Omnis enim pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Hebr. V, 1, 2). In eo ergo quo circumdatus fuit infirmitate, in eo condoluit ignorantiae et erroribus nostris, et in eo compassus est infirmitatibus nostris; ibi est enim unitas compassionis, ubi est unitas naturalis; in eo autem nobis pontifex ille compassus est, in quo etiam nos compatimur, dicente beato Apostolo: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Rom. VIII, 16, 17). Beatus quoque Petrus ad hujus nos gratiam compassionis hortatur, dicens: Carissimi, nolite expavescere in fervore, qui ad tentationem vobis fit. Nolite pavere, tanquam novi vobis aliquid contingat; sed ut communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes (I Petr. IV, 12, 13). In natura ergo humana pontifex ille veritatem sustinens passionis, in ea utique novit compati membris suis. Propterea et beatus Paulus dicebat: Ut adimpleam ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24).

CAPUT XXXI. Nos quoque oportet compati et commori Christo. Sicut morimur cum Christo, ita ab inferni doloribus liberamur. Divinitas Christi, neque carnem in sepulcro, neque animam in inferno deseruit. Quid autem mirum quoniam ( al. quod) pontifici nostro naturali communione compatimur, cum nos beatus Apostolus etiam cum illo mortuos esse testetur his verbis: Si mortui estis cum Christo, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? Dicit etiam Timotheo: 137 Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum. Omnia autem sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu cum gloria coelesti (II Tim. II, 8-10). Sciens ergo Apostolus Jesum Christum ex semine David a mortuis surrexisse (in quo utique communio naturae manifestatur humanae), in quo eum mortuum noverat, in eo nos illi commortuos esse commemorat, dicens: Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus (Ibid., 11). Pontifex ergo ille qui semetipsum pro nobis obtulit (sicut Apostolus dicit) oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2), sicut mortuus pro nobis, omnes nos sibi commori fecit; sic solutis doloribus inferni, omnes fideles ab iisdem doloribus liberavit, sicut beatus Petrus testificatur, et dicit: Jesum a Nazareth, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et signis, et prodigiis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut vos scitis: hunc definito consilio, et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affigentes interemistis: quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo (Act. II, 22, 23, 24). Ubi etiam Davidicum illud quod in primo libro posuimus testimonium ita protulisse monstratur: David enim dicit in ipsum: Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Propter hoc jocundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requievit in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, et adimplebis me jocunditate cum facie tua (Psal. XV, 8, 9, 10). Ibi beatus Petrus divino vere spiritu illuminatus, et secundum Domini sermonem lux mundi effectus, qualiter hunc locum intelligere deberemus, clarissima luce praedicationis ostendit, ne quis in Christo veram carnem sic intelligeret, ut veram in illo animam denegaret. Sequitur ergo: Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quia et defunctus est, et sepultus est, et sepulcrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelicta est anima ejus in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem (Act. II, 29, 30, 31). In hoc igitur divinitas Christi virtutem suae impassibilitatis ostendit, quod ( al. quae) ubique semper atque ineffabiliter praesens, et secundum animam suam in inferno sine doloribus fuit, et secundum carnem suam in sepulcro sine corruptione jacuit, quia nec carni suae defuit cum animam suam in inferno dolere non sineret, nec animam suam in inferno deseruit cum in sepulcro carnem suam a corruptione servaret. Dignum namque fuit ut carnem sepulcri non corrumperet locus, quam peccati non corrupit affectus, et animam dolor non contingeret ( al. contigisset) inferni, quam servitus nequivit tenere peccati. Propter hoc in psalmo, cum ex forma servi, in qua Christus nostra peccata portavit, diceret: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea in infernum appropinquavit (Psal. LXXXVII, 4), ut ostenderet 138 eamdem animam suam a peccato liberam in infernum pro nobis peccatoribus descendisse, subdidit dicens: Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Ibid., 5).

CAPUT XXXII. Filius Dei ratione carnis dicitur mortuus, et resurrexisse. Secundum divinitatem unus est effectus Patris et Filii. Verumtamen cum sola caro moreretur et resuscitaretur in Christo, propter unitatem personae Dei et nominis, Filius Dei dicitur mortuus. Quod evidenter his verbis Paulus apostolus protestatur: Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. V, 10). Rursus Filium Dei resurrexisse Petri prosecutione firmatur, Judaeos ad credulitatem Christi taliter exhortantis: Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae: vobis primum suscitans Deus Filium suum, misit eum benedicentem vobis, ut convertat se unusquisque a nequitia sua (Act. III, 24, 25). Etiam in hoc capitulo, quem semen Abrahae memorat, eumdem Filium Dei beatus Petrus appellat: non enim dividitur Christus. Qui tamen, ut non secundum id quod est ex Deo Patre, sed secundum id quod est ex semine Abrahae, cognoscatur a mortuis surrexisse, pro unitate personae in qua Deus et homo unus est Christus, non incongrue Dei Filius dicitur suscitatus. Cujus ut secundum divinitatem una probaretur natura cum Patre, unus simul fuit effectus in opere. Sicut enim carnem suam in Virginis utero, faciente Patre, etiam ipse fecit (quia secundum humanam naturam de Christo scriptum est: Et Dominum eum, et Christum Deus fecit; hunc Jesum quem vos crucifixistis [Act. II, 36]; scriptum est etiam: Quia sapientia aedificavit sibi domum [Prov. IX, 1] ), sic etiam cum traderetur a Patre, ipse quoque se cognoscitur tradidisse; scriptum est enim: Quia Deus Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32); et de ipso Filio dicitur: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me (Galat. II, 20).

CAPUT XXXIII. Et Pater Filium suscitavit, et Filius suscitavit seipsum. In resurrectione quoque ejus invenitur operis aequalitas, quia una est Patris Filiique majestas. De Patre quippe sic beatus loquitur Petrus: Vobis primum Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vobis (Act. III, 25). De seipso vero sic Dei Filius loquitur ad Judaeos: Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19), quod Joannes aperuit dicens: Ipse autem dicebat de templo corporis sui (Ibid., 21). Colossensibus quoque Paulus loquens, ipsum Dei Filium humanitatem suam his 139 verbis significat suscitasse: Videte ne quis vos seducat per philosophiam, et inanem fallaciam, secundum traditiones hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat (al. inhabitat) omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: in quo et circumcisi estis, circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exuens se carne; principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso (Col. II, 8-15). Non nescimus hunc locum ad personam Patris a nonnullis referri; sed ex connexione verborum, si cauta legentis accedat intentio, magis id capituli hujus sensus ostendit, ut unus idemque Filius, non solum Christus qui suscitatus est, sed etiam Deus ipse qui Christum suscitavit, appareat: ut constet Apostolum in hoc loco Dei nomen ad illam sempiternam Filii, quae est ex Patre, substantiam, nomen vero Christi ad eam, quam ex homine Dei Filius sumpsit, retulisse naturam, dignum prae omnibus ducens Doctor gentium in fide et veritate, ut sicut eumdem Christum, qui suscitatus est, praedicavit hominem, dicens: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22); non minore cautela eumdem Filium, qui suam carnem illa qua ( al. quae) aequalis est Patri potentia suscitavit, Deum verissime praedicaret, sicut hujus loci textus clara manifestatione vulgavit. Deus enim qui suscitavit Christum a mortuis, quique nos, cum mortui essemus in delictis, et praeputio carnis nostrae, convivificavit cum illo (Coloss. II, 13), idem nobis delicta omnia donavit, et qui donavit delicta, chirographum quod adversum nos erat delevit, et sublatum de medio cruci affixit; qui chirographum cruci affixit, idem se carne exuit; qui se carne exuit, ille etiam principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso (Ibid., 15). Haec autem, Paulo teste, omnia Deus fecit, qui Christum a mortuis suscitavit. Attendatur itaque si Pater chirographum cruci affixit, si Pater se carne exuit, si Pater principatus et potestates traduxit, palam triumphans illos in semetipso; et si haec omnia paternae potuerint coaptari personae, digne negabitur Filius hic ab Apostolo designatus, ille scilicet Deus qui Christum a mortuis suscitavit. Si autem omnia superius designata Filio magis quam Patri conveniunt, cognoscatur unus atque idem ab Apostolo praedicatus Christus qui a mortuis resurrexit, et Deus qui Christum a mortuis suscitavit. Igitur et qui suscitavit semetipsum, et suscitatus est Christus: quia sicut in eo quod in se fecit ipse dignatus est fieri, et in eo quod in se tradidit ipse dignatus est tradi, et in eo quod in se occidi permisit ipse 140 dignatus est mori, sic in eo quod in se suscitavit ipse dignatus est suscitari.

CAPUT XXXIV. Humanitas Christi non tota fuit in sepulcro aut inferno, sed tota ibi fuit divinitas. Recta fides de humanitate Christi et factis ejus. Varii errores circa Christum. Marcionitae. Ebionitae. Ariani. Eunomiani. Apollinaristae. Noesiani. Sabelliani. Patripassiani. Valentiniani et Apollinaristae. Error circa Spiritum sanctum. Humanitas ergo vera Filii Dei, nec tota in sepulcro fuit, nec tota in inferno, sed in sepulcro secundum veram carnem Christus mortuus jacuit, et secundum animam ad infernum Christus descendit: ac secundum eamdem animam ab inferno ad carnem, quam in sepulcro reliquerat, rediit; secundum divinitatem vero suam, quae nec loco tenetur, nec fine concluditur, totus fuit in sepulcro cum carne, totus in inferno cum anima, ac per hoc, plenus fuit ubique Christus, quia non est Deus ab humanitate quam susceperat separatus, qui et in anima sua fuit, ut solutis inferni doloribus ab inferno victrix rediret, et in carne sua fuit, ut celeri resurrectione corrumpi non posset. Totum igitur hominem cum suis infirmitatibus, sine peccato, Dei Filius pro nobis accepit: in toto traditus idem Christus secundum solam carnem est mortuus; totus Christus secundum solam animam ad infernum descendit; idem atque inseparabilis Christus secundum solam carnem de sepulcro surrexit; idem atque inseparabilis Christus secundum totum hominem, quem accepit, terram localiter deserens ad coelum ascendit, et in dextris Dei sedit ( al. sedet); secundum eumdem totum hominem venturus ad judicandum vivos et mortuos; coronaturus fideles et pios, illos scilicet qui eum in utraque, id est in divina humanaque substantia, verum, plenum et perfectum credentes, nec Dei Filio aliquid paternae substantiae minuunt, et totum pro se susceptum hominem sine peccato cognoscunt. Condemnaturus autem infideles, qui diversos cujuslibet perfidiae sectantur errores, quique in eis ita simul obdurato corde perdurant, ut eos usque ad vitae praesentis obitum non relinquant: in quibus sunt illi qui in Christo phantasiam carnis audent credere, cum eum veritatem carnis denegant accepisse; illi etiam qui, in eo divinitatem omnimodis abnegantes, solam hominis putant fuisse substantiam; sed et hi qui eum vel de Deo Patre Deum denegant naturaliter natum, vel totam non credunt hominis in Christo substantiam. Similiter et illos condemnaturus adveniet qui, ex operationis unitate unum Deum Patrem et Filium credentes, alterum ex altero sic natum denegant, ut personaliter Patrem Filiumque confundant; quique, Patri humanam pariter nativitatem assignantes et mortem, ipsum Patrem dicunt natum ex Virgine, ipsum etiam passum fatentur in carne. Illos etiam aeterno condemnabit gehennalis tormenti supplicio, qui corpus Christi non ex Virgine fatentur substantialiter sumptum, sed confingunt de coelo depositum: cum Dei Filius propterea de homine naturam fuerit dignatus corporis terreni suscipere, quia non venerat eos qui in coelo, sed eos qui fuerant in terra salvare, sicut Apostolus dicit: Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit, unde debuit per omnia fratribus similari (Hebr. II, 16, 17). Suscepit ergo Filius Dei animam nostram, id est melius nostrum, quia melior est melior nostro; de quo Joannes dicit: Major est Deus corde nostro (I Joan. III, 20), 141 sed non sprevit etiam carnem nostram, id est infimum ( al. infirmum) nostrum suscipere, quia totum hominem venerat liberare; nec potuit infimo nostro infimus fieri, per quem infimum nostrum in illud nomen quod super omne nomen est meruit exaltari, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9-11). Qui etiam illos tormentis est interminabilibus traditurus, qui sancti Spiritus naturam a substantia Patris Filiique discernunt, ut vel omnino eum personaliter esse non putent; vel, tanquam ministrum, meriti prorsus inferioris existiment; ipsi sibi sua professione ( al. confessione) cotrarii, qui se vel in illo qui omnino non est, vel in eo qui Deus non est, credere confitentur.

CAPUT XXXV. Tres personae pariter vivificant. Pariter etiam renegerant. Una caritas trium in nobis. Habitant in nobis. Dant gratiam. Templum sumus totius Trinitatis. Repetuntur summatim quae dicta sunt de Spiritu sancto. Deus unus et trinus. Ut enim pauca hujus operis causa subjiciam, dicatur quid minus habet Spiritus sanctus quam habet Pater et Filius, qui et initium creationis nostrae cum Patre ac Filio simul fecit, et effectum redemptionis nostrae cum Patre simul Filioque perfecit? Coelum fecisse dicitur Deus; sed operante Patre, simul et Filius invenitur cooperator, et Spiritus sanctus: Verbo enim Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Quid Patre vel Filio minus habere creditur, a quo virtus omnis coelorum firmata monstratur? Vitam dare nullus potest, nisi qui substantialiter Deus est; sicut autem vivificat Pater, sic vivificat Filius, sic vivificat Spiritus sanctus. Nam sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Et de Spiritu Apostolus dicit: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Idem rursus ait: Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Regenerat Pater, regenerat Filius, regenerat Spiritus sanctus; quia cum baptisma datur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ex eo unusquisque regeneratur in cujus nomine baptizatur. Cum ergo in nomine Trinitatis datur baptisma, simul tota Trinitas regenerat, quae unus et solus est Deus. Propterea de fidelibus Joannes dicit: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Est in nobis caritas Patris, quia ( al. de qua) dicit Paulus: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis; quoniam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo igitur magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. V, 8, 9). Est in nobis etiam caritas Christi, dicente Apostolo: Quis nos separabit a caritate Christi (Rom. VIII, 35)? Et alio loco: Scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19). Eadem est in nobis etiam caritas Spiritus sancti, de qua Paulus dicit: Obsecro igitur vos, 142 fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Spiritus sancti (Rom. XV, 30). Et alio loco: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et denuo dicit: Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax (Galat. V, 22). Habitat in nobis Pater, habitat Filius, habitat Spiritus sanctus, quia scriptum est: Inhabitabo in illis, et inambulabo (II Cor. VI, 16). De Filio quoque dicit Apostolus: In interiore homine habitare Christum, per fidem, in cordibus vestris (Ephes. III, 16, 17). Spiritum quoque sanctum his verbis in nobis habitare confirmat: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et, ut ostenderet eumdem esse Spiritum Dei qui Spiritus sanctus est, Timotheum sic admonet dicens: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum qui habitat in nobis (II Tim. I, 14). Dat gratiam Pater, dat gratiam Filius, dat gratiam Spiritus sanctus, sicut praedicator veritatis, Christo in se loquente, testatur: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7). De Spiritu quoque sancto scriptum est in Actibus apostolorum, cum Petrus ad docendum Cornelium ab ipso Spiritu mitteretur: Loquente autem Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro; quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est (Act. X, 44, 45). Sumus templum Patris, sumus templum Filii, sumus templum Spiritus sancti, sicut Paulo doctore didicimus, qui ait: Vos enim estis templum Dei vivi (II Cor. VI, 15). Et alio loco: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17); Filii quoque templum sumus, cujus domus sumus. Nam et ipse Filius templum domum vocavit, dicente evangelista: Ascendit Jesus Hierosolymam, et invenit in templo vendentes boves et oves (Joan. II, 13 et seq.), etc. Quos cum de templo protinus ejecisset, vendentibus columbas dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Ibid., 16). Similiter David id ( al. idem) esse templum Dei quod domum in psalmis ostendit, dicens: Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo (Psal. V, 8). Cum hoc ergo sit templum Dei quod domus Dei, templum nos Filii demonstrat Apostolus, cujus nos domum, ita scribens Hebraeis, appellat: Christus autem tanquam filius in domo sua, quae domus nos sumus, siquidem fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (Hebr. III, 6). Nam et ipsum corpus Filii, et domum Scriptura sancta nominavit et templum, cum dicit Salomon: Sapientia aedificabit sibi domum (Prov. IX, 1); et evangelista huic sensui concordans ait: Ipse autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 21). Si ergo quod corpus est Christi templum est Christi, nos quoque templum ejus sumus, quos corpus ejus esse confirmat Apostolus, dicens: Vos estis corpus Christi, et membra (I Cor. XII, 27). Templum etiam Spiritus sancti nos esse manifeste commemorat, Nescitis, inquiens, quia membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Ubi eum Deum quoque monstravit, ista 143 subjiciens: Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno; glorificate igitur, et portate Deum in corpore vestro (Ibid., 15). Hoc tamen templum Spiritus sancti membra Christi esse testatur, dicens: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Dicatur igitur si coelorum virtutem potuit firmare qui non est Deus? si potest vivificare qui non est Deus? si potest in baptismatis regeneratione sanctificare qui non est Deus? si potest caritatem tribuere qui non est Deus? si potest in credentibus habitare qui non est Deus? si potest gratiam dare qui non est Deus? si potest templum membra Christi habere qui non est Deus? et digne Spiritus sanctus negabitur Deus. Rursus dicatur si ea quae de Spiritu sancto commemorata sunt potest aliqua creatura facere? et digne Spiritus sanctus dicetur creatura. Si autem haec creaturae possibilia nunquam fuerunt, et inveniuntur in Spiritu sancto, quae tamen soli competunt Deo, non debemus naturaliter diversum a Patre Filioque dicere, quem in operum potentia diversum non possumus invenire. Ac sic ex unitate operis unitas est agnoscenda virtutis; nec quisquam dubitet Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, personarum Trinitate servata, unum Deum naturaliter dicere, qui potuit universa sola voluntate condere, qui cuncta potest virtutis omnipotentia gubernare, qui omnia potest immensitate divinitatis implere.

CAPUT XXXVI. Peroratio ad regem Trasimundum Arianum. Haec, ut Dominus dedit, clementissime rex, malui tuae pietati scribere quam omnimodis reticere, ne silendo, aut aestimarer superbus, aut de fidei nostrae veritate putarer ambiguus, cum Ecclesiam catholicam solam Christus columbam suam voluerit appellari, dicens: Una est columba mea, una est dilecta mea (Cant. VI, 8). In quo columbae nomine caritas et simplicitas designatur ( al. designantur). Sola autem veram possidet caritatem, quae Filium Dei quem diligit, non dicit in divinitate minorem, sed Patri fatetur aequalem. Sola vero possidet veritatem simplicitatis, quae unam veram et simplicem credit substantiam Trinitatis. Oramus autem Deum, ut aures clementiae tuae verbo veritatis placidas reddat, et pio cordi tuo lumen sapientiae spiritalis infundat, ut Filium Dei Deum, et Dominum nostrum Jesum Christum sic honorifices, sicut honorificas Patrem: meretur enim hoc a te, ut eum qui te fecit Patre tuo meliorem, Patri suo secundum divinam naturam fatearis aequalem. Quaeso, gloriose rex, ut in te consideres largitatem divini muneris, et potestatem non minuas largitoris; ut qui tibi temporale donavit regnum, donet etiam sempiternum. Ipse enim dicit: Eos qui me glorificant, glorificabo (I Reg. II, 30). Quod ipsa Trinitas faciat, quae unus et verus est Deus: Qui potest omnia facere supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20); ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.