Migne Patrologia Latina Tomus 28
HieStr.LiXiPr 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRAEFATIO S. HIERONYMI IN DUODECIM PROPHETAS.
Non idem ordo est duodecim prophetarum apud Hebraeos, qui et [ Al. est] apud nos. Unde secundum id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt. Osee commaticus est, et quasi per sententias loquens. Joel planus in principiis: in fine obscurior. Et usque ad Malachiam, habent singuli proprietates suas: quem Esdram scribam, legisque doctorem Hebraei autumant. Et quia longum est nunc de omnibus dicere: hoc tantum vos, o Paula et Eustochium, admonitas volo, unum librum esse duodecim prophetarum: et Osee σύγχρονον Isaiae: Malachiam vero Aggaei et Zachariae fuisse temporibus. In quibus autem tempus non praefertur in titulo, sub illis eos regibus prophetasse, sub quibus et hi qui ante eos habent titulos, prophetaverunt.
INCIPIT LIBER OSEE PROPHETAE.
[Cap. I.]
Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae regum Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel. Principium loquendi Domino in Osee: Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: Quia fornicans fornicabitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrael: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrael super domum Jeu, et quiescere faciam regnum domus Israel. Et in die illa conteram arcum Israel in valle Jezrael. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum. Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: Et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. Et ablactavit eam, quae erat absque misericordia, Et concepit et peperit filium. Et dixit: Voca nomen ejus: Non populus meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Jezrael. [Cap. II.] Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestrae: Misericordiam consecuta. Judicate matrem vestram, judicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. Ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae: Et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam in siti. Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt. Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos: Quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Idcirco convertar [ Al. revertar], et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus. Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus: et vir non eruet eam de manu mea: Et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus: de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: Et ponam ea [ Al. eam] in saltum, et comedet illa [ Al. eam] bestia agri. Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus: Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor ejus. Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem, Et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Egypti. Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baali. Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. Et percutiam eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre coeli, et cum reptili terrae: Et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter. Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in justitiam, et judicio, et in misericordia, et miserationibus: Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam coelos, et illi exaudient terram. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et haec exaudient Jezrael. Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus, quae fuit absque misericordia. Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu. [Cap. III.] Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum, Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei. Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me: non fornicaberis, et non eris viro: sed et ego exspectabo te. Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum. [Cap. IV.] Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae: Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre coeli: sed et pisces maris congregabuntur. Verumtamen unusquisque non judicet: et non arguatur vir: Populus enim tuus, sicut hi, qui contradicunt sacerdoti. etiam propheta tecum: Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: Quia tu scientiam repulisti, repellam te [ Al. add. et ego], ne sacerdotio fungaris mihi: Et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Et erit sicut populus, sic sacerdos: Et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. Et comedent, et non saturabuntur: Fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Fornicatio, et vinum, et ebrietas aufert cor. Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei: Spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama: Subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus: Ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt. Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint. Quoniam ipsi cum meretricibus versabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda: Et nolite ingredi in Calgala, et ne ascenderitis in Beth-Aven, neque juraveritis: Vivit Dominus. Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel; nunc pascet eas Dominus, quasi agnum in latitudine. Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. Ligavit eam spiritus in [ Al. cum] alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. [Cap. V.] Audite hoc, sacerdotes: et attendite, domus Israel, et domus regis [ Al. add. auribus] auscultate: Quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. Et victimas declinastis in profundum: et ego eruditor omnium eorum [ Al. vestrum]. Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: Quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel. Non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus: et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Juda cum eis. In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis. In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. Clangite buccina in Gabaa, tuba in Raama: Ululate in Beth-Aven, post tergum tuum, Benjamin. Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem. Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam. Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio: quoniam coepit abire post sordem. Et ego quasi tinea Ephraim: et quasi putredo domui Juda. Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum: Et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: Et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda: Ego, ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat. Vadens revertar ad locum meum: donec deficiatis, et quaeratis faciem meam. [Cap. VI.] In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum: Quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus; Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terrae. Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens, Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur. Quia misericordiam volui [ Al. volo], et non sacrificium: et scientiam Dei, plusquam holocausta. Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi praevaricati sunt in me. Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel. Sed et Juda pone [h. ponet] messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. [Cap. VII.] Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium: Et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suae, coram facie mea factae [h. facti] sunt. In malitia sua laetificaverunt regem: et in mendaciis suis principes. Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. Dies regis nostri coeperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus. Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammae. Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: Omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamet in eis ad me. Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. Et humiliabitur superbia Israel in facie ejus: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem coeli detraham eos, caedam eos secundum auditionem coetus eorum. Vae eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me: et ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me. Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam. Reversi sunt, ut essent absque jugo: facti sunt quasi arcus dolosus: Cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra Aegypti. [Cap. VIII.] In gutture tuo fit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te, Israel. Projecit Israel bonum, inimicus persequetur eum. Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent: Projectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos, Usquequo non poterunt emundari? Quia ex Israel et ipse est; artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae. Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans: non est in eo germen, non faciet farinam. quod si et fecerit, alieni comedent eam. Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus. Sed et cum mercede conduxerint [ Al. conduxerunt] nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum. Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae [ Al. putatae] sunt. Hostias afferent, immolabunt carnes, et comedent: Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi ad Aegyptum convertentur, Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra: et Judas multiplicavit urbes munitas: Et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius. [Cap. IX.] Noli laetari, Israel, noli exsultare sicut populi; quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici: Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. Non habitabunt in terra Domini: reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia eorum, quasi panis lugentium. Omnes, qui comedent [ Al. comedunt] eum, contaminabuntur: Quia panis eorum animae ipsorum, non intrabit [ Al. intrabunt] in domum Domini. Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: Desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum. Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae. Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinae factus est [ Al. tacet factus est] super omnes vias ejus, insania in domo Dei ejus. Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus, vidi patres eorum: Ipsi autem intraverunt ad Beel-Phegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. Quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus: sed et vae eis, cum recessero ab eis: Ephraim, ut vidi, Tyrus erat tundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. Da eis, Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos: Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos: non addam, ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes. Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. [Cap. X.] Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. Divisum est cor eorum, nunc interibunt, ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum. Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis? Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus: et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. Vaccas Beth-Aven coluerunt habitatores Samariae: quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa et tribulus ascendet super aras eorum: Et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis. Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter [ Al. super] duas iniquitates suas, Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: Ascendam super Ephraim, arabit Judas, confringet sibi sulcos Jacob. Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae, innovate vobis novale: Tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. Arastis impietatem, iniquitatem messuistis. Comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. Consurget tumultus in populo tuo, et omnes multitudines tuae vastabuntur, Sicut vastatus est Salmana a domo ejus, qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa. Sic fecit vobis Beth-El, a facie malitiae nequitiarum vestrarum. [Cap. XI.] Sicuti mane transit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum. Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum, ut vesceretur. Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse est rex ejus: quoniam noluerunt converti. Cepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum. Et populus meus pendebit ad reditum meum: jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. Quomodo dabo te, Ephraim; protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea. Non faciam furorem irae meae: non convertar, ut disperdam Ephraim: Quoniam Deus ego, et non homo: In medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: Quia ipse rugiet: et formidabunt filii maris. Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. Circumdedit me in negatione [ Al. add. sua] Ephraim, et in dolo domus Israel: Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis. [Cap. XII.] Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum: tota die mendacium et vastitatem multiplicat: Et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat. Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: Juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo. Et invaluit ad angelum, et confortatus est: Flevit, et rogavit eum: In Beth-El invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. Et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper: Chanaam, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: Omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi. Et ego Dominus Deus tuus [ Al. add. eduxi] ex terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Si Galaad idolum, tamen [ Al. ergo] frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super fulcos agri. Fugit Jacob in regionem Syriae. et servivit Israel in uxore, et in uxore servavit. In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto: et in propheta servatus est. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus, [Cap. XIII.] Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est. Et nunc addiderunt ad peccandum, feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est. His ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. Ego autem Dominus Deus tuus [ Al. add. qui eduxi te] ex terra Aegypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. Juxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: Et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. Et ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum. Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et disrumpam interiora jecoris eorum: Et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos, Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum. Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis, et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes. Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum ejus. Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapies: nunc enim non stabit in contritione filiorum. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne: Consolatio abscondita est ab oculis meis. Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: Et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. [Cap. XIV.] Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: In gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fetae ejus discindantur. Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: Dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, Nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros. Israel germinabit quasi lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. Convertentur sedentes in umbra ejus: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale ejus sicut vinum Libani. Ephraim, quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est. Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? Quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis. Explicit liber Osee prophetae.
INCIPIT LIBER JOEL PROPHETAE. [Cap. I.] Verbum Domini, quod factum est ad Joel filium Phatuel. Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro. Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis: et molares ejus, ut catuli leonis. Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae [ Al. tuae]. Periit sacrificium et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini. Depopulata est regio, luxit humus: Quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum: Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. Vinea confusa est et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum. Accingite vos, et plangite, sacerdotes, ululate, ministri altaris: Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. Sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum: A a a, diei quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. Numquid non coram oculis vestris [ Al. nostris] alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio? Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae: quoniam confusum est triticum. Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt. Ad te, Domine, clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: Quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. [Cap. II.] Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae: Quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis: Quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma: Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. Quasi aspectus equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current, sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium. A facie ejus curciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam. Sicut fortes current. quasi viri bellatores ascendent [ Al. ascenderunt murum: Vir [ Al. Viri] in viis suis gradietur [ Al. gradientur], et non declinabunt a semitis suis. Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: Sed et per fenestras cadent, et non demolientur. Urbem ingredientur, in muro current: Domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. A facie ejus contremuit terra, moti sunt coeli. sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: Magnus enim dies Domini, et terribilis valde. et quis sustinebit eum? Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra: et convertimini ad Dominum Deum vestrum: Quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia, Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro [ Al. nostro]? Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce [ Al. tacet parce] populo tuo: et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo: Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eo: Et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis: et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: Et ascendet fetor ejus, et ascendet putredo ejus, quia [ Al. qui] superbe egit. Noli timere, terra, exsulta, et laetare: quoniam magnificavit Dominus, ut faceret. Nolite timere, animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. Et, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut [ Al. tacet sicut] in principio. Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos. Et comedetis vescentes et saturabimini: et laudabitis nomen Domini [ Al. tacet Domini] Dei vestri, qui fecit vobiscum [ Al. nobiscum] mirabilia: et non confundetur populus meus in sempiternum. Et scietis quia in medio Israel ego sum: et ego Dominus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in aeternum. Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem. Et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et super ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. Et dabo prodigia in coelo, et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis. Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: Quia in monte Sion, et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit. [Cap. III.] Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem: Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat: Et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. Et super populum meum miserunt sortem: et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent. Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Argentum enim meum et aurum [ Al. add. meum] tulistis: et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra. Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum: ut longe faceretis eos de finibus suis. Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos: et convertam retributionem vestram in caput vestrum. Et vendam filios vestros, et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabaeis genti longinquae, quia Dominus locutus est. Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: Accedant, ascendant omnes viri bellatores. Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum. Erumpite, et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat: quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu. Mittite falces, quoniam maturavit messis: venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum. Populi populi in valle concisionis: quia juxta est dies Domini in valle concisionis. Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam: Et movebuntur coeli, et terra: et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel. Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion in monte sancto meo: Et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius: Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem: et colles fluent lacte: et per omnes rivos Juda ibunt aquae: Et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Aegyptus in desolationem erit, Et Idumaea in desertum perditionis: Pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua Et Judaea in aeternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem. Et mundabo sanguinem eorum, quem [ Al. quos] non mundaveram: et Dominus commorabitur in Sion. Explicit liber Joel prophetae.
INCIPIT LIBER AMOS PROPHETAE.
[Cap. I.] Verba Amos qui fuit in pastoribus de Thecue: quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel, ante duos annos terrae motus. Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam: Et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. Et mittam ignem in domum Azael, Et devorabit domos Benadad. Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli. et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea. Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus. Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: Et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus [ Al. tacet. Deus]. Haec dicit Dominus: Super tribus scleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum: eo quod concluserint captivitatem perfectam in idumaea, et non sint recordati foederis fratrum: Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes ejus. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem. Mittam ignem in Theman: et devorabit aedes Bosrae. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum: eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum. Et succendam ignem in muro Rabba: et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis. Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. [Cap. II.] Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab: et super quatuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem. Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab, et in clangore tubae: Et disperdam judicem de medio ejus, omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus: Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum: eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit: Deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum. Et mittam ignem in Judam, et devorabit aedes Jerusalem. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum: Pro eo quod vendiderit pro [ Al. tacet. pro] argento justum, et pauperem pro calceamentis. Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: Et filius ac pater ejus abierunt [ Al. introierunt] ad puellam, ut violarent [ Al. polluerent] nomen sanctum meum. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum: cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus: Et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. Ego sum, qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei. Et suscitavi de filiis vestris in Prophetas, et de juvenibus vestris Nazaraeos: Numquid non ita est, filii Israel? dicit Dominus. Et propinabatis Nazaraeis vinum: et Prophetis mandabatis, dicentes: Ne prophetetis. Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum feno. Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: Et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur: et ascensor equi non salvabit animam suam: Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. [Cap. III.] Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omni cognatione, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? Numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit? Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit [ Al. fecit]? Quia non facit [ Al. faciet] Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae Aegypti: et dicite: Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus. Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus. thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur, et circumietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: Sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum: Quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Beth-El: Et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. Et percutiam domum hyiemalem cum domo aestiva: et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus. [Cap. IV.] Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae: quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes: quae dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. Juravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. Venite ad Beth-El, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem: Et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. Et sacrificate de fermentato [ Al. fermento] laudem: et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate: sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem. Et plui super civitatem unam; et super civitatem alteram non plui: Pars una compluta est, et pars [ Al. add. una], super quam non plui, aruit. Et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam, ut biberent aquam, et non sunt satiatae: et non redistis ad me, dicit Dominus. Percussi vos in vento urente, et in aurugine, multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum: Oliveta vestra, et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus. Misi in vos mortem in via Aegypti, percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum: Et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus de incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus: Quapropter haec faciam tibi, Israel: postquam autem hoc fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel. Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen ejus. [Cap. V.] Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum, domus Israel. Cecidit, non adjiciet, ut resurgat virgo Israel: Projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me, et vivetis. Et nolite quaerere Beth-El, et in Galgalam nolite intrare, et in Ber-Sabee non transibitis [ Al. ne transieritis]: quia Galgala captiva ducetur, et Beth-El erit inutilis. Quaerite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit [ Al. sit] qui exstinguat Beth-El. Qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis. Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen ejus. Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. Odio habuerunt in porta corripientem: et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo: Domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis: Vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum. Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi accipientes munus, et pauperes in porta deprimentes: Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis: Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator: In omnibus plateis planctus: et in cunctis, quae foris sunt, dicetur vae, vae: et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. Vae desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebrae, et non lux. Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: Et ingrediatur domum: et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux: et caligo, et non splendor in ea? Odi, et projeci festivitates vestras: et non capiam odorem coetuum vestrorum. Quod si obtuleritis [ Al. attuleritis] mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam. Aufer a me tumultum carminum tuorum: et cantica lyrae tuae non audiam. Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. Numquid hostias et sacrificium obstulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? Et portatis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus Dei vestri, quae fecistis vobis, Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus, Deus exercituum nomen ejus. [Cap. VI.] Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in montem Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Transite in Chalanne, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Palaestinorum: et ad optima quaeque regna horum; si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum: et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Joseph. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo: Et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est apud te? Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium? Qui laetamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem: et conterent vos ab introitu Emat usque ad torrentem deserti. [Cap. VII.] Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. Et factum est: cum consummasset comedere herbam terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus. Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus: et devoravit [ Al. devorabit] abyssum multam, et comedit [ Al. comedet] simul partem. Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. Haec ostendit mihi: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam caementarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adjiciam ultra superinducere eum. Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Jeroboam in gladio. Et misit Amasias sacerdos Beth-El ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere universos sermones ejus. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua; Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Juda: et comede ibi panem, et ibi prophetabis. Et in Beth El non adjicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis est, et domus regni est. Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetae, sed armentarius [ Al. opilio] ego sum vellicans sycomoros. Et tulit me Dominus cum sequerer gregem: et dixit ad me Dominus [ Al. tacet Dominus]: Vade, propheta ad populum meum Israel. Et nunc audi verbum Domini; Tu dicis: Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. Propter hoc haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur: et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: Et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua. [Cap. VIII.] Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum. Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel: non adjiciam ultra, ut pertranseam eum. Et stridebunt cardines Templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur: in omni loco projicietur silentium. Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum: ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus? Juravit Dominus in superbiam [ Al. superbia] Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. Numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator ejus; et ascendet quasi fluvius universus. et ejicietur, et defluet quasi rivus Aegypti? Et erit in die illa, dicit Dominus Deus [ Al. tacet Deus]: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: Et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: Et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: Et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum. Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient. In die illa deficient virgines pulchrae, et adolescentes in siti. Qui jurant in delicto Samariae, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Ber-Sabe: et cadent, et non resurgent ultra. [Cap. IX.] Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: Avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam: Non erit fuga eis, qui fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit. Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque ad coelum, inde detraham eos. Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet: et lugebunt omnes habitantes in ea: Et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti. Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit: Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen ejus. Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti: et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae. Verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus. Ecce enim ego mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro: et non cadet lapillus super terram. In gladio morientur omnes peccatores populi mei: qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum. In die illo suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant, instaurabo: et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis. Ut possideant reliquias Idumaeae, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum, super eos: dicit Dominus faciens haec. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen: Et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt. Convertam captivitatem populi mei Israel: et aedificabunt civitates desertas, et habitabunt: Et plantabunt vineas, et bibent vinum earum: et facient hortos, et comedent fructus eorum. Et plantabo eos super humum suam: et non evellam eos ultra de terra sua: quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. Explicit liber Amos prophetae.
INCIPIT LIBER ABDIAE PROPHETAE.
[Cap. I.] Visio Abdiae. Haec dicit Dominus Deus ad Edom: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: Surgite, et consurgamus adversus eum in praelium. Ecce parvulum te dedi in gentibus: contemptibilis tu es valde. Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum [ Al. petrae], exaltantem solium suum [ Al. tuum], qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum: inde detraham te, dicit Dominus. Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid [ Al. add. non] saltem racemos reliquissent tibi? Quomodo scrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita ejus? Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri foederis tui illuserunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tuae: Qui comedunt tecum, ponent insidias subter te: non est prudentia in eo. Numquid non in die illa, dicit Dominus: perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau? Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum. In die cum stares adversus, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem: tu quoque eras quasi unus ex eis. Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: Et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiae. Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum: neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius: et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius. Neque stabis in exitibus, ut interficias eos qui fugerint: et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes, sicut fecisti, fiet tibi: retributionem tuam convertet in caput tuum. Quomodo enim bibisti [ Al. bibistis] super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: Et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus: et possidebit domus Jacob eos, qui se possederant. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: Et succendentur in eis, et devorabunt eos: et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. Et haereditabunt hi qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus Philisthim: Et possidebunt regionem Ephraim, et regionem Samariae: et Benjamin possidebit Galaad. Et transmigratio exercitus hujus [ Al. ejus] filiorum Israel, omnia Chananaeorum usque ad Sarephtam: Et transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri. Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau: et erit Domino regnum. Explicit liber Abdiae prophetae.
INCIPIT LIBER JONAE PROPHETAE.
[Cap. I.] Et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi, dicens: Surge, vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea: quia ascendit malitia ejus coram me. Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini: Et descendit in Joppen, et invenit navem euntem in Tharsis: Et dedit naulum ejus, et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. Dominus autem misit ventum magnum in mare et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad Deum suum: Et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis: Et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi, Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. Et dixit vir ad collegam suum: Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit [ Al. fit] nobis. Et miserunt sortes: et cecidit sors super Jonam. Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu? Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite [ Al. add. me] in mare. et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec venit [ Al. est] super vos. Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam, et non valebant: quia mare ibat, et intumescebat super eos. Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt; Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo. Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. [Cap. II.] Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis. Et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: De ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: Omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum: verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. Circumdederunt me aquae usque animam [ Al. add. meam]: abyssus vallavit me, pelagus cooperuit caput meum. Ad extrema montium descendi: terrae vectes concluserunt me in aeternum. Et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine, Deus meus. Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum. Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt. Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi, reddam pro salute Domino. Et dixit Dominus pisci: et evomuit Jonam in aridam. [Cap. III.] Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: Surge et vade in Niniven civitatem magnam: et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te. Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere dierum trium. Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Et crediderunt viri Ninivitae in Deum: et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem. Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent qidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. Et operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Deum [ Al. Dominum] in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus: et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. [Cap. IV.] Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est: Et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea: Propter hoc praeoccupavi, ut fugerem in Tharsis. Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita. Et dixit Dominus: Putasne, bene irasceris tu? Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis; Et fecit sibimet ibi umbraculum, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim), et laetatus est Jonas super hedera, laetitia magna. Et paravit Deus vermem ascensu diluculi in crastinum; et percussit hederam, et exaruit. Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti; Et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere. Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne, bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem. Et dixit Dominus: Tu doles super hederam, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret. Quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit. Et ego non parcam Ninive civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa. Explicit liber Jonae prophetae.
INCIPIT LIBER MICHAEAE PROPHETAE.
[Cap. I.] Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Joatham, Ahaz, et Ezechiae, regum Juda: quod vidit super Samariam, et Jerusalem. Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: Et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. Quia ecce Dominus egreditur [ Al. egredietur] de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa terrae. Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? Et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem? Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem: Quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: Faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum. Quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam, tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. In Geth nolite annuntiare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris pulvere vos conspergite. Et transite vobis habitatio Pulchra [ Al. Saphir], confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu [ Al. Sennan]: Planctum domus vicinae [ Al. Asel] accipiet ex vobis, quae stetit sibimet. Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus [ Al. Maroth]: quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth: domus [ Al. domos] mendacii in deceptionem regibus Israel. Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel. Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi ducti sunt ex te. [Cap. II.] Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt: Et calumniabantur virum et domum ejus; virum et haereditatem ejus. Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum: unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus: Pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat? Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini. Ne loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non comprehendet confusio. Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? Nonne verba mea bona sunt cum eo, qui recte graditur? Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit: desuper tunica pallium sustulistis: et eos, qui simpliciter transibant, convertistis in bellum. Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: Propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima. Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem: et erit super quem stillatur populus iste. Congregatione congregabo, Jacob, totum te: in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum, tumultuabuntur a multitudine hominum. Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et egredientur per eam: Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite [ Al. capita] eorum. [Cap. III.] Et dixi: Audite, principes Jacob, et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum? Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnes eorum desuper ossibus eorum. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: Et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem; Et si quis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum praelium. Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione: Et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini: Et operient vultus suos omnes, quia non est responsum Dei. Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio et virtute: ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum. Audite hoc, principes domus Jacob et judices domus Israel: qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis. Qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant: et prophetae ejus in pecunia divinabant: Et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur; et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons Templi in excelsa silvarum. [Cap. IV.] Et erit: In novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi. Et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: Et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus: Quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: Et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: Non sumet gens adversus gentem gladium: et non discent ultra belligerare. Et sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat [ Al. exterreat]: quia os Domini exercituum locutum est. Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam ejeceram, colligam, et quam afflixeram: Et ponam claudicantem in reliquias: et eam, quae laboraverat, in gentem robustam: Et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum. Et tu, turris gregis, nebulosa filia Sion usque ad te veniet, et veniet potestas prima regnum filiae Jerusalem. Nunc quarem oerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? Dole, et satage, filia Sion, quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: Ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur: et aspiciat in Sion oculus noster. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus: quia congregavit eos quasi fenum areae. Surge et tritura, filia Sion: quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas. Et comminues populos multos, et interficiam Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae. [Cap. V.] Nunc vastaberis, filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam judicis Israel: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet. et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israel. Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: Et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. Et erit iste pax: Assyrius cum venerit in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris: Et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines. Et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus: Et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. Et erunt reliquiae Jacob in medio populorum multorum, quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non exspectat virum, et non praestolatur filios hominum. Et erunt reliquiae Jacob in gentibus in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat. Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. Et erit in die illa, dicit Dominus: Auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas. Et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te. Et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui: et non adorabis ultra opera manuum tuarum. Et evellam lucos tuos de medio tui: et conteram civitates tuas. Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt. [Cap. VI.] Audite quae Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Audiant [ Al. Audite] montes judicium Domini, et fortia fundamenta terrae: quia judicium Domini cum populo suo et cum Israel dijudicabitur. Popule meus, quid feci tibi, et quid molestus fui tibi? responde mihi. Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te: Et misi ante faciem tuam Mosen, et Aaron, et Mariam? Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini. Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? numquid offeram ei holocautomata, et vitulos anniculos? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae? Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo: Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: Audite, tribus, et quis approbabit illud? Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis [ Al. impietatis]. et mensura minor irae plena. Numquid justificabo stateram impiam, et sacelli pondera dolosa? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore ipsorum. Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. Tu comedes, et non saturaberis: et humiliatio tua in medio tui: Et apprehendes, et non salvabis: et quos salvaveris, in gladium dabo. Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo: et mustum, et non bibes vinum. Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Ahab: Et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. [Cap. VII.] Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae: non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur ad [ Al. in] mortem. Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est: Et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. Qui optimus in eis est, quasi paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. Nolite credere amico: et nolite confidere in duce: Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Quia filius contumeliam facit patri; filia consurgit adversus matrem suam: nurus contra socrum suum: inimici hominis domestici ejus. Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus. Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec judicet causam meam, et faciat judicium meum: Educet me in lucem, videbo justitiam ejus. Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in [ Al. tacet in] eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. Dies, ut aedificentur maceriae tuae: in die illa longe fiet lex. In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas; et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. Et erit terra in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio Carmeli: Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos. Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam ei mirabilia. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua: ponent manum super os, aures eorum surdae erunt. Lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis: Dominum Deum nostrum pavebunt [ Vulg. formidabunt], et timebunt te. Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dabis veritatem [ Al. add. in] Jacob, misericordiam Abraham: quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis. Explicit liber Michaeae prophetae.
INCIPIT LIBER NAHUM PROPHETAE.
[Cap. I.] Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesaei. Deus aemulator et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: Ulciscens Dominus in hostes suos: et irascens ipse inimicis suis. Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine via ejus, et nebulae pulvis pedum ejus. Increpans mare, et exsiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit. Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt; et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis: et petrae dissolutae sunt ab eo. Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se. Et in diluvio praetereunte, consummationem faciet loci ejus. et inimicos ejus persequuntur tenebrae. Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio. Quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena. Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans praevaricationem. Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures; sic quoque attondentur, et pertransibit: Afflixi te, et non affligam te ultra. Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. Et praecipiet super [ Al. contra] te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es. Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem: celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua: Quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. [Cap. II.] Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem [ Al. in facie tua custodiens]: Contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israel [ Al. Quoniam sicut reddidit Dominus superbiae Jacob; sic reddet superbiae Israel]: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis: Igneae habenae currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. In itineribus conturbati sunt: quadrigae collisae sunt in plateis: Aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: Velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum. Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum. Et miles captivus abductus est: et ancillae ejus minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis. Et Ninive quasi piscina aquarum aquae ejus: ipsi vero fugerunt: State, state, et non est qui revertatur. Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. Dissipata est, et scissa, et dilacerata: et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus: et facies omnium eorum sicut nigredo ollae. Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat? Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis: et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina. Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos [ Al. catulos] tuos comedet gladius: Et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum. [Cap. III.] Vae, civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena: non recedet a te rapina. Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis: et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae: Nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis. Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae, et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis: Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam [ Al. add. in] gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive: Quis commovebit super te caput: unde quaeram consolatorem tibi? Numquid melior es ab [ Al. Amon quam] Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus? aquae in circuitu ejus: cujus divitiae, mare: aquae, muri ejus. Aethiopia fortitudo ejus, et Aegyptus, et non est finis: Aphrica et Lybies fuerunt in auxilio tuo: Sed et ipsa in transmigrationem ducta est [ Al. transmigratione ducitur] in captivitatem. parvuli ejus elisi sunt [ Al. elidentur] in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt [ Al. mittent] sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt [ Al. affligentur] in compedibus. Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quaeres auxilium ab inimico. Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos. Aquam propter obsidionem hauri tibi. exstrue munitiones tuas: Intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. Ibi comedet te ignis: peribis gladio, devorabit te ut bruchus: Congregare [ Al. add. ergo] ut bruchus: multiplicare ut locusta. Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt coeli: bruchus expansus est, et avolavit. Custodes tui quasi locustae: et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae confidunt in sepibus in die frigoris; Sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. Dormitaverunt pastores tui, rex Assur: sepelientur principes tui: Latitavit populus tuus in montibus [ Al. dispersus . . . super montes], et non est qui congreget. Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua: Omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper? Explicit liber Nahum prophetae.
INCIPIT LIBER ABACUC PROPHETAE.
[Cap. I.] Onus, quod vidit Abacuc propheta. Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem [ Al. dolorem], videre praedam et injustitiam contra me? Et factum est judicium, et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium: Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Aspicite in gentibus, et videte: et admiramini, et obstupescite: Quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. Horribilis, et terribilis est: et ex semetipsa judicium, et onus ejus egredietur. Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis; Et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt: Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit et corruet: haec est fortitudo ejus dei sui. Numquid non tua principio, Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum: et fortem, ut corriperes, fundasti eum. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris [ Al. potes]. Quare respicis super iniqua agentes, et taces, devorante impio justiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur et exsultabit. Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo: Quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet [ Al. cessat. [Cap. II.] Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: Et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentientur. Si moram fecerit, exspecta eum: quia veniens veniet, et non tardabit. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso: Justus autem in fide sua vivet. Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: Qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: Et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus: et dicetur: Vae ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea. Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali. Cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et peccavit anima tua. Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit: Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate. Numquid non haec a Domino sunt exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient. Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare. Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus. Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: Circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam. Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium [ Al. jumentorum] deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea. Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus conflatile, et imaginem falsam? Quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. Vae qui dicit ligno: Expergiscere; Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento: et omnis spiritus non est in visceribus ejus. Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra. ORATIO ABACUC PRO IGNORATIONIBUS. [Cap. III.] Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud. In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deus ab austro veniet, et sanctus de monte Pharan. SEMPER. Operuit coelos gloria ejus: et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit: Cornua in manibus ejus: Ibi abscondita est fortitudo ejus: ante faciem ejus ibit mors. Et egredietur diabolus ante pedes ejus. Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit gentes: et contriti sunt montes saeculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis ejus. Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos: et quadrigae tuae salvatio. Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es. SEMPER. Fluvios scindes terrae: viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit. Dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit. Sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae. In fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies gentes. Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum usque ad collum. SEMPER. Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Audivi, et conturbatus est venter meus: ad vocem [ Al. a voce] contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat. Ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. Ficus enim non florebit: Et non erit germen in vineis. Mentietur opus olivae: et arva non afferent cibum. Abscindetur de ovili pecus: et non erit armentum in praesepibus. Ego autem in Domino gaudebo: et exsultabo in Deo Jesu meo. Deus Dominus fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor, in Psalmis canentem. Explicit liber Abacuc prophetae.
INCIPIT LIBER SOPHONIAE PROPHETAE.
[Cap. I.] Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezechiae, in diebus Josiae filii Ammon regis Judae. Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus: Congregans hominem et pecus, congregans volatile coeli et pisces maris: Et ruinae impiorum erunt: et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. Et extendam manum meam super Judam, et super omnes habitantes Jerusalem: Et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus; Et eos qui adorant super tecta militiam coeli, et adorant, et jurant in Domino, et jurant in Melchom. Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum. Silete a facie Domini Dei: quia juxta est dies Domini, quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. Et erit: In die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes, qui induti sunt veste peregrina: Et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. Ululate, habitatores Pilae; conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis: Et visitabo super viros defixos in faecibus suis: qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: Et aedificabunt domos, et non habitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. Juxta est dies Domini magnus, juxta est et velox nimis: Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis; Dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt: Et effundetur sanguis eorum, sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die furoris Domini: In igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. [Cap. II.] Convenite, et congregamini, gens non amabilis: Priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris [ Al. ira indignationis] Domini. Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium estis operati: quaerite justum, quaerite mansuetum: si quo modo abscondamini in die furoris Domini. Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum; Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur. Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum: Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philistinorum. et disperdam te, ita ut non sit inhabitator. Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum: Et erit funiculus ejus, qui remanserit de domo Juda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent: Quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum. Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon: quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. Propterea vivo ego, dicit Dominus [ Al. add. Deus] exercituum Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha; Siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in aeternum: Reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos. Hoc eis eveniet pro superbia sua: quia blasphemaverunt, et magnificati sunt super populum Domini exercituum. Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae; Et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium. Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis. Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur: Et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum. Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiae gentium: Et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus. Haec est civitas gloriosa habitans in confidentia: quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: Quomodo facta est in desertum cubile bestiae? Omnis qui transit per eam, sibilabit, et movebit manum suam. [Cap. III.] Vae, provocatrix, et redempta civitas, columba. Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: In Domino non est confisa, ad Deum tuum non appropinquavit. Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes: Judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. Prophetae ejus vesani, viri infideles: Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem: mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur: Nescivit autem iniquus confusionem. Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat: desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, nec ullo habitatore. Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam: et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna: Et effundam super eos [ Al. Ut . . . . . eas] indignationem meam, omnem iram furoris mei: In igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine [ Al. nomen] Domini, et serviant ei humero uno. Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum, deferent munus mihi: In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me: Quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo. Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini. Reliquiae Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa. Quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat. Lauda, filia Sion: jubilate, Israel: laetare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos: Rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra. In die illa dicetur Jerusalem: Noli timere, Sion, non dissolvantur manus tuae. Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione sua [ Al. tua], exsultabit super te in laude. Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant, ut non ultra habeas super eis opprobrium. Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem; et eam, quae ejecta fuerat, congregabo: Et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum: In tempore illo, quo adducam vos; et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. Explicit liber Sophonias prophetae.
INCIPIT LIBER AGGAEI PROPHETAE.
[Cap. I.] In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, Factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ad Zorobabel filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae. Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? Et nunc haec dicit Dominus exercituum; Ponite corda vestra super vias vestras. Seminastis multum, et intulistis parum: comedistis, et non estis satiati: bibistis, et non estis inebriati: operuistis vos, et non estis calefacti: et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras: Ascendite in montem, portate lignum, et aedificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus: et intulistis in domum, et exsufflavi illud: Quam ob causam? dicit Dominus exercituum; quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. Propter hoc super vos prohibiti sunt coeli, ne darent rorem, et terra prohibita est [ Al. continuit germen], ne daret germen suum: Et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum. Et audivit Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Josedec sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi, vocem Domini [ Al. tac. Domini] Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini: Et dixit Aggaeus nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. [Cap. II.] In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis. In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: Loquere ad Zorobabel filium Salathiel ducem Juda, et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens: Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris? Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne, et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum: Et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum) verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti: Et spiritus meuserit in medio vestrum, nolite timere. Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum, et terram, et mare, et aridam. Et movebo omnes gentes: Et veniet desideratus cunctis gentibus; et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum: et in loco ipso dabo pacem, dicit Dominus exercituum. In vicesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum: numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur. Et respondit Aggaeus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: Et omnia quae obtulerint ibi, contaminata erunt. Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem: intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. Percussi vos vento urente, et aurigine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis, qui reverteretur ad me, dicit Dominus. Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: A die, qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. Numquid jam semen in germine est: et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivae non floruit? ex die ista benedicam. Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vigesima et quarta mensis, dicens: Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens: Ego movebo coelum pariter et terram. Et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium: Et subvertam quadrigam, et ascensorem ejus: et descendent equi, et ascensores eorum: vir in gladio fratris sui. In die illa dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: Et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. Explicit liber Aggaei prophetae.
INCIPIT LIBER ZACHARIAE PROPHETAE.
[Cap. I.] In mense octavo, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filii [ Al. filium] Addo, prophetam, dicens: Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum: et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. Patres vestri ubi sunt? et prophetae numquid in sempiternum vivent? Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis? In die vicesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filii Addo, prophetam, dicens: Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo: et post eum equi rufi, varii, et albi. Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me Angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt, quos misit Dominus, ut perambulent [ Al. perambularent] terram. Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno, Et ira magna ego irascor super gentes opulentas: Quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Jerusalem in misericordiis: Et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum: et perpendiculum extendetur super Jerusalem. Adhuc clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis: et consolabitur Dominus adhuc Sion, et eliget adhuc Jerusalem. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor cornua. Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt haec? et dixit ad me: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Judam, et Israel, et Jerusalem. Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: Et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam. [Cap. II.] Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus. Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio ejus. O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quatuor ventos coeli dispersi vos, dicit Dominus. O Sion, fuge [ Al. surge], quae habitas apud filiam Babylonis: Quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: Quia ecce levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. Lauda, et laetare, filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Et applicabuntur Gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum: Et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Jerusalem. Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto tuo. [Cap. III.] Et ostendit mihi Dominus [ Al. tac. Dominus] Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan: Et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem: numquid non iste torris est erutus de igne? Et Jesus erat indutus vestibus sordidis: et stabat ante faciem angeli. Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat. Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens; Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris: tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt. Audi, Jesu, sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Ecce enim ego: Adducam servum meum orientem. Quia ecce lapis, quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: Ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum: et auferam iniquitatem terrae illius in die una. In die illa, dicit Dominus exercituum, vocavit vir amicum suum subter vineam et subter ficum. [Cap. IV.] Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum qui suscitatur de somno suo. Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud: et septem infusoria lucernis, quae erant super caput ejus. Et duae olivae super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi? Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, neque in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. Quis tu, mons magne, coram Zorobabel in planum? Et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Quis enim despexit dies parvos? et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi [ Al. add. sunt] Domini, qui discurrunt in universam terram. Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum, quae sunt juxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro? Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. Et dixit: Isti sunt duo filii olei qui assistunt Dominatori universae terrae. [Cap. V.] Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae: Quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur: et omnis jurans, ex hoc similiter judicabitur: Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: Et commorabitur in medio domum ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. Et egressus est angelus, qui loquebatur in me: et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc, quod egreditur. Et dixi: Quidnam est? Et ait; Haec est amphora egrediens: Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi: et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me; Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. [Cap. VI.] Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor quadrigae egredientes de [ Al. in] medio duorum montium: et montes, montes aerei. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii fortes. Et respondi, et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt haec, domine mi? Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti coeli, qui egrediuntur, ut stent coram Dominatore omnis terrae. In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis: et albi egressi sunt post eos: et varii egressi sunt ad terram austri. Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram: et perambulaverunt terram. Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia; Et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiae, filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone. Et sumes argentum, et aurum: et facies coronas, et pones in capite Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni; et loqueris ad eum, dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir oriens nomen ejus: et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino. Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: Et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. Et coronae erunt Helem, et Tobiae, et Idaiae, et Hen, filio Sophoniae, memoriale in templo Domini. Et qui procul sunt, venient, et aedificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. [Cap. VII.] Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu. Et miserunt ad domum Dei, Sarasar, et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini: Ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes: Numquid flendum mihi est in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut feci jam multis annis? Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comedistis, et bibistis; numquid non vobis comeditis, et vobismetipsis bibistis? Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur, et esset opulenta, ipsa et urbes [ Al. add. illius] in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur? Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. Et viduam et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. Et noluerunt attendere, et verterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt, ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, Et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum; Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. Et dispersi eos per omnia regna, quae nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. [Cap. VIII.] Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem: et vir, baculus in manu ejus prae multitudine dierum. Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus. Haec dicit Dominus exercituum: Si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit? dicit Dominus exercituum. Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis. Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et justitia. Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat; Neque introeunti et exeunti erat pax prae tribulatione, et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, sed semen pacis erit: Vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et coeli dabunt rorem suum, et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec. Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis benedictio: Nolite timere, confortentur manus vestrae. Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent me patres vestri, dicit Dominus, et non sum misertus. Sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam et Jerusalem, et domui Juda: nolite timere. Haec sunt ergo verba, quae facietis. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus. Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi, et erit domui Juda in gaudium et laetitiam, et in solemnitates praeclaras: Veritatem tantum et pacem diligite. Haec dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis, et vadant habitatores, unus ad alterum dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego. Et veniunt populi multi, et gentes robustae, ad quaerendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judaei, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. [Cap. IX.] Onus verbi Domini in terra Adrach, et Damasci requiei ejus: quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel. Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. Ecce Dominus possidebit ea, et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni devorabitur. Videbit Ascalon et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: Et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philistinorum. Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus: Et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusaeus. Et circumdabo domum meam ex his, qui militant mihi euntes et revertentes, et non transibit ultra super eos exactor: quia nunc vidi in oculis meis. Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem: Ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinum, et super pullum filium asinae. Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: Et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae. Tu quoque in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu [ Al. in lacum], in quo non est [ Al. erat] aqua. Convertimini ad munitionem vincti spei, hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi. Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum, implevi Ephraim: Et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia: et ponam te quasi gladium fortium. Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: Et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri. Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundae: Et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris. Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui: quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? [Cap. X.] Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores frustra locuti sunt: Vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: Quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul. Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in praelio: et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum. Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo, et convertam eos, quia miserebor eorum: Et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino: Et filii eorum videbunt, et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur. Et reducam eos de terra Aegypti, et de Assyriis congregabo eos; Et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus: Et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus; Et confundentur omnia profunda fluminis, et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Aegypti recedet. Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus. [Cap. XI.] Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: Ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: Vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis. Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, quae qui possederant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus: Et pastores eorum non parcebant eis. Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: Ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: Et concident terram, et non eruam de manu eorum. Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis! Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem. Et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis: siquidem anima eorum variavit in me. Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur: et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. Et tuli virgam meam, quae vocabatur Decus: et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis. Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est. Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice illud [ Al. illos] ad statuarium, decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini ad statuarium. Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et inter Israel. Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti. Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. O pastor, et idolum, derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: Brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. [Cap. XII.] Onus verbi Domini super Israel. Dixit Dominus extendens coelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo. Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populi in circuitu: sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. Et erit: In die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes, qui levabunt [ Al. levaverunt] eam, concisione lacerabuntur: et colligentur adversus eam omnia regna [ Al. omnes gentes] terrae. In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam: Et super Domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate. Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum Deo eorum. In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut faciem ignis in feno: Et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu: et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem. Et salvabit Dominus tabernacula Juda sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam. In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David: Et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. Et erit in die illa: quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Jerusalem. Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem, spiritum gratiae et precum: Et aspicient ad me, quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adedremmon in campo Mageddon. Et planget terra: familiae et familiae seorsum; Familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: Familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: Familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: Familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum, Omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum. [Cap. XIII.] In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, Disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: Et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. Et erit, cum prophetavit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives: quia mendacium locutus es in nomine Domini, et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus [ Al. qui genuerunt eum], cum prophetaverit. Et erit: In die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur: Sed dicet: Non sum propheta, homo agricola ego sum: quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. Et dicetur ei: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: Percute pastorem, et dispergentur oves; et convertam manum meam ad parvulos. Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur, et deficient; et tertia pars relinquetur in ea. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet, Dominus Deus meus. [Cap. XIV.] Ecce venient [ Al. veniunt] dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in praelium. et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: Et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis. Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: Et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem, praerupto grandi valde: Et separabitur mons ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: Et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. Et erit in die illa: Non erit lux, sed frigus et gelu. Et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux. Et erit in die illa: Exibunt aquae vivae de Jerusalem: Medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum, in aestate et in hieme erunt. Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum. Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: Et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum: et a turre Ananeel usque ad torcularia regis. Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius: sed sedebit Jerusalem secura. Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos, et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore eorum. In die illa erit tumultus Domini magnus in eis; et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui. Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem: et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum et vestes multae satis. Et sic erit ruina equi et muli, cameli et asini, et omnium jumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerint contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent regem Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum. Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Jerusalem, ut adoret regem Dominum exercituum, non erit super eos imber. Quod et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit: nec super eos erit, sed erit ruina, quia percutiet Dominus omnes gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. In die illa erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. Explicit liber Zachariae prophetae.
INCIPIT LIBER MALACHIAE PROPHETAE.
[Cap. I.] Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachi. Dilexi vos, dicit Dominus. et dixistis: in quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus, et dilexi Jacob, Esau autem odio habui? Et posui montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti. Quod si dixerit Idumaea: Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt: Haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum. Et oculi vestri videbunt: et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel. Filius honorat patrem, et servus dominum suum: Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum: Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: in quo despeximus nomen tuum? Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? In eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? et offeratis claudum, et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. Et nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. Quis est in vobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum: et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Et vos polluisti illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est: et quod superponitur, contemptibile est, cum igne qui illud devorat. Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum; Et intulistis de rapinis claudum, et languidum, et intulistis munus: Numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus. Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: Quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. [Cap. II.] Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes, Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum: Mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis: quoniam non posuistis super cor. Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: In pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est. Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: Irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israel et in Jerusalem: Quia contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit: et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. Et hoc rursum fecistis, operiebatis lacrymis altare Domini, fletu, et mugitu, ita ut ultra non respiciam ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis: Quam ob causam? quia Dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua, et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Et quid unus quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel; Operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum: Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo cum diceretis [ Al. quod dicitis]: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? [Cap. III.] Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis: et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum: et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: Et sedebit conflans, et emundans [ Al. add. quasi] argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erit Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui: Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas, et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Jacob non estis consumpti. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis: Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur? Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo confiximus te? In decimis, et in primitivis. Et in penuria vos maledicti estis, et vos me confixistis, gens tota. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus: Si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, Et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae: nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est, qui servit Deo: Et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem aedificati sunt facientes impietatem; et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. Tunc locuti sunt timentes Dominum [ Al. Deum] unusquisque cum proximo suo: Et attendit Dominus, et audivit: et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo, et non servientem ei. [Cap. IV.] Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula: Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. Mementote legis Mosi, servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel, praecepta et judicia. Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: Ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. Explicit liber Malachiae prophetae.