Liber II | Liber IV |
Incipit Liber III
Titulus I . De vita et honestate clericorum.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Quum celebratur, divisus esse debet clerus a populo.
Ex concilio Maguntino. Ut laici secus altare, quando sacra mysteria celebrantur, tam ad vigilias quam ad missas penitus stare vel sedere inter clericos non praesumant; sed pars illa, quae cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
- Capitulum II.
Ex concilio Pictaviensi. Clerici arma portantes et usurarii excommunicentur.
- Capitulum III. Presbyter habens populum debet habere clericum, qui secum cantet et in aliis hic expressis eum iuvet.
Ex concilio Maticensi. Ut quisque presbyter, qui plebem regit, clericum habeat, qui secum cantet, et epistolam et lectionem legat, et qui possit scholas tenere, et admonere suos parochianos, ut filios suos ad fidem discendam mittant ad ecclesiam, quos ipse cum omni castitate erudiat.
- Capitulum IV.
Gregorius IX. Si quis ex clericis comam relaxaverit, anathema sit.
- Capitulum V.
Ex concilio Carthaginensi. Clericus neque comam nutriat, neque barbam.
- Capitulum VI. Clericus non professus, nec in sacris exsistens, potest uxorem ducere; sed iterum tondebitur, si vult gaudere privilegio clericali, vel dispensative tenere beneficium. H. d. secundum modam, qui est magis consentaneus literae, secundum quem ponit unum casum duntaxat.
Ex concilio Triburiensi. Clericus, si tonsura dimissa uxorem acceperit, qui quidem sit sine gradu, nec monasterio a parentibus traditus, uxorem permittatur habere, et iterum tondeatur, nec in vita sua uxorem dimittere audeat.
- Capitulum VII. Clericus debet tonsuram deferre, et si non vult, potest invitus a suo superiore tonderi.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo. Clericis (Et infra: [cf. c. 5. Ne cler. vel mon. III. 50.]) Clerici, qui comam nutriunt et barbam etiam inviti a suis archidiaconis tondeantur. Vestimentis etc. (cf. 5. Ne cler. vel mon. III. 50.)
- Capitulum VIII. Frequentans monasteria monialium, et monitus non desistens, si clericus est, deponitur; si laicus, excommunicatur.
Idem in concilio Lateranensi. Monasteria praeterea sanctimonialium si quisquam clericus sine manifesta et rationabili causa frequentare praesumpserit, per episcopum arceatur, et, si non destiterit, ab officio ecclesiastico reddatur immunis; si laici, excommunicationi subdantur, et a coetu fidelium fiant penitus alieni.
- Capitulum IX. Episcopus potest statuere in ecclesia certum numerum clericorum secundum ipsius facultates qui vivant in communi, et contradictores ad hoc compellere; et istos in communi viventes potest absolvere ab excommunicatione incursa propter iniectionem manuum in socium.
Gregorius VII. Quoniam, ut ait scriptura, +proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, sicut ex sensualitate caro vergit in culpam: ita vigore spiritus praecedente et subsequente divina gratia animus niti debet ad veniam, et remedia semper inquirere, quibus irruentes occasiones mortis valeat declinare. Inde siquidem est, quod intelligentes multa ex defectu proprio, multa ex aliena malitia in vestris ecclesiis pervenisse, quae aut delictum in se, aut occasionem habeant delinquendi, per auctoritatem apostolicae sedis, cui ex dispositione Domini deservimus, prout datur ab eo, decernimus, obviandum, et auctoritatem in vobis episcopalis officii ad resecanda nociva in subditis vestris et inserenda utilia scriptis apostolicis muniendam [duximus], recolentes quod in veteri lege praecepit Dominus, dicens: «ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subiiciens mane ligna per singulos dies.» Statuimus ergo, ut, facultatibus ecclesiarum vestrarum atque proventibus et expensis etiam diligenter inspectis, certum in eis valeatis ponere numerum clericorum, et statuere, ut bona eorum veniant in commune, et in una domo vescantur, atque sub uno tecto dormiant et quiescant. Si qui vero contradictores exstiterint, licitum vobis sit per suspensionem officii et beneficii, aut graviori etiam poena, si opus fuerit, ad hanc observantiam eos appellatione compellere non obstante. Indulgemus etiam, ut, si quisquam eorum, qui simul vivunt, pro manus iniectione in socium a communione meruerit fieri alienus, reconciliandi eum et poenitentiam imponendi potestatem plenariam habeatis, nisi forte atrocitas facti poenam graviorem exspectet. Quod etiam de mulieribus et his qui pro senectute vel infirmitate praesentiam nostram adire non possunt volumus observari, nullum praeiudicium constitutioni ecclesiasticae aut successoribus nostris afferentes, quo minus super his qui rectius viderint valeant ordinare.
- Capitulum X. Ecclesiastici iudices et delegati gratis iudicare debent, nec exigere possunt decimam vel aliam quotam litis, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Innocentius III. Quum ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere +nos, qui, licet indigni, constituti sumus a Deo super gentes et regna, ut iuxta verbum propheticum evellamus et destruamus, aedificemus et plantemus, summopere debemus satagere, quatenus evellamus vitia et plantemus virtutes, destruamus iniqua et aedificemus honesta, sicque nostra sollicitudine mediante prava transeant in directa, et aspera convertantur in plana. Licet autem huius nostrae sollicitudinis labor generaliter debeat ad omnes extendi, quia sapientibus sumus et insipientibus debitoses: specialiter tamen ad clericos, qui dormire debent a citiis, ut sint pennae columbae deargentatae, ne quid appareat in illis, quod obfuscet candorem ecclesiasticae puritatis. Sane ad audientiam apostolatus nostri multorum assertione pervenit, quod, quum ex delegatione nostra causas suscipitis pertractandas, more saecularium super decima litis vel parte alia, pro diversa terrarum consuetudine praeter expensas victualium cum litigantibus, receptis pignoribus, pro salario convenitis, quae postmodum usque ad solutionem pecuniae nolentibus etiam partibus contenditis detinere. Nos attendentes, quod ad hoc vobis et aliis clericis sint ecclesiastici reditus deputati, ut ex ipsis honeste vivere debeatis. (Et infra:) Ideoque mandamus atque praecipimus, quatenus ab huiusmodi exactionibus de cetero abstinentes vigorem iudiciarium gratis studeatis litigantibus impertiri, non obstante, quod in fraudem a quibusdam proponitur quod, id exigatur nomine assessorum, quum nec iustum iudicium iudici vendere liceat, et venales sententiae ab ipsis etiam saecularibus legibus reprobentur. [Dat. Tuderti V. Non. Oct. 1198.]
- Capitulum XI. Ad evitandum scandalum possunt religiosi diversi habitus, missi ad praedicandum de novo conversis, se in unum superiorem habitum et propositum conformare.
Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus. Deus, qui ecclesiam suam nova semper prole foecundat, +volens moderna tempora conformare prioribus, et fidem catholicam propagare, praedecessoribus vestris et vobis post eos pium inspiravit affectum, ut Liconiensem ingressi provinciam paganis evangelizaretis nomen Domini nostri Iesu Christi, eorum sequentes exemplum, quibus in evangelio legimus esse dictum: «Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,» et de quibus evangelicus sermo subiungit: «Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.» Attendens enim evangelicus ille paterfamilias, quod messis est multa, operarii autem pauci, adhuc mittit operarios in messem suam, et in hac quasi undecima hora vineae suae novos deputat vinitores, quorum laborem pari cum primis denario recompenset. Unde quum evangelizandi officium eo assumpseritis inspirante, qui facit utraque unum, oportet vos in unitatis et caritatis spiritu ambulare, illorum sequentes exemplum, de quibus legitur: «Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Ne igitur, si dispar in vobis observantia fuerit et dissimilis habitus, apud eos, quibus unum evangelium praedicatis, scandalum suscitetur, priusque dividatur populus ille novus in partes quam in unam ecclesiam congregetur, quum paratus sit adhuc inimicus homo messi dominicae superseminare zizania, discretionem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, eo non obstante, quod inter vos monachi sunt, et canonici regulares, vel alii etiam regularem vitam sub alia districtione professi, omnes pariter in unum regulare propositum et honestum habitum, quantum ad hoc spectat officium, conformetis, ne nova ecclesiae Livoniensis plantatio piae memoriae praedecessoris tui, frater episcope, sanguine rubricata vel leve in vobis scandalum patiatur, per quos radicanda est in fide catholica et fovenda. [Quia vero (cf. c. 9. de divort. IV. 19.) Dat. Later. XIII. Kal. Mai. 1201.]
- Capitulum XII. Ludi theatrales etiam praetextu consuetudinis in ecclesiis vel per clericos fieri non debent.
Innocentius III. Quum decorum domus Dei (Et infra: [cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.]) Interdum ludi fiunt in eisdem ecclesiis theatrales, et non solum ad ludibriorum spectacula introducuntur in eis monstra larvarum, verum etiam in aliquibus anni festivitatibus, quae continue natalem Christi sequuntur, diaconi, presbyteri ac subdiaconi vicissim insaniae suae ludibria exercere praesumunt, +per gesticulationum suarum debacchationes obscoenas in conspectu populi decus faciunt clericale vilescere, quem potius illo tempore verbi Dei deberent praedicatione mulcere. Quia igitur ex officio nobis iniuncto zelus domus Dei nos comedit, et opprobria exprobrantium ei super nos cadere dignoscuntur, Fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ne per huiusmodi turpitudinem ecclesiae inquinetur honestas, eos, etc. (cf. c. 8. de cler. coniug. III. 3.) praelibatam vero ludibriorum consuetudinem vel potius corruptelam curetis a vestris ecclesiis taliter exstirpare, quod vos divini cultus et sacri comprobetis ordinis zelatores. [Dat. Rom. ap. S. Petr VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
- Capitulum XIII. Clerici debent continere et caste vivere; contra facientes punit, et severius puniuntur illi, qui possunt legitimo matrimonio uti.
Idem in concilio generali. Ut clericorum mores et actus in melius reformentur, continenter et caste vivere studeant universi, praesertim in sacris ordinibus constituti, ab omni libidinis vitio praecaventes, maxime illo, propter quod venit ira Dei [de coelo] in filios diffidentiae, quatenus in conspectu omnipotentis Dei puro corde ac mundo corpore valeant ministrare. Ne vero facilitas veniae incentivum tribuat delinquendi, statuimus, ut, qui comprehensi fuerint incontinentiae vitio laborare, prout magis aut minus peccaverint, puniantur secundum canonicas sanctiones, quas efficacius et districtius praecipimus observari, ut quos divinus timor a malo non revocat temporalis saltem poena cohibeat a peccato. Si quis igitur hac de causa suspensus praesumpserit celebrare divina, non solum ecclesiasticis beneficiis spolietur, verum etiam pro hac duplici culpa perpetuo deponatur. Praelati vero, qui tales praesumpserint in suis iniquitatibus sustinere, maxime obtentu pecuniae vel alterius commodi temporalis, pari subiaceant ultioni. Qui autem secundum regionis suae morem non abdicarunt copulam coniugalem, si lapsi fuerint, gravius puniantur, quum legitimo matrimonio uti possint.
- Capitulum XIV. Clericus crapulosus vel ebriosus monitus non desistens, ab officio vel beneficio suspenditur.
Idem in eodem. A crapula et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant, unde vinum sibi temperent, et se vino. Nec ad bibendum quispiam incitetur, quum ebrietas et mentis inducat exsilium et libidinis provocet incentivum. Unde illum abusum penitus decernimus abolendum, quo in quibusdam partibus ad potus aequales suo modo se obligant potatores, et ille iudicio talium plus laudatur, qui plures inebriat et calices foecundiores exhaurit. Si quis autem super his se culpabilem exhibuerit, nisi a superiore commonitus satisfecerit [competenter,] ab officio vel beneficio suspendatur.
- Capitulum XV. A negotiis, personis, locis, ludis, vestibus inhonestis et ornatu minus honesto praecipit clericos abstinere, et habitu honesto uti, cuius vanitatem in pluribus exprimit et detestatur.
Idem in eodem. Clerici officia vel commercia saecularia non exerceant, maxime inhonesta. Mimis, ioculatoribus et histrionibus non intendant. Et tabernas prorsus evitent, nisi forte causa necessitatis in itinere constituti. Ad aleas et taxillos non ludant, nec huismodi ludis intersint. Coronam et tonsuram habeant congruentem. Et se in officiis ecclesiasticis et aliis bonis studiis exerceant diligenter. Clausa deferant desuper indumenta, nimia brevitate vel longitudine non notanda. Pannis rubeis aut viridibus, nec non manicis aut sotularibus consutitiis sed rostratis , frenis, sellis, pectoralibus et calcaribus deauratis, aut aliam superfluitatem gerentibus, non utantur. Cappas manicatas ad divinum officium intra ecclesiam non gerant, sed nec alibi, qui sunt in sacerdotio et personatibus constituti, nisi iusta causa timoris exegerit habitum transformari. Fibulas omnino non ferant, neque corrigas auri vel argenti ornatum habentes, sed nec annulos, nisi quibus competit ex officio dignitatis. Pontifices autem in publico et in ecclesia superindumentis lineis omnes utantur, nisi monachi fuerint, quos oportet ferre habitum monachalem. Palliis diffibulatis non utantur in publico, sed vel post collum, vel ante pectus hinc inde connexis.
- Capitulum XVI. Clericus, qui tertio monitus a negotiationibus saecularibus non abstinet, interim perdit quoad bona privilegium clericale. H. d. Et est textus multum notab. et qui quotidie allegatur.
Honorius III. Ambianensi Episcopo. Ex literis nobilis viri Pontini et Monsteroli comitis intelleximus, quod quidam solo nomine clerici terrae suae tabernarii declarati, qui beneficiis non contenti, sed potius illicitis saecularibus negotiationibus et curis domesticis, quam officiis et obsequiis divinis intendunt, et, gaudere volentes privilegio clericali, nolunt statutis patriae, quibus, quotiens expedit, sicut laici se tuentur, et in negotiationum suarum quaestibus subiacere. +Unde, quia magnum ex hoc scandalum inter laicos generatur, nobis humiliter supplicavit, ut vel compelli huiusmodi clericos ad serviendum [in] ecclesiis illicitis saecularibus negotiationibus postpositis mandaremus, vel pateremur eos quoad facultates eorum statutis et consuetudinibus provinciae subiacere. Quum igitur ista in clericalis ordinis vituperium redundare noscantur, et clericorum vita generare non debeat laicis scandalum, sed praestare honestatis exemplum, fraternitati tuae [per apostolica scripta] Mandamus, quatenus, si est ita, quum loci dioecesanus exsistas, clericos tales, si tertio a te commoniti ab huiusmodi non resipuerint, sed praetermissis divinis officiis negotiationibus institerint supra dictis, quum facto huismodi privilegium abiiciant clericale, tu quo minus, dum his se implicant, de suis facultatibus statutis et consuetudinibus patriae subiaceant, non defendas eosdem. [Dat. Romae IV. Id. Mai. A. II. 1218.]
Titulus I I . De cohabitatione clericorum et mulierum.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Clericus non debet retinere in domo mulierem suspectam de incontinentia, etiamsi sit mater vel alia consanguinea.
Ex concilio Maguntino. Inhibendum est et modis omnibus interminandum, ut nullus sacerdos feminas, sicut [et] in canone insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua retineat. Sed neque illas, quas canones concedunt, [scilicet] matrem, amitam et sororem, quia instigante diabolo et in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam in pedissequis earundem. Sed si qua de his talem patientem necessitatem habuerit, presbyteri habeant in vico aut in villa domum longe a sua conversatione, et ibi eis quae sunt necessaria subministrent. Sed secundum auctoritatem canonum modis omnibus Prohibendum quoque est, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare, aut infra cancellos stare sive sedere.
- Capitulum II. Excommunicatur clericus in sacris, qui a suspectarum mulierum colloquio vel earum consortio monitus non desistit.
Ex decreto Eugenii Papae. Si quisquam sacerdotum, id est presbyter, diaconus vel subdiaconus, de quacunque femina crimine fornicationis suspectus, post primam et secundam et tertiam admonitionem inveniatur fabulari et aliquo modo conversari cum ea: ecommunicationi subdatur, femina vero canonice iudicetur.
- Capitulum III. Non debet praelatus clericum cogere ad concubinam abiurandam; sed eam nolentem dimittere potest excommunicare.
Alexander III. Salernitano Archiepiscopo. Clericos autem in sacris ordinibus constitutos, qui in domibus propriis publice tenent concubinas, ad eas abiurandas nolumus a tua fraternitate compelli, ne, in eandem fornicationem instinctu diabolicae fraudis redeuntes, periurii reatum incurrant. Verum ipsos per suspensionis et interdicti sententiam debes arctius cogere, ut mulieres ipsas a se ita removeant, quod de illis sinistra suspicio non possit haberi. Et si qui eorum ad ipsas redire, vel alias accipere forte praesumpserint, in aliquos eorum debes perpetuam excommunicationis sententiam proferre, ut alii eorum exemplo perterriti a similibus arceantur.
- Capitulum IV. Si clerici moniti concubinas non dimittunt, suspenduntur a beneficiis, et, si se non corrigunt, deponuntur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Sicut ad exstirpanda +vitia, quae periculum pariunt animarum, summopere nos decet intendere ita etiam nos convenit germina propagare virtutum, ex quibus [Dei] fidelibus salutis augmentum, et sacris ecclesiis decor proveniat honestatis. Unde quum in Anglia prava a detestabili consuetudine et longo tempore sit obtentum, ut clerici fornicarias in suis domibus habeant, nos volentes tam grave scandalum de populo removere, et praedictos clericos ad honestatem ecclesiasticam reducere, Fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus clericos vestrae iurisdictionis, qui in subdiaconatu et supra in domibus suis fornicarias habuerint, studiose monere curetis, ut a se illas dilatione et appellatione cessante removeant, eas ulterius minime admissuri. Si vero infra XL. dies post communicationem vestram vobis in his forte acquiescere contempserint, eos apostolica auctoritate freti sublato appellationis remedio ab ecclesiasticis beneficiis usque ad satisfactionem congruam suspendatis, et, si eas suspensi praesumpserint detinere, ipsos ab eisdem beneficiis perpetuo removere curetis. [Si qui autem etc. (cf. c. I. de cler. coni. III. 3.)]
- Capitulum V. Literae a clerico concubinario suspenso super absolutione tacita facti serie obtentae non valent.
Idem Eboracensi Archiepiscopo. Super eo vero quod asseris A. presbyterum fornicariam detinentem, propter hoc ab officio suo suspensum, +prudentiae tuae taliter respondemus, quod, si super hoc appellatum sit ad praesentiam nostram, si contigerit ipsum ad nos accedere, prout expedire videbimus, pertinaciam eius et audaciam corrigemus. Si vero non venerit ad praesentiam nostram, suspensionis in eum sententiam propter hoc latam tamdiu volumus observari, donec fornicariam suam a se prorsus abiiciat, et vivat, sicut decet presbyterum, continenter. Porro si literas a nobis obtinuerit, quae facti seriem non contineant, nolumus literas illas sibi prodesse.
- Capitulum VI. Si clerici moniti non dimittunt concubinas, suspenduntur a beneficiis, et, si se non corrigunt, deponuntur.
Idem Londonensi Archiepiscopo. Si autem clerici tuae iurisdictionis, sive in sacris ordinibus sive in inferioribus constituti, fornicarias detinent, nisi eas ad secundam vel tertiam commonitionem a se dimiserint, easdems de cetero contempturi, liceat tibi eos ecclesiis vel earum, portionibus, si quas habent, appellatione postposita spoliare, officio ipsis nihilominus interdicto.
- Capitulum VII. A clerico fornicario, quamdiu toleratur, nec habet operis evidentiam, licite audiuntur divina, et percipiuntur ecclesiastica sacramenta; a notorio vero abstinendum est, non quia in sacramento sit defectus, sed ad ipsorum fornicatorum emendationem. H. d. inhaerendo verbis literae.
Lucius III. Vestra duxit devotio inquirendum, +utrum vobis ecclesias parochiales adeuntibus [utile sit missas eorum audire], qui concubinas habere creduntur. De hoc [enim] videntur diversae sacrorum canonum sententiae emanasse. Alicubi enim dicitur: «Nullus audiat missam sacerdotis, quem scit indubitanter concubinam habere;» alibi vero legitur: «Non potest aliquis, quantumcunque pollutus fuerit, divina polluere sacramenta, quae purgatoria cunctarum contagionum exsistunt. Qualiscunque enim sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinari non possunt. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi mysteria, quia omnia in Christi fide purgantur.» Ceterum aliud est crimen notorium, aliud occultum. Notorium definitur, de quo presbyter canonice condemnatur. Aliud est occultum, quod adhuc ab ecclesia toleratur. Ceterum aliud est, quando crimen notorium non diffitetur presbyter, vel de ipso est canonice condemnatus; aliud est paene occultum, quod ab ecclesia toleratur. Item aliud est a talium officiis abstinere, ut peccandi licentia ceteris auferatur, et huiusmodi ad poenitentiae fructum trahantur; atque aliud, si talium tanquam in fornicatione iacentium mysteria respuantur. Sine dubitatione itaque teneatis, quod a clericis et presbyteris, quanquam fornicariis, quamdiu ab ecclesia tolerantur, nec habent operis evidentiam, licite divina mysteria audiantur, et alia recipiantur sacramenta ecclesiastica.
- Capitulum VIII. Si fornicatio clerici est ita publica, quod transit in notorium, nec accusator, nec testis necessarius est. Sed si est publica per solam famam, non sufficiunt ad condemnationem sola testimonia, id est testium dicta non iuratorum. Sed si ex hoc oriretur scandalum inducitur purgatio, in qua deficiens canonice punitur.
Innocentius III. Exonensi Episcopo. Tua nos duxit fraternitas consulendos, si de clericis publice concubinas habentibus, qui, quando a te conveniuntur, se esse concubinarios diffitentur, nec apparet contra eos legitimus accusator, credendum sit testimonio bonorum virorum, inter quos vivere dignoscuntur. Nos igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, si crimen eorum ita publicum est, ut merito debeat appellari notorium, in eo casu nec testis nec accusator est necessarius, quum huiusmodi crimen nulla possit tergiversatione celari. Si vero publicum est, non ex evidentia, sed ex fama: in eo casu ad condemnationem eorum sola testimonia non sufficiunt, quum non sit testimoniis, sed testibus iudicandum. Sed si de clericis ipsis talis habeatur suspicio, ut ex ea scandalum generetur in populo, licet contra ipsos non apparuerit accusator, eis tamen est canonica purgatio indicenda. Quam si praestare noluerint, vel defecerint in praestanda, eos canonica debebis animadversione punire. [Dat. Lat. V. Id. Mai. 1199.]
- Capitulum IX. Breve est, unde non summatur.
Idem Pistoriensi Episcopo. A nobis tua fraternitas requisivit (Et infra: [cf. c. 24. de dec. III. 30.]) Cum clericis quoque non permittas mulierculas habitare, nisi forte de illis personis exsistant, in quibus naturale foedus nihil permittit saevi criminis suspicari. [Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199.]
- Capitulum X. Clericus concubinarius in officiis vitandus non est, nisi sit notorius.
Gregorius IX. Quaesitum est de clericis in fornicationem prolapsis, si eorum sit officium, priusquam poenituerint, audiendum. Verum etsi quemlibet pro mortali peccato quoad se ipsum constet esse suspensum, non debet tamen in officiis evitari, quia, quantum ad alios, etiam in casu proposito suspensus non est, nisi peccatum huiusmodi sit notorium per sententiam seu per confessionem factam in iure, aut per evidentiam rei, quae tergiversatione aliqua celari non possit.
Titulus I I I . De clericis coniugatis.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Matrimonium contractum per clericum exsistentem in sacris non tenet; secus in minoribus; sed tunc cogitur dimittere beneficium.
Alexander III. Si qui autem clericorum ipsorum infra subdiaconatum acceperint uxores, ipsos ad relinquenda beneficia ecclesiastica, si qua habent, et retinendas uxores suas districtione ecclesiastica compellatis. Sed si forte in subdiaconatu et aliis superioribus ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores dimittere, et poenitentiam agere de commisso auctoritate nostra per suspensionis et excommunicationis sententiam appellatione postposita compellere procuretis.
- Capitulum II. Coniugatus ad administrationem et ad ordinem ecclesiasticum vel beneficium non promovetur, nisi castitatem promittat, et non sit bigamus.
Idem Herfordensi Episcopo. Sane +de clericis inferiorum ordinum, qui in coniugio constituti diu ecclesiastica beneficia ex concessione praedecessorum tuorum habuerunt, a quibus sine magno discrimine ac effusione sanguinis non possunt privari, fraternitati tuae id duximus respondendum, ut, quia ibi natio et gens barbara et multitudo in causa est, eos sub dissimulatione sustineas ecclesiastica beneficia tamdiu habita possidere; Provideas attentius, ne deinceps clericus coniugatus ad ecclesiastica beneficia, vel sacros ordines aut administrationes ecclesiasticas admittatur, nisi forte castitatem voveret perpetuam, et qui unicam et virginem habuisset uxorem.
- Capitulum III. Si clericus in minoribus beneficiatus matrimonium contrahat, privatur beneficio, et quod dedit ecclesiae sibi restituitur. H. d. et in hoc ultimo est casus not. et multum allegabilis.
Idem Verulanensi Episcopo. Quod a te (Et infra:) De cetero, quia fraternitatis tuae quaerit industria, Utrum clerici infra subdiaconatus ordinem constituti, qui carnis devicti vitio continere non valentes uxores accipiunt, ecclesiastico beneficio canonice debeant spoliari: id volumus te indubitata veritate tenere, quod, quum simul voluptatibus et carnalibus desideriis, ac divinis et ecclesiasticis obsequiis vacare non valeant, ob immunditiam suam ecclesiasticis sacramentis indigni tractandis, et ecclesiasticis procul dubio beneficiis sunt privandi. Sane si ecclesiis, quibus intitulati fuerant, de possessionibus aut aliis bonis suis aliqua contulisse noscuntur, quum ab earundem ecclesiarum ministerio fuerint et beneficio sequestrati, ad ipsos recta via dominium ac proprietas libere debent et absque ulla contradictione redire.
- Capitulum IV. Peracta poenitentia dispensant episcopi cum sacerdotibus, qui matrimonium de facto contraxerunt.
Idem. Sane sacerdotes illi, qui nuptias contrahunt, quae non nuptiae, sed contubernia sunt potius nuncupanda, post longam poenitentiam et vitam laudabilem continentes officio suo restitui poterunt, et ex indulgentia sui episcopi eius exsecutionem habere.
- Capitulum V. Auferenda sunt clerico beneficia, quae habebat tempore contracti matrimonii; collata vero postmodum scienter per episcopum per eundem auferri non possunt, sed per superiorem. H. d.
Innocentius III. Norvicensi Episcopo. Diversis fallaciis +circumventi Deo et mammonea famulari conantur, quum tamen secundum evangelicam veritatem nemo possit duobus dominis deservire, quoniam, si unum dilexerit, alium habebit exosum, aut uno contempto alium sustinebit. Accepimus autem, quod quidam clerici tuae dioecesis, qui solenniter in conspectu ecclesiae matrimonium contraxerunt, ecclesiastica beneficia detinere contendunt, in quorum conversatione cithara cum psalterio male concordat. Quum ergo vir cogitet, quomodo placere possit uxori, et ideo minus quae Dei sunt valeat cogitare, quum quasi divisus in duo plenam sui non habeat potestatem, ut ei, a quo stipendium recipit, plenius famuletur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus huiusmodi clericos beneficiis ecclesiasticis, quae in tua dioecesi sunt adepti, auctoritate nostra suffultus prives appellatione remota, praesertim quum rerum ecclesiasticarum substantia per tales soleat deperire; nisi forte tu talibus scienter contuleris ecclesiastica beneficia, quibus eos non per te, sed per superiorem decernimus spoliandos. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini Xll. Kal. Iul. 1203.]
- Capitulum VI. Filius sacerdotis Graeci, ex uxore genitus, licite inter Latinos promovetur, si scandalum non obsistat. H. d. et est casus notabilis.
Idem Archerontino Archiepiscopo. Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod canonici Anglorienses dilectum filium cantorem Tricaricensem sibi elegerant in pastorem, +tibi dedimus in mandatis, ut, examinata electione diligentius et persona, si electionem canonicam et personam idoneam invenires, electionem ipsam auctoritate apostolica confirmares, sicut metropolitanus in ceteris processurus. Licet autem tibi de forma electionis canonicae ac idoneitate personae in aliis constitisset, movit te tamen, et ad nos consulendos induxit, quod, quum pater eius Graecus fuerit, et iuxta ritum Graecorum uxorem duxerit in minoribus ordinibus constitutus, cantorem ipsum ex uxore legitima in sacerdotio suscepisset. Nos igitur attendentes, quod orientalis ecclesia votum continentiae non admisit, quoniam orientales in minoribus ordinibus contrahunt, et in superioribus utuntur matrimonio iam contracto, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi pro eo, quod inter Latinos Graeci huiusmodi conversantur, regionis consuetudo repugnet, si aliud canonicum non obsistat, ad confirmationem et consecrationem eiusdem cantoris sine dubitatione procedas. [Dat. Ferentini Non. Sept. 1203.]
- Capitulum VII. Clericus coniugatus non beneficiatus non cogitur deferre tonsuram.
Idem Episcopo Pictaviensi. Ioannes filius A. nobis conquerendo monstravit, quod tu eum, quanquam iam dudum uxorem legitimam duxerit, et filios et filias susceperit ex eadem, pro eo, quod prius in acolythum fuerat ordinatus, compellere niteris, ut tonsuram deferat clericalem, ex qua inter ipsum et uxorem suam posset scandalum generari, quum de consuetudine terrae tuae clerici uxorati non cogantur inviti portare tonsuram. Quoniam igitur virum oportet, quomodo uxori placeat, cogitare, et idem etiam tonsuratus non potest privilegio clericali gaudere, praesentium auctoritate mandamus, quatenus ipsum super tonsuratione huiusmodi de cetero non molestes, dummodo nullum percipiat beneficium ecclesiasticum, cuius ratione teneatur clericalem deferre tonsuram, quia, quum eum oporteat saecularibus negotiis immisceri, tonsura ipsius saecularia exercentis videretur profecto in ministerii nostri vituperium redundare.
- Capitulum VIII. Uxorati non admittuntur ad ecclesiasticas dignitates, et coguntur dimittere quas habent.
Idem. Quum decorem (Et infra: [cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.]) Eos, qui sunt publice uxorati, non admittatis de cetero ad ecclesiasticas dignitates, dimissis ab eis, quas non possunt sine pravo exemplo et gravi scandalo retinere. Filiis quoque etc. (cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
- Capitulum IX. Clerici coniugati in rebus suis non gaudent privilegio clericali.
Honorius III. H. quondam Reginae Anglorum. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli literati terrae tuae, habitu et tonsura clericali relictis, publice ducunt uxores, +de his, quae huius mundi sunt solliciti, et quomodo uxoribus placeant, exsistentes, qui, licet negotiationibus et aliis saecularibus insistant negotiis, ut tamen consuetis iustitiis et debitis obsequiis te defraudent, tonsuram resumunt abiectam, +qua ipsius praetextu ab huiusmodi ut clerici excusentur, quanquam non militent Domino, sed potius mundo, ut ceteri uxorati. Quidam etiam accepta prima tonsura similiter contrahunt, et eandem tonsuram deferunt, ut eodem praetextu excusari valeant a praedictis, +et venerabilis frater episcopus et dilecti filii decanus, archidiaconus et :Capitulum Cenomanenses ipsos tanquam clericos in subtractione servitiorum tuorum fovere nituntur in tuum praeiudicium et gravamen. Quum igitur reddenda sint quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, et publice uxorati viri ecclesiastici non exsistant, dum se sic saecularibus negotiis implicant, aequanimiter duximus tolerandum, si a talibus iustitias debitas velut ab aliis uxoratis exigas et servitia consueta, et recipias ab eisdem quum tonsura quam non obtentu religionis sed in fraudem subtrahendi servitia resumpsisse vel accepisse videntur in his sibi non debeat patrocinium impertiri.
- Capitulum X. Si clericus in minoribus militet, non est cogendus deferre tonsuram vel habitum clericalem.
Idem. Ut consultationi tuae breviter satisfiat, respondemus, quod R. miles tuae dioecesis, qui, sicut tibi humiliter est confessus, olim, quum in minori esset constitutus aetate, quum modicum sciret legere vel cantare, tonsuram tantum et coronam clericalem assumpsit, quam gestare inter milites et laicos erubescit, non est cogendus deferre habitum clericalem.
Titulus I V . De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Episcopo non licet sine licentia Papae transire ad alium episcopatum, ipsum acceptando; alias privatur habito et ambito. Hoc intendit cum glossa.
Ex concilio Sardicensi. Non liceat episcopo de civitate sua transire ad aliam [civitatem]. Manifesta est enim causa, pro qua facere hoc attentat, quum nullus in hac re sit inventus episcopus, qui ad minorem de maiori civitate transiret.
- Capitulum II. Deponitur cardinalis, qui in suo titulo non residet. H. d. et est iste textus multum notabilis.
Leo III. Ex gestis (Et infra:) In synodo Anastasius presbyter cardinalis tituli beati Marcelli ab omnibus canonice est depositus eo, quod parochiam suam per annos quinque contra canonum instituta deseruit, et in alienis usque hodie demoratur.
- Capitulum III. Uni plures dignitates vel ecclesiae conferri non debent, et ecclesia est conferenda illi, qui residere et regnare valeat per se ipsum; alias perdit ecclesiam, et donans conferendi potestate privatur.
Ex concilio Lateranensi. Quia nonnulli, modum avaritiae non ponentes, dignitates diversas ecclesiasticas et plures ecclesias parochiales contra sacrorum canonum instituta nituntur accipere [ita], ut, quum unum officium vix implere sufficiant, stipendia sibi vendicent plurimorum: ne id de cetero fiat, districtius inhibemus. Quum igitur ecclesia vel ecclesiasticum ministerium committi debuerit, talis ad hoc persona quaeratur, quae residere in loco et curam eius per se ipsam valeat exercere. Quod si aliter actum fuerit, et qui receperit quod contra sacros canones accepit amittat, et qui dederit largiendi potestate privetur.
- Capitulum IV. Praesentatus ad ecclesiam non confirmatus, si apparet, quod nolit residere, non debet institui per superiorem; confirmatus autem et ex non iusta causa non residens privatur appellatione remota.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Relatum est nobis ex parte tua, quod, quum in Lateranensi concilio statutum sit, ut personae tali ecclesia vel beneficium ecclesiasticum conferatur, quae residere in loco et curam eius per se valeat exercere, nonnulli ad ecclesias praesentati hoc se posse affirmant, sed efficere contradicunt. +Ideo [nos] consulere voluisti, an propter hoc tales possis praesentatos repellere, vel institutos sublato appelationis obstaculo removere. Quum igitur verba accipienda sint cum effectu, tales, si praesentati fuerint, non debent admitti, et admissi, si instituti fuerint, licite poterunt amoveri; nisi forte de licentia suorum praelatorum, vel studio literarum, vel pro aliis honestis causis contigerit eos abesse. Nec patrocinari debet eis appellationis diffugium, si contra huiusmodi intentionem decreti fuerit interiectum. [Quia autem etc. (cf. c. 5. de iur. patr. III. 38.)]
- Capitulum V.
Idem Eboracensi Archiepiscopo. Fraternitati tuae +duximus indulgendum, ut, si clerici, qui in ecclesiis tuae iurisdictionis beneficium sunt adepti, ad aliam dioecesin absque licentia et assensu tuo morandi causa transierint, liceat eos tibi beneficiis, quae a te habent, spoliare, nisi forte scholasticis disciplinis invigilaverint, aut rationabilem causam tibi ostenderint, quare reverti non debeant. Praeterea clericum alterius dioecesis absque commendatitiis literis sui episcopi non debes recipere, nisi pro eo receperis ab apostolica sede preces aut mandatum.
- Capitulum VI. Qui non residet in beneficio etiam modicae aestimationis, illo privatur.
Idem. Conquerente nobis R. presbytero accepimus, quod G. clericus ab eo pro ecclesia sua, de qua, sicut dicitur, vitae necessaria vix potest percipere, annuatim viginti solidos extorquere conatur, asserens beneficium illud in eadem ecclesia sibi fuisse collatum, +quanquam eidem ecclesiae, sicut accepimus, non deserviat, et alia ecclesiastica beneficia sufficientia habeat et possideat ab ecclesia. Quoniam igitur indecens est et non consentaneum rationi, ut idem, quum alia ecclesiastica beneficia sibi sufficientia habeat et possideat, ab ecclesia, cui non deservit, beneficium quaerat, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod dictus G. habeat ecclesiastica beneficia sibi sufficientia, vel quod eidem ecclesiae non deserviat, sibi super praescripto beneficio silentium sublato impedimento appellationis imponas.
- Capitulum VII. Qui est in servitio episcopi, percipit fructus beneficii tanquam residens, praeter distributiones quotidianas. Abbas.
Idem. De cetero, +quia dignum est et conveniens, ut ecclesiae tuae canonici, donec circa te in tuo servitio morantur, communitatis portionem recipiant, praesenti scripto Statuimus, ne canonicis tuis, donec in servitio tuo fuerint, quicquam subtrahi debeat vel auferri, quod de communitatis sibi beneficio debetur, nisi forte sint victualia, quae non consueverunt absentibus exhiberi.
- Capitulum VIII. Privandus est prelatus vel clericus non residens, qui citatus non revertitur in termino sibi praefixo, nisi habeat iustum impedimentum. H. d. cum duobus sequentibus.
Coelestinus III. Ex parte vestra nostro fuit apostolatui reseratum, quod ecclesiae vestrae decanus, qui in partibus Gallicanis sibi potius habitationem elegit, iam per decem annorum spatium ecclesia vestra ipsius praesentiam habere nequivit. Quia ergo nolumus, ut eadem ecclesia decani officio defraudetur, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus scribatis eidem, quod ecclesiam vestram visitare et suum ibidem officium ut decanus debeat exercere. Quodsi forte vocatus venire noluerit, eligendi alium, qui praeesse ecclesiae vestrae valeat et prodesse, vobis extunc concedimus liberam facultatem.
- Capitulum IX. Summatum est in capitulo praecedenti.
Innocentius III. Capitulo Ragusino. Qualiter archiepiscopus vester temeritate propria recessit ab ecclesia Ragusinensi, nec iam ultra quadriennium exspectatus redierit, et per literas etiam vestras revocatus, +vestra universitas plene novit, quum saepius apud nos deposueritis super hoc de ipso querelas, et vobis concedi postulaveritis licentiam eligendi. Nos autem exspectantes diutius duximus exspectandum, si forte reverteretur ad cor, et ad ecclesiam suam, quant taliter reliquerat, remearet. Nolentes igitur, quod diutius ecclesia ipsa pastoris maneat solatio destituta, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, nisi forsitan iam redierit, vos post mensem a receptione praesentium personam vobis idoneam in archiepiscopum eligatis, et electionem vestram nobis curetis quam citius praesentare. [Dat. Laterani. 1202.]
- Capitulum X. Summa ut in capitulo Ex parte supr. eodem.
Idem Constantinopolitano Patriarchae. Inter quatuor animalia (Et infra: [cf. c. 8. de mai. et ob. I. 33.]) De clericis autem, qui ecclesias vel praebendas sibi concessas sine iusta et necessaria causa in hac novitate deserunt, tuo praesertim non accedente consensu, hoc tibi duximus respondendum, quod, postquam congruo tempore fuerint exspectati, nisi redierint ad illas, possunt eis iuste privari, dummodo non sint iusto impedimento detenti. [De monasteriis etc. (cf. c. 5. de rel. dom. III. 36.) Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XI. Si nescitur, ubi sit clericus, tribus publicis edictis citabitur in ecclesia sua, et, si infra sex menses non revertatur, privabitur ecclesia sua. H. d. usque ad vers. Contra eos. - (Contra eos etc.) Iste versiculus non summatur propter varietatem lecturarum, et quia secundum unum intellectum non facit ad rubricam.
Idem Archiepiscopo Panormitano. Ex tuae devotionis +insinuatione recepimus, [quod, quum Latini regionem Achaiae occupassent, quidam episcopi Graeci suffraganei tui timore perterriti de locis propriis fugientes, suas ecclesias reliquerunt, quorum quidam, licet saepius moniti, ad sedes tamen suas redire contemnunt, nonnulli propter guerrarum discrimina per certos nequeunt nuncios commoneri. Unde nobis humiliter supplicasti, ut super hoc tibi salubriter consulentes, qualiter circa illos et ipsorum dioeceses procedere debeas, tibi scribere dignaremur. Nos igitur attendentes, quod propter novitatem mutationis illius terrae et novitatum eventus sit cum maturitate plurima procedendum, devotioni tuae taliter respondemus, ut illos non semel, sed saepe, videlicet primo, secundo et tertio citare procures, et si comparere noluerint, sed in sua voluerint contumacia perdurare, nisi forte se appellationis clypeo duxerint muniendos, quam intra tempus legitimum prosequantur, ipsos per suspensionis et excommunicationis sententias ad tuam obedientam venire compellas.] In ecclesiis autem eorum, qui se fraudulenter absentant, nec ad ipsos valet citatio pervenire, trinae citationis edictum facias publicari, et, si nec sic curaverint obedire, et ultra sex menses suas deseruerint ecclesias, iuxta sanctiones canonicas eis debent merito spoliari. Contra eos quoque, sicut praescriptum est, etiam procedatur, scilicet ut ipsos per suspensionis et excommunicationis sententiam ad tuam obedientiam venire compellas. Quodsi nec sic eorum malitia poterit emolliri, eos dilectus filius B. tit. sanctae Susannae presbyter cardinalis apostolicae sedis legatus a spiritualium administratione removeat, et quibus praesunt ecclesiis de personis idoneis faciat provideri; sed in eos degradationis sententiam non promulget, ut cum eis misericorditer, si expediat, facilius agi possit. [Postulasti etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Mai. Ao. X. 1207.]
- Capitulum XII. Privilegiatus ut absens in studio fructus praebendae recipiat. Exsistens in villa vel castello, ubi nullum est vel minus competens studium, privilegio non utitur.
Idem Altissiodorensi Episcopo. Tuae fraternitatis discretio postulavit (Et infra:) Quaesivisti praeterea, ut, quum interdum canonici, quibus studiorum gratia est indultum, ut in absentia sua fructus percipiant praebendarum suarum, accepta licentia se ad villas transferunt vel castella in quibus nullum est vel minus competens studiorum exercitium, utrum praebendarum suarum fructus sint talibus conferendi. Ad quod breviter respondemus, eis, qui huiusmodi fraudem committunt, quum fraus et dolus nemini debeat patrocinium impertiri, praefatam indulgentiam competere non debere. [Ceterum etc. (cf. c. 15. de usur. V. 19.) Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.]
- Capitulum XIII. Qui iuravit in ecclesia residere, pro servitiis ecclesiae licite se absentat.
Honorius III. Praeposito de Valeriis. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod tempore, quo recepisti praeposituram de Valeriis, praestitisti de facienda residentia iuramentum, +quae ligia nuncupatur, in ecclesia S. Martini Turonensis, in qua praeposituram eandem obtines, praestito insuper iuramento promittens, quod homines et iura ipsius praepositurae manuteneas et defendas. Quum autem prosequendo praepositurae iura residere interdum in ecclesia memorata non possis, de iuramento super ipsa residentia praestito metuens, provideri tibi super hoc a nobis humiliter postulasti. Nos vero Postulationi tuae taliter respondemus, quod, si te non absentando in fraudem praepositurae tuae iura fideliter prosequeris, quum ex hoc censeri debeas residens, periurium non incurris.
- Capitulum XIV. Familiaris Papae, non obstante constitutione contraria, praebendae suae fructus percipit in absentia.
Idem Capitulo Metensi. Quum dilectus filius magister Otto, +scriptor noster, canonicus ecclesiae vestrae, grata nobis iugiter impendat obsequia, et non minus, si sit absens, quam praesens, eidem ecclesiae utilis habeatur, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, non obstante constitutione, quae contra absentes canonicos inter vos dicitur emanasse, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram annuatim fructus praebendae suae integraliter assignetis eidem in nostro servitio commoranti, satisfacientes sibi congrue de subtractis, quum familiares nostri, qui circa nos se obsequiales exhibent universis, minori non debeant praerogativa gaudere, quam vestrum singuli, quorum negotia per ipsos saepius promoventur.
- Capitulum XV. Duo canonici absentes cum episcopo, seu in eius servitio, fructus praebendarum suarum percipiunt in absentia, constitutione ecclesiae contraria non obstante.
Idem Meldensi Episcopo. Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod, quum in Meldensi ecclesia quaedam sit constitutio inita, vallata iuramento et auctoritate sedis apostolicae confirmata, ut videlicet eius canonici, qui per sex menses non resident in eadem, suarum priventur fructibus praebendarum, illis duntaxat exceptis, quos infirmitas proprii corporis excusaret, sive in apostolicae sedis servitio contingeret detineri, +quosque peregrinationis labor, aut studia traherent literarum, decanus et quidam alii canonici Meldenses occasione constitutionis huiusmodi canonicos in tuo servitio commorantes praebendarum suarum privare fructibus moliuntur. Unde, quum tibi plurimum expediat aliquos canonicorum ipsorum in tuo servitio retinere, nobis humiliter supplicasti, ut super hoc necessitati tuae apostolicae dignaremur provisionis moderamine providere. Volentes igitur sic constitutionem moderari praedictam, ut dicta ecclesia fructum sentiat ex eadem, et tu per eius abusum dispendium non incurras, praesentium auctoritate, Decernimus, ut duo ex canonicis ecclesiae memoratae, in tuo servitio exsistentes, suarum fructus integre percipiant praebendarum, quum absentes dici non debeant, sed praesentes, qui tecum pro tuo et ipsius ecclesiae servitio commorantur.
- Capitulum XVI. Si ecclesia patitur ministrorum defectum, privilegiati super absentia per subtractionem proventuum redire coguntur. H. d. et est bonus textus, et potest multum practicari.
Gregorius IX. Patriarchae Antiochiae apostolicae sedis Legato. Quum ad hoc sint ecclesiastica beneficia deputata (Et infra:) Sane nobis innotuit, quod ecclesia Antiochena multis ex servitoribus eius absentibus est fere destituta ministris. Unde mandamus, quatenus, non obstantibus apostolicis indulgentiis et praedecessorum tuorum licentia, absentes canonicos et assisios revoces ad residendum in ecclesia supra dicta, et si non venerint, tu de ipsorum beneficiis, dum absentes fuerint, ipsi ecclesiae facias congrue deserviri, in utilitatem eiusdem quod ex praefatis beneficiis superfuerit convertendo.
- Capitulum XVII. Privatur beneficio clericus non residens, si monitus non redeat, nec iustam excusationem alleget. H. d. et est casus notabilis.
Idem. Clericos in ecclesiis tuae iurisdictionis beneficia, quae residentiam exigunt, assecutos, si ad alterius dioecesim absque licentia tua morandi causa transierint, liceat tibi, si moniti non redierint, dictis beneficiis, nisi excusationem rationabilem ostenderint, spoliare.
Titulus V . De praebendis et dignitatibus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. In bonis ecclesiae non succeditur iure consanguinatis.
Ex concilio Pictaviensi. Ut nullus de clero sive de populo ecclesiastica bona iure consanguinitatis sibi requirat habenda.
- Capitulum II. Non licet episcopo aliquem ordinare sine titulo.
In Corpore Canonum. Non liceat ulli episcopo ordinare clericos, et eis nullas alimonias praestare, sed duorum alterum eligat: vel non faciat clericos, vel si fecerit, det illis unde vivere possint.
- Capitulum III. Bona ecclesiarum communia sunt, nec debet quisquam tanquam propria sibi vendicare.
Gregorius Anthemio Subdiacono. Ratio nulla permittit, ut quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur propriis cuiusquam usibus applicetur.
- Capitulum IV. Qui ordinavit aliquem ad sacros ordines sine titulo, non habentem de suo unde vivat, providere tenetur ei de suo, donec aliquem titulum fuerit consecutus.
Alexander III. in concilio Lateranensi. Episcopus, si aliquem sine certo titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in diaconum vel presbyterum ordinaverit, tamdiu ei necessaria subministret, donec in aliqua ecclesia ei convenientia stipendia militae clericalis assignet, nisi talis forte ordinatus de sua vel paterna hereditate subsidium vitae possit habere.
- Capitulum V. Non debent episcopi permittere, quem plures ecclesias obtinere.
Idem in eodem. Quia in tantum quorundam iam processit ambitio, ut non duas vel tres, sed sex aut plures ecclesias perhibeantur habere, quum nec duabus possint debitam provisionem impendere, per fratres et coepiscopos nostros [carissimos] hoc emendari praecipimus, et de multitudine praebendarum canonibus inimica, quae dissolutionis materiam et evagationis inducit, certumque continet periculum animarum, eorum, qui ecclesiis [digne] deservire valeant, indigentiam volumus sublevari.
- Capitulum VI. Ad mandatum Papae non tenetur quis providere illi, qui beneficium in literis tacuit, vel cui sine scandalo provideri non potest. H. d. et in ultimo est iste textus semper menti tenendus.
Idem. Quum teneamur +ex debito suscepti regiminis provisioni clericorum intendere, tibi et aliis ecclesiarum praelatis pro eis scripta nostra dirigimus, et interdum etiam super illorum provisione, qui aliud sufficiens beneficium habere noscuntur. Verum quia aliquando ignoramus, eos habere aliud beneficium, pro quibus tibi et aliis ecclesiarum praelatis scribimus, Si preces et mandatum nostrum pro alicuius provisione receperis vel aliquando recipies, qui aliud beneficium habeat, de quo valeat commode sustentari, nisi forte in literis ipsis de hoc mentio habeatur, aut si non potest ei sine scandalo provideri, aequanimiter sustinemus, si pro eo preces et mandatum nostrum non duxeris exsequendum.
- Capitulum VII. Habens plures ecclesias alteram eligere et alteram dimittere compellitur.
Idem. Referente I. presbytero latore praesentium, accepimus, quod, quum, duas haberet ecclesias, archidiaconus tuus ipsum altera illarum spoliavit, et cuidam presbytero G. nomine assignavit eandem, praedictus autem I., sentiens se in hac parte, gravari, ad metropolitanum, videlicet Remensem archiepiscopum appellavit. Quumque idem I. de mandato eiusdem archiepiscopi in praedicta ecclesia restitutus fuisset, memoratus G. ad nostram audientiam appellavit. Postea vero praefatus archidiaconus eundem I. eo, quod ad praesentiam suam vocatus, ut alteram de praedictis ecclesiis praenominato G. concederet, venire contempsit, vinculo excommunicationis adstrinxit. Nos autem ipsum a sententia, qua tenebatur, facientes absolvi, eundem ad te duximus remittendum. Quocirca tibi mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam tuam convocatis, praescripto I. de praedictis ecclesiis una, quam voluerit, cum pertinentiis suis relicta, alteram praefato G., si ecclesiam non habet, non differas assignare; alioquin ipsam alteri personae idoneae beneficio ecclesiastico carenti incunctanter assignes.
- Capitulum VIII. Praebendae et dignitates non debent dividi, nec etiam permutari.
Idem in concilio Turonensi. Maioribus ecclesiae beneficiis in sua integritate manentibus indecorum nimis videtur, ut minorum clericorum praebendae patiantur sectionem. Idcirco, ut, sicut in magnis, ita quoque in minimis membris suis firmatam ecclesia habeat unitatem, divisionem praebendarum aut dignitatum permutationem fieri prohibemus.
- Capitulum IX. Receptus in canonicum ex promissione capituli debet quando facultas se obtulerit, habere praebendam. Vid. cap. 2. de concess. praebend. in VI. cum gloss.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Relatum est +auribus nostris, quod, quum dilectus filius noster magister Ia. in ecclesia tua sit per te canonice institutus, et in choro, capitulo et aliis, quorum communis est usus, plenam, sicut canonicus habeat, potestatem, nondum sibi praebendam iuxta promissionem tuam assignare curasti, licet post promissum tuum plures praebendae in ipsa ecclesia vacasse dicantur. Quoniam igitur dignum est et omnimodis consentaneum rationi, ut, postquam magister I. in ecclesia tua canonicus est institutus, et a te habuit in promissis de conferenda sibi prima praebenda, quum in ecclesia ipsa vacaret, ut debeat praebendae integritate gaudere, praesertim quum, sicut nobis proponitur, literatus sit et discretus, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si idem I. in ecclesia tua est canonice institutus, et in choro et capitulo et in aliis, quorum usus est communis, potestatem sicut canonicus habet, ei praebendam, si qua de antiquis in ecclesia ipsa nunc vacat, vel quum ibi primo vacaverit, omni occasione et contradictione cessante secundum promissionem tuam concedas liberaliter et assignes ita, quod de constantia et gravitate possis merito commendari, et nos propter hoc iterato tibi scribere non compellamur, quia non est congruum, ut praebenda careat qui in canonicum noscitur esse receptus.
- Capitulum X. Religiosi reditus ecclesiarum suarum diminuere non possunt respectu portionis, quae debetur rectoribus seu vicariis, nec parochias dividere.
Idem Canonicis regularibus et Monachis Eboracensis dioecesis. Avaritiae, quae est idolorum servitus, +ii debent radicem studiosius exstirpare, qui saeculi vanitatibus renunciantes Domino elegerunt in religionis habitu militare. Intelleximus autem, quod in ecclesiis vestris, de quibus certas pensiones consuevistis percipere, portiones vel antiquos reditus minorastis, quos nonnulli clerici ecclesiarum ipsarum olim habuisse noscuntur. Ideoque, quoniam hoc ex radice avaritiae et cupiditatis procedit, quam debetis modis omnibus evitare, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quas portiones vel antiquos reditus clericorum indebite sine consilio vel consensu archiepiscopi vestri, postquam ipse archiepiscopatum habuerit, minuere vel parochias dividere praesumpsistis, eas ad integritatem pristinam revocetis, et rationabiles et antiquas pensiones clericorum, qui debent altaribus deservire, integras et illibatas servetis, et in ecclesiis de quibus certas eis pensiones soliti estis percipere, portiones vel antiquos reditus, quos in illis clerici ante tempora ipsius archiepiscopi et postquam adeptus est archiepiscopatum habuerant, nullatenus praesumptione temeraria minuatis, ne parochias ecclesiarum auctoritate vestra dividere aliquatenus praesumatis.
- Capitulum XI. Possunt praelatus et :Capitulum praebendae vacanti honestum onus imponere, ad quod praebendarius teneatur.
Idem Praeposito et Capitulo Insulensibus. Significatum est nobis, quod cuidam sacerdoti praebendam unam in ecclesia vestra communi [consensu et] voluntate dedistis, ita quidem, quod missam de sancta Maria, nisi corporis infirmitate gravatus sit, debeat quotidie celebrare, et ecclesiam vestram non nisi communi tam propositi quam capituli consensu possit dimittere, vel cuiquam praebendae illius anniversarium delegare. Quam siquidem institutionem eatenus confirmamus, ut praedictus sacerdos, nisi infirmitate corporis fuerit impeditus, assidue debeat obsequium suum impendere ecclesiae memoratae, et, quanto frequentius potest, salva honestate sua et debita devotione missarum solennia celebrare, nec sibi liceat hoc illi subtrahere, sive causa voluptatis, sive se ad aliam ecclesiam transferendo.
- Capitulum XII. Ad praesentationem religiosorum in eorum ecclesiis nullus debet institui per episcopum, nisi prius ei congrua portio redituum assignetur.
Idem Vigoriensi Archiepiscopo. De monachis autem, qui vicarios parochialium ecclesiarum in tantum gravant, ut hospitalitatem tenere non possint, nec honestam sustentationem habere, eam curam et providentiam habeas, quod ad praesentationem monachorum nullum recipias, nisi tantum ei de proventibus ecclesiae coram te fuerit assignatum, unde iura episcopalia possit persolvere, et congruam atque sufficientem sustentationem habere. Illis autem sacerdotibus quibus a te vel praedecessoribus tuis in ecclesiis monachorum cura est animarum commissa, eam subtrahere poteris, nisi ipsis a monachis honesta et sufficiens sustentatio fuerit assignata.
- Capitulum XIII. Plures dignitates vel personatus in una vel in diversis ecelesiis quis habere non potest.
Idem Salernitano Archiepiscopo. Ad haec licet +consuetudo illa non sit consona rationi, secundum quam si clericus, a Kalendis Martiis usque ad Kalendas Novembris decesserit, totum beneficium quod habet anno illo percipere, pro sua voluntate largitur; quia tamen in multis ecclesiis conservatur, eam satis in archiepiscopatu tuo poteris tolerare, praesertim si clericus in decessu suo gravetur onere debitorum. Et Illud est omni rationi contrarium, ut unus clericus in una ecclesia vel in diversis ecclesiis plures dignitates vel personatus obtineat, quum singula officia in ecclesiis assiduitatem exigant personarum.
- Capitulum XIV. Habens plures dignitates alteram dimittere compellitur.
Idem Burdegalensi Archiepiscopo. Praeterea de archidiacono G., qui in tua et Tolosana ecclesia est archidiaconus constitutus, et in utraque ecclesia regulariter professus, collectis illis, quae in archidiaconatu ecclesiae tuae colligere potest, praeter conscientiam tuam Tolosam regreditur, et ibi per annum vel eo amplius moratur, prudentiae tuae mandamus, quatenus eundem G., si res ita se habet, altero, quem maluerit, archidiaconatu occasione et appellatione cessante facias esse contentum.
- Capitulum XV. Si electus ad secundam ecclesiam noluerit dimittere primam, eligentes possunt resilire, et electum non acceptare.
Idem Genuensi Archiepiscopo. Quum non ignores, quod una ecclesia unius debeat esse sacerdotis, +mirabile gerimus et indignum, si uni personae locum in pluribus ecclesiis velis concedere, et in episcopatu tuo inducere consuetudinem ecclesiae Gallicanae, quae, quum unum ad plura recipiat beneficia contra sacrorum canonum instituta, non comprobatur a nobis, licet non possit prae multitudine delinquentium emendari. Quum igitur nuncius illius presbyteri, qui in duabus ecclesiis locum habere contendit, et quidam clerici alterius ecclesiae, in qua locum se habere dicebat, ad nostram praesentiam accesserint contra eum, nos attendentes, non esse conveniens vel honestum, ut idem presbyter locum habeat in duabus ecclesiis, volumus et mandamus, quatenus ipsum illo beneficio, quod habet, facias manere contentum. Quodsi forte archipresbyter et clerici alterius ecclesiae in eum consenserint, eis nunc dissentientibus, cum ipsorum scandalo non debet locum in ipsa ecclesia [vel] quaerere vel habere.
- Capitulum XVI. Ordinato ad sacros per episcopum sine titulo, nemine praesentante, ordinator vel successor compellitur in necessariis providere, donec titulum habuerit.
Innocentius III. Zamorensi Episcopo. Quum secundum Apostolum qui altario servit vivere debeat de altari, et qui ad onus eligitur repelli non debeat a mercede, patet a simili, ut clerici vivere debeant de patrimonio Iesu Christi, cuius obsequio deputantur, ut ipsa nominis ratio persuadet. Quum enim a κλρο, quod est sors vel hereditas, clerici appellentur, quia in sui ordinatione vel assumuntur in hereditatem Domini, vel assequuntur hereditatem in ipso, ut vere possint psallere cum Propheta, dicente: «Dominus pars hereditatis meae,» dignum est, ut ecclesiae stipendiis sustententur, in qua et per quam divinis obsequiis adscribuntur. Licet autem praedecessores nostri ordinationes eorum, qui sine certo titulo promoventur, in iniuriam ordinantium irritas esse voluerint et inanes, nos tamen, benignius agere cupientes, tam diu per ordinatores vel successores eorum provideri volumus ordinatis, donec per eos ecclesiastica beneficia consequantur, ne forte clamores clericorum pauperum, quos in aures Domini Sabaoth credimus introire indurata facie negligere videamur. Inde est, quod, quum dilectus filius G. lator praesentium a bonae memoriae G. praedecessore tuo, sicut asserit, fuerit ad subdiaconatum nullo praesentante promotus, [nec ullum sit ecclesiasticum beneficium assecutus,] fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si eum hi, quibus examinationem ipsius duximus committendam, te citato legitime, ut per te ipsum vel idoneum responsalem intersis, et tam super idoneitate personae quam etiam super quantitate beneficii prononere tibi liceat quicquid rationabiliter duxeris proponendum, idoneum esse repererint et ecclesiastico beneficio non indignum, tam diu ei vitae necessaria congrue subministres, donec per te in Zamorensi ecclesia vel in alia fuerit competens beneficium ecclesiasticum assecutus, sciturus pro certo, quod, si per examinationem eorum fuerit repertus idoneus, et tu ei iuxta mandatum nostrum neglexeris providere, quum hoc nobis per literas eorum innotuerit, ad id exsequendum te per districtionem ecclesiasticam compellemus, quia, sicut nolumus iniusta praecipere, sic, quum iusta praecipimus, volumus efficaciter exaudiri. [Dat. Lat. III. Non. April. 1198.]
- Capitulum XVII. Qui hoc ignoranti scienter contulit praebendam, quam non potuit, illa evicta aliam, quam potest, conferre tenetur. H. d. et est singularis dispositio.
Idem Archiepiscopo Senonensi. Inter cetera, +[quibus ad universalis ecclesiae regimen instruimur, ille, cuius gratia, non meritum nostrum, ad eiusdem regimen nos provexit, mirum et mirabile nobis suae benignitatis reliquit exemplum, in eo videlicet, quod sicut de B. Petro, cuius sumus, licet immeriti, successores, a Domino factum esse videmus, infirma mundi elegit, ut fortia quaeque confunderet misericorditer praevidens, quod qui saecularium pondus ante suam vocationem sustinuerat passionum, fragilitatem humanae conditionis expertus, fratribus suis melius compati sciret et commodius misereri, dum sibi conscius de se haberet evidens in similibus argumentum. Haec vero ante oculos nostros proponentes, postquam dilectus filius noster P. de Cassaneto seriem negotii sui nobis exposuit, paterna super eum moti fuimus pietate, cuius factum, quum ex certitudine rei, quam nos, dum olim minori fungeremur officio, tractaveramus, in parte plenioris fidei testimonium adiuvaret, ad succurrendum ei et labores ipsius inutiles relevandos, animi studium sollicitioris assumpsimus, ne miseranda ipsius afflictio, quae iam ei perplexitatem dubiam minabatur, sedem apostolicam expertem esse solitae misericordiae ac remedii debiti causaretur.] Tibi siquidem satis credimus esse notum, qualiter, Facta resignatione a [dilecto filio] G. (de Bochar) quondam canonico Laudunensi de praebenda eiusdem ecclesiae, quae per commutationem praebendarum dilecto filio H. tunc Siclunensi canonico a bonae memoriae decano Remensi auctoritate apostolica assignari debebat, magister P. per [venerabilem fratrem nostrum] Laudunensem episcopum de praebenda fuit investitus eadem, et tam in choro quam in capitulo per decanum et canonicos Laudunenses adhibitis solennitatibus debitis iuxta Laudunensis ecclesiae consuetudinem investitus. Super quo quum inter magistrum ipsum et dictum H. controversia suborta fuisset, [et appellatio ad sedem apostolicam interiecta, licet idem magister cum magnis laboribus et expensis ad eandem sedem accedens, post diutinam exspectationem, quae sub intemperie periculosi temporis imminente ipsum taedio multo et diversarum persecutionibus incommoditatum affectum fere usque ad extrema deduxit, suum negotium contra memoratum H. pro suo desiderio complevisset, eo tamen postmodum causa infirmitatis absente ad instantiam saepefati H. tunc ad apostolicam sedem praesentis] per bonae memoriae C. Papam praedecessorem nostrum [de fratrum consilio] omnia retractata fuerunt, sicque ipse magister sua spe omnino frustratus [post destitutionem suam sedem apostolicam fuit iterum adire coactus, nullum sibi videns remedium superesse, nisi eius desolationi multiplici sedes apostolica duceret misericorditer providendum. Propter haec igitur et alia multa, quae causam eius favorabilem reddiderunt, nos circa ipsum paternum gerentes affectum, praedictis decano et canonicis Laudunensibus mandando districte praecipimus, ut eundem magistrum, qui per dictum episcopum in eadem ecclesia institutus fuisse dignoscitur et per ipsos in fratrem admissus, salvo eo, quod de praefato H. sedes apostolica sententialiter diffinivit, non obstante appellatione vel contradictione cuiuslibet, canonicum habeant tam in choro quam in capitulo, et in aliis, quae ad canonicum pertinent, fraterna eum caritate tractantes. Praeterea ipsis firmiter inhibemus, ne aliquem in canonicum recipere aliquo modo praesumant, donec praedictus magister praebendae beneficium in praefata ecclesia plenarie sit adeptus. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si memorati decanus et :Capitulum mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu eos ad receptionem eius, prout dictum est, faciendam sublato appellationis obstaculo per districtionem ecclesiasticam, monitione tamen diligenti praemissa, compellere non omittas, quoslibet, qui mandato apostolico se duxerint opponendos, eadem censura compescens. Noveris autem, quod, quia nolumus, ut idem episcopus occasione alicuius promissionis seu cuislibet auctoritate rescripti a sede apostolica impetrati ad eludendum mandatum nostrum se valeate excusare,] Supra dicto episcopo districte dedimus in praeceptis, ut, donec idem magister in eadem ecclesia fuerit praebendale beneficium assecutus, nulli alii praebendam modo quolibet assignare praesumat; quod si forte praesumpserit, id irritum decernimus [penitus] et inane. Decet enim, ut, quia praebendam ei, quam de iure non potuit, assignavit, eam, quam de iure potest, assignet, ne praebendam ei fraudulenter visus sit assignasse. [Dat. Romae ap. S. Petrum X. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
- Capitulum XVIII. Cassatur electio illius, qui possidet plures dignitates atque praebendas, et idem, si detinetur aliquo vitio hic scripto.
Idem Episcopo et Cantori Tornacensibus. Quum iam dudum +[super electione dilecti filii I. de Bethunia ad praeposituram Sicliniensem ad apostolicam sedem quaestio perlata fuisset, quoniam super hoc omissio facta fuerat, suppressis nominibus dignitatum, quibus idem I. dicitur abundare, et post appellationem ad nos interpositam a dilecto filio decano et praeposito Suessionensibus confirmatio exstitit impetrata, communi fuit deliberatione statutum, quod literae commissoriae, tanquam per subreptionem obtentae, carerent pondere firmitatis, et quod ex eis fuerat subsecutum. Porro dilectis filiis R. Sicliniensi canonico pro se ipso, et R. archidiacono, et magistro W. canonicis suis, cum literis eorum de rato, et Nicolao eiusdem ecclesiae canonico, qui praedicti I. se nuncium asserebat, propter hoc ad Romanam ecclesiam accedentibus, consequenter dilectum fratrem nostrum Hugonem tit. S. Martini presbyterum cardinalem dedimus auditorem, in cuius praesentia multis hinc inde propositis redactis in scriptum, et nobis etiam sub compendio reseratis, quoniam ex altera tantum parte apparuit procurator, reliqua per contumaciam non adstante, non debuimus super principali negotio aliquid definire, quum merita causarum partium assertione pandantur.] Verum quoniam ab iam dicto R. Siclunensi canonico praefato I. de Bythinia quaedam obiecta fuere, quae non decuit sub silentio praeteriri, multitudo videlicet tam dignitatum, quam etiam praebendarum ambitionis et avaritiae vitium, cui nondum finem imponens, contra definitionis nostrae tenorem et Lateranensis concilii statuta, ad obtinendam praeposituram Siclunensem se ingerit et ingessit, et quod [in] die intrusionis suae ante confirmationem praesumpserit ministrare, sicut et post confirmationem cassatam, quam a Suessionensibus iudicibus impetravit [obtentam, nos] per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, si inveneritis praedictum I. habere plures alias dignitates atque praebendas, aut aliquid aliud praemissorum, quod ad cassationem eius sufficiat, inveneritis esse verum, ei super iam dicta praepositura sublato appellationis obstaculo silentium imponatis, ab impetitione ipsius Siclunensem ecclesiam absolventes, quum multa per patientiam tolerentur, quae, si deducta fuerint in iudicium, exigente iustitia non debeant tolerari.
- Capitulum XIX. Recepto in canonicum, quam cito facultas se obtulerit, debetur praebenda, et interim habebit quotidianas distributiones.
Idem Archiepiscopo et Archidiacono Senonensibus. Dilectus filius T. canonicus Linconiensis in nostra praesentia constitutus proposuit, quod, quum de mandato bonae memoriae C. Papae praedecessoris nostri G. quondam Linconiensis episcopus quandam praebendam assignavit eidem in ecclesia Linconiensi, et eadem sibi per praedictum praedecessorem nostrum fuerit confirmata, quia :Capitulum Lingonense ipsum ad eandem praebendam recipere contemnebat, +dilecti filii Clarevallensis et Longivadi abbates auctoritate [praedicti] praedecessoris nostri, quum nollet aliquatenus a contradictione cessare, ipsum supposuerunt ecclesiastico interdicto. Postmodum autem ad praesentiam nostram accedens, ad dilectos filios Melundensem et Quinciacensem abbates obtinuit scripta nostra. Sed quum per eos suam non potuisset iustitiam obtinere, nos venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo, S. Romanae ecclesiae cardinali, tunc episcopo Praenestino, apostolicae sedis legato, sicut asserit, dedimus in mandatis, ut praedictam interdicti sententiam, sicut rationabiliter fuerat promulgata, faceret appellatione postposita firmiter observari. Verum quum idem archiepiscopus negotium prorogaret, et idem post labores multiplices fere de promovendo ipso negotio desperasset, deficiens in expensis, Ad instantiam Remensis archiepiscopi, tunc episcopi Praenestinensis, apostolicae sedis legati, et auctoritate ipsius talis inter eum T. ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum R. episcopum et dilectos filios canonicos Linconienses ex altera compositio intercessit, quod ipso ab eis per manum praedicti archiepiscopi recepto in canonicum et in fratrem, et concesso sibi stallo in choro et participatione qualibet divinorum, idem fructus praebendae alicuius eiusdem ecclesiae percipere non deberet, nisi loco proximo vacaturae. +Licet autem memoratum archiepiscopum sincera diligamus in Domino caritate, ipsiusque velimus honori deferre, quia tamen in his, quae contra canonicas sanctiones attentari noscuntur, ei deferre nec volumus nec debemus, quod ab eo illicite factum est in hac parte duximus irritandum, quod licitum factum est approbantes. Quum ergo dictum T. in canonicum recipi et in fratrem canonicis non obviet institutis, et vacaturam exspectare praebendam Lateranensi concilio non sit dubium obviare, nos, facto eiusdem legati illicito reprobato, quod est licitum approbantes, quia videtur indignum, ut is, qui receptus est in canonicum, praebendae beneficio defraudetur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictos episcopum et canonicos Lingonenses, si verum est quod asseritur, ut ei praebendam, quum se facultas obtulerit, non differant assignare, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis, facientes eidem portiones quotidianas, quae fiunt in ecclesia memorata, sine diminutione qualibet assignari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. [Dat. Rom. ap. S. Petrum XIII. Kal. Mai Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XX. Non tenet electio, quum ad unam praebendam duo simpliciter eliguntur.
Idem Episcopo Brixiensi. Tuae fraternitatis devotio (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Praeterea consulusti, Quum saepe contingat, quod ad unam praebendam duo clerici propter nimiam importunitatem petentium eligantur, utrum confirmanda sit talis electio, vel potius irritanda; nos igitur attendentes, quod, si duo unam praebendam tenerent, illud esset contra concilium Turonense, quod praebendarum inhibet sectionem, et, si unus illorum ipsam obtineret praebendam, sub exspectatione alius contra Lateranensis concilii statuta remaneret, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod talis electio de rigore iuris penitus est cassanda. [Ceterum etc. Dat. Rom. etc. 1206.]
- Capitulum XXI. Si duo electi ad aliquam dignitatem compromittant in iudices, poterit iudex alterum confirmare, et alteri pro bono pacis de proventibus provisionem facere. Ista est pulcherrima dispositio, et in toto corpore iuris non habes consimilem.
Idem. Nisi essent viri providi et honesti tam ii, qui ordinationem fecerunt, quam illi, circa quos est facta ordinatio in ecclesia vestra super negotio prioratus, ordinationem illam valde suspectam propter exempli perniciem haberemus. Quod ergo post concertationem diutinam ordinatum est circa unum de duobus electis, ut ipse habeat prioratum, hoc ex iurisdictione delegata secundum iustitiam videtur esse statutum. Quod autem ordinatum est circa reliquum, ut ipse viginti libras de reditibus capituli, et quadraginta libras de proventibus prioratus percipiat annuatim, hoc secundum providentiam intelligitur esse praeceptum ex arbitraria potestate, quum in delegatos fuerit compromissum, qui, auctoritatem sibi retinendo commissam, se pro bono pacis et utilitatis hoc ordinasse fatentur. Quia igitur haec ordinatio ab omnibus est recepta, possuntque licite prior et :Capitulum de proventibus suis propter causas praedictas, non quidem ex pactione partium, sed ex iussione iudicum provisionem huiusmodi exhibere, nos eam hoc adhibito moderamine toleramus, ut ad praestationem quadraginta librarum non dignitas prioratus, sed persona prioris maneat onerata, ne forte [vel] circa proventus aliqua videatur facta sectio prioratus ita, quod ipso priore defuncto successor ipsius ad praestationem quadraginta librarum minime teneatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Id. Febr. Ao. IX. 1207]
- Capitulum XXII. Canonici privilegiati a Papa super certo numero, si sponte receperunt aliquem supra numerum, contra impetrantes a Papa exceptione numeri uti non possunt.
Idem Valdensi Episcopo et abbati Vatianensi. Pro illorum provisione (Et infra:) Pro dilecto filio magistro P. Audoen., qui apud apostolicam sedem moram fecisse dignoscitur longiorem, nec adhuc erat competens beneficium ecclesiasticum assecutus, licet ad ipsum esset idoneus obtinendum, venerabili fratri nostro Burdegalensi archiepiscopo literis nostris praecipiendo mandavimus, ut magistro P. in aliqua ecclesiarum suarum, ubi ei expedire cognosceret, omni dilatione et excusatione postpositis, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo competens faceret beneficium assignari, contradictores ecclesiastica districtione compescens, qui se ei ducerent super hoc temere opponendos. Ipse autem archiepiscopus, sicut suis nobis literis intimavit, attendens praefati magistri scientiam et probitatem, et illum cognoscens idoneum ad tale beneficium obtinendum, post susceptionem mandati nostri, decano et capitulo Xantonensibus auctoritate nostra mandavit, ut ipsum pro reverentia sedis apostolicae admitterent in canonicum et in fratrem, et fraterna caritate tractarent. Quumque precibus eius et mandatis nostris iidem reluctarentur canonici, ac indulgentiam de quadragenario canonicorum numero ei opponerent, quam a sede apostolica iactitant se habere, quia idem archiepiscopus manifeste cognovit, illos in elusionem mandati nostri et sua indulgentia eis concessa irreverenter abuti, et non tantum XL. tunc esse canonicos in eadem ecclesia, sed plures constitit illi evidenter, praedictum magistrum de praebenda et canonia Xantonensis ecclesiae cum consensu et voluntate tua, frater episcope, et prudentum virorum consilio investivit, contradictores vinculo excommunicationis adstringens. (Et infra:) Quia vero quod per dictum archiepiscopum de memorato magistro auctoritate nostra provide factum est firmitatem debitam volumus obtinere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districtius praecipimus, quatenus, si vobis constiterit, praedictos canonicos indulgentiam quam habent de certo canonicorum numero, non servasse, et aliquem ultra constitutum numerum in canonicum auctoritate propria recepisse, quum nobis legem imponere non debeant, quam ipsi negligunt observare, latam in ipsos excommunicationis sententiam a praedicto archiepiscono tamdiu denuncietis auctoritate nostra sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo servandam, donec saepe dictum magistrum recipiant in canonicum et ea, quae ad canonicatum pertinent, cum stallo chori et loco capituli ei studeant assignare.
- Capitulum XXIII. Non beneficiatus habens sufficiens patrimonium, ad sacros legitime promovetur.
Idem Bisuntino Archiepiscopo. Tuis quaestionibus respondemus, quod clericos in minoribus ordinibus constitutos, de patrimonialibus bonis habentes unde possint congrue sustentari, etsi nondum fuerint beneficium ecclesiasticum assecuti, dummodo aliud canonicum non obsistat, ad superiores poteris ordines promovere. [Monachi vero etc. (cf. c. 39. de test. II. 20.) Dat. Lat. XI. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]
- Capitulum XXIV. Absenti potest conferri beneficium, alio mediante, nec refert, utrum absens investiatur per personam mediam, vel persona media investiatur pro absente. H. d. coniungendo utrumque intellectum, et est casus not. et quotidie practicatur.
Idem Episcopo Zamorensi. Accedens ad apostolicam sedem +dilectus filius B. frater Hierosolymitani hospitalis a nobis ex parte tua quaesivit, utrum clericus absens gratia studiorum de ecclesiastico beneficio possit investiri, et utrum, si rapta puella et in alienam delata dioecesim in ecclesiae facie consenserit in raptorem, matrimonium huiusmodi legitimum sit habendum. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod et clericus absens per alium, vel alius, magis pro ipso poterit de beneficio ecclesiastico investiri. Et rapta puella etc. (cf. c. 7. de rapt. V. 17.)
- Capitulum XXV. Si ad unum canonicatum et praebendam duo sunt recepti simpliciter, receptio non tenet, etiam interveniente apostolica auctoritate. H. d. et est notabile cap., quare tene semper mente et nota ipsum.
Idem Trecensi Episcopo. Dilecto filio nostro P. tit. sanctae Pudentianae presbytero cardinali dilectis filiis R. [de Avalon] cellerario Trecensi et R. [de Noa] clerico procuratori tuo auditore concesso, idem cellerarius proposuit coram eo, quod, quum in manibus Remensis archiepiscopi, tunc apostolicae sedis legati, intendentis providere G. nepoti suo in Trecensi ecclesia, praebendam, quam ibi obtinebat, liberaliter resignavit, dictus legatus praefatum G. et eundem cellerarium in canonicos Trecenses instituit, et ambobus :Capitulum Trecense stallum in choro, et locum in capitulo, et idem archiepiscopus supra dictae praebendae fructus dividendos communiter assignarunt, donec idem G. integrum esset ecclesiae praebendale stipendium assecutus, +in eos, qui contra venire praesumerent, excommunicationis sententia promulgata. Quorum receptionem procurator generalis [bonae memoriae] praedecessoris tui, in partibus Constantinopolitanis tunc agentis, postmodum approbavit. Dictus quoque cellerarius lectionem et evangelium in hebdomada sua [postea] legisse dignoscitur, et tam decani quam episcopi electioni et aliorum negotiorum tractatibus sicut canonicus Trecensis interfuit, et domum quandam per :Capitulum memoratum obtinuit, quae non nisi canonico consueverat assignari. Tuque, quum ad eandem accessisses ecclesiam consecratus, eum cum canonicis aliis ad osculum recepisti, quum tamen tunc temporis non nisi canonici ad osculum admittantur, et eidem super praedictis non movisti per biennium quaestionem. Propter quod petiit, ut te ab ipsius super hoc molestatione indebita compescere dignaremur. +Verum dictus R. procurator tuus proposuit ex adverso, quod, quum idem cellerarius praebendam suam in praedicti archiepiscopi Remensis manibus resignasset, ipse de medietate [illius nepotem suum, et de medietate] alia dictum cellerarium investivit, [quam adhuc detinere praesumit in tuum praeiudicium et gravamen, non permittens te libere de ipsa disponere, prout ad te dignoscitur pertinere. Et licet ad dilectos filios decanum et magistros G. Cornutum Parisiensem et S. Remensem canonicos super hoc nostrae fuerint literae impetratae, cellerarius demum ad nos frustratorie appellavit, ut te posset gravare laboribus et expensis.] Idem quoque Procurator tuus proposuit ex adverso, quod, quum in Trecensi ecclesia institutus olim fuerit certus canonicorum numerus et capituli iuramento firmatus, supra dictus archiepiscopus, qui, etsi legatus fuisset in Teutonia, in Senonensi tamen provincia eidem non fuit officium legationis iniunctum, institutionem huiusmodi facere non potuit ut legatus, quin immo, etsi legatus in eadem provincia exstitisset, ad unicum tamen ius spirituale, quod vacabat ibidem, insimul duos canonicos instituere praedicto legato non licuit contra canonicas sanctiones. Nam si duo unicam praebendam haberent, id esset contra Turonense concilium, quod praebendarum inhibet sectionem. Si vero duobus in canonicos et fratres receptis uni tantum praebenda daretur, sub exspectatione alius contra Lateranense concilium remaneret. Praeterea licet in ecclesia, in qua non est certus numerus praebendarum, nulla etiam praebenda vacante in canonicum quis possit assumi, quum intelligatur ad quoddam ius eligi, quod ex electorum assensu de novo creatur, et cum electo in canonicum nascitur et desinit cum defuncto, in ecclesia tamen, quae determinatum habet numerum praebendarum, uno duntaxat individuo iure vacante, duo simul eligi non possunt ad illud eo, quod huiusmodi spirituale ius dividi seu communicari nequeat inter eos; quanquam interdum hi, ad quos spectat electio, de communi assensu augmentare valeant numerum praebendarum, quoddam ius spirituale de novo creando, nisi forte statutum aliquod obviaret, quod esset iuramento firmatum, vel cui sedis apostolicae confirmatio accessisset, huiusmodi clausula prohibitionis adiecta, ut, si quicquam contra id fieret, non valeret. Propter quod institutionem praefatam nullam fuisse dictus asseruit procurator, quum in Trecensi ecclesia, sicut praemissum est, certus sit praebendarum numerus, quem :Capitulum vel legatus augmentare minime intendebat vel ius aliquod de novo creare, [quod ex eo argui proponebat, quia non fuit unus ad vacantem praebendam et alius simpliciter institutus, sed ad praebendam unicam supradicto modo vacantem exstiterunt ambo recepti. Sed nec Trecense :Capitulum, ad quod praebendarum collatio nullatenus pertinebat, vel dictus procurator praedecessoris tui receptionem huiusmodi approbare potuit, utpote contra canones attentatam. Tibi quoque nequaquam obfuisse dicebat, quod cellerarium praefatum ad osculum inter canonicos Trecenses admiseras, vel quod aliquanto tempore super hoc negotio siluisti, quum tunc temporis ecclesiae tuae consuetudines, et quae in ea minus legitime facta fuerant, ignorares. Ad haec autem cellerarius sic respondit, quod, quum idem archiepiscopus in Trecensi capitulo suae legationis literas legi fecerit, et legatus eo tempore ab omnibus haberetur, an legatus in illa provincia fuerit, non debebat ulterius in dubium revocari, maxime quum tu in praedictis literis, quas obtinueras contra eum, memoratum archiepiscopum legatum duxeris nominandum. Adiecit insuper, quod licite quis ad spiritualem fraternitatem eligi potest in canonicum et in fratrem, nulla etiam praebenda vacante, argumentum ad hoc cuiusdam epistolae decretalis inducens, in qua legitur, quod, quum T. clericus, nulla in Lingonensi ecclesia praebenda vacante, ab episcopo et canonicis Lingonensibus supradicti archiepiscopi iudicis delegati a nobis interveniente auctoritate in canonicum receptus fuisset et fratrem ita, quod nullius praebendae fructus perciperet, nisi loco proximo vacaturae, nos attendentes, quod dictum T. in canonicum et fratrem recipi non occurrebat canonicis institutis, et vacaturam exspectare praebendam Lateranensi concilio non esset dubium obviare, illicito reprobato quod licitum erat duximus approbandum. Unde quum videretur indignum, ut is, qui receptus erat in canonicum et in fratrem, praebendae beneficio fraudaretur, episcopo et canonicis Lingonensibus dedimus in mandatis, ut, si res taliter se haberet, eidem T. praebendam, quum se facultas offerret, assignare curarent. Allegavit insuper, quod ab apostolica sede frequenter huiusmodi literae impetrantur, ut in ecclesia, in qua certus est numerus praebendarum, nulla praebenda vacante recipiatur quis in canonicum et fratrem, et eidem praebenda, quum se facultas obtulerit, conferatur. Item, licet Turonense concilium sectionem inhibeat praebendarum, nihilominus tamen Romana ecclesia receptionem eorum, qui ad dimidias praebendas assumpti sunt, in canonicos approbando, nonnunquam sectas praebendas eis praecipit integrari. Sed ad hoc fuit ex adverso responsum, quod etsi Romanus Pontifex dimidiatam quoad temporales proventus praebendam contra concilium Turonense illi quandoque praecipiat integrari, cui ius spirituale vacans fuerat cum debita integritate collatum, pro eo tamen, quod ad huiusmodi dimidiam de facto, quum de iure non valeat, est receptus, id mandare minime consuevit, et ex plenitudine potestatis ad unicum ius spirituale non vacans aliquem recipi utilitate vel necessitate pensata valeat indulgere, sicut de Augustino in canone invenitur, qui novo modo provectus et consecratus episcopus, incolumi Valerio episcopo ecclesiae Hipponensis accessit in cathedra, non successit. Et sicut de non vacante praebenda, concessa tamen et confirmata per Romanum Pontificem cuidam clerico in ecclesia Lingonensi et per exsecutorem ipsius ad eandem etiam non vacantem recepto in praeallegata legitur decretali, praefatus tamen archiepiscopos, qui, etsi legatus fuisset in provincia, absque nostra saltem licentia speciali contra iuris scripti tenorem ad unicum ius spirituale, quod vacabat in ecclesia supradicta, in qua certus erat numerus praebendarum, instituere non potuit nepotem et cellerarium supradictos, quum hoc non solummodo Turonensi, sed etiam Lateranensi concilio obviaret, maxime quum nec novum ius creare intenderet, nec praebendarum numerum augmentare, quod inde colligitur, quia resignatione cellerarii procurata eosdem instituit ad unicam praebendam vacantem.] Unde nos, his et aliis intellectis, ante dictum cellerarium, quem praebendam constitit prius libere resignasse, ad restitutionem eorum, quae ratione praedictae institutionis tenebat, de consilio fratrum nostrorum sententialiter duximus condemnandum, ei super praebenda ipsa vel eius parte silentium imponentes ita, quod per hoc praedicto G. nullum praeiudicium generetur, maxime quum res inter alios acta regulariter aliis non obsistat iuxta canonicas et legitimas sanctiones. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
- Capitulum XXVI. De una praebenda vacante possunt fieri duae, si eius suppetant facultates; alias dividens integrare tenetur.
Idem. Vacante quadam praebenda in ecclesia tua, duas ex ea constituens, ad illas de consensu capituli tui duos canonicos assumpsisti, quorum altero apud sedem apostolicam viam universae carnis ingresso, praebendam, quam defunctus habuerat, quidam clericus nomine Hippolytus fuit auctoritate sedis apostolicae assecutus. Verum quum idem Hippolytus te super integritate praebendae per quasdam nostras literas inquietet, et alius idem ius adversus te se habere proponat, quid facere debeas requisisti. Super quo fraternitati tuae sic duximus respondendum, quod, quum Turonensis statuta concilii sectionem inhibeant praebendarum, teneris utrique de his, quae vacare contigerit, integrare praebendam, nisi forte rationabili causa de vacante praebenda supradicta duae fuerint constitutae, ac tot sint utriusque proventus, quod per utramque sit utrique provisum in beneficio competenti. [Tu denique etc. Dat. Lat. VI. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XVI. 1214.]
- Capitulum XXVII. Si Papa mandat capitulo, ut aliquem in canonicum recipiant, et praebendam, si qua vacat, conferant, si de mandato scientes alii conferunt, coguntur primum recipere, et de reditibus ecclesiae loco beneficii providere, donec praebendam habeat.
Idem Vercellensi Episcopo. Dilectus filius G. clericus, pro quo canonicando in ecclesia Novariensi scripseramus, quod intendebat per nostras literas non obtento, contra canonicos eiusdem nobis exposuit conquerendo, quod, quum pro eo ad Novariense :Capitulum mandatum apostolicum misissemus, ut eum in canonicum reciperent et in fratrem, praebendam, si qua tamen tunc vacabat, conferentes eidem, +ipsi non solum mandatum apostolicum noluerunt adimplere, verum etiam praebendam vacantem, quam mandavimus illi conferri, alii praesumpserunt assignare. Unde petebat a nobis, ut quae de ipso inceperamus exsequi dignaremur. Magister autem Gregorius Novariensis ecclesiae procurator proponebat econtra, quia, quum in illa ecclesia nulla vacaret praebenda, praedictus clericus ad apostolicam sedem accedens falso in ecclesia ipsa nobis suggessit vacare praebendam, et ad suggestionem falsam super receptione sua literas impetrarat. Unde, quum mendax precator carere debeat impetratis penitus, idem procurator ab impetitione ipsius ecclesiam postulabat absolvi. Quum igitur coram dilecto filio nostro G. S. Gregorii ad Velum aureum diacono cardinali, quem eisdem dedimus auditorem, super his diutius litigarent, et idem cardinalis quae fuerant proposita coram eo nobis retulit diligenter, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod in Novariensi ecclesia praebenda vacaret tempore, quo super praebenda eiusdem ecclesiae canonici nostras literas receperunt, quum eam penitus alii in elusionem mandati nostri duxerint conferendam, eundem clericum, si non alibi habet sufficiens beneficium ecclesiasticum, iuxta tenorem prioris mandati nostri a praedictis clericis in canonicum recipi, et sibi de reditibus ipsius ecclesiae singulis annis competentes assignari proventus, donec ei sit in beneficio praebendali provisum.
- Capitulum XXVIII. Habens personatum vel beneficium curatum, si secundo tale receperit, vacat primum; quod si retinere contenderit, etiam secundo privabitur. Hoc primo. Et is, ad quem spectat beneficii curati collatio, licite confert statim, quum institutus aliud recepit, et, si infra sex menses non conferat, devolvitur ad alium collatio, et aliter ponitur. Hoc secundo. Cum sublimibus vero et literatis personis circa pluralitatem beneficiorum incompatibilium solus Papa dispensat. Hoc tertio. Hoc dicit istud cap. utile et famosum.
Idem in concilio generali. De multa providentia fuit in Lateranensi concilio prohibitum, ut nullus diversas dignitates ecclesiasticas vel plures ecclesias parochiales reciperet contra sacrorum canonum instituta; alioquin [et] recipiens sic acceptum amitteret, et largiendi potestate conferens privaretur. Quia vero propter praesumptiones et quorundam cupiditates nullus hactenus aut rarus de praedicto statuto fructus provenit: nos evidentius et expressius occurrere cupientes praesenti decreto statuimus, ut, quicunque receperit aliquod beneficium, curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium habebat, eo sit ipso iure privatus, et, si forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur. Is quoque, ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius libere conferat, cui merito viderit conferendum, et, si ultra sex menses conferre distulerit, non solum ad alios secundum Lateranensis concilii satutum eius collatio devolvatur, verum etiam tantum de suis cogatur proventibus in utilitatem ecclesiae cuius est illud beneficium, assignare, quantum a tempore vacationis ipsius ex eo constiterit esse perceptum. Hoc idem in personatibus esse decernimus observandum, addentes, ut in eadem ecclesia nullus plures dignitates aut personatus habere praesumat, etiamsi curam non habeant animarum. Circa sublimes tamen et literatas personas, quae maioribus sunt beneficiis honorandae, quum ratio postulaverit, per sedem apostolicam poterit dispensari.
- Capitulum XXIX. Concilium provinciale a beneficiorum collatione suspendit eos, qui post secundam correctionem indignis beneficia conferunt: providet etiam, quis interim beneficia conferat, et illam suspensionem relaxat solus Papa, vel solus patriarcha.
Idem in eodem. Grave nimis est et absurdum, quod quidam ecclesiarum praelati quum possint viros idoneos ad ecclesiastica beneficia promovere, assumere non verentur indignos, quibus nec morum honestas, nec literarum scientia suffragatur, carnalitatis sequentes affectum, non iudicium rationis; unde quanta ecclesiis damna proveniant, nemo sanae mentis ignorat. Volentes igitur huic morbo mederi, praecipimus, ut praetermissis indignis idoneos assumant, qui Deo et ecclesiis velint et valeant gratum impendere famulatum, fiatque de hoc in provinciali concilio diligens inquisitio annuatim ita, ut qui post primam et secundam correctionem fuerit repertus culpabilis, a beneficiis conferendis per ipsum concilium suspendatur, instituta in eodem concilio persona provida et honesta, quae suspensi suppleat defectum in beneficiis conferendis. Et hoc ipsum circa capitula, quae in his deliquerint, observetur. Metropolitani vero delictum superioris iudicio relinquatur, ex parte concilii nunciandum. Ut autem haec salubris provisio pleniorem consequatur effectum, huiusmodi suspensionis sententia praeter Romani Pontificis auctoritatem aut proprii patriarchae minime relaxetur, ut in hoc quoque quatuor patriarchales sedes specialiter honorentur.
- Capitulum XXX. Rector ecclesiae, non obstante consuetudine episcopi, vel patroni, debet de reditibus ecclesiae sufficientem habere portionem. H. d. usque ad §. Qui vero. (Qui vero etc.:) Privatus est parochiali ecclesia rector in ea non residens, nisi sit annexa dignitati vel praebendae, quo casu debet ibi habere perpetuum vicarium. Et in fine prohibet in fraudem rectoribus de ipsius proventibus pensionem in beneficium dari. H. d. Vel sic: non residens in ecclesia parochiali, vel non ponens vicarium, quando est annexa beneficio maiori, privatus est ea. H. d.
Idem in eodem. Exstirpandae consuetudinis vitium in quibusdam partibus inolevit, quod scilicet parochialium ecclesiarum patroni et aliae quaedam personae proventus ipsarum sibi [paene] penitus vindicantes, presbyteris earundem servitiis deputatis relinquunt adeo exiguam portionem, quod ex ea nequeant congrue sustentari. Nam, ut pro certo didicimus, in quibusdam regionibus parochiales presbyteri pro sua sustentatione non obtinent nisi quartam quartae, id est sextam decimam decimarum. Unde fit, ut in his regionibus paene nullus inveniatur sacerdos parochialis, qui ullam vel modicam habeat peritiam literarum. Quum igitur os bovis ligari non debeat triturantis, sed qui altario servit de altari vivere debeat, statuimus, ut, consuetudine qualibet episcopi vel patroni, seu cuiuslibet alterius non obstante, portio presbyteris ipsis sufficiens assignetur. Qui vero parochialem habet ecclesiam, non per vicarium, sed per se ipsum illi deserviat in ordine, quem ipsius ecclesiae cura requirit, nisi forte dignitati vel praebendae parochialis ecclesia sit annexa. In quo casu concedimus, ut is, qui talem habet praebendam vel dignitatem, quum oporteat eum in maiori ecclesia deservire, in ipsa parochiali ecclesia idoneum et perpetuum habeat vicarium canonice institutum, qui, ut praedictum est, congruentem habeat de ipsius ecclesiae proventibus portionem; alioquin illa se sciat auctoritate huius decreti privatum, libere alii conferenda, qui velit et possit quod dictum est adimplere. Illud autem penitus interdicimus, ne quis in fraudem de proventibus ecclesiae, quae curam habere debet proprii sacerdotis, pensionem alii quasi pro beneficio conferre praesumat.
- Capitulum XXXI. Non debent religiosi ecclesias vel decimas a laicis sine dioecesanorum consensu recipere, excommunicatos vel interdictos ad divina admittere, in ecclesiis quoque, quae ad eos non pleno iure pertinent, instituere vel destituere; sed praesentabunt dioecesanis ad eas viros idoneos.
Idem in eodem. In Lateranensi concilio noscitur fuisse prohibitum, ne quilibet regulares ecclesias seu decimas sine episcoporum consensu de manu laici praesumant accipere, nec excommunicatos vel nominatim interdictos admittant aliquatenus ad divina. Nos autem id fortius inhibentes, transgressores digna curavimus animadversione punire, statuentes nihilominus, quatenus in ecclesiis, quae ad ipsos pleno iure non pertinent, iuxta eiusdem concilii statuta episcopis instituendos presbyteros repraesentent, ut illis de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem, institutos vero removere non audeant episcopis inconsultis. Sane adiicimus, ut illos repraesentare procurent, quos vel conversatio notos reddit, vel commendat probabile testimonium praelatorum.
- Capitulum XXXII. Abens in theologiae studio fructus beneficiorum suorum percipit in absentia, sed quotidianas distributiones non.
Honorius III. Abbati et Priori sanctae Genovefae. Licet vobis direxerimus scripta nostra, ut dilecto filio magistro N. Eboracensi archidiacono, in sacra pagina cupienti studere, proventus suos ecelesiasticos faceretis integre ministrari: nolumus tamen, nec nostrae intentionis exstitit, ut quotidianas illas distributiones, quae tantum residentibus in ecclesiis, et his, qui intersunt horis canonicis, exhibentur, ei tribui faciatis.
- Capitulum XXXIII. Propter paupertatem praebendarum ecclesiae cathedralis possunt eis annecti capellae, reservata ipsarum presbyteris congrua portione.
Idem Vesprimensi Episcopo. Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod ecclesiae tuae canonici, diminuta ipsorum provisione a tempore concilii generalis, quum eis extunc non fuerint ad eorum sustentationem concessae capellae, sicut ante fieri consuevit, de reditibus praebendarum suarum, quum nimis sint exiles, nequeunt sustentari, +propter quod plures ipsorum eadem ecclesia relicta in eiusdem clericatus coguntur opprobrium aliorum se obsequiis mancipare. Unde humiliter supplicuisti, ut de capellis eisdem provisionem eorum de nostra permissione tibi ampliare liceret. Quia vero per hoc statutis derogaretur eiusdem concilii, quae servari volumus inconcusse, te in hac parte nequivimus exaudire. Verum illorum paupertati paterno compatientes affectu, et tibi etiam, prout exposcit devotionis tuae meritum, gratiam facere cupientes, fraternitati tuae de qua plenam fiduciam obtinemus, praesentium auctoritate committimus, ut, Si evidens necessitas vel utilitas exigat, praebendas ecclesiae tuae poteris de capellis in perpetuum annectendis eisdem, sicut discretione praevia expedire videris, augmentare, reservata tamen congrua singularum capellarum presbyteris portione. [Nulli ergo etc. Dat. Later. IV. Kal. Febr. 1225.]
- Capitulum XXXIV. Licet ecclesia ex donatione laici beneficium conferat, tenet illius beneficii impetratio, de hoc mentione non habita.
Idem Episcopo et Priori et Archidiacono Herfordensibus. Dilectus filius G. pauper clericus nobis proposuit, quod, quum decano et capitulo ecclesiae beati Martini Andegavensis preces direxerimus et praecepta, ut ipsum, quam cito facultas se offerret, in canonicum reciperent et in fratrem, vobis super hoc exsecutoribus sibi datis, vacantibus interim duabus in ecclesia praefata praebendis, dictus clericus, ut mandatum nostrum exsequeremini circa ipsum, a vobis cum instantia postulavit. Sed quia ipsorum decani et capituli procurator excipiendo proposuit, nostras super hoc literas non valere pro eo, quod in eis mentio non fiebat, quod praefatus decanus ex donatione regis praebendarum eiusdem ecclesiae collationem haberet, vos mandati nostri exsecutores non esse interloquendo dixistis, et sic illae duae praebendae, quae medio tempore vacaverunt, aliis sunt collatae, +et dictus clericus occasione huiusmodi, quam vos malitiose recepisse videmini, remansit hactenus sua provisione frustratus, propter quod idem nostram audientiam appellavit, appellationi cuius dicimini detulisse. Nolentes igitur, ut saepe dictus clericus frustratus a vobis literarum nostrarum commodo ulterius suspendatur, vobis firmiter Mandamus, quatenus, occasione huiusmodi, quam reputamus frivolam, non obstante, mandatum nostrum ad vos pro ipso directum taliter sine difficultate qualibet exsequi procuretis, quod ipse propter hoc ad nos ulterius non recurrat, nec vos possitis de inobedientia reprehendi, quae idolatriae comparatur.
- Capitulum XXXV. Pueri et alias beneficiati non sunt idonei ad beneficia consequenda. H. d. inhaerendo verbis literae.
Gregorius IX. Argentinensi Episcopo. Super inordinata ordinatione (Et infra:) Quum autem illi sint in ecclesiis idonei reputandi, qui servire possunt et volunt in ipsis, consultationi tuae taliter respondemus, quod pueri et beneficiati, qui non possunt in eadem ecclesia deservire, in ea non debent idonei reputari.
- Capitulum XXXVI. Pro unius praebendae integratione alia dividi non debet.
Idem Archiepiscopo et Magistro R. Turonensibus. Quum causam, quae inter Aurelianensem episcopum et I. de Blesis canonicum sanctae Crucis super integratione praebendae ipsius canonici vertebatur, vobis duxerimus committendam (Et infra:) Consultationi vestrae taliter respondemus, quod nostrae intentionis non exstitit, ut pro integratione praebendae supradicti canonici praebenda de novo aliqua scinderetur.
- Capitulum XXXVII. Clerici ignobiles et non eminentis scientae propter hoc non debent a praebendis repelli, etiam in ecclesia, quae tales admittere non consuevit.
Idem. Venerabilis frater noster Portuensis episcopus supplicavit, ut, quum quandam praebendam, quae in Argentinensi ecclesia tamdiu vacaverat, quod donatio eius erat ad sedem apostolicam devoluta, I. clerico contulerit, dum in illis partibus legationis officio fungeretur, suam collationem benigno prosequeremur affectu. Verum procurator Argentini capituli proposuit ex adverso, quod idem :Capitulum, hoc audito, consuetudinem allegans antiquam inviolabiliter observatam, iuxta quam nullum, nisi nobilem et liberum, et ab utroque parente illustrem, honestae conversationis ac eminentis scientiae, in suum consortium hactenus admiserant, ne contra hoc fieret, maxime quum nulla tunc praebenda vacaret, antequam monitorias vel exsecutorias literas recepisset, ad sedem apostolicam appellavit. (Et infra:) Nos igitur attendentes quod non generis, sed virtutum nobilitas vitaeque honestas gratum Deo faciunt et idoneum servitorem, ad cuius regimen non multos secundum carnem nobiles et potentes elegit, sed ignobiles ac pauperes eo, quod non est personarum acceptio apud ipsum, et vix ad culmina dignitatum, nedum praebendas viri eminentis scientiae valeant reperiri, exceptiones huiusmodi non duximus admittendas. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, praedictam praebendam vacasse, quando ipsam dicto I. contulit episcopus memoratus, ipsum ad eam recipi faciatis.
- Capitulum XXXVIII. Si mandatur provideri in ecclesia, non potest de ecclesia provideri.
Idem. Quum olim priori sanctae M. dederimus in mandatis, ut G. diacono in aliqua ecclesia civitatis vel dioecesis Lucanae auctoritate apostolica provideret, idem praefatum G. ecclesiae sancti Petri de Vico rectorem auctoritate huiusmodi nisus est designare, in qua rector ab eiusdem ecclesiae clericis eligi consuevit, excommunicationis sententiam nihilominus proferens in rebelles. Quum igitur mandatum huiusmodi se ad talia non extendat, nec ad rectoriam vel dignitatem nostra feratur intentio, quum pro simplici beneficio iussio nostra manat: mandamus, quatenus tam institutionem huiusmodi quam excommunicationis sententiam propter hoc latam denuncies non tenere.
Titulus V I . De clerico aegrotante vel debilitato.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Clericus infirmus integre percipit fructus beneficii sui.
Gregorius Candido Episcopo Urbevetano. Quum percussio corporalis, +[utrum pro purgatione an pro vindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae,] quod absit, offensa respiciat. Et quia praesentium lator Calumniosus pro hac percussione, quam sustinet, consueta sibi commoda ab ecclesia vestra asserit negari, idcirco Fraternitatem tuam praesentibus hortamur epistolis, quatenus latorem praesentium ad percipienda beneficia, quae consueta sunt ab ecclesia tua, aegritudo sua non debeat impedire; quia, si alii eius essent exemplo deterriti, forte non posset qui militaret ecclesiae inveniri, sed secundum loci eius ordinem quaecunque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae ecclesiae potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione iudicii praebeat aegrotanti, [quatenus etc.]
- Capitulum II. Presbyter, cui medietas palmae cum duobus digitis est abscissa, missam non celebrat, sed ceteris sacerdotalibus fungi potest.
Eugenius Papa. Presbyterum, cuius duos digitos cum medietate palmae a praedone abscissos esse significasti, missam non permittimus celebrare, quia nec secure propter debilitatem, nec sine scandalo propter deformitatem membri hoc fieri posse confidimus. Ipsum autem ceteris officiis sacerdotalibus fungi minime prohibemus. [Praeterea etc. (cf. c. 1. de apostat. V. 9.)]
- Capitulum III. Si rector ecclesia sit leprosus, dandus est ei coadiutor.
Lucius III. De rectoribos ecclesiarum leprae macula usque adeo infectis, quod altari servire non possunt, nec sine magno scandalo eorum, qui sani sunt, ecclesias ingredi, hoc volumus te tenere, quod eis dandus est coadiutor, qui curam habeat animarum, et de facultatibus ecclesiae ad sustentationem suam congruam recipiat portionem.
- Capitulum IV. Si rector ecclesiae sit leprosus, ab administrationis officio removetur; sed de bonis ecclesiae sustentatur.
Clemens III. Tua nos duxit fraternitas consulendos: (Et infra: [cf. c. 19. de sent. exc. V. 39.]) De sacerdote vero, qui divino iudicio leprae morbo repercussus in parochiali ecclesia praelationis officio fungitur, dicimus, quod pro scandalo et abominatione populi ab administrationis debet officio removeri, ita quidem, quod iuxta facultates ecclesiae sibi necessaria, quamdiu vixerit, ministrentur.
- Capitulum V. Episcopo, qui propter morbum incurabilem pastorale officium exercere non potest, dandus est coadiutor.
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo. Ex parte fuit propositum coram nobis, quod, quum venerabilis frater noster Aurasiensis episcopus gravi et incurabili morbo fere iam per quadriennium labotaverit ita, quod pastorale officium non potuit, nec potest ullatenus exercere, nobilis vir de Baucio princeps terrae illius, consules ac cives civitatis eiusdem a te postulant incessanter, ut tam ipsis quam Aurasicensi ecclesiae, quum sis metropolitanus eorum, studeas providere. Verum quum tu ipsum ad cessionem compellere non possis, nec debeas ullo modo, nec afflictio afflictio sit addenda, immo potius sit ipsius miseriae miserendum, eo, quod idem vir bonus exstiterit et honestus, et ecclesiam salubriter sibi commissam gubernaverit, quid super his agere debeas, sedem duxisti apostolicam consulendam. Nos igitur volentes tam praefato episcopo quam ecclesiae suae salubriter providere, fraternitati tuae taliter respondemus et per apostolica scripta mandamus, quatenus illi coadiutorem associes virum providum et honestum, per quem tam episcopo quam populo sibi commisso utiliter consulatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Non. Dec. Pont. nostr. Ao. VII. 1204.]
- Capitulum VI.
Honorius III. Episcopo Aversano. Consultationibus (Et infra:) Archidiacono autem, quem morbo paralytico laborantem officium linguae asseris amisisse, coadiutor est merito adhibendus, maxime si de ipsius processerit voluntate.
Titulus V I I . De institutionibus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Numerus clericorum debet institui in ecclesiis collegiatis secundum facultatem ipsarum.
Ex concilio Arelatensi. Non amplius suscipiantur in monasterio monachorum aut clericorum, seu etiam puellarum, quam quot se regere de bonis ecclesiae absque penuria ecclesiae possint.
- Capitulum II. Laici in canonicos non possunt institui.
Eugenius. In ecclesia vestra certum numerum canonicorum, sicut nobis innotuit, communiter instituere curavistis, +et institutionem vestram religione firmare iuramenti. Unde, quia numero illo successu temporum diminuto in dubitationem deducitis, utrum ipsum numerum de institutione canonicorum supplere possitis, laicis computatis, qui in ecclesia vestra canonicorum titulo nominantur, et statutus numerus sit impletus, ut haec ambiguitas a vestris cordibus auferatur, nobis videtur, quod, Quum laici non debeant in canonicorum numero computari, nec vos debeatis differre, quo minus statutum numerum, iuramento praestito roboratum, de aliis clericorum personis idoneis canonicos suppleatis; nec enim alia vestra intentio fuisse putatur, quam quod tales ad supplendum numerum, quum necesse foret, invenire unanimiter curetis, per quos Deo in divinis officiis per ecclesiasticos ordines congrue serviatur. Ad haec vero districtius prohibemus, ne de cetero laicos in canonicos admittatis.
- Capitulum III. Institutio beneficiorum spectat ad episcopos vel eorum officiales.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Ex frequentibus querelis personarum satis manifeste didicimus, in partibus vestris consuetudinem pravam admodum et enormem, et sanctorum Patrum constitutionibus omnimodo contrariam a multis retro temporibus invaluisse, quod videlicet clerici, caeca cupiditate ducti, ecclesias et ecclesiastica beneficia sine consensu episcopi dioecesis vel officialium suorum, qui hoc de iure possunt facere, recipiunt, minus quam deceat sollicite cogitantes, quomodo id a Patrum sanctorum est institutionibus alienum et ecclesiasticae contrarium honestati. Unde, quum tu, frater archiepiscope, ex officio tibi commisso tam iniquam consuetudinem de provincia tua velis, sicut debes, radicitus exstirpare, tam in clericos illos, qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia de cetero taliter occupata scienter detinent, quam in eos qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia de cetero taliter occupare praesumpserint, sicut ex literis tuis intelleximus, excommunicationis sententiam protulisti. Nos itaque eandem sententiam ratam et firmam habentes, et eam auctoritate apostolica confirmantes, per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus singuli vestrum, sententiam in suis episcopatibus saltem quater in anno innovantes, eam contradictione et appellatione cessante faciatis inviolabiliter observari, clericos ipsos, qui ipsam sententiam incurrerunt vel de cetero incurrerint, nisi congrue satisfecerint, et a praesumptione sua omnino destiterint, absolvere minime praesumatis.
- Capitulum IV. Ultra facultates non debet quis institui invitis clericis ecclesiae.
Clemens III. Clero Constantinopolitano. Auctoritate apostolicae sedis +debitoque officii nostri compellimur, viros ecclesiasticos oculo benigniori prospicere, eisque, ne graventur molestiis, pastorali sollicitudine providere. Hac itaque ratione inducti auctoritate apostolica prohibemus, ne aliquis vestrum a quocunque in civili vel criminali negotio, nisi in foro ecclesiastico impetatur, nec per saecularem personam carceri aut vinculis, nisi ab archiepiscopo suo eiectus fuerit ex ordine clericali, aliquatenus mancipetur, nec absque rationabili et manifesta causa in officio suo, vel iure suo gravamen ab aliquo patiatur. Prohibemus etiam, ne vicarius repis seu quaecunque persona vicem saecularis potestatis gerens vobis in domibus vel aliis rebus vestris iniuriavm praesumat inferre; sed tam in his quam in aliis privilegia, vobis a regibus vel archiepiscopis pia consideratione concessa, inviolata volumus conservari. Statuimus insuper, ut nullus in ecclesiis vestris ultra, quam facultates earum sustineant, vobis instituatur invitis.
- Capitulum V. Quum in ecclesiis oportet extraneos institui, non debent institui clerici certae originis tantum, sed undecunque sint; dum tamen sint idonei.
Innocentius III. S. Marcelli et S. Susannae cardinali apostolicae sedis legato. Ad decorem +et commodum tam ecclesiae S. Sophiae, quam aliarum ecclesiarum, quae sunt in urbe Constantinopolitana constructae, noscitur pertinere, ut literati viri et morum honestate conspicui, de quibuslibet mundi partibus venientes, institui debeant in eisdem. Verum Sicut nostris auribus est suggestum, venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha, eorum immemor, quae sibi suggesimus viva voce ac postmodum per scripta mandavimus, si tamen ad ipsum nostrae literae pervenerunt, aliarum nationum clericos spernens, Venetos tantum in Constantinopolitanis ecclesiis satagit collocare, non attendens, quod in omni gente qui facit iustitiam acceptus est Deo, nec sanctuarium Dei convenit iure hereditario possideri. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus moneatis eundem, ut viros religiosos, honestos et literatos, et alias idoneos, undecunque originem duxerint, in praedictis ecclesiis, et maxime in maiori, instituere non postponat; alioquin indignum se reddet, ut vos aliarum clericos nationum ad eius obedientiam compellatis; praesertim quum ipsi propter hoc ad nostram duxerint audientiam appellandum. Nec dissimulare potestis, quin hoc nostris auribus intimetis, ut ex hoc ipso, an verum sit quod super hoc Venetis dicitur promisisse, coniicere valeamus. Si qui vero clerici per vos vel alterum vestrum sunt in praedictis ecclesiis instituti, appellatione postposita faciatis eos pacifica possessione gaudere, amotos sicut iustum fuerit per censuram ecclesiasticam appellatione remota facientes restitui ad easdem. [Quod si non Dat. etc. Ferentini XI. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum VI. Institutiones et custodiae possunt de iure speciali ad non episcopum pertinere, et pendente lite cum diocesano defenditur in possessione. H. d. Vel sic: Si possidet ius instituendi is, ad quem de iure communi non spectat, pendente iudicio proprietatis in posessione defenditur.
Idem Heliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi. Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii magister Honorius archidiaconus Richemundiae, et magister Columbus subdiaconus noster I. de Eboraco, et R. Avenel et procuratores venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi, eos in consistorio nostro duximus audiendos. Ex parte archiepiscopi memorati fuit propositum, quod institutio personarum et custodia ecclesiarum vacantium ad eum in dioecesi sua spectat tam de iure communi quam de consuetudine generali. Verum quidam praedecessores ipsius quibusdam archidiaconis Richemundiae tam institutionem quam custodiam personaliter commiserunt, eas sibi alicuius tempore retinentes, et libere, sicut spectabat ad eos, utentes eisdem ita, quod archiepiscopus, qui Eboracensi ecclesiae modo praeest, W. de Chimil., quondam archidiacono Richemundiae, illas ad preces inclitae Recordationis Ricardi regis Anglorum de gratia speciali concessit, et eo in episcopum post electo sibi retinuit tanquam suas. +[Quumque archidiaconatum illum praedicto magistro intenderet assignare, tam ante concessionem, quam in concessione ipsius expressit, quod tam institutiones sibi quam custodias reservabat. Cui archidiaconus ipse respondit, quod contra Deum ageret et iuri canonico derogaret, si institutiones ecclesiarum sibi usurpare praesumeret, quae soli archiepiscopo competebant. Deinde libertatibus ipsis renuntians, renunciationem suam redegit in scriptis: et ad maiorem cautelam sigillo proprio roboravit, ac tandem quod eis se nullatenus immisceret, corporaliter praestitit sacramentum.] Inter alia vero archidiaconus ipse respondit, quod, quum inclytae recordationis primus Henricus rex Angliae apud Carleolum sedem episcopalem vellet de novo creari, quia ex hoc archidiaconatus Richemundiae laedebatur, rex ipse a bonae memoriae T. archiepiscopo Eboracensi humiliter postulavit, ut in recompensationem cuiusdam partis, quae subtrahebatur archidiaconatui memorato, ei praedictas concederet dignitates, archiepiscopus autem annuit precibus postulantis et tam institutiones quam custodias, non personaliter archidiacono, qui tunc erat, sed perpetuo de consensu Eboracensis capituli archidiaconatui reali et liberali concessione donavit. Quum autem archidiaconatus ipse in continua possessione tam istarum quam aliarum etiam libertatum multorum archiepiscoporum, regum et archidiaconorum temporibus exstitisset, et saepe dictus archiepiscopus sine conditione qualibet concessisset ipsum eidem, post concessionem asseruit, quod ipsum cum omnibus libertatibus suis concesserat, institutionibus et custodiis vacantium ecclesiarum exceptis. Ipse vero [consuetudinem eiusdem archiepiscopi plene noscens, scilicet quod sicut daret de facili, sic poenitere leviter consuerit, ac] timens, ne, si negaret expresse, quum nondum esset archidiaconus possessionem adeptus, vel impediret penitus factum eius, vel diutius differretur, respondit, quod non solum de illo, sed de omnibus reditibus suis faceret quod sibi placeret. [Post modum vero possesionem archidiaconatus ingressus, libere libertatibus ipsis est usus, sicut praedecessores eius facere consueverant. Consequenter vero quum archiepiscopus eum archidiaconatu ipso contra iustitiam spoliasset, nec restitutionem eius potuisset aliquatenus obtinere, nisi per chartam renunciaret libertatibus memoratis, ipse ius suum durare cognoscens, literas renunciationis spoliatus adhuc archiepiscopo ipsi dedit sigillo proprio roboratas; sed illas, sicut est propositum ex adverso, nullatenus abiuravit; immo restitutionis beneficium assecutus, usus est eisdem libertatibus sicut prius, licet idem archiepiscopus ipsum et clericos eius super illis et aliis post appellationem legitime interpositam multipliciter aggravaret. Unde quum praedictarum concessio libertatum non fuerit personae, sed sicut realis personarii magis facta, non gratia specialiter concedebantur alicui sed ex debito potius cum archidiaconatu pariter tradebantur ad cuius integritatem tanquam in recompensationem dote proculdubio pertinebant. Propter quod, etsi aliquis archiepiscopus eis forsan usus fuerit, dum archidiaconatum in suis manibus retinebat, nullum propter hoc archidiaconatui est praeiudicium generatum, quum intelligantur postmodum in ipsa concessae. Praeterea, quum in Turonensi concilio praebendarum, dignitatum, beneficiorum sint inhibitae sectiones, et Lateranum concilium, ubi census novos imponi prohibet, et veteres augmentari subiungat, «Ne partem redituum aliqui suis usibus appropriare praesumant,» patet archiepiscopum nec debuisse nec potuisse archidiaconatum suis dignitatibus et libertatibus mutilare. Nec est credendum quod ante concessionem, vel in ipsa concessione actum fuerit, ut praedictas libertates sibi archiepiscopus retineret, quia si alienum sibi sic voluisset forsitan usurpare, commississe videretur simoniacam pravitatem. Renuntiatio autem archidiacono nocere non potuit, quum renunciaverit spoliatus, et bonae memoriae Alexander papa, praedecessor noster, renunciationem huiusmodi asseruerit non valere. Insuper quum, etsi collatio archidiaconatus surrepserit ad archiepiscopum memoratum, integritas tamen ad Eboracensis ecclesiae pertinet dignitatem, nec potuisset archiepiscopus vel archidiaconus praeter assensum et absque consilio Eboracensis capituli ipsius archidiaconatus in tantum laedere dignitates vel libertates.] Super haec pars replicavit adversa, quod, etsi renunciatio vel abiuratio archidiaconatui non noceret, per haec tamen esset archidiacono repetendi facultas adempta. Sed archidiaconus libertates illas se non repetere respondebat, quum eis libere, sicut prius, quando iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, uteretur, et earum possessione gauderet. Sed contra hoc iterum replicabant, quod idem archidiaconus in quadam ecclesia sui archidiaconatus non per archiepiscopum institui postulasset, si talis institutio pertinebat ad ipsum, et ipse tunc ipsarum libertatum possessione gauderet. Ad quod archidiaconus ipse respondit, quod per archiepiscopum non institui, sed confirmari potius postulavit, licet, quod se ipsum institueret, incongruum videretur. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita, et plenius intellectis, interlocuti fuimus, archidiaconum esse in plena libertatum eiusdem archidiaconatus possessione tuendum, donec probatum legitime fuerit ex adverso, libertates ipsas archidiaconis ab archiepiscopis personaliter fuisse concessas, quum in hoc casu tam ante quam post, et in ipsa etiam concessione archiepiscopus eas retinere sibi potuerit licite tanquam suas, vel donec legitime probatum fuerit, easdem libertates archidiaconum abiurasse. Sed in hoc casu, si concessio illa fuerit realis, archiepiscopo nihil iuris vel utilitatis accederet, quia nos vel ad petitionem Eboracensis ecclesiae, vel per nos ipsos super hoc archidiaconatui eidem consulemus. Si ergo alterutrum ipsorum fuerit legitime [et propositum, et] comprobatum, archidiacono super libertatibus ipsis, si neutrum, archiepiscopo silentium imponatur. [Ideoque districte etc.]
- Capitulum VII. Is, ad quem spectat collatio dignitatum, se ipsum instituere non potest.
Idem Episcopo Trecensi et Archidiacono Parisiensi. Quum ad nostram +[dudum audientiam pervenisset, quod in ecclesia Peronensi dignitas quaedam, quae custodia vulgariter appellatur, contra statuta Lateranensis concilii per duos annos et amplius vacavisset, venerabili fratri nostro Turonensi archiepiscopo, tunc archidiacono Parisiensi, et dilecto filio decano Sancti Quintini dedisse recolimus in praeceptis, ut, si res taliter se haberet, quum ad nos ipsius dignitatis esset donatio devoluta, ipsi auctoritate nostra suffulti eam in suam custodiam assumentes, insinuarent nobis per suas literas veritatem, ut per eas certiores effecti dignitatem ipsam personae idoneae conferremus. Ipsi vero tam decanum et :Capitulum quam etiam Matthaeum abbatem Peronensis ecclesiae, qui custodem etiam eiusdem ecclesiae se gerebat, peremptorie citaverunt. Quumque dictus archiepiscopus, quia die statuta interesse non poterat, per suas se literas excusasset, supradicti procurator abbatis coram decano comparuit memorato, proponens nostras literas directas ad illos multiplici ratione suspectas, tum quia in salutatione ipsarum prius positum fuerat nomen archidiaconi quam decani, et notula, quae ad assignationem personae literas impetrantis solet apponi, non erat a tergo scripta, sed in margine potius literarum; tum quia S. litera capitalis in hac dictione «salutem» nimis erat in longum a posteriori parte protensa; et quia in eisdem literis adversarius vel accusator seu etiam denunciator non erat ex nomine designatus, quae omnia obviare sedis apostolicae consuetudini proponebat. Idem quoque procurator, allegans, quod in eodem negotio erat ordine iudiciario procedendum, dilationem cum instantia postalavit, ut dictus abbas posset eidem causae personaliter interesse; obstaculum appellationis obiiciens, si eidem postulata dilatio negaretur. Dictus vero decanus, allegationes praedictas tanquam supervacuas vilipendens, dilatione penitus denegata, in suam curam assumpsit custodiam memoratam, idoneis provisoribus tam in extarioribus quam in interioribus deputatis. Qui ut de veritate negotii nos posset reddere certiores, decanum et quosdam canonicos Peronensis ecclesiae coegit super ipso negotio veritati testimonium perhibere; quorum depositiones inclusas sub sigillo proprio ad nostram praesentiam destinavit. Nos igitur eiusdem decani processum diligentius recensentes licet exceptiones quasdam ab abbatis praedicti procuratore propositas frivolas reputaverimus et inanes, quia tamen secundum legitimas sanctiones, etsi non cognitio, sed exsecutio demandetur, oportet tamen de veritate precum inquiri, maxime quum illa clausula, videlicet: «si res ita se habet,» literis nostris esset inserta, processum eiusdem decani, qui prius custodiam in suam curam accepit quam inquireret veritatem, duximus irritandum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus abbatem ipsum restituatis ad custodiam supradictam, quum constet ipsum contra formam mandati apostolici destitutum, ac deinde secundum eiusdem mandati tenorem procedere procuretis, illud nihilominus attendentes, ut, nisi dictus abbas rationabilem causam ostenderit, quod in eadem ecclesia custodiam simul et abbatiam possit habere, vos, eo destituto, in curam vestram sublato appellationis obstaculo saepedictam custodiam assumatis, custodientes eandem, donec de ipsa mandatum apostolicum impleatis.] Illud autem nolumus vos ignorare, quod, postquam idem M. fuit abbas effectus, praedictam custodiam de iure non potuit obtinere, quia, quum ratione abbatiae ad ipsum pertineat donatio tam custodiae quam aliarum dignitatum, ac etiam praebendarum in ecclesia Patranensi, custodiam ipsam recipere non potuit a se ipso, quum inter dantem et accipientem debeat esse distinctio personalis; sed nec ab alio, quum ius conferendi alius non haberet. [Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
Titulus V I I I . De concessione praebendae et ecclesiae non vacantis.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Institutus scienter in beneficium viventis deponendus est.
Gelasius I. Papa ad Romanos. Qui in vivorum sacerdotum loco ponuntur, hoc ipso secundum canones sunt ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi.
- Capitulum II. Beneficia non vacantia concedi vel promitti non debent, et, quum vacaverint, concedi debent infra sex menses, quibus elapsis de episcopo ad :Capitulum, et econtra, demum ad proximum superiorem devolvitur collatio.
Ex concilio Lateranensi. Nulla ecclesiastica ministeria, seu etiam beneficia vel ecclesiae tribuantur alicui seu promittantur antequam vacent, ne desiderare quis mortem proximi videatur, in cuius locum et beneficium se crediderit successurum. Quum enim [id] in ipsis etiam legibus gentilium inveniatur inhibitum, turpe [nimis] est et divini plenum animadversione iudicii, si locum in ecclesia Dei futurae successionis exspectatio habeat, quam ipsi etiam gentiles homines condemnare curarunt. Quum vero praebendas ecclesiasticas seu quaelibet officia in aliqua ecclesia vacare contigerit, vel si etiam modo vacant, non diu maneant in suspenso sed infra sex menses personis, quae digne administrare valeant, conferantur. Si autem episcopus, ubi ad eum spectat, conferre distulerit, per :Capitulum ordinetur. Quod si ad :Capitulum pertinuerit, et infra praescriptum terminum hoc non fecerit, episcopus secundum Deum hoc cum religiosorum virorum consilio exsequatur. Vel si omnes forte neglexerint, metropolitanus de ipsis secundum Deum absque illorum contradictione disponat. [Praetereae etc. (cf. c. 4. de praeb. III. 5.)]
- Capitulum III. Beneficia vacantia conferuntur non obstante appellatione illorum, quibus promissa fuerant ante, quam vacarent.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Relatum est auribus nostris, +quod quidam clerici in beneficiis ecclesiasticis C. vel CC. marcarum reditus possidentes, et proponentes primas vacantes ecclesias a monachis vel canonicis vel aliis ius patronatus habentibus sibi fuisse promissas, ne in illis, quum vacant, instituantur alii, vocem appellationis emittunt, ut interim arte aliqua propositum suum valeant adimplere. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum in Lateranensi concilio promissiones factae de ecclesiis non vacantibus sint cassatae, praetextu appellationis eorum, qui iam dictis promissionibus innituntur, omitti non debet, quin ecclesiae, quum vacaverint, de personis idoneis ordinentur.
- Capitulum IV. Si scribitur ei, ad quem spectat collatio, dato exsecutore ad providendum, per praesentationem literarum collatori factam afficitur praebenda ita, quod collatio alteri facta non tenet. H. d. secundum verum intellectum. Vide cap. Si capitulo eod. tit. in VI.
Innocentius III. Praeposito et capitulo Cameracensibus. Proposuit nobis dilectus filius T. presbyter, quod, quum bonae memoriae C. Papa praedecessor noster post preces, quas vobis pro receptione ipsius in fratrem et assignatione praebendae, ad donationem vestram spectantis, in ecclesia vestra proximo vacaturae, eidem facienda porrexerat, mandatum apostolicum vobis destinasset, decano Remensi exsecutore concesso, decanus ipse, vos in exsecutione mandati apostolici contumaces inveniens et rebelles, ipsum de praebenda primo vacatura in ecclesia vestra, quae ad donationem capituli pertinet, auctoritate apostolica investivit, +[vobis praecipiens, ut eum in canonicum recipientes et in fratrem, ipsi stallum in choro et locum in capitulo conferretis, ecclesiarum vobis introitu interdicto, si quod mandabat differretis infra triduum adimplere. Vos autem nec mandatum eius exsequi voluistis, nec ab ecclesiarum cessastis ingressu, immo potius in elusionem mandati apostolici causa diffugii ad eundem decanum appellastis.] Sed quum ipse decanus morte praeventus in negotio ipso ulterius non potuisset procedere, et praebenda, quae ad donationem vestram spectabat, in ecclesia Cameracensi vacasset, eam alii assignastis +[in eundem presbyterum excommunicationis sententiam promulgantes, quia literas eiusdem decani sibi in testimonium reservavit.] Idem autem praedecessor noster, quod ab eodem decano factum fuerat ratum volens haberi collationem praebendae factam a vobis penitus irritavit, et eum [presbyterum ab excommunicationis vinculo absolutum] de ipsa manu propria per annulum investivit. Licet autem intentionis nostrae non sit, investituras de vacaturis factas contra canonum instituta ratas habere, qui secundum plenitudinem potestatis de iure possumus supra ius dispensare: attendentes tamen, quod idem presbyter non de vacatura, sed de vacante per praedecessorem nostrum fuit investitus, utpote quae post cassationem concessionis a vobis factae intelligebatur vacare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, amoto ab ea praebenda quolibet detentore, eam ipsi T. omni dilatione, excusatione et appellatione postpositis, conferatis, et permittatis ab ipso pacifice possideri, ei stallum in choro et locum in capitulo cum plenitudine honoris canonici assignetis. [Alioquin etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. 1198.]
- Capitulum V. Semestre ad eligendum seu conferendum a iure praefixum non currit legitime impedito, nec incipit currere nisi a die notitiae vacationis. H. d. et est textus multum allegabilis et quotidianus.
Idem P. sanctae M. in Via lata Diacono cardinali apostolicae sedis Legato. Quia diversitatem corporum diversitas saepe sequitur animorum, +ne plenitudo ecclesiasticae iurisdictionis in plures dispensata vilesceret, sed in uno potius collata vigeret, apostolicae sedi Dominus in B. Petro universarum ecclesiarum et cunctorum Christi fidelium magisterium contulit et primatum, quae retenta sibi plenitudine potestatis, ad implendum laudabilius officium pastorale, quod omnibus eam constituit debitricem, multos in partem sollicitudinis evocavit, sic suum dispensans onus et honorem in alios, ut nihil suo iuri subtraheret, nec iurisdictionem suam in aliquo minoraret. Quum autem ex susceptae auctoritatis officio singulis, tanquam singulorum mater, iusta petentibus iustitiam nec possit nec debeat denegare, quum iustitia et iudicium sit praeparatio sedis eius, nos, qui ad eius regimen sumus, licet insufficientes, assumpti, fratribus et coepiscopis nostris ad nos clamantibus non possumus in iustitia non adesse, aut quod iuste postulaverint non audire, ne, si forsan circa exhibendam eis iustitiam fuerimus inventi remissi, ipsi quoque negligentes inveniantur in reddendis iuribus subditorum, et commissam [sibi] nostrae sollicitudinis partem minus laudabiliter exsequantur, si, quod absit, nos viderint vel declinare a iure, vel non audire iustitiam postulantes. Hac autem ratione diligenter inducti, venientem ad apostolicam sedem venerabilem fratrem nostrum [G.] Eboracensem archiepiscopum benigne recepimus, et multiplices curavimus eius querelas audire. Conquerebatur [autem] inter cetera Eboracensis archiepiscopus, quod, quum ad eum in ecclesia Eboracensi et in aliis suis ecclesiis collatio pertineat praebendarum, tempore suspensionis ipsius et postmodum etiam quidam praeter eius auctoritatem se intruserunt in ipsas, +et in hoc et aliis iuri eius non modicum derogarunt. Quidam etiam in quasdam abbatias dioecesis Eboracensis post interpositam ad nos appellationem irrepserant, qui ab eo nec confirmationis munus, nec benedictionis gratiam postularant. Volentes igitur eidem archiepiscopo per tuae sollicitudinis industriam provideri, de fratrum nostrorum consilio discretioni tuae per apostolica scripta [districte] praecipiendo Mandamus, quatenus eos, qui praebendas vel dignitates ecclesiae Eboracensis vel aliarum ecclesiarum ad donationem eius spectantes praeter auctoritatem acceperunt ipsius, ad eas resignandas monitione praemissa inducas, quum eas non possint salva conscientia detinere. Quodsi monitis tuis acquiescere forte noluerint, eos ad id per excommunicationis sententiam et subtractionem aliorum beneficiorum suorum non obstante confirmatione a sede apostolica obtenta sub forma communi, quae confirmat beneficia et praebendas, sicut iuste et pacifice possidentur, appellatione remota compellas, nisi forte aliqui ea vel ex speciali mandato apostolicae sedis vel auctoritate Lateranensis concilii ab Eboracensi capitulo sint adepti; sic tamen, ut tempus suspensionis in sex mensibus nullatenus computetur, quum illa Lateranensis concilii constitutio contra negligentes tantum et desides fuerit promulgata, et tunc, si voluerit, non tamen valuerit archiepiscopus ipse in conferendis praebendis uti propria potestate; a qua etsi fuerit sua culpa suspensus, non tamen ad ipsum :Capitulum ex illa culpa praebendarum erat donatio devoluta, sed ad illum tempore suspensionis illius praebendarum donatio pertinebat, qui praeter eius desidiam et negligentiam poterat praebendas donare. Tempus etiam, quo ad apostolicam sedem accessit, et apud illam permansit, vel recessit ab illa, infra sex menses nullatenus computetur. Semestre autem tempus non a tempore vacationis praebendarum, sed notitiae ipsius archiepiscopi potius et commonitionis ad personam eius a capitulo factae, quum in privilegio, quod a praedecessore nostro idem :Capitulum dicitur impetrasse, fiat mentio de commonitione canonica praemittenda, volumus computari. Illud autem omnino frivolum reputamus, si qui forte se dicant ex donatione regia quasdam ex illis obtinuisse praebendis, quasi regalis sublimitas tempore suspensionis archiepiscopi praebendas ipsas sua poterit auctoritate conferre. Abbates autem praedictos, si post appellationem [ad nos] legitime interpositam, confirmationis et benedictionis beneficium susceperunt, canonice punias, ne alii eorum exemplo contra praelatos suos supercilium elationis assumant. [Dat. IV. Kal. Mai. 1199.]
- Capitulum VI. Non valent literae ad beneficium impetratae, quae de alterius colorata facti possessione non faciunt mentionem. Hoc dicit secundam verum et communem intellectum, et est textus multum allegabilis, et habet materiam quotidianam; et fuit decisio multum subtilis.
Idem Basiliensi Episcopo et Abbati S. Mariae. Quum nostris fuerit olim auribus intimatum, quod praepositura ecclesiae Lausanensis tempore tanto vacasset, ut secundum statuta Lateranensis concilii ad nos esset eiusdem donatio devoluta, nos volentes venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis canonicis Lausanensibus specialem gratiam exhibere, atque de nostro eis meritum comparare, ipsis per scripta mandavimus, ut praeposituram ipsam dilecto filio B. subdiacono nostro thesaurario Lausanensi sine qualibet difficultate conferrent, quibusdam super hoc exsecutoribus deputatis, +et, quum in praepositum assumptus esset ab eis, thesaurariam ipsius ecclesiae, cuius ad eosdem episcopum et canonicos assignatio proponebatur de iure spectare, personae idoneae assignarent. Ne autem beneficium provisionis apostolicae remaneret aliquatenus imperfectum, dilectis filiis Altae ripae et fontis Andreae abbatibus et priori Vallis transversae dedimus in mandatis, ut, si praefati episcopus et canonici mandatum nostrum negligerent adimplere ipsi, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, si niterentur veritate praemissa, illud exsequi non tardarent, eos appellatione remota per districtionem ecclesiasticam cohibentes, qui se mandato nostro temere ducerent opponendos. Verum praefati episcopus et canonici literis nostris receptis praedictam praeposituram non vacare dixerunt, quia, licet ille, qui praepositus fuerat, in episcopum fuisset assumptus, ad ipsam tamen praeposituram post consecrationem suam denuo fuerat ab ipsis canonicis electus, et eam, sicut antea, possidebat. Quod iam dicti executores dicentes contrarium esse iuri, nisi hoc eis specialiter ab apostolica sede fuisset indultum, quare ipsam praeposituram de iure vacantem auctoritate apostolica, qua videbantur esse fulti, praefato thesaurario assignarunt +corporaliter possidendam, ipsis canonicis, nisi infra octo dies eidem, sicut suo praeposito, humiliter obedirent, ecclesiae interdicentes ingressum. (Et infra:) In cuius praesentia quum praedicta et alia fuissent per nuncium dicti subdiaconi nostri relata, nuncius partis adversae proposuit, quod, postquam dominus suus Sedunensis episcopus, qui praepositus fuerat Lausanensis, fuit in episcopum consecratus, Lausanense :Capitulum ei praeposituram illam iterato contulit et concessit habendam, in hoc utilitatem ecclesiae suae, necessitatem, nec non antiquam consuetudinem attendentes. Episcopus Lausanensis videns eum plurimum utilem et necessarium ecclesiae suae, quod a canonicis suis super hoc fuerat factum approbavit, cui tanquam praeposito a canonicis et etiam ab ipso thesaurario est honour impensus. Memoratus vero thesaurarius postmodum ad ecclesiam Romanam accedens, et supprimens omnia, quae fuerant tam ab episcopo, quam a canonicis dictis acta, nobis praeposituram illam vacare suggessit. Quare super assignanda sibi praepositura literas impetravit a nobis, quas multis ex causis proponebat esse per veri suppressionem et falsi suggestionem obtentas, pro parte domini sui Sedunensis utilitatem, consuetudinem et necessitatem allegans, quae thesaurarius suppresserat memoratus. (Et infra:) Econtra partis adversae nuncius proponebat, et rationibus multis praeposituram illam vacare monstrabat, et vacantem thesaurario Lausanensi auctoritate superioris, ad quem fuerat secundum statuta Lateranensis concilii donatio devoluta, concessam. Ratione etiam insuper monstrare multiplici conabatur, quod dictus Sedunensis episcopus ad praeposituram Lausanensem, a qua fuerat ad regimen episcopatus assumptus, post consecrationem suam eligi minime potuisset, quum super hoc ei sacrorum canonum instituta repugnent. Dicebat etiam, praeposituram illam alia ratione vacare eo, quod illi, quorum erat donatio, assumpto eo in episcopum, concedere praesumpserunt, quum et secundum statuta concilii praedicti qui receperit debeat quod contra sacros canones accepit amittere, et qui dedit largiendi potestate privari. Ostendebat etiam assertionibus multis, quod pro ipso Sedunensi episcopo utilitas, consuetudo et necessitas, quas nuncius eius in causae suae subsidium allegarat, minime faciebant, quum haec potius mendicata suffragia quam suae causae vera subsidia videantur. Unde nuncius ipse petebat, ut quod a supra dictis iudicibus factum fuerat dignaremur auctoritate apostolica confirmare, et ab ipsa praepositura Sedunensem episcopum amovere. Auditor igitur super hoc datus a nobis de mandato nostro decrevit, ut, quod a memoratis exsecutoribus factum fuerat obtentu literarum nostrarum, eo videlicet, quod per falsi suggestionem et veri suppressionem fuerant impetratae, quum praepositura illa non vacaret de facto, quia talis possessio plus habet facti quam iuris, haberetur irritum et inane. Nos vero sententiam cardinalis eiusdem ratam habentes, per apostolica scripta vobis mandamus, quatenus, nisi praedictus Sedunensis episcopus sufficienter ostenderit, quod vel ex indulgentia sedis apostolicae speciali, vel ex alia iusta causa et necessaria sibi post consecrationem suam praepositura concessa fuerit memorata, ipsum ad resignationem ipsius, si sponte noluerit, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellatis, et deinde Lausanense :Capitulum ad conferendam eam thesaurario supra dicto ex parte nostra monere diligentius et inducere procuretis.
- Capitulum VII. Ubi constat beneficium collatum per habentem potestatem, per exceptionem abiurationis et renunciationis non debet possessio retardari.
Idem Archidiacono Richemundiae. Post electionem et confirmationem venerabilis fratris nostri [Eustachii] episcopi Eliensis vacante archidiaconatu Richemundiae, quem tenuerat, Eboracensis archiepiscopus eum tibi propria liberalitate concessit, dans Eboracensi capitulo suis literis in mandatis, ut te in archidiaconum, sicut moris est, recipere procurarent; cuius noluerunt mandato parere propter huiusmodi rationes, quia videlicet bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster inter alias, quae decano et capitulo Eboracensi suo privilegio noscitur indulsisse, ordinationem quoque canonicorum seu personarum, sicut ab ipsa fundatione loci erat hactenus observatum, liberam esse decrevit, ut videlicet idonea et honesta persona, cui archiepiscopus ipse vacantem in ecclesia Eboracensi praebendam vel dignitatem duxerit conferendam, secundum antiquam ipsius ecclesiae consuetudinem, praesentaretur decano et capitulo supra dictis, +[receptus autem a capitulo in canonicum per librum et panem, per manum decani deberet in capitulo investiri, postmodum vero in osculo fratrum receptus, de conservanda fidelitate ipsi ecclesiae, libertatibus et consuetudinibus iuri consentaneis pro viribus defendendis, non detegendis secretis capituli, iuramentum consuetum et debitum interponeret, et tunc de mandato decani et capituli, prout moris est, per manum installaretur cantoris,] et Si quis contra consuetudinem huiusmodi antiquam et approbatam in ecclesia ipsa esset per aliquem introductus, nec pro persona, nec pro canonico haberetur. Quodsi archiepiscopus vacantem in ecclesia ipsa praebendam vel personatum infra terminum Lateranensis concilii secundum formam praescriptam, canonica admonitione praemissa, personae idoneae non conferret: liceret decano et capitulo auctoritate apostolica nullius contradictione vel appellatione obstante illud iuxta eiusdem concilii statuta conferre. Quum igitur in literis archiepiscopi directis capitulo de decano mentio nullatenus haberetur, per cuius manum debebas in capitulo investiri, eius mandato merito exstitit contradictum, +[et illa praeterea ratione, quod, quum idem praedecessor noster I. de S. Laurentio de cancellaria Eboracensi curavit manu propria per annulum investire, mandans nuncio suo, ipsius nomine stallum in choro et locum in capitulo et processione cum integritate redituum et omnibus ad cancellariam pertinentibus assignari, tu pro eo, quod proventus ipsos in contemptum praesumpsisti mandati apostolici retinere, per decanum et :Capitulum Eboracense fuisti excommunicationis laqueo irretitus, unde non eras ad dignitatem interim admittendus. Cui praeterea illa ratio repugnabat, quod ante investituram a capitulo habitam archidiaconali te officio ingessisti. Unde iuxta privilegii continentiam pro persona non debebas haberi, praesertim quum tibi homicidia, sacrilegia, incendia et alia multa gravia et enormia obiicerentur, quae, archidiaconatum ipsum manu armata tibi usurpare contendens, perpetrare minime timuisti.] Ipsius igitur institutione propter praemissas rationes et alias a capitulo reprobata, ipsi, ne iuris sui dispendium sustinerent, intelligentes etiam, archidiaconatus ipsius donationem ad eos tam auctoritate Lateranensis concilii quam indulti sibi privilegii devolutam, habito prudentum consilio, dilecto filio R. de sancto Cadmundo illum unanimiter contulerunt, investientes eundem de ipso, prout moris est, et solenniter installantes. Processu vero temporis praefatus archiepiscopus ab apostolica sede rediens in Normanniam, post resignationem et abiurationem a te factam et receptam ab ipso, eidem R. archidiaconatum contulit ante dictum, qui archidiaconatum ipsum tam ratione primae quam secundae concessionis sibi rationabiliter assignatum per sedem apostolicam petiit confirmari. +Ad cuius obiectiones et ordine taliter respondebas, quod, licet decani mentio in literis archiepiscopi directis capitulo expresse facta non fuerit, non tamen ob hoc exclusus videri poterat vel debebat, sicut pars proponebat adversa, immo continebatur in capitulo, sicut pars continetur in toto, cuius decanus pars est honorabilis, archiepiscopus vero caput exsistit, nec in uno contingat corpore [non] sine monstruoso prodigio duo capita inveniri. [Quod autem te excommunicationis sententia lata per decanum et :Capitulum non ligaverit, multipliciter ostendere satagebas; tum quia fructus cancellariae nequaquam perceperas, quum tantum spiritualium procurator esses ab archiepiscopo constitutus, tum quia nec tu nec alius occasione mandati simplicis, per quod coercitio nemini mandatur, potuit coerceri, praesertim quum illa sententia qualiscunque post appellationem a te interpositam fuerit promulgata. Unde venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus in Anglia, communicato multorum coepiscoporum et aliorum prudentium virorum consilio pronunciavit, te huiusmodi sententia non teneri, sicut ex rescripto ipsius legati ostendere satagebas. Administrationi autem archidiaconatus, quum tempore illo absens fueris, te minime ingessisti; sed, quum videres postmodum investituram tibi a capitulo contra iustitiam denegari, de mandato superioris archidiaconatum ingressus, coepisti in eo, prout ad tuum pertinebat officium, ministrare. Quod autem homicidia vel alia huiusmodi per te illic fuerint perpetrata, vel quod archidiaconatum renunciaveris aut etiam abiuraveris, penitus denegabas, asserens, quod eo tempore, quo pars adversa te renunciasse vel abiurasse dicebat, et sibi archidiaconatum fuisse collatum, archiepiscopus te pro archidiacono et adversarium pro excommunicato habuit pariter et intruso. Unde auctoritate literarum nostrarum, de mandato dilecti filii nostri P. presbyteri cardinalis tunc apostolicae sedis legati coram venerabili fratre nostro Rothomagensi archiepiscopo et suis coniudicibus in Normannia, et demum coram bonae memoriae Lincolniensi episcopo et coniudicibus suis in Anglia idem archiepiscopus super intrusione ipsum adversarium traxit in causam, nosque receptas attestationes super ipso negotio meminimus accepisse.] Adiecisti praeterea, quod, si etiam ea fecisses, per adversarium tamen tuum tibi non poterant obiici cum effectu, cui potius super ipso archidiaconatu esset silentium imponendum, et, approbata institutione tua, tibi restitutio facienda, ex confessione partis adversae in iudicio facta et saepius repetita ostendere nitebaris. Ipse namque Rogerius a nobis interrogatus in iure, ex quo tempore archidiaconatus Richemundiae sibi per :Capitulum fuerit assignatus, respondit, quod circa festum Ascensionis proximum triennium compleretur. Quum igitur ex data literarum nostrarum constaret, tempore illo archiepiscopum apud sedem apostolicam constitutum, et in eis per nos antiquum ius fuerit declaratum, ut tempus, quo ad apostolicam sedem accessit, [et] apud illam permansit, vel recessit ab ipsa, non esset infra tempus sex mensium computandum: liquido constare dicebas tempus illud archiepiscopo minime cucurrisse. Sed si etiam quadriennium effluxisset, sicut prioris responsi poenitens ultimo loco proposuit pars adversa, quod ex parte tua de iure non posse fieri dicebatur, quum etiam tunc arripuisset iter ad sedem apostolicam veniendi, licet illud non fuerit continue prosecutus, impedimentis multiplicibus retardatus, interpretatio rescripti nostri ad tempus etiam huiusmodi pertinebat, cui praeterea praescriptio nocere non poterat in exsilio constituto. Factum autem capituli eundem R. non potuit excusare, quoniam, quum institutio facta per archiepiscopum praecessisset, quod superior ordinaverat :Capitulum tanquam inferius non poterat reprobare, quum, etsi contra statutum privilegii non fuisset admissus, ipsi tamen, quia nec fuerant exsecutores privilegii constituti, nec poterant simul esse iudices et actores, contra te praesertim absentem et non contumacem procedere non valebant. Si quid ergo per ipsos erat contra factum archiepiscopi proponendum, huiusmodi quaestio ad tribunal erat superius deferenda, ut auctoritate finiretur ipsius, pendente proinde institutione tua facta per illum, ad quem pertinebat tam iure communi quam auctoritate privilegii ante dicti, per quod collatio personatuum et praebendarum archiepiscopo reservatur, idem R. non debuit in locum viventis obrepere. [Ait enim B. Gregorius: «Eum, qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponimus; qui si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, se participatione sacrae communionis noverit esse privatum.» Huius ergo auctoritate decreti adversarium tuum asserebas ab archidiaconatus officio, quem male receperat, deponendum; praesertim, quum illi primae irreptioni vehementer insisteret, et per institutionem eiusmodi suum niteretur propositum demonstrare, ipsumque archidiaconatum tibi restitui suppliciter postulabas.] Nos igitur, auditis his et aliis, quae partes in praesentia nostra proponere voluerunt, et plenius intellectis, Quoniam constitit nobis, archidiaconatum praedictum tibi per Eboracensem archiepiscopum [et] primitus fuisse concessum et quod, institutione facta per ipsum secundum iuris ordinem minime reprobata, archidiaconatus non vacans non potuit nec debuit in alium rite transferri, memorato R., qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, super eo duximus silentium imponendum, sententialiter decernentes, ut institutio facta per Eboracensem archiepiscopum de te sortiatur effectum. Exinde vero, si super renunciatione, vel abiuratione vel aliquo praemissorum aliquis, qui velit et valeat, adversus te quicquam duxerit proponendum, ordine poterit iudiciario experiri. [Nulli ergo etc. Dat. Later. Kal. Iun. 1202.]
- Capitulum VIII. Recepto in canonicum tenetur :Capitulum providere, quam cito facultas se obtulerit.
Idem C. Canonico Tridentino. Quum super quaestione Tridentinae praebendae, +quae vertebatur inter te ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum episcopum et dilectos filios canonicos Terdonenses ex alia, tu et procuratores partis alterius in nostra essetis praesentia constituti, vobis dilectum filium Hug. tit. S. Martini presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo pro te fuit taliter allegatum, quod, quum bonae memoriae Odo Terdonensis episcopus, patruus tuus, ab apostolica sede reversus, Terdonenses canonicos attentius rogavisset, ut te reciperent in canonicum et in fratrem, ipsis eius precibus annuentes hilariter te receperunt, nulla primae vel secundae [praebendae] habita mentione, qui ab illo tempore usque nunc locum in choro et in capitulo sicut alii canonici habuisti, lectiones legisti in ecclesia, et responsoria cantasti, ac per praedictum episcopum tibi fuerant domus in ipsa canonica [nomine canonici] assignatae, quas tu possedisti ac possides in quiete. Et, quum in eadem ecclesia Terdonensi ex illis cononicis, qui praebendam in ea non possident, tu primo institutus fueris et receptus, et nunc vacet beneficium in eadem, humiliter postulabas a nobis, ut Terdonensibus canonicis dare dignaremur districtius in mandatis, quod vacans beneficium tibi, omni difficultate postposita, assignarent et facerent pacifica possessione gaudere. Procuratores vero partis alterius e contrario respondebant, quod, quum in Terdonensi ecclesia certus sit numerus canonicorum institutus et scriptis Romanorum Pontificum confirmatus, canonicique constitutionem ipsam observare teneantur praestito iuramento, nos eis nostris literis dedimus in mandatis, ut dilectum filium B. subdiaconum et capellanum nostrum in canonicum reciperent et in fratrem, eique praebendam, sicut uni ex aliis canonicis, assignarent. Verum quia statutus numerus canonicorum tunc in eadem ecclesia plenus erat, mandatum nostrum non potuerunt exsecutioni mandare. Post non modicum vero temporis praedictus O. quondam episcopus persuasionibus, minis ac terroribus institit apud canonicos Terdonenses, ut te reciperent in canonicum ad praebendam proximo vacaturam, eis constanter promittens, quod eos tam a petitione civium Terdonensium quam ab exsecutione mandati apostolici, quod ipsi pro eiusdem subdiaconi nostri receptione receperant, liberaret, sicque eos circumveniens fraudulenter recipi te fecit ad praebendam proximo vacaturam. [Quum autem dilectus filius R. tit. S. Petri ad vincula presbyter cardinalis in Lombardiae partibus legationis officio fungeretur, eundem subdiaconum nostrum per quendam clericum suum institui fecit canonicum ecclesiae Terdonensis, assignans ei stallum in choro et locum in capitulo, praesente praedicto quondam episcopo, nec faciente de receptione tua aliquam mentionem. Sed praedicti canonici institutionem de ipso B. factam, licet in publico non ostenderent propter insolentiam clericorum, ratam omnimodis habuerant. Quumque circa praeteritum Pascha dictus quondam episcopus carnis debitum exsolvisset, et praedictus episcopus, qui nunc est, fuisset subrogatus eidem, qui fuerat archidiaconus ecclesiae Terdonensis, praebendam vacantem iidem canonici praedicto subdiacono nostro unanimiter decreverunt conferri, sicut in eorum literis perspeximus contineri, et ipsius procuratores capituli praedictam praebendam vacantem in nostra sibi praesentia concesserunt. Unde suppliciter petebatur a nobis, ut institutionem tuam, tanquam contra Lateranense concilium attentatam, penitus irritantes, et absolventes Terdonensem ecclesiam ab impetitione tua, concessionem eidem subdiacono nostr o factam de praebenda praedicta dignaremur auctoritate apostolica confirmare.] Nos igitur ex iis, quae fuerunt hinc inde proposita, certiores effecti per cardinalem praedictum, concessionem praedicto subdiacono nostro a canonicis praedictis factam de praebenda praedicta de fratrum nostrorum consilio ratam habentes, eam auctoritate apostolica duximus confirmandam. Quum autem tam assertione tua quam confessione partis alterius constet, te in fratrem et canonicum Tridentinae ecclesiae fuisse receptum, licet receptionem tuam factam contra Lateranense concilium pars adversa proponat, quia tamen probatum non exstitit, parte altera penitus hoc negante, nec ipsi canonici videbantur tibi hoc opponere posse de iure, qui se fatentur te contra statuta praefati concilii recepisse: sententialiter decernimus, ut tibi, quam cito se facultas obtulerit, praebendale beneficium in Tridentina ecclesia conferatur, quum, ex quo receptus es in canonicum, non debeas carere praebenda. [Volentes autem etc. Dat. Lat. VII. Id. Iul. 1202.]
- Capitulum IX. Si habens praebendam in eadem ecclesia recipit dignitatem cum praebenda vel aliam, vacat prima. Et quamvis a superiore sibi confirmetur, tamen valet impetratio per alium facta de ipsa, etiam tacito de possessione alterius, quae colorata non est. H. d. secundum verum intellectum. Panorm.
Idem Episcopo et Magistro P. Canonico Hildesemensi. Literas vestras accepimus, per quas nobis significare curastis, quod, quum pro dilecto filio D. clerico vobis scripserimus, ut eum de praebenda vacante sancti Wiscardi Bremensis, quam dicebat ad donationem nostram fuisse iuxta Lateranensis concilii statuta devolutam, curaretis auctoritate apostolica investire, +si canonici, quibus super hoc scribebamus, hoc exsequi non curarent, Herberto praeposito et quibusdam canonicis eiusdem ecclesiae cum ipso Daniele et magistro B. canonico ipsius ecclesiae in vestra propter hoc praesentia constitutis, sic De facto fuit propositum coram nobis, quod idem H. praepositus, quondam simplex [exsistens] canonicus eiusdem ecclesiae, de ipsa ecclesia in maiori ecclesia in canonicum est electus, et postmodum unius anni vel anni et dimidii spatio evoluto, in ipsa ecclesia sancti Wiscardi in praepositum est assumptus, priorem praebendam nihilominus retinens, quam in ipsa ecclesia tunc habebat, et super hoc partes consentiebant, ad invicem haec ita fuisse dicentes. Fuit etiam ab una parte propositum, quod ipse praepositus praeter praebendam illam aliam praebendam habebat praepositurae annexam, quam idem praepositus et fautores ipsius inficiati sunt esse praebendam. Praeterea fuit allegatum de iure, quod, ex quo idem praepositus de minori ecclesia vocatus fuerat ad maiorem, prior praebenda de iure inceperat vacare iuxta canonum instituta. Deinde fuit ex parte clerici allegatum, primam fuisse ordinationem eiusdem ecclesiae, ut in ea tredecim essent personae, praepositus scilicet cum duodecim fratribus; quae nullatenus servaretur, nisi diceretur illa praebenda vacare. Sed praepositus allegabat econtra, quod erat fere ex consuetudine generali, quod unus in eadem ecclesia plures haberet praebendas, et quum archiepiscopus Bremensis praepositum ipsum de praepositura in plena synodo investiret, tam praeposituram illam quam praebendam ei de communi canonicorum confirmavit assensu, eos, qui super hoc inquietarent eundem, vinculo excommunicationis adstringens. Unde obiiciebatur clerico memorato, quod propter hoc sententiam excommunicationis incurrisset; sed ipse talem confirmationem intervenisse negabat, quae si etiam intervenit, asserebat eam non tenere de iure, quoniam nemini res illa rationabiliter poterat confirmari, quae de iure obtineri non potest. Dicebat etiam, se propter hoc excommunicationis sententia nunquam fuisse ligatum, quum super his experiretur auctoritate maioris. Unde, quum vobis dubium videretur, utrum, quum aliquis de una praebenda eligitur ad aliam, statim prior vacare incipiat, an per sententiam debeat abiudicari eidem, an propter confirmationem huiusmodi, quae superius est expressa, praebenda illa dici debeat non vacare, nos consulere voluistis, priusquam velletis super hoc aliquid diffinire. Quum igitur, si ita est, praebenda illa, etsi non de facto, de iure tamen vacare noscatur, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus iam dictum praepositum, ut praebendam illam sine difficultate resignet, monitione praevia per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis; quam, quum de facto vacaverit, clerico memorato auctoritate nostra suffulti sublato appellationis obstaculo conferre curetis, eum in corporalem possessionem inducentes ipsius et defendentes inductum; eos autem qui se temere duxerint opponendos per districtionem ecclesiasticam compescatis. [Quod si etc. Dat. XIV. Kal. Iun. 1205.]
- Capitulum X. In ecclesiis non numeratis vacatio praebendarum seu canonicatuum possibilis non est, nec fit ibi devolutio ad superiorem ex negligentia semestri in non providendo ecclesiae de ministris. H. d. et est casus notabilis.
Idem Episcopo et Archipresbytero Papiensibus. Ex parte Astensis ecclesiae nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam praebendae in ipsa per quatuor annos, et amplius vacavissent, venerabilis frater noster Astensis episcopus canonicos suos monuit diligenter, ut ecclesiam ordinarent. Quibus non admittentibus monitionem ipsius, episcopus quosdam ibidem instituit, credens, sibi hoc ex Lateranensi concilio licere. Instituti autem seientes, non esse firmam institutionem huiusmodi, ad venerabilem fratrem nostrum Mediolanensem archiepiscopum recurrerunt, qui eosdem in canonicos Astensis ecclesiae ordinavit et in corporalem possessionem praebendarum induxit, capitulo eiusdem ecclesiae praebente assensum, tribus tantum exceptis, qui se institutioni huiusmodi opponere curaverunt. +Tres illi dicebant, electionem debere cassari, quia nec episcopus nec archiepiscopus supra dictus de concessione Lateranensis concilii potuerat praefatam ecclesiam ordinare, quum uterque circa tempus eis indultum a canone in ordinatione illa negligens fuerit et remissus. Pars vero altera dicebat econtra, quod, licet institutio episcopi non valeret, archiepiscopi tamen ordinatio de iure valebat, quia ei tempus indultum a canone nisi a tempore, quo illi declaratum fuerat, non currebat, ad quod probandum inducebat multiplices rationes. His autem utrinque propositis, Tandem utraque pars concorditer est confessa, quod in praedicta ecclesia non erant distinctae praebendae, nec canonicorum numerus erat certus. Nos igitur his et aliis, quae fuerunt utrinque proposita, diligenter auditis, intelleximus evidenter, statutum Lateranensis concilii de beneficiis ultra sex menses vacantibus locum in hoc articulo nullatenus habuisse, quum, etsi forte Astensis ecclesia canonicorum pateretur defectum, nullae tamen in ea praebendae vacabant, quum in illa nec sint distinctae praebendae, nec canonicorum numerus diffinitus. Unde institutio per archiepiscopum vel episcopum facta occasione concilii memorati carere debet robore firmitatis. Quia vero totum :Capitulum, tribus tantum exceptis, praedictorum receptionem approbat et affectat, nec ab illis tribus aliquid rationabile contra ipsos obiectum est et ostensum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si Astensis ecclesiae suppetant facultates, secundum consuetudinem hactenus observatam praedictos clericos sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo pro canonicis faciatis haberi. [Contradictores etc. Dat. Lat. XVII. Kal. Iul. 1204.]
- Capitulum XI. Habens potestatem conferendi potest de iure alteri tradere potestatem conferendi primum beneficium, quod vacabit.
Idem Episcopo et capitulo Laudunensi. Constitutus in praesentia nostra dilectus filius H. subdiaconus [noster] ecclesiae vestrae canonicus nobis humiliter intimavit, quod tu, frater episcope, potestatem ei dedisti sacerdotalem conferendi praebendam, quae primo in ecclesia vestra esset vacatura, et bonae memoriae W. Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, vobis, filii capituli, auctoritate nostra districte praecepit, sicut per literas suas ad vos directas apparet, quae coram nobis lectae fuerunt, ut, quum praebenda ipsa in ecclesia vestra vacaret, personam illam, cui vellet idem H. eam conferre, sine interpositione alterius personae reciperetis ad ipsam, +et eandem personam curaretis de illa sine difficultate qualibet investire. Asseruit [etiam] idem subdiaconus, quod, quum esset ad sedem apostolicam accessurus, ipse praecavens appellavit, ne tu, frater episcope, si forte interim aliquam sacerdotalem contingeret vacare praebendam, eam ulli conferres, nec vos, fili :Capitulum, reciperetis aliquem praesentatum ad illam, nisi quem duxerit praefatus subdiaconus praesentandum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus personam illam, cui memoratus H. sacerdotalem praebendam, quum contigerit eam vacare, duxerit canonice conferendam, sine contradictione qualibet admittatis, et tu interim, frater episcope, praebendam huiusmodi contra formam concessionis tuae conferre alicui non praesumas; +alioquin noveritis, nos dilectis filiis cancellario, et Helvin et Adae canonicis Parisiensibus in mandatis dedisse, ut vos ad hoc per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant, in irritum reducentes, si quid post appellationem a praefato subdiacono ad nos legitime interpositam contra concessionem sibi factam de sacerdotali praebenda noverint attentatum. Quia vero concessiones tales, si ad consequentiam traherentur, fieri possent in fraudem canonicae sanctionis, per quam prohibentur ecclesiastica beneficia concedi sive promitti ante, quam vacent, nolumus, quod huiusmodi occasione mandati, quod gratiam continet personalem, fraudem adhibere volentibus licentia concedatur. [Dat. Lat. X. Kal. Iul. Ao. VII. 1204.]
- Capitulum XII. Lateranense concilium de beneficiis ultra sex menses vacantibus ad episcopatus non extenditur.
Innocentius III. Dilectus filius magister G. canonicus vester olim nobis suggessit, quod, bonae memoriae episcopo vestro viam universae carnis ingresso, maior et sanior pars vestri convenerat in eundem, et ipsum eligere in episcopum proponebat; sed impediente viro nobili comite Cutronensi non fuit electio celebrata. Postmodum autem idem comes de ipso episcopatu Madium capellanum suum investiens vobis iniunxit, ut vel a terra recederetis ipsius, vel eligeretis eundem M. in pastorem. Quod quum venerabilis frater noster archiepiscopus sanctae Severinae tunc electus audisset, praedictum Guillelmum ad suam praesentiam accersivit, et asserens, quod propter negligentiam vestram ad ipsum erat eligendi auctoritas devoluta, in episcopum vestrum elegit eundem. [Verum postquam hoc innotuit comiti supradicto, vos ad suam praesentiam convocatos tamdiu fecit in custodia detineri, donec praefatum Madium communiter elegistis. Qui accedens ad praesentiam dilecti nostri Gerardi S. Adriani diaconi cardinalis apostolicae sedis legati, beneficium obtinuit confirmationis ab ipso. Sed memoratus Guillelmus postmodum ad eundem cardinalem profectus, ne illum faceret consecrari audientiam nostram appellavit, et tandem in nostra proposuit praesentia constitutus, quod idem Madius prodiderat quoddam castrum, et mediante pecunia investituram de manu receperat laicali, ac etiam ante confirmationem obtentam multa bona ecclesiae dilapidando vastarat. Unde nos venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Cusentino et Bisianensi et Geneocastrensi episcopis dedimus in mandatis, ut vos et alios, quos contingeret nominari, compellerent super iis omnibus dicere veritatem, et, si de praedicto Madio electionem invenirent irregulariter celebratam, denunciarent eam irritam et inanem, ipsum ad restitutionem rerum ecclesiae mediante iustitia compellentes, ac postmodum inquisita circa electionem praefati Guillelmi sollicite veritate, quod iustum esset statuerent appellatione remota. Qui, sicut in eorum literis perspeximus contineri, quum semel et secundo ac tertio peremptorio tam praenominatum Madium quam et vos, nec non etiam abbates ecclesiae Geruntinae ad suam praesentiam citavissent, dictus Madius per menses quatuor exspectatus nec accessit ad ipsos, nec vos permisit accedere vel abbates. Quum autem propter suspicionem dilapidationis ab episcopalium administratione suspendissent eundem, et ipse nihilominus administrare praesumeret, excommunicationis in eum sententiam protulerunt, qua ille contumaciter vilipensa non destitit celebrare. Unde quum eis per dicta iuratorum testium constitisset, quod idem Madius investituram episcopatus de manu susceperat laicali, et periurium incurrerat, ac proditionem et homicidia, nec non etiam simoniam multipliciter perpetrarat, quod etiam electio eius extorta fuerat, et consecratio non solum post appellationem, verum etiam alias contra canones attentata, demum habito prudentum consilio quod factum de ipso fuerat sententialiter cassaverunt.] Nos igitur [his et aliis, quae super ipso negotio nobis fuerunt exposita, diligenter auditis,] attendentes, quod canon Lateranensis concilii, ab Alexandro Papa contra negligentes editus, ad archiepiscopatum vel episcopatum non solet extendi, sed ad personatus alios et minora ecclesiastica beneficia coarctari, electionem huiusmodi [non reatu personae, sed] iustitia cassavimus exigente. [Dictum quoque etc. Dat. ap. S. Germanum VI. Id. Iul. Ao. XI. 1208.]
- Capitulum XIII. Non valet promissio beneficii vacaturi.
Idem Priori Hostiensi et Superiori S. Fridi. Ex tenore literarum vestrarum accepimus, quod, quum causa, quae inter I. clericum ex una parte, et abbatem et conventum de Bello ex altera, super provisione vertebatur ipsius (Et infra:) Dictus clericus post litem contestatam chartam quandam monachorum ipsorum exhibuit coram vobis, continentem expresse, quod primam ecclesiam ad donationem suam spectantem, valentem X. marchas vel XV. assignarent eidem, +nihilominus per idoneos testes probans, ipsos post promissionem huiusmodi, licet potuerint, nolle sibi, quanquam super hoc admoniti fuerunt, providisse; quare dictos abbatem et monachos ad assignandum sibi reditum X. marcharum ad minus cogi cum instantia postulabat. Ad haec autem fuit ex adverso responsum, quod ratione promissionis, utpote factae contra Lateranensis concilii statuta, quae probari per chartam exhibitam videbatur, eos non poterat convenire; praesertim quum non de aliqua ecclesia, sed de promissione tantum in literis mentio haberetur. Quum igitur, aliis ipsos posse conveniri asserentibus, aliis vero in contrarium sentientibus, super hoc fuisset hinc inde coram vobis diutius disputatum, vos, quid iuris sit in hoc articulo dubitantes, in negotio ipso ulterius procedere noluistis, donec super hoc reciperetis nostrae beneplacitum voluntatis, nobis humiliter supplicantes, ut, quid sit in hac parte agendum, vos dignaremur per nostras literas reddere certiores. Nos igitur attendentes, quod promissio praedicta non tenet, utpote contra statuta Lateranensis concilii attentata, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus memorato clerico super hoc silentium imponentes, ab impetitione ipsius dictos abbatem et monachos absolvatis. [Dat. Lat. II. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
- Capitulum XIV. Obligatur praelatus, qui promittit providere quum poterit.
Idem. Accedens ad apostolicam sedem dilectus filius R. clericus sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum promiseritis, vos provisuros eidem in ecclesiastico beneficio, quum possetis, sicut per literas iudicum delegatorum inde confectas liquido apparebat, +vos id hactenus efficere non curastis, allegantes coram iudicibus memoratis, quod talis promissio vos nullatenus obligavit, quum videretur esse facta contra statuta Lateranensis concilii, quod promissionem inhibet beneficii non vacantis. Nos autem considerantes, quod aliud est praelatum promittere beneficii collationem, quum poterit, aliud, quum vacabit, quum in multis casibus se facultas offerre posset, in quibus collatio non esset in exspectatione vacaturi beneficii differenda, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus memorato R. quum poteritis, ecclesiasticum beneficium assignetis; [alioquin abbati sancti Ioannis et decano Suessionensi dedimus nostris literis in mandatis, ut vos ad id per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant.]
- Capitulum XV. Si ad :Capitulum et praelatum, ut praelatum potestas conferendi pertinet, de uno ad alterum lapsu temporis non transit; secus, si praelatus intersit, ut canonicus; quia tunc de capitulo transit ad praelatum, nisi dolum committat. H. d. et est textus multum allegabilis.
Innocentius III. Postulastis per sedem apostolicam edoceri, ut, quum ad vos et archiepiscopum vestrum simul donatio praebendarum ecclesiae vestrae pertineat, utrum praebendae vacantis donatio penes archiepiscopum ipsum remaneat, si eam infra semestre tempus neglexeritis [pariter] ordinare. Ad quod vobis breviter respondemus, quod, si vos et idem archiepiscopus infra tempus praescriptum circa hoc negligentes exstiteritis, sicut nec ab illo ad vos, ita nec a vobis ad illum potestas devolvitur conferendi, sed secundum statuta Lateranensis concilii ad superiorem transit donatio earundem, nisi forte archiepiscopus, non ut praelatus, sed ut canonicus, vobiscum ius habeat conferendi. Et in hoc casu, quum dolose forsitan impedierit, dolus ei suffragari non debet. [Dat. Lat. IV. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
- Capitulum XVI. Sicut non potest patronus promittere, se praesentaturum aliquem ad beneficium vacaturum, ita nec dare potestatem prasentandi, antequam beneficium vacet.
Honorius III. Episcopo et Praeposito capituli Cameracensis. Quum dilecta in Christo filia nobilis mulier Ioanna comitissa Flandrensis, devicta quorundam precibus importunis, fecerit promissiones illicitas de non vacantibus beneficiis ecclesiarum, in quibus ius obtinet patronatus, et donationes eorum in manibus posuerit alienis, sicut est nostris auribus intimatum, discretioni vestrae mandamus, quatenus, id irritum decernentes, auctoritate nostra inhibeatis eidem, ne similia de cetero attentare praesumat.
Titulus I X . Ne sede vacante aliquid innovetur.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Vacante sede status eius mutari non debet.
Innocentius III. Priori et Conventui Glastonensi. Novit ille, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, quod, licet bonae memoriae C. Papa praedecessor noster ecclesiam vestram [in sedem] erexerit cathedralem, ipsam Bathoniensi ecclesiae uniendo, ut idem esset episcopus utriusque, suamque constitutionem non solum per privilegium suum, verum etiam per alia scripta multa curaverit confirmare; quia tamen haec unio asserebatur a vobis esse confusio, conquerentibus, eam in grave praeiudicium Glastonensis ecclesiae redundare, quum per ipsam dissolveretur religio, et fraudaretur eleemosyna, et hospitalitas tolleretur nos vestris supplicationibus inclinati ad relevandum ecclesiae vestrae statum coepimus intendere, quantum decuit, diligenter. +Et quoniam absonum videbatur, ut subito praedecessoris nostri evacuaremus in hac parte statutum, quum ei, quantum cum Deo possumus, deferre velimus, sicut et volumus, quod, quantum cum Deo poterunt, nostri nobis deferant successores, unione manente sic de ceteris disposuimus, quantumcunque bonae memoriae Savarico Bathoniensi episcopo displiceret, frequenter ob hoc ad sedem apostolicam laboranti, quod status ecclesiae vestrae videbatur in melius relevatus. Unde post diversos tractatus et deliberationes multiplices, quod per viros providos et honestos auctoritate mandati nostri super hoc exstitit ordinatum, ad petitionem eiusdem episcopi, postquam aliud a nobis non potuit obtinere, apostolico tandem curavimus munimine roborare. Vos autem post obitum praefati Bathoniensis episcopi ad nostram praesentiam recurrentes humiliter postulastis, ut, quia tempus advenerat, quo sine scandalo ecclesiae vestrae ruina poterat in statum pristinum relevari, quum et Bathoniensis ecclesia et Wellensis id ipsum pariter postularet, rex quoque cum regni magnatibus, et quidam episcopi cum multis abbatibus deposcerent illud idem, ut unione penitus dissoluta monasterium vestrum reduceremus in statum antiquum, sub abbatis regimine gubernandum. Nos attendentes igitur diligentius, quod, episcopali sede vacante, non debet super hoc aliquid innovari, quum non sit qui episcopale ius tueatur, maxime ne plus favisse personae quam ecclesiae videremur, si quod eo vivente concessimus post obitum eius subito mutaremus, petitionem vestram ex toto absque damno conscientiae ac periculo famae nequivimus exaudire. Ut autem solito more, quem et vobis utilem, et nobis honorabilem estis experti, gradatim ab imo procedatur ad summum, auctoritate vobis praedicta indulgentes, ut, quum Bathoniensis ecclesia de praesule fuerit ordinata, si ostendere volueritis, quod ecclesiae vestrae nondum sit ad detrimentum vel praeiudicium vitandum plene provisum, ius vestrum apud sedem apostolicam prosequendi facultatem liberam habeatis; interim autem sub cura prioris idem monasterium libere gubernetur. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum II. Beneficia spectantia ad collationem praelati non possunt conferri per :Capitulum sede vacante.
Honorius III. Episcopo Calmensi et Magistris V. et S. Canonicis Suessanensibus. Illa devotionis sinceritas +et sincera devotio, quam dilectus filius magister R. decanus Teanensis ad personam nostram et sedem apostolicam hactenus habuisse dignoscitur, nos inducunt, ut eum pro suae scientiae ac probitatis intuitu geramus in visceribus caritatis, et ei denegare nolimus quae secundum Deum fuerint concedenda. Unde nos Ecclesiam sancti Leucini de Capua cum omnibus pertinentiis suis, de qua magistrum R. donationis nostrae gratia praecedente praebendae nomine de mandato nostro venerabilis frater noster R. Capuanus archiepiscopus investivit, sibi duximus auctoritate apostolica confirmandam, non obstante concessione per :Capitulum facta de ipsa ecclesia alii, seu confirmatione nostra, si qua forte in forma communi apparet obtenta; quum nusquam inveniatur cautum in iure, quod :Capitulum vacante sede fungatur vice episcopi in collationibus praebendarum. Nec in eodem casu potest dici potestas conferendi praebendas ad :Capitulum per superioris negligentiam devoluta, quum non fuerit ibi superior, qui eas posset de facto vel de iure conferre. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus eundem magistrum in corporalem ipsius ecclesiae possessionem sublato appellationis obstaculo inducatis, et defendatis inductum.
- Capitulum III. Sede vacante iudicium habitum contra ecclesiam non tenet.
Idem Episcopo Burginensi. Constitutis olim coram bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro procuratore ecclesiae sanctae Mariae de Castro forti et bonae memoriae G. Burginensi episcopo praedecessore tuo, dictus procurator petebat ab eodem episcopo restitutionem tam super libertate libere eligendi sibi praelatum, +quam etiam super terris ipsius ecclesiae et rebus aliis, quibus omnibus pars sua spoliata fuerat, ut dicebat. (Et infra:) Lite igitur coram eodem praedecessore nostro super praemissis legitime contestata, et postmodum coram iudicibus delegatis, factis confessionibus et receptis testibus ab eisdem causa fuit ad nos instructa remissa. Nos igitur procuratoribus partium in nostra praesentia constitutis, quum super praemissis coram nobis diutius litigassent, depositiones testium, qui vacante Burginensi ecclesia et carente legitimo defensore fuerint recepti, duximus reprobandas.
Titulus X . De his, quae fiunt a praelato sine consensu capituli.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Non tenet alienatio rei ecclesiasticae absque approbatione capituli.
Ex concilio apud Valentiam. Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio vel commutatio rei ecclesiasticae absque collaudatione et subscriptione clericorum.
- Capitulum II. In temporali alienatione, quam facit praelatus, taciturnitas capituli habetur pro consensu.
Alexander III. Norvicensi Episcopo. Continebatur +[in literis a te nobis transmissis, quod quum super decima de W. inter magistrum Hubertum et magistrum N. de mandato nostro coram te quaestio verteretur, constitit tibi, quod Emma abbatissa S. Mariae de Wintonia pro communi voto et unanimi consensu, conventu assensum praestante, decimam ipsam praedicto H. concessit et Rad. Wintoniensis archidiaconus per panem et librum sibi exinde investituram fecit, magister vero N. probavit coram te idoneis testibus, quod praefata abbatissa praescriptam decimam sibi prius dederat, conventu non contradicente, quam eam praefato H. dedisset, et quod a dioecesano episcopo eius fuerit concessio confirmata. Unde, quia nos consulere voluisti, cui concessioni potius sit innitendum,] Consultationi tuae taliter respondemus, quod concessio decimae ab abbatissa prius facta, si conventu sciente et non contradicente facta est, robur firmum debet habere. Verum si praefata abbatissa ignorante conventu aut contradicente decimam suam prius praedicto H. concessit, et non post multum temporis de assensu conventus eandem decimam dedit eidem, [quum tibi eam datam fuisse constat,] secunda concessio debet praeiudicare priori.
- Capitulum III. Alienatio temporalis facta sine consensu capituli per ratificationem eius roboratur.
Idem Vigoriensi Episcopo. Quum nos iam pridem, +si bene meminimus, tibi per literas nostras indulserimus, ut, si Io. praedecessor tuus reclamante capitulo ecclesiae tuae, abbati et fratribus de Oseneia ecclesiam de Beibur contulit, eam tibi revocare liceret, iam dictis fratribus, sicut asseris, [ad te] literas nostras indulsimus, ut ipsis ecclesiam ipsam dimetteres pacifice possidendam, immemores exsistentes illius scripti, quod super hoc tibi fuerat a nobis indultum. Licet autem hoc tibi indulserimus, prudentiam tamen tuam monemus et exhortamur attentius, quatenus divino intuitu et pro reverentia B. Petri et nostra ecclesiam ipsam, si quo modo sine gravi detrimento ecclesiae tuae potes, iam dictis fratribus in pace et quiete dimittas, quia decet providentiam tuam ad commodum et profectum religiosorum locorum intendere, et quod idem praedecessor tuus pietatis studio fecit ratum et firmum habere. Si autem eandem ipsis ecclesiam dimittendam induci forte non poteris, non obstantibus literis, quas praedicti fratres super hoc impetraverunt, scriptum tibi exinde indultum in sua volumus stabilitate consistere, quoniam Certum est, de rigore iuris concessionem illam non tenere, quam reclamante capitulo per eundem praedecessorem tuum constat factam fuisse, nisi idem :Capitulum concessionem eam ratam postmodum habuisset.
- Capitulum IV. Praelatus sine consilio capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non debet. H. d. cum capitulo sequenti.
Idem Hierosolymitano Patriarchae. Novit plenius, sicut credimus, tuae discretionis prudentia, qualiter tu et fratres tui unum corpus sitis, ita quidem, quod tu caput, et illi membra esse probantur. Unde non decet te omissis membris aliorum consilio in ecclesiae tuae negotiis uti, quum id non sit dubium et honestati tuae, et sanctorum Patrum institutionibus contraire. Innotuit siquidem auribus nostris, quod tu sine consilio fratrum tuorum, abbates et abbatissas, et alias ecclesiasticas personas instituis et destituis, +non considerans et attendens, quomodo te non sit dubium statuta sacrorum canonum transgredi, quum in huiusmodi causis et clericorum et laicorum circa te commorantium, qui de corpore ipsius ecclesiae non sunt, potius quam fratrum tuorum consilio uti dicaris. Ideoque id auctoritate apostolica prohibemus. (Et infra:) Nos enim tales institutiones et destitutiones, si quas amodo feceris, auctoritate apostolica cassamus, et carere decernimus robore firmitatis.
- Capitulum V. Summatum est supra capitulo proximo. Praelatus sine consilio capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non debet. H. d. cum capitulo sequenti.
Idem eidem. Quanto +maiori dignitate dante Domino praeemines, tanto decet amplius et oportet te in omnibus eam diligentiam et gravitatem habere, quod omnia videaris sine nota et reprehensione peragere, et laudabiliter iniunctae tibi sollicitudinis officium dispensare. Audivimus autem, unde mirati sumus, sicut [et] merito [inde] mirari poteramus, quod in concessionibus et confirmationibus omissis canonicis ecclesiae tuae consilium clericorum et laicorum circa te commorantium, qui non sunt de corpore ecclesiae ipsius, interdum, immo saepe requiris, et in eisdem concessionibus et confirmationibus iuxta eorum consilium et voluntatem procedis, et in privilegiis etiam, quod tuam prorsus dedecet honestatem, ad maiorem auctoritatem et certitudinem nomina fratrum tuorum, qui absentes fuerint, tanquam si praesentes fuissent, facis subscribi. Quia igitur non decet prudentiam tuam in negotiis tibi commissae ecclesiae consilium fatrum tuorum postponere, cum quibus unum [corpus] existere comprobaris, Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus in concessionibus et confirmationibus et aliis ecclesiae tuae negotiis fratres tuos requiras, et cum eorum consilio, vel sanioris partis, negotia eadem peragas et pertractes, et quae statuenda sunt statuas, et errata corrigas, et evellenda dissipes et evellas. Absentium quoque fratrum nomina inscribi aliquatenus non sinas, quia talia munimenta sunt irrita et falsa, et tu exinde quaestionem falsi poteris merito formidare. Nos enim universa privilegia in quibus absentium fratrum nomina ipsis ignorantibus vel absentibus subscripta sunt, vel amodo describentur irrita esse decernimus et nullius firmitatis robur habere censemus.
- Capitulum VI. Si ecclesia collegiata habet praesentationem, praesentabit praelatus de consensu capituli vel maioris partis, nisi de consuetudine vel privilegio competat soli praelato.
Coelestinus III. Ea noscitur +[sedis apostolicae dignitas, eidem ab ipso Domino in B. Petro concessa, ut, ubi emergit alicuius dubitationis articulus, ad ipsius oraculum referatur, et quod ipsa statuerit respondendum, sine ulla debeat ab omnibus haesitatione recipi et servari.] Ex tua siquidem nobis est parte propositum, quod, Quum in provincia tua saepe contingat, quod ad ecclesias, in quibus collegia ius praesentandi habere noscuntur, eorum abbates aut per se aut per literas suas personas idoneas episcopis dioecesanis praesentant, et eis praesentatis postmodum et receptis aliquando ante institutionem, aliquando post monachi seu alterius ordinis collegia contradicunt et reclamant. Super quibus aperto tibi quaeris certificari responso, utrum institutio iam facta vel adhuc facienda propter huiusmodi debeat impediri. Ad quae tibi hoc modo respondemus, quod videlicet in praesentationibus talium praelatorum intelligi debet, quod fiant de collegiorum suorum assensu, sine quo non obtinent aliquatenus firmitatem. Unde, si constiterit, conventus vel maioris et sanioris partis non adfuisse consensum, institutiones huiusmodi convenit evacuari, nisi ex antiqua et approbata consuetudine vel concessa libertate aliqui eorum probaverint, commissi sibi collegii non debere in ecclesiarum seu beneficiorum collationibus requiri consensum. [Dat. Laterani.]
- Capitulum VII. Tenet donatio, quam de solius dioecesani consensu facit laicus ecclesiae de decimis, quas ab alia ecclesia habet in feudum ab antiquo, i. e. ante Lateranense concilium.
Innocentius III. Archipresbytero et Magistro scholarium Bituricensibus. Quum apostolica sedes, +cui, licet immeriti, praesidemus, universis per orbem ecclesiis non humana, sed divina institutione sit praelata, iustum est et conveniens, ut ad eam tanquam ad magistram et matrem super diversis iuris articulis referantur dubiae quaestiones, quatenus quae iura constituit, eadem quoque iura distinguat, ne quae diversa cernuntur videantur adversa. Sane, sicut ex literis vestris accepimus, quum ex una parte :Capitulum S. Stephani et :Capitulum de Salis, et ex altera monachi de Platea super decima quadam, quam a monachis ipsis petebant, in vestrum compromisissent arbitrium, et vos partibus convocatis cognosceritis de causa, dicti monachi proponebant, donationem ipsius decimae sibi a quodam milite factam, et venerabilis fratris nostri Bituricensis archiepiscopi dioecesani eius accedente consensu confirmatam fuisse, seque auctoritate Hieronymi munitos exsistere, qui scribens ad Damasum ait: «Si aliquando fuerint a laicis male detenta quae divini iuris esse noscuntur, et in usum transierint monachorum, episcopo tamen loci illis praebente consensum, constabunt eis omnia perpetua firmitate subnixa.» E contrario pars allegabat adversa, consensum episcopi sine cleri consensu minus sufficere auctoritate Leonis Papae, dicentis: «Ne quis episcopus de rebus ecclesiae quicquam donare vel commutare vel vendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri consensu atque tractatu id eligat, quod non sit dubium ecclesiae profuturum.» Quia vero super his auctoritatibus dubitantes nos consulere voluistis, humiliter inquirentes, utrum, quando decima tenetur a laico, si conferatur ecclesiae, ad confirmandam donationem consensus episcopi sine cleri consensu sufficiat, nos devotioni vestrae taliter respondemus, quod monendus est laicus, qui decimam detinet, ut eam restituat ecclesiae, ad quam spectat. Qui si forte induci nequiverit, et eam cum dioecesani consensu alteri ecclesiae assignaverit, praesertim religioso conventui, constabit ipsa donatio perpetua firmitate subnixa. Auctoritates enim praemissae, licet diversae sint, non tamen adversae, quum aliud sit alienare quod ab ecclesia possidetur, et aliud quod detinetur a laico ad usum ecclesiasticum revocare. In alienatione quoque iuxta Leonis Papae decretum consensus episcopi sine clericorum consensu non sufficit. In revocatione autem iuxta scriptum Hieronymi sufficit consensus episcopi, quum per utrumque utilitati ecclesiae consulatur. Nam et in Lateranensi concilio est inhibitum, ne quaelibet religiosa persona ecclesias et decimas de manibus laicorum sine consensu episcoporum recipiat, per quod indirecte datur intelligi, quod sufficit consensus episcopi, ut licitum ecclesiae sit decimas de manibus recipere laicorum. Hoc autem de illis decimis intelligimus, quae laicis in feudum perpetuo sunt concessae. [Dat. Rom. etc. Non. Iul. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
- Capitulum VIII. Non potest episcopus sine consensu capituli concedere ecclesias aliis ecclesiis, etiamsi habeat ius patronatus in ecclesiis concessi.
Idem Metensi Archidiacono. Tua nuper nobis (Et infra:) Adiecisti etiam, utrum episcopo vel electo cum solo archidiacono praeter assensum maioris ecclesiae, quum et ab ipsa eligatur episcopus, et archidiaconus assumatur de ipsa, coenobiis vel eclesiis conventualibus, ad quas ius pertinet patronatus, liceat conferre perpetuo vacantes ecclesias baptismales. +Alterius etiam quaestionis solutio ex epistola Leonis Papae colligitur evidenter, in qua legitur constitutum, «ne quis episcopus de rebus ecclesiae quicquam donare vel permutare vel vendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium ecclesiae profuturum.» Irrita enim episcoporum donatio, venditio et commutatio rei ecclesiasticae erit absque conniventia et subscriptione clericorum. Per hoc enim noveris solutam secundo loco propositam quaestionem, quum concessiones ecclesiarum perpetuas ad alienationes non sit dubium pertinere.
- Capitulum IX. Episcopus parochiales ecclesias, vel obventiones ipsarum, de consensu patroni sine consensu capituli sui monasterio conferre non potest.
Idem Episcopo Heliensi. Pastoralis officii diligentia (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29]) Sollicite Praeterea quaesivisti, quum auctoritate Dionysii fuerint parochiae limitatae, quatenus singularum parochiarum proventus in usus ecclesiae cederent necessarios et stipendia ministrorum, si episcopo liceat sine auctoritate summi Pontificis vel saltem sine capituli sui voluntate viris religiosis conferre obventiones alicuius parochialis ecclesiae, sustentatione vicarii reservata. Et quum Lateranensis concilii statuta prohibeant ecclesiis novam imponi vel augeri veterem pensionem, postulas edoceri, an episcopus valeat locis religiosis consentiente patrono totam ecclesiam, vel de novo conferre aliquam portionem. Ad quod breviter respondemus, quod, salva constitutione canonica de concedenda piis locis quinquagesima portione, neque primum neque secundum facere potest episcopus, nisi de licentia Romani Pontificis, praeter capituli sui voluntatem. [Tua insuper etc. (cf. c. 7. de don. III. 27.) Dat. Rom. ap. S. Pet. XIV. Id. Ian. 1204.]
- Capitulum X. Ad concilia provincialia vocari debent et admitti cathedralium ecclesiarum capitula.
Innocentius III. Archiepiscopo Senonensi et eius Suffraganeis. Etsi membra corporis Christi (Et infra:) Provinciae Senonensis capitula cathedralium ecclesiarum suam ad nos querimoniam transmiserunt, quod archiepiscopus Senonensis et eius suffraganei procuratores eorum nuper ad provinciale concilium convocatos ad tractatum eorum admittere noluerunt, +licet nonnulla soleant in huiusmodi tractari conciliis, quae ad ipsa noscuntur capitula pertinere, quare nostram audientiam appellarunt. Sane nos, auditis quae ipsorum nuncii, super his proponere voluerunt, et intellectis nihilominus literis, quas nobis super eodem curatis negotio destinare, tractatum exinde cum fratribus nostris habuimus diligenter, et utique concorditer Visum fuit nobis et eisdem fratribus nostris, ut capitula ipsa ad huiusmodi concilia debeant invitari, et eorum nuncii ad tractatum admitti, maxime super illis, quae ipsa capitula contingere dignoscuntur.
Titulus X I . De his, quae fiunt a maiori parte capituli.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. In universitatibus ecclesiasticis praevalet regulariter quod fit a maiori parte, nisi minor pars rationabiliter contradicat H. d.
Ex concilio Lateranensi. Quum in cunctis ecclesiis quod pluribus et sanioribus fratribus visum fuerit incunctanter debeat observari, grave nimis est et reprehensione dignissimum, quod per quasdam ecclesias pauci quandoque non tam de ratione, quam de propria voluntate ordinationem multorum [et prudentiorum] impediunt, et ad ordinationem ecclesiasticam procedere non permittunt. Quocirca praesenti decreto statuimus, ut, nisi a paucioribus et inferioribus aliquid rationabiliter obiectum fuerit et ostensum, appellatione remota praevaleat semper et suum consequatur effectum quod a maiori et saniori parte capituli fuerit constitutum. Nec constitutionem nostram impediat, si forte aliquis ad conservandam ecclesiae suae consuetudinem se iuramento dicat adstrictum; non enim iuramenta, sed potius periuria sunt dicenda, quae contra utilitatem ecclesiae et sanctorum Patrum veniunt instituta. Si quis autem huiusmodi consuetudines, quae nec ratione iuvantur, nec sacris congruunt institutis, iurare praesumpserit, donec dignam egerit poenitentiam, a perceptione sit dominici corporis alienus.
- Capitulum II. Canonicus non interdicit ecclesiam, sed hoc facere debet episcopus cum capitulo.
Coelestinus III. Claremontensi Episcopo. Quaesivit +a nobis tuae diligentia probitatis, quid observare debeas, et apostolicae responsionis auctoritate statuere super eo, quod ecclesiam tuam quidam ex canonicis vel etiam minimis qualibet occasione assumpta, vel quia pensio ecclesiae debita, sicut solitum est, non redditur, vel quia nonnunquam clericus aliquis aut parochianus deliquit, sine tuo et aliorum canonicorum assensu interdicto supponunt, per quod ipsius ecclesiae servitium deperit, et in populo scandalum non modicum generatur. Super quo Fraternitati tuae taliter respondemus, sicut in similibus consultationibus nos recolimus respondisse, quod videlicet interdictum in aliqua ecclesia per aliquem vel aliquos de canonicis tuis sine tuo et aliorum tuorum fratrum assensu positum observare non debes, nisi talis excessus et tam gravis exstiterit, propter quod merito ecclesia silere debeat, nec sustinere, ut praetextu occasionis huiusmodi interdictum ab aliis observetur, +nisi tuus et aliorum canonicorum consensus accesserit. Sed si quis in his deliquerit, ecclesiasticae coercitioni subiaceat, quum peccata suos auctores tenere debeant, nec poena sit ulterius protrahenda, quam delictum fuerit in excedente repertum.
- Capitulum III. Communis ordinatio ecclesiae per contradictionem et appellationem eius, cuius non interest, imepediri non debet. H. d. quoad titulum.
Innocentius III. Augustensi Praeposito. Ex ore sedentis +in throno procedebat gladius bis acutus. Hic est gladius Salomonis, qui secat utrimque, reddens unicuique quod suum est. Nos igitur, qui, licet immeriti, locum veri Salomonis divina dignatione tenemus, gladium istum tunc prudenter exserimus, quum quaestiones in auditorio nostro legitime ventilatas mediante iustitia definimus. Ad hoc enim emergentium quaestionum perplexitas et difficiles nodi causarum ad sedem apostolicam referuntur, ut, quum earum merita fuerint assertione partium patefacta, prodeat ab apostolica sede sententia deducens in certitudinem dubia, et obscura producens in lucem, ut litigantium dissensione sopita suum iustitia tueatur et sequatur auctorem. Inde siquidem fuit, quod Accedentibus ad praesentiam nostram T. ac dilecto filio nostro B. Augustensi canonico pro quaestione, quae inter vos super praepositura Augustensis ecclesiae vertebatur, nos venerabilem fratrem nostrum [Octavianum] Hostien. episcopum, et dilectum filium Grat. sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem vobis concessimus auditores, in quorum praesentia ex parte ipsius B. fuit propositum, quod, quum dilectus filius E. Augustensis praepositus fuisset in episcopum Brixiensem electus, rogavit :Capitulum Augustense, ne aliquem sibi prius eligerent in praepositum, quam eius esset electio confirmata, quumque ipsi eius precibus annuissent, et idem electus, electionis confirmatione per suum metropolitanum obtenta, veniens Tibur fuisset de regalibus investitus, B. miles pater eiusdem ad apostolicam sedem accedens a bonae memoriae C. praedecessore nostro dilectis filiis decano et capitulo Augustensi literas obtinuit destinari, ut infra spatium mensis unius eundem sublato appellationis obstaculo eligerent et assumerent in praepositum Augustensem, in signum investiturae annulo ei aureo destinato, et quibusdam mandati apostolici exsecutoribus constitutis. Decanus autem et :Capitulum memoratum quum audisset quod C. quondam eorum praepositus in episcopum Brixiensem electus et confirmatus fuisset, licet dictas literas recepissent, in contemptum tamen eorum assignato prius termino, infra quem ipsi deberent super mandato apostolico respondere, H. tunc Augustensem decanum in praepositum elegerunt. +[Sed ne eius confirmaretur electio, idem B. ad apostolicae sedis audientiam appellavit. Et licet super hoc postmodum a sede apostolica pro dicto H. literae variae ac multiplices emanaverint, in quibus ei videbatur imponi silentium, id tamen tenere non debuit, quoniam absens et irrequisitus non potuit condemnari; et ipse nihilominus postmodum dicto H. super praepisitura ipsa, quod per testes probavit, quantum potuit contradixit. Literas etiam apostolicas impetravit, per quas nullis literis obstantibus in possessionem praepositurae mandabatur induci. Unde quum, eo viam universae carnis ingresso, decanus et :Capitulum Augustense vellent in praepositi electione procedere, ne id fieret, ad sedem apostolicam appellavit. Sed ipsi appellationi minime deferentes, exclusis quibusdam canonicis, quibusdam etiam non vocatis, te sibi in praepositum elegerunt. Quare tuam electionem non ab omnibus canonicis concorditer factam, sed post appellationem ad nos interpositam attentatam, cassari petebat, et se in praepositum confirmari, quum a dicto praedecessore nostro de praepositura, quod per annulum sibi transmissum ab ipso probare volebat, fuisset primitus investitus. Ad haec ex parte tua, fili praeposite, taliter est responsum quod id, quod de B. factum fuerat, ante, quam praedecessor noster praefati E. electionem ratam haberet, fuisset obtentum, quod etiam fuit testibus comprobatum; sed etsi dicto electo in episcopum confirmato praedictae literae a sede apostolica emanassent, nullum tamen ius per hoc ei fuerat acquisitum, quum nec de praepositura investitus fuisset, nec iudices pro eo fuissent mandatum apostolicum executi. Hoc autem ex ipsarum literarum tenore probasti, in quibus continebatur expresse, quod decanus et :Capitulum Augustense ipsum eligerent et assumerent in praepositum infra mensem, et quod pro recipienda investitura annulus ei mittebatur. Nam si fuisset per sedem apostolicam investitus, locum postmodum electio capituli et investitura exsecutorum nullatenus habuissent. Adiecisti etiam, quod, quum dictus H. ad sedem postmodum apostolicam accessisset, et dicto praedecessori nostro electionis suae modum et causam contradictionis eiusdem B. exposuisset ad plenum, dictus praedecessor noster, non obstante investitura ipsi B. facta, electionem confirmavit ipsius, asserens, se per falsam suggestionem fuisse in eo, quod pro ipso B. scripserat, circumventum, quum, quod esset infra sacros ordines constitutus, ei non fuisset expressum, immo potius, quod idoneus esset, hi, qui pro eo petebant, ipsi suggerere curavissent. Et licet pro ipso dictis Frisingensi et Eistetensi episcopis et maiori Spirensi praeposito literae fuerint praesentatae, in quibus eis in virtute obedientiae mandabatur, ut ipsum in possesionem praepositurae inducerent corporalem, nullis literis obstantibus ante vel post a sede apostolica impetratis, dictus tamen praedecessor noster eas nullatenus de conscientia sua emanasse rescripsit, et ipsas decernens vacuas et inanes, si quid auctoritate ipsarum factum fuerat irritavit, mandans eisdem iudicibus, ut eum, qui easdem literas impetrarat, sub fideli custodia detinerent, donec ab eo reciperent in mandatis, qualiter super hoc procedere debuissent. Fuit praeterea praedictis obiectum, quod, etsi praedictum B. constaret, quod omnino falsum erat, fuisse per sedem apostolicam investitum, et investituram eius minime revocatam, quia tamen dicto H. reverentiam praeposito debitam, quod probasti per testes, exhibuit, et stipendium, sicut ceteri canonici, percepit ab eo, renunciaverit iuri suo, nec super hoc erat de cetero audiendus. Ceterum dicto H. naturae debitum exsolvente, quum decanus et :Capitulum de consilio venerabilis fratris nostri episcopi Augustensis primo sex hebdomadarum, ac secundo aliarum sex, et deinde trium dierum spatium electioni de praeposito celebrandae, ut absentes canonici ad electionem concurrerent, statuissent, et eis postmodum convenientibus fuisset de electione tractatum, idem B. non antea contradixit, quam ab electione tam se quam alios in minoribus ordinibus constitutos cognovit excludi. Sane quum decanus, perscrutaturus omnium voluntates, dilecti filii Walterii Augustensis canonici super electione ipsa requisisset assensum, ipse, quod eis praesentibus, qui erant infra sacros ordines constituti, suam non exprimeret intentionem, respondit, quum ipsi secundum statuta canonica nec eligi possent, nec iuxta ecclesiae consuetudinem in electione vocem aliquam obtinere. Unde quum :Capitulum communiter statuisset, eos ad electionem nullatenus admittendos, dictus B. eidem decano, Ulrico archidiacono et Erman. canonico convicia inferens, ad sedem apostolicam appellavit, ipsis, ut ad nos accederent, per appellationem indicens. Et licet ipse cum quibusdam canonicis suis de capitulo recessisset, decem tamen alii numero plures et dignitate maiores, quum decem et novem tantum, qui ius in electione habebant, ad hoc convenissent, attendentes quod eius non intererat, cui nihil iuris fuerat in praepositura, te undecimum salva sedis apostolicae gratia, ne videlicet in contemptum apostolicum aliquid committere viderentur, in praepositum elegerunt. Quum igitur ex praedictis constaret, eum nec investitum fuisse per sedem apostolicam, nec a capitulo vel iudicibus delegatis electum fuisse in praepositum vel assumptum, et si id etiam constitisset, sufficienter esset ex parte tua probatum, investituram illam, si qua fuerat, fuisse per dictum praedecessorem nostrum postmodum revocatam; et si haec etiam probata non essent, sufficienter esset per testes ostensum, eum dicto H. reverentiam impendisse, nec esset contrarium, quod fuerat ex adverso probatum, eum praedicto H. semper contradixisse, quum verbis contradicere potuisset et operibus consentire; praesertim quum, etsi testes generaliter dixerint, quod dictus B. semper contradixit, generalitas tamen illa debeat ad competentes horas restringi, ne convincatur falsum dixisse, si generalius intelligatur quod dixerant, et ex his omnibus sequeretur, quod sua non intererat propter hoc ad sedem apostolicam appellare; concludebas, quod nihil eorum, quae facta fuerant, obesset, quominus tua deberet electio confirmari.] Quum ergo dicti cardinales haec et alia, quaecunque fuerant hinc inde proposita, nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, attestationibus, allegationibus et rationibus utriusque partis plenius auditis et cognitis, Quia vero legitime constitit, quod praedictus B. de praepositura ipsa non fuit aliquatenus investitus, etsi mandatum fuit ut de ea investiretur, de qua etiamsi investitus fuisset, investitura eius per praedecessorem nostrum semel et secundo certa fuit ratione cassata, quae nec etiam si cassata fuisset, per hoc, quod saepe dicto H. reverentiam exhibuit, quae debetur praeposito, iuri suo renunciasse videtur: nos attendentes, sibi de iure non potuisse competere, ut per appellationem ob id interpositam communem ordinationem ecclesiae impediret, intelligentes etiam, te a maiori parte tam dignitate quam numero eorum, quos eligendi ius constabat habere, electum fuisse canonice in praepositum, de communi fratrum consilio electionem tuam auctoritate apostolica confirmamus, praefato B. super ipsa praepositura silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. X. Kal. Iul. 1198.]
- Capitulum IV. Praelatus cum maiori parte capituli contradicente minori statuere potest quod ad necessariam reperationem fabricae quilibet canonicus conferre teneatur.
Idem. Ex parte tua nobis fuit, frater archiepiscope, intimatum, quod ad restaurandam fabricam Rothomagensis ecclesiae tractatum communiter habuistis, te, frater archiepiscope, postulante, ut quilibet canonicorum tecum pariter aliquam suorum redituum portionem operi tam pio et necessario deputaret. +Quia vero super hoc diversae fuerunt inter vos, filii canonici, et variae voluntates, ne tam laudabile opus ex vestra dissidentia negligatur, auctoritate praesentium Statuimus, ut, si quis vestrum tuis, frater archiepiscope, et maioris et sanioris partis capituli statutis super hoc constitutionibus duxerit resistendum, obtineat sententia plurimorum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
Titulus X I I . Ut ecclesiastica beneficia sine deminutione conferantur.
recensere_______________________________________________
- Capitulum unicum. Rubrum sufficit pro summario, vel summa sic secundum Abbatem: Occulta collatio beneficii, licet sit suspecta, bene valet, dummodo alias legitime facta probetur. H. d. est casus not.; non tamen facit ad titulum, nec omnes indistincte hoc tenent, sed maior pars concludit cum hoc summario.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo. Ut nostrum prodeat de vultu Dei iudicium, +et oculi nostri videant aequitatem, regia via debemus incedere, nec ad sinistram omnino, neque ad dextram declinare, ita magnum iudicantes ut parvum, quia non est apud Deum acceptio personarum. [Ad audientiam sane nostram multorum relatione pervenerat, quod cancellaria Mediolanensis ecclesiae vacaverat ultra annum, unde secundum Lateranensis concilii statuta ad nos ipsius erat donatio devoluta. Volentes autem tibi solita dignitate deferre, rogavimus te attentius et mandavimus, ut cancellariam ipsam dilecto filio Henrico de Settara subdiacono nostro, Mediolanensis ecclesiae canonico, bene apud te merito et ad hoc officium obtinendum idoneo, benigne conferres; et si post receptionem literatum nostrarum quicquam de ipsa cancellaria contra ius acquisitum nobis ex Lateranensi decreto statueres, decernebamus illud irritum et inane. Tu vero literis nostris receptis diceris respondisse, sicut ex publico declaratur authentico, quod cancellariam ipsam alteri non contuleras, quia propter gravamina debitorum proventus ipsius tibi erant plurimum necessarii, literis tamen nostris apertis earumque tenore perspecto, responderes in crastino quod crederes respondendum. Porro, sicut ex alio comperimus instrumento, postquam mandati nostri audivisti tenorem, variata locutione dixisti, quod cancellariam ipsam non poteras iuxta mandatum nostrum praefato subdiacono nostro conferre, quia, reservatis tibi proventibus, eandem cancellariam decem mensibus iam elapsis Henrico de Lamp. concesseras. Quumque nobis huiusmodi responsionum varietas ex scriptis innotuisset authenticis, etsi secundum Apostolum omnem inobedientiam prompti simus ulcisci, adhuc tamen tibi deferre volentes, cui et in minori officio constituti, et promoti, sicut Domino placuit, ad maiora in multis et magnis detulimus, tibi dedimus in mandatis, ut ad praesentiam nostram procuratorem idoneum destinares, qui tuo nomine legitime nobis ostenderet, quod dictam cancellariam personae idoneae modo canonico tempore tibi competente donasses; dictus quoque H. de Lamp., cui dicebatur facta donatio, si vellet, ad praesentiam nostram accederet, suam iustitiam defensurus. Venientes igitur ad apostolatus nostri praesentiam dilecti filii G. procurator tuus et saepedictus H. super varietate responsionum nitebantur te multipliciter excusare, licet publicis instrumentis fides non facile derogetur, et secundum rerum naturam vix potuisset sufficienter ostendi, quod tu id, quod dictum est, minime responderes, etsi forte potuisset, quod aliud respondisses. Produxerunt autem in nostra praesentia duos testes, qui iurati dixerunt, quod in Ianuario nuper praeterito fuit annus, ex quo Mediolanensis cancellarius debitum universae carnis exsolvit, et in sequenti Maio, quum consanguinei Henrici de Lamp. frequenter apud te ac vehementer instarent, ut cancellariam ipsi conferres, te respondente, quod cancellariae proventibus carere non posses, ad multam tamen instantiam est obtentum, ut cancellariae tibi retineres proventus, et ius ipsius praefato conferres Henrico. Quatuor ergo praesentibus, inter quos duo testes memorati fuerunt, in secretiore palatii tui camera eundem H. secundum tenorem praescriptum de cancellaria investisti per librum, et recepisti fidelitatem ab eo, prohibens universis, ne verbum istud cuiquam revelarent. Adiecit autem unus testium praedictorum, quod, postquam ad te mandatum nostrum pervenerat, et ipse H. iam Bononia rediisset, tu ei solenniter et publice tradidisti se vidente sigillum, mandans ei, ut cancellarii officium exerceret; quod et alter testis asseruit de auditu, et idem procurator tuus, quod verum crederet esse, respondit. Henricus quoque confessus est factum, sed solennitatem facti negabat.] Quia ergo post interdictum nostrum ei praesumpsisti tradere bullam, quum traditionem [ipsam] saltem debuisses differre, donec nostrum consuleres beneplacitum, dilectis filiis I. archidiacono et O. Lento canonico Mediolanensibus dedimus in mandatis etc. (cf. c. 56. de app. II. 28.) [Tolerabamus autem ad tempus, ut negotii merita nobis plenius innotescerent, investituram, quae dicebatur in occulto facta fuisse per librum, licet ecclesiastica beneficia non sint donatione clandestina conferenda, teste veritate, quae dicit: «Qui male agit odit lucem.» Ceterum quia cancellariae officium memoratae spirituale vel annexum spirituali proponebatur exsistere, quum cancellarius ex officio suo multa facere debeat, quae spiritualia esse noscuntur, ac per hoc sub tenore praescripto dicebatur non debuisse conferri, quum ab omni specie mala praecipiat Apostolus abstinere; quia etiam praefatus Henricus de Lamp., licet receptus sit in fratrem ad vacaturam praebendam, ordinarius tamen asserebatur non esse, ac per hoc cancellariam sibi non debuisse conferri, quae de iure vel consuetudine ordinario tantum debet committi, quum nec Mediolanensis archiepiscopi, sed Mediolanensis ecclesiae cancellarius esse scribatur, nec vacante sede cancellarii perdat officium, (nam nec ipsum sigillum substituto Pontifice variatur,) inquisitionem horum duximus praenominatis I. archidiacono et O. Lento canonico Mediolanensibus committendam, per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus omni contradictione et appellatione cessante Deum habentes prae oculis, gratia et timore postpositis, sine personarum acceptione inquirerent super praemissis diligentissime veritatem, et, ne veritas celaretur, testes, qui eis nominarentur, si se gratia vel timore subtraherent, per censuram ecclesiasticam compellerent perhibere testimonium veritati, et quod super omnibus invenirent sub literarum suarum testimonio ad sedem apostolicam destinarent, ut per inquisitionem ipsorum sufficienter instructi negotium ipsum melius decidere valeremus. Ipsi vero mandatum apostolicum fideliter exsequentes, convocatis Mediolanensis ecclesiae ordinariis, et per poenam excommunicationis compulsis dicere sub iurisiurandi religione de facto cancellariae, quia noverant, super praemissis articulis veritatem, attestationes suas redactas in scriptis sigillo munitas ad nostram praesentiam transmiserunt. Interdixerunt etiam eidem H. administrationem sigilli, sicut ex literis eorum accepimus, iuxta formam mandati nostri, de consilio sapientum. Quumque saepedictus H. de Lamp. cum patre suo Rogerio propter hoc nostro se conspectui prasentasset, copiam allegandi pro se liberam ac benignam in communi concessimus auditorio. Qui per advocatum proposuit, quod delegati praedicti sine inquisitione spoliaverunt eum exsecutione sigilli contra nostri mandati tenorem, quum ipsius sigilli traditio non fuerit facta post secundum mandatum; et ideo primo loco restitutionem sibi fieri postulabat. Formam vero concessionis nitebatur multipliciter excusare, proponens, quod in retentione fructuum simoniaca pravitas nullatenus intercessit; tum, quia officium cancellariae nec est spirituale, nec annexum spirituali; quia licet cancellarius quaedam agat, quae spiritualia esse noscuntur, sicut ex attestationibus liquet, ea tamen non agit ex officio cancellarii, sed de mandato archiepiscopi, sicut ex dictis testium comprobatur; tum etiam, quia nihil emit et vendidit, quum simonia describatur esse studiosa cupiditas vendendi vel emendi spirituale vel spirituali annexum; praesertim quum tu ante traditionem separaveris fructus, et ita quod tuum erat tibi retinuisti, non accipiens alium. Se quoque ad obtinendum cancellariam preponebat idoneum, quum de mandato Romani Pontificis sit Mediolanensis ecclesiae canonicus institutus, vocem habens in capitulo et locum in choro, et tanquam verus et plenus canonicus in tractatibus et contractibus ipsius ecclesiae admittatur. Nec obstat, quod integram praebendam non habet, quum, sicut per dicta testium est probatum, archidiaconatus eiusdem ecclesiae, de quo nullatenus dubitatur, quia sit dignitas et officium spirituale, quandoque fuerit concessus ei, qui praebendam integram non habebat. Quod autem a sexaginta annis iuxta quorundam testimonium concessa fuit tantum ordinario praebendato de numero viginti canonicorum, qui proprie ordinarii appellantur, sibi nocere non poterat, quum per hoc nullum sit tibi praeiudicium generatum, quin ei, qui de numero viginti non esset, praesertim canonico, eandem cancellariam potuisses conferre. Allegabat insuper, quod, etsi pactio de retinendis ad tempus proventibus intervenisset, quod ipse tamen negabat, inter te ac parentes ipsius, ipse tamen de praedicta cancellaria pure fuit et simpliciter investitus; et ideo talis pactio sibi non debet obesse, quum parentes nihil tibi pro eo dederint vel promiserint.] Praeterea proponebas, quod, quum nullus debeat sine accusatore damnari, nec aliquid circa negotium illud sit actum in forma iudicii, depositiones testium non poterant tibi praeiudicium generare. Quia vero haec allegatio personam nostram tangere videbatur, dignum duximus causam commissae inquisitionis et ordinem plenius explicare, ne quis quomodolibet suspicetur, quod nos in hoc negotio perperam processerimus; praesertim quum ratio assignanda debeat esse posteris profutura. Quum enim iuris sit explorati, quod actore non probante is, qui convenitur, etiamsi nihil praestiterit, debet absolvi, videri poterat, quod nos tibi, qui conveniebaris a nobis, malitiose vel indiscrete onus probationis super tribus praemissis articulis imposuimus, videlicet ut ostenderes, quod praedictam cancellariam personae idoneae, modo canonico et tempore tibi competenti donasses. Porro quum donatio fuisset occulta, et ideo suspicione non careat, et elapso iam anno, nullus omnino cancellarius appareret, non immerito credebamus, quod secundum Lateranensis concilii statuta ad nos esset ipsius cancellariae donatio devoluta, et ideo potuissemus ipsam sine culpa conferre, quoniam, etsi locum Dei teneamus in terris, non tamen de occultis potuimus divinare. Quia ergo contra illud, quod prima facie iuste praesumebatur pro nobis, praesertim quum responderis prima vice, quod cancellariam alicui non contuleras, facultatem tibi pro te probandi concessimus, non fuit gravamen, sed gratia, nec ex malitia, sed ex benignate processit. Quod etiam de modo canonico fidem nobis fieri mandavimus, tu causam praestitisti mandato, qui saepe nobis per literas tuas intimasti et tandem probasti per testes, quod retentis tibi proventibus officium concesseras memoratum. Ex quo non immerito contra talem concessionem fuimus suspicati, quum et proponeretur aperte, quod illud ei personae commiseras, cui secundum consuetudinem Mediolanensis ecclesiae non debuerat aliquo modo committi. Et ideo nos, qui non tam ex plenitudine potestatis, quam ex officii debito possumus et debemus de subditorum excessibus ad correctionem inquirere veritatem, te maxime causam et occasionem praestante, inquisitionem commisimus faciendam. Omnibus ergo diligenter auditis, quaecunque fuerunt in nostro auditorio proponenda, deliberavimus cum fratribus nostris, et in ipsa deliberatione te in tribus praecipue comperimus fuisse culpabilem: circa contrarietatem responsi, quia non solum nobis, qui, licet immeriti, locum Iesu Christi tenemus sed nec cuiquam debuisses ex certa scientia contraria respondere; circa carnalitatem animi, quia non ex affectu carnali, sed discreto iudicio debuisti ecclesiasticum officium et beneficium in persona magis idonea dispensare; et circa inhonestatem facti, quia non licuit ex pactione vel conventione quacunque, sub modo vel tenore praescripto concedere nudum officium et tibi retinere proventus, quum et in Lateranensi concilio prohibitum sit, ne quis conferendo ecclesiasticum beneficium partem proventuum suis usibus retinere praesumat, et alibi cautum reperiatur in canone, quod ecclesiastica beneficia sine deminutione debent conferri. Unde credimus distinguendum, utrum qui dat spirituale beneficium proventus ipsius ante donationem percipiat. Nam si proventus ante donationem non perceperit ipse, sed alius, et ex donatione consequatur, ut ipse proventus percipiat; non est dubium circa haec intercedere simoniacam pravitatem. Si vero ante donationem perceperit ipse proventus, credimus etiam distinguendum, utrum ante donationem constituat, ut ipsi proventus retineantur ad tempus pro causa iusta et necessaria, an conveniat cum eo, qui accepit beneficium, seu cum mediatore quocunque, ut officio illo concesso retineat ipse sibi proventus. Primum enim membrum credimus esse licitum, secundum autem dicimus non licere, ne viam aperiamus his, qui pravitatem suam satagunt palliare. [Quia vero etc. (cf. c. 9. de off. archid. I. 23.) Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]
Titulus X I I I . De rebus ecclesiae alienandis vel non.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Non potest praelatus res unius ecclesiae alteri dare, nec invicem res illas commutare, sine ambarum consensu.
Ex concilio Lugdunensi IV. Non licet episcopo vel abbati terram unius ecclesiae vertere ad aliam, quamvis ambae in eius sint potestate; tamen, si commutare voluerit terras earum, cum consensu ambarum partium faciat.
- Capitulum II. Principes saeculares res ecclesiae donare non possunt, et qui ab eis recipiunt, excommunicantur, et perdunt omnia, quae ab ecclesia alias legitime obtinebant. H. d. secundum unum intellectum, qui satis placet.
Ex eodem. Qui res ecclesiae petunt a regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
- Capitulum III. Rector ecclesiae, qui dat ecclesiae rem duplae aestimationis, servos ecclesiae manumittere potest; ipse tamen manumissus et eius posteri erunt sub patrocinio ecclesiae. Ita communiter summatur, tamen non placet Panorm. id, quod dicitur de aestimatione.
Ex concilio Toletano. Consensus totius concilii diffinivit, ut sacerdotes, qui aut aliquid ecclesiae suae relinquunt, aut nihil habentes aliqua tamen praedia vel familias ecclesiis suis acquirunt, liceat illis aliquos de familia eiusdem ecclesiae manumittere iuxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita, ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio ecclesiae maneant, utilitates iniunctas sibi iuxta quod poterunt prosequentes.
- Capitulum IV. Si praelatus nil de suo dans ecclesiae servum ecclesiae manumittit, non tenet manumissio.
Ex eodem. Episcopi, qui nihil ex proprio suo ecclesiae Christi conferunt, [hanc divinam sententiam metuant et] liberos ex famulis ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim, ut qui res suas ecclesiae Christi non attulerit damnum inferat et ius ecclesiae alienare intendat. Tales igitur liberos successor episcopus absque aliqua oppositione ad ius ecclesiae revocabit, [quia eos non aequitas, sed improbitas absolvit.]
- Capitulum V. Res ecclesiae alienari non debent.
Ex concilio apud Silvanectim. Nulli liceat alienare rem immobilem ecclesiae suae, sive domum sive agrum, sive hortum sive rusticum mancipium [vel panes civiles,] neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum continet conditionem, donationem, venditionem, permutationem et emphyteusis perpetuum contractum. Unde omnes [omnino] sacerdotes ab huiusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leonina constitutio comminatur.
- Capitulum VI. Alienatio de rebus ecclesiae facta non tenet, et alienatores, nisi rem restituant, excommunicantur, et quilibet clericus potest contradicere, et rem cum fructibus repetere. H. d. et est textus notabilis, et quotidie allegatur.
Symmachus Papa. Si quis presbyterorum, diaconorum seu defensorum alienanti praedium ecclesiae subscripserit, quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, servata, quam praemisimus, in alienatorem vindicta; nisi forte et alienator, dum repetit, et qui acceperit celeri restitutione sibi prospexerint. Quod si minore animae suae cura remedium oblatum forte neglexerint, praeter poenam, super hoc adscriptam, confectum exinde documentum viribus, quamvis ab initio nullas habuerit, vacuetur. Sed etiam licet quibuscunque ecclesiasticis personis vocem contradictionis offerre, et ut cum fructibus possint alienata reposcere, et ecclesiastica auctoritate fulciri. Huius autem constituti legem in apostolica tantum volumus sede servari, universis ecclesiis per provincias quae proposito religionis convenire rectores earum viderint more servato.
- Capitulum VII. Terra non fertilis ecclesiae dari potest in emphyteusin ei, cuius studio reducatur ad culturam.
Alexander III. Vigoriensi Episcopo. Ad aures (Et infra:) Illas vero terras, quae de silvis exstirpatae sunt arabiles factae, eis hereditario iure poteris concedere sub annuo censu tenendas, a quibus ipsas suo vel parentum suorum labore constiterit fuisse exstirpatas; nisi forte tunc aliis possint ad maiorem tuae ecclesiae utilitatem cum eodem labore et onere conferri.
- Capitulum VIII. Iurans non alienare bona ecclesiae, non potest alienare ea, quae sunt de mensa, vel ea, de quibus dubitatur, an sint de mensa. Hoc dicit, usque ad §. Possessiones. Abbas - (Possessiones etc.:) Possessiones ecclesiae minus utiles pro utilioribus de consensu capituli potest episcopus permutare vel alienare. H. d.
Coelestinus III. Ravennatensi Archiepiscopo. Ut super aliqua +repositae quaestionis dubietas apostolicae sedis providentia enodetur, Romana ecclesia, cui licet immeriti praesidemus, singulorum consultationibus consuevit respondere. Sane quaesivisti a nobis, si possessiones sive reditus regalium decimationum, et aliunde ex certis locis provenientes, quos praedecessor tuus bonae memoriae, quousque diem clausit extremum, ad manus suas tenuit, et in proprium usum excepit vel expendit, nec aliis infeudavit, de mensa sua sint archiepiscopi intelligendi, et de eis, quum ex sacramento fidelitatis tenearis apostolicae sedi nihil alienare, contractus alienationis cuiuslibet possit intervenire. Tuae ergo inquisitioni praesenti pagina taliter respondemus, quod, sive intelligantur de mensa sive non, ut non alienentur, consultius existimamus. Possessiones vero, quae ecclesiae tuae minus sunt utiles, pro aliis utilioribus de fratrum tuorum et sanioris partis capituli consilio et assensu alienandi seu commutandi liberam concedimus facultatem. [Quaesivisti etc. (cf. c. 1. de usu et auct. pall. I. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1193.]
- Capitulum IX. Canonicus praedium ecclesiae perpetuo locare non potest.
Idem Exonensi episcopo. Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod quidam de canonicis Exonensis ecclesiae, quaedam praedia eiusdem ecclesiae, inconsultis aliis fratribus, in damnum eius et detrimentum eorum, accepta inde pecunia, in perpetuum locaverunt. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, locationes illas legitime revocare procures, ita quidem, quod, si eadem praedia non aliter revocari potuerint, eos, quos noveris harum locationum auctores, ad susceptam inde pecuniam conductoribus refundendam appellatione remota compellas, ne, si huiusmodi locationes in sua contigerit stabilitate persistere, inde gravis eidem ecclesiae incommoditas possit provenire.
- Capitulum X. Possesiones, quae sunt de mensa, non possunt alienari. Et ecclesiae consuetae regi per regulares saecularibus clericis conferri non debent. H. d. Ioann. de Imola.
Innocentius III. Archiepiscopo Montis regalis. Possessiones ad mensam tuam vel capituli pertinentes, alienare non debes, aut ecclesias, in quibus monachi ministrare consueverunt, clericis vel laicis assignare personis. Ideoque fraternitati tuae auctoritate praesentium inhibemus, ne possessiones, casalia vel ecclesias, quae non consueverunt in beneficium assignari, alicui petenti concedas, immo potius ecclesiam S. Clementis de Messana, quam Gerardo Teutonico et s. sepulchri ecclesiam similiter de Messana, quam Falconi canonico, et beneficium quod Thomae filio I. Ferrarii in grave praeiudicium ecclesiae tuae diceris contulisse, ad priores usus non differas, appellatione postposita, revocare. [Dat. Romae ap. S. Petr. XI. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
- Capitulum XI. Restituitur ecclesia contra alienationem, per quam enormiter fuit laesa. H. d. secundum lecturam veriorem.
Idem Episcopo Mauriensi et Praeposito Ulconensi. Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Tusiense monasterium depressum esset onere maximo debitorum, dilecti filii abbas et conventus eiusdem villam quandam necessitate coacti B. laico concesserunt in feudum, tali conditione apposita, quod idem laicus LXXX. libras persolveret, pro quibus eadem villa exstiterat obligata, quod idem non distulit effectui mancipare. Unde +quia praedictum monasterium est, sicut dicunt, enormiter in hoc laesum eo, quod de reditibus villae praedictae conventus diebus singulis unum ferculum, et in festis duodecim lectionum pisces vel aliud aequivalens percipere consuevit, nobis humiliter supplicarunt, ut feudum praedictum faceremus ad utilitatem monasterii revocari, praesertim quum idem laicus primo anno de ipsius proventibus ultra summam perceperit praetaxatam, et per multos postmodum annos sumpserit eius fructus. Quocirca +nos, sic volentes gravaminibus praefati monasterii providere, quod alii non videamur iniuriam irrogare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si praedictum monasterium propter hoc inveneritis enorme dispendium incurrisse, saepe dictum laicum, ut pecunia, quam pro exoneratione praedicti feudi, seu etiam pro utilitate ipsius monasterii expendisse noscitur, ab eisdem abbate et conventu recepta, quum sibi fructus percepti hactenus sufficere debeant pro labore, praefatum feudum eidem monasterio dimittat liberum et quietum, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita, compellatis. [Nullis etc. Dat. Lat. IV. Kal. April. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XII. Alienatio rei ecclesiasticae facta sine legitimo ecclesiasticarum personarum assensu non tenet, licet approbetur per constitutionem laicorum.
Idem in concilio generali. Quum laicis, quamvis religiosis, disponendi de rebus ecclesiae nulla sit attributa potestas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi: dolemus, in quibusdam ex illis sic refrigescere caritatem, quod immunitatem ecclesiasticae libertatis, quam non tantum sancti Patres, sed etiam principes saeculares privilegiis multis munierunt, non formidant suis constitutionibus, vel potius destitutionibus impugnare, non solum de alienatione feudorum, ac aliarum possessionum ecclesiarum et usurpatione iurisdictionum, sed etiam de mortuariis, nec non et aliis, quae iuri spirituali annexa videntur, illicite praesumendo. Volentes igitur super his indemnitatibus consulere ecclesiarum ac tantis gravaminibus providere, constitutiones et venditiones huiusmodi feudorum seu aliorum bonorum ecclesiasticorum sine legitimo personarum ecclesiasticarum assensu praesumptas occasione constitutionis laicae potestatis, quum non constitutio, sed destitutio vel destructio dici possit, nec non usurpatio iurisdictionum, sacri approbatione concilii decernimus non tenere, praesumptoribus per censuram ecclesiasticam compellendis.
Titulus X I V . De precariis.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Breve est, nec potest brevius summari.
Ex concilio apud Belvacum. Precariae de quinquennio in quinquennium secundum auctoritatem et antiquam consuetudinem renoventur.
- Capitulum II. Revocat successor precariam per praedecessorem irrationabiliter factam.
Ex concilio Carthaginensi. De precariis, irrationabiliter factis a rectoribus ecclesiarum, se suosque successores poena gravi obligantibus, ut facta ipsorum dissolvere nequeant, praecipimus, ut nemo successor antecessoris sui poena sit obligatus, sed suae providentiae sit concessum, ut, si antecessor eius res ecclesiae irrationabiliter distribuit, ab eo ad ius eiusdem ecclesiae revocentur.
- Capitulum III. Concessio precarii extinguitur voluntate concedentis aut ei succedentis; precariae autem concessio non.
Gregorius IX. Precarium utendum conceditur, quamdiu patitur qui concessit. Solvitur quoque obitu eius, cui concessum est, non etiam concedentis; aut quum ipsum alienari contingit alicui hoc revocare volenti, quia per conventionem huiusmodi non licet rem alienam invito domino possideri. Porro precariae, quae quandoque de ecclesiarum possessionibus fieri solent, non sunt pro voluntate concedentium revocandae.
Titulus X V . De commodato
recensere_______________________________________________
- Capitulum unicum. Commodatarius gratia sui tenetur etiam de levissima culpa non de casu, nisi in tribus casibus hic positis. Et commodatum ante usum completum non revocatur. H. d.
Gregorius IX. Quum gratia sui tantum quis commodatum accepit, de levissima etiam culpa tenetur, licet casus fortuitus, nisi acciderit culpa sua, vel intervenerit pactum, seu in mora fuisset, sibi non debeat imputari. Contra eum quoque recte commodati non agitur, nisi post usum expletum, cuius gratia res fuerat commodata, quum non decipi beneficio nos oporteat, sed iuvari.
Titulus X V I . De deposito.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Ex deposito, facto apud clericum ecclesiae, non tenetur ecclesias, nisi in utilitatem ecclesiae sit versum.
Alexander III. Londonensi Episcopo. Gravis illa et odibilis querimonia, quae usque ad nos super deposito tuo tibi hactenus denegato pervenit, +duplici nos anxietate perstringit eo, quod tibi in hoc et deesse non possumus, et adesse, prout velles, efficaciter non valemus. Quum enim non constet nobis, pecuniam tuam, quam ille vir Belial impia et detestabili surreptione furatus est, in ecclesiae utilitatem conversam, non debemus de iure, nec possumus contra canonicos eiusdem ecclesiae praecise intentare iussionis instantiam, ut tibi eandem reddant pecuniam, personae, ut dicitur, non ecclesiae commendatam. Quocirca discretioni tuae consulimus, et internae caritatis diligentia suademus, ut in raptorem illum et furem tuam interim dirigas actionem, eo, quod, ut audivimus, loculos habet, et ea, quae tibi surrepta sunt, asportavit. Nam et nos ipsi iudicibus dedimus in mandatis, ut illum iniquum sub duris quaestionibus ad rationem ponant, et etiam, si oportuerit, vinculis macerent alligatum et affligant, ut dictam pecuniam reddere compellatur. +Ceterum circa ecclesiam illum affectum te habere volumus, ut nil ab ea requiras indebitum. Si autem cum eis amicabiliter poteris de redituum perceptione pacisci, noveris id nobis acceptum.
- Capitulum II. Dicit, ad quid tenetur depositarius, et quomodo repetatur depositum.
Gregorius IX. Bona fides abesse praesumitur, si, rebus tuis salvis exsistentibus, depositas amisisti. De culpa quoque teneris, si te ipsum deposito obtulisti, vel si aliquid pro custodia recepisses. Pacto vero, culpa vel mora praecedentibus, casus etiam fortuitus imputatur. Sane depositori licuit pro voluntate sua depositum revocare, contra quod compenpensationi vel deductioni locus non fuit, ut contractus, qui ex bona fide oritur, ad perfidiam minime referatur, licet compensatio admittatur in aliis, si causa, ex qua postulatur, sit liquida ita, quod facilem exitum credatur habere.
Titulus X V I I . De emptione et venditione.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Cogit episcopus, ne carius vendatur transeuntibus, quam in mercato venderetur.
Ex concilio apud Valentias. Placuit [nobis et nostris fidelibus,] ut presbyteri plebes suas admoneant, ut et ipsi hospitales sint, [ut nulli iter facienti mansionem denegent] et, [ut omnis occasio rapinae tollatur,] non carius vendant transeuntibus, quam in mercato vendere possunt, alioquin ad presbyterum transeuntes hoc referant, ut illius iussu cum humanitate sibi vendant.
- Capitulum II. Fraudans mensuras et pondera triginta diebus in pane et aqua poenitere debet.
Ex concilio Maguntino. Ut mensurae et pondera iusta fiant, +sicut in divinis legibus sancitum est, et in capitulari dominico continetur, et iste sacer conventus statuit, sic omnibus nobis observare placet. Et Si quis iustas mensuras et iusta pondera causa lucri mutare praesumpserit, XXX. dies in pane et aqua poeniteat.
- Capitulum III. Tenet venditio, licet venditor sit deceptus ultra dimidiam iusti pretii; potest tamen venditor agere, ut restituatur res vel iustum pretium suppleatur, et, si alterum praecise petit, succumbit.
Alexander III. Attrebatensi Episcopo. Quum dilecti filii nostri Belvacenses canonici contra religiosos viros abbatem et fratres Cariloci proponerent querimoniam, quod silvam, quae Nigra vallis dicitur, a quibusdam eorum ignorante capitulo pro X. libris, XL. marchas tunc valentem, comparassent, post multas commissiones tandem causam ipsam venerabili fratri nostro Morinensi episcopo et dilecto filio decano Remensi sub certa forma commisimus terminandam, adiicientes in literis, quod, si uterque eiusdem causae cognitioni interesse nequiret, alter adhibitis sibi viris prudentibus et honestis in eodem negotio procedere non differret. +Quum itaque decanus partes ad suam propter hoc praesentiam convocasset, abbas et monachi non ad agendum vel respondendum, sed ad quaerendum dilationes nuncios destinarunt, asserentes, quod ad nos miserant et ad audientiam nostram appellaverant. Verum quia in literis appellatio remota fuerat, Tandem decanus in illius causae cognitione processit. Et quum ei per testes canonicorum Belvacensium constitisset, quod praedicti fratres silvam minus dimidia iusti pretii comparassent, pronunciavit, venditionem non tenere, et silvam ipsam Belvacensi ecclesiae adiudicans, canonicos in possessionem induxit. +Nunciis igitur utriusque partis in nostra propter hoc praesentia constitutis, dum ex parte canonicorum instanter et sollicite sententia peteretur auctoritate apostolica confirmari, habita deliberatione cum fratribus nostris et aliis sapientibus, qui legibus iurati iudicant, eandem sententiam iuri contrariam intelleximus. Quia vero in arbitrio emptoris est, si velit supplere iustum pretium, aut venditionem rescindere, quum res minus dimidia iusti pretii comparatur: sententiam ipsam tanquam iuri contrariam irritantes possessionem monachis iudicavimus esse reddendam, salva omni quaestione canonicis super deceptione pretii, vel consensu capituli in venditione non habito, et alia causa rationabili, quam canonici contra monachos duxerint proponendam.
- Capitulum IV. Si vir habeat alia bona, unde uxor possit sibi consulere, et consentiente uxore rem propter nuptias donatam uxori vendiderit, emptorem, qui spatio triginta annorum rem possederit, non potest uxor inquietare super ea, maxime si pretium fuit conversum in communem usum viri et uxoris. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. et est casus notab. limitans ius civile. Secundum Io. Andr. non oportet adiicere: «maxime,» sed omnia illa tria necessario requiruntur.
Coelestinus III. Pervenit ad nos ex insinuatione tua, quod olim P. miles A. uxori suae quandam domum in donationem propter nuptias assignatam, muliere ipsa expressum dante consensum, B. mulieri vendidit pro certa pecuniae quantitate, +quam ex eadem venditione B. matrimonio supra dicto constante XXX. annis libere pacificeque possedit. Praenominato vero milite viam universae carnis ingresso, relicta eius venire contra hoc praesumit, allegans, dictam domum titulo donationis propter nuptias sibi concessam alienari non potuisse, licet eius consensus ipsi noscatur contractui accessisse. Praefata vero B. mulier ex eo nititur se tueri, quod triginta annis constante illorum matrimonio domum ipsam bona fide tituloque iusto possedit, et quia in communes usus viri et uxoris illius pretium est conversum, ac factae venditionis tempore, unde sibi praefata mulier utiliter consulere potuisset, in viri facultationibus consistebat. Quia igitur super his nos consulere curasti, tuae sollicitudini respondemus, praedictam emptricem, si vera sunt quae praemisimus, praescriptis occasionibus super ipsa domo non debere ulterius fatigari.
- Capitulum V. Si in venditione apponitur pactum de recuperanda re post certem tempus, modico constituto pretio, praesumitur pignus, et non venditio.
Innocentius III. Episcopo Palliensi. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum R. laicus lator praesentium ab M. mutuum recipere voluisset, creditor Tranensis dioecesis, ne per canonem contra usurarios editum posset in posterum conveniri, domos et olivas ipsius recepit ab eodem titulo emptionis, quum re vera contractus usurarius ageretur, quod patet ex eo, quod creditor, sicut publicum continet instrumentum, debitori promisit, quod, quandocunque a septennio usque ad novennium daret XL. uncias Tarenorum, quae vix dimidiam iusti pretii contingebant, domos eius restitueret et olivas. Quia igitur fraus et dolus cuiquam patrocinari non debent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, instrumento venditionis confecto in fraudem canonis promulgati contra usurarios non obstante, praedictum M. ad restituendas domos et olivas praedictas ei, ad quem debent hereditario iure devolvi, quum debitor sit viam universae carnis ingressus, per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam appellatione remota compellas. [Dat. Lat. IV. Non. Mart. 1203.]
- Capitulum VI. Venditor, deceptus ultra dimidiam iusti pretii, agere potest, ut res sibi, reddenti pretium acceptum, restituatur, vel iustum pretium suppleatur; et in hoc electio est emptoris. H. d. secundum Antonium.
Idem Episcopo et Archidiacono Urbinatensibus. Quum causa, quae inter oeconomum monasterii sancti Martini de monte Viterbiensis ex parte una, ac F. et R. cives Viterbienses ex altera super casamentis quondam Tornampartis et terris Densiare ac salicetis, et molendino, ubi facta est Galcheria, vertebatur, coram nobis fuisset aliquamdiu ventilata, nos, intellectis rationibus utriusque partis, et attestationibus diligenter inspectis, quum constitisset nobis, monasterium ipsum in praedictarum rerum venditione ultra dimidiam iusti pretii fuisse deceptum, sententiando decrevimus, ut praefati cives aut recepto pretio possessiones restituerent memoratas, aut supplerent quantum constaret legitimae venditionis tempore iusto pretio defuisse. Quum igitur (cf. c. 42. de test. II. 20.)
- Capitulum VII. Ponit tres casus, in quibus re evicta non tenetur venditor emptori de evictione.
Gregorius IX. Si venditori post institutum contra se iudicium quis omiserit, ut rem venditam sibi defenderet, nunciare, vel contumaciter abfuit tempore sententiae promulgatae, seu per iniuriam sententia lata fuit: de evictione iuxta legitimas sanctiones agere non valebit.
Titulus X V I I I . De locato et conducto.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Excommunicati sunt magistri et scholares Bononienses, qui ante tempus conductionis conducunt hospitia aliorum magistrorum vel scholarium sine eorum consensu.
Clemens III. Ex rescripto literarum piae recordationis P. quondam Tusculanensis episcopi nobis innotuit, quod, quum civitatem Bononiensem tempore suae legationis intrasset, invenit, ibi fuisse a bonae memoriae W. quondam Portuensi episcopo constitutum et sub excommunicatione prohibitum, ne aliqui scholares [aliorum] hospitia maioris mercedis promissione conducerent, ut ea sibi vel inanis gloriae studio, quasi potentiores in expensis apparere volentes, vel privatae utilitatis commodo vindicarent. Unde ipse sollicita provisione considerans, quod huiusmodi conditionis improbitas et discordiae fomitem, et impedimenta non modica pareret studiorum, praedictam Constitutionem, factam ab episcopo Portuensi apostolicae sedis legato et a praedicto Tusculanensi episcopo postmodum confirmatam, videlicet ut nullus magistrorum sive scholarium super conducendis aliorum hospitiis in laesionem vel praeiudicium habitantium audeat hospitem convenire, nisi prius constiterit tempus conductionis elapsum, vel inquilini in hoc suum favorem praestiterint et consensum, quum idem Portuensis sub excommunicatione hoc prohibuerit, et alter sub poena anathematis idem decreverit observandum, ratam esse decernimus, et eam auctoritate apostolica confirmamus, statuentes, ut a te, frater episcope, et tuo quolibet successore hoc singulis annis in communi audientia magistrorum atque scholarium recitetur, et praetaxata pravae conductionis improbitas innovata [per annos singulos] excommunicationis sententia exprimatur. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam nostrae confirmationis infringere etc.
- Capitulum II. Personae ecclesiasticae locare possunt proventus decimarum his, cum quibus conditio ecclesiae fit melior, statuto dioecesani contrario non obstante; et eadem ratio est de aliis rebus ecclesiae.
Innocentius III. Abbati et Conventui S. Petri de Pratel. Londoniensis dioecesis. Vestra nobis relatio declaravit, quod, quum ad firmam fructus vestrarum dare consueveritis decimarum, +diocesani locorum statutum quoddam de huiusmodi decimis locandis parochialibus presbyteris ediderunt, per quod utilitas vestra non modicum impeditur; quare super hoc apostolicae provisionis remedium imploratis. Dioecesanorum episcoporum statuto contrario non obstante vestrarum decimarum proventus illis libere locare potestis, quibus vobis expedire videritis, et cum quibus ecclesiae vestrae conditionem poteritis facere meliorem, ita tamen, quod huiusmodi locatio ad feudum vel alienationem non videatur extendi.
- Capitulum III. Propter sterilitatem gravem, conductori sine culpa sua contingentem, remittitur pensio pro rata, nisi possit cum ubertate praecedentis vel sequentis temporis compensari. H. d. usque ad §. Verum. - (Verum etc.:) Ponuntur hic quatuor casus, in quibus inquilinus potest ante tempus conductionis finitae licite expelli. Abbas.
Gregorius IX. Propter sterilitatem, afficientem magno incommodo conductores, vitio rei sine culpa coloni, seu casu fortuito contingentem, colonis ecclesiae tuae pro rata est pensionis remissio facienda, nisi cum ubertate praecedentis vel subsequentis anni valeat sterilitas compensari. Verum invito inquilino domum inhabitare vel reficere poteris, si necessitas, quae tamen non imminebat locationis tempore, id exposcat, remissa sibi pro residuo temporis pensione; qui etiam inde rationabiliter amovetur, si perverse ibi fuerit conversatus, vel quum canonem per biennium non solvisset, si sibi satisfactione celeri non providit.
- Capitulum IV. Emphyteuta ecclesiae meliorationes suas vendere non potest, nisi servatis his, de quibus hic. Et si contra fecerit, vel canonem per biennium non solverit, nec moram postea celeriter purgaverit, iuste potest expelli.
Idem. Potuit emphyteuta, ecclesia primitus requisita, eique nunciato quantum sibi ab aliis offertur, si nolle se emere dixerit, vel a denunciationis tempore duorum mensium spatium sit elapsum, meliorationes et ius sibi competens aliis vendere, qui ab emptione huiusmodi minime prohibentur. Emphyteuta quoque secus praesumendo, vel cessando in solutione canonis per biennium, nisi celeri satisfactione postmodum sibi consulere studuisset, iuste potuisset expelli, non obstante, quod ei, ut canonem solveret, non exstitit nunciatum, quum in hoc casu dies statuta pro domino interpellet.
Titulus X I X . De rerum permutatione.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Princeps potest rem ecclesiae immobilem per permutationem acquirere, data re meliori vel aequali. H. d. et in hoc, quod dicit, vel aequali, est casus notabilis.
Ex concilio apud Silvan. Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare, et accipere ab eis aliam immobilem rem, eoque modo de communi voluntate permutationem contrahere, liceat ei hoc facere, si causa rationabilis id exposcat, et res, quam praestiterit, maior fuerit vel aequalis, divina pragmatica sanctione super hoc ab eo promulgata.
- Capitulum II. Permutatio rerum ecclesisticarum, facta in casu non concesso, seu non servata solennitate iuris, est revocanda per successorem.
Ex concilio Belvacensi. Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur et subtilissime, si aliquo modo fieri debent, inspiciantur; quae autem ab antecessore inconsulte factae sunt iuxta decretum canonicum Hilarii Papae, vel ab aliis illicite commissae sunt, ab eo, qui successor est, emendentur.
- Capitulum III. Mancipia ecclesiae non debent permutari, nisi ad libertatem, vel nisi sint fugitiva H. d. cum c. sequenti.
Ex concilio apud Silvanectum. Mancipia ecclesiastica nisi ad libertatem non convenit commutari, videlicet ut mancipia, quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo, qui commutatur, fruatur perpetua libertate. Quod enim semel Deo consecratum est ad humanos usus iam transferri non decet.
- Capitulum IV. Servi ecclesiae cum profanis permutari non possunt nec alienari, nisi sint fugitivi.
Ex eodem. Iniustum videtur et impium, ut mancipia, quae fideles viri seu feminae Deo et sanctis eius pro remedio animae suae consecrarunt, cuiuscunque muneris mancipio vel commutationis commercio iterum in servitutem saecularium redigantur, quum canonica auctoritas servos tantummodo permittat distrahi fugitivos. Et ideo omnes ecclesiarum rectores summopere caveant, ne eleemosyna unius alterius peccatum fiat. Et est absurdum, ut ab ecclesiastica dignitate servus discedens humanae sit obnoxius servituti.
- Capitulum V. Praebendae pacto praecedente permutari non possunt; episcopus tamen potest de loco ad locum permutare personas.
Urbanus III. Quaesitum est ex parte tua, si commutationes fieri valeant praebendarum, quum commutatio dignitatum in Turonensi concilio fuerit interdicta. +Sunt enim quidam, qui praebendae suae cedunt et iuri renunciant, ut maiorem praebendam obtineant, vel ex hoc certam summam pecuniae consequantur, quod quidem honestati est contrarium, et simoniacam procul dubio continet pravitatem. Generaliter itaque teneas, quod commutationes praebendarum de iure fieri non possunt, praesertim pactione praemissa, quae circa spiritualia vel connexa spiritualibus labem semper continet simoniae. Si autem episcopus causam inspexerit necessariam, licite poterit de uno loco ad alium transferre personas, ut quae uni loco minus sunt utiles alibi se valeant utilius exercere.
- Capitulum VI. Ecclesiae iure proprietatis possunt ad invicem permutari, et possesiones earum etiam permutari possunt, et pro minus valentibus pretium suppleri.
Clemens III. Ad quaestiones solvendas [quae per fratres et coepiscopos nostros sedi apostolicae porriguntur, iuxta officii nostri debitum nos convenit sollicitudinem adhibere.] Intelleximus itaque ex literis tuis, quod duae conventuales ecclesiae sunt in tua dioecesi constitutae, quarum utraque parochialem habet ecclesiam cum possessionibus magis alteri quam sibi vicinam. Illis autem eas desiderantibus permutare, quum illarum altera respectu meliorum proventuum plus abundet, et ideo suae ecclesiae sibi postulet adiici certam summam pecuniae numeratae, ut sic ad aequalitatem permutationis valeant pervenire, utrum possit id licite fieri exstitit dubitatum; +quam ob causam sedem apostolicam consulere voluisti. Licet itaque tuae discretionis industriam ignorare minime putemus, quid super eodem articulo sit agendum, nihilominus [sic] tuae prudentiae Respondemus, quod, quum de iam dictis parochialibus ecclesiis per se queat commutatio celebrari, et in permutatione possessionum per se non sit inhibitum, si altera ratione possessionum alteri praeponderet, pecuniam posse refundi de ipsarum quoque possessionibus ad invicem, prout visum fuerit expedire, refusa certa pecuniae quantitate, poterit contractus permutationis iniri, sic tamen, quod illi contractus nequaquam sibi invicem misceantur.
- Capitulum VII. Beneficia sua perdunt qui ea propria permutant auctoritate.
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo. Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod dilecti filii magister S. et B. archidiaconatum et praeposituram ad invicem commutassent, +magistri eiusdem [B.] obtentu causam super hoc bonae memoriae Matisconensi episcopo duximus delegandam. Quumque idem B. ad praesentiam nostram postmodum accessisset, ut in negotio sine suspicione procederet, obtentu ipsius dilectum filium abbatem Cluniacensem eidem episcopo duximus adiungendum. Verum quum propter abbatis absentiam non fuisset a delegatis ipsis pariter in causa processum, utraque partium se nostro conspectui praesentavit, et audientiam obtinuit coram nobis. Et Licet praedictus magister ab initio sponte fuerit de permutatione confessus, idem tamen B. eam inficiabatur omnino, assertive proponens, quod et ipse praeposituram sine conditione qualibet resignavit, et post liberam resignationem praedicti magistri archidiaconatum fuerat assecutus: +licet magister ipse [G.] proponeret ex adverso, ipsum secum diutius de permutatione tractasse, et complevisse tandem in manibus venerabilis fratris nostri Eduensis episcopi quod tractaverat. (Et infra: [cf. c. 33. de off. iud. del. I. 29.]) Quum ergo nobis tum per publicam famam, tum per validam praesumptionem et probationem etiam manifestam constaret, quod ipse B. suum praestiterit permutationi consensum, praedictus autem magister suum publice fateretur errorem, et hunc praepositura, et illum archidiaconatu curavimus spoliare, super hoc diffinitivam contra eos sententiam proferentes. [Tandem vero etc. Dat. Lat. Id. Ian. Ao. V. 1203.]
- Capitulum VIII. Si permutatio beneficiorum completa est ex una parte, et per alteram stat, quo minus impleatur, restituitur pars ad suum beneficium, et secundum hoc continet ius.
Idem Archiepiscopo et Praeposito sancti Andreae Coloniensibus. Quum universorum +fidelium ab ipso Domino Iesu Christo pastoralis sit nobis cura commissa, sollicitudini nostrae dignoscitur expedire, ut sic debeamus quoslibet in suis rationibus confovere, quod aliquorum iura in conspectu ecclesiae dispendium non sustineant, sed firma et illibata debeant permanere. Intelleximus siquidem dilecto filio G. canonico S. Ioannis in Leodio referente, quod, quum ipse et L. clericus ducti quadam animi levitate de permutatione praebendarum suarum inter se tractare coepissent, quam utilitati utriusque imminere credebant, tamen idem L. clericus occasione dictae permutationis praebenda eiusdem G., quam in ecclesia S. Mariae Namurcensis habuerat, cuidam consanguineo suo assignata, praebendam suam ei, sicut promiserat, noluit resignare, +et sic idem G., ut asserit, sua spe remansit omnino frustratus. Quumque super hoc in praesentia venerabilis fratris nostri Leodiensis episcopi fuisset diutius litigatum, tandem idem L. sedem apostolicam appellavit, et, quum dictus G. [ad nostram praesentiam] non sine magno periculo et labore accessisset, idem L. nec venit, nec pro se curavit sufficientem mittere responsalem. Quum igitur deceptis, et non decipientibus iura subveniant, fraus etiam et dolus nemini debeant patrocinium impertiri, licet ipsi per se de iure non possent ecclesiastica beneficia permutare, ut tamen simplicitati venia tribuatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si constiterit, praetaxatum G. taliter fuisse deceptum, amoto a praebenda sua, quam diu dicitur possedisse, consanguineo ipsius L. vel quolibet alio illicito detentore, eam sublato appellationis obstaculo restitui faciatis eidem et eundem ipsius pacifica possessione gaudere [etc.].
- Capitulum IX. Spirituale cum temporali permutari non potest.
Gregorius IX. Beton. et Fungin. Abbatibus. Exhibita nobis [dilectorum filiorum] abbatis et conventus sancti Martini de Pannonia petitio continebat, quod, quum super causa, quae inter ipsos ex una parte, et praepositum Albanensem ex altera super quibusdam decimationibus [et arbitrio quodam super his prolata] vertebatur, [post diversas commissiones ad dilectum filium E. subdiaconum] ad C. capellanum nostrum, tunc in Hungaria commorantem, nostras literas impetrassent, [demum] ipse ac magister M. [archidiaconus de Saswar] in quos utrinque tanquam in arbitros [procurante parte altera] exstitit compromissum, [taliter] arbitrati fuerunt, quod, si dictus praepositus obtineret decem millia solidorum regalium [quae tenent in Posonio] a [carissimo in Christo filio nostro illustri] rege Hungariae [ab ipso] concedi monasterio memorato, [ita quod in eodem loco ponerent eius praefatos abbatem et conventum in possessionem salium praedictorum] ipsi ab earundem decimationum petitione cessarent. +[Postmodum vero licet sales ipsos dicto monasterio rex ipse per literas suas concesserit; tamen praepositus et :Capitulum supradicti nec in termino constituto, nec post illum et plures alios exspectati possessiones ipsorum salium dederunt eisdem, quamvis iam dictus abbas protestatione praemissa, quod non erat in possessionem inductus ab eis, L. marcas frisaticorum pro reditu salium unius anni, precibus quorundam inductus et compulsus quibusdam minis et terroribus recepisset. Quumque indulto adhuc ipsis anni spatio inutiliter, sicut prius, duxerint exspectandum; demum post querelas multiplices vocem ad nos appellationis emisit, octavas BB. App. Petri et Pauli proximo praeteritas sibi terminum praefigendo; qui tandem in nostra praesentia constitutus humiliter supplicavit, ut quum iidem praepositus et :Capitulum conditioni non paruerint, quae in arbitrio continetur, mandaremus, eo non obstante de iam dictis decimationibus eidem monasterio integre responderi.] Quocirca [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, si vobis constiterit de praemissis, quum permutatio de spiritualibus ad temporalia improbetur, praedictum arbitrium, et quicquid secutum est ex eo vel ob id, [absque morae dispendio auctoritate nostra, sublato appellationis impedimento,] irritum decernatis, [super decimis postmodum etc. Dat. Reate XIII. Kal. Nov. Ao. V. 1231.]
Titulus X X . De feudis.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Si dominus a vasallo recipit feudum in pignus, abstinendo ab eius servitio, non tenetur computare fructus in sortem. H. d. secundum intellectum communem, et est casus singularis, qui alibi non legitur.
Innocentius III. Mariensi Episcopo. Insinuatione tibi praesentium declaramus, quod gageria, quam de feudo ecclesiae tuae ab M. dignosceris recepisse, Wiffredi fratris eius accedente consensu, a te potest libere detineri, fructibus non computatis in sortem, ita videlicet, ut, quam diu fructus illos perceperis in sortem minime computandos, idem M. a servitio, in quo tibi et ecclesiae tuae pro feudo ipso tenetur, interim sit immunis. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum II. Ponit tres casus, in quibus, non obstante iuramento de non infeudando, potest episcopus antiquum feudum ad ecelesiam reversum novo vasallo concedere H. d. et est casus notabilis, interpretans iuramentum de alienando.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo. Ex parte tua nostro est apostolatui reseratum, quod saepius dubitasti, utrum, quum contingit vasallum tuum decedere, et ad te feudum ipsius redire, feudum eius alii liceat tibi dare, quamvis iuramento tenearis adstrictus non infeudare de novo Romano Pontifice inconsulto. Ad haec, si vasallum tuum feudum alienare contingat, an ipsius filium vel consanguineum eiusdem feudi consortem de ipso valeas investire. Alia quoque tua dubitatio continebat, ut, quum feudum alienatum repereris, quod per te facile recuperare non potes, utrum possis alicui laico in feudum illud concedere, qui et illud recuperet, et in feudum per ecclesiam recognoscat. (Et infra:) In primo ergo casu feudum decedentis libere, si videris expedire, concedas, atque in secundo filium vel consanguineum alienantis investiens, in tertio feudum alienatum poteris ei licenter concedere, per quem ipsa ecclesia valeat rehabere. [Dat. Ferentini X. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
Titulus X X I . De pignoribus et aliis cautionibus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Res ecclesiae pignorari non debent nisi ex necessitate et rationabili causa.
Ex concilio Remensi. Nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, aut pallam altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum tabernario, vel negotiatori, aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi iustissima necessitate urgente, [quia tanta est sanctitas sacri ministerii etc.]
- Capitulum II. Liber homo non potest pignorari.
Gregorius III. Exonensi Episcopo. Lator praesentium +[Cosmas Syrus in negotio, quod agebat, debitum se contraxisse perhibuit, quod et multis aliis et lacrimis eius attestantibus verum esse credidimus. Et quia CL. solidos debebat, volui, ut creditores illius cum eo aliquid paciscerentur,] quoniam et Lex habet, ut homo liber pro debito non teneatur, etsi res defuerint, quae possint pro debito addici. Creditores ergo etc.
- Capitulum III. Si rector ecclesiae pro facto proprio rem ecclesiae obilgavit, cogitur eius heres rem redimere, et ecclesiae restituere.
Alexander III. Episcopo Exoniensi. Ex praesentium latoris insinuatione accepimus, quod Alexander quondam sacerdos ecclesiae de Offitona calicem [quendam] argenteum, et medietatem unius breviarii eiusdem ecclesiae pro sua necessitate pignori obligavit, et ea morte praeventus minime recollegit. Unde quoniam indignum est, ut eidem ecclesiae res suae, et praesertim quae sacris ministeriis deputatae sunt, taliter debeant deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, filium eius Walterum, qui ex successione ipsius patrimonii ius dicitur obtinere, moneas diligenter et compellas, ut ea recolligat et restituat ecclesiae memoratae. Quod si facere noluerit, eum vinculo anathematis non differas coercere.
- Capitulum IV. Si usurarius emit rem eo pacto, quod post tempus restituat eam venditori, recipiendo aliquid ultra sortem, fructibus tamen in ea computatis iudicatur contractus foeneratitius.
Innocentius III. G. Subdiacono nostro et P. Canonico Pisano. Illo vos credimus scientiae dono vigere, +quod super eo, de quo nos consulere voluistis, quid iuris sit liquido cognoscatis. Quia tamen nostro postulastis edoceri responso, ne sub ipsius exspectatione responsi decisio negotii prorogetur, praesentibus vobis literis duximus respondendum. Sane per vestras literas intimastis nobis, quod, quum causam, quae vertitur inter H. et B. filios G. de Cosa ex una parte, et G. filiam Teberti et heredes ipsius ex altera super quibusdam terris, praefatis personis pro viginti tribus libris pignori obligatis, vobis duximus committendam, +dantes vobis per literas nostras in mandatis, ut ipsam G. et heredes ipsius ad restituendas vineas, et quicquid ultra sortem perceperant ex eisdem, restituere conquerentibus per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam cogere curaretis, vos, ut iuxta mandatum nostrum procederetis in negotio memorato, partes citare curastis. Quumque essent in praesentia vestra constitutae, Ex parte praedictae G. et heredum eius fuit propositum coram vobis, terras, quas iidem H. et B. repetebant ab eis, non esse pignori obligatas, sed pure venditas, sicut in instrumento confecto exinde plenius continebatur. Praefatus vero H. pro se ac fratre suo firmiter asserebat, terras non esse pure venditas, sed pignori obligatas, quum venditioni praedictae talis fuerit adiecta conditio, ut, si a tempore contractus usque ad duos proximos annos praefato T. emptio displiceret, G. pater H. ab inde usque ad annum unum viginti sex libras, perceptis fructibus computatis in ipsis, dare deberet, sicut in eodem instrumento asserebat firmiter contineri. Verum quia, sicut in eisdem literis denotastis, ambigitis, utrum pura sit et absoluta venditio, an praefatus contractus pignus debeat iudicari, per nostras postulastis literas edoceri. Nos autem consultationi vestrae taliter respondemus, quod, qualiscunque fuerit intentio contrahentium, et ex forma contractus venditio non appareat conditionalis, sed pura, quamvis per conditionem possit resolvi, ex duobus tamen, quae in pacto fuerunt expressa, videlicet, quod fructus percepti deberent in solvenda pecunia numerari, et quod ultra summam receptam LX. solidi deberent persolvi, contra ipsum emptorem praesumitur vehementer, praesertim quum usuras consueverit exercere, fraudemque committere usurarum. [Dat. Ferentini V. Non. Iul. 1203.]
- Capitulum V. Mulier agit pro dote contra quemlibet detinentem bona mariti.
Idem Episcopo Aquinati. Ex literis fraternitatis tuae accepimus, quod, quum causam, quae vertitur inter R. de [sancto] Georgio et A. mulierem [de sancto] Germano, tibi duximus committendam, +quum fere per biennium studuisses, ut eadem causa concordia finiretur, partibus non acquiescentibus, adscitis viris prudentibus, praedictae causae meritis diligentius examinatis, idem negotium de prudentum consilio ad nostram duxisti praesentiam remittendum, ea maxime ratione, quia videtur hoc ad regium iudicium specialiter pertinere. Si quidem probatum est evidenter, quod pro facinore a marito praedictae mulieris commisso eo fugam petente, tam frater mariti, praefatus videlicet R., quam ipsa mulier, licet minus iuste, ab R. comite Casertano tunc regio iustitiario capti fuerint, et de ipsius mandato bonorum omnium delinquentis fuit facta distractio, et soluta [est] pecunia mercatori, qui a marito dictae mulieris vulneratus fuerat et rebus propriis spoliatus; per praedictum autem R. illorum bonorum venditio facta fuit, de mandato tamen iustitiarii ante dicti; sed quaedam possessiones illius penes eundem R. mulieris sororium remanserant, quas idem R. de mandato curiae retinuit, soluta pro eis pecunia praedicto mercatori, quia emptor alius, sicut dicit, propter possessionum minutias non exstabat. Pars vero mulieris firmiter allegabat, quod, quum dos omnibus creditoribus praeferatur, et omnia bona mariti eidem mulieri propter dotem fuerint obligata, quum mulier in hoc non fuisset culpabilis, dotem suam amittere non debebat; propter quod aestimationem dotis instantius petebat sibi restitui, vel in possessiones, quae mariti fuerant, ex officio delegationis induci, +asserens culpam viri sui nequaquam ei de iure debere nocere. Pars autem viri e contrario respondebat, se non debere [ipsi] super his aliquo modo respondere, quia nihil voluntate vel auctoritate sua distractum fuerat de bonis mariti mulieris ipsius, sed fiscus ea capi fecerat et mandaverat distrahenda, quod et testium assertione probavit. Sane quum pars mulieris diceret, de possessionibus viri sui aliqua remansisse, quae distracta non fuerant, et ex eis sibi satisfieri postularet, ab utroque studiosius inquisisti, quanta fuisset pecunia, quae soluta fuerat mercatori, et ex confessione tibi constitit utriusque, quod de immobilibus usque ad XXIV. uncias auri alienatum exstiterat, sed praescriptus R. dicebat, se XVIII. [uncias] illis XXIV. unciis addidisse, et XLII. unciarum auri complevisse numerum mercatori. Allegabat quoque praedictus R., quod, quum quinque filii essent unius patris, et omnes in bonis paternis succederent, facta aestimatione totius hereditatis non proveniebat ad maritum mulieris ipsius de hereditate paterna quod ultra XXIV. uncias auri valeret. Quia vero ad nos eadem causa remissa non fuit sufficienter instructa, nec nobis constitit, utrum X. libras Tarenorum, quas petebat mulier, dedisset in dotem, aut idem R. aliquid possideat de bonis, pertinentibus ad fratrem suum, virum mulieris praedictae, nec potuissemus examinationi causae insistere, tum quia in praesentia tua renunciatum fuerat allegationibus et probationibus, sicut dicis, tum quia idonei et sufficientes ad nostram praesentiam non venerant responsales: eandem causam tuo duximus examini remittendam; per apostolica [tibi] scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si tibi constiterit ex his, quae in praesentia tua fuere proposita et probata, quod mulier dicit viro dedisse in dotem, et praedictum R. de bonis fratris aliqua possidere, quum mulieribus favor multus in recuperandis dotibus debeatur, et cautum etiam sit in iure, quod propter maleficium viri mulier remanere non debeat indotata, quum etiam bona viri mulieri sint pro dote tacite obligata, et cum suo onere transierint ad quemlibet possidentem; R. praedictum eidem mulieri ad restitutionem dotis eatenus appellatione remota condemnes, quatenus de bonis fratris sui praefati noscitur possidere. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Febr. 1205.]
- Capitulum VI. Si creditor vel is, qui ab eo causam habet, tot fructus percepit ex pignore, quod satisfactum est sorti, debet pignus restitui debitori.
Idem R. de Monte Fortino. Quum contra nobilem virum G. a civem Anagninum super quibusdam possessionibus, quas quondam pater tuus L. de Saul pro certa quantitate pecuniae obligaverat, et ipsius creditoris heredes praedicto G. pignoraverant, movisses in nostra praesentia quaestionem, tibi et ei dilectum filium P. de Saron. subdiaconum et capellanum nostrum concessimus auditorem. Constitutus igitur in nostra praesentia legitime probavisti, quod possessiones ipsae pignoris titulo fuerunt obligatae, ac ex earum proventibus tantum fuerat tam ab eodem G. quam ab aliis, qui eas tenuerant, a tempore, quo fuerant obligatae, perceptum, quod fructus sorti poterant adaequari. Nos igitur attendentes, quod in talibus perceptio fructuum in solutione sortis accedat, quum secundum canonicas sanctiones fructus restitui, et in sortem debeant computari, considerantes etiam, quod possessiones ipsae iam extenuassent penitus totum onus et debitum annullassent, de consilio fratrum nostrorum ipsas tibi restituendas esse decrevimus, et te per nuncium nostrum in possessionem induci fecimus corporalem.
- Capitulum VII. Si is, qui sub pacto legis commissoriae pignoravit rem suam, et iuraverit non contravenire, iuste impeditus infra diem statutum non redemit, post diem redimere poterit.
Idem. Significante dilecto filio R. cive Pisano nobis innotuit, quod quum domum suam cum horto G. Pisano civi poro CCL. libris pignori obligasset, ac promisisset praestito iuramento, quod, nisi domum ipsam statuto inter eos termino recolligeret eundem creditorem ulterius super ea minime molestaret, infra statutum tempus per certum et fidelem nuncium, prout ei videbatur, creditori pecuniam numeratam remisit, quam idem nuncius, infideliter agens, sicut ei iniunctum fuerat non persolvit, et postmodum idem R. ab imperatore captus pariter et detentus, dicto G. satisfacere non potuit ut debebat. +Nunc per Dei gratiam libertati pristinae restitutus, paratus est pecuniam reddere creditori, licet ipse prorsus [eam] recusaret recipere, quia ei non fuit statuto termino persoluta. Quum igitur pactum legis commissoriae sit in pignoribus improbatum, et praedictus R., quantum in eo fuit, iuramenti debitum adimplevit, quum per eum, quem certum [et fidelem] nuncium esse sperabat, pecuniam remiserit termino statuto, sed, dum fuit in imperiali captione detentus, satisfacere non potuit creditori, discretioni vestrae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, si est ita, praedictum creditorem, ut sorte sua contentus exsistat, pensionibus praefati pignoris computatis in eam, et domum illam et hortum praefato R. omni dilatione postposita resignet, pacto tali vel iuramento nequaquam obstante, censura ecclesiastica admonitione praemissa, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, cogatis. [Datum Laterani 1198.]
- Capitulum VIII. Usufructuarius cavet, quod fruetur rebus immobilibus salva ipsarum substantia, et pecuniam et aestimationem mobilium, quae consummuntur usu, finito usufructu restituit.
Gregorius IX. Quum constet I. mulierem uxorem Ogerii quoad usumfructum filio suo successisse in bonis, quorum proprietas ad M. mulierem uxorem C. dignoscitur pertinere, mandamus, quatenus eam ad cautionem idoneam exhibendam, quod utatur et fruatur salva rerum substantia rebus immobilibus, quae usu non consumuntur, ad arbitrium boni viri, pecuniam vero, si quam habuit vel habebit, ac aestimationem bonorum, quae consumuntur usu, et in hereditate inventa fuerint, in morte sua dictae mulieri vel heredibus eius restituat, per censuram ecclesiasticam compellatis.
Titulus X X I I . De fideiussoribus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Breve est, nec potest brevius summari.
Ex concilio Cantuariensi. Clericus fideiussionibus inserviens abiiciatur.
- Capitulum II. Compellitur clericus servare fideiussorem indemnem per assignationem redituum suorum.
Lucius III. Eliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi. Pervenit ad nos ex transmissa nobis conquestione R. clerici de sancto Albano, quod, quum ipse pro C. et F. clericis Lundoniensibus ad eorum instantiam pro altero eorum Helia videlicet in sex, et pro altero in septem aliis marchis argenti mercatoribus Bononiensibus fideiusserit, illis, sicut unus fide, alter iuramento promiserant, praescriptam pecuniam non solventibus, coactus est praedictis creditoribus pro ipsis, sicut inter eos convenerat, satisfacere de eadem. Ne igitur supra dictus R. dispendium patiatur unde videtur praemium meruisse, venerabili fratri nostro I. Bononiensi episcopo dedimus in mandatis, ut super debitis illis instrumenta, quae sunt apud creditores, inspiciat, et eorum transscripta suo sigillo signata vobis mittere non postponat. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus, quatenus, si ex confessione praedictorum clericorum vel alias legitime vobis rem ita se habere constiterit, moneatis eosdem, ut memorato R. pecuniam, quam pro eis solvit, dilatione et appellatione cessante restituant, ipsumque servent indemnem; alioquin vos, auctoritate apostolica freti, de reditibus eorum praescripta debita faciatis appellatione remota in integrum exsolvi, et damna etiam, quae idem R. propter hoc pertulit, resarciri, aut praedictos reditus sibi assignetis tamdiu sine molestia detinendos, donec ipsa damna resarcita fuerint, et debita sine deminutione soluta. Praefatos vero clericos, si religionem fidei et iuramenti sui eos violasse constiterit, sublato appellationis obstaculo ab officio et beneficio suspendatis. Ceterum, quia etc. (cf. c. 5. de iur. cal. II. 7.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Dec.]
- Capitulum III. Per districtionem canonicam compellitur debitor a fideiussione absolvere fideiusssorem, qui a creditoribus molestatur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Constitutus in praesentia nostra dilectus filius noster magister S. sua nobis assertione monstravit, quod pro magistro P. Blesensi cancellario tuo tempore Lateranensis concilii ad preces ipsius in quadam summa pecuniae intercessit, quam quoniam usque modo debitor non persolvit, iste se asserit plurimas a creditoribus Bononiensibus molestias pertulisse, et antiquum debitum plurimum augmentatum. Ideoque, quia pro nostro volumus officio providere, ne qui gratiam meruit poenam sustineat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si legitime tibi de huiusmodi assertione constiterit, praefatum debitorem, ut eum a praedicta intercessione sine dilatione prorsus absolvat, omni gratia et timore postposito, nullius appellatione obstante ecclesiastica censura compellas. Quia vero diversa experimenta morborum varia nos compellunt remedia invenire, Praesentium quoque auctoritate iniungimus, ut, si forte debitum vel accessiones ille negaverit, consuetudine, quae est legi contraria, non obstante, iuramentum calumniae subire cogatur. Praeterea, quia difficile foret intercessori suos testes in Angliam ducere, iudicibus Bononiensibus satisdatione idonea a cancellario ipso accepta, quod ad testes audiendos vadat, vel mittat infra terminum competentem, literis tuis significes, ut eos vice tua recipiant, et examinent et interrogent diligenter, et depositiones eorum transmittentes inclusas significent, quanta fides possit instrumentis vel testibus adhiberi. Ceterum si iam dictus P. citatus praesentiam tuam adire vel iudicio stare contempserit eum infra XXX. dies post harum literarum susceptionem reddas beneficio alienum et reditus eius in debitorum solutionem convertas, quousque fuerit creditoribus satisfactum.
- Capitulum IV. Si sine licentia praelati et maioris partis capituli religiosus fideiusserit, vel mutuum acceperit, non tenetur ecclesia, et ipse recipiens punitur, nisi mutuum sit versum in utilitatem ecclesiae.
Innocentius III. in concilio generali. Quod quibusdam religiosis a sede apostolica est prohibitum, volumus et mandamus ad universos extendi, ne quis videlicet religiosus absque maioris partis capituli et abbatis sui licentia pro aliquo fideiubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuam accipiat ultra summam communi providentia constitutam; alioquin non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere, nisi forte in utilitatem domus ipsius manifeste constiterit redundasse. Et qui contra istud statutum venire praesumpserit, graviori disciplinae subdatur.
- Capitulum V. Ponit tres casus, in quibus fideiussor contra debitorem agit, antequam solvat, ut a fideiussione liberetur.
Gregorius IX. Eum, pro quo te fideiussorem obligasti, si diu in debiti solutione cessavit, aut dissipare bona sua coepit, seu super hoc condemnatus fuisti, iure poteris convenire, ut te a fideiussione debeat liberare.
Titulus X X I I I . De solutionibus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Successor in beneficio tenetur solvere debita praedecessoris pro necessitate ecclesiae contracta.
Alexander III. Decano et Capitulo Morinensibus. Ad hoc in apostolicae +[sedis specula sumus, licet immeriti, Domino disponente constituti, ut aciem nostrae considerationis ad universas ecclesias extendamus, et earum commodis et profectibus omnino intendamus. Pervenit autem ad audientiam nostram ex parte venerabilis fratris episcopi vestri, quod ipse pro ecclesiae vestrae necessitatibus magno sit onere debitorum praegravatus. Unde quasi vir providus et honestus nos obnixe rogavit, ut vos pro eis reddendis sollicitos redderemus. Quia vero decet vos pro utilitate ecclesiae et incremento diligentes et vigiles exsistere, dignitati vestrae mandamus, quod, si contigerit eundem episcopum ante solutionem debitorum, quae pro utilitate et necessitate ecclesiae sibi commissae contraxerit, ex hac luce migrare, de reditibus, qui spectant ad mensam eius, donec alius loco eius substituatur, eadem debita solvere studeatis. Quo substituto episcopum ad eorundem debitorum solutionem omnino adducetis, et] Sicut filius debita patris solvere tenetur, ita praelatus sui praedecessoris pro ecclesiae necessitate contracta.
- Capitulum II. Si praelatus obligat ecclesiam pro alienis debitis, est suspensus ipso facto ab administratione spiritualium et temporalium, et ecclesia non tenetur.
Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis. Si quorundam +[praelatorum praesumptionem deo et nominibus exhorrendam iuste pensare vellemus, pene non esset adhibenda dilatio, sed in transgressores celeris vindictae severitas exercenda. Sicut enim ad nos valido et stupendo clamore pervenit, quidam non contenti, quod, propriis commodis inhaerentes et quaerentes potius quae sua sunt, quam quae Christi, commissas sibi ecclesias enormiter dilapidant et consumant, dum novo alienationis et dilapidationis genere adinvento eas praesumant alienis debitis onerare: sigilla sua, seu literas sigillatas de contrahendo mutuo quibusdam amicis suis clericis et laicis concedendo, quarum occasione praedictae ecclesiae in tanta obligarunt pecuniae quantitate, ad cuius solutionem postea compelluntur, quod vix aut numquam liberari possunt ab onere debitorum. Volentes igitur Ecclesiarum indemnitatibus paterna sollicitudine providere praesentium auctoritate] Firmiter inhibemus, ne quis praesumat [de cetero] ecclesiam sibi commissam pro alienis gravare debitis, aut literas alicui seu sigilla concedere, quibus possent ecclesiae obligari, decernentes, si secus [quod non credimus,] fuerit attentatum, ad solutionem talium debitorum ecclesias non teneri. Si quis autem contra praemissa de cetero venire praesumpserit, ab administratione spiritualium et temporalium noverit se suspensum. [Dat. Reate II. Id. Febr. A. V. 1232.]
- Capitulum III. Si clericus non habeat unde satisfaciat suis creditoribus, non debet excommunicari nec aliter molestari; praestabit tamen cautionem saltem iuratoriam de solvendo, quum venerit ad pinguiorem fortunam.
Idem Decano et I. Canonico Tullentibus. Odoardus clericus proposuit, quod, quum P. clericus, D. laicus et quidam alii ipsum coram officiali archidiaconi Remensis super quibusdam debitis convenissent, idem in eum recognoscentem huiusmodi debita, sed propter rerum inopiam solvere non valentem, excommunicationis sententiam promulgavit. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si constitent, quod praedictus Odoardus in totum vel pro parte non possit solvere debita supra dicta, sententiam ipsam sine difficultate qualibet relaxetis, recepta prius ab eo idonea cautione, ut, si ad pinguiorem fortunam devenerit, debita praedicta persolvat.
- Capitulum IV. Conquerens se indebite solvisse, hoc probare debet, nisi in casu hic posito.
Idem. Is, qui conqueritur, indebitam pecuniam se solvisse, probare tenetur, quod indebite sit soluta, nisi eius adversarius solutionem inficians exinde convincatur. Tunc enim diffitenti onus incumbit probandi, quod debitum recepisset.
Titulus X X I V . De donationibus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Potest intelligi duobus modis et secundum primum intellectum h. d.: Liberalis in donando existimat se debere quod donat. Vel sic secundam alium intellectum: Promittentes aliquid donare, illud tanquam debitum adimplere tenentur.
Gregorius A. Patricio Gallorum. Prudentes +[viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est, quia mercedis causam, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renunciante comperimus. Sed quoniam] Hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit existimet, et, nisi in beneficiis suis creverit, nihil se praestitisse putet, [paterna dilectione salutantes gloriae vestrae supra scriptum presbyterum et patrimonium ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus ut ope gratiae vestrae praemunitum molestias et onera nulla sustineat. Si igitur boni studii in vobis cura proficiat ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur et sentiamus quod de caritate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia quid] apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur, quod sine adiectione relinquitur.
- Capitulum II. Non valet donatio, quam facit praelatus inconsulto capitulo et in damnum ecclesiae.
Alexander III. Parisiensi Episcopo. Fraternitatem tuam credimus non latere, quod, quum episcopus et quilibet praelatus alius ecclesiasticus ecclesiasticarum rerum sit procurator, non dominus, conditionem ecclesiae meliorare potest, facere vero deteriorem non debet. Accepimus autem, quod bonae memoriae P. praedecessor tuus graves donationes et onerosas ecclesiae in rebus episcopatus ad quorundam instantiam fecit in detrimentum ecclesiae, suis canonicis catholicis inconsultis. Unde quoniam donationes huiusmodi de iure non tenent, auctoritate apostolica indulgemus tibi, ut liceat tibi donationes huiusmodi tam a clericis quam a laicis legitime revocare.
- Capitulum III. In considerando, an valeat donatio facta per praelatum, debet attendi quantitas rei donatae et loci consuetudo. H. d. inhaerendo literae..
Idem Vigoriensi Episcopo. Ceterum, si abbatem tuae dioecesis donationem cum priore et quibusdam de conventu suo, vel solum abbatem facere contigerit, et postea conventus pars reclamaverit, datae rei quantitas, et illius terrae consuetudo, quae tamen sacris canonibus manifeste non obviet, est diligentius attendenda, et secundum hoc est donum ratum vel irritum iudicandum. Verum quum alicui etc. (cf. c. 4. de cond. appos. IV. 5.)
- Capitulum IV. Ecclesia non vacans in beneficium concedi non potest, sed in proprietatem sic; de auctoritate tamen episcopi, et sine praeiudicio praelati.
Idem Abbati S. Alberti. Consultationibus (Et infra:) De cetero si aliquis clericus ab ordinario iudice in ecclesia aliqua institutus fuerit ad repraesentationem illius qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus qui institutus est non debet ab ecclesia ipsa propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille qui eum praesentavit ius patronatus ecclesiae possidebat. Si vero non possidebat ius patronatus sed tantum credebatur esse patronus, quum non esset, nec possessionem patronatus haberet secundum consuetudinem anglicam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero vel concessiones ecclesiarum, si quae fiant privatis personis, viventibus illis, qui ipsas ecclesias possident, nullius debent esse momenti. Si religiosis fiant locis ab episcopo vel eius auctoritate, ratae debent haberi, ita quidem, quod personae, quae iam dictas ecclesias possident, sine ipsorum assensu eis in vita sua non debeant spoliari.
- Capitulum V. Non obstante iuramento de non infeudando de novo praelatus integrare potest feudum, si appareat vasallum in mensura fuisse deceptum.
Innocentius III. Episcopo Florentino. Per tuas nobis literas proponere procurasti, quod, quum quidam nobiles Florentini et potentes, prompti ad servitium et devoti, tempore schismatis bonae memoriae Iustum episcopum Florentinum in domo sua tenuerint contra imperatoris suorumque fautorum insultus, idem episcopus, sedata schismatis tempestate, de mandato felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri quatuor modios terrae in feudum concessit eisdem, et, eo postmodum viam universae carnis ingresso, bonae memoriae B. successor ipsius, prout est moris, de certo feudo praefatos nobiles investivit. Verum quum ipsi assignatam sibi terram mensurari fecissent, non nisi duos modios invenerunt, feudum integrari cum instantia postulantes. Super quo dubitas eo, quod non sunt in possessione ipsius, ne de novo videaris illud conferre, +licet tibi fidelitatem curaverint exhibere, et de quatuor modiis fuerint investiti, antequam eorum petitioni duceres annuendum, sedem duxisti apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes, quod ecclesia in actibus suis fraudem non debet aliquam adhibere, fraternitati tuae taliter respondemus, quod feudum ipsum secure poteris eisdem nobilibus integrare, quum terra illa nomine quatuor modiorum ipsis fuerit assignata, et iam dictus episcopus quatuor promiserit se daturum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. 1205.]
- Capitulum VI. In donationibus plenissima fit interpretatio, et ob hoc clausula onerosa post multas donationes apposita proximam donationem tantum respicit. H. d. et est casus singularis.
Idem R. de Burg. et G. Berbur. Abbatibus. Quum dilecti filii abbas et monachi de Melios proposuerint coram nobis, quod nobilis vir Alanus quasdam terras, ab Willelmo quondam patre ipsius eorum ecclesiae de Machelin in eleemosynam assignatas, violenter redigere cupiat in forestam, +vobis dedisse recolimus in mandatis, ut ipsum A. ab ipsorum super illis terris indebita molestatione desistere per censuram ecclesiasticam appellatione postposita cogeretis. Verum ut super causa ipsa mandatum apostolicum impleretis, diligentius procedentes in causa, partibus in praesentia vestra constitutis, testes recepistis hinc inde, ac super attestationibus eorum, ut etiam instrumentis, diu disputationibus ac disceptationibus habitis in causa ipsa, usque ad sententiae calculum processistis, [et] causam ipsam sufficienter instructam ad nostram audientiam remittentes [octavas S. Andreae proximo praeteritas pro termino partibus assignastis. Parte igitur abbatis et monachorum ad ipsius terminum veniente, tandem, quia pars adversa diutius exspectata non venit, super instrumentis iam dictis, depositionibus testium et partis allegationibus utriusque cum fratribus nostris tractatum habuimus diligentem, et inquisita veritate diligentius et discussa evidenter agnovimus, super ipsa causa sententiam pro iam dicto monasterio esse dandam.] Ut autem per diligentiam vestram finis causae imponatur eidem, instrumentorum tenorem, depositiones testium, allegationes etiam, prout ea receperamus, sigillorum vestrorum munimine consignata vobis sub bulla nostra remittimus interclusa, per apostolica vobis scripta praecipiendo Mandamus, quatenus auctoritate nostra suffulti ad sententiam pro ipso monasterio proferendam appellatione postposita procedatis, contradictores per censuram ecclesiasticam cogentes, et facientes quod iudicaveritis auctoritate nostra firmiter observari, quum ex tenore instrumenti evidenter appareat, quod haec fuit mens et intentio donatoris, ut clausula de foresta, quae in fine ponitur instrumenti, non ad superiorem donationem, quae tam libera et pura fuit, ut immunis esset a vexatione et consuetudine saeculari, sed ad inferiorem concessionem, quae pensionem et determinationem habet insertam, iuxta sanum referri debeat intellectum, quia in contractibus plena, in testamentis plenior, in beneficiis quoque plenissima est interpretatio adhibenda. [Quod si non omnes etc. Dat. Anagniae II. Non. Mart. 1204.]
- Capitulum VII. Si episcopus in ecclesia, quam de consensu capituli pio loco concessit, percipiat certos proventus, illos donasse videtur; alioquin omnes proventus praeter cathedraticum cedunt pio loco. Et si episcopus concessit de consensu patroni, intelligitur patronus donasse ius patronatus.
Idem Episcopo Heliensi. Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud del. I. 29.]) Tua insuper nos duxit discretio consulendos, si episcopus, consentiente patrono viris religiosis aliquam ecclesiam concedendo, hac utatur simplicitate verborum «concedimus vobis illam ecclesiam:» utrum eo ipso videatur ecclesia illa in eorum usus fuisse concessa, vel ius tantummodo patronatus. Nos autem inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, si episcopus ecclesiam illis conferat de consensu patroni, profecto patronus quod suum est conferre videtur, ius videlicet patronatus, et episcopus confert illud, quod ipse temporaliter obtinet in eadem, ut, si fructuum ecclesiae eiusdem aliquam recipiat portionem, in eorum usus illa portio convertatur. Quodsi ex ipsius proventibus nullam debeat episcopus portionem habere, omnes proventus praeter cathedraticum in eorum usus credimus convertendos; sed, ut episcopi donatio sit legitima, consensus est sui capituli requirendus. [Explicari etc. (cf. c. 28. de dec. III. 30.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
- Capitulum VIII. Possunt hospitalarii in praeiudicium suum se et domum suam alteri religiosae domui subiicere et donare. Hoc dicit secundum intellectum glossae.
Idem Florentino et Fesulano Episcopis. Inter dilectos filios hospitalarios sancti sepulcri de Pisis hospitalis Hierosolymitani ex una parte, ac fratres hospitalis S. Allucii Lucanae dioecesis ex altera super eodem hospitali S. Allucii quaestione suborta, quum iidem hospitalarii super possessorio, quod semel et iterum, ex causis tamen dissimilibus, intentarunt, contrariam sententiam reportassent, deinde ad petitorium recurrentes, per procuratorem suum coram dilecto filio Andreae subdiacono et capellano nostro, quem sibi et procuratori partis alterius auditorem concessimus, proponere curarunt, quod, quum G. quondam rector, et fratres ac patroni eiusdem hospitalis S. Allucii habito communi tractatu deliberassent hospitale ipsum hospitalariis supponere supra dictis, commiserunt in hoc tribus procuratoribus vices suas, communiter statuentes, ut quod per ipsos super hoc fieret acceptarent. Qui postmodum ad praedictos hospitalarios accedentes cum eisdem taliter statuerunt, ut ad ipsum hospitale aliqui mitterentur, qui eorum nomine acciperent assignationem ipsius. Quum autem duos illuc de suis fratribus propter hoc transmisissent, ipsi in camera praedicti rectoris donationem et assignationem hospitalis praedicti tam a praefato magistro quam a supra dictis procuratoribus et aliis eiusdem domus fratribus receperunt. (Et infra:) Procurator autem partis alterius ex adverso respondit, quod praedicta donatio debebat non immerito retractari, quoniam, multis ex fratribus inconsultis, a praedicto rectore ac paucioribus fratribus, excommunicatis nihilominus et periuris, ac de re litigiosa et in fraudem plebani de Piscia, qui super eodem hospitali moverat quaestionem, fuerat celebrata. +Et haec omnia proponebat sufficienter esse probata per depositiones testium productorum. Ad haec vero parte altera multipliciter respondente, hinc inde fuit aliquamdiu disputatum. Attendentes igitur his et aliis intellectis, quae coram capellano praedicto partes proponere curaverunt, et ipsarum attestationibus diligenter inspectis, quod fratres et patroni S. Allucii pro se, immo potius contra se suam turpitudinem allegabant, videlicet periurium, excommunicationem et fraudem, non utique contra ipsos, sed ab ipsis commissam, et intelligentes, donationem ab eis praefatis hospitalariis factam puram ac simplicem exstitisse, quia non deceptoribus, sed deceptis iura subveniunt, unde per ea, quae superius proposita sunt, se contra factum proprium legitime defendere non valebant, quum et quaedam ex ipsius non fuerint comprobata, de consilio fratrum nostrorum hospitale praedictum S. Allucii cum pertinentiis suis hospitalariis sancti sepulcri adiudicare curavimus ita, quod persa hanc nostrae diffinitionis sententiam dioecesano episcopo et plebano de Piscia nullum praeiudicium generetur, quum res inter alios acta non debeat aliis praeiudicium generare.
- Capitulum IX. Donatio quinquagesimae vel centesimae, quam facit episcopus cum gravi ecclesiae suae detrimento, potest legitime revocari; nec etiam potest ultra quinquagesimam vel centesimam conferre, etiam cesssante laesione ecclesiae, sine auctoritate superioris.
Idem Episcopo sancti Andreae. Apostolicae sedis oraculum (Et infra:) [Ceterum] quum plerumque contingat, quod episcopi successive locis religiosis de reditibus, qui pertinent ad eosdem, ultra quinquagesimam conferant portionem ita, quod interdum usque ad tertiam partem vel quartam, interdum vero plus minusve huiusmodi reditus minuantur, tua fraternitas nos consuluit, utrum successoribus eorundem ea, quae taliter fuerint ultra quinquagesimam portionem concessa, liceat aliquatenus revocare. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, licet sit in canone diffinitum, ut, si quis episcoporum in parochia sua monasterium forte construere voluerit, et de rebus ecclesiae, cui praesidet, ipsum dotare, non amplius ibidem quam quinquagesimam, ecclesiae vero, quam monasticis regulis informare vel pro suis magnificare voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui praeest, debeat elargiri; quia tamen in eodem canone consequenter adiungitur, ut haec temperamenti aequitas observetur, quod cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat, ea quidem cautela servata, ut unam tantummodo, quae placuerit ex his duabus, remunerationem assumat, hoc semper est observandum, quod unus episcopus vel alius non solum non debet amplius, sed nec tantum, nec minus cum gravi ecclesiae suae detrimento conferre, sive simul et semel id facere velit, sive pluries successive eisdem vel diversis ecclesiis conferendo. Unde quum grave detrimentum, sive de possessionibus sive de proventibus, vel ad episcopalem mensam vel cathedralem ecclesiam pertinentibus, in quantalibet portione constiterit esse collatum, poterit legitime revocari, nisi praescriptione vel alia exceptione legitima actio huiusmodi excludatur. Nam, etsi prima facie praesumatur, quod collatio quinquagesimae vel centesimae partis grave non inferat detrimentum, quia tamen non solum si saepe, sed etiam, si semel id fiat, ex variis circumstantiis deprehendi potest interdum esse valde damnosum, quod quidem magis potest ex ostensione ipsius facti, quam expressione alicuius statuti cognosci: nec quinquagesima, nec centesima semel aut successive debet cum gravi ecclesiae damno conferri. Si vero in tantum abundet episcopus, ut sine damno ecclesiae suae possit amplius etiam quam per quinquagesimam vel centesimam partem necessitati alterius ecclesiae subvenire, quamvis per se non debeat summam excedere a canone praefinitam per quam incaute largiri volentibus est occursum: de superioris tamen auctoritate pontificis potest etiam in maiori summa [ex eius copia] inopiae alterius provideri. [Dat. Lat. VIII. Id. Apr. Ao. X. 1207.]
- Capitulum X. Donatio potest per donatorem, non per heredem eius, qui tacuit, ob ingratitudinem donatarii revocari in casibus hic expressis.
Gregorius IX. Propter eius ingratitudinem, in quem liberalitas est collata, donatoris persona de rigore iuris eam potuit revocare: si forte in ipsum impias manus iniecerit, aut sibi atroces iniurias, seu grave rerum suarum damnum vel vitae periculum inferre praesumpserit; quod tamen ad donatoris, qui hoc tacuit, non extenditur successores.
Titulus X X V . De peculio clericorum.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Quaesitum a rectore ecclesiae, tempore promotionis nihil habente, praesumitur de bonis ecclesiae quaesitum.
Ex concilio Arelatensi. Investigandum est, si nihil patrimonii habens presbyter, quamdo promotus est ad ecclesiasticum ordinem, postea emerit praedia, cuius iuris sint, quoniam ecclesiae, ad quam nihil habens promotus est, esse debent iuxta canonicam auctoritatem.
- Capitulum II. De emptis per praelatum de bonis ecclesiae debet instrumentum confici nomine ecclesiae; alias debet praelatus ab administratione removeri.
Ex eodem. Presbyter, quum dioecesim tenet, de eis, quae superemerit, ad ipsius ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab eius, quam tenuit, ecclesiae ordinatione discedat.
- Capitulum III. Quaesita per episcopum post consecrationem suam ecclesiae relinquenda sunt.
Ex epistola Pii Papae. Ut unusquisque presbyter res, quas post dies consecrationis acquisierit, propriae ecclesiae relinquat.
- Capitulum IV. Empta per praelatum ex emolumentis ecclesiae efficiuntur ecclesiae, licet praelatus emerit nomine alieno.
Ex concilio Remensi. Inquirendum est, si quis presbyterorum de reditibus ecclesiae, vel oblationibus, vel votis fidelium alieno nomine res comparavit et ibi structuras fecerit, vel quae ad ecclesiam pertinent ibidem collocaverit; [et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel quod turpius est, tales mulieres ibidem habuerit, quae benificium suum exerceant et curam domus agant et ad eorum loca incongrue recurrerit, frequentaverit vel manserit, quoniam contra decreta agitur, a quibus perpetratur, quia sicut eodem presbyter frequenter veniens manserit. Contra decreta canonum hoc malum agitur,] quia, sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter [vel quilibet sub regula] foenus exercere, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis debet: quoniam hoc sacrilegium est, et par crimini [Ananiae et Sapphirae et] Iudae furis, qui sacras oblationes [quae ad usus fidelium ac pauperum mittebantur] asportabat et furabatur.
- Capitulum V. Meliorationes, factae per praelatum in rebus ecclesiae, sunt suae in vita, etiami dimittat beneficium; sed de his testari non potest. H. d. secundum intellectum satis notabilem.
Ex concilio Toletano. Si quis sane clericorum agella vel vincolas in terra ecclesiae sibi fecisse probabitur sustentandae vitae causa, usque ad diem obitus sui possideat; verum post suum de hac luce decessum iuxta priorum canonum constitutiones ius suum ecclesiae sanctae restituat, nec testamentario aut successorio iure cuiquam heredum proheredumve relinquat, nisi forsan cui episcopus pro servitiis ac praestatione ecclesiae largiri voluerit.
Titulus X X V I . De testamentis et ultimis voluntatibus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Episcopus de rebus patrimonialibus testari potest; de rebus vero ecclesiae seu intuitu ecclesiae quaesitis testari non valet.
Gregorius IX. Antonio Subdiacono. Quorundam ad nos relatione pervenit, quod I. Attellanae civitatis episcopus, dum de hac luce migraret, condito testamento in octo unciis totius substantiae suae nurum suam heredem instituit, et ecclesiam suam in residuis quatuor. Hortamur ergo experientiam tuam, ut sollicite hoc discutias, et, quicquid ipsum habuisse patuerit, a qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum, quod eum ante episcopatus ordinem proprium habuisse constiterit. Quicquid vero ecclesiae vel ante ipsius consecrationem fuisse cognoveris, vel in episcopatus ordine praedictum episcopum acquisivisse, in eiusdem ecclesiae dominio conservetur. [ne quisquam exinde aliquid usurpare qualibet occasione praesumat.]
- Capitulum II. Abbatissa testari non potest etiamsi nunquam induisset habitum monachalem.
Idem. Quia ingredientibus +[monasterium convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum eiusdem monasterii fiant, aperta legis definitione decretum est.] Gabina abbatissa conquesta est, S. quondam abbatissam monasterii sui, postquam regendi suscepit officium, condito testamento legata quibusdam reliquisse, dicens, eam usque in diem obitus sui non induisse habitum monachalem, sed in vestibus, quibus utuntur loci illius presbyteri, permansisse, sicut et illa, quae ante ipsam fuerat abbatissa, et hoc paene ex consuetudine licuisse. (Et infra:) Necessarium ergo visum est, tam cum consiliariis nostris, quam cum aliis huius civitatis doctis viris, quid esset [agendum] de lege tractare; qui tractantes responderunt, postquam [solenni more] abbatissa ab episcopo ordinata est et in monasterio per annos plurimos usque ad obitum praefuit, vestis qualitatem ad culpam forte episcopi pertinere, qui eam sic esse permisit, non tamen potuisse praeiudicium monasterio irrogare, sed res ipsius eidem loco, ex quo illic ingressa, et abbatissa constituta est, de iure competere. Et ideo [quia ex dimissis illicite rebus etc.]
- Capitulum III. Si infra annum a die monitionis non fit exsecutio testamenti per debentem exsequi, devolvitur exsecutio ad episcopum.
Idem. Nos quidem +[arbitramur, quod ad imminentiam expletionis piarum rerum ipse te tuus satis ordo compellat. Sed ne zelum tuum cuiuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter iudicavimus exhortandum.] Pervenit [siquidem] ad nos, S. de hac luce migrantem supremae voluntatis elogio monasterium praecepisse fundari, cuius desiderium a T. religiosa femina eius herede protrahitur. Quamobrem te hortamur, ut eam commoneas, quatenus infra annum monasterium, quod iussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum voluntatem defuncti sine altercatione construere. Quod si infra praedictum tempus [aliqua perficere negligentia vel calliditate distulerit, ut] sive in loco [eo] quo constitutum fuerat, seu certe, si ibi non potest, et alibi placet ordinari, tecum implere neglexerit, tunc per te aedificetur, et omnia per te loco ipsi venerabili sine diminutione qualibet assignentur. Sic enim et ante tremendum iudicem tuum sententiam remissionis effugies, et secundum piisimas leges dilatas defunctorum pias voluntates episcopali decens est studio adimpleri.
- Capitulum IV. Debetur legatum, quamvis nudis verbis a testatore sit relictum Idem Petro Subdiacono.
Idem Petro Subdiacono. Indicante (Et infra:) Cognovimus autem R. referente, quod moriens uxor Redempti unam concham argenteam nudis verbis iussit venundari, et suis dari libertis, et scutellam argenteam cuidam monasterio reliquisse; in quibus utrisque voluntatem eius per omnia volumus adimpleri, [ne ex rebus minimis peccata maiora capiamus.]
- Capitulum V. Non debetur legatum, quum testator rem non suam, sed ecclesiae legavit. H. d. simpliciter inhaerendo literae.
Idem T. Episcopo. Filius noster F. [vir eloquentissimus ad nos veniens] conquestus est nobis, quod quondam P. pater suus aliqua ecclesiae vestrae, sepulturae suae gratia, iuris alieni reliquit. Et quidem leges saeculi hoc habent, ut heres ad solvendum cogatur, si auctor eius rem legaverit alienam. Sed quia lege Dei, non autem lege huius saeculi vivimus, valde mihi videtur iniustum, ut res tibi legatae, quae cuiusdam ecclesiae esse perhibentur, a te teneantur, qui aliena restituere debuisti.
- Capitulum VI. Heredi, non adimplenti iussa testatoris, ab episcopo interdicitur res a testatore relicta. H. d. inhaerendo literae.
Ex concilio Maguntino. Si heredes iussa testatoris non adimpleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quae eis relicta est, canonice interdicatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti adimpleantur.
- Capitulum VII. De bonis per ecclesiam acquisitis clerici testari non possunt.
Ex concilio Lateranensi. Quum in officiis caritatis primo loco illis teneamur obnoxii, a quibus beneficium nos cognoscimus recipisse, econtra quidam clerici, quum ab ecclesiis suis multa beneficia perceperint, bona per eas acquisita in alios transferre praesumunt. Hoc igitur, quia et antiquis canonibus constat inhibitum, nos etiam nihilominus prohibemus [et] indemnitati ecclesiarum providere volentes, sive intestati decesserint, sive aliis conferre voluerint, penes ecclesias eadem bona praecipimus remanere. Praeterea etc. (cf. c. 1. Ne prael. vices suas V. 4.)
- Capitulum VIII. Moderatam eleemosynam de bonis per ecclesiam acquisitis clerici facere possunt, etiam in aegritudine constituti.
Alexander III. Ad haec praesentibus literis tibi innotescat, quod clerici de mobilibus, quae per ecclesiam sunt adepti, de iure testari non possunt; viventes tamen et sui compotes moderate valent aliqua de bonis ipsis non ratione testamenti, sed eleemosynae intuitu erogare in aegritudine etiam constituti.
- Capitulum IX. De bonis propriis vel acquisitis intuitu personae clerici testari possunt, de acquisitis intuitu ecclesiae non.
Idem Vigilensi Episcopo. Quia nos +tua duxit prudentia consulendos, utrum clerici saeculares de mobilibus vel immobilibus rebus possint condere testamentum, Consultationi tuae taliter respondemus, quod licet clerici de his, quae paternae successionis vel cognationis intuitu aut de artificio sunt adepti, seu dono consanguineorum aut amicorum suorum, non habito respectu ad ecclesiam, pervenerunt ad ipsos, libere disponere valeant. De his tamen, quae consideratione ecclesiae perceperunt, nullum de iure possunt facere testamentum.
- Capitulum X. Valet testamentum, quod parochianus facit coram presbytero parochiali et duobus testibus, nec valet contraria consuetudo. H. d inhaerendo verbis literae.
Idem Hostiensi Episcopo. Quum esses, frater episcope, in nostra praesentia constitutus, diligenti nobis narratione proposuisti, talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere, quod testamenta, quae fiunt in ultima voluntate ab iis, qui potestatem habent super alios, penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges humanae decernunt. Quia vero a divina lege et sanctorum Patrum institutis, et a generali ecclesiae consuetudine id noscitur esse alienum; quum scriptum sit: «In ore duorum vel trium testium stet omne verbum,» praescriptam consuetudinem penitus improbamus, et testamenta, quae parochiani vestri coram presbytero suo et tribus vel duabus aliis personis idoneis in extrema de cetero fecerint voluntate, firma decernimus permanere et robur obtinere perpetuae firmitatis, sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis praesumptione qualibet huiusmodi rescindere audeat testamenta. [Praeterea quum principes etc.]
- Capitulum XI. Valet ultima voluntas ad pias causas coram duobus testibus, et est casus singularis.
Idem Iudicibus Velletrensibus. Relatum est auribus nostris, quod, quum ad vestrum examen aliqua super testamentis relictis ecclesiae causa deducitur, vos secundum humanam, et non divinam legem in ea vultis procedere et, nisi septem vel quinque idonei testes intervenerint, omnino inde postponitis iudicare. +Unde, quia huiusmodi causae de iudiciis ecclesiae, non secundum leges, sed secundum canones debent tractari, et his, divina scriptura testante, duo aut tres idonei testes sufficiunt, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum aliqua causa talis ad vestrum fuerit examen deducta, eam non secundum leges, sed secundum decretorum statuta tractetis, et tribus aut duobus legitimis testibus requisitis [sitis contenti] quoniam scriptum est: «In ore duorum vel trium testium stat omne verbum.» [Dat. Beneventi Kal. Ian.]
- Capitulum XII. De propriis potest testari clericus; in acquisitis per ecclesiam etiamsi sint mobilia, succedit ecclesia vel successor; potest tamen aliqua servitoribus vel pauperibus elargiri. Si autem defunctus habet plures ecclesias vel beneficia, fiet aeque divisio inter illa.
Idem Electo et Capitulo Cassanensibus. Relatum est auribus nostris, quod, quia statuimus in Lateranensi concilio, ut bona per ecclesiam acquisita ad eam in clericorum obitu devolvantur, dubitatis, an hoc sit de immobilibus tantum, vel de mobilibus sentiendum. +Responso quoque nostro quaeritis edoceri, si praescripta bona in usus episcopi vel eius, qui clerico decedenti successeritis, de iure transeant, vel communi ecclesiae utilitati debeant applicari. His itaque breviter Respondemus, quod generaliter bona quaelibet per ecclesiam acquisita eis debent iuxta Lateranense concilium post acquirentis obitum remanere. Nomine autem ecclesiae non solum episcopus vel successor clerici morientis, ubi est collegium clericorum, sed communis congregatio intelligitur, quae rerum illarum debet canonicam distributionem et curam habere. Ubi autem in loco defuncti tantum unus est ordinandus, is ea bona, sicut et alia ipsius ecclesiae, in Dei timore dispenset. Licet autem mobilia per ecclesiam acquisita, ut duximus, de iure in alios pro morientis arbitrio transferri non possint consuetudinis tamen est non improbandae, ut de his pauperibus, et religiosis locis, et illis, qui viventi servierant sive consanguinei sint sive alii, aliqua iuxta servitii meritum conferantur. Ceterum, quae ex hereditate, vel artificio aut doctrina proveniunt, distribuantur pro arbitrio decedentis. Quia vero nonnulli in diversis ecclesiis beneficia possident, ita distinguimus, ut dividantur quae habuerant per aestimationem congruam inter ipsos.
- Capitulum XIII. Tenet testamentum, si quis extremam voluntatem suam alterius dispositioni committit, et dicitur testatus ad pias causas. H. d. secundum intellectum notabiliorem.
Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo. Quum tibi de benignitate (Et infra: [cf. c. 18. de verb. sign. V. 40.]) In secunda vero quaestione dicimus, quod qui extremam voluntatem in alterius dispositionem committit non videtur decedere intestatus. [Dat. Laterani 1202.]
- Capitulum XIV. De relictis ecclesiae petit episcopus partem suam, licet aliquid fuerit sibi a testatore relictum; nisi eo modo et non in fraudem fuerit relictum a testatore, quod maneret ea parte contentus, et legatum agnoverit.
Idem C. tit. S. Laurentii in Lucina Presbytero cardinali. Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Secundo quaesivisti, quum quis in testamento relinquit episcopo propriam portionem, et alia multa monasteriis vel ecclesiis aliisque dimittit, utrum episcopus ex illis legitimam possit petere portionem, +adiiciens, an, quum aliquis ex testamento in fraudem modicum constituerit mortuarium, et alia dimiserit pro anima sua plura, nihilominus possit episcopus exigere portionem de aliis a canone constitutam. Nos autem super his Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si portionem illam cum conditione legavit episcopo, ut esset ea sola contentus, et eam episcopus acceptavit, quia per hoc aliis renunciasse videtur, de ceteris non poterit exigere portionem. Quodsi eam ipsi absolute reliquit, portionem sibi debitam poterit nihilominus de ceteris vindicare. Si vero constiterit, quod in fraudem modicum constituit mortuarium, ut in ceteris episcopus portione debita fraudaretur, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, episcopus portionem ex illis poterit exigere a canone constitutam, salvis indulgentiis Romani Pontificis, quae quibusdam regularibus sunt concessae. [Requisisti etc. cf. cap. seq.]
- Capitulum XV. Relictum episcopo contemplatione personae, non dividitur cum ecclesia cathedrali; secus, si contemplatione ecclesiae, sive nihil relinquatur ecclesiae sive aliquid, sive coniunctim sive separatim. Si autem soli ecclesiae est factum relictum, episcopus habebit portionem canonicam. Praesumitur autem relictum contemplatione ecclesiae factum, quando fit ab extraneo habente administrationem, secus, si fiat ab administrationem non habente. Cum ecclesiis vero inferioribus episcopus non dividit sibi relictum, quia non est sibi tanta communio cum ecclesiis inferioribus, sicut cum cathedrali.
Idem. Requisisti de his, quae testator pro anima sua legat in ultima voluntate, qualiter sint inter episcopum et ecclesiam dividenda. Et quidem regulariter verum est, quod episcopus debet de his secundum diversas consuetudines tertiam vel quartam portionem habere; sed considerandum est diligenter, utrum testator leget hoc modo: «relinquo, inquit, istud episcopo,» an: «relinquo istud ecclesiae;» vel: «relinquo istud episcopo et ecclesiae;» an: «relinquo istud episcopo et relinquo illud ecclesiae.» In primo casu distinguendum est, utrum relinquatur illud episcopo ab extraneo, an a propinquo. Si ab extraneo, generaliter verum est, quod praesumitur esse relictum intuitu ecclesiae, non personae. Unde cathedralis ecclesia de illo potest canonicam petere portionem, quemadmodum episcopo competit sua portio, si aliquid ipsi ecclesiae relinquatur. Et hoc utique verum est, nisi testator exprimat, quod velit illud tantum esse episcopi, non ecclesiae. In quo casu servanda est dispositio testatoris; secus autem, si exprimat, quod velit esse illud tantum ecclesiae, non episcopi, quia privata dispositio testatoris non potest generalem constitutionem canonis immutare. Nec est contrarium, quod in canone legitur, videlicet quod pontifices quibus ab extraneis aliquid aut cum ecclesia aut sequestratim dimittitur aut donatur, quia hoc ille, qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt, quoniam hoc est verum, quum testator ita sequestratim legat illud episcopo, quod non exprimit, utrum velit ad episcopum tantum, et non ad ecclesiam pertinere. Si vero relinquatur illud episcopo a propinquo, praesumitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi forte contrarium probaretur, et de isto nihil potest ecclesia petere in vita eius. Quod si relinquatur episcopo et ecclesiae, de illo canonica inter ipsos est divisio facienda. Si vero istud episcopo, et illud ecclesiae relinquatur, sive aequalia sive inaequalia sint relicta, reducenda sunt ad divisionem canonicam inter episcopum et ecclesiam cathedralem, nisi ambo velint esse testatoris dispositione contenti; quam propter ultimae voluntatis favorem satis decens est observare, ubi neque fraus intervenit, neque dolus, neque quisquam nimium defraudatur debita portione. Secus autem est, si aliquid legetur episcopo, et aliqua capellis vel monasteriis aut aliis piis locis. Nam in hoc casu quod legatur episcopo eius est praecipuum cum ecclesia cathedrali, quemadmodum si cuilibet alii legaretur. Et de illis quae aliis legantur, portionem canonicam nihilominus obtinebit, quoniam non est tanta communio inter episcopum et inter capellas et monasteria seu alia pia loca, quanta est inter episcopum et ecclesiam cathedralem, cui est spirituali coniugio copulatus. Unde quae acquirit episcopus non illis, sed isti tantum acquirit. Illud autem est generaliter observandum circa eum, qui potest proprium possidere, praelationem vel administrationem ecclesiae non habentem, quod si ei aliquid specialiter relinquatur, non solum a propinquo, verum etiam ab extraneo, intelligitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi probatio in contrarium appareret. Et idcirco de illo nec episcopus, nec ecclesia potest in vita eius sibi aliquid vendicare. Et hoc intelligitur esse verum, quum fraus minime procuratur, quae, si detecta fuerit, patrocinari non debet. [Significasti praeterea etc. cf. c. 9. de poenit. V. 38.]
- Capitulum XVI. In bonis patris, matris et aviae habet quis debitum iure naturae, in qua gravari nequit; et filius, rogatus de restituenda hereditate sub conditione, detrahit debitum iure naturae et Trebellianicam, in qua computantur fructus post litis contestationem percepti.
Idem Episcopo Tuscano. Raynutius de Clera, duas habens filias, Alterocham videlicet et Adiectam, matrem insuper Cleram, et uxorem nomine Adelasiam, in extremis positus condidit testamentum, Alterochae filiae puberi ultra dotem, quam ei dederat, domum et quendam hortum in eodem testamento relinquens. Adiectae vero impuberi reliquit cetera bona sua, adiiciens, ut Alterocha et soboles, quam gestabat in utero, quum eo tempore praegnans esset, eidem impuberi succederent, si absque liberis moreretur. Tutoribus insuper, quos Adiectae impuberi filiae dederat, idem testator iniunxit, ut eandem cum omnibus bonis suis matrimonio copularent. Mortuo itaque testatore tutores impuberis eam cum omnibus bonis suis, eidem relictis a patre, iure Lombardo cuidam Petro nomine tradiderunt. Quae, quum per quadriennium cohabitasset eidem, filium ex eo suscipiens, tandem sine liberis est defuncta cuius bona idem P. maritus eius, superstes aliquanto tempore, possedit in pace. Qui, cum alia muliere matrimonium contrahens, et filios suscipiens ex eadem, diem clausit extremum. Postmodum vero inter Alterocham et filium eius Montanellum ex una parte, ac filios eiusdem P. et Raynerium tutorem eorum ex altera super bonis praedictis eiusdem Adiectae suscitata materia quaestionis, coeperunt coram G. iudice Tuscanensi ad invicem litigare, coram quo Alterocha et M. filius eius bona quondam Raynutii, patris eiusdem Alteroccae, tanquam ex causa fideicommissi vel substitutionis sibi debita petierunt, Rainerio tutore filiorum praedicti P. ex adverso dicente, quod obstabat illis annalis praescriptio, usucapio pro dote ac longi temporis silentium diuturnum. Insuper allegabat, quod de bonis illis tam tertia Clerae, praedicti R. matris testatoris, et tertia Adelasiae uxoris eiusdem, quam etiam quarta per Trebellianum nomine ipsius Adiectae erant ante omnia deducendae. Dictus vero iudex, utriusque partis allegationibus et rationibus diligenter inspectis, supra dictum Raynerium tutorio nomine pupillorum in restitutione bonorum quondam Raynutii condemnavit, tertia Clerae primo deducta, quam Adiectae ac viro suo donaverat, de qua in substitutione, quam fecit Raynutius, non videtur aliquatenus cogitasse; deducta quoque tertia Adelasiae, quam ipsa P. vendiderat supra dicto. Praecepit etiam idem iudex, de his rebus illas tertias deducendas, de quibus deduci poterant secundum Tuscanae consuetudinem civitatis. Deduci praeterea quartam per Trebellianum idem iudex iniunxit, quum etiam quilibet extraneus restitutione gravatus eam deducere potuisset; sed utraque pars ab illa sententia provocavit. (Et infra:) Quum autem coram G. diacono cardinali auditore a nobis concesso fuisset diutius litigatum, ipse habito consilio peritorum de mandato nostro sententiam supra dicti Guezii iudicis, videlicet in eo, quod dixit, tertiam Clerae, et tertiam Adelasiae integraliter deducendas, idem cardinalis pronunciavit iniustam, et ab ea legitime provocatum, diffiniens, sic illas tertias deducendas, ut legitima portio, iure naturae debita Alterochae, illi salva sit in utraque; ad cuius restitutionem dictum deinde Raynerium condemnavit. In eo vero, quod quartam partem per Trebellianum idem iudex censuit retinendam, sententiam confirmavit eiusdem, ita videlicet, quod fructus, de bonis ipsus a tempore litis contestatae percepti a praedicto Petro et filiis eius post mortem Adiectae, computentur in ea. Qui si suffecerint ad quartam et fructus eius, eo nomine alia deductio nulla fiat; alioquin iuxta quantitatem fructuum perceptorum computationis ratio habeatur. Quia vero pater Adiectae ipsam in legitima non potuit aggravare, legitimam ipsam, videlicet eius partis, quae sibi debebatur ab intestato, deducendam censuit, et etiam retinendam, ita videlicet, quod deductio fiat tantummodo de his rebus, de quibus secundum Tuscanae consuetudinem civitatis fieri consuevit. In eo autem, quod praenominatus iudex condemnavit Raynerium nomine pupillorum suorum ad residui restitutionem Alterochae ac eius filio faciendam, ipsius sententiam confirmavit. Nos igitur, eiusdem cardinalis sententiam exigente iustitia promulgatam ratam habentes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus.
- Capitulum XVII. Episcopus compellit fideicommissarios seu executores testamenti ad exsequendas pias voluntates defunctorum, etiamsi testator hoc interdixisset.
Gregorius IX. Nomon. Episcopo. Tua nobis fraternitas intimavit, quod nonnulli, tam religiosi quam clerici saeculares et laici, pecuniam et alia bona, quae per manus eorum ex testamentis decedentium debent in usus pios expendi, non dubitant aliis usibus applicare. Quum igitur in omnibus piis voluntatibus sit per locorum episcopos providendum, ut secundum defuncti voluntatem universa procedant, licet etiam a testatoribus id contingeret interdici; mandamus, quatenus exsecutores testamentorum huiusmodi, ut bona ipsa fideliter et plenarie in usus praedictos expendant, monitione praemissa compellas.
- Capitulum XVIII. Filius, rogatus restituere hereditatem, detrahit tertiam iure naturae, et quartam Trebellianicam, in quibus potest legata relinquere, heredes instituere, et poenam imponere.
Idem. Raynaldus Peponis filius, heres ab ipso institutus hoc modo, ut patruis suis hereditatem restitueret, si absque filiis masculis moreretur, cum eis mortuo Pepone super quibusdam bonis hereditatis eiusdem in tres arbitros compromisit, quorum duo, mortuo reliquo, prout ex forma compromissi poterant, procedentes, taliter arbitrati fuerunt, quod neutra pars haberet licentiam transferendi quocunque modo in alium res praedictas, nisi in eorum filios masculos ex ipsis legitime descendentes, et quod contra hoc fieret non valeret. Porro dictus R., prolem non habens, condidit testamentum in quo medietatem partis suae de rebus praedictis quibusdam avunculis suis, aliam vero medietatem et reliqua bona paterna uni ex patruis suis et eius filiis legavit, adiiciens, ut bona, in quibus ex testamento vel ab intestato dicti heredes R. possent succedere, si venirent contra legatum dictis avunculis suis debitum, ad ipsos pro determinatis portionibus devenirent. Demum eodem R. naturae debitum persolvente, ac uno ex patruis hereditatem adeunte praedictam, quum dicti avunculi adversus eundem patruum ac filios eius coram iudice communitatis Urbenatensis moverunt quaestionem, petendo pro rata, quae ipsos contingit, legatum praedictum, et restitui eis, si contra ipsum illi venirent, quaecunque occasione testamenti eiusdem R. ad ipsos pervenerant vel poterant pervenisse, praefatus iudex, ab illorum impetitione super legato ipsos absolvens, ad restitutionem aliorum bonorum sententialiter condemnavit eosdem. A cuius sententia quum ambae partes ad nostram audientiam appellassent, petente utraque parte dicti iudicis sententiam infirmari, quatenus contra se fuerat promulgata, et quatenus pro se faciebat, exsecutioni mandari, dilectus filius noster O. sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis lite coram se legitime contestata, quoniam idem R. habebat in bonis quondam Peponis patris sui tertiam partem debitam iure naturae, in qua gravari nequivit, nec non quartam Trebellianicam, quam quilibet extraneus restitutione gravatus deducere potuisset, propter quod in rebus praedictis avunculis legatis portiones easdem habuit R. praefatus, easque potuit in ultima voluntate legare, ac per hoc legatum tenuit usque ad tertiam et quartam praefatas, licet ipsas non expresserit in legando, pronunciavit, non obstante praemisso arbitrio, quod nec legatum teneret, non poterat impedire, iudicem ipsum in eo, quod super hoc dictum patruum in totum absolvit, qui confessus est, se pro medietate possidere praedicta, perperam iudicasse, condemnavitque ipsum ad restitutionem medietatis tertiae et quartae partis ipsius legati pro rata, quae dictos avunculos de ipso contingit, et in residuo praefati iudicis sententiam confirmavit. Ceterum in eo, quod idem iudex dictum patruum et eius filios totaliter in aliis, quae in secundo articulo petita fuerant, condemnarat, male ipsum pronunciasse decrevit, quia filii eius contra voluntatem testatoris non inveniuntur aliquid commisisse, quum nihil de petitis reperti fuerint possidere. Verum in portione, quam patruus habebat in bonis illis ratione quartae et tertiae praedictorum, quas R. habuit in bonis eisdem, in quibus eius institutio et legatio ac adiectio poenae tenebat, pro rata eosdem avunculos contingente, de praedicto legato confirmavit sententiam iudicis supra dicti, eodem patruo et eius filiis in residuo absolutis, et salvo nihilominus ei ex iure institutionis beneficio legis Falcidiae, in restitutione praefati legati, si infra tempus legitimum voluntati paruerit testatoris, quum inventarium fecerit, et contra voluntatem testatoris lex Falcidia inducatur. Nos itaque, ipsius cardinalis sententiam ratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus.
- Capitulum XIX. Exsecutor testamentarius, qui suscepit illud officium, exsequi compellitur.
Idem. Ioannes clericus et P. laicus, exsecutores ultimae voluntatis O. clerici S. Crucis, qui venerabilibus et piis locis de bonis suis in ultima voluntate legavit, mandans insuper, satisfieri creditoribus per eosdem, post mandatum susceptum per dioecesanum cogi debent testatoris explere ultimam voluntatem.
- Capitulum XX. Ponit quaedam legata, in quibus non solvitur canonica portio, nisi fiat in fraudem.
Idem. De his, quae in ornamentis vel pro eis, seu fabrica, luminaribus, anniversario, septimo, vigesimo, tricesimo die, sive aliis ad perpetuum cultum divinum legantur ecclesiis vel reliquis piis locis, canonica portio, dummodo in fraudem non fiat, ut ea episcopus seu parochialis ecclesia debeat defraudari, deduci non debet.
Titulus X X V I I . De successionibus ab intestato.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Clericus bona propria dare potest cui vult; sed, si decedat intestatus, et non habet consanguineos, succedit ecclesiae. H. d. iuncta gl.
Ex concilio apud Alten. habito. Sed [et] hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericus, ut, si per hereditatem vel alio modo intuitu personae aliquid acquisierint, donare eis liceat hanc, cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae suae ad ecclesiam, quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis. Si autem ante obierint, quam hoc fecerint altari, cui serviunt, omnia perpetuo sanctificentur, et in ius eius tradantur. [Similiter de presbyteris, qui laicis deserviunt, statutum esse etc.]
- Capitulum II. Si olim servus, presbyter factus, intestatus decedat, eius bona dividuntur secundum formam hic contentam. H. d. secundum intellectum singularem, qui hodie etiam tenet.
Ex concilio Triburiensi. Sancto concilio allatum est, quod quidam laici improbe agunt contra presbyteros suos ita, ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vendicent sicut de propriis servis. Interdicimus itaque canonica auctoritate, ne hoc ulterius fiat; sed, sicut liberi facti sunt ad suspiciendum gradum et agendum officium divinum, ita nil ab eis praeter divinum officium exigatur; peculium vero ipsorum dividatur in quatuor partes, quarum una episcopo, altera ecclesiae, tertia pauperibus, quarta parentibus assignetur. Et, si non sint idonei parentes, episcopus eam recipiat, et in usum ecclesiae diligenter distribuat. Et si quis contra hoc facere praesumpserit, anathematizetur.
- Capitulum III. Attingendo duos notabiles et singulares intellectus, huius capituli, summatur secundum quemlibet intellectum, et primo sic: Valet testamentum ad pias causas conditum per verba enunciativa, etiam propter aliud prolata, quanquam successio seu testatio veniat ad exclusionem alterius ecclesiae. Vel aliter secundum alium intellectum et sic: Per unum testem de veritate et per confessionem etiam incidenter factam probatur oblatio, etiam quoad effectum consequendi bona oblata.
Innocentius III. Murnensi Episcopo. Quum dilectus filius abbas de Brusia ad nostram [nuper] praesentiam accessisset, et pro causa, quam adversus venerabilem fratrem nostrum episcopum Eduensem habebat, ibidem diutius exspectasset, tandem nuncius eiusdem episcopi supervenit, quibus volentibus ad invicem litigare, venerabilem fratrem nostrum I. Viterbiensem episcopum sancti Clementis cardinalem concessimus auditorem. Ipsis igitur in eius praesentia constitutis, abbas proposuit ante dictus, quod, quum archipresbyter de Alerio ad participationem orationum monasterio de Brusia pietatis intuitu obtulit se et sua, +quibusdam rebus suis usui suo simplici reservatis, de manu cuiusdam fratris eiusdem coenobii augmentationem coronae in signum illis oblationis accepit, et quod hanc concessionem hoc modo fecisset, et non suo nomine sed [nomine] monasterii possideret, et monasterio quicquid acquirebat acquireret, saepe fuit in communi capitulo protestatus, in hoc etiam publice per viginti annos fere idem archipresbyter nullo contradicente vel reclamante permansit ita, quod per publicam famam id omnibus notum fuerat. Nam abbas de Buxeria, qui pro tempore fuerat, et ipsi monachi, rebus ipsius non secus, quam aliis rebus propriis monasterii, sciente episcopo Eduensi, qui pro tempore erat, et in nullo penitus reclamante publice utebantur. Id autem, quod mente compoti dictus archipresbyter fecerat inter vivos, et in ultima voluntate mente sanus, licet aeger corpore, confirmavit. Quumque idem abbas et monachi res, sic legitime datas, et alias, quas archipresbytero ipsi concesserant ad utendum, ad suum monasterium reducere vellent, praedictus episcopus, eis violentiam inferens, non solum res archipresbyter, sed etiam res ipsius monasterii occupavit. Quas quum in bona pace repeterent, ipse, ut rebus illis ei posset grassandi materia pleniors indulgeri, sedem apostolicam appellavit, in octavis B. Martini proxime praeteriti suae terminum appellationi praefigens. Econtra praedictus nuncius episcopi allegavit, quod, quando illa donatio facta fuit, archipresbyter erat positus extra mentem ita, quod, qum interrogatus fuisset a monachis: «vis tu habitum suscipere monachalem?» et respondisset: «volo,» statim interrogatus ab alio: «vis tu esse asinus?» respondit similiter: «volo.» Sicque praedicti monachi eum ad suum monasterium deportarunt, quod idem nuncius se obtulit probaturum. [Praefatus siquidem abbas, quum ad assertionem partis suae quosdam testes in continenti produceret, nos ipsos recipi fecimus et diligenter audiri, quorum attestationes quum interloquendo decrevissemus publicari debere, quoniam super illis capitulis pars episcopi nolebat testes producere, super quibus idem abbas testes produxerat, ipsaeque fuissent in publico recitatae, disputatione super attestationibus ipsis habita diligenti, multa fuere contra dicta testium allegata. Quumque renunciatum fuisset a partibus, dictus cardinalis quaecunque fuerunt hinc inde proposita nobis et fratribus nostris fideliter recitavit.] Quibus auditis et cognitis Sufficienter intelleximus esse probatum, quod dictus archipresbyter, agens in extremis, velut ultimam exprimens voluntatem, asseruit, se et sua monasterio de Buxeria contulisse. Unde, quum requisitus esset, ut conderet testamentum, respondit, se non posse testari, quia se et sua contulerat monasterio supra dicto. Et licet unus testis solus dixerit se vidisse quando praefatus archipresbyter se et sua obtulit monasterio, quia tamen alii testes dixerunt, se audivisse, ipsum archipresbyterum in abbatis praesentia quod praedictum est confitentem et attestantem, non tanquam sufficienter probantes, sed tanquam vehementer adminiculantes assertionem abbatis plurimum adiuvabant. Quia vero pars episcopi asserebat, se velle probare, quod dictus archipresbyter in extremis laborans tanquam phreneticus alienatus erat a mente, unde non valuit quod expressit, nos, super his et aliis, quae fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris diligenti deliberatione praehabita, causam illam tibi sub hac forma duximus committendam, quod, nisi praefatus episcopus legitime probaverit, saepe dictum archipresbyterum suae mentis compotem non fuisse, quum ultimam voluntatem expressit, super impetitione monasterii perpetuum ei silentium imponatur, et compellatur restituere monasterio quaecunque de bonis ipsius archipresbyteri vel etiam monasterii occupavit. Si vero legitime probaverit, praedictum archipresbyterum quae super ultima voluntate praemissa sunt alienata mente dixisse, ad faciendam ei nomine parochialis ecclesiae, cuius ipse administrationem gesserat, dum vixisset, restitutionem bonorum, quae ipsius archipresbyteri fuerant, monasterium condemnetur, quum idem archipresbyter ab intestato decesserit, ipsique monasterio super impetitione episcopi silentium imponatur. [Nullis literis etc. Dat. Rom. IV. Non. Iun. 1198.]
Titulus X X V I I I . De sepulturis.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Decedens intestatus sepelitur in sepulcro maiorum, vel ubi eligitur sepultura; parochialis tamen ecclesia habebit canonicam portionem eius, quod reliquerit ecclesiae sepulturae. H. d. secundum veriorem intellectum.
Leo III. Nos instituta maiorum patrum considerantes, illorum quoque decreta firmando statuimus, quod sanctissimum est, unumquemque videlicet in maiorum suorum sepulcris iacere, ut patriarcharum exitus docet. Nulli tamen negamus propriam eligere sepulturam, et etiam alienam. Dominus enim et magister alienam elegit, ut propriam, qui sine peccato erat. Sed quia dignus est operarius mercede sua, tertiam partem sui iudicii illi ecclesiae iure dare censemus, in qua coelesti pabulo a principio sui exordii quotidie refici consuevit, ut iuxta Apostolum [sic] sint consolationum socii, ut fuerunt et passionum, et sic demum ubicunque libitum fuerit eligat sepulturam. Aliter ne fiat, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, qui per Prophetam locutus est, dicens: «Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui,» et Apostolorum P. et P. omniumque sanctorum sub anathematis vinculo detestamur et contradicimus, quia nec nostrum est, nec alicui unquam sacerdoti vel fideli laico unquam licuit, qualicunque ratione sine manifesta delicti culpa in talibus inferre praeiudicium.
- Capitulum II. Qui convertitur ad monasterium, medietatem bonorum, quae pro anima sua disposuit, tenetur relinquere ecclesiae parochiali.
Leo Papa omnibus fidelibus per Dardaniam constitutis. Relatum est auribus nostris, +esse quosdam perverse agentes, qui subvertere nituntur atque dividere conantur ecclesiae unitatem, videlicet abbates et monachi, qui non studio caritatis, sed zelo rapacitatis invigilant et docent, atque seducere non cessant saeculares homines, quos illaqueare possunt, ut res suas atque possessiones sive in morte sive in vita monasteriis suis tradant, et ecclesiis, quibus subiecti esse videntur, et a quibus baptismum, poenitentiam, eucharistiam, nec non pabulum vitae cum lacte carnis acceperunt vel accipiunt, nihil de bonis [suis] relinquant. Hunc denique fomitem discordiae nos animadvertendo modis omnibus inhibere volumus, et, ne amplius fiat, omnino prohibemus, considerantes, non esse bonum, si illi, qui olim fuerunt socii passionis secundum Apostolum, sint immunes a societate consolationum. Et quia dignus est mercenarius mercede sua, ideo praecipimus atque Mandamus, ut quicunque amodo in monasterio converti voluerit, sive in morte sive in vita omnium rerum et possessionum, quas pro salute animae suae decreverit disponere, medietatem ecclesiae, ad quam dignoscitur pertinere, relinquat, et sic in monasterio, prout libitum fuerit, eundi convertendique habeat licentiam. Quicunque autem huius electi contradictor, convulsor ac temerator exstiterit, gladio anathematis subiaceat. [Dat. Rom. mens. April. die XX. Ind. V.]
- Capitulum III. Ubi quis sepulcro maiorum relicto eligit sepulcrum in loco minus religioso, dolo inductus, seu ex contemptu seu non dimissa ecclesiae suae canonica portione expresse vel tacite non tenet electio. H. d. salvando istum textum, quantum fieri potest.
Innocentius III. Genuensi Archiepiscopo. Fraternitatem tuam non credimus ignorare, mortuorum sepulcra et coemeteria apud illas ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita, in quibus religiosorum fratrum conventus sunt constituti, et orationes atque missarum solennia tam pro vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur. Unde ipsorum devotioni et extremae voluntati, qui apud huiusmodi ecclesias sepeliri desiderant, minime contradicendum est. Qui vero relictis antiquis ecclesiis et patrum aliorumque parentum suorum sepulcris contra consuetudinem Patrum veteris testamenti, qui cum patribus suis sepulti esse leguntur, ad nova et minus religiosa loca se transferunt, irrationabiliter et contra antiquam institutionem facere videntur. Unde, si forte P. de Castello contra tam antiquam et rationabilem consuetudinem aliquid de corpore suo sepeliendo mandavit, hoc non praeiudicat rationi, sed viribus debet carere, Quocirca per praesentia scripta mandamus, et mandando praecipimus, quatenus corpus ipsius P. dilectis filiis nostris monachis sancti Stephani reddi facias, et cum suis patribus sepeliri.
- Capitulum IV. Si quis in aegritudine, de qua decedit, offert se et sua monasterio, ecclesia parochialis habet inde canonicam portionem; secus si in sanitate.
Alexander III. Episcopo Spalensi. De his, qui in infirmitate vel sanitate cum bonis suis ad religiosa loca se transferunt, nihil tibi vel ecclesiis, a quibus receperunt salutis pabula, relinquentes, hoc tuae volumus prudentiae innotescere, quod, si in aegritudine ipsa ad religionem transeant, dummodo de aegritudine illa decedant, de bonis suis ipsis ecclesiis, a quibus assumpti fuerint, canonica debet portio exhiberi. Si vero ad religiosa loca se in sanitate transtulerint, de his, quae locis ipsis conferunt, cogi non possunt aliquid praescriptis ecclesiis impertiri, quia liberum est eis tunc bona sua, non solum religiosis locis, sed etiam quibuslibet privatis conferre personis.
- Capitulum V. Qui sepeliunt parochianum alienum, quem sepelire non debent, coguntur restituere corpus, et quae ratione ipius obtinuerunt. Hoc dicit cum cap. sequenti.
Idem. Ex parte canonicorum Obrigensium nobis est intimatum, quod prior de Insula quendam parochianum suum post appellationem ad nos factam in sua ecclesia sepelivit. Unde, quoniam hoc ecclesiasticae disciplinae contrarium esse dignoscitur, et a rationis tramite penitus alienum, ut quis falcem mittat in messem alienam, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praefatum priorem moneas et districte compellas, ut memoratis canonicis praedicti parochiani sui corpus restituat, et exinde pacifice et amicabiliter conveniat cum eisdem, aut in praesentia nostra se non differat exhibere.
- Capitulum VI. Summatum est supr. cap. prox.
Idem Decano et Magistro R. Ravennatensibus. Quum liberum sit +de universis institutioniobus sanctorum Patrum, apud religiosa loca in ultima voluntate sibi eligere sepulturam, canonicae procul dubio obviat rationi, qui devotioni extremae voluntatis decedentium in hac parte contradicere praesumit. Ad audientiam nostram pervenit ex conquestione abbatis et fratrum sancti Martini Laudonensis, quod, quum presbyter quidam corpus cuiusdam mulieris, prout in ultima voluntate sua disposuit, ad eandem ecclesiam sepeliendum deferret, monachi S. Vincentii Laudonensis corpus ipsius violenter rapere et in ecclesia sua sepelire minime dubitarunt. +Et hoc idem de filio Radulfi Canis praesumpserunt. Super quo utique vehementi sumus admiratione commoti, quum iidem monachi et sanctorum Patrum institutionibus contrairent, et privilegia praedecessorum nostrorum et nostra, quae praedicti fratres de libera se habere sepultura proponunt, satagunt violare. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, utraque parte ante vos convocata rei veritatem super hoc inquiratis, et, si ita esse inveneritis, praefatos monachos compellatis, ut ossa praefatae mulieris, et beneficia, quae occasione sepulturae ipsius recepisse noscuntur, memoratis fratribus cum integritate restituant, et de cetero talia facere non praesumant.
- Capitulum VII. Mulier nupta libere potest sibi eligere sepulturam. - (Utrum etc.:) Pater filios inpuberes, ubi voluerit, potest sepeliri facere, si hoc habet consuetudo loci. H. d.
Lucius III. De uxore vero, utrum, quemadmodum et vir, liberam debeat habere sepulturam, nobis videtur, quod nulla super hoc inter virum et mulierem sit facienda distinctio, sed utrique in casu isto aequalem esse credimus facultatem, quum electio ista ad eum potius statum pertineat, in quo mulier solvitur a lege viri. Utrum autem pater, quo magis voluerit, minores filios valeat sepelire, non invenimus a sanctis Patribus diffinitum, et propterea terrae consuetudini decernimus relinquendum.
- Capitulum VIII. Si parochianus ecclesiae cathedralis alibi sepelitur, de ipsius funeralibus seu relictis ecclesiae sepulturae debetur quarta capitulo ecclesiae cathedralis.
Idem Praeposito et Capitulo Faventinis. Quum super quodam capitulo, +quod religionis favore [a sede apostolica quibusdam ecclesiis indulgetur, ut videlicet, quum aliqui apud eas eligunt sepulturam, Ecclesiis, a quibus mortuorum corpora assumuntur, canonica iustitia reservetur, nonnunquam inter viros ecclesiasticos scandalum suscitetur, interpretationem ipsius iustitiae diversam et variam configentes; vobis et ecclesiae vestrae, quae in hoc gravem, sicut accepimus, patitur laesionem, quibusdam religiosis viris excedentibus, quod eis in praedicto capitulo a sede apostolica est indultum, de clementia sedis apostolicae et fratrum nostrorum consilio duximus providendum.] Inde siquidem est, quod [vestris iustis postulationibus inclinati] Praesentium auctoritate statuimus, ut, si aliquem parochianorum vestrorum alibi contigerit eligere sepulturam, secundum statuta B. Gregorii de testamento ipsius quarta vobis portio relinquatur. [Ad haec etc. Dat. Veronae XV. Kal. April. 1186-7.]
- Capitulum IX. In quantitate canonicae, quae debetur ecclesiae parochiali, statur loci consuetudini.
Clemens III. Certificari voluisti a nobis, quomodo illa clausula, quae in privilegiis nostris solet opponi de salva iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur, intelligi debeat et exponi. Quum autem super hoc articulo diversa antecessorum nostrorum manaverint instituta, Leone iustitiam illam quandoque tertiam partem, quandoque vero mediam partem, et Urbano III. quartam fore censentibus, nos tale praebemus in hac varietate responsum, ut, sicut beatus Hieronymus inquit, unaquaeque provincia in suo sensu abundet, secundum rationabilem consuetudinem regionis illa iustitia circa medietatem, vel tertiam aut quartam partem pro locorum diversitatibus attendatur. [Dat. Laterani Ao. II.]
- Capitulum X. Privilegiati super iure funerandi sepelire possunt illos, qui apud eos eligunt sepulturam solvendo tamen canonicam portionem ecclesiae parochiali. Si vero alios sepeliunt, tenentur restituere quicquid occasione funeris receperunt.
Innocentius III. Episcopo Claremontensi et Abbati Mauriensi. In nostra praesentia constitutis dilecto filio priore ecclesiae Montis Ferrandi, et B. procuratore hospitalariorum Claremontensis dioecesis, venerabilem fratrem nostrum Sabinensem episcopum concessimus auditorem, coram quo idem prior proposuit, quod praedicti hospitalarii quosdam parochianos suos, quorum duo erant infra annos legitimos, receperunt ad ecclesiasticam sepulturam, propter quod ecclesia eadem damnum sustinuit plus quam quinque millium solidorum. Quare idem prior humiliter supplicavit, ut ipsis hospitalariis interdicere, ne de cetero talia in eius praeiudicium attentarent, et ad resarcienda damna, quae exinde sustinuit, eos compellere dignaremur. Econtra praedictus proposuit procurator, quod tam ex privilegio quam ex indulgentia speciali licet hospitalariis omnes passim, praeter excommunicatos et interdictos, ad ecclesiasticam sepulturam recipere, qui apud illos elegerint sepeliri, fideique commissa in ultima voluntate relicta possunt licenter accipere, soluta tantummodo quarta parochiali ecclesiae, de cuius parochia mortuorum corpora assumuntur, praeterquam de equis et armis, quae indulta sunt ipsis in subsidium terrae sanctae, de quibus quartam deducere non tenentur. +Quum igitur haec et alia, quae coram episcopo fuerunt proposita, idem vobis fideliter retulisset, auditis et intellectis attestationibus et allegationibus universis, de fratrum nostrorum consilio, Talem super his duximus sententiam proferendam, quod praedicti hospitalarii de cetero non recipiant parochianos ecclesiae supra dictae ad ecclesiasticam sepulturam, nisi apud eos elegerint sepeliri. Et tunc parochialis ecclesia de oblationibus, lectis et aliis, quae defunctus pro anima sua in ultima dispositione reliquit, praeterquam de equis et armis, recipiat quartam partem, et hospitalarii residuum habeant, nisi dolo vel fraude eorum defunctus inductus fuerit ad dispositionem huiusmodi faciendam; nihilominus ipsis hospitalariis iniungentes, ut de quarta parte trium millium solidorum priori satisfaciant memorato, quum constet, eos a parochianis eius illos solidos recepisse, nec sit sufficienter ostensum, quod eorum oblati vel conversi fuissent. Eisdem praeterea duximus iniungendum, quod, nisi probaverint, quod G. parochianus prioris, qui fuit interfectus in campis, apud ipsos elegerit sepulturam, universa, quae ipsius intuitu receperunt, priori restituant memorato; alioquin quartam partem solummodo restituere teneantur. Pro illis vero, quos constat infra annos legitimos decessisse, eisdem iniunximus, ut quae sepulturae eorum gratia receperunt restituant universa. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quod a vobis est sententialiter diffinitum, vos appellatione remota per censuram ecclesiasticam faciatis firmiter observari. [Dat. Ferentini II. Id. Iun. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XI. Casualiter mortuus privari non debet ecclesiastica sepultura.
Idem Archiepiscopo Turonensi. Ex parte parentum M. quondam iuvenculae nobis est intimatum, quod, quum in crepusculo noctis nobilis vir N. dominus I. de insula Butardi dioeceseos Turonensis eidem iuvenculae posuisset insidias, volens eam opprimere, quam sollicitaverat saepe de stupro, et ipsa gartionibus, qui eam rapere nitebantur, super quendam pontem occurreret, tandem ipsa fugiens manus illorum, in amnem de ponte cadens, fuit casu submersa. Ipsa vero extracta de amne, dubitaverunt capellani eiusdem loci corpus tradere sepulturae, et tu etiam requisitus duxisti super hoc responsum apostolicum requirendum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum illa iuvencula non sponte praecipitaverit se de ponte, sed, fugiens manus illorum, qui eam, sicut superius est expressum, rapere nitebantur, casu ceciderit, corpus eius tradi facias ecclesiasticae sepulturae, praesertim quum ex honesta causa fugisse noscatur, et cui communicabatur viventi communicandum sit iam defunctae. [Dat. ap. S. Petr. IV. Non. Mart. Pontif. nostr. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XII. Si ossa excommunicatorum sunt sepulta in ecclesiastico coemeterio, et discerni possunt, debent exhumari et proiici; alias secus.
Idem Nidrosiensi Archiepiscopo. Sacris est canonibus institutum, et utentium consuetudine approbatum, ut quibus non communicavimus vivis non communicemus defunctis, et ut careant ecelesiastica sepultura qui prius erant ab ecclesiastica unitate praecisi, nec in articulo mortis ecclesiae reconciliati fuerint. Unde, si contingat interdum, quod vel excommunicatorum corpora per violentiam aliquorum, vel alio casu in coemeterio ecclesiastico tumulentur, si ab aliorum corporibus discerni poterunt, exhumari debent et procul ab ecclesiastica sepultura iactari. Quodsi discerni non poterunt, expedire non credimus, ut cum excommunicatorum ossibus corpora extumulentur fidelium, quum, licet non obsit iustis sepultura nulla vel vilis, impiis tamen celebris vel speciosa non prosit. [Distinguimus etc. cf. c. 5. de his, quae vi I. 40.]
- Capitulum XIII. Terra coemeteriata pro sepultura fodienda vendi non debet.
Innocentius III. Episcopo Magalonensi. Abolendae consuetudinis, immo abominabilis corruptelae perversitas apud montem Pessulanum, ut dicitur, inolevit, ut videlicet decedentibus non prius permittatur effodi sepultura, quam pro terra, in qua sepeliendi sunt, certum pretium ecclesiae persolvatur. +Quia igitur id longe est a regula pietatis et ab ecclesiae honestate, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, quum loci dioecesanus exsistas, inhibeas clericis, ne quicquam omnino praesumant exigere hac de causa, iniungens laicis, ut laudabilem consuetudinem, erga Dei ecclesiam pia devotione fidelium introductam, observent nec fermento haereticae pravitatis illam corrumpere videantur sub praetextu ecclesiasticae puritatis.
- Capitulum XIV. Excommunicatus, qui per suum presbyterum fuit absolutus in morte, in coemeterio sepeliri debet, et ad satisfaciendum coguntur heredes.
Gregorius IX. Episcopo N. Parochiano tuo, qui excommunicatus pro manifestis ex cessibus, videlicet homicidio, incendio, violenta manuum iniectione in personas ecclesiasticas, ecclesiarum violatione vel incestu fuit, dum ageret in extremis, per presbyterum suum iuxta formam ecclesiae absolutus, non debent coemeterium et alia ecclesiae suffragia denegari, sed eius heredes et propinqui, ad quos bona pervenerunt ipsius, ut pro eodem satisfaciant, censura sunt ecclesiastica compellendi.
Titulus X X I X . De parochis, et alienis parochianis.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Inter episcopum substitutum episcopo haeretico, et ipsum episcopum haereticum reversum et ex dispensatione receptum, dividitur episcopatus modo hic expresso.
Ex concilio Africano. Si episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem est conversus, aequaliter inter se dividant eas, quae sic inventae fuerint, ubi ambae partes fuerint, id est, ut alia loca ad illum, alia ad alium pertineant, ita, ut ille dividat, qui amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quodsi forte unus fuerit locus, ad eum pertineat, cui vicinior invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est, ad eum pertineat, quem plebs elegerit. Sed si forte antiqui catholici suum [episcopum] voluerint, et illi suum, qui ex Donatistis conversi sunt, plurimorum voluntas paucioribus praeferatur. Si autem partes aequales sunt, maioris temporis episcopo deputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambae partes fuerint, ut non possint aequaliter dividi, velut si in impari numero fuerint, distributis eis locis, qui parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod dictum est, quum de uno loco superius tractaretur.
- Capitulum II. Presbyteri parochiales dominicis diebus et festivis parochianos alienos ad missam admittere non debent, si ex contemptu ad eorum ecclesiam accedunt.
Ex concilio Manetensi. Ut dominicis vel festivis diebus presbyteri, antequam missam celebrent, plebem interrogent, si alterius parochianus in ecclesia sit, qui proprio contempto presbytero ibi velit missam audire, quem si invenerint, statim ab ecclesia abiiciant.
- Capitulum III. Episcopus parochianum alterius sine ipsius licentia ordinare non potest, nec eum aliter iudicare.
Hadrianus Papa. Nullus episcopus alterius parochianum iudicare praesumat, +[retinere, aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare, quia, sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio, quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui, sententia teneri.] Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus potest.
- Capitulum IV. Fines parochiarum, de quibus constat, vel finibus cohaerentia, praescribi non possunt.
Urbanus III. Super eo vero, quod apud vos intelleximus dubitatum, an quod de finibus et his, quae finibus cohaerent, non praescribendis statutum per canones esse dignoscitur, sit in parochiarum limitibus, sicut in provincialibus, admittendum, illud vobis respondemus, quod bene videtur in utroque servandum, si provinciarum fines legitima probatione vel alias indubitata fide constiterit ecclesiastica ordinatione statutos.
- Capitulum V. Si parochianus seu dioecesanus domicilium transfert, primus praelatus in eo iura episcopalia seu dioecesana sibi non vendicat; decimae tamen praediales illius parochiae sibi debentur, nisi alteri debeantur ex consuetudine.
Coelestinus III. Significavit nobis venerabilis frater noster Aconensis episcopus, quod, quum post recuperationem Aconensis civitatis ad habitandum in ea se quam plurimi contulissent, qui ante generalem occupationem terrae sanctae in aliis civitatibus regni Hierosolymitani [perpetuam] elegerant mansionem, +et in ea residentiam fecerint aliquantam, et adhuc etiam resident in eadem, praelati praedictarum civitatum eos ad solvendum sibi iura ecclesiastica compellunt. Quia vero transgredi non debemus terminos a patribus constitutos, aut falcem in messem mittere alienam, Fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus praedictorum locorum praelatos, ut sibi nullam in praedictos Aconenses habitatores iurisdictionem usurpent, nec ab eis temporalia exigant quibus spiritualia non ministrant, [monitione praemissa] districtione, qua convenit, compellatis ita tamen, quod, si de agris in eorum parochia constitutis fructus percipiunt, et in ultramarinis partibus ratione praediorum decimae persolvuntur, deinceps eis ipsas decimas cum integritate persolvant, dicto vero Aconensi tanquam dioecesano suo cogantur de ceteris respondere. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.]
Titulus X X X . De decimis, primitiis et oblationibus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Exprimit quatuor genera decimarum, quae ex veteri lege debebantur.
Hieronymus super Ezechielem. Decimam partem omnium frugum Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursus ex ipsis decimis Levitae, hoc est inferiorum ministrorum gradus, decimas dabant sacerdotibus. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas, quum iret in templum in urbe Hierusalem, et in vestibulo templi sacerdotes et Levitas ad convivium invitaret. Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant. At vero primitiae, quas de frugibus offerebant, non erant speciali nomine diffinitae, sed offerentium arbitrio derelictae. Traditionem quoque accepimus Hebraeorum, non lege praeceptam, sed arbitrio magistrorum inolitam, quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus, qui minimum, sexagesimam; inter quadragesimam et sexagesimam licebat quodcunque voluissent offerre. Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter diffinitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis offerendis, id est, ut sexagesima pars offeratur eorum, quae gignuntur a terra. Si enim chorus qui Hebraice appellatur gomor et a Septuaginta dicitur gomor, XXX. habet modios tam in aridis speciebus quam in liquentibus, cophi quoque et batus decima pars est chori. Praecipitur quoque, quod ut sexta pars tam chori quam cophi, quam bati detur sacerdotibus in primitiis offerendis quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur, quam sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere deberent. Haec interim iuxta literam et Hebraicam veritatem et sensisse sufficiat et audisse.
- Capitulum II. Non potest congrue summari propter varietatem lecturarum.
Paschalis II. Novum genus exactionis est, ut clerici a clericis frugum decimas vel animalium exigant, quum nusquam in lege Domini hoc legamus. Non enim Levitae a Levitis decimas accepisse vel extorsisse leguntur. Illi profecto clerici, qui a clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt, [laborum suorum] decimas eis debent.
- Capitulum III. Compositio super decimis non tollitur per privilegium sequens, si de illa mentionem non facit.
Hadrianus IV. Vigorensi et Herfordensi Episcopis. Ex multiplici conquestione V. presbyteri de Cretona accepimus, quod, quum ecclesiam de Cretona triginta annis et eo amplius pacifice possedisset, monachi de Brueria decimas universas, quas de terris cultis eadem ecclesia a prima fundatione sui semper percipere consuevit, infra hoc quadriennium sibi et ecclesiae penitus subtraxerunt, quum inter abbatem de Brudeia. W. nomine, de consensu totius conventus, et praedictum presbyterum viginti annis et eo amplius elapsis talis intercesserit conventio scripto monachorum authentico roborata, quod monachi iam dicto presbytero et ecclesiae suae in integrum de blado et universis leguminibus, quamdiu viveret, decimas persolverent, exceptis minutis decimis, quas idem presbyter ob exaltationem ecclesiae monachorum quietas clamavit; quumque conventio temporibus trium abbatum praescripti loci servata fuisset, idem abbas, ad praesentiam nostram accedens, a nobis privilegium obtinuit, in quo monasterio suo indultum est, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nulli decimas solvere tenerentur. +Qui quidem, reversus ad propria, tantum apud Henricum regem illustrem Angliae favorem invenit, quod rex totam terram istius villae, in qua ecclesia praefati presbyteri sita est, monasterio ipsius in perpetuam eleemosynam contulit, quo facto praedictus abbas, universis istius villae colonis expulsis, totam terram praedictae parochiae excolens propriis sumptibus, ecclesiae debitos reditus subtraxit. Unde quia non fuit nostrae intentionis per [praedictum] privilegium nostrum conventioni derogare praedictae, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utraque parte ante vos convocata rei veritatem plenius inquiratis, et, si inter praedecessorem memorati abbatis et praenominatum presbyterum consensu monachorum talis conventio facta fuerit, et per annum servata, eundem abbatem et monachos, ut eandem conventionem vel compositionem, non obstante dicto privilegio, nisi, quod non credimus, de transactione ipsa contineatur in eo, inviolabiliter teneant et observent, vel exinde secum pacifice conveniant, et secundum formam compositionis reditus ipsi [integre] solvant, occasione et appellatione postposita, auctoritate nostra moneatis et districtius compellatis. Si autem uterque vestrum etc.
- Capitulum IV. Monachi tenentur solvere decimas praediales de praediis noviter cultis, de quibus decimae prius solvebantur.
Idem Thomae Cantuariensi Archiepiscopo. Commissum nobis +a Deo dispensationis officium admonet et hortatur multipliciter, ut universis Christi ecclesiis debeamus utiliter providere, atque integra iura sua nos oportet atque illibata servare. Pervenit [quidem] ad nos, quod monachi de Bosse ecclesiae sanctae Mariae, in cuius parochia commorantur, decimas ex integro non persolvunt, et eas [secundum canones] reddere contradicunt. Ea propter frater noster, tibi per apostolica scripta mandamus, et praecipimus quatenus eos, ut ipsas decimas etiam de terris cultis, in quibus olim domus constructae fuerant, praefatae ecclesiae cum ea integritate persolvant, qua prius, quam in eadem parochia morarentur, solebant persolvi, sine appellationis obstaculo nostra auctoritate cum omni districtione compellas. Et sicut etiam de pascuis olim decimae persolvebantur, ita nunc de eisdem, ad frugum fertilitatem translatis, decimas volumus absque deminutione persolvi.
- Capitulum V. Per excommunicationem compellitur quis ad solvendas decimas de molendinis et aliis hic contentis et cap. sequ. Hoc dicit cum sequ.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Pervenit ad nos, +quod, quum parochiani vestri decimas bonorum suorum consueverint, ecclesiis, quibus debentur, cum integritate persolvere, nunc tamen laudabili consuetudine praetermissa quidam ex ipsis de lana et foeno et deu proventibus molendinorum et piscariarum ipsis ecclesiis, subtrahere non verentur. Quoniam igitur institutioni divinae manifestius obviant, qui decimas ipsis ecclesiis non persolverint, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos vestros monere curetis, et, si opus fuerit, sub excommunicationis districtione compellere, ut de proventibus molendinorum et piscariarum, de foeno et lana decimas ecclesiis, quibus debentur, omni contradictione [et appellatione] cessante, cum integritate persolvant.
- Capitulum VI. Summatum est cum praecedenti, et declara ut in praecedenti dictum est.
Idem Vintoniensi Episcopo. Nuncios +et literas tuae fraternitatis ea, qua decuit, benignitate recepimus, et petitiones tuas, quoad licuit, curavimus exaudire, sicut illius personae, quam pura in Domino et ferventi caritate diligimus, et cuius commodis et profectibus intendere volumus diligenter. Quum igitur ad officium tuam spectent ea, in quibus praecepti nostri desideras auctoritate muniri, tanto in his debuisti facilius exaudiri, quanto ipsam eorum specialius salutem respiciunt, de quibus in extremo iudicio redditurus es rationem. Inde est, quod fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos tuos de apibus et de omni fructu decimas persolvere ecclesiastica districtione compellas.
- Capitulum VII. Decima fructuum statim, quum collecti sunt, solvi debet non deductis expensis.
Alexander III. Exoniensi Episcopo. Quum homines de Hortona secundum generalem Anglicanae ecclesiae consuetudinem de frugibus suis in auctumno, IX. partibus sibi retentis, decimam ecclesiae sancti Michaelis, cuius parochiani sunt, sine deminutione solvere teneantur, et, antequam id faciant, servientibus et mercenariis suis de frugibus non decimatis debita totius anni pro servitio suo impendant, tunc demum de residuo decimam persolventes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sub anathematis districtione eos cogatis ut decimam tam de frugibus quam de nutrimentis animalium suorum sine fraude et diminutione aliqua in auctumno, sicut moris est, statim fructibus collectis, et aliis temporibus, prout debentur, persolvant, atque de subtractis et retentis dignam satisfactionem exhibere procurent.
- Capitulum VIII. Privilegiati super decimis non solvendis, de iis praediis, quae ab aliis conducunt, decimam solvere tenentur.
Idem Monachis de Neuclen. Dilecti filii abbas et fratres sanctae Crucis sua nobis conquestione monstrarunt, quod praedia, unde decimas et in magna parte sustentationem consueverunt habere, a plerisque laicis conduxistis et recepistis ad firmam. Unde, quoniam iidem fratres ex hoc gravantur immoderate et enormiter, nec fuit intentionis nostrae aut antecessorum nostrorum, ut de possessionibus, quas conduxistis, decimas non solvatis, universitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus eisdem fratribus de praediis, quae conduxistis in parochiis suis, de quibus consueverunt decimas percipere, plenarie solvatis eisdem, vel cum ipsis tam pacifice vel amicabiliter componatis, quod nulla inter vos debeat scandali materia suscitari, et videamini ultra, quod vobis indultum est, manus extendere.
- Capitulum IX. Revocatur privilegium, si ex post facto incipit enormiter nocivum esse.
Idem Abbati et Fratibus Dolon. Suggestum est nobis ex parte vestra, quod abbas et fratres monasterii de Ursin. decimas a vobis auferre conantur, +et alia damna et gravamina vobis irrogare non cessant. Quia vero non decet honestatem sive religionem monasticam litibus et contentionibus intendere, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, consulimus et hortamur, quatenus cum praedicto abbate et fratribus super ipsis decimis et aliis unde inter vos est controversia, pacifice componatis, ne pro huiusmodi contentionibus fama vestrae religionis valeat denigrari. Nam quando Romana ecclesia ordini vestro privilegia de decimis dederat, ita erant rarae [et pauperrimae] abbatiae vestri ordinis, quod exinde nulli poterat de iure scandalum suboriri; sed nunc per gratiam Dei in tantum augmentatae sunt ac possessionibus ditatae, quod multi viri ecclesiastici de vobis apud nos querelam saepe proponunt.
- Capitulum X. Cistercienses, templarii et hospitalarii decimam praediorum suorum, quae propriis manibus aut sumptibus excolunt, solvere non tenentur; alii vero religiosi non solvunt decimas de hortis et nutrimentis animalium, nec de novalibus, quae propriis manibus ac sumptibus excolunt.
Idem Terraconensi Archiepiscopo. Ex parte tua ad nos noveris pervenisse, quod albi monachi et nigri, et quidam alii religiosi viri ecclesias tuae iurisdictionis reditibus decimarum, occasione privilegiorum, quae sibi Romana indulsit ecclesia, spoliare praesumunt. Sane nolumus te latere, quod sanctae memoriae praedecessores nostri fere omnibus religiosis decimas laborum suorum concesserant. Sed bonae memoriae praedecessor noster Hadrianus solis fratribus Cisterciensis ordinis, et templariis et hospitalariis decimas laborum suorum, quos propriis manibus vel sumptibus colunt, indulsit; ceteris vero, ut de novalibus suis, quae propriis manibus vel sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum, et de hortis suis decimas non persolvant, concessit; quem sumus super his imitati. Quare hi quibus hoc indultum est, hac occasione decimas de aliis rebus ecclesiae suae non debent, nec possunt subtrahere, vel sibi aliquid ulterius vendicare.
- Capitulum XI. Privilegium super decimis laborum non extenditur ad terras, quae aliis traduntur excolendae.
Idem. Licet de benignitate sedis apostolicae sit vobis indultum, ut de laboribus vestris, quos propriis manibus vel sumptibus colitis, nemini decimas solvere teneamini; propter hoc tamen non est licitum vobis, cuilibet decimas de terris vestris subtrahere, quas aliis traditis excolendas. Relatum est siquidem auribus nostris, quod, quum terras quasdam quas in decimatione dilecti filii nostri thesaurarii Senonensis habetis detis rusticis vestris excolendas et ei exinde decimas sicut debetis non solvitis, nec facitis a rusticio ipsis exsolvi. Quum igitur quanto arctius vos et ordinem vestrum diligimus, tanto minus volumus efficere quae sunt honestati contraria vel obvia rationi, aut ex quibus privilegiorum nostrorum tenorem transgredi videamini, quum privilegium videatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati vestrae mandamus, quatenus de terris illis quas in decimatione praedicti thesaurarii propriis manibus non excolitis sed rusticis traditis excolendas decimas vobis usurpare nullatenus praesumatis, sed eas inprimis eidem thesaurario faciatis cum integritate persolvi scituri pro certo, quodsi praeceptum nostrum contempseritis nos venerabili fratri nostro archiepiscopo Senonensis dedimus in mandatis, ut rusticos, quibus in decimatione praefati thesaurarii terras dederitis excolendas, ad solvendum [inde] decimas eidem thesaurario appellatione cessante districte compellat.
- Capitulum XII. Privilegium super decimis laborum etiam ea, quae non sunt novalia, comprehendit.
Idem. Ad audientiam nostram +noveritis pervenisse, quod quidam vestrum a dilectis filiis nostris abbate et fratribus [de Pipennella, qui sunt] Cisterciensis ordinis, de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas exigere et extorquere conantur, Illud privilegii :Capitulum apostolicae sedis prava interpretatione ac malitiosa pervertentes, quo Cisterciensibus indulgetur, ne de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, aliquis decimas ab eis exigat. Asserunt enim, quod pro laboribus novalia intelligi debent. +Unde quoniam fratres praescripti ordinis benignitate apostolica fovere volumus, et, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel ipsos contra iustitiam molestandi quamlibet, attentius providere: fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus non permittatis hoc fieri. Nam, si intelligeremus tantummodo de novalibus, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorundam aliorum ponimus.
- Capitulum XIII. Decimae novalium debentur ecclesiae, in cuius parochia surgunt; si vero non sunt in certa parochia, debentur dioecesano; qui potest sibi retinere, rei alteri ecclesiae concedere.
Idem Brixiensi Episcopo. Quoniam a nobis sollicitudo tua requisivit, quid de decimis novalium tuae dioecesis tibi sit statuendum, tuae fraternitati significatione praesentium respondemus, ut, si terrae illae, quae arabiles sunt, infra certam alicuius ecclesiae parochiam fuerint, tu decimas earum, tua parte retenta, eidem ecclesiae facias assignari; alioquin ipsas secundum discretionem a Deo tibi datam alii ecclesiae deputare, vel ad opus tuum poteris retinere, ita quidem, quod, si quis in his contraire praesumpserit, tu eum ecclesiastica censura usque ad dignam satisfactionem percellas. Sententias vero super decimis a Consulibus datas praesertim quum sanctorum patrum institutionibus obvient, irritas esse decernas et eas omni contradictione et appellatione postposita revoces. Quod si laicus aliquis a sacerdotibus vel clericis decimas de laboribus suis in tua dioecesi requisiverit eum ab exactione huiusmodi prorsus cessare compellas et laicos illos, qui a colonis tertiam vel quartam partem laborum suorum ante solutionem decimarum recipiunt, decimam de portione sua secundum quod colonus de parte quae illum contingit exsolvere consueverit, absque diminutione aliqua iis, quibus iure debentur facias exhibere.
- Capitulum XIV. Decimae possunt exigi.
Idem Remensi Archiepiscopo. Parochianos +vero tuos ad solvendas decimas ecclesiis, quibus eas debent, ecclesiastica debes severitate compellere; quia, Quum decimae non ab homine, sed ab ipso Domino sint institutae, quasi debitum exigi possunt.
- Capitulum XV. Decima laico iure hereditario concedi non potest.
Idem Ambianensi Episcopo. Ad haec donationem decimae, quam abbas sancti S. de Monstrali cuidam laico concessit per successionem tenendam, quoniam sanctuarium Dei iure hereditario possideri non debet, in irritum penitus revoces et viribus carere decernas, et laicum, nisi decimam ipsam ipsi ecclesiae libere et absolute resignaverit, vinculo excommunicationis adstringas.
- Capitulum XVI. Iudaei coguntur praediales decimas solvere, aut praedia dimittere.
Idem Marsiliensi Episcopo. De terris vero, quas Iudaei colunt, tuae prudentiae respondemus, ut eos ad decimas persolvendas, vel ad possessiones penitus renunciandas cum omni districtione compellas, ne forte occasione illa ecclesiae valeant suo iure fraudari.
- Capitulum XVII. Decimae vel oblationes ecclesiae laicis concedi non possunt, et praelatus contra faciens est puniendus.
Idem. Quamvis sit grave nimis et divini dignum animadversione iudicii habeatur, quod laici quidam quod sacerdotum est in ecclesiasticis rebus usurpant: maiorem tamen incurrunt formidinem ac dolorem, quod fomitem sui erroris dicuntur in ipso clero aliquoties invenire, dum quidam fratrum et coepiscoporum nostrorum aliorumque praelatorum ecclesiae decimas et ecclesias [ipsas] disponere eis indulgent, et eos in devia mortis impellunt, qui praedicatione eorum ad viam vitae fuerant revocandi. +De quibus dicit Dominus per Prophetam: «Peccata populi mei comedunt, et ad iniquitatem provocant animas eorum.» Unde Statuimus, ut, si quis alicui laico in saeculo remanenti ecclesiam, decimam oblationemque concesserit, a statu suo, sicut arbor, quae inutiliter terram occupat, succidatur, et, donec emendet, dolore suae iaceat ruinae prostratus.
- Capitulum XVIII. Statur consuetudini, an colonus solvat decimam ecclesiae, in cuius parochia sita sunt praedia, an ecclesiae ubi audit divina et percipit ecclesiastica sacramenta.
Idem. Quum sint homines in parochia unius ecclesiae, sicut asseris, qui terras in alia parochia excolunt: tua discretio nos consuluit, cui ecclesiae de terris illis decimas solvere debeant, +an ei, in cuius parochia sint constituti, an illi, in qua divina audiunt et alia ecclesiastica percipiunt sacramenta. Sane, quum huiusmodi quaestio temporibus praedecessorum nostrorum saepius mota fuerit, nec ab aliquo terminata, aliis intuitu territorii, aliis personarum obtentu asserentibus debere persolvi, non est nobis facile super hoc certum dare responsum, quum auctoritates sanctorum Patrum etiam sint diversae. Et ideo in huiusmodi dubitatione ad consuetudinem duximus recurrendum, et attendendum etiam, si illae ecclesiae in uno sint vel in diversis episcopatibus constitutae; quia difficile nimis videtur, ut una ecclesia in episcopatu alterius recipiat decimas, quum ex hoc episcopatuum fines confundi non immerito viderentur. [Illud autem etc. cf. c. 8. de praescr. II. 26.]
- Capitulum XIX. Non potest laicus transferre decimam in alium laicum, etiamsi cum titulo illam possideat. H. d. cum gloss.
Ex concilio Lateranensi. Prohibemus insuper, ne laici, decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos possint aliquo modo transferre. Si quis vero receperit, et ecclesiae non reddiderit, Christiana sepultura privetur.
- Capitulum XX. Decima personalis debetur ecclesiae, ubi quis percipit sacramenta, licet alibi lucrum contigerit; in praediali vero statur consuetudini, si in aliena parochia colonus praedium coluit.
Lucius III. Strigoniensi Archiepiscopo. Ad apostolicae sedis regimen, +licet immeriti, dignatione divina vocati, omnibus sumus ecclesiae filiis debitores, et pro scientiae nostrae modo respondere cogimur consultationibus singulorum. Intelleximus autem ex literis tuis, quod quaedam consuetudo in Hungaria inolevit, ut multitudo populi plerumque de parochia unius episcopi in dioecesim alterius transferatur. In qua licet per multa tempora moram traxerit, uterque tamen episcoporum, tam is, cuius parochiam reliquerunt, quam is, cuius parochiani sunt facti, decimationem requirit, [et eos, nisi ad voluntatem ipsius solvant, interdicto supponit,] unde invidiae et [plurimae] contentiones oriuntur. Ideoque tua nos duxit fraternitas consulendos, cui potius decimae sint reddendae. Noveris igitur, quod, si de artificio, vel negotiatione et agricultura, quam infra terminos parochiae, in qua moratur, exercet, vel aliis huiusmodi decimae solvantur; aequum est, ut illi ecclesiae decimae personales reddantur ab eis, in qua ecclesiastica percipiunt sacramenta. Apostolus enim dicit: «Si vobis seminavimus spiritualia etc.» Decimas vero messium vel fructuum arborum, si coluerint in alia parochia, quam in ea, in qua habitant, quoniam a diversis diversa consuetudo tenetur, tu eligas in hoc casu quod per consuetudinem diu obtentam ibidem noveris observatum.
- Capitulum XXI. De omni fructu praedii solvendae sunt decimae.
Clemens III. Ex parte dilectorum filiorum nostrorum canonicorum ecclesiae tuae nobis est querela proposita, quod quidam agricultores, quum simul vel [in] diversis temporibus anni in eodem horto vel agro diversa semina sparserint, non nisi de unius illorum seminum fructibus decimas illi persolvunt, +quidam etiam decimas de agrorum proventibus non curant exsolvere, nisi quibusdam [prius] deductis expensis, quas faciunt pro illis ad horreum vel ad aream deportandis. Quia igitur per hoc canonicis ipsis et ecclesiae Dei non modica irrogatur iniuria, quum Levitis absque expensis decimas sit iniunctum persolvi, Mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si noveris, rem taliter se habere, agricultores illos, ut de omnibus praediorum fructibus, nullis subtractis expensis, sed integras potius decimas et absque diminutione persolvant, ecclesiastica censura omni contradictione et appellatione cessante compellas, et auctoritate nostra districte inhibeas, ne talia de cetero aliqua cupiditate seu praesumptione attentent. [Dat. Laterani Ao. III.]
- Capitulum XXII. Decimae praediales solvendae sunt expensis non deductis.
Coelestinus III. Non est in potestate hominum, quum plantant arbores vel aliqua semina terrae mandant, +quid eis satio vel plantatio sit redditura, quum iuxta verbum Apostoli, ad literam exponendam, neque qui plantat bene aliquid faciat, neque qui rigat, sed Deus, qui tribuit incrementum. Audivimus autem, quod quidam vestrum de vineis, olivetis, cannamellis et frugibus non nisi primo deductis expensis seminum laboris et agriculturae decimas curant ecclesiis exhibere. Re vera, sicut sancti Patres in suis tradiderunt scripturis, de vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, hortis, et negotiatione, de ipsa etiam militia, et de venatione, et de omnibus bonis decimae sunt ministris ecclesiae tribuendae; ita etiam, ut, qui de his eas solvere neglexerint, ecclesiastica districtione debeant percelli. +Praeterea si quis Domino decimas non dederit, quae sunt tributa egentium animarum, et ex debito requiruntur ad decimam partem, ut docet Augustinus, revocari meretur. Volumus ergo et districte praecipimus, quatenus, antequam ullas deducatis de cunctis vestris bonis praedictis expensas, salvis privilegiis Romanae ecclesiae decimas ecclesiis, ad quas pertinent, cum integritate debita persolvatis.
- Capitulum XXIII. De reditibus molendini ad ventum solvendae sunt decimae.
Coelestinus III. Ex transmissa querela Bertrandi Dolensis archidiaconi rectoris ecclesiae de N. intelleximus, +quod, quum M. miles molendinum quoddam ad ventum in terra quadam infra fines parochiae suae, de cuius terrae proventibus decimas solebat ecclesia percipere memorata, construxit, de ipsius molendini obventionibus decimas ei solvere contradicens, in salutis suae periculum detinere non veretur. Quia igitur fidelis homo de omnibus, quae licite potest acquirere, sine diminutione decimas erogare tenetur: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus H. militem ad solutionem decimarum de his, quae de praedicto molendino ad ventum proveniunt, sine diminutione aliqua per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis.
- Capitulum XXIV. Locator vel conductor possessionum tenentur ad decimas, nisi se immunes ostendant.
Innocentius III. Pistoriensi Episcopo. A nobis tua fraternitas requisivit, +utrum ab illis decimas exigere debeas, qui possessiones dant vel recipiunt ad affictum, quum alii se conentur per alios excusare, quo minus cogantur ad decimas persolvendas. Quum igitur quilibet decimas solvere teneatur, nisi a praestatione ipsarum specialiter sit exemptus, fraternitati tuae taliter respondemus, quod a dantibus et recipientibus possessiones ad firmam de fructibus, quos percipiunt, decimae sunt solvendae, nisi ab eis aliquid ostendatur, quare ab huiusmodi sint immunes. [Cum clericis etc. cf. c. 9. de cohab. cler. III. 2.] Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199.]
- Capitulum XXV. Imperialis concessio sub quacunque forma a solutione decimarum eximere non potest. - (Nec occasione etc.:) Decimae novalium non pertinent ad laicum, qui decimas habet in feudum. H. d.
Idem Vercellensi Episcopo. Tua (Et infra: [cf. c. prox. seq.]) Porro quum laicis nulla sit de spiritualibus concedendi vel disponendi attributa facultas, imperialis concessio, quantumcunque generaliter fiat, neminem potest a solutione decimarum eximere, quae divina constitutione debentur. Nec occasione decimationis antiquae, licet in feudum decimae sint concessae, sunt decimae novalium usurpandae, quum in talibus non sit extendenda licentia, sed potius restringenda. [Quoniam igitur etc. cf. c. prox. seq.]
- Capitulum XXVI. Sine deductione seminis et sumptuum debent dominus et colonus decimam solvere, et non cui voluerint ecclesiae vel pauperibus, sed ecclesiae, cui debentur, nec ab hoc excusantur propter malitiam clericorum.
Idem eidem. Tua nobis fraternitas intimavit, quod quidam laici tuae dioecesis, et alii plures episcopatuum adiacentium, decimas ecclesiis et clericis tuis perversis machinationibus subtrahere moliuntur, et conceptae perversitatis audaciam non curant satisfactione debita emendare. Quidam enim ex eis semen et sumptus, qui fiunt in agricultura, dicunt primitus deducendos, et de residuo impendendam esse decimam asseverant. Alii vero de portione fructuum, quam a colonis accipiunt, partem decimae separantes, eam capellis suis, aut aliis clericis seu ecclesiis, aut etiam pauperibus conferunt, vel in usus alios pro sua voluntate convertunt. Nonnulli etiam vitam clericorum tanquam abominabilem detestantes, decimas eis ob hoc subtrahere non verentur. +Quidam insuper asserentes, se possessiones et omnia iura sua cum omni onere et districtu per imperialem concessionem adeptos, decimas sub huiusmodi generalitate detinere praesumunt. Occasione praeterea veteris decimationis, quam asserunt sibi concessam, aliqui decimas novalium sibi non metuunt usurpare. Verum, si ad Deum, a quo cuncta bona procedunt, assertores huiusmodi debitum respectum haberent, ius ecclesiasticum diminuere non contenderent, nec decimas, quae tributa sunt egentium animarum, praesumerent detinere. Quum enim Deus, cuius est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo, deterioris conditionis esse non debeat, quam dominus temporalis, cuius statutum debitum de terris, quas exhibet aliis excolendas, non quidem deductis sumptibus aut semine separato, necessario, cum integritate persolvitur: nimis profecto videtur iniquum, si decimae, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi praecipit, suas esse decimas et primitias asseverans, occasione praemissa vel excogitata magis fraude diminui forte valeant, quum Deo debita sit solutio decimarum in tantum, ut ad eas clericis exhibendas, quibus eas ipse pro suo cultu concessit, laici, si moniti reddere forte noluerint, ecclesiastica sunt districtione cogendi. Et quum de cunctis omnino proventibus decimae sint reddendae, sicut colonus de parte fructuum, quae sibi remanet ratione culturae, sic et dominus de portione, quam percipit ratione terrae, decimam reddere sine diminutione tenetur. Praetextu vero nequitiae clericorum nequeunt eas aliis, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio erogare, quum nulli sit licitum aliena cuiquam concedere praeter domini voluntatem, +quanquam per sollicitudinem officii pastoralis clerici sint a sua nequitia coercendi (Et infra: [cf. c. prox. anteced.]) Quoniam igitur pati nolumus, nec debemus, ut ecclesiarum et clericorum iura praesumptione qualibet minuantur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus omnes, qui ratione personarum aut etiam praediorum decimas ecclesiis et clericis tuae dioecesis exhibere tenentur, ad eas cum integritate reddendas, appellatione remota, auctoritate apostolica per excommunicationis vel interdicti sententiam compellas. Praeterea, ut clericos tuae dioecesis de quibus fuerit in auditorio tuo querela proposita, de decimis ante dictis et fructibus perceptis et eis ad plenam sub tuo examine iustitiam faciendam compellere valeas, non obstante appellationis obiectu interpositae in elusionem ecclesiasticae disciplinae, devotioni tuae praesentis scripti pagina duximus indulgendum.
- Capitulum XXVII. Privilegium super decimis non solvendis, ecclesiasticae personae concessum, novalia comprehendit. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm.
Idem Abbati sanctae Columbae Senonensis. Ex parte tua +fuit postulatum a nobis, quod, quum tibi de laboribus tuarum parochiarum, sicut asseris, sit indultum decimas cum integritate percipere, tibi vellemus misericorditer indulgere, ut de terris, quae infra parochias tuas rediguntur noviter ad culturam, de indulgentia nostra exigendi decimas facultatem haberes. Quum igitur tibi quod maius est sit concessum, ut videlicet decimas de laboribus terrae parochiarum tuarum cum integritate percipias, de novalibus eas exigere satis potes; quia, ubi maius tibi conceditur, minus etiam in hoc casu concessum esse videtur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XXVIII. Negotiator de lucro decimam solvit, deductis expensis, quas facit de pecunia decimata; expensae vero, quae fiunt pro habendis fructibus, non deducuntur, et de fructibus solvitur decima, etiam non deductis expensis factis pro re restauranda.
Idem Heliensi Episcopo. Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Explicari praeterea postulasti, utrum quis possit de molendinis et piscariis necessarias expensas deducere prius, quam solvat decimas ex eisdem, sicut est in negotiatione concessum. Ad quod sine praeiudicio melioris sententiae respondemus, quod, licet circa res acquisitas vel factas de pecunia decimata, quum ipsae venduntur, credamus deducendas expensas, et de residuo quasi de lucro decimas persolvendas, ut, si vendatur domus, ager, vinea, clibanus, molendinum, grex aut quaelibet merces, expensas tamen, quae fiunt pro fructibus percipiendis, ex illis, de quibus fructus proveniunt, non credimus deducendas, etiamsi fuerint decimatae, quoniam salva decima fructus efficiuntur eorum, qui faciunt ipsas expensas. Fructus autem ipsos alienari posse, non credimus, nisi cum onere decimarum. Nec pro restaurando detrimento quarumlibet rerum, ex quibus decimae persolvuntur, credimus deducendas expensas de proventibus decimandis, quia penes dominum res permanent restauratae, ut si pars aliqua moriatur armenti, deterioretur vinea, portio mercis depereat, vel totus clibanus destruatur. [Quaesivisti etc. - cf. c. 8. de fide instr. II. 22. - Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
- Capitulum XXIX. Qui praescribit decimam in aliena parochia, si ibi insurgunt novalia, ipsorum decimas non habebit.
Idem. Quum contingat interdum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 28. de iurei. II. 24.]) Praeterea requisisti, quum aliqua praedia, de quibus ecclesiis aut personis ecclesiasticis decimae solvebantur, ad Cisterciensem ordinem donationis vel emptionis aut alio titulo devolvuntur, an iidem fratres de talibus praediis ipsis ecclesiis vel personis decimas solvere teneantur. Super quo tibi tale damus responsum, quod, quum praedictis fratribus a sede apostolica sit indultum, ut de laboribus suis, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas nulli prorsus persolvere teneantur, de praediis taliter acquisitis, ecclesiis vel personis ecclesiasticis decimas solvere non tenentur; dummodo propriis manibus eorum seu sumptibus excolantur. Quum autem in quibusdam parochiis ad quasdam ecclesias vel personas ecclesiasticas ab antiquo pertineat perceptio decimarum, et de novo fiant novalia in eisdem: quaeris a nobis, ad quem huiusmodi novalium decima incipiat pertinere. Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de iure communi pertineat, decimae quoque novalium, quae fiunt in parochiis earundem, ad ipsas procul dubio pertinere noscuntur, nisi ab his, qui alias percipiunt decimas, rationabilis causa ostendatur, per quam appareat, novalium ad eos decimas pertinere. [Dat. Later. XVI. Kal. Iun. A. III. 1210.]
- Capitulum XXX. Decima omnium fructuum praedii debetur ei, qui decimas ibi praescripsit: sed ad aliud praedium praescriptio non extenditur.
Idem Episcopo Belvacensi. Quum in tua dioecesi quaedam monasteria et conventuales ecclesiae in multis parochiis maiores decimas percipiant et minutas, [et] de quibusdam fructibus, annuatim perceptis, non fuerunt decimae persolutae +[quae tamen modo persolvuntur,] quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, utrum decimae fructuum praedictorum ad parochiales ecclesias, quae nec maiores percipiunt nec minutas, an ad monasteria et illas [ecclesias] conventuales, quae decimas alias percipiunt ab antiquo, debeant pertinere. Ad quod sic Respondemus, quod, si fructus praedicti de illa terra proveniunt, de qua monasteria vel conventuales ecclesiae aliquos percipiebant ratione decimarum proventus, eis proculdubio decimae fructuum debentur eorum, quum ipsis terra illa ab antiquo fuerit decimalis, et non debeat una eademque ecclesia diverso iure censeri; alioquin parochialibus ecclesiis exsolvantur, ad quas de iure communi spectat perceptio decimarum. [Sane quia contingit etc. - cf. c. 27. de spons. IV. 1. - Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
- Capitulum XXXI. Laici ecclesias vel decimas donare non possunt, etiamsi sunt reges, nec ex eorum titulo praestatur causa praescribendi.
Idem Vesprimensi Episcopo. Dudum adversus fratres Hierosolymitani hospitalis sancti Stephani Albensis te proponente in nostra praesentia quaestionem, quod ipsi decimas, de laboribus rusticorum suorum Vesprimensis ecclesiae debitas, non permitterent tibi solvi, +eosdem citavimus, praefigentes eis terminum concilium generale, quo cum instrumentis et rationibus suis nostro se conspectui praesentarent, tibi respondere parati. Comparentibus igitur te ac ipsis statuto termino coram nobis, dilectum fllium nostrum G. tit. S. Martini presbyterum cardinalem tibi et eis concessimus auditorem, coram quo decimas terrarum, quae per rusticos hospitalis Vesprimensis dioecesis excoluntur, et de Ciroga et de Novacularia ecclesias, quae per ipsos hospitalarios detinentur, easdem, tanquam ad te spectantes, intentione tua de iure communi fundata petisti. Prior autem hospitalis eiusdem in praedictis decimis et ecclesiis praescriptionem allegans, proposuit, se tibi non teneri super his aliquatenus respondere. Quod quum per auditorem eundem ad nostram audientiam pervenisset, mandavimus, quod idem prior praescriptionis titulum, quem allegavit, probaret, qui tandem post deliberationem praehabitam coram venerabili fratre nostro Albanensi episcopo, qui post recessum memorati cardinalis de causa cognovit, inclytae recordationis B. regis ac E. matris ipsius reginae Hungariae privilegia exhibuit, qui ecclesiam sancti Stephani, ad quam dictae ecclesiae cum eisdem decimis pertinebant, in perpetuam eleemosynam hospitali donationis titulo concesserunt, confirmationis bonae memoriae Clementis Papae praedecessoris nostri scriptum exhibens, per quod probare volebat, concessionem praedictam plenum habere vigorem, +et asserens nihilominus, ipsam a felicis recordationis Lucio Papa praedecessore nostro postmodum confirmatam. Ceterum ex parte tua fuit propositum ex adverso, quod in decimis et in ecclesiis a rege et regina donatis praescriptionem non poterat opponere pars adversa, quae nec a donatione ipsorum initium habere poterat, nec a confirmatione praefata tantum effluxit temporis, quod possit praescriptio confirmari, et sic donationis regis ac reginae allegatus titulus nullus erat; quum sacrilegii crimen incurrat secundum canonicas sanctiones, qui ecclesias vel ecclesiasticum aliquid de manu receperit laicali. +Unde si contingat, laicum in donatione ecclesiae talibus verbis uti: «do tibi ecclesiam talem:» nihil aliud concedere intelligitur, nisi ius patronatus tantum, quod habet in ipsa, prout in constitutione a nobis edicta continetur expresse. Contra confirmationem autem fuit hoc modo responsum, quod, quum confuse ipsa ecclesia S. Stephani cum omnibus decimis et ecclesiis et aliis quae ad eandem pertinent, confirmetur, ius episcopale non tollitur; quum de illo non exprimatur ibidem, sed tantum debita decimarum portio, intra parochiam S. Stephani collatarum, secundum terrae consuetudinem eisdem hospitalariis reservetur; praesertim quum petitae decimae a te in parochia S. Stephani non consistant, quod de plano confessa est pars adversa. Econtra vero fuit a parte altera replicatum, quod, quum spatio XXX. annorum tacueris, iuri tuo tacite renunciasse videris. Sed et hoc pars tua visa est repellere allegando, quod XXX. annorum taciturnitas non in iure communi, sed in privilegiis noscitur obtinere, unde iure communi, quod habet episcopus in decimis vel ecclesiis suae dioecesis, non nisi XL. annorum taciturnitate privatur. Nos igitur his et aliis, quae hinc inde fuerunt proposita, plenius intellectis, quum donatores praedicti conferre non potuerint aliis quae ipsi de iure non poterant possidere, et ex confessione partis adversae liquido nobis constat, petitas decimas et ecclesias intra parochiam sancti Stephani non concludi, etiamsi praefata donatio teneat, quum per confirmationem praedicti Clementis super ecclesia sancti Stephani hospitali cum decimis et aliis pertinentibus ad se factam, etiamsi authenticum appareret, iuri episcopali nullatenus derogetur, de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica sententialiter prohibemus, ne fratres hospitalis praesumant ulterius impedire, quo minus decimas percipias memoratas, et pacifice possideas in futurum.
- Capitulum XXXII. Domini praediorum cogi possunt, ut praedia dent colenda talibus, a quibus sine contradictione ecclesia possit decimas consequi. H. d. usque ad §. Illae - (Illae etc.:) Iste §. propter sui brevitatem non summatur.
Idem in concilio generali. In aliquibus regionibus quaedam permixtae sunt gentes, quae secundum suos ritus decimas de more non solvunt, quamvis censeantur nomine Christiano. His nonnulli domini praediorum ea tribuunt excolenda, ut decimis defraudantes ecclesias, maiores inde reditus assequantur. Volentes igitur super his ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus, ut ipsi domini, talibus personis et taliter sua praedia excolenda committant, quod absque contradictione ecclesiis decimas cum integritate persolvant, et ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur. Illae quippe decimae necessario solvendae sunt, quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata.
- Capitulum XXXIII. Prius solvendae sunt decimae, quam census seu tributa, et, si prius illa solvuntur, postea decimari debent.
Idem in eodem. Quum non sit in homine, quid semen serenti respondeat, quoniam iuxta verbum Apostoli, «neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus,» ipsum, qui de mortificato semine plurimum fructum affert, nimis avare quidam in decimis defraudare nituntur, census et tributa, quae interdum indecimata praetereunt de frugibus primitus deducentes. Quum autem in signum universalis dominii quasi quodam titulo speciali sibi Dominus decimas reservaverit, nos, et ecclesiarum dispendiis et animarum periculis obviare volentes, statuimus, ut in praerogativam dominii generalis exactionem tributorum et censuum praecedat solutio decimarum, vel saltem hi, ad quos census vel tributa indecimata pervenerint, quoniam res cum onere suo transit, ea per censuram ecclesiasticam decimare cogantur ecclesiis, quibus de iure debentur.
- Capitulum XXXIV. Cistercienses, templarii et hospitalarii de fructibus possessionum, quas acquisierunt post concilium generale, de quo hic, decimas solvere tenentur, si de illis possessionibus prius solvebantur decimae.
Idem in eodem. Nuper abbates Cisterciensis ordinis in generali concilio a congregati ad commonitionem nostram provide statuerunt, ne de cetero fratres ipsius ordinis emant possessiones, de quibus decimae debeantur ecclesiis, nisi forte pro monasteriis noviter fundandis, et si tales possessiones eis fuerint pia fidelium devotione collatae, aut emptae pro monasteriis de novo fundandis, committantur aliis excolendae, a quibus ecclesiis decimae persolvantur, ne occasione privilegiorum suorum ecclesiae ulterius praegraventur. Decernimus [ergo,] ut de alienis terris et amodo acquirendis, etiamsi eas propriis manibus aut sumptibus excolant, decimas persolvant ecclesiis, quibus ratione praediorum antea solvebantur nisi cum ipsis ecclesiis aliter duxerint componendum. Et hoc ipsum ad alios regulares, qui gaudent similibus privilegiis, extendi volumus et mandamus, ut ecclesiarum praelati promptiores et efficaciores exsistant ad exhibendum eis de suis malefactoribus iustitiae complementum, eorumque privilegia diligentius et perfectius studeant observare.
- Capitulum XXXV.
Gregorius IX. Interdicimus universis personis ecclesiasticis, ut decimas, detentas a laicis, ad alienas ecclesias pertinentes, in pignus recipere ab eisdem laicis non praesumant.
Titulus X X X I . De regularibus et transeuntibus ad religionem.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Non potest quis ad religionem admitti, nisi volens et in aetate idoneus.
Ex concilio Maguntino. Nullus tondeatur, nisi in legitima aetate et spontanea voluntate.
- Capitulum II. Impubes monasterium ingressus post annum a parentibus revocari non potest. H. d. primo. Pubes per vim ingressus post annum exire vel a parentibus revocari non potest. H. d. secundo. Abbas Siculus.
Ex eodem. Si quis ante annos legitimos tonsuratus est sine consensu parentum suorum, [et] si parentes ipsius infra annum non se reclamaverint ad principem, aut ad proprium episcopum vel ad missum dominicum: in ipso clericatu permaneat. Si vero post legitimos annos per vim clericus factus est, et nec ipse, nec parentes eius infra annum ad memoratas personas reclamaverint, in clericatu ita permaneat, sicut is, de quo superius dictum est. [Si vero praefatae personae etc.]
- Capitulum III. Clericus saecularis, utens habitu et nomine monachali, cogitur, ut fiat monachus, vel ab hoc desistat.
Ex concilio Toletano. Ut clerici, qui se fingunt habitu et nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur, ut vel veri monachi sint, vel veri clerici.
- Capitulum IV. Novitia, quae sponte se ingerit actibus professarum, per hoc censetur professa. H. d. et est casus multum notabilis.
Ex concilio Arelatensi. Vidua, si sponte velum conversionis, quamvis non sacrum, sibi imposuerit, et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit nolit, sanctimoniae habitum ulterius debet habere, licet sacramento firmare velit, eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse, ut iterum deponere posset.
- Capitulum V. Monachus temere ad aliud monasterium transire vel peculium habere non potest.
Gregorius Anthemio Subdiacono. Ioannes frater +et coepiscopus noster [directo] per Iustum clericum [suum capitulari inter alia plura hoc nobis noscitur intimasse, aliquos monachos monasteriorum in Surrentina dioecesi positorum de monasterio in monasterium, prout eis libuerit, transmigrare, et a proprii abbatis regula desiderio rei saecularis abscedere, sed et, quod non licere notum est, peculiaritati eorum singulos studere.] Propterea [experientiae] tuae Praesenti iussione mandamus, ut neque monachum ulterius de monasterio in monasterium temere migrare liceat, nec eorum aliquem peculiare quicquam habere permittas. Sed si [quilibet] hoc praesumpserit, in monasterio, in quo ab initio conversatus est, et sub abbatis sui regula, de qua fugerat [eum] competenti coercitione reddatur, [ne si tantam iniquitatem etc.]
- Capitulum VI. Ubi est dura congregatio vel religio, requiritur in profitente plena pubertas, scilicet tempus XVIII. annorum. H. d. habito respectu ad mentem literae, et est textus singularis.
Ex Registro Gregorii. Quia in insulis dura est congregatio monachorum, etiam pueros in eorum monasteriis ante XVIII. annum suscipi prohibemus. Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in urbem Romanam transmittat. Hoc in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire.
- Capitulum VII. Si Cisterciensis sine licentia sui abbatis ad aliud monasterium transit, ad proprium monasterium regredi cogitur.
Alexander III. Archiepiscopis et aliis ecclesiarum Praelatis per Galliam constitutis. Non est vobis dubium +aut incertum, quomodo fratres religiosi Cisterciensis ordinis ea praeemineant religione et virtute, quod ex institutione Patrum et praedecessorum nostrorum hi, qui in eorum monasteriis professionem faciunt, sine abbatis sui licentia prohibentur de claustro discedere, et discedentes in aliis monasteriis recipi. Inde est, quod nos eandem institutionem non solum amicam religioni, sed etiam rationi consonam sollicite conservare volentes, Universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus monachos vel conversos Cisterciensis ordinis post factam in monasteriis professionem sine licentia abbatum suorum per episcopatus vestros recipi nullatenus permittatis. Et si qui ex eis fuerint, qui sine licentia abbatum suorum de monasterio, in quo professionem fecerint, exire praesumpserint, et commoniti ad sua monasteria celeriter non redierint, eos tam diu appellatione remota censura ecclesiastica percellatis, donec ad monasteria, unde exierint, regredi compellatis.
- Capitulum VIII. Professio, facta ante XIV. annum, non obligat; post XIV. vero, si fit per susceptionem habitus professorum, etiam non obligat, nisi detur perseverantia tridui.
Idem Magistro F. Civitatensi Canonico. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod eremitae de Montefoll. quosdam pueros infra XIV. annum seduxerunt in tantum, quod quidam illorum, suasionibus eorum assensum praebentes, statim religionis habitum in ipsorum monasteriis susceperunt, quorum unus T. nomine statim poenituit, quod habitum induisset, +id, quod fecerat, suis parentibus intimavit, qui ad locum ipsum mora postposita accedentes, eum exinde traxerunt. Et quum non stetisset ibi nisi per unam noctem, ut accepimus, praefati eremitae et quidam alii non permittunt eum quandam puellam ducere in uxorem, quam ipse iuravit in uxorem accipere, ac, sicut dicitur, desponsavit. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita ac cognita, si tibi constiterit, quod praefatus T. ante consummationem XIV. anni susceptum habitum deposuerit, aut si post XIV. annum habitum ipsum sine probatione susceperit, et infra triduum deposuerit, eum ab impetitione praedictorum eremitarum vel aliorum in hac parte, occasione et appellatione cessante denuncies penitus absolutum, et eam, quam, postquam exivit, iuravit accipere in uxorem, libere posse traducere, si alia causa rationabilis non obsistat.
- Capitulum IX. Qui recipit habitum professorum, ubi distincti sunt habitus, compellitur ibi vel alibi esse religiosus; sed, si recipit habitum novitiorum, potest ad saeculum redire.
Idem Eliensi Episcopo. Super eo, quod quaesitum fuit a nobis ex parte tua de clericis, qui religionis habitum susceperunt, et ante professionem ad priorem statum sunt reversi, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si austeritatem religionis, ad quam migrasse noscuntur, servare noluerint, ad minorem religionem sunt cogendi transire. Nec amplius in ecclesiis saecularibus debent assumi, ne contra votum suum, quod Domino fecerunt, in animarum suarum periculum venire probentur. Verum si ante susceptum huiusmodi habitum in probatione positi recedere voluerint, secundum regulam beati Benedicti non videtur prohiberi ad priorem statum redire, quae videtur praecipere, ut in eadem veste, in qua veniunt, revertantur. [Praeterea etc. cf. c. 1. de conv. coni. III. 32.]
- Capitulum X. Canonicus regularis potest effici monachus, si religio, ad quam transit, est strictior sua; alias secus.
Index Ambianensi Episcopo. Sane de canonico, qui in ecclesia Aromatensi professionem fecerat, et fugerat ab eadem, in monachum a quodam abbate recepto id tuae fraternitati significamus, quod, si locus, ubi nunc permanet, maioris religionis, quam ecclesia Aromatensis exsistat, ipsum in eodem loco cum pura conscientia remanere permittas; alioquin eum ad priorem ecclesiam redire compellas. [Porro etc. cf. c. 3. de div. IV. 19.]
- Capitulum XI. Minor XIV. annis profitendo non obligatur religioni, nisi factus maior ratum habuerit.
Idem Belvacensi Episcopo. Significatum est nobis, +et pro certo monstratum, quod Guiboldus, nondum incipiens esse XIV. annorum, timore magistri, qui eum literis erudiebat, habitum religionis apud ecclesiam de Resone suscepit, et inde sicut puer infra annum exivit, et per saeculi vanitates iam sex annis et eo amplius vagabundus discurrit. Unde, quoniam huius rei veritas nobis non constat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus rem ipsam diligenter inquiras, et, si inveneris, quod G. non fuisset a parentibus oblatus, +nec inceperit esse XIV. annorum, quando ad religionem accessit, et infra XIV. annum facti voti poenitens a religione recesserit, si in saeculo voluerit remanere, eum ab illo voto professionis, quod fecit, auctoritate pontificali denuncies absolutum, et absolutionem eius tam ecclesiae de Resone quam populo tuae civitatis studeas publicare. Si autem a parentibus forte fuerit oblatus, seu XIV. annum compleverit, quum religionem intravit, seu post decimum quartum annum professionem a se prius factam ratam habuerit, eum ad eandem vel ad aliam religionem cum omni districtione transire compellas.
- Capitulum XII. Si filia, minor XII. annis a parentibus monasterio tradita, maior facta sponte veletur, ad saeculum redire non potest.
Clemens III. Quum virum +te prudentem fore noverimus et discretum, si in quibus dubitas consilium a nobis sollicitudine pastorali requiris, et tibi de iure canonico, quod possumus, respondemus, et prudentiam tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Curasti siquidem tua nobis insinuatione proponere, Utrum ea, quae infra discretionis annos a parentibus monasterio tradita est, et habitum religionis induens, benedictionem accepit, et exiens postmodum se cuidam militi copulavit, ex quo etiam prolem suscepit, ad monasterium redire cogatur, quum illa se asserat, postquam consentiendi habuerit aetatem, dissensisse, et benedictionis munus invitam se suscepisse commemorat. Super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum iuxta concilii Toletani censuram monachum aut paterna devotio aut propria professio faciat, quicquid horum fuerit allegatum, tenebit, revertendi ad saeculum aditu penitus interdicto. Non enim videtur illa monasticae professionis a se posse iugum excutere, quum eam non constet evidenter contradixisse, quum benedictionem accepit, quam utique non nisi in aetate discretionis recipiunt quae velantur, praesertim si ratihabitione secuta, etsi eam quandoque contradixisse constiterit, quod ante gestum fuerat roboratur. Nec obloquitur quod de sancti viri praedecessoris nostri Leonis Papae constitutione per contrarium sensum sumitur, ut puellae, quae coactae parentum imperio virginitatis habitum susceperunt, ipsum possint sine praevaricatione deserere, quum de ea recte possit intelligi, quae in aetate nubili noscitur constituta. Tunc enim, quia liberum habet arbitrium, in electione propositi sequi parentum non cogitur voluntatem.
- Capitulum XIII. Valet professio facta sine susceptione habitus religionis.
Idem. Porrectum nobis ex parte tua petitorium continebat, quod I. canonicus Acherontinus, infirmitate gravatus, votum, ut fieret monachus, se asserit emisisse; unde metuens, ne voto decederet non completo, iunctis manibus tibi se reddidit in monachum et in fratrem. +Alii quoque in tua absentia sese in sacerdotum manibus monachos fieri devoventes, sani facti ad vomitum redierunt, et, quum familiares monasterii tui antea exstitissent, quia non fuerunt ad antiquam familiaritatem admissi, adversarii facti sunt pro amicis. Utrum ergo talium facta dissimulare valeas, ne fiant deteriores, an compellendi sint ad complenda promissa, per nos postulas edoceri. Nos ergo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum monachum non faciat habitus, sed professio regularis, ex quo a convertendo votum emittitur, et recipitur ab abbate, talis, ut fiat monachus, et reddat Domino quae promisit, erit utique non immerito compellendus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]
- Capitulum XIV. Si pater se cum bonis suis et filio impubere obtulit monasterio, filius factus maior exire potest religionem et legitimam a monasterio petere.
Coelestinus III. Quum simus: (Et infra:) Sane nuper nostris auribus est relatum, quod, quum B. miles leprae morbo Domino permittente esset respersus, se cum filio suo discretionis annos nullatenus attingente ad quoddam monasterium, cum bonis suis etiam, quae a monasterio ipso tenuerat, contulisset, dictum filium suum fecit habitum suscipere monachalem. +Quumque ipsi puero disciplina monastica propter asperitatem regulae displiceret, infra X. hebdomadarum spatium a monasterio et habitu taliter suscepto resiliens, bona patris ab abbatia illa coepit cum instantia postulare. Et quum super hoc ad dioecesanum episcopum quaestio delata fuisset, et coram eo aliquamdiu disceptatum, quia plerique dissentire de rigore canonum videbantur, si consanguinei dicti pueri possent testibus comprobare, illum, quando fuit oblatus, infra annos discretionis exsistere, ipsum tali voto nullatenus obligari: dictus abbas ad Maguntinae sedis audientiam appellavit, et quidam de consanguineis eiusdem pueri ad Romanam ecclesiam appellationem, sicut ex literis Aug. episcopi comperimus, transtulerunt. Ideoque Discretioni tuae taliter respondemus, quod, si dictus puer ad annos discretionis pervenerit, et habitum retinere noluerit monachalem, si ad hoc ipsum induci nequiverit, non est ullatenus compellendus, quia tunc liberum sibi erit, eum dimittere, et bona paterna, quae ipsi ex successione proveniunt, postulare.
- Capitulum XV. Furiosus profitendo non obligatur; nisi factus sanae mentis ratum habuerit.
Innocentius III. Episcopo et Capitulo Targilensibus. Sicut tenor literarum +vestrarum nobis aperuit, quum lator praesentium in sacerdotali esset officio constitutus, et tanta rerum temporalium indigentia laboraret, quod nec sibi nec suis progenitoribus seu fratribus in necessitatibus propriis posset a quatenus providere: proprii corporis laboribus et maris periculis multis se non dubitavit exponere, ut de suo labore et acquisitione honesta suam et suorum posset indigentiam relevare. Contigit autem post haec, quod ipse, longe a vestra civitate consistens, tam gravi coepit aegritudine laborare, quod extra se positus desperaret de vita praesenti, et dum in tali esset articulo constitutus, a quodam simplici monacho indutus fuit habitu monachali, et ad monasterium deportatus. Deinde, paucis diebus elapsis, quum iam esset in principio suae convalescentiae, deposuit habitum, et licentia eiusdem loci abbatis monasterium dereliquit, et cupiens progenitorum suorum indigentiis subvenire, a vobis suppliciter postulavit, ut posset, sicut prius, in sacerdotali officio ministrare et vobiscum pariter conversari. Quid autem super his vobis fuerit faciendum, sacro apostolicae sedis oraculo humiliter petitis edoceri. Nos igitur Consultationi vestrae taliter respondemus, quod, licet ista duo inter se repugnantia videantur ut quisquam scilicet sit extra se positus et de praesenti vita desperet, si tamen eo tempore, quo P. sacerdos lator praesentium positus extra mentem asseritur, indutus fuit habitu monachali, quum alienatus non sentiat, ac per hoc non valeat consentire, eum denuncietis ab observatione monastici ordinis absolutum, nisi postquam mentis suae factus est compos, spontanea voluntate professionem fecerit monachalem. [Dat. Laterani. 1198.]
- Capitulum XVI. Professio nec fieri, nec recipi debet infra tempus probationis; sed facta et recepta tenet. Hoc dicit, et est casus notabilis, et quotidie allegatur.
Idem Pisano Archiepiscopo. Ad apostolicam sedem, +quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, super diversis articulis quaestiones dubiae referuntur, ut quod ab ea fuerit super earum solutione responsum indubitanter ab omnibus teneatur. Ex parte siquidem tua tales nuper suscepimus quaestiones, quod, Quum monachum fieri ante unius anni probationem regularis institutio interdicat, +monachi et moniales in tua dioecesi constituti tam clericos quam laicos utriusque sexus, sanos pariter et infirmos, religionis habitum volentes assumere, nutu etiam aliquo profitentes, interdum absque omni professione recipiunt, quandoque professionem illico facientes. Unde multa mala noscuntur saepius provenire, quum infirmi ad monasterium iam translati, et, emissa professione, postquam de infirmitatibus convaluerint, habitum religionis abiiciant, et ad propria revertantur. Contingit etiam tales in propriis domibus remanere, quum monachi per eos, dum vivunt, nolunt sua monasteria praegravari. Sani etiam sic sine probatione recepti, retro adspicientes matrimonia contrahunt, reiecto habitu regulari; de quibus si habitum religionis assumunt ante unius anni probationem vel temporis competentis, utrum facta professione a talibus vel amissa monachi debeant reputari, et, si coniugatus converti desiderans recipiendus sit in monachum, nisi uxor perpetuam continentiam repromittat, certificari a sede apostolica postulasti. Nos igitur Quaestionibus tuis taliter ex ordine respondemus, quod licet tempus probationis a sanctis Patribus sit indultum non solum in favorem conversi, sed etiam monasterii, ut et ille asperitates istius, et istud mores illius valeat experiri, (quod utrumque diligenter est observandum, praesertim quum ab utroque de reliquo factat certa notitia non habetur), si tamen ante tempus probationis regulariter praefinitum is, qui converti desiderat, habitum recipit et professionem emittit, abbate per se vel per alium professionem recipiente monasticam, et monachalem habitum concedente: uterque renunciare videtur ei, quod pro se noscitur introductum. Ideoque obligatur quidem per professionem emissam pariter et acceptam ad observantiam regularem, et vere monachus est censendus, quia multa fieri prohibentur, quae, si facta fuerint, obtinent roboris firmitatem. Prohibendum est autem abbatibus, ne passim ante tempus probationis quoslibet ad professionem recipiant, et, si contra formam praescriptam quoslibet indiscrete receperint, animadversione sunt debita corrigendi, quum in subsidium fragilitatis humanae spatium probationis sit regulariter institutum. Quum autem vir etc. (cf. c. 13. de conv. coni. III. 32.) [Dat. Lat. IX. Kal. Dec. 1198.]
- Capitulum XVII. Qui professionem fecit, licet in claustro nunquam permanserit, sed in saeculo, et suis bonis usus fuerit, ad observantiam regularem compellitur.
Idem Aconensi Episcopo. Sicut nobis ex parte tua fuit propositum, quidam clericus, quum aegritudine nimia laboraret, quasi de morte securus, et de recuperanda sanitate desperans, habitum canonicorum regularium petiit et accepit, ea in susceptione habitus exprimens et promittens, quae solent in huiusmodi re promitti. Sed nec ad ecclesiam transiit, utpote infirmitate gravatus, nec bonis suis uti cessavit. Postmodum vero sospitate suscepta post XV. annos et ultra, videntibus et scientibus venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio priore, et canonicis ecclesiae Nazarensis, a quibus habitum susceperat regularem, +tu, licet eo tempore, quo habitum susceperat in ecclesia Nazarensi, prioris sollicitudinem exerceres, immemor eorum, quae facta fuerant circa ipsum, in Acconensem eum canonicum suscepisti. Quia vero quid super hoc facere debeas per nostras postulas literas edoceri, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si regularem habitum se postulante suscepit, et ad observationem religionis canonicae sua se professione ligavit, ad resumendum habitum ecclesiastica est districtione cogendus, quum, quod tanto tempore extra canoniam mansit, non in excusationem eius, sed in maioris transgressionis augmentum merito valeat allegari. [Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.]
- Capitulum XVIII. Potest religiosus zelo sanctioris vitae ad religionem transire strictiorem, petita prius licentia praelati sui, licet non obtenta, etiam si primum monasterium sit privilegiatum, quod de illo ad aliud etiam arctius transire non possit. H. d., et est casus notabilis, et quotidie allegatur.
Idem Priori et Conventui Dimoliensi. Licet quibusdam monachis et canonicis, nec non hospitalariis et templariis a sede apostolica sit indultum, ne, postquam aliquis professus fuerit apud eos, ad alium locum possit ipsis invitis arctioris etiam religionis obtentu transire, ut unusquisque secundum Apostolum in ea vocatione permaneat, in qua dignoscitur esse vocatus; quia tamen, ubi spiritus Dei est, ibi libertas, et qui Dei spiritu aguntur non sunt sub lege, quia lex non est posita iusto: ea ratione videtur hoc illis fuisse concessum, ne quis ex temeritate vel levitate in iacturam vel iniuriam sui ordinis sub praetextu maioris religionis ad alium ordinem transvolaret, sicut frequenter a multis constat esse praesumptum, non quidem ut ei transeundi licentia denegetur, qui eam cum humilitate ac puritate duxerit postulandam, ut non ficte, sed vere ad frugem melioris vitae valeat transmigrare. Talis ergo, postquam a praelato suo transeundi licentiam postulaverit, ex lege privata, quae publicae legi praeiudicat, absolutus, libere potest sanctioris vitae propositum adimplere, non obstante proterva indiscreti contradictione praelati, quia privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate; quum etiam Romanus Pontifex, qui supremam in ecclesia obtinet potestatem, archiepiscopis et episcopis cedendi licentiam ex iusta causa petentibus sine difficultate concedat. Quocirca noverint universi, quibus huiusmodi privilegium est concessum, se ad concedendam licentiam transeundi taliter postulantibus de iure teneri, quia, sicut subditus a praelato cum humilitate et puritate debet transeundi licentiam postulare, ne bonum obedientiae contemnere videatur, sic profecto praelatus subdito sine difficultate et pravitate qualibet debet transeundi licentiam indulgere, ne videatur propositum impedire divinitus inspiratum. Si vero probabiliter dubitetur, utrum quis velit ad ordinem arctiorem aut laxiorem ex caritate, an ex temeritate transire: superioris est iudicium requirendum, ne forte angelus satanae in lucis angelum se transformet: illa semper regula inviolabiliter observata, ut nullus [episcopus] absque licentia Romani Pontificis praesumat occasione quacunque deserere praesulatum, quoniam, sicut maius bonum minori bono praeponitur, ita communis utilitas speciali utilitati praefertur. Et in hoc casu recte praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Ad quod utique designandum unigenitus Dei filius Iesus Christus non de Rachele secundum carnem natus est, sed de Lia, nec legitur eum in domum suam Maria recepisse, sed Martha. Unde, quando potest episcopus praeesse pariter et prodesse, non debet cedendi licentiam postulare, aut etiam obtinere. Quum ergo dilectus filius R. monachus vester ad fratres Cisterciensis ordinis transmigraverit, non ut ordini vestro aliquatenus derogaret, sed ut apud eos vitam duceret arctiorem, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super eo, quod de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta fecisse dignoscitur, eum nullatenus molestetis, quia caritas est fons proprius, cui non communicat alienus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Kal. Mai. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XIX. Coniuges religionem profitendo ab invicem devertere possunt; aliter si se abiuraut et non continent, illicitum est iuramentum.
Idem Praeposito, et Decano, et Scholastico Demerensibus Coloniensis dioecesis. Veniens ad apostolicam sedem G. mulier latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum matrimonium cum E. de Hard. Coloniensis dioeceseos in facie ecclesiae contraxisset, et diutius cohabitasset eidem, orta est dissensio inter ipsos in tantum, ut, quod deinceps alter non requireret alterum, uterque corporaliter praestitit iuramentum, hanc vir ipse divortii causam assignans, quod quandam ipsius mulieris amitam cognovisset, antequam eam duceret in uxorem. Quod licet assererent quamplurimi, non tamen fuit super hoc ecclesiae facta fides. Quum autem postmodum ad secunda vota convolasset uterque, secundo viro viam universae carnis ingresso, adhuc priore viro superstite, dicta mulier se fecit in arcto loco ad poenitentiam agendam includi, ubi, sex annis in devotione peractis, audiens a quibusdam discretis et religiosis personis, quod sic salvari non posset, ad apostolicam sedem accessit, humiliter postulans et devote, ut ei dignaremur impendere concilium salutare. Nos igitur attendentes, quod illud fuit illicitum iuramentum discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum virum monitione praevia compellatis ut, ea, quam superduxit, exclusa, praefatam mulierem recipiat, audituri postmodum, si quid fuerit quaestionis, et illud appellatione remota debito fine decisuri. Si vero contra matrimonium nihil fuerit [sufficienter] ostensum, et vir saeculo derelicto maluerit ad regularem vitam migrare, vos ei super hoc licentiam tribuatis, ut et illa sic possit in suo, sicut desiderat, proposito permanere. [Nullis literis etc. Dat. II. Kal. Iul. 1205.]
- Capitulum XX. Qui ad monasterium convertitur sumendo habitum novitii, potest infra tempus probationis redire ad saeculum, nisi appareat, eum vitam voluisse mutare omnino.
Idem Abbati de Affligen. et Magistro R. et G. Canonicis Traiectensibus. Consulti sumus frequenter a multis, utrum is, qui monasterium ingressus est habitum sumendo novitii, si ante professionem emissam infra tempus probationis exire voluerit, licite possit absque apostasiae nota vel noxa, praesertim cum debita morum correctione ad saeculum remeare. Licet autem super hoc senserint diversi diversa, nos tamen credimus distinguendum, utrum is, qui convertitur, proposuerit absolute vitam mutare, ut sub habitu regulari omnipotenti Deo de cetero famuletur, an conditionaliter experiri observantiam regularem, ut ita demum, si infra annum sibi placuerit, profiteatur ordinis disciplinam, aut, si forte non placuerit, moribus emendatus ad statum revertatur pristinum. In primo casu debet, ut regulariter vivat, ad laxiorem saltem regulam pertransire. In secundo potest ad saeculum, non tamen, ut vivat saeculariter, remeare. Ut ergo quae sit eius intentio plenius agnoscatur, propositum suum in principio protestetur. Hac ergo distinctione diligenti meditatione pensata, circa dilectum filium Traiectensem decanum inquiratis sollicite quae videritis inquirenda, et statuatis canonice quae statuenda noveritis, [facientes etc. Dat. Lat. Id. Mai. 1204.]
- Capitulum XXI. Qui, infra annum probationis non facta professione, redit ad saeculum, licite potest ad ordines et beneficia promoveri.
Idem. Postulasti (Et infra: [cf. c. 14. de Iud. V. 6.]) Tertio quaesivisti, utrum illi, qui in annis minoribus constituti novitiorum habitum susceperunt, et infra annum postmodum non facta professione ad saeculum sunt reversi, et [ab] episcopis suis hoc scientibus ad sacros ordines sunt promoti, sustineri debeant in illis ecclesiis ministrare, in quibus sunt ab eisdem episcopis instituti. Nos ergo fraternitati tuae taliter respondemus, quod propter hoc non sunt ab ecclesiis ipsis amovendi, sed in eis possunt libere ministrare, nisi prudentia forte suppleverit in illis aetatem, ut [saltem] transire debeant ad regulam laxiorem, quia quum ipsi absque protestatione religionis habitum assumendo vitam praesumantur proposuisse mutare. [Dat. Lat. VII. Id. Iun. Pont. nost. Ao. XX. 1212.]
- Capitulum XXII. Qui ultra annum portat habitum monachelem in monasterio, ubi sunt habitus indistincti, censetur professus.
Honorius III. Venetensi Episcopo. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli sunt in dioecesi Venetensi, qui, licet pluribus annis gestaverint habitum monachalem, professionem tamen monasticam non fecerunt. Unde, quum super eo, quod habent proprium et alias irregulariter vivunt, a te vel ab aliis arguuntur, non erubescunt dicere, se ad carentiam proprii, et ad continentiam, ac alias regulares observantias non teneri, quum habitus non faciat monachum, sed professio potius regularis. +Quare super his apostolicum postalasti remedium exhiberi, quum inordinata vita praevaricatorum huiusmodi non solum eis periculum, sed etiam scandalum inferat mentibus aliorum. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus quoslibet tibi lege dioecesana subiectos, qui praedicto modo terram duabus viis ingredi non verentur, ut, postquam per annum gestaverint habitum monachalem, regulam quoque secundum formam ordinis profiteantur et servent, monitione praemissa, ecclesiastica censura appellatione remota compellas.
- Capitulum XXIII. Infra probationis annum libere quis redit ad saeculum, nisi professionem fecerit tacite vel expresse, vel appareat, eum vitam mutare voluisse. Hoc primo. Secundo dicit, quod ad hoc, ut dignoscantur novitii a professis, debet habitus professorum benedici in locis, ubi habitus non est distinctus.
Gregorius IX. Statuimus, novitios in probatione positos ante susceptum religionis habitum, qui dari profitentibus consuevit, vel ante professionem emissam, ad priorem statum redire posse libere infra annum, nisi evidenter appareat, quod tales absolute voluerint vitam mutare et in religione perpetuo Domino deservire, quum quilibet renunciare valeat ei, quod pro se noscitur introductum. Nihilominus statuentes ad omnem ambiguitatem penitus amovendam, quod, quum in quibusdam locis religionis novitiorum habitus non distinguatur ab habitu professorum, professionis tempore benedicantur vestes, quae profitentibus conceduntur, ut novitiorum habitus a professorum habitu discernatur.
- Capitulum XXIV. Religiosi fugitivi annuatim sunt requirendi, et cogendi, ut at monasterium revertantur.
Idem. Ne religiosi, vagandi occasionem habentes, salutis propriae detrimentum incurrant, et sanguis eorum de praelatorum manibus requiratur: statuimus, ut praesidentes capitulis celebrandis secundum statutum concilii generalis, seu patres, abbates seu priores fugitivos suos et eiectos de ordine suo requirant sollicite annuatim. Qui si in monasteriis suis recipi possunt secundum ordinem regularem, abbates seu priores eorum monitione praevia per censuram ecclesiasticam compellantur ad receptionem ipsorum, salva ordinis disciplina. Quod si hoc regularis ordo non patitur, auctoritate nostra provideant, ut apud eadem monasteria in locis competentibus, si absque gravi scandalo fieri poterit, alioquin in aliis religiosis domibus eiusdem ordinis ad agendam ibi poenitentiam talibus vitae necessaria ministrentur. Si vero huiusmodi fugitivos vel eiectos inobedientes invenerint, eos excommunicent, et tamdiu faciant ab ecclesiarum praelatis excommunicatos publice nunciari, donec ad mandatum ipsorum humiliter revertantur.
Titulus X X X I I . De conversione coniugatorum.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Si vir de uxoris licentia profitetur, et uxor ipsa suspecta nec continentiam vovet, nec religionem ingreditur, episcopus uxori virum restituet. H. d. iuxta literam.
Alexander III. Ubergensi Episcopo. Praeterea, utrum laicus uxoratus, qui, praesentibus sacerdotibus et monachis, ignorante episcopo, de licentia et permissione uxoris suae monasterium est ingressus, et forte professionem fecit, uxore in saeculari habitu remanente, nec transeunte ad religionem, aut perpetuam continentiam vovente, ab episcopo suo possit ad torum revocari uxoris, an illa compellenda sit continentiam observare, dicimus, quod, nisi uxor ad religionem transierit, aut perpetuo castitatem servare promiserit, vir [ad eam] potest et debet ab episcopo de monasterio revocari, quia, quum una caro sint effecti, non debet una pars in saeculo manere, et altera ad religionem et castitatem transire. Verumtamen uxor commonenda est, et propensius exhortanda, ut ad religionem transeat et castitatem servare promittat.
- Capitulum II. Ante matrimonium consummatum potest alter coniugum, etiam altero invito, religionem ingredi; sed remanens in saeculo potest ad secunda vota transire.
Idem Salernitano Archiepiscopo. Verum post [illum] consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante eligere monasterium, sicut etiam sancti quidam de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos, et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire, quia, quum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere.
- Capitulum III. Qui invita uxore professionem fecit, et ei postea restituitur, non compellitur mortua uxore ad monasterium redire; matrimonium tamen contrahere non debet.
Idem Pisano Archiepiscopo. Quidam intravit monasterium invita uxore, qua ipsum repetente coactus est ad eam redire. Ea mortua quaeris, an ipse cogatur reverti ad monasterium, an aliam possit ducere in uxorem. Consultationi tuae taliter respondemus, quod votum non tenuit, unde ratione voti ad monasterium non tenetur redire; ulterius vero non poterit uxorem accipere. Promisit enim se non exigere debitum, quod in eius potestate erat, et ideo quoad hoc votum tenuit. Non reddere autem non erat in eius, sed mulieris potestate. Unde Apostolus: «Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier.»
- Capitulum IV. Uxoratus religionem intrare non potest, nisi etiam uxor ingrediatur, vel nisi suspecta non sit, et continentiam promittat. H. d. et est unum cap. de principalioribus tit.
Idem Exonensi Episcopo. Quum sis praeditus scientia literarum, ignorare non potes, nec debes, sanctorum Patrum constitutioni esse contrarium, ut vir, uxore sua in saeculo remanente, aut uxor, viro eius non assumente religionis habitum, debeat ad religionem transire, +quia, quum vir et uxor una caro sint, sicut docet Apostolus, non potest unus ad Deum converti, et alter in saeculo remanere. Inde est, quod auctoritate apostolica tibi prohibemus, ne in episcopatu tuo virum vel uxorem, nisi uterque ad religionem migraverit, transire permittas, sed, si voluerint ad Deum converti, uterque ad frugem melioris vitae transeat. Verum si ita uxor senex est et sterilis, quod sine suspicione possit esse in saeculo, dissimulare poteris, ut, ea in saeculo remanente et castitatem promittente, ad religionem transeat vir eiusdem.
- Capitulum V. Coniugatus non est ordinandus ad sacros ordines, nisi uxor continentiam promittat.
Idem Strigoniensi et Colonensi Archiepiscopis. Coniugatus +ad monasterium converti desiderans, prohibetur suscipi, nisi uxor eius [similiter] convertatur. Nam, dum unum utrorumque corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est, partem converti, et partem in saeculo remanere; nec recipietur apud Deum illius viri conversio, cuius sequitur coniugalis foederis prostitutio. Quum ipitur coetus clericorum longe praeemineat coetui monachorum, ita, ut aliguando bonus monachus vix bonum clericum faciat, Nullus coniugatorum est ad sacros ordines promovendus, nisi ab uxore continentiam profitente fuerit absolutus, ut fiat deinceps de carnali copula spirituale coniugium. [Sane etc. cf. c. prox. seq.]
- Capitulum VI. Uxoratus in episcopum promoveri non potest, nisi uxor religionem profiteatur.
Idem eisdem. Sane, si coniugati consenserint ordinari, uxoris etiam voluntas prius requirenda est, +ut sequestrato mansionis cubiculo religione promissa, postquam pariter conversi fuerint ordinentur. Quodsi in quibuslibet ecclesiasticis gradibus providenter scienterque curandum est, ut in domo Dei nil sit inordinatum, nihilque praeposterum, multo magis laborandum est, ut in eius promotione, qui super omnes gradus continetur, non erretur. Inde est, quod Fraternitati vestrae auctoritate apostolica prohibemus, ne uxoratum praesumatis in episcopum ordinare, nisi uxor prius professa continentiam sacrum sibi velamen imponat, et religiosam vestem assumat. Nolumus enim, ut viri promotio uxori relictae in saeculo fieri perditionis possit occasio.
- Capitulum VII. Sponsa de praesenti, non cognita, quae dicit, se velle religionem ingredi, compellitur infra certum tempus profiteri, vel adhaerere marito.
Idem Brixiensi Episcopo. Ex publico instrumento, quod nobis est praesentatum, et ex tuarum literarum tenore nobis innotuit, quod, quum venerabilis frater [noster O.] Veronensis episcopus de mandato nostro causam matrimonii, quae inter A. virum et M. mulierem vertebatur, suscepisset fine canonico terminandam, auditis utriusque partis rationibus et allegationibus, inter eos iudiciali sententia matrimonium approbavit, et eidem mulieri praecepit, ut ad virum suum rediens exhiberet eidem coniugalem affectum. Quod quum renueret, de mandato nostro, sicut accepimus, fuit vinculo excommunicationis adstricta. Ceterum, quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire, vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia, qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri quod ab eo noscitur recepisse, +et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane, quod Dominus in evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere, intelligendum est secundum interpretationem sacri eloquii de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a viro suo cognita, licitum est [sibi] ad religionem transire.
- Capitulum VIII. Summa ut supra eod. cap. Quum sis.
Idem G. Priori et Fratibus sancti Ioannis. Uxoratus autem sine licentia propriae uxoris inter vos nullatenus recipiatur, quae [si] integrae famae et opinionis ita exsistat, quod nulla marito suspicio habeatur, eam ad secunda vota velle migrare, vel quod minus continenter debeat vivere; quae si, ut praedictum est, talis exstiterit, marito eius in consortio vestro recepto, ipsa publice in conspectu ecclesiae continentiam professa, in domo propria cum filiis suis et familia poterit permanere. Si autem talis fuerit, quae suspicione non careat, voto continentiae celebrato a saecularium hominum se conversatione removeat, et in loco religioso, ubi Deo serviat, perpetuo commoretur. Nullus vestrum mulierem aliquam audeat tonsurare vel eam ad habitandum secum praesumat assumere.
- Capitulum IX. Coniugatus, faciens professionem uxore cousentiente, licet nunquam intravit monasterium, si mortua coniuge cum alia contrahat, non valet matrimonium, et monasterium intrare compellitur.
Urbanus III. Priori sanctae Crucis. Ex parte dilecti filii nostri abbatis sancti Petri de Romandine ad audientiam nostram pervenit, quod, quum D. de Cel., in infirmitate positus, consentiente uxore ipsius votum vovens castitatis, monachalem habitum suscepisset, postmodum ab infirmitatis ipsius liberatus molestia, et praedictam suam uxorem retinuit, et aliam ea defuncta sibi temere copulavit. Quia vero, licet praedictus D. uxore sua remanente in saeculo de iure ad religionem nequiverit proficisci, ea tamen sublata de medio votum quidem factum sine salutis suae periculo non potuit violare, mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, praedictum D. per excommunicationem compellas, ut muliere dimissa ad suum monasterium revertatur, sub regulari habitu de cetero Domino serviturus. Dat. Veronae.
- Capitulum X. Professus religionem uxore sciente et dissimulante, ea mortua ad saeculum redire non potest. H. d. secundum intellectum veriorem et singularem in materia.
Clemens III. Consuluit nos G. sacerdos de sancta Columba, utrum vir mercator, negotiationi et uxori propter Deum renuncians, ad religionem transiens, et in ea per annum et amplius moram faciens, uxore sua, postquam ad domum transierat regularem, de praesenti vita sublata, saecularem habitum resumere valeat, quem dimisit, et aliam ducere in uxorem, vel si ductam ei liceat retinere. Consultationi huiusmodi taliter respondemus, quod praedictus vir nec habitum potest abiicere, quem assumpsit, nec aliquam sibi matrimonio copulare. Quodsi contraxerit, matrimonium ipsum decernimus dirimendum.
- Capitulum XI. Coniux, quae continentiam vovit, tenetur reddere debitum coniugi, licet ad tempus voto consenserit.
Coelestinus III. Carissimus +in Christo filius noster, R. illustris rex Suevorum, apostolatui nostro literis et nuncio humiliter nunciavit, quod, quum esset adolescens, et dilecta uxor eius invencula mutua fide voto contrahendi legitimi matrimonii se adstringentes, invicem suum consensum, accedente voluntate parentum, arrarum donatione roboraverunt. Postmodum vero, clarae memoriae N. patre suo ab inimicis occiso, quum per bellorum adversitatem undique premeretur, et habito cum hostibus suis congressu victus fugatusque fuisset, quia timebat, ne ipsa sponsa ab inimicis suis per violentiam raperetur, et alia similis ei non inveniretur in regno, quam sibi posset matrimonialiter copulare, de suorum et eiusdem sponsae parentum consilio factum est, quod in conventu sanctimonialium habitum monasticum sine proposito perpetualiter suscepit retinendi, et ibidem per aliquot annos moram fecit, ne quid ab inimicis iniuriae pateretur, quam quum, pace reddita et obtento ab inimicis triumpho, solenniter duxisset cum grandi exsultatione uxorem, et ab ea filios suscepisset, unum eorum de communi consensu et electione principum Sueviae sibi in regnum instituit successorem. Procedente vero tempore praedicta uxor, gravi infirmitate correpta, quum se de hac vita crederet recessuram, timore mortis inducta continentiam vovit, quumque rex ipse nollet eam contristare, concessit ad tempus; nunc autem se continere non posse proponit, et, quod licite posse fieri arbitratur, ad torum uxoris suae redire cupit. Et ad reprimendas aemulorum suorum detractationes et obloquia petiit a nobis sibi dari in mandatis, ut uxorem suam auctoritate nostra maritali affectione pertractet, non obstante voto continentiae incaute ab ipsa emisso, et ab eodem rege ad tempus approbato. Verum, quia super his ad plenum nos non potuimus elicere veritatem, fraternitati vestrae cognitionem horum et decisionem canonicam duximus committendam, per apostolica scripta mandantes, ut super his inquiratis diligentius veritatem, et, si vobis constiterit, quod praedicta mulier primo fuit inter moniales recepta timore violentiae et rapinae, et propositum se habuisse nubendi profitebatur, quum inter eas moram faceret, praesertim quum postmodum in facie ecclesiae publice regi nupserit, et usque ad haec tempora cohabitando flios ex ea suscepit, eam denuncietis praefato monasterio non teneri. Non enim factum illud matrimonii potest contractum dirimere, etsi forte posset natrimonium contrahendum impedire. De alio vero Fraternitati vestrae mandamus, quatenus, si inveneritis, uxorem regis Sueviae gravi infirmitate depressam continentiam vovisse, et virum eius ad tempus praebuisse consensum, maxime si non idem vir peraeque continentiam vovit perpetuam, eandem viro cohabitare faciatis, et utrumque invicem maritali affectione tractare.
- Capitulum XII. Si alter coniugum altero ignorante religionem profitetur, et propter hoc de monasterio educitur, illo mortuo ad monasterium redire non cogitur.
Idem. Placet nobis, +et tuam prudentiam commendamus quod in causis dubiis sedis apostolicae consilium requiris. Licet enim praeditus sis scientia literarum, ad matrem tuam ecclesiam Romanam idcirco devote recurris, ut, habita super quo dubitas responsione condigna, quam in similibus formam servare debeas evidenter agnoscas. Per dilectum [autem] filium G. decanum Catalanensem apostolatum nostrum Solicitudo tua consuluit, utrum mulier, quae, credens mortuum maritum, habitum religionis assumpsit, et eo reverso de monasterio educta fuit, post obitum viri sit ad regularem observantiam compellenda. Super quo discretioni tuae sic respondemus, quod, licet votum eius usquequaque non tenuerit, eatenus tamen fuit obligatorium, quatenus se poterat obligare. Promisit enim intrando monasterium se non exacturam carnis debitum, quod erat in potestate ipsius, redire vero ad saeculum, in eius potestate non erat, sed in potestate mariti. Et ideo, quantum ad ipsam, tenuit votum, quod post viri obitum tenere non desiit, quum ad eum casum, a quo poterat efficax habere principium, pervenisse noscatur. Consultius itaque dicimus et ei congruentius ad salutem, praedecessoris nostri felicis memoriae Alexandri Papae vestigia imitantes, ut vanitatibus saeculi derelictis ad monasterium redeat, ubi bona ducta intentione professionem fecit et habitum religionis accepit. Si vero ad hoc induci non poterit, ipsam invitam credimus non cogendam.
- Capitulum XIII. Summa ut supra eod. cap. IV. Quum sis.
Innocentius III. Pisano Archiepiscopo. Ad apostolicam sedem (Et infra: [cf. c. 16. de regul. III. 31.]) Quum autem vir et uxor una caro sint per copulam coniugalem effecti, nec una pars converti possit ad Dominum, et altera in saeculo remanere, profecto non est alter coniugum recipiendus ad observantiam regularem, nisi reliquus perpetuam continentiam repromittat. Sed et vitam debet mutare, nisi forte sit eius aetatis, ut sine suspicione incontinentiae valeat in saeculo remanere. [Dat. Lat. IX. Kal. Dec. 1198.]
- Capitulum XIV. Per religionis professionem, non per propositum castitatis servandae in saeculo, dissolvuntur sponsalia de praesenti.
Idem Lugdunensi Archiepiscopo. Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam mulier dioecesana tua velum viduitatis coram duobus abbatibus assumpsisset, benedictione solenni cum celebratione missae ac litania, sicut debuit, accedente, postmodum quidam nobilis proponebat, se prius mulierem ipsam mediantibus internunciis per verba de praesenti, arrha etiam interposita desponsasse. +Audito, quod mulier ipsa velum assumpserat, misit ad eam, ut desponsationem factam carnalis copula sequeretur. Tu vero, postquam fuit ad tuam audientiam res perlata, inhibere curasti, ne ante discussionem negotii se carnaliter commiscerent. Postmodum autem a muliere ipsa in tua praesentia constituta quaesivisti, utrum consensisset in illum, et quare ab illa quaereret separari. At illa, se in illum consensisse confessa, dixit, quod audierat, eum esse lepra percussum, et ob hoc eius fuerat abominata complexus. +Quum autem postmodum per testes idoneos tibi fuerat plenior facta fides, quod ante susceptionem veli mutuus intervenerat inter ipsos per verba de praesenti consensus, sedem duxisti apostolicam consulendam, utrum veli susceptio impediat matrimonium inter ipsos. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, etsi possit non inconsulte videri, quod, ex quo matrimonium inter legitimas personas per verba de praesenti contrahitur, illis viventibus in nullo casu possit dissolvi, ut vivente reliquo alter ad secunda vota transmigret, etiamsi unus fidelium, inter quos est ratum coniugium, fieret haereticus, et nollet permanere cum altero sine contumelia creatoris, nisi forte secus fieret ex revelatione divina, quae superat omnem legem, sicut a quibusdam sanctis legitur esse factum, nos tamen nolentes a praedecessorum nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum reliquo etiam inconsulto ad religionem transire, ita, quod reliquus ex tunc legitime poterit alteri copulari, hoc ipsum tibi consulimus observandum in articulo praenotato, quamvis falsa sit causa, per quam ad susceptionem veli praedicta mulier est inducta, quum sine qualibet tali causa id ipsum religionis obtentu facere potuisset. Porro, licet praedicta mulier videatur in veli susceptione religionis habitum assumpsisse, si tamen velit in domo propria remanere, quasi propositum castitatis in saeculo servatura, nihilominus consummandum est matrimonium iam contractum, nisi se voto adstrinxerit ad observantiam regularem, in quo casu compelli potest, ut relicto saeculo religionis propositum exsequatur. [Dat. II. Id. Ian. 1206.]
- Capitulum XV. Maritus, factus monachus, a coniuge adulterata revocari non potest.
Idem Rudinensi Episcopo. Constitutus in praesentia nostra H. Vitalis, lator praesentium, sua nobis confessione monstravit, quod, quum esset in acolythatus ordine constitutus, quandam puellam R. nomine in facie ecclesiae duxit uxorem. Quam quum carnaliter cognovisset, orta discordia inter eum et amicos puellae, coram te habito diligenti tractatu ipsa fuit cuidam alii V. nomine copulata, et tu memoratum H. usque ad gradum sacerdotii ordinasti, et eidem ecclesiam concessisti. Quum autem eum sua conscientia remorderet, habitum ordinis Cisterciensis assumpsit; +tandem [N.] abbati suo omnia praedicta revelavit, qui eum commonuit diligenter, ut super hoc saluti animae suae provideret. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictam mulierem, ut a dicto V. recedat, cui per adulterium est coniuncta, nec praedictum monachum impetat, quo minus regulare votum valeat adimplere, per censuram eccleslasticam sublato appellationis obstaculo cogere non omittas.
- Capitulum XVI. Uxor non potest repetere maritum, de cuius licentia religionem intravit, si post ingressum non continuit, licet ad consentiendum seu ad dandam licentiam dolo fuit inducta.
Idem Pictaviensi Episcopo et Abbati de Boribarden Pictaviensis dioecesis. Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius L. lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum olim intrandi monasterium propositum concepisset, pluribus sacerdotibus, militibus et aliis viris praesentibus, apud uxorem suam precibus institit, ut super hoc suum impertiretur assensum, +eisdem presbyteris primitus exoratis, ne praefatae mulieri exponerent, quod et ipsam oporteret derelinquere saeculum, si viro suo daret licentiam ad monasterium convolandi. Quumque ipsum mulier, ne ab ea discederet, vice mutua precaretur, ipse asserens, quod, nisi ab ea posset super hoc obtinere licentiam, non solum ei se inutilem redderet, sed etiam toti mundo, Ipsa demum tam ipsius quam multorum adstantium precibus fletibusque devicta, caput eius altari supposuit manu sua; qui, ea praesente tonsuratus, ibidem monasterium adiit et finito probationis tempore professionem fecit solenniter monachalem. Illa vero, in saeculo remanens, inhonestos amatores admisit, +unde idem L. metuens, ne suae continentiae illius incontinentia imputetur, an in monasterio perseverare debeat, a nobis consilium postulavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, praedictum L. in monasterio, quod intravit, absque inquietatione cuiusquam perseverare libere permittatis. Licet enim in hoc videatur non modicum deliquisse, quod captiose asseruit, quia, nisi sibi eadem mulier consentiret, tam sibi quam toti mundo se inutilem redderet, et quum presbyteros exoravit, ne praedictae mulieri exponerent, quod eandem relinquere saeculum oporteret, si forte licentiam daret viro; ex quo tamen eadem mulier caput viri altari sponte supposuit, et postmodum, sicut asseritur, non continuit, super revocatione ipsius non est aliquatenus audienda; quum ipsius intentio, si eundem forte repeteret, exceptione possit commissae fornicationis elidi, maxime quum, antequam fuerit fornicata, ipsum non duxerit repetendum. [Dat. Lat. III. Non. Apr. Ao. XII. 1209.]
- Capitulum XVII. Uxor maritum professum repetere potest, non obstante licentia profitendi ab ea metu extorta.
Idem. Accedens ad praesentiam nostram I. mulier lacrimabiliter proposuit coram nobis, quod, quum V. vir eius Eliensis dioecesis eam sibi legitime matrimonio copulasset, et per viginti fere annorum spatium eidem cohabitans, prolem suscepisset ex ea, volens tandem idem vir habitum assumere monachalem, postulabat humiliter ab eadem, ut tam pio proposito faveret ipsius; quae propter multa verbera et alia molestationum gravamina, quae dictus vir inferebat eidem, se ipsam asserens dimissurum, annuit votis eius. Quumque idem vir in domo de Vader Cisterciensis ordinis religionis habitum assumpsisset, mulier ipsa in domo monialium, nullo ibi habitu religionis assumpto vel voto conversionis emisso, permansit ibidem, cui pro labore manuum suarum eaedem moniales vitae necessaria ministrabant. Processu vero temporis, quum idem vir ad saeculum rediens religionis habitum reliquisset, eadem mulier se instanter ab ipso petiit reassumi, +ipse illam recipere penitus contradicens, praeter verbera, quibus saepius affecit eandem, sibi plurima convitia et graves iniurias irrogavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, et dicta mulier illius aetatis exsistit, ut de lapsu carnis illius merito valeat dubitari, dictum virum, ut eam recipiat, eique affectum exhibeat coniugalem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Apr. 1205.]
- Capitulum XVIII. Uxor professi, quae dedit viro licentiam profitendi, non compellitur ingredi religionem, si continens est, et non suspecta.
Innocentius III. Episcopo, Decano et Thesaurario Linconiensibus. Significavit nobis A. mulier, quod, quum ipsa F. militi viro suo coram decano S. Quiriaci Pruvinensis, vices bonae memoriae P. archiepiscopi Senonensis in hac parte fungente, licentiam concesserit religionem intrandi, continentiae tamen voto eidem iniuncto, et recepta fide ab ipsa, quod perpetuo contineret, idem decanus post factam professionem a viro praedicto in monasterio, in quo habitum assumpserat monachalem, asseruit, ipsam debere religionem intrare, quanquam id primo non expressisset eidem, et hoc expresso ipsa illi licentiam non dedisset, +ac eam ad hoc per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Senonensem fecit pluries commoneri, propter quod eadem de consensu dicti archiepiscopi nostrum super hoc consilium imploravit. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, et est talis aetatis, de qua suspicio haberi non possit, ipsam votum continentiae observantem intrare monasterium compelli non permittatis invitam.
- Capitulum XIX. Adultera, quam maritus reconciliare non vult, ad agendum poenitentiam in aliquo claustro collocatur.
Gregorius. IX. Gaudemus in Domino (Et infra:) Mulieres vero, quae relicto maritali toro lapsu carnis ceciderunt, si mariti earum, a te diligenter commoniti, eas ad frugem melioris vitae conversas noluerint recipere propter Deum, in claustris cum religiosis mulieribus studeas collocare, ut perpetuam poenitentiam ibi agant.
- Capitulum XX. Si coniuges se ad invicem absolverunt continentiam promittendo, et uterque vel alter eorum religionem profitetur, alter alterum repetere non potest.
Idem I. Moniali monasterii de Plauda. Dudum a C. laico mota contra te, quam uxorem suam dicebat, materia quaestionis, R. sanctae M. in Cosmidin diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo dictus C. conquerendo proponens, quod indebite recusabas eidem, cuius uxor eras per consensum de praesenti et carnis copulam subsecutam, matrimonialiter adhaerere, te sibi restitui postulavit. Ad quod fuit responsum, quod ipse pro animae suae remedio pura et spontanea voluntate, praesentibus duobus religiosis sacerdotibus, et adhibitis quinque testibus fide dignis, omni iuri, quod in te habuerat, renunciavit omnino, resignando illud in manibus alterius ex sacerdotibus supra dictis, qui in personam ecclesiae resignationem huiusmodi recipere procuravit, et quod idem C. se castitatem servaturum promisit, pauperumque hospitalis de Ponte obsequio se devovit, promittens voto solenni omnia et singula supra dicta, et tribuens tibi licentiam ad monasterium transeundi, te versa vice similiter promittente, ac tribuente illi licentiam, et ius quodlibet resignante: sicut haec omnia dicebantur per publicum instrumentum esse probata, manu B. notarii Aretinensis confectum. Verum praenominatus C. proposuit, quod, casu amisso instrumento praefato, illud in prima persona, quod prius erat in tertia, insertis pluribus in uno, aliter quam in alio fuit ab ipso formatum. Et quum tibi iratus fuisset, sicut verba et verbera indicabant, nondum calore iracundiae quiescente, quidam ipsum deceptorie allexerunt, proponentes eidem, quod in hospitali praedicto cibis ad libitum posset uti, ac proprium retinere, praefato B. sibi nihilominus promittente, quod non solum ardorem, sed etiam appetitum libidinis exstingueret in eodem: propter quod quicquid in hac parte fecisse dignoscitur, iratus, seductus pariter et illectus, et sub spe promissionis, ac sub ea conditione vel modo, si posset continentiam observare, asseruit a se factum. Sed ad ista respondebatur econtra, quod, an tabellio in tertia persona instrumentum conficiat, vel in prima, dummodo non mutetur substantia veritatis, nihil interesse videtur. Insuper, quamvis aliquando spes memorato C. data fuisset, per quam ad hoc se proposuit inductum, eo tamen tempore, quo talia facta fuerunt, pure, simpliciter ac voluntarie, pro amore Dei et remedio animae suae solummodo ad votum et ad alia supra dicta noscitur processisse. Propter quod a consortio saecularium hominum debet discedere, vitamque mutare, quum se illius aetatis esse proponat, ut sine suspicione incontinentiae non valeat in saeculo remanere. Nos itaque, habito fratrum nostrorum consilio, te ab impetitione dicti C. sententialiter duximus absolvendam, perpetuum illi super hoc silentium imponentes.
- Capitulum XXI. Breve est, sed per alia verba sic potest summari: Post sententiam divortii quoad torum, latam ob fornicationem spiritualem mariti, potest uxor libere religionem intrare.
Idem. Mulier, quae in fide remansit, potest, nolente viro, qui ab infidelitate revertitur, propter quam ab eo fuerat iudicio ecclesiae separata, ad religionem libere convolare.
Titulus X X X I I I . De conversione infidelium.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Non potest quis illam habere in uxorem, cuius maritum occidit machinatione ipsius mulieris; secus, si sine machinatione. Et est pulcher et quotidianus casus.
Coelestinus III. Laudabilem (Et infra:) Ceterum quod Interrogasti de Sarracenis, qui, dum in captivitate essent, quarundam Christianarum viros earum insidiis et machinationibus occiderunt, utrum, quia postea per ipsas ad fidem Christianam conversi sunt, eas de iure possint accipere in uxores, vel, si duxerint, ipsum coniugium teneat eorundem: hic Triburiensis concilii regula contenti sumus, asserentis, quod, si in mortem ipsorum virorum malitiose fuerint machinatae, licet earum studio ad ecclesiasticam fidem accesserint, tamen nec eis adhaerere debent, nec sunt, si adhaeserint etiam, tolerandi. Non enim hic dispensatio sine periculo posset admitti, quum tale damnum tali lucro ecclesia compensare non velit. Ad hoc Sarraceni quidam, qui in bello sunt Christianos interfecisse notati, et Christiani similiter Sarracenos, postea vero Sarraceni, ad catholicam fidem a gentilitatis errore conversi, uxores eorum quos in belli certamine occiderunt, sibi matrimonialiter copularunt, et id ipsum Christiani de Sarracenis mulieribus conversis ad fidem fecisse noscuntur: quae tamen, postquam de priorum virorum morte compererint veritatem, divortium instanter exposcunt. In his igitur respondemus, quod, quum tales non procuraverint virorum interitum defunctorum, matrimonium inter huiusmodi personas licite potest contrahi, et taliter copulati, cuiuscunque sexus exsistant, divortium post mortem coniugum nequeunt postulare. Idem si quidem iuris erit in sequenti casu, quem proponere studuisti, quum S. Christiano viro propter odium uxoris Christum negante et sibi copulante paganam et ex ea filios procreante Christiana in opprobrium Iesu Christi relicta, cum assensu archidiaconi sui ad secundas nuptias convolavit et filios suscepit ex ipsis; non enim videtur nobis, quod si prior maritus redeat ad unitatem ecclesiasticam, eadem a secundo debeat recedere et resignari priori, maxime quum ab eo visa fuerit ecclesiae iudicio discessisse et teste Gregorio contumelia creatoris solvat ius matrimonii circa eum qui relinquitur odio fidei Christianae. Quod autem mulier possit primo viro qui ad fidem reversus est nolente ad vitam monasticam remeare, vel utrum ille reversus ad eam, quam ritu gentili sibi coniunxit, et quae propter eum ad fidem nostram cum liberis suis est conversa, mortua prima possit habere uxorem, et an filii ante conversionem geniti obtentu nuptiarum, quae post conversionem ritu ecclesiastico celebratae fuerunt, et similiter si filii illius, quae cum licentia archidiaconi sui marito priore vivente sed facto infideli nupsit viro catholico, legitimi sint habendi, tam regula quam doctrina Apostoli, qua dicitur: «si infidelis discedit discedat; non enim frater aut soror subiectus est in huiusmodi servituti,» quam illud decretum memorati Gregorii: «non est peccatum dimisso propter Deum si alii se copulaverit; infidelis enim discedens et in Deum peccat et in matrimonium;» nihilominus, quod praedecessor noster bonae memoriae Alexander III. ita dixerit: «tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi habeantur:» Nos in huiusmodi dubitare non sinunt, quin in his et liber aditus pateat ad religionem migrare volenti, et ille qui ad fidem revertitur, eam, quae conversa est defuncta prima sibi licite possit copulare, filii etiam in supradicto utroque casu legitimi censeantur. Praeterea etc. [cf. c. 27. de test. II. 20.]
- Capitulum II. Si alter infidelium coniugum venit ad fidem, altero remanente in infidelitatis errore, communis proles assignatur converso.
Gregorius IX. Argentinensi Episcopo. Ex literis tuis accepimus, [perlatam fuisse ad synodum tuam huiusmodi quaestionem], quod quidam de Iudaicae caecitatis errore ad Christum verum lumen [et viam veritatis] adductus, uxore sua in Iudaismo relicta, in iudicio postulavit instanter, ut eorum filius quadriennis assignaretur eidem, ad fidem catholicam, quam ipse susceperat, perducendus. Ad quod illa respondit, quod, quum puer adhuc infans exsistat, propter quod magis materno indiget solatio quam paterno, sibique ante partum onerosus, dolorosus in partu, [ac] post partum laboriosus fuisse noscatur, ac ex hoc legitima coniunctio maris et feminae magis matrimonium quam patrimonium nuncupetur, dictus puer apud eam debet convenientius remanere, +[quam apud patrem ad fidem Christianam de novo perductum transire debebat, aut saltem neutrius sequi, priusquam ad legitimam aetatem perveniat. Hinc inde multis aliis allegatis: tu autem praedicto puero medio tempore in tua potestate retento, quid tibi faciendum sit in hoc casu nos consulere voluisti.] Quum autem filius in patris potestate consistat, cuius sequitur familiam, et non matris, et in aetate tali quis non debet apud eas remanere personas, de quibus possit esse suspicio, quod saluti vel vitae insidientur illius, et pueri post triennum apud patrem non suspectum ali debeant et morari, materque pueri, si eum remanere contingeret apud eam, [facile] posset illum adducere ad infidelitatis errorem: [fraternitati tuae] in favorem maxime fidei Christianae respondemus, patri eundem puerum assignandum. [Dat. Perusii XVII. Kal. Iun. A. II. 1229.]
Titulus X X X I V . De voto et voti redemptione.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Vota possunt eleemosynis redimi, vel in aliud commutari, intercedente superioris auctoritate, et iusta causa redimendi vel mutandi.
Alexander III. Exonensi Episcopo. De peregrinationis quoque votis, an eleemosynis redimi possint vel pro necessitate in aliud commutari, tibi respondemus, quod ab eius, qui praesidet, pendet arbitrio, ut consideret diligentius et attendat qualitatem personae, et causam commutationis, scilicet an id ex infirmitate, seu affluentia divitiarum contingat, an alia causa probabili peregrinatio, an recompensatio melior fuerit et Deo magis accepta; et secundum hoc debet exinde dispensare.
- Capitulum II. Commutat Papa votum ultramarinum, in his maxime, qui in puerili aetate voverunt.
Idem Norvicensi Episcopo. Venientis ad nos R. clerici narratione accepimus, quod, quum in puerili aetate constitutus fuisset Hierosolymam disposuit proficisci, cuidam quoque consocio suo, qui nihilominus sepulcrum dominicum proposuerat visitare, fidem dedit, et suam recepit ab eo, quod sibi invicem in via socii fideles exsisterent, +et bonam societatem servarent. Qui utique sollicita mente revolvens, ad nos accessit, ut sibi nostrum super hoc consilium aperiremus. Nos autem ipsum gravi infirmitate laborare, sicut asserit, intelligentes, et, quod in partibus orientis eius adventus parum utilitatis conferret, diligentius attendentes, praesertim quum non sit licitum, clericum infra sacros ordines constitutum arma sumere, vel sanguinis effusioni vacare, ipsum a voto, quod in aetate tenera, facilitate potius quam ex arbitrio discretionis promisit, absolvimus, et ad propria remittimus absolutum, ita tamen, quod idem votum eleemosynis redimat, et iuxta consilium nostrum toto vitae suae tempore uni pauperum Christi, tam in victu quam in vestitu, dummodo ad hoc suae facultates sufficiant, debeat providere.
- Capitulum III. Ex sola conceptione boni explicandi non obligatur quis ad bonum conceptum exsequendum.
Idem Magistro A. de Mandeforde. Literaturam tuam +et prudentiam iam dudum referente fama cognovinus, et saluti tuae tanto attentius consulere volumus et debemus, quanto personam tuam consideratione tuae honestae conversationis et vitae ferventioris caritatis brachiis amplectimur. Relatum est auribus nostris ex parte tua, quod, Quum ex quadam minutione nimio fuisses mortis pavore perterritus, haec verba tecum protulisti: «non diu hic morabor,» proponens in animo, quod religionis habitum esses aliquando suscepturus. +Sed propter frequentes infirmitates, quae plurimum vitae religiosae districtionem impediunt, et quia transeuntibus hospitalitatem exhibes, et plura salutaria impendis, quod concepisti olim in animo opere nondum implevisti, ac per hoc dubitas, ne pro fracta fide voti in districto debeas examine conveniri. Tibi igitur, licet prudentiam tuam latere non credamus, quid canones in huiusmodi statuant, consulenti respondemus breviter quod sentimus, praesentium significatione mandantes, quod, si plus non est in voto processum, quam praediximus, transgressor iudicari non poteris, et si non impleas quod dixisti. Monemus autem prudentiam tuam attentius et hortamur quatenus id facias quod tuae saluti amplius cognoveris provenire et conditionis tuae memor exsistens memoriter teneas, quod Loth dum montis timeret ascensum, Segor civitatem parvulam petiit et accepit.
- Capitulum IV. Omne votum mutabile est in votum religionis.
Idem. Scripturae +sacrae testimonio declaratur, quod spiritualis homo propositum non mutat, quum pro salute animae suae utilius aliquid meditatur. Inde est, quod, vestris iustis postulationibus inclinati, vobis indulsimus, quatenus, si quis sepulcrum dominicum vel alia sanctorum limina proposuerit visitare, et infirmitate vel alia rationabili causa occurrente apud vos habitum religionis assumere atque Deo servire voluerit, libere eos recipere valeatis. Reus fracti voti aliquatenus non habetur, qui temporale obsequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare.
- Capitulum V. Exsecutio voti ultramarini auctoritate Papae potest ex causa differri.
Innocentius III. Strigonensi Archiepiscopo. Non est voti dicendus transgressor, qui quod vovit de auctoritate sedis apostolicae, iusta tamen ex causa, distulit adimplere. Sane, significavit nobis carissimus in Christo filius noster Henricus illustris rex Hungariae, quod, quum in regni perturbatione consilium et auxilium tuum sibi senserit hactenus profuisse, utilitati eius non modicum derogaret, si Hierosolymam, sicut ex voto teneris, regno pergeres impacato. +Quum igitur nobis immineat de honore ipsius regis et statu regni Hungariae sollicite cogitare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus non prius iter arripias Hierosolymam adeundi, quam regnum ipsum fuerit tranquillitati pristinae faciente Domino restitutum, vel super hoc receperis ab apostolica sede mandatum. [Dat. Laterani. 1198.]
- Capitulum VI. Ecclesia compellit heredem laicum per excommunicationem et bonorum subtractionem ad exsecutionem voti ultramarini, ad quod se obligavit pro defuncto.
Idem Andreae Duci. Licet universis liberum sit arbitrium in vovendo, nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas, usque adeo tamen solutio necessaria est post votum, ut sine proprio salutis dispendio alicui non liceat resilire ab his, quae sponte ac solenniter repromisit. Accepimus siquidem, quod, quum inclytae recordationis B. quondam rex Hungariae, pater tuus, agens in extremis, votum, quod voverat Domino, Hierosolymitanam provinciam in forti manu et brachio extenso, humili tamen corde et humiliato spiritu visitare, sub interminatione maledictionis paternae commiserit tuae fidei exsequendum, et tu, intellecta pia voluntate parentis, assumpto crucis signaculo, te id impleturum sine dilatione qualibet promisisti. +Verum, eodem patre tuo sublato de medio, quum Hierosolymitanum iter te arripere simulasses, assumptae peregrinationis oblitus, quam contra inimicos crucis dirigere debueras, in fratrem tuum et regnum Hungariae convertisti aciem bellatorum, et multa contra serenitatem regiam malignorum usus consilio commisisti. Nos autem, quos diebus istis ad pontificatus officium, licet immeritos, Dominus evocavit, tam paci regni Hungariae, quam tuae volentes saluti consulere, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, postpositis ceteris sollicitudinibus, neque ad festum exaltationis sanctae Crucis proximo venturum debitum acceptae crucis exsolvens, propositum iter arripias et humiliter prosequaris, ne, si onus tibi a patre iniunctum et a te sponte susceptum occasione qualibet detrectaverist, paterna te reddas successione indignum, et hereditatis emolumento priveris, cuius recusaveris onera supportare; sciturus, extunc anathematis te vinculo subiacere, et iure, quod tibi, si dictus rex sine prole decederet, in regno Hungariae competebat ordine geniturae, privandum, et regnum ipsum ad minorem fratrem tuum appellatione postposita devolvendum. [Dat. Lat. IV. Kal. Febr. 1198.]
- Capitulum VII. Commutat Papa votum ultramarinum in vigilias, orationes et ieiunia, tunc maxime, quum cessat causa, quae induxit ad vovendum; ita etiam quod expensae fiendae in eundo, morando et redeundo, integraliter mittantur in terrae sanctae subsidium.
Idem Trecensi Episcopo. Magnae devotionis +[iudicium et sincerae in Christo tuae fidei esse credimus argumentum, quod, ut novissima tua Domino consecrares, nec senectutis iam imminentis incommoda, nec discrimina viae, nec dubia fides et constans inconstantia pelagi terruerunt, quin pro salute animae tuae, ac libertate Trecensis ecclesiae et devotione terrae nativitatis Domini Hierosolymitanam provinciam disponeres visitare.] Quum enim Trecensis ecclesia, sicut ex tua relatione didicimus, contra libertatem ecclesiasticam indebitis gravaretur angustiis et pressuris, nec per alium, quam per H. quondam Campaniae comitem, tunc in ultramarinis partibus constitutum, eidem ecclesiae crederes posse de facili subveniri, confisus de liberalitate ipsius, quem, si ad eum accederes, tibi super necessitatibus ecclesiae tuae credebas humiliter provisurum, praeter consilium carorum tuorum ad ipsum proposuisti accedere, ac in signum peregrinationis et devotionis terrae orientalis crucem dominicam assumpsisti. +[Licet autem, ut non vacuus in conspectu Domini appareres, sed aliquos tecum manipulos in aream Domini cum exsultatione deferres, sermonem ad populum feceris, ut aliqui tecum assumpto crucis signaculo subirent itineris gravitatem, vix unus inter omnes apparuit, qui verbum tecum reciperet et impleret. Tu vero, ut laudabile propositum fine clauderes meliori, viam aggressus, quum Placentiam pervenisses, super morte ipsius comitis tristes recepisti rumores. Propter familiam tamen dissimulato timore progressus in Tusciam, quosdam familiares tuos obvios habuisti, qui te volebant invitum etiam ab itinere revocare, asserentes, iter tuum nec tibi nec ultramarinis partibus expedire, quum, Gallicanis omnibus exinde redeuntibus, terra illa defensanda in Teutonicorum manibus remansisset.] Quamvis autem audita morte ipsius comitis immensam tristitiam concepisses, et praecipuam intentionem tuam esse conspiceres iam frustratam, noluisti tamen sine consilio apostolicae sedis, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ad propria remeare. Sed ingressus postmodum Urbem, et in nostra praesentia constitutus, intentionis tuae propositum ac statum Trecensis ecclesiae nobis humiliter expressisti, +nostrum et fratrum nostrorum consilium cum devotione requirens. Venerabilis etiam frater noster Senonensis archiepiscopus metropolitanus tuus statum Trecensis ecclesiae, ac dispendium, quod ex absentia tua incurrere poterat, semel et iterum per suas nobis literas intimavit, propter quod disposuimus deliberare cum fratribus nostris, an cum eadem Trecensi ecclesia misericordiam faceremus, te ad agendam ipsius sollicitudinem remittentes, an, sicut tenebaris ex voto, te iter arreptum perficere pateremur, et utrum horum tam saluti tuae quam terrae orientali potius expediret. Et quidem tria praecipue duximus in hoc negotio attendenda, quid liceat, quid deceat, quid expediat: quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem, et quid expediat secundum utilitatem. Sane, non videbatur contra votum et tam laudabile propositum licitum, ut venires, quum vox clamet prophetica: «Vovete et reddite Domino Deo vestro,» ut primum ad consilium, secundum vero ad imperium referatur, et in evangelio: «Reddite quae sunt Dei Deo.» Votum enim istud non est dubium esse Dei, cui te obligaveras in vovendo. Sed nec decens quomodolibet videbatur, quum sit scriptum in evangelio: «Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei,» et in Genesi uxor Loth, quae retro respexit, in salis statuam legatur fuisse conversa, et in actibus Apostolorum Anania et Saphira, qui abierunt retrorsum sancto Spiritui metientes, a conspectu Apostolorum principis mortui scribantur successive delati. Praeterea non videbatur aliquatenus expedire, quum ex absolutione tua, si fieret, scandalum posset laicorum mentibus generari, dicentium: «ubi est Deus clericorum?» et hoc exemplo credentium, se ad voti observantiam non teneri, quod viderent per ecclesiarum rectores apostolicae sedis auctoritate deponi, per quod grave dispendium terrae orientali contingeret provenire. Quod enim agitur a praelatis, facile trahitur a subditis in exemplum, iuxta quod Dominus inquit ad Moysen in Levitico: «Si sacerdos, qui est unctus peccaverit, faciet delinquere populum.» Verum aetatis vitae senescentis defectus atque canities, quae vix labores et dolores suos tolerare possunt etiam in quiete, in contrarium allegabant, et ecclesiae Trecensis suspiria, cui vinculo pastoralis sollicitudinis es ligatus, sine cuius assensu votum peregrinationis emittere forsitan non debueras, +et dicti metropolitani tui, qui nos, ut Trecensis ecclesiae misereremur, sollicite invitabat, instantia nos in partem contrariam non modicum inducebant. Ipsum etiam votum, quod ex sui forma sanctum et honestum erat, ex persona voventis minus licitum videbatur, quod, licet pennas habeat, quibus satagat avolare, ita tamen adstrictae sunt nexibus praesidentis, ut liberum non habeant absque ipsius permissione volatum. Quum enim iuxta canonica instituta clericus absque sui episcopi licentia peregrinari non debeat, et episcopus non minus, immo potius sedi apostolicae sit adstrictus, videri merito poterat, quod absque eius generali vel speciali licentia votum peregrinationis, qua te tamdiu absentares, emittere non deberes. +Minus etiam votum ipsum terrae orientali videbatur expediens, quae plus pugnatorum subsidium, quam clericorum, quos et officium et dissuetudo reddit imbelles, ministerium in instantis articuli necessitate requirit. Quamvis enim orationibus tuis et aliorum terra illa vehementer indigeat, quia tamen iam impletum est verbum Dei dicentis: «Venit hora, et nunc est, quando nec in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem,» et infra: «Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare:» videri poterat, quod non minus in ecclesia tua quam in orientali terra proficeres piis orationibus apud Deum in his, quae pro liberatione ipsius iuste ac humiliter postulares. Et utinam cum Moyse posses in montem ascendere, ut, te manibus extensis orante, Iosue pugnans in solitudine Amalechitas in ore gladii superaret. Credebatur etiam, quod terrae orientali magis accederet, si, quod in tuis et tuorum clericorum procurationibus fueras impensurus, secundum alicuius religiosi arbitrium transferretur in subsidium bellatorum. Quum igitur in lege veteri, in qua non minus praeceptum Domini obligabat, quam votum hodie obliget in ecclesia, primogenita, quae Domino mandabantur offerri, quaedam Domino redderentur, ut primogenita Levitarum; quaedam redimerentur, ut aliarum tribuum; quaedam commutarentur in aliud, sicut primogenitum asini, qui pro ove commutabatur: ex hoc attendentes, quod votum etiam commutari possit in opus aliud pietatis, praesertim quum bonae memoriae Alexander Papa praedecessor noster votum peregrinationis etiam redimi posse vel in aliud commutari responderit requisitus, non curantes, quod os loquentium iniqua loquatur, dum tamen non recedamus a tramite veritatis, quum secundum Apostolum gloria nostra sit testimonium conscientiae nostrae, et scandalum non curantes, praesertim, quia non in tenebris, sed in luce procedimus, de illius auctoritate securi, qui, quum audisset a discipulis; «Nonne scis, quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt?» respondit: «Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum:» et iuxta Apostolum: «Si hominibus placerem, Christi servus non essem,» tibi pro te et sex famulis tuis de communi fratrum nostrorum et tam archiepiscoporum, quam episcoporum et aliorum prudentium consilio, quos per Dei misericordiam multos nobiscum praesentes habuimus, licentiam concedimus, votum peregrinationis taliter commutare, ut omnes expensas, quas fueras in eundo, morando et redeundo facturus, alicui religioso committas, in necessarios usus terrae illius sine diminutione qualibet transferendas. +Si enim et orientali provinciae, quae plus tuis quam te in articulo necessitatis instantis indiget, tua subventione proficies, et Trecensi ecclesiae tua praesentia et regimine utilius providemus, ac per hoc animae tuae salubrius consuletur. Laborem etiam laboribus recompenses, sollicitius instando vigiliis, devotius vacans orationibus, et in ieiuniis fortius te exercens, ac super grege tuo vigilans sollicitudine pastorali. Ad hanc autem indulgentiam tibi de benignitate sedis apostolicae faciendam id etiam specialiter nos induxit, quod iter tuum iam non videbatur ultramarinae provinciae fructuosum, a qua fere omnes Gallici remearant, et quum pro salute animae tuae ac libertate Trecensis ecclesiae per dictum comitem assequenda praecipue votum peregrinationis emiseris, eo sublato de medio, quia cessavere causae, facilius cessare potuit et effectus. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. Id. Mart. 1198.]
- Capitulum VIII. Impedito ad tempus exsequi votum ultramarinum coneditur dilatio; perpetuo vero impedito indicitur redemptio in eo, quod magis expediat terrae sanctae.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Quod super his +sedem apostolicam consulere decrevisti quorum exsecutio spectat ad officium pastorale, fraternitatem tuam in Domino commendamus, sperantes, quod per responsionem nostram instructus ea diligentius exsequaris. Quaesivisti sane de his, qui pro succursu terrae sanctae signo crucis assumpto, propter infirmitatem vel paupertatem, vel aliam iustam causam votum peregrinationis non possunt utiliter adimplere quid tibi sit faciendum; quum per apostolica scripta sine distinctione receperis in mandatis, ut eos, qui signum crucis assumptum abiecerunt ad resumptionem ipsius et exsecutionem voti per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, non obstante aliqua indulgentia, si qua forte per surreptionem a praedecessore nostro fuerat impetrata. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod debiles et inopes magis illuc in defectum, quam ad profectum accedunt, quum isti pugnare non possint, et illi mendicare cogantur, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis bellatores adducant, vel artifices et agricolae, qui de laboribus suis sibi possint acquirere necessaria et terrae subsidia ministrare; quamvis non multi talium propter brevitatem possessionum et paucitatem inhabitantium ibi sint opportuni. Unde credimus distinguendum inter illos, qui temporalem, et eos, qui perpetuam impedimenti causam creduntur habere, quod primis indulgenda est dilatio, secundis autem est redemptio iniungenda, ac rerum facultate pensata, quas possunt aut quas facturi essent expensas, personarum praeterea compensato labore, in subsidium terrae sanctae transmittant, exsequentes per alios quod per se nequeunt adimplere. Rursus inter illos, qui pro defensione terrae sanctae votum peregrinationis emittunt, et eos, quibus pro satisfactione suorum criminum iter peregrinationis iniungitur, credimus distinguendum, quod circa primos plus terrae sanctae succursus, et circa secundos plus labor itineris secundum intentionem voventis vel poenitentis debet attendi. Unde, si quis hoc modo voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis habilis sit ad eundum, melius est redimere votum quam expensas consumere. Quod et de poenitente, qui propter debilitatem non potest iter iniunctae peregrinationis implere, sane valet intelligi; non autem de illo, qui, quamvis sit impotens ad bellandum, potens tamen est ad eundum. +Super his autem diligens est discretio adhibenda, ne quid prece vel pretio, amore vel odio sive occasione quacunque contra salutem animae vel utilitatem terrae quomodolibet attentetur. Unde per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi volumus provideri. De mulieribus autem hoc credimus observandum, ut quae remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi forte sint divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt, aliis ad terrae sanctae subsidium singulis secundum proprias facultates diligenter inductis.
- Capitulum IX. Votum ultramarinum certis casibus redimi et commutari potest, non tamen per alium, quam per Papam, vel cum ipsius speciali mandato. H. d. usque ad §. Secundo quaesivisti. - (Secundo etc.:) Habiles ad eundum, sed inhabiles ad pugnandum, si sunt strenui consilio, vel milites bellatores possunt secum ducere, votum ultramarinum non redimunt. H. d. Abbas Siculus. - (Quod autem etc.:) Uxores possunt sequi viros ultra mare, si volunt; sed non tenentur, nisi et ipsae voverint. H. d. Abbas. - (In tanta etc.:) Viri sine consensu uxorum emittere possunt votum ultramarinum. H. d. Abbas Siculus. - (De clericis etc.:) Clerici, tanquam inhabiles ad pugnandum, redimunt votum ultramarinum, nisi in certis casibus. H. d. Abbas Siculus.
Idem eidem. Ex multa tuae sollicitudinis providentia +credimus provenire, quod, quum ad consultationes tuas multiplices et frequentes responderimus quod sentimus, ex responsione nostra novas elicias quaestiones. Ex consultatione siquidem, quam ad inquisitionem tuam super negotio cruce signatorum olim edidimus, viam invenisti ad alias quaestiones, et utrum, quod in ea dicitur, ius constituat generale, ut passim praelatis quibuslibet illos secundum formam expressam absolvere liceat, qui eorum sunt iurisdictioni commissi, sollicite requisisti. Ad hoc igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod in consultatione nostra ius commune editur, et, licet ad quales, et ad quos tamen specialiter spectet eius exsecutio, nullatenus explicatur: illis autem solummodo ius hoc exsequendum incumbit, qui super hoc mandatum nostrum receperint a sede apostolica speciale. Sic ergo illi est inquisitioni responsum, qua consequenter tua fraternitas requisivit, de quibus religiosis intelligendum hoc esset, quod continebatur circa consultationis nostrae medium, in haec verba: «per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi volumus provideri;» utrum scilicet ibi religiosi vocentur hi tantum, qui religionis habitum susceperunt, quorum plures idiotae sunt et iuris ignari, quum tamen in consultatione vestra dicatur: per religiosos et providos; an episcopi, qui, sicut dignitate praecellunt, sic et religione debent aliis praeeminere. Nam ad neutros illius exsecutio iuris spectat, nisi per apostolicam sedem eis specialiter delegetur. Secundo quaesivisti, utrum quod dicitur: «si quis voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis sit habilis ad eundum, melius est, ut redimat votum, quam consumat expensas,» generaliter accipi debeat, ut nobiles etiam et magnates, qui sunt consilio strenui, et multos secum possunt trahere bellatores, an minores tantummodo verbum huiusmodi generale comprehendat. Verum, si ad superiora oculum tuae considerationis paulisper extendas, quaestionem istam invenies in serie consultationis nostrae solutam, ubi dicitur, quod debiles et inopes magis in defectum terrae sanctae, quam ad eius profectum accedunt, +quum hi pugnare nequeant, et illi necesse habeant mendicare, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis bellatores adducunt. Et cetera, quae sequuntur. Qui enim debiles hic dicuntur, appellantur inferius inutiles ad pugnandum. Unde par exceptio debet intelligi utrobique, quamvis possit aliter responderi, quod non sunt inutiles ad pugnandum, qui, etsi per se pugnare non possunt, maturitate tamen consilii adesse valent pugnantibus, et personae defectum per alios relevare. +Tertio quoque loco tua fraternitas requisivit, qualiter intelligi debeat quod de mulieribus subinfertur, ut quae remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi sint divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt. Hoc enim, quod ultimo loco dicitur, videtur tantum de voventibus esse dictum. Quod autem superius ponitur: «mulieres, quae remanere noluerint etc.,» de illis intelligendum esse videtur, quae se ad peregrinationis propositum nullius voti vinculo adstrinxerunt, +quod sic esse dubium non exstitit. Ex eodem quoque verbo dicis videri quibusdam, quod viris liceat in hoc articulo sine uxorum suarum assensu vovere posse, ac perficere quod voverunt. Ad hoc dicimus, quod In tanta quoque necessitate populi Christiani, ne terrae sanctae impediatur subsidium penitus vel diutius differatur, viri praeter uxorum assensum, ut militent regi regum, huius peregrinationis propositum vovere libere valent et quod voverint libere adimplere. Ut autem consentiant, sunt attentius commonendae. De clericis vero inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum clericatus officium eos reddat inhabiles ad pugnandum, nisi vel consilio strenui, vel officio praedicationis instructi, aut magnatum sint obsequio deputati, aut usque adeo divites fuerint et potentes, ut in expensis suis aliquos secum ducere valeant bellatores, magis ab eis expedit redemptionem accipere, quam ad votum illos cogere prosequendum, si necessitas exigit vel utilitas persuadet. Haec autem de voventibus dicimus, non de his, quibus labor peregrinationis in poenitentia est iniunctus.
- Capitulum X. Qui vovit religionem ingredi, si voto completo fiat episcopus, renunciare debet, et votum implere, Sic communiter summatur.
Idem. Per tuas nobis literas intimasti, te in Gratianopolitana ecclesia suscipiendi habitum regularem votum solenniter emisisse, et postea promississe in manibus praelati eiusdem ecclesiae, te infra duos menses, postquam ab apostolica sede rediisses, ad quam eo tempore accedebas, votum, quod emiseras, impleturum. Quumque termino ipso transacto non curasses quod voveras adimplere: tandem exsistens voti transgressor, vocatus fuisti ad regimen ecclesiae Gebennensis, +super quo a nobis tuae saluti postulas provideri. Nos igitur tuae discretioni breviter respondendo consulimus, ut, si tuam omnino sanare desideras conscientiam, regimen resignes ecclesiae memoratae, ac reddas Altissimo vota tua, in hoc tibi gratiam facientes, quod, si :Capitulum eiusdem Gebennensis ecclesiae te postmodum canonice duxerit eligendum, electionem recipere poteris taliter de te factam. [Dat. Signiae VI. Id. Aug. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
- Capitulum XI. Praelatus, etiam professus, potest votum ultramarinum emittere, et in suos usus vigesimam proventuum ecclesiae convertere.
Honorius III. Haresben. et Bengad. Praepositis. Postulatis a nobis, an vobis, professis ordinem regularem, quorum alter cruce signatus est, et reliquus charactere crucis desiderat insigniri, liceat vigesimam proventuum ecclesiarum vestrarum deputatam succursui terrae sanctae deferre vobiscum, +ut per vos proficiat terrae illius succursui, qui parati estis personas vestras exponere servitio Iesu Christi; praesertim quum multi exemplo aemulationis laudabilis provocati ad currendum post vos viriliter accingantur, proeliaturi proelium Domini contra gentes. Quia vero liberationi terrae illius totis viribus adspiramus, Discretioni vestrae taliter respondemus, quod, si ecclesiae vestrae alias per absentiam vestram enormiter non laedantur, et vos utiles fueritis terrae sanctae verbo pariter et exemplo, quod conscientiae vestrae duximus relinquendum, dimissis procuratoribus idoneis in ecclesiis vestris, potestis et tenemini votum peregrinationis implere, et sic potest in usus vestros transire vicesima ecclesiarum vestrarum, terrae sanctae subsidio deputata.
Titulus X X X V . De statu monachorum et canonicorum regularium.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Dioecesanus non debet molestare monasteria, praeterquam pro causa correctionis nec eis oblata sibi vendicare.
Gregorius Archiepiscopo Neapolis. Theodosius +[abbas monasterii S. Martini petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini ex eius voluntate decessorem suum Andream abbatem monasterium, in quo monachi habitare debeant, construxisse. Et quia id in honorem B. Petri, Apostolorum principis, et S. Archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandum, quatenus ad praedictum locum, quum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solennia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris ecclesiae tuae, in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda missarum, ita, ut] Alicui monasterio nec tu, nec presbyteri tui, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiae inferatis, aut, si quid illic pro diversorum devotione [commoditatis] accesserit, vobis vendicare aestimetis quum monachis ibi servientibus debeat proficere quicquid a fidelibus taliter offerri contingit.
- Capitulum II. Monachi non debent poni singuli per parochias. Hoc primo. Si pro monachatu aliquid detur, receptus a sacris ordinibus prohibetur, et recipiens ab officio suspenditur. Hoc secundo. Monachus, habens peculium sine licentia abbatis, ab altaris communione removetur, et, sic decedens sepultura et fratrum communione privatur. Hoc tertio. Si pecunia confertur pro habendo aliquod officium in monasterio, dans et recipiens deponuntur. Hoc quarto. In prioratibus conventualibus per electionem instituti non sunt removendi sine causa rationabili, et de causa rationabili tria ponit exempla. H. d. comprehendendo substantiam.
Ex concilio Lateranensi. Monachi non pretio recipiantur in monasterio, nec peculium permittantur habere, nec singuli per villas et oppida, sive per quascunque parochiales ponantur ecclesias, sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, nec soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum exspectent, Salomone dicente: «Vae soli! quia, quum ceciderit, non est qui sublevet eum.» Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat, si vero, qui eum receperit, officii sui suspensione mulctetur. Qui vero peculium habuerit, nisi ab abbate fuerit ei pro iniuncta administratione permissum, a communione removeatur altaris, et qui in extremis cum peculio inventus fuerit, et digne non poenituerit, nec oblatio pro eo fiat, nec inter fratres accipiat sepulturam; quod etiam de universis religiosis praecipimus observari. Abbas autem, qui diligenter ista non caverit, officii sui iacturam se noverit incursurum. Prioratus quoque seu obedientiae pretii donatione nulli tradantur; alioquin [et] dantes et accipientes a ministerio fiant ecclesiastico alieni. Priores autem, quum in ecclesiis conventuatibus per electionem capitulorum suorum canonice fuerint instituti, nisi pro manifesta et rationabili causa non mutentur videlicet si fuerint dilapidatores, si incontinenter vixerint, aut tale aliquid egerint, pro quo amovendi merito videantur, aut si etiam pro necessitate maioris officii de consilio fratrum fuerint transferendi.
- Capitulum III. Monet Cistercienses, ut servent regulam secundum primaevam institutionem. H. d. primo. Et domus religiosa aggregata Cisterciensibus eorum mores servare tenetur. H. d. secundo.
Alexander III. Abbatibus et Conventibus Cisterciensis ordinis. Recolentes, qualiter haec sancta plantatio, +haec vitis fructifera, haec denique vinea Domini Sabaoth sub primis ordinis patribus pullulavit, et, palmites longe lateque producens ad mortifera pellenda circumquaque venena flores protulit et odores effudit, pervigili custodia custodiatis eorum in omnibus inhaerere vestigiis, per quos cooperante Domino in deserto mundi huius flos huiuscemodi plantatus est honestatis. Hi enim monasticae frugalitatis contentissimi, optimum ponentes in paupertate principium, totius suffientiae assecuti sunt complementum, ecclesiae cari, episcopis et praelatis accepti, atque in cospectu regum ac principum fama et merito gloriosi. Nunc autem, quod Dolentes dicimus, quod, etsi non ab omnibus neque in omnibus, a plerisque tamen et in pluribus ab illa sancta institutione dicitur declinatum in tantum, ut aliqui ex vobis, primae institutionis obliti penitus vel ignorante, contra ordinis vestris regulam villas, molendina, ecclesias et altaria possident, fidelitates et hominia benigne suscipiunt, iustitiarias et tributarias tenent, +et omne studium adhibent, ut termini eorum dilatentur in terris, quorum conversatio in coelis debet esse. Laeditur hinc ordo penitus et vitiatur, nec est mutatio dexterae excelsi, quin immo potius de dextera transeunt in sinistram, qui, quum relicto saeculo sub paupertatis habitu Deo militare decreverunt, negotiis denuo saecularibus implicantur. Inde est, quod vobis ab iis, qui foris sunt, contentiones et litigia suscitantur, et, abbatibus in causis forensibus occupatis, plurimum in commissis, domibus et tepor ordinis et dissolutio nascitur caritatis; maxime quia in paupertate caritas plus proficit, et cupiditatis dedignata consortium, nisi illa restringatur, haec tepescit. Ideoque sanctum ac venerabilem collegium vestrum precibus et monitis, quibus possumus, exhortamur, quatenus domus illae, quae a prima sui origine in ipso ordine sunt fundatae, constitutis et ordinatis terminis sint contentae; +nec velint inordinate ad ea manus extendere, quae sine laboribus et periculis multis, et deinde sine criminibus et magna confusione non poterunt retinere. Si enim relictis originalibus ordinis institutis ad communia volueritis aliorum monasteriorum iura divertere, oportebit et vos communi iure censeri, quia dignum est, ut, si qui similem cum aliis vitam suscipiunt, similem sentiant in legibus disciplinam. Ceterum domus illae, quae de aliis institutionibus ad vestrum ordinem se transtulerint, vestris omnino se satagant usibus conformare, et relictis possessionibus vel etiam commutatis, quas institutio vestra non recipit, sic se in omnibus religioni vestrae coaptent, ut, quemadmodum gaudent se in societatem ordinis, et habitus et observantiae regularis identitatem assumptas sic etiam in paupertate saecularium rerum se laetentur vestris institutionibus conformatas, quatenus inde et superno conditori magis amabiles, et nobis atque universae ecclesiae merito debeant fieri cariores. Sane si super possessionibus ipsis in aliquo de monasteriis vestris Apostolicae sedis auctoritas dispensarit a nullo vestrum sumendum est inde exemplum quia temerarium est et indignum aliquem sua sibi auctoritate praesumere quod Romana ecclesia alicui monasterio certa ratione inspecta, singularibus voluit indulgere beneficiis.
- Capitulum IV. Regularis canonicus, qui non resignavit proprium in morte, non debet in coemeterio sepeliri; et, si de facto sepultus fuit, inde debet exhumari, si sine scandalo fieri potest.
Clemens III. Super quodam canonico regulari, qui, in articulo mortis agens, licet a priore suo commonitus, proprium, quod contra regulam latenter habuerat, noluit resignare, et sic diem clausit extremum, et fuit inter alios fratres traditus sepulturae, +nos duxisti necessario requirendos. Quia vero te ignorare non credimus, quid de talibus in regula beati Augustini habeatur statutum, et quod id ipsum in Laeteranensi synodo constet inhibitum manifeste, Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ille canonicus non tantum fuit Christiana sepultura privandus, verum etiam, si sine maximo scandalo potuit fieri, de ipsa proiici dignus est ecclesia, et extra coemeterium ecclesiae sepeliri, quum, sicut in ipsa synodo habetur expressum, nec oblatio pro eo facienda sit, nec inter fratres debeat sepulturam habere. Hoc autem, quum forte contigerit, in similibus est agendum.
- Capitulum V. Canonicus regularis potest praefici ecclesiae parochiali etiam saeculari; sed debet habere socium secum sui ordinis, si commode fieri potest.
Innocentius III. V. Plebano sancti Gavinii. Quod Dei timorem prae oculis habeas, ex fructibus tuis colligitur evidenter, quum opera, quae facis, testimonium perhibeant veritati. Unde tuum in Domino propositum commendamus. Sane, sicut iam dudum auribus nostris insonuit, quondam desiderans ad frugem melioris vitae transire, officium plebani resignans, coram fratribus S. Victoris Bononiensis promissionem de tua conversione fecisti, neque professionem solennem emittens, neque habitum religionis assumens; sed nobilis vir, comes Albertus, et parochiani plebis eiusdem, attendentes, te laudabiliter praefuisse, ac de recessu tuo eidem loco iacturam non modicam imminere, desiderium tuum hactenus retardarunt, a venerabili fratre nostro Florentino episcopo impetraverunt, ut ministrares ibidem. Hoc etiam dilectus filius noster P. basilicae duodecim Apostolorum presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, pensata utilitate plebis proponitur annuisse, quod iam dicti comes et parochiani a nobis ratum haberi suppliciter postularunt; praesertim quum de licentia prioris sancti Victoris Bononiensis noscaris hactenus id fecisse. Licet autem in Lateranensi concilio de monachis caveatur, ne singuli per villas et oppida, seu per quascunque parochiales ponantur ecclesias, +sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, ne soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum expectent, Salomone dicente: «Vae soli! Quia, si ceciderit, non est qui sublevet eum;» quia tamen istud de canonicis regularibus specialiter non cavetur, qui, etsi a sanctorum monachorum consortio non putentur seiuncti, regulae tamen inserviunt laxiori, et per antiquos canones etiam monachi possunt ad ecclesiarum parochialium regimen in presbyteros ordinari, ex quo debent praedicationis officium, quod privilegiatum est, exercere: sic annuendum duximus postulatis, ut exercens plebani officium, si commode fieri poterit, unum canonicum regularem tecum habeas ad cautelam, cuius in his, quae Dei sunt et regularis observantiae, tam consortio quam solatio perfruaris.
- Capitulum VI. Primo tractat de vestibus monachorum. Secundo de abdicatione proprietatis. Tertio de silentio. Quarto de cibis. Quinto de officiis in genere et in specie.
Idem Abbati et Conventui Sublacensibus. Quum ad monasterium Sublacense +personaliter venissemus: (Et infra:) Firmiter inhibuimus, ne quis de cetero monachorum lineis camisiis uteretur. +Ad defectum autem hospitalitatis supplendum mouturam unius molendini, concessit, ampliora pro tempore concessurus, ita tamen, quod ad necessitatem pauperum sublevandam eleemosyna de cellerario conferatur. Nos autem praefatas ecclesias, quae clericis saecularibus fuerant in beneficium assignatae, ad usum revocavimus infirmorum, concessionem hospitalis, quae facta fuerat episcopo Anagnino, irritam decernentes, et statuentes, ne cuiquam ulterius in beneficium concedantur; sed infirmarius disponat de illis ecclesiis, prout ad necessitates infirmorum magis noverit expedire. Prohibemus quoque districte in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii, ne quis de cetero monachorum proprium aliquo modo possideat; sed, si quis aliquid habeat proprii, totum in continenti resignet. Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit deprehensus habere, regulari monitione praemissa de monasterio expellatur, nec recipiatur ulterius, nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quodsi proprietas apud quemquam inventa fuerit in morte, ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur, secundum quod beatus Gregorius narrat in Dialogo se fecisse. Abbas tamen et prior frequenter inquirant et diligenter explorent, ne quis fratrum proprietatem possit habere. Unde, si quicquam alicui fuerit specialiter destinatum, non praesumat illud accipere, sed abbati, vel priori vel cellerario assignetur. In oratorio vero, refectorio et dormitorio continuum semper silentium observetur, in claustro quoque certis horis et locis, secundum antiquam consuetudinem monasterii laudabiliter observatam, sed amodo laudabilius observandam. In refectorio vero nullus omnino carne vescatur. Nec in quibusdam solennitatibus, sicut aliquando fieri consuevit, conventus exeat cum abbate, paucis ibi relictis, ut extra refectorium edant carnes; quum in illis diebus praecipue regularis disciplina sit studiosius observanda. Sed nec extra refectorium, nisi tantum in infirmitorio, esum carnium credant sibi licere, quanqum ex indulgentia possit abbas interdum aliquos fratrum, nunc hos, nunc illos, prout necessitas postulaverit, advocare, ipsosque secum in camera sua melius et plenius exhibere. Porro debiles et infirmi, qui minutione indigent vel aliqua medicina, non seorsum in cameris, sed omnes in infirmitorio quae necessaria fuerint sibi tam in carnibus quam in aliis recipiant competenter. Quodsi quis eorum debilis fuerit, aut etiam delicatus, ut non possit communibus cibis esse contentus, sic ei provideatur sine scandalo aliorum, ut, si abbas vel prior voluerit in refectorio misericordiam ei facere specialem, cibum aliquem competentem, non ante illum, sed ante se faciat apportari, de quo ipse illi faciat pitantiam pro sustentatione naturae. Tales autem ad agenda officia monasterii deputentur, qui fideles fuerint et discreti. Nec alicui committatur aliqua obedientia perpetuo possidenda, tanquam in sua sibi vita locetur; sed, quum oportuerit amoveri, sine contradictione qualibet revocetur. Prior autem prae ceteris post abbatem potens sit in opere et sermone, ut exemplo vitae verboque doctrinae fratres suos et instruere possit in bono, et a malo etiam revocare; zelum religionis habens secundum conscientiam, ut delinquentes corripiat et castiget, obedientes vero foveat et confortet. Abbas vero, cui omnes in omnibus reverenter obediant, quanto frequentius poterit, sit cum fratribus in conventu, vigilem curam et diligentem sollicitudinem gerens de omnibus, ut de officio sibi commisso dignam Deo possit reddere rationem. Quodsi praevaricator ordinis fuerit aut contemptor, seu negligens aut remissus, pro certo se noverit non solum ab officio deponendum, sed et alio modo secundum regulam [graviter] castigandum: quum offensa non solum propria, verum etiam aliena de suis manibus requiratur. Nec aestimet abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare; quia abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere.
- Capitulum VII. Primo statuit de conciliis regularium provincialibus celebrandis singulis trienniis. Secundo moderatur numerum evectionum et personarum venientium. Tertio disponit de instructoribus et praesidentibus capitulo. Quarto de tempore, quo duret :Capitulum, et quid ibi fiet. Quinto quod observetur quod ibi fiet. Sexto de capitulo sequenti. Septimo de communi vita ducenda. Octavo de visitatoribus eligendis et ipsorum officio. Nono extendit ad canonicos regulares. Decimo providet super discordia visitatorum. Undecimo hortatur dioecesanos ad monasteriorum reformationem. Duodecimo praecipit protervos et similes compesci ab offensis monasteriorum. Et haec divisio sufficit pro summario.
Idem in concilio generali. In singulis regnis sive provinciis fiat de triennio in triennium, salvo iure dioecesanorum pontificum, commune :Capitulum abbatum atque priorum, abbates proprios non habentium, qui non consueverunt tale :Capitulum celebrare; ad quod universi conveniant, praepeditionem canonicam non habentes, apud unum de monasteriis ad hoc aptum; hoc adhibito moderamine, ut nullus eorum plus quam sex evectiones et octo personas adducat. Advocent autem [caritative] in huiusmodi novitatis primordiis duos Cisterciensis ordinis vicinos abbates ad praestandum sibi consilium et auxilium opportunum, quum sint in huiusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius informati; qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent, quos viderint expedire, ac ipsi quatuor praesint capitulo universo ita, quod ex hoc nullus eorum sibi auctoritatem praelationis assumat, unde, quum expedierit, provida possit deliberatione mutari. Huiusmodi vero :Capitulum aliquot certis diebus continue iuxta morem Cisterciensis ordinis celebretur, in quo diligens habeatur tractatus de reformatione ordinis et observantia regulari. Et quod statutum fuerit illis quatuor approbantibus, [ab omnibus] inviolabiliter observetur omni excusatione [et] contradictione et appellatione remotis, proviso nihilominus, ubi sequenti termino debeat :Capitulum celebrari. Et qui convenerint vitam ducant communem, et faciant proportionabiliter simul omnes communes expensas ita, quod, si non omnes poterunt in eisdem, saltem plures simul in diversis domibus commorentur. Ordinentur etiam in eodem capitulo religiosae ac circumspectae personae, quae singulas abbatias eiusdem regni seu provinciae non solum monachorum, sed etiam monialium, secundum formam sibi praefixam, vice nostra studeant visitare, corrigentes et reformantes quae correctionis et reformationis officio viderint indigere, ita, quod, si rectorem loci cognoverint ab administratione penitus amovendum, denuncient episcopo proprio, ut illum amovere procuret. Quod si non fecerit, ipsi visitatores hoc referant ad apostolicae sedis examen. Hoc ipsum regulares canonicos secundum ordinem suum volumus et praecipimus observare. Si vero in hac novitate quicquam difficultatis emerserit, quod per praedictas personas nequeat expediri, ad apostolicae sedis iudicium absque scandalo referatur, ceteris irrefragabiliter observatis, quae concordi fuerint deliberatione provisa. Porro dioecesani episcopi monasteria sibi subiecta ita studeant reformare, ut, quum ad ea praedicti visitatores accesserint, plus in illis inveniant, quod commendatione, quam quod correctione sit dignum, attentissime praecaventes, ne per eos dicta monasteria indebitis oneribus aggraventur, quia, sicut volumus superiorum iura observari, ita inferiores nolumus iniurias sustinere. Ad hoc districte praecipimus tam dioecesanis episcopis quam personis, quae praeerunt capitulis celebrandis, ut per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant advocatos, patronos, vicedominos, rectores et consules, magnates et milites, seu quoslibet alios, ne monasteria praesumant offendere in personis aut rebus, et, si forsitan offenderint, eos ad satisfactionem compellere non omittant, ut liberius et quietius omnipotenti Deo valeant famulari.
- Capitulum VIII. Primo tractat de correctione monachorum. Secundo de correctione abbatum, tertio visitatorum. Quarto de saecularibus in monasteriis beneficiatis. Quinto constitutionem extendit ad moniales. Hoc sufficiat pro summario.
Honorius III. Abbatibus et Monachis in Lombardia et Marchia Tervisina constitutis. Ea, quae pro religionis honestate +ac religiosorum salute provide ordinantur, apostolico munimine sunt roboranda, ut suscipiantur devotius et diligentius observentur. Quum ergo per dilectum filium abbatem Montisbelli quaedam capitula nobis fuerint praesentata, quae ad castigandum transgressiones multiplices et excessus, quos in quibusdam coenobiis invenerat, videbantur pro salute et honestate vestra laudabiliter statuenda: nos ea examinari et corrigi fecimus, et praecipimus, ut inviolabiliter observetis, quae sigillis venerabilium fratrum nostrorum H. Ostiensis et N. Tusculanensis episcoporum muniri fecimus ad cautelam. Ad haec volumus et praesentium auctoritate praecipimus, ut visitatores ad generale :Capitulum convocent abbates et priores non habentes abbates proprios tam exemptos, quam non exemptos Lombardiae et Marchiae, qui non consueverunt huiusmodi :Capitulum celebrare, providentes, ut in ipso capitulo generali, canonico impedimento sublato, eos, qui contempserint vel neglexerint convenire, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo censura ecclesiastica compellant, et usque ad satisfactionem condignam sententiam, quam in eos rite tulerint, non relaxent, eadem censura facturi quae in eodem capitulo deliberatione provida fuerint ordinata firmiter observari, reddituri tam ipsi quam visitatores et alii iuxta cuiuslibet ministerium Domino, in cuius conspectu nuda sunt omnia et aperta, in extremo examine rationem, si omnem sollicitudinem et diligentiam, quae circa correctionem et reformationem ordinis ac visitationem coenobiorum impendendae fuerint, neglexerint adhibere. Porro, quum visitatores, secundum statutum generalis concilii ordinati a generali abbatum capitulo, processerint ad visitationis officium exsequendum, de statu monachorum et observantiis regularibus diligenter inquirant, et tam in spiritualibus quam in temporalibus corrigant et reforment quae viderint corrigenda, ita tamen, quod monachos delinquentes per abbatem loci corrigi faciant, eisque iniungi poenitentiam salutarem iuxta beati Benedicti regulam et apostolica instituta, non secundum normam pravae consuetudinis, quae quasi pro lege in quibusdam ecclesiis inolevit. Ipsi etiam visitatores monachos, quos contumaces invenerint et rebelles, iuxta modum culpae vice nostra regulari censura percellant absque personarum delectu, non parcendo rebellibus ob suam pertinaciam vel potentiam amicorum, quin ovem morbidam eiiciant ab ovili, ne inficiat sanas oves. Si vero abbates in corrigendis iuxta visitatorum mandatum et regularia instituta in se ipsis seu monachis inventi fuerint negligentes, proclamentur et corripiantur, et ita puniantur publice in capitulo generali, quod poena ipsorum sit aliis in exemplum. Quod si abbas aliquis non exemptus fuerit a visitatoribus nimis negligens et remissus inventus, id loci dioecesano denuncient sine mora, et per illum detur ei fidelis et providus coadiutor usque ad :Capitulum generale. Si autem dilapidator inventus fuerit vel alias merito amovendus, per dioecesanum, postquam hoc sibi a visitatoribus denunciatum fuerit, amoveatur absque iudiciorum strepitu a regimine abbatiae, ac monasterio provideatur interim administrator idoneus, qui temporalium curam gerat, donec ipsi monasterio fuerit de abbate provisum. Quodsi forsitan episcopus hoc adimplere noluerit vel neglexerit, visitatores vel praesidentes in capitulo generali defectum episcopi apostolicae sedi non differant intimare. Haec eadem circa exemptos abbates fieri praecipimus per visitatores vel praesidentes in capitulo generali, depositione tantum ipsorum sedi apostolicae reservata, ita, ut abbate, qui amovendus videbitur, interim per visitatores vel in capitulo praesidentes ab administratione suspenso administrator idoneus monasterio deputetur. Illorum autem excessus et alia, quae visa fuerint intimanda, capitulo praesidentes nobis denuncient per fideles nuncios et prudentes, quibus de communi contributione abbatum iuxta cuiuslibet facultatem sufficienter ministrentur expensae. Sequentes autem visitatores perquirant priorum visitatorum vestigia diligenter, et eorum negligentias et excessus referant sequenti capitulo generali, ut iuxta culpam publice debitam poenam portent. Idem etiam de abbatibus praesidentibus generali capitulo praecipimus observari. Praecipimus quoque, ut in nullo monasterio ad praebendas recipiant de cetero abbates et monachi clericos saeculares, nec hi, qui iam recepti sunt, locum vel vocem in capitulo, dormitorio vel refectorio seu claustro sibi vindicare contendant, seu monachorum coetibus importune se praesumant miscere, sed beneficiis sibi concessis contenti conversentur honeste, opportuna obsequia in monasteriis fideliter impendentes, nihilque ultra in spiritualibus aut temporalibus exigant in ipsis monasteriis vel usurpent. Si qui vero talium a visitatoribus inventi fuerint criminosi, per dioecesanum episcopum in non exemptis, et per visitatores vel praesidentes, generali capitulo in exemptis monasteriis beneficiis priventur eisdem. Haec autem omnia etiam in monasteriis, quae non habent abbates proprios, sed priores, nec non in monasteriis monialium, quoad articulos abbatissis et monialibus congruentes, praecipimus observari.
Titulus X X X V I . De religiosis domibus, ut episcopo sint subiectae.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Si dubitatur, in cuius dioecesi sit basilica consecranda, ille episcopus consecrabit, qui prius in illo loco episcopalia exercebat.
Gregorius Victori Archiepiscopo Neapolis. Nunc autem ad hanc basilicam, quae dedicanda est, illud debet disquiri, quis, id est cuius civitatis episcopus, antequam basilica, quae nuper fabricata est, fundaretur, baptizaverit incolas, et ad cuius consignationem sub annua devotione concurrerint. Non enim terminis haec aut locis convenit definiri, sed illius facere dioecesim, qui superius continetur, ut constet, commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati, et ideo, fratres carissimi, amotis ambagibus et omni circuitione semota haec vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxime ad consecrationem vocetur, cui per hunc modum, quem scripsimus, constat debere permitti.
- Capitulum II. Nihil iuris deperit episcopo, in cuius dioecesi sita est ecclesia, quam Papa unit ecclesiae alterius diocesis. Et est casus quotidianus.
Idem Agapito Abbati. Quia monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, [ita] hostilitate faciente [a congregatione] funditus dicitur desolatum, [ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit,] illud tuo monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actionibus, utile perspeximus uniendum, +[ut res eius tenendi vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia. In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore, quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud praesumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae, ut sollicitudinem illic debeas adhibere, committitur.] Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen iurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cuius civitate monasterium tuum est situm, sed Nucerinus, cuius est dioecesis, habeat. Nam sic huius loci ordinationem disponimus, ut tamen iura sua singulis episcopis inviolata servemus.
- Capitulum III. Episcopo subsunt omnia loca pia, et ad eius sollicitudinem debent ordinari ad usum destinatum.
Ex decretis Eugenii Papae. De xenodochiis et aliis similibus locis per sollicitudinem episcoporum, in quorum dioecesi exsistunt, ad easdem utilitates, quibus constituta sunt, ordinentur.
- Capitulum IV. Locus, auctoritate episcopi ad usum hospitalitatis deputatus, est religiosus, et ad mundanos usus redire non debet.
Urbanus III. Ariminensi Episcopo. Ad haec +super eo, quod quaesitum est a nobis, utrum hospitalis domus possit in saecularem habitum commutari, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si locus ille ad hospitalitatis usum et pauperum provisionem fuerit, sicut moris est, auctoritate pontificis destinatus, quum sit religiosus, non debet mundanis usibus deputari, sicut de vestibus et ligneis vasis, et aliis utensilibus ad cultum religionis per pontificem deputatis, antiqua consuetudo indubitanter observat, et venerabilium Patrum edocent sanctiones.
- Capitulum V. Locus religious debet reformari de religiosis duntaxat, non de saecularibus, nisi in defectum religiosorum.
Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae. Inter quatuor (Et infra: [cf. c. 8. de mai. et ob. I. 33.]) De monasteriis quoque Graecorum, in saeculares canonicos convertendis, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, Quamdiu monasteria per regulares viros, sive Graecos sive Latinos, remanere potuerint ordinata, non sunt ad saeculares clericos transferenda. Sed si regulares defuerint, propter eorum defectum in eis saeculares clerici poterunt ordinari [Praeterea etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum VI. Ecclesia, sita in diocesi episcopi, tenetur sibi in epscopalibus respondere, nisi appareant remissa legitime; et potest episcopus remittendo episcopalia censum sibi retinere.
Idem Abbati et Fratibus Cryptae ferratae. Constitutus in praesentia nostra venerabilis frater noster episcopus Albanensis in ecclesia Castri, quod Pauli dicitur, in qua ius patronatus monasterio vestro recognoscebat, a vobis ius episcopale duplici ratione petebat; primo, quoniam sita erat in dioecesi Albanensi, et ideo de iure communi ei tenebatur in episcopalibus respondere; +secundo, quoniam in multis privilegiis Romanorum Pontificum, distinguentibus fines dioecesis Albanensis, inter alias ecclesias, in quibus iurisdictionem exercet, haec Albanensi ecclesiae auctoritate apostolica confirmatur. Verum oeconomus vester proposuit ex adverso, quod, etsi ecclesia sita esset in dioecesi Albanensi, et in privilegio ipsius episcopi non sine subreptionis vitio eius esset nomen inscriptum, ei tamen non tenebatur in aliquo respondere, quum Albericus, quondam fundator ipsius, de assensu felicis recordationis B. Papae praedecessoris nostri monasterio Cryptae ferratae saepe dictam ecclesiam contulisset. Praeterea bonae memoriae Dominicus Lavitanus episcopus, de quo non erat contentio inter partes, qui fuerat episcopus Albanensis, universas ecclesias, ad vestrum monasterium pertinentes, in dioecesi eius sitas, et quicquid iuris tam in monasterio vestro Cryptae ferratae, quam in eis habebat, in emphyteusim sub annua octo denariorum usualium pensione quos annatas in capite publicum nominat instrumentum monasterio vestro concessit, ita videlicet, ut liceret abbati et fratribus eiusdem monasterii a quocunque vellent episcopo tam ordinationem clericorum quam consecrationem altarium in monasterio ipso et praedictis ecclesiis obtinere, in quibus etiam vobis tertiam partem mortuariorum indulsit, et C. Papa praedecessor noster quod ab eo factum fuerat suo privilegio confirmavit, et ex certa scientia statuit in perpetuum observandum. Verum, etsi ecclesia ipsa fuisset aliquando ecclesiae Albanensi subiecta, monasterium tamen vestrum nihilominus legitima se poterat praescriptione tueri, quum per quadraginta annos ipsam pacifice possedisset, quod per testes idem nisus est oeconomus comprobare. Ceterum oeconomus episcopi memorati ad obiecta respondit, quod concessio fundatoris Albanensi ecclesiae non nocebat, quum fundator solum ius patronatus monasterio concesserit memorato, et ipse super iure patronatus vobis controversiam non moveret; concessionem autem episcopi Lavitani non tenere dicebat, utpote continentem simoniacam pravitatem. Quum enim tertiam partem mortuariorum monasterio concessisset eidem, et tam in ordinationibus clericorum quam altarium consecrationibus indulsisset ei plenariam libertatem, sic videlicet, ut ea possent a quocunque mallent episcopo sine contradictione cuiuslibet obtinere: non est dubium, quin quum spilitualia haec exsistantt eo ipso, quod super his recompensationem certae pensionis accepit, commiserit vitium simoniae. Unde contractus huiusmodi, velut simoniacus, nullam obtinet firmitatem. Confirmatio autem apostolicae sedis fuerat super hoc per subreptionem obtenta, quum in ea de pensione nulla mentio habeatur. (Et infra:) Quum autem nec insolitum sit, nec novum, ut, quum episcopi ecclesias aliquas tam in spiritualibus quam in temporalibus concesserint piis locis, aliquid sibi reservent in eis nomine pensionis, nos quoque, quum vel libertatis privilegium, vel protectionis praesidium aliquibus ecclesiis indulgemus, gratis accipiamus censum gratis oblatum, et in literis nostris ad successorum nostrorum memoriam census exprimamus et etiam quantitatem: (Et infra:) Nos igitur, auditis his et aliis hinc inde propositis, oeconomum monasterii vestri oeconomo eiusdem episcopi ecclesiae Lavicanae nomine in solutionem pensionis praedictae, iuxta ratam, quae contingit ecclesiam praedictam, et restitutionem subtractae a quadraginta annis, secundum ratam eandem, per diffinitivam sententiam condemnamus, et eundem oeconomum vestrum ab impetitione oeconomi eiusdem episcopi super aliis reddimus absolutum, perpetuum illi silentium imponentes. Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavicani expressa fuerit certa poena quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propia convincatur, quum et pars vestra episcopo subtraxerit pensionem et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia sicut oeconomus proposuit memoratus utramque partem ab ea reddimus absolutam.
- Capitulum VII. Episcopus, petens ecclesiam quoad temporalia et spiritualia, obtinet in spiritualibus eo ipso, quod probat esse in sua dioecesi, si non appareat exempta; sed in temporalibus succumbit, nisi alter doceat de iure suo. Et in hoc ultimo est causus notabilis.
Idem Abbati et Conventui Farbensibus. Quum venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tit. sanctae Anastasiae presbytero et Pelagio sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et Ricardo procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Angeli de Cauceia cum suis pertinentiis et possessionibus petiisset, asserens, eam ad se tam in spiritualibus quam in temporalibus pertinere, [primo possessorium et postea petitorium intentando,] allegavit ante omnia ius commune: quia, quum constituta sit m dioecesi Sabinensi, ut dicebat, sub ipsius debebat consistere potestate [iuxta canonicas sanctiones. Verum, quum ex vestra fuisset parte negatum, eandem ecclesiam in praedicta dioecesi constitutam, idem episcopus ad hoc probandum privilegium bonae memoriae Anastasii Papae praedecessoris nostri coram ipsis exhibuit, in quo mons Tancia pro Sabinensis episcopatus termino ponitur, et inter alias ecclesias Sabinensis dioecesis eadem ecclesia S. Angeli numeratur, ac in praedicto monte dicitur esse constructa, hoc idem per publicum instrumentum, quo procurator vester utebatur, ostendens, in quo dicitur, quod dicta ecclesia sita est in territorio, Sabinensi, quum Sabiensis dioecesis longe amplius quam Sabinense territorium extendatur.] In temporalibus quoque ad se dictam ecclesiam pertinere, idem episcopus nitebatur ostendere per publicum instrumentum, in quo continebatur expresse, I. Sabinensem episcopum H. Farbensi abbati et duabus personis post ipsum dictam ecclesiam cum suis pertinentiis locavisse pro annua quatuor solidorum Papiensium pensione, in assumptione beatae Virginis persolvenda. Sed pars vestra proposuit, instrumento praedicto nullam fidem penitus adhibendam propter superlinearem scripturam et rasuram [in] loco suspecto factam, ubi videlicet annotatio temporis recensetur. +Fuit insuper ex episcopi parte propositum, quod, quum ab ecclesia S. Angeli nomine monasterii vestri multo tempore fuerit certa pensio ecclesiae Sabinensi soluta, manifeste liquebat, ad eandem ecclesiam, a qua locatio facta fuerat, [supradictam ecclesiam] iure proprietario pertinere. [Praeterea quum bonae memoriae Lucius Papa praedecessor noster iniunxerit Sabinensibus, ut ad recuperationem Tanciae, quam eo tempore tenebatis, intenderent, et per eosdem Petro de Bono, tunc Sabinensis episcopatus procuratori, tam Tancia quam ecclesia S. Angeli fuerit restituta, et vos eandem ecclesiam postea duxeritis occupandam, eiusdem erat episcopo restitutio facienda, sicut idem episcopus ea omnia per idoneos testes esse asserebat esse probata.] Ad haec autem procurator respondebat praedictus, quod, etsi quidam testes se vidisse deponant, ecclesiam S. Angeli pensionem IV. solidorum Sabinensi episcopo persolvisse, nullum tamen ex hoc monasterio vestro poterat praeiudicium generari, quum non appareat, pensionem ipsam ex parte monasterii fuisse solutam, et quamquam etiam testes asserant, se vidisse multoties praetaxatam pensionem exsolvi, non tamen ostenditur tanto tempore praestita, quod usque ad praescriptionem legitimam porrigatur. Item, sicut ad rei proprietatem locatio facta non sufficit, ita nec solutio, nec perceptio pensionis. [Licet etiam idem Lucius praedecessor noster suprascriptum mandatum Sabinensibus dederit circumventus, credens, prout ei suggestum fuerat, ad Sabinensem episcopatum praedictum locum et ecclesiam pertinere, ac Farfenses monachi propulsantes iniuriam ab eisdem Sabinensibus irrogatam retinere curaverint ecclesiam memoratam, propter hoc non erat episcopo restitutio facienda, maxime quum a vacino contrariam esset sententiam super petitorio excepturus, et qui petit quod redditurus est, dolum facere dignoscatur, sicut in civilibus legibus continetur. Medietatem quoque oblationum specialium quorundam dierum idem episcopus in eadem sibi ecclesia vendicabat, quam eidem de plano procurator vestri monasterii recognovit.] Quia igitur his et aliis intellectis, quae coram cardinalibus supra dictis pars utraque proponere procuravit, nobis constitit, ecclesiam supra dictam sancti Angeli constitutam esse in dioecesi Sabinensi, de consilio fratrum nostrorum episcopale ius in omnibus spiritualibus eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis tantum exceptis, quae per authentica scripta ei dignoscuntur esse subtracta, +[hoc ad cautelam expresso, ut medietatem oblationum praedictarum dierum, quam sicut dictum est, ipsi procurator recognovit iam dictus, in eadem ecclesia percipiat annuatim.] Quia vero instrumentum praedictum, per quod episcopus supra dictam ecclesiam intendebat [sibi] quoad temporalia vindicare, ad faciendam super hoc fidem invalidum esse cognovimus, utpote propter praedicta de iure suspectum: vos ab impetitione ipsius quoad temporalia eiusdem ecclesiae duximus sententialiter absolvendos, eidem super hoc silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbi II. Non. Aug. Ao. XII. 1209.]
- Capitulum VIII. Monasterium subiectum est episcopo, in cuius dioecesi situm est, nisi probetur exceptum. H. d. quoad titulum.
Idem. Quum dilectus filius +[F. Auriensis decanus nuncius venerabilis fratris nostri Auriensis episcopi, et magister Robertus monachus Cellae novae et abbatis sui nuncius, ad sedem apostolicam accessissent, nos eis dilectum filium P. sanctae Mariae in Via lata diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo fuit ex episcopi parte propositum, quod, quum idem episcopus abbatem sibi lege dioecesana subiectum vocasset ad synodum, ipse non solum non accessit ad ipsum, immo etiam sancti Petri et sanctae Columbae prioribus et archipresbytero Cauci in Auriensi dioecesi constitutis prohibuit, ne ad ipsius episcopi synodum accedere attentarent, licet etiam vocarentur. Quumque dictus episcopus, ut saltem humiliter abbatem ad bonum obedientiae revocaret, et vinceret in bono malum, ipsi mandasset, ut eum ad statutum terminum in monasterio exspectaret, licet episcopus illuc, iuxta quod promiserat, accessisset, abbatem non reperit, et portas monasterii clausas invenit, nec ad monachos aditus ei est concessus. Propter quod abbatem suspendit, et monasterium interdixit. Verum quum nec propter hoc abbas ipse a suo contumaciae proposito resiliret, nec latas in se ac monasterium sententias observare, in eum excommunicationis sententiam promulgavit, quam dictus episcopi nuncius a nobis petiit confirmari. Ceterum nuncius partis adversae petitionem eius non esse admittendam proposuit, quia, licet monasterium ipsum infra metas Auriensis dioecesis sit constructum, liberum tamen semper exstitit, et ab omni iurisdictione ac iugo Auriensis ecclesiae a tempore suae fundationis exemptum. Praeterea si episcopus aliquam in eo, quod verum non erat, iurisdictionem haberet, quia tamen abbas ab omni gravamine prius ad sedem apostolicam appellarat, sententiam in eum et monasterium postmodum latam nullam idem nuncius obtinere asseruit firmitatem. Conquestus est etiam idem nuncius ex parte capituli Cellae novae, quod dictus episcopus abbatem eorum adeo circumvenit, quod contra immunitatem ipsius ecclesiae ipsis nescientibus ei obedientiam repromisit.] Nos igitur super praedictis per memoratum cardinalem instructi, Quia causa ipsa non poterat in nostra praesentia terminari, utpote quum nuncius monasterii super procuratione vel ratihabitione literas non haberet: eam vestro duximus examini committendam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus, si vobis constiterit, abbatem ipsum ad sedem apostolicam super hoc, antequam episcopus in eum suspensionis vel excommunicationis, et in monasterium interdicti sententias tulerit, legitime appellasse, vel monasterium a iurisdictione episcopi eiusdem esse exemptum, eo non obstante, quod abbas, ab eo, sicut dicitur, circumventus, praeter fratrum suorum assensum ei obedientiam repromisit, quum fraus et dolus ei patrocinari non debeant, iudicetis illas sententias appellatione remota penitus non tenere, alioquin faciati eas per censuram ecclesiasticam inviolabiliter usque at satisfactionem congruam observari. Quodsi forsan abbas, ipse in exemptionis probatione defecerit, nec legitima se poterit praescriptione tueri, licet probet, se ante praedictas sententias appellasse, nihilominus tamen monasterium ipsum iudicetis Auriensi ecclesiae subiacere, in cuius est dioecesi fundatum. Similiter, eo in probatione appellationis deficiente, si vobis constiterit de exemptione vel legitima praescriptione, tam abbatem, quam monasterium ab impetitione eiusdem episcopi et ecclesiae ipsius penitus absolvatis, [et faciatis quod decreveritis etc. Dat. Lat. VII. Kal. Apr. 1198.]
- Capitulum IX. Novam religionem non licet constituere sine auctoritate Romani Pontificis nec in diversis monasteriis potest quis esse abbas vel monachus. Sic principaliter summatur, licet plura dicta habeat.
Idem in concilo generali. Ne nimia religionum diversitas gravem in ecclesiam Dei confusionem inducat, firmiter prohibemus, ne quis de cetero novam religionem inveniat, sed quicunque ad religionem converti voluerit, unam de approbatis assumat. Similiter qui voluerit religiosam domum de novo fundare, regulam et institutionem accipiat de [religionibus] approbatis. Illud etiam prohibemus, ne quis in diversis monasteriis locum monachi habere praesumat, nec unus abbas pluribus monasteriis praesidere.
Titulus X X X V I I . De capellis monachorum et aliorum religiosorum.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Ad curam monasterio subiectam non monachi, sed saeculares clerici praeficiuntur, et episcopis subsunt.
Urbanus III. In ecclesiis, ubi monachi habitant, populus per monachum non regatur; sed capellanus, qui populum regat, ab episcopo per consilium monachorum instituatur, ita tamen, ut ex solius episcopi arbitrio tam ordinatio eius quam depositio, et totius vitae pendeat conversatio.
- Capitulum II. Si ecclesia non cathedralis vindicat sibi ius in alia ecclesia obtinebit solum quoad ea, quae probabit sibi deberi praescriptioni vel alio legitimo modo. H. d. secundum communem et verum intellectum.
Innocentius III. Archipresbytero et Clericis sanctae Caeciliae. Dilectus filius M. syndicus ecclesiae vestrae, in nostra praesentia constitutus, ab oeconomo sancti Laurentii de Piscinula in scrutiniis, baptismate, processionibus, et capitulis et similibus subiectionem postulans, possessorium et petitorium intentabat. Quum enim ecclesia sancti Laurentii sit in parochia vestra sita, debet de iure communi, sicut idem syndicus proponebat, ecclesiae vestrae in praedictis omnibus subiacere, nisi se posset vel speciali privilegio, vel legitima praescriptione tueri, quia nec privilegium exemptionis habet, nec praescriptionem pro se poterat allegare, quum illa ecclesia sanctae Caeciliae praescripsisset, sicut per testes dicebat legitime comprobatum. Praeterea, quum olim coram bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro super praedictis inter vestram et praedictam ecclesiam quaestio verteretur, M. presbyter eiusdem ecclesiae fuit sponte confessus, quod ecclesiae sanctae Caeciliae scrutinium et baptisma debebat, sicque ad proprietatem vestram iustitiam recognovit. Quumque pars vestra testes sufficientes et idoneos, qui se illum diversis temporibus ad :Capitulum vocasse, ipsumque venisse firmiter asserebant, in medium produxisset, eis iurare paratis, praedictus presbyter se vocatum ivisse ad :Capitulum est confessus. Unde praedictus praedecessor noster ecclesiam vestram capitulo, quo se conquesta fuerat spoliatam, salvo iure proprietatis ecclesiae sancti Laurentii revestire curavit, sicut in eius literis continetur. Per hoc ergo et proprietatem quoad scrutinium et baptisma, et possessionem quoad :Capitulum vester voluit syndicus comprobare. Ad haec autem sancti Laurentii oeconomus ex adverso respondit, quod ecclesia illa nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinebat. Quum enim monasterium monialium fuerit, sicut ex multis scriptis authenticis edocetur, et generaliter servetur in Urbe, ut nullum monasterium titulo sit subiectum, incongruum videbatur, ut regulares saecularibus supponantur. Praeterea usque hodie nos in ea institutionem et destitutionem liberam exercemus, +quum et bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilectum filium M. scriptorem nostrum archipresbyterum in ea sine contradictione cuiuslibet statuisset. Sic ergo ecclesiam ipsam liberam et in possessione libertatis exsistere dictus voluit oeconomus comprobare. Quum ergo pro eo habeat ius commune, in eo videlicet, quod universa monasteria Urbis ad Romanam ecclesiam nullo pertinent mediante, affirmanti contrarium fides non est aliquatenus adhibenda, nisi super hoc privilegium induxerit speciale. Quod autem dicitur in parochia vestra sita, idem oeconomus penitus denegavit. Sed etsi hoc verum esset, sufficienter tamen se poterat praedicta ratione tueri. Confessio autem M. presbyteri super scrutinio et baptismo eidem ecclesiae praeiudicare non poterat, quum super his lis contestata in eiusdem praedecessoris nostri praesentia non fuisset, sicut ex forma petitionis et conclusionis apparet. Hac etiam sententia non fuerat hactenus ecclesia vestra usa, sed eam duxerat usque ad haec tempora supprimendam. (Et infra:) Nos igitur, auditis propositis, rationibus et allegationibus, instrumentis et attestationibus plenius intellectis, et cum fratribus nostris deliberato consilio, oeconomum eiusdem ecclesiae sancti Laurentii syndico vestro in baptismo, et scrutinio et processionibus condemnamus, ita tamen, ut per hoc ecclesiae Romanae nullum praeiudicium generetur, si quando forte ius suum duxerit prosequendum. In institutione autem et destitutione et capitulo oeconomum ipsum ab impetitione syndici vestri prorsus absolvimus, syndico vestro super hoc perpetuum silentium imponentes.
- Capitulum III. In prioratibus monachorum non possunt singuli monachi commorari; etiamsi super hoc habeant rescriptum apostolicum, nisi in illo fiat mentio de Lateranensi concilio.
Honorius III. Episcopo Venetensi. Ex parte tua fuit propositum +coram nobis, quod, conquerentibus olim abbate ac conventu Rivensi Venetensis dioecesis, quod tu compellere moliebaris eosdem, ut instituerent plures monachos in quibusdam suis prioratibus tuae dioecesis, in quorum singulis singuli monachi hactenus steterant, quum pluribus facultates non suppetant eorundem, nos abbati S. Albini Andegavensis et collegis eius per literas nostras dedimus in mandatis, ut de ipsorum locorum facultatibus inquirentes, in eorum singulis facerent plures institui monachos, si pluribus illorum sufficiunt facultates; alioquin tibi auctoritate praesentium inhiberent, ne abbatem et conventum praedictos molestares super instituendis pluribus in eisdem. Unde idem Abbas et conventus Rivenses Venetensis dioecesis occasione literarum apostolicae sedis asserunt sibi esse concessum, ut in singulis locorum ipsorum prioratibus singuli monachi commorentur, si pluribus non suppetunt facultates eorundem. Quum autem id obviet Lateranensi concilio, de quo nulla mentio est in literis ante dictis, postulasti nostro edoceri responso, utrum nostrae intentionis fuerit per huiusmodi literas cum abbate et conventu praedictis contra ipsum concilium dispensare. Nos ergo Fraternitati tuae breviter respondemus, quod tenoris huiusmodi literas ab apostolica sede non credimus emanasse. Quodsi per occupationem forsitan emanaverint, nolumus per hoc derogari concilio supra dicto.
- Capitulum IV. Ordinarius compellit abbatem, ut monachos a prioratibus revocet ad claustrum, vel eis socios adiungat.
Idem Burdegalensi Archiepiscopo. Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod nonnulli monachi, lege tibi dioecesana subiecti, in quibusdam prioratibus habitant solitarii contra statutum generalis concilii. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus ipsorum monachorum abbates seu priores, ut vel ipsos ad claustrum revocent, facientes in ipsis ecclesiis deserviri per clericos saeculares, vel alios monachos eisdem associent, cum quibus vitam possint ducere regularem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, proviso, quod ad exemptos manum occasione mandati huiusmodi non extendas.
Titulus X X X V I I I . De iure patronatus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Si propter discordiam patronorum ecclesia caret administratore, cessatur in ecclesia a divinis, tolluntur reliquiae, et ostia clauduntur, si aliter sine scandalo ecclesiae provideri non potest. H. d. cum cap. sequenti.
Ex concilio Mediolanensi. Perlatum est +ad nos, quod inter heredes ecclesiae, in rebus propriis constitutae, dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros, quod sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde Nobis visum est, quod ecclesia inter heredes patroni dividi non debeat. Et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, propter quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, si aliter provideri non poterit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solennia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium valeat exercere.
- Capitulum II. Summatum est in cap. proximo.
Ex concilio Triburiensi. Quaecunque ecclesia +a compluribus coheredibus sit obsessa, concordi unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat proa ecclesia dissidere patronos, ut eam nolint sub uno presbytero procurari, et propterea iurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare, quia iuxta Apostolum servos Dei non oportet litigare, episcopus, si aliter non poterit ipsi consulere, tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque eiusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo consignet ea, ut sacrum mysterium nullus in ea celebret, antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui sacrosancta sit idoneus procurare, et populo Dei utiliter praeesse.
- Capitulum III. Si patroni in praesentando discordant, praefertur praesentatus a maiori parte, si est idoneus, et, si hoc sine scandalo fieri non potest, vel patroni infra tempus debitum non praesentant, episcopus ordinabit ecclesiam.
Ex concilio Lateranensi. Quoniam in quibusdam locis fundatores ecclesiarum aut heredes eorum potestate, in qua eos ecclesia hucusque sustinuit, abutuntur, et, quum in Dei ecclesia usus debeat esse qui praesit, ipsi plures sine respectu subiectionis moliuntur eligere, et, quum una ecclesia unius debeat esse rectoris, pro sua dissensione plurimos repraesentant: quocirca praesenti decreto statuimus, ut, si forte in plures partes fundatorum se vota diviserint, ille praeficiatur ecclesiae, qui maioribus iuvatur meritis et plurimorum eligitur et approbatur assensu. Si autem hoc sine scandalo esse nequiverit, ordinet antistes ecclesiam, sicut melius eam secundum Deum viderit ordinandam. Et id ipsum etiam faciat, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et, cui competat, infra quatuor menses non fuerit diffinitum.
- Capitulum IV. Excommunicantur patroni laici, qui clericos instituunt et destituunt in ecclesiis etiam patronatis, vel bona ipsarum aliter administrant. Et clerici, qui institutionem laicorum recipiunt, communione priventur.
Ex eodem. Praeterea, quia in tantum quorundam laicorum processit audacia, ut, episcoporum auctoritate neglecta, clericos instituant in ecclesiis, et removeant [etiam,] quum voluerint, possessionem quoque atque alia ecclesiastica bona pro sua voluntate plerumque distribuant, et tam ecclesias ipsas quam homines earum talliis et exactionibus gravare praesumant, ipsos, qui amodo ista praesumpserint, anathemate decernimus feriendos. Presbyter autem sive Clericus, qui ecclesiam per laicos sine proprii episcopi auctoritate receperit, communione privetur, et, si perstiterit, a ministerio ecclesiastico et ordine deponatur. [Sane quia laici etc.]
- Capitulum V. Si patronus laicus successive praesentat duos, et secundus instituitur ab episcopo, valet institutio. Hoc dicit primo. Patronus non potest clerico vel alteri ecclesiae conferre ecclesiam patronatam, vel alteri donare.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Quod autem consulis, si clericus idoneus ad vacantem ecclesiam praesentatus non fuerit ab episcopo dioecesano admissus, et postmodum alius idoneus praesentatus, et institutus ab episcopo possessionem tenuerit corporalem, an, primo clerico ecclesiam petente, debeat posterior removeri, vel posterior priori praeferri, dubium non est, quin in casu isto melior sit conditio possidentis, quoniam, antequam praesentatio per dioecesanum episcopum approbetur, ratum non est quod a patrono fuerat inchoatum. De cetero tuae prudentiae respondemus, quod, si laici clericis vel collegiis de concessionibus vel donationibus instrumenta confecerint in haec verba vel similia «concessi vel dedi ecclesiam, et praesenti charta firmavi», si consensus episcopi non accesserit, nihil agi videtur, quia pro non dato habetur, quod ab illo datur, qui non potest de iure donare.
- Capitulum VI. Comparans vel emens ius patronatus, eo spoliari debet. Vel sic: Qui emit ius patronatus, ut possit praesentare filium vel nepotem, seu quem vult, eo privari debet. H. d. et utraque lectio potest sustentari.
Idem Exoniensi Episcopo. Quia clerici quidam vestrae iurisdictionis advocatias ecclesiarum, sicut accepimus, comparant, vel quocunque modo possunt acquirunt, ut postmodum eorum filii vel nepotes ad easdem ecclesias praesententur, nos, tam pravam consuetudinem penitus eradicare volentes, nihilominus praesentium vobis auctoritate mandamus atque praecipimus, ut id arctius inhibere procures, eosdem advocationibus taliter acquisitis appellatione postposita spoliando.
- Capitulum VII. Ius patronatus, consistens in aliqua universitate temporalium, transit cum ipsa universitate, etiamsi universitas transeat tantum quoad utile dominium; nisi ius patronatus specifice sit exceptum. H. d. et est notabilis casus, et quotidie allegatur.
Idem Herfordensi Episcopo et Abbati de Forde. Ex literis I. Salabriensis episcopi accepimus, quod defuncta persona ecclesiae de Laton. G. miles, qui villam, in qua ecclesia sita est, a monasterio de Vinton. ad firmam tenebat, ad eandem vacantem G. clericum praedicto episcopo praesentavit. Postmodum abbatissa praedicti monasterii, ad episcopum veniens, alium praesentavit eidem ad ecclesiam supra scriptam, quo nolente praesentatum ab ea recipere, apud Cantuariensem archiepiscopum gravem de episcopo deposuit quaestionem. +Archiepiscopus, quia visum sibi erat, quod factum militis super praesentatione praefata nullius esset momenti, praedicto episcopo in virtute obedientiae iniunxit, quod personam illam reciperet et in possessionem induceret, quam abbatissa sibi decreverat praesentandam. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefato militi praescripta villa fuerit non excepto iure patronatus ad firmam concessa, vel, antequam de iure patronatus inter abbatissam et militem controversia esset suborta, praefatus G. de Leicestria in praescripta ecclesia per episcopum ad praesentationem militis institutus fuisset, ei, dummodo alias sit idoneus, adiudicetis ipsam ecclesiam ita, quod, si abbatissa obtineat adversus militem, illi de temporalibus debeat respondere.
- Capitulum VIII. Si laicus clerico vel religioso loco concedit ecclesiam sine consensu episcopi, non obstante tali concessione, quae non valet, ad ipsam ecclesiam, quum vacaverit, poterit praesentare, et eam alteri ecclesiae de consensu episcopi concedere. H. d. cum cap. Quum laici, et cap. Suggestum, infra eod.
Idem Vintoniensi Episcopo. Illud [vero] praetereundum non duximus, super quo te intelleximus dubitare, quod, si aliquis laicus episcopo inconsulto ecclesiam non vacantem concedit alicui religiosae domui, et postea, quum vacaverit, ad praesentationem eiusdem laici aliquis clericus ibi fuerit per dioecesanum episcopum institutus, prior concessio secundam institutionem, quo minus habeatur rata et firma, non potest nec debet aliquatenus impedire, quum illa concessio de iure nullius possit esse momenti, tum quia de re non vacante facta est, tum quia laicus sine auctoritate episcopi nemini potest ecclesias dare, licet religioso loco ius patronatus conferendi liberam habeat facultatem. Si vero ius patronatus vacante ecclesia religioso loco contulerit, et aliquis postea sine praesentatione fratrum eiusdem loci fuerit in ipsa ecclesia institutus, eius secundum rigorem iuris est institutio irritanda.
- Capitulum IX. Instituti in ecclesiis patronatis per novos patronos mutari non possunt, nec vicissitudines ecclesiarum per eos fieri.
Idem eidem. Querimonia, +prioris et fratrum de Lauth nobis literis destinata audivimus, quod R. quondam Herfordensis comes ius, quod idem prior et fratres in ecclesia de Wic. ex donatione H. de Laci fundatoris ecclesiae suae, et ipsius R. soceri habere debebant, bonae memoriae I. quondam Wigorniensi episcopo recognovit. Unde episcopus postea iam dictos priorem et fratres nullo reclamante aut contradicente exinde investivit, quam illi deinde quiete et pacifice possederunt. Demum quum inter comitem praefatum et C. uxorem suam, in cuius patrimonio ecclesia illa consistit, divortium per ecclesiasticum iudicium celebratum fuisset, eadem C. W. Pictaviensi nupsit, qui ecclesiae praescriptae fructus memorato priori et fratribus subtraxit omnino, et eos in usus R. sacerdotis eiusdem loci sine episcopali auctoritate convertit. Quumque postmodum, W. de medio sublato, praefata C. tertio viro W. scilicet de Mediran, esset matrimonio copulata, idem W. in ea, qua et W., temeritate persistens, iam dictum R. in ecclesia praetaxata contra priorem supra dictum manutenere et fovere incepit, dicens, quod praenominatus episcopus I. [fecit] super ecclesia, quae de uxoris suae advocatione exsistit, dum erat in potestate illius viri, a quo postmodum separata fuisse dignoscitur, nullam debere firmitatem habere, praesertim quum patrimonium uxoris suae, sicut asserit, integre sibi restitutum non esset, nisi de ecclesia illa suam posset adimplere voluntatem. Unde, quoniam Absurdum videtur omnino, et ab ecclesia Dei penitus eliminandum, ut ad singulas patronorum secundum humanam conditionem mutationes ecclesiarum ordinationes mutentur, nec quod a suprascripto H. taliter factum fuit alicui successorum licuit revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et studiose inquiras, et si ita inveneris esse, prout superius est narratum saepe dictis priori et fratribus, ecclesiam praelibatam omni occasione et appellatione cessante restituas et in pace facias possidere. Et vicissitudines etiam huiusmodi ecclesiarum ab advocatis vel aliis praesumantur sed earum praesumptores usque ad dignam satisfactionem dilatione sublata, vinculo excommunicationis percellas.
- Capitulum X. Patronus ecclesiam clerico conferre non potest, et, si contulerit, potest hoc non obstante ad ecclesiam praesentare rectorem.
Idem Eboracensi Archiepiscopo. Quum laici episcopis nescientibus aut non consentientibus ecclesias clericis concedunt, in quibus habent ius patronatus, et postea poenitentia ducti alios ad easdem ecclesias episcopis repraesentant, et illi ad eorum praesentationem in eisdem ecclesiis ab episcopis instituuntur, eorum debet institutio stare et firmiter observari, qui auctoritate sunt episcopi instituti, concessione priori, quae nulla est, omnino evacuata. Non enim licet laicis clericos in ecclesiis praesumptione propria ordinare.
- Capitulum XI. Religiosi vindicare vel retinere non possunt ecclesias sibi concessas a laicis sine dioecesani concessu, nisi legitime praescripserint, vel postea dioecesanus consenserit.
Idem Abbatibus, Prioribus et Clericis per archiepiscopatum Eboracensem constitutis. Cura pastorali +necessitate constringimur, et auctoritate iniuncti nobis officii provocamur, pro statu ecclesiarum vigili studio satagere, et, ne contra iuris ordinem alicui conferri valeant, attentiori sollicitudine providere. Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus ex donatione laicorum, nisi auctoritas dioecesani episcopi et consensus adsit, nullus vestrum aliquas sibi ecclesias vindicare praesumat, vel retinere taliter acquisitas, nisi legitima fuerit praescriptione munitus, aut dioecesani episcopi forte habuerit postea consensum. Quum enim laici non possint in alios nisi ius, quod habent, transferre, nos huiusmodi concessiones viribus carere decerninus, et irritas penitus esse censemus.
- Capitulum XII. Si patroni ecclesiae vacantis infra tempus, a iure concessum, non presentant, episcopus ordinabit ecclesias.
Idem Lingonensi Episcopo. Si vero aliquando ordinatio alicuius ecclesiae ad tuam institutionem spectat et pro controversia laicorum de iure patronatus inter se disceptantium malitiose prorogatur: fas tibi sit de auctoritate nostra appellatione remota in eadem ecclesia personam idoneam instituere, ita, quod ipsa eadem repraesentetur ab eo, qui ius evicerit patronatus.
- Capitulum XIII. Si ius patronatus ecclesiae devenit ad exemptos, per hoc in nullo debet laedi ius episcopale.
Idem Hospitalariis. Quum saeculum reliqueritis, +ut Creatori nostro possitis in arce contemplationis placere, decet vos ab his, quae sunt obvia rationi, abstinere, vel quae reprehensioni subiaceant, aut vestram opinionem aut famam valeant denigrare. Inde est, quod universitati vestrae districtius per apostolica scripta Prohibemus, ne, quum ratione feudorum emptorum aliterve acquisitorum, vel etiam alio modo ius patronatus in ecclesiis parochialibus acquisieritis, in eis presbyteros nisi per episcopum instituatis, nec episcopo ius parochiale minuere aut auferre aliquatenus praesumatis. Excommunicatos quoque ipsius episcopi vel archidiaconorum tuorum contra authentica scripta Romanae ecclesiae ad divina officia in capellis vestris recipere non audeatis.
- Capitulum XIV. Sine consensu patroni non potest quis ecclesiam occupare.
Idem. Ex insinuatione dilecti filii nostri O. clerici accepimus, quod, quum ei frater eius ius patronatus, quod in quibusdam ecclesiis, in Linconiensi et Salisberiensi episcopatibus constitutis, habebat, liberaliter contulisset, eas ecclesias quidam presbyteri et alii occasione fratris praedicti O. sine ipsius voluntate et assensu per violentiam occuparunt, et eas iniuste detinent occupatas. +Quia igitur nostra interest, ea, quae minus ordinate ab aliquibus subiectis attentantur, ad rectitudinis tramitem revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si est ita, sicut dictum est, memoratos presbyteros ecclesiarum earum detentores, ut easdem praedicto clerico restituant, per eum libere et pacifice ordinandas, monitione praemissa compellas. Quodsi praedicti presbyteri commonitioni tuae acquiescere forte noluerint, tu ipsos excommunicatione, et terras si quas habeat, omni occasione et appellatione cessante interdicto subiicias, et in memoratis ecclesiis divina facias cessare officia, quamdiu ab aliquibus praedictorum auctoritate militum occupatae detinebuntur. Quodsi nec earundem ecclesiarum detentores resipuerint, ipsos, appellatione cessante, ecclesiastica censura percellas.
- Capitulum XV. Non potest patronus ecclesiam sibi retinere, vel etiam alteri concedere propria auctoritate.
Idem Adonensis Episcopo. Consuluit nos +tua fraternitas, quid tibi faciendum sit de clericis, qui ecclesias constructas hereditario iure sibi vindicant, nec tibi volunt exinde respondere, et de laicis, qui praescriptas ecclesias filiis vel nepotibus suis dare nituntur. Quum autem sanctuarium Dei iure hereditario teneri non possit, et indignum sit penitus et absurdum, ut quilibet auctoritate propria ecclesiam occupet, vel taliter occupatas detineat: non decet aliquatenus sustineri, ut in episcopatu tuo vel clerici ecclesias a parentibus suis fundatas propria auctoritate detineant, aut laici filiis vel aliquibus aliis ecclesias concedant easdem.
- Capitulum XVI. Ius patronatus per se vendi non potest.
Idem. De iure vero patronatus in praescripta capella hoc tuae discretioni mandamus, quatenus, si R. Brito illud comparavit, quum inconveniens sit et penitus inhonestum vendi ius patronatus, quod est spirituali annexum, contractum illum sublato appellationis remedio irritum esse decernas, ipsumque apostolica auctoritate fretus non differas revocare.
- Capitulum XVII. Patronus non potest sine episcopi vel Papae consensu etiam loco religioso conferre ecclesiae decimas vel aliud spirituale.
Idem. Nullus laicus decimas, aut ecclesiam, aut quicquid ecclesiastici iuris est, sine concessione sui pontificis monasteriis vel canonicis conferat. Et si quis episcopus improbitatis vel avaritiae causa consentire noluerit, Romano pontifici nuncietur, et quod offerendum est tunc eius licentia offeratur.
- Capitulum XVIII. Si quis episcopus in ecclesia alterius dioecesis est patronus, praesentatus ab eo debet admitti, si est idoneus.
Idem. Significasti (Et infra:) Ceterum Si episcopi post promotionem suam praesentationes personarum ad ecclesias apatronis earum pro ecclesiis sibi commissis adepti fuerint, personae idoneae, quas ad eas vacantes praesentaverint, sunt admittendae.
- Capitulum XIX. Institutus ad praesentationem eius, qui tunc ius patronatus ecclesiae possidebat, removeri non debet, licet illud ius ab eo postmodum evincatur; secus, si non possidebat, sed tantum credebatur esse patronus.
Idem abbati S. Alberti. Consultationibus (Et infra: [cf. c. 10. de off. iud. del. I. 29.]) De cetero Si aliquis clericus ab ordinario iudice in aliqua ecclesia fuerit institutus ad praesentationem illius, qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus, et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus, qui institutus est, non debet ab ipsa ecclesia propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille, qui eum praesentavit, ius patronatus ecclesiae possidebat, quum ex hoc ei, qui de iure debet habere, nullum in posterum praeiudicium generetur. Si vero tunc non possidebat ius patronatus, sed tantum credebatur esse patronus, quum [tamen] non esset, nec possessionem patronatus haberet: secundum consuetudinem Anglicanam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero etc. (cf. c. 4. de don. III. 24.)
- Capitulum XX. Valet secunda concessio ecclesiae, facta alteri ecclesiae per episcopum et patronum, non obstante priori, facta per patronum solum.
Idem Eboracensi Archiepiscopo. Suggestum est auribus nostris, quod, quum ecclesiae quaedam de assensu domini fundi et auctoritate Eboracensis archiepiscopi ecclesiae beati P. Eboracensis concessae et assignatae sint in praebendam, canonici de Novoburgo concessionem illam attenuare et irritare nituntur occasione donationis, quam sibi asserunt prius factam fuisse. Unde, licet in donationibus ecclesiarum requirendus sit et exspectandus patronorum consensus, quia tamen ecclesiae ipsae, nisi auctoritas intervenerit pontificalis, canonice concedi non possunt: universitati vestrae significamus, quod prior concessio, si cum assensu patroni et auctoritate dioecesani episcopi facta est, aut eius assensus fuerit postea subsecutus, posteriori concessioni praefertur; alioquin illa debet praeferri, quamvis posterius facta sit, quae consensu domini fundi et episcopi auctoritate fulcitur.
- Capitulum XXI. Ab officio et beneficio removetur qui monitus non dimittit ecclesiam sine consensu episcopi sibi concessam. H. d. - (Ad hoc etc.:) Laici, spoliantes ecclesiam, excommunicantur. H. d.
Idem Archiepiscopis et Episcopis per Angliam Constitutis. Relatum est nobis, quod nonnulli, ambitione nimia tracti, occasione laicae recognitionis vel potentiae saecularis in saeculari foro, non requisita episcopi audientia, patronatus ecclesiarum et beneficia ecclesiastica sibi praesumunt in vestris parochiis vindicare. Quoniam igitur huiusmodi personae non intrant per ostium, sed aliunde conscendunt, ac per hoc indigni sunt pastoris nomine vel praerogativa gaudere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eos, quos patronatus ecclesiarum vel ecclesiastica beneficia constiterit praedicto modo adeptos, si commoniti praedicta minime resignaverint, nisi praescriptione aut episcopali concessione muniti fuerint, sublato appellationis diffugio ab officio reddatis et beneficio alienos, +et si nec sic destiterint, vinculo anathematis innodetis, et usque ad dignam satisfactionem teneatis et teneri faciatis adstrictos. Ad hoc, quoniam quidam laici ecclesias terris et aliis possessionibus spoliant, ut sic viros ecclesiasticos faciant coram saeculari iudice litigare, vobis praesentium auctoritate iniungimus, ut id publice sub interminatione curetis anathematis prohibere. Si quis autem prohibitionis vestrae contemptor exstiterit, eum, si manifestum fuerit, appellatione cessante excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sicut excommunicatum faciatis attentius evitari.
- Capitulum XXII. Si quaestio iuris patronatus infra sex menses non terminatur a tempore vacationis, libere potest episcopus sine praesentatione ibidem instituere rectorem. H. d. Sed intellige de patronis ecclesiasticis; nam in laicis sufficiunt quatuor menses.
Idem. Eam te decet (Et infra: [cf. c. 4. de aet. et qual. I. 14.]) Illas autem ecclesias, de quarum patronatu controversia fuerit, si infra sex menses, postquam vacaverint, non fuerit controversia terminata, licitum tibi sit de persona idonea sublato appellationis obstaculo ordinare. Ad haec etc. (cf. c. 27. de app. II. 28.)
- Capitulum XXIII. Patronus ius patronatus propria auctoritate alienare non potest, nec ab ecclesia aliquid temporale exigere, nisi tempore fundationis a dioecesano illud fuerit sibi reservatum.
Lucius III. Praeterea, quoniam advocati ecclesiarum in tantam noscuntur insolentiam prorupisse, ut sacerdotes et alios ecclesiasticos viros pro suae voluntatis arbitrio ecclesiis ipsis instituant atque destituant, et ius advocationis donationis vel emptionis titulo, aliisque pro sua voluntate contractibus etiam in alios transferre praesumunt, fodrum, albergarias, regium et similia, tanquam a propriis rusticis, ab ipsis ecclesiis extorquentes, et quod ministri ecclesiarum eis inconsultis faciunt iuxta proprium arbitrium in irritum deducentes, praesenti decreto statuimus, eos, sive advocati, sive patroni, vel vicedomini, sive custodes, vel guardias habentes, seu quocunque alio nomine censeantur, a gravaminibus ecclesiarum cessare, nihilque in ipsis praeter antiquos et moderatos reditus a locorum episcopis institutos exigere, aut, si aliud exegerint, excommunicationi subdantur. Contractus quoque huiusmodi, quos fecerunt vel facient in futurum, praesenti constitutione cassamus, et eos vim aliquam decernimus non habere. Ne autem per appellationis obstaculum aut in his quae de haereticis dicta sunt aut in advocatorum coercione quam diximus, praesentium deludatur auctoritas decretorum, totius appellationis remedium in praescriptis capitulis denegamus, nullam penitus audientiam quibuslibet contra haec appellantibus praebituri.
- Capitulum XXIV. In pluribus successive praesentatis a patrono laico, episcopo datur gratificatio; sed in praesentatis a persona ecclesiastica potior est primo praesentatus. H. d. specialiter, et est unum de principalioribus cap. tituli.
Idem Norvicensi Episcopo. Quum autem advocatus clericum unum idoneum episcopo praesentaverit, et postulaverit postmodum, eo non refutato, alium aeque idoneum in eadem ecclesia admitti: quis eorum alteri praeferatur, iudicio episcopi credimus relinquendum, si laicus fuerit, cui ius competit praesentandi. Verum si collegium vel ecclesiastica persona praesentationem haberet, qui prior est tempore, iure potior esse videtur.
- Capitulum XXV. Ex constructione ecclesiae, facta de consensu episcopi, acquiritur ius patronatus. Hoc primo. Patronus non eligit praelatum in conventuali ecclesia, sed in capella sic. Hoc secundo. Patrono debetur processionis honor, et alimentatur ab ecclesia, si vergat ad inopiam. Hoc tertio. Et iste textus est de principalioribus.
Clemens III. Nobis fuit (Et infra: [cf. c. 27. de simon. V. 3.]) Praeterea quaesivisti a nobis, si aliquis efficiatur sola ecclesiae constructione patronus, vel si ad electionem plebani sit cum clericis admittendus, seu ab ipsa repellendus omnino, tametsi de longa consuetudine allegaverit se electioni interesse debere. Inquisitioni tuae tale damus responsum, quod, si quis ecclesiam cum assensu dioecesani episcopi construxit, ex eo ius patronatus acquirit. Ceterum in conventuali ecclesia non electioni praelati faciendae, sed iam factae honestius patroni postulatur assensus, nisi patronus aliter de sua iurisdictione obtineat, ut partes suas interponere debeat electioni tractandae. Secus tamen est in capella, in qua unus presbyter instituendus a patrono quandoque eligitur, et pro institutione habenda loci episcopo praesentatur. Pro fundatione quoque ecclesiae honor processionis fundatori servatur, et, si ad inopiam vergat, ab ecclesia illi modeste succurritur, sicut in sacris est canonibus institutum. [Ad. ultimum etc. (cf. c. 27. de simon. V. 3.) Dat. Lat. VIII. Id. Maii.]
- Capitulum XXVI. Patronus ecclesiae vacantis, quanquam sit clericus, ad eam se praesentare non potest.
Innocentius III. Rothomagensi Archiepiscopo. Per nostras postulasti literas edoceri, utrum clericus aliquis ad vacantem ecclesiam, in qua ius obtinet patronatus, se ipsum, si est idoneus, valeat praesentare. Quum igitur nullus se ingerere debeat ecclesiasticae praelationis officiis, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nullus se potest ad personatum alicuius ecclesiae praesentare, quantumcunque idoneus sit, et quibuscunque studiis et meritis adiuvetur. [Dat. Rom. III. Id. Iun. Pont. nostri Ao. I. 1198.]
- Capitulum XXVII. Si questio iuris patronatus inter patronos non diffinitur infra quatuor menses, episcopus ordinabit ecclesiam sine praeiudicio eorundem.
Idem Conventrensi Episcopo. Quum propter discordias laicorum +non debeat ecclesiis praeiudicium generari, grave gerimus et indignum, quod, sicut nostro est apostolatui reseratum, occasione dissensionis, quae de iure patronatus vertitur inter eos, ecclesiae plus debito remanent rectoribus viduatae, quod in ipsarum grave dispendium noscitur redundare. Verum quia secundum Apostolum instantia nostra quotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo continua: volentes his, quae praemisimus, ex debito pontificalis officii obviare, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et ab eo, cui competit, infra quatuor menses non fuerit diffinitum, extunc ecclesiam ipsam appellatione remota de persona non differas idonea ordinare, ita, quod illi ex hoc non debeat in posterum praeiudicium generari, qui ius evicerit patronatus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]
- Capitulum XXVIII. Legatus de latere ecclesiam, cuius alia ecclesia est patrona, collationi suae reservare potest, licet non vacet, et conferre quum vacat. Hoc primo. Ex duobus, praesentatis a patrono laico, potest superior instituere secundum. Hoc secundo. Et sic quoad intellectum iste textus habet duo dicta diversa, licet quoad literam ambo commisceantur.
Idem Archidiacono et Cancellario Altissiodorensibus. Quum dilectus filius, magister Gualterus de Picerei pro se ipso, et magister Hugo de Feverniaco pro decano de Alveoli super ecclesia de Beavilla invicem litigarent, utrique dilectum filium G. sanctae Mariae in porticu diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius paesentia idem magister proponendo monstravit, quod, Quum olim venerabilis frater noster Hostiensis episcopus, tunc sedis apostolicae legatus in partibus Gallicanis, et Guillelmum de Montibus insignisset charactere clericali, dilecto filio archidiacono Carnotensi mandaverit, ut ecclesiam, quam in archidiaconatu suo primo vacare contingeret, donationi suae servaret, inhibens, ne alicui conferret eandem, de qua G. clerico disposuerat providere, et ecclesia de Berovilla ibi vacasset, idem archidiaconus contra mandatum eiusdem legati ad ipsam G. subdiaconum praesentavit, cuius facto ab eodem legato cassato, ipse praefato G. concessit ecclesiam sic vacantem, +[sicut in ipsius authentico continetur. In quo postmodum tam venerabilis frater noster … episcopus, quam dictus archidiaconus Carnotensis qui patronus erat ecclesiae praebuerunt assensum, quemamodum literae testantur ipsorum, et sic memoratus Guilelmus ecclesiam ipsam per quatuor fere annos et ultra tenuit, et a decano qui hoc sciebat pariter et videbat nequaquam fuit fractus in causam.] Vacante vero quadam praebenda in ecclesia sancti Martini Carnotensis dioecesis, episcopus dictam ecclesiam ad praesentationem archidiaconi H. clerico, praebendam vero praefato G. assignare curavit. Unde ipse H. supplicabat [humiliter], eandem sibi ecclesiam confirmari, utpote quam canonice [sine contradictione] ac etiam ad praesentationem archidiaconi veri patroni se dicebat adeptum, [et adversario suo imponi perpetuum silentium super ea. Quod utique dicti decani procurator infitiatus adiecit quod, quum in obitu C. quondam decani de Alveoli, de Franconvilla et de Beavilla ecclesiae vacavissent … Carnotensis archidiaconus, ad quem illarum donatio pertinebat, G. fratri suo ecclesiam de Beavilla concessit, ac eum de mandato dioecesani episcopi de ipsa corporaliter investivit, sicut in litteris tam episcopi, quam etiam archidiaconi continetur. Post haec autem Guillelmus de Montibus litteras supradicti legati eidem archidiacono praesentavit, in quibus continebatur, eundem legatum sibi retinuisse donationem unius ecclesiae, quam primo contingeret in archidiaconatu Carnotensi vacare; et per hoc idem Guillelmus petebat ut vel alteram illarum ecclesiarum sibi conferret vel donationi legati reservaret eandem; qui respondit quod neutrum implere poterat eo, quod utramque iam aliis assignarat. Ipse vero Guillelmus, iterato ad eundem legatum accedens et falso suggerens ecclesiam de Beavilla vacare, obtinuit apud ipsum quod dictam ecclesiam de facto sibi concessit et mandavit, ut institueretur in ea. Quod comperiens idem G. ne quis eum in possessione sua turbaret sedem apostolicam appellavit, et, personaliter ad sedem apostolicam veniens, causam ipsam obtinuit iudicibus delegari, quo postmodum ad propria revertente, praefatus Guillelmus, de iustitia sua diffidens iuri, si quod per eundem legatum in iam dicta ecclesia fuerat consecutus, in manu renuntiavit dicti episcopi Carnotensis, et hoc facto, praenominatus archidiaconus magistrum G. de Picerel eidem episcopo praesentavit, ipsumque, in praeiudicium praefati G. absentis, de praescripta fecit ecclesia investiri. Quod intelligens idem G. in sui iuris defensionem se pariter et ecclesiam ipsam apostolicae sedis protectioni supposuit, et, a possessione se deiici non permittens, ad nostram audientiam appellavit; adiiciens, ut in statu illo, in quo tunc erant, omnia permanerent, et specialiter hac de causa, quia videlicet dictus archidiaconus, de' mandato archiepiscopi Carnotensis, iam dictum magistrum in corporalem possessionem ecclesiae memoratae volebat inducere, ad metropolitani audientiam appellavit; sed idem archidiaconus nihilominus, post appellationem huiusmodi magistrum ipsum in possessionem ipsius ecclesiae inducere, attentavit. Unde quum ad querelam ipsius G. venerabili fratri nostro … Senonensi archiepiscopo … subdecano et … cantori Carnotensibus, causam commisisset eandem, praedictus magister citatus ab eis, et in eorum praesentia constitutus noluit respondere; sed, statim appellationem ad sedem apostolicam interponens, contumaciter recessit ab eis. Illi vero, nihilominus procedentes, testes contra ipsum legitimos receperunt per quos fuit evidenter ostensum quod, post appellationem ad Senonensem curiam interpositam, idem magister fuit in corporalem eiusdem ecclesiae possessionem inductus, sicut in eorundem iudicum litteris legebatur; et sic saepe fatus magister, custode suo ab ecclesia ipsa depulso, ea fuit rationabiliter spoliatus, quae tandem fuit alterius curae commissa, qui, non auctoritate dicti magistri, sed nomine memorati decani, celebrabat in ipsa, recipiebatque obventiones eiusdem. Unde, quoniam idem G. taliter se dicebat illam ecclesiam assecutum, petebat scribi iudicibus, qui eum a praedicti magistri molestatione indebita tuerentur. E contra vero dictus magister replicavit in illum, dicens penitus falsum esse quod decanus, ad praesentationem veri patroni, et de mandato episcopi, de ipsa fuerit ecclesia investitus, praesertim, quum episcopus in suis litteris fateretur eundem decanum nec de cura illius ecclesiae nec de ipsa fuisse penitus investitum. Quod autem praefatum Guillelmum, de reditu decani timentem, abrenuntiasse iuri suo in manu Carnotensis episcopi pars adversa dicebat, idem magister prorsus esse mendacium astruebat, quum, post reditum eius per tres annos et amplius, ipso vidente ac sciente, illam ecclesiam possederit absque lite. Illud vero magister ipse noluit diffiteri, qui videlicet adversarius, ad Senonensem curiam appellasset, ipso quidem magistro sedem apostolicam provocante, ac inhibente, ne decanus ipsum super iure suo praesumeret molestare. At ipse, nihilominus ad metropolitanum accedens memoratum fecit citari magistrum, qui coram eo statuta die comparens, litem noluit contestari, sed appelatione innovata, recessit. Archiepiscopus vero nihilominus causam, sicut etiam adversarius fatebatur, post appellationem iudicibus delegavit; unde dicebat idem magister, quod, tam per allegationes suas, quam etiam per ea, quae proposuerat pars adversa, constabat ipsum fuisse post appellationem ad sedem apostolicam interpositam spoliatum. Ad illud autem, quod adversarius proponebat, post appellationem decani ad Senonensem archiepiscopum interpositam, idem magister fuerat in eiusdem ecclesiae possessionem inductus; dicebat idem magister quod, si decanus appellaverat, ne archidiaconus commissam sibi exsecutionem impleret, huiusmodo appellatio nulla erat, quum ab exsecutore non fuerit appellandum, ubi mandati fines excedere non tentabat. Adiecit insuper quod, quum idem decanus nullum in ecclesia ius haberet, sui non intererat appellare, sed, si appellare aliquatenus potuisset, quia idem magister appellationem, quam ille ad metropolitanum interposuerat, appellationis ad sedem apostolicam interpositae peremit obiectu, medio tempore non debuit spoliari.] E contra procurator decani respondit, quod, etsi dictus legatus donationi suae reservari mandaverit primo in archidiaconatu Carnotensi ecclesiam vacaturam, circa praedictam tamen ecclesiam hoc facere de iure non potuit, quia talis potestas sibi minime competebat, quum praesentatio clerici ad illam ecclesiam non tanquam clerico, sed quasi laico ratione patronatus, non iure archidiaconatus eidem archidiacono pertineret. Unde quum inhibitionem ipsius in hoc idem archidiaconus custodire minime teneretur, alium [quidem] ad eandem ecclesiam de iure potuit praesentare, ac praesentatio eius debet, ex quo de persona idonea facta est, firma censeri, [quoniam, et si verum exsisteret, quod tamen est falsum omnino, ius videlicet praesentandi clericum ad ipsam ecclesiam, non archidiaconalis officii, sed temporalis dominii ratione, ad memoratum archidiaconum pertinere, nec in hac parte valuisse prohibitionem legati, tanquam, qui non poterat id laico prohibere patrono, ex alia tamen causa, praesentationem archidiaconi factam de praedicto decano asseruit esse irritam et inanem, quia, quando praesentavit eundem, iam erat longe ante suspensus per dilectum filium, P. tituli Sancti Marcelli presbyterum, tum Sanctae Mariae in via lata diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, et duravit illa suspensio usque post reditum praefati episcopi Hostiensis, ad cuius interventum idem archidiaconus, in nostra praesentia constitutus, meruit a vinculo suspensionis absolvi sicut per eiusdem episcopi literas comprobatur. Procurator vero decani subiunxit econtra quod, etsi archidiaconus suspensionis vinculo teneretur, poterat tamen ei, tanquam laico, donatio ipsius ecclesiae iure competere patronatus, quo nec per prohibitionem, nec per suspensionem legati potuisset aliqua ratione privari, praesertim quum archidiaconale tantum officium sibi fuerit interdictum.] Nos igitur, his et aliis, quae coram eodem auditore fuere proposita nobisque relata fideliter per eundem, diligentius intellectis, attendentes, quod, etsi praefatus archidiaconus memoratum G. tanquam laicus ad illam ecclesiam praesentasset, quia tamen ipse decanus per dioecesanum episcopum admissus non fuit, sed dictus H. ab eodem archidiacono [postmodum] praesentatus, a dioecesano fuit episcopo institutus, iuxta statutum bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri non primus, sed secundus ius est assecutus in ecclesia memorata, etsi memoratus archidiaconus praefatum G. tanquam clericus praesentavit, quoniam in eo, quod tanquam clericus faciebat, suberat iurisdictioni legati, unde, postquam idem legatus donationem illius ecclesiae sibi decreverat reservandam, ad eam tanquam clericus non potuit quempiam praesentare, praesentationem ipsius minus canonice factam fuisse decernimus irritam, et, ea penitus non obstante, concessionem eiusdem ecclesiae, factam praenominato H., pronunciavimus canonicam exstitisse, cassantes nihilominus quod per delegatos a supra dicto archiepiscopo Senonensi post appellationem ad nos legitime interpositam exstitit attentatum, et adiudicantes eidem magistro praefatam ecclesiam cum fructibus, medio tempore perceptis ex ea, plene ac pacifice possidendam, praedicto G. super hoc perpetuum silentium imponendo. [Quocirca discretioni etc. Dat. Romae IX. Kal. Apr. A. IX. 1206.]
- Capitulum XXIX. Si laicus patronus duos successive praesentet, valet institutio de secundo non obstante appelatione prius facta per primum; episcopus tamen, qui malitiose primum repulit, eidem in competenti beneficio providere compellitur. Et in ultimo est casus singularis.
Idem Eliensi Episcopo. Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quum autem saepe contingat, patronos ecclesiarum laicos nunc unum, nunc alium ad vacantes ecclesias praesentare, sollicite Postulasti per sedem apostolicam edoceri, an clericus, ad aliquam ecclesiam a patrono laico praesentatus, si dioecesanus episcopus ipsum non duxerit admittendum, ex huiusmodi praesentatione aliquid iuris assequatur in illa; et, si forte idem ad sedem apostolicam appellaverit, et post appellationem ab ipso interpositam idem patronus alium curaverit praesentare, ac secundum instituit episcopus praesentatum, idem ab ipsa ecclesia merito debeat amoveri. Nos igitur bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri pro sua reverentia vestigiis inhaerentes, qui inter praesentatos a clerico et laico patronis distinguens, inter praesentatos a laico conditionem possidentis censuit meliorem, dicimus, quod institutio praesentati secundo loco a laico patrono robur obtinet firmitatis. Verumtamen constituimus, ut episcopus, qui praesentatum idoneum malitiose recusavit admittere, ad providendum eidem in competenti beneficio compellatur, quatenus puniatur in eo, in quo ipsum non est dubium deliquisse. [Interrogasti etc. (cf. c. 19. de priv. V. 33.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
- Capitulum XXX. Si ad praesentationem rectoris ad titulum ecclesiae aliquis fuerit ordinatus, patronus, qui non consensit, ad ipsam, quum vacabit, poterit praesentare.
Idem Auriensi Episcopo. Postulasti per sedem apostolicam edoceri, ut, quum rectores parochialium ecclesiarum quandoque quosdam praesentent ad suarum ecclesiarum titulos ordinandos, utrum electio talium ad ipsos rectores pertineat, vel etiam ad patronos; et, si in his patronorum non est requirendus assensus, utrum ius illis salvum maneat eligendi, ut, quum ipsas ecclesias vacare contigerit, intitulati huiusmodi non sint aliis praeferendi. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod per intitulationem huiusmodi nullum patronis praeiudicium generatur, quin possint alios ad illas ecclesias, quum vacaverint, praesentare, nisi de patronorum processisset assensu. [Dat. Lat. II. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]
- Capitulum XXXI. Patronus etiam clericus vacantem conferre non potest, et, si contulit, potest nihilominus ad illam praesentare.
Gregorius IX. Archiepiscopo Eboracensi. Transmissae ad nos tuae literae continebant, quod, quum :Capitulum Eboracense ecclesiam de Gameforde vacantem, in qua ius obtinent patronatus, R. clerico concessissent, ipsi postmodum L. clericum tibi ad eandem ecclesiam praesentarunt post appellationem ab eodem R. ad sedem apostolicam interiectam. (Et infra:) Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex vi iuris patronatus non concessio, sed praesentatio pertineat ad patronum, praesentatum, si ei aliquid non obsistat canonicum, instituere in ipsa ecclesia poteris utpote potiorem.
Titulus X X X I X . De censibus, exactionibus et procurationibus.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Ecclesiae fundandae debet pro dote tribui mansus, liber a quolibet servitio temporali; ad ecclesiasticum tamen tenetur. Sed si aliquid confertur ecclesiae ultra mansum, tenetur ecclesia ex eo solvere onera consueta. H. d. inhaerendo literae.
Ex concilio apud Guarmaciam. Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio tribuatur. Et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de areis vel de hortis iuxta ecclesiam positis, neque de praedicto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.
- Capitulum II. Solutio tributi arguit subiectionem.
Augustinus super epistola ad Romanos. «Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit.» (Et infra:) Et vos subditi esse debetis. Ideo enim tributa praestatis, quia haec est probatio subiectionis.
- Capitulum III. Non potest episcopus novum censum imponere monasterio.
Gregorius Stephano Cantori. Scientes (Et infra:) Asseruit autem praedictus abbas, presbyterum praedictae Massae novas monasterio illi consuetudines velle imponere, +quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, [siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere.] Mandamus, quatenus, si ab initio hoc non fuerit, etiam labentibus temporibus aliquid noviter non permittas imponi, [maxime quum exiguae substantiae etc.]
- Capitulum IV. Caecus et pauper ad collectas non tenentur.
Idem Constantino Episcopo. Licet multum (Et infra: [cf. c. 1. de rest. spol. II. 13.]) Dixit quoque praedictus caecus, quod ad collectas inter alios civitatis Ianuensis habitatores et ipse pariter compellatur. [Et miramur, quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegravetur.] Quod fieri non permittas, quia eum, quem caecitas sua gravat, inhumanum est nimis in collectione affligere, cui debuerat ex collectis, si esset [magna] necessitas, misereri.
- Capitulum V. Petens censum debet rationem exprimere.
Paschalis II. Comitissae Mathildae. Pervenit ad nos, +quod Fraxinorensis abbas Carpensem ecclesiam fuerit depraedatus, occasione videlicet cuiusdam census, qui, ad quid solvi debeat, ignoratur. Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod census ignorantiae nec divinis, nec humanis legibus invenitur diffinitus; oportet quippe, ut omnis census ad quid et quando persolvi debeat praesciatur. Mandamus ergo dilectioni tuae, ut praedam ipsam Carpensi ecclesiae restitui facias, nec deinceps Fraxinorensem abbatem aut quemlibet alium eam inquietare permittas.
- Capitulum VI. Determinat concilium numerum equorum, quos secum ducere possunt praelati visitantes, et prohibet eis tunc uti venationibus, et sumptuosas epulas quaerere. Hoc primo usque ad vers. Prohibemus. - (Prohibemus etc.:) Praelati non debent gravare subditos talliis et exactionibus, permittitur tamen ex iusta causa petere ab eis moderatum auxilium. H. d. usque ad §. Sane. - (Sane etc.:) In effectu dicitur, quod numerus equorum statutus in princ. cap. non debet trahi ad augendum numerum, alias solitum. Abbas.
Ex concilio Lateranensi. Quum Apostolus se ac suos propriis manibus decreverit exhibendos, ut locum praedicandi auferret pseudoapostolis, et illis, quibus praedicabat, non exsisteret onerosus: grave nimis et emendatione dignum esse dignoscitur, quod quidam praelatorum ita in procurationibus graves suis subditis exsistant, ut pro huiusmodi causa ipsa interdum ecclesiastica ornamenta subditi exponere compellantur, et longi temporis victum brevis hora consumat. Quocirca statuimus, quod archiepiscopi, parochias visitantes, pro diversitate provinciarum, et facultatibus ecclesiarum XL. vel L. evectionum numerum, episcopi autem XX. vel XXX., cardinales autem XXV. nunquam excedant, archidiaconi vero V. vel VII., decani constituti sub episcopis duobus equis contenti exsistant. Nec cum canibus venatoriis et avibus proficiscantur, sed ita procedant, ut non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi quaerere videantur. Nec sumptuosas epulas quaerant, sed cum gratiarum actione recipiant quod honeste ac competenter illis fuerit ministratum. Prohibemus etiam, ne subditos suos talliis et exactionibus episcopi gravare praesumant. Sustinemus autem pro multis necessitatibus, quae aliquoties superveniunt, ut, si manifesta ac rationabilis causa exstiterit, cum caritate moderatum ab eis valeant auxilium postulare. Quum enim dicat Apostolus: «Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis:» multum longe a paterna pietate videtur, si praepositi subditis suis graves exsistant, quos in cunctis necessitatibus pastoris debent more fovere. Archidiaconi vero sive decani nullas exactiones sive tallias in presbyteros seu clericos exercere praesumant. Sane, quod de praedicto numero evectionis secundum tolerantiam dictum est, in illis locis poterit observari, in quibus ampliores suntreditus et ecclesiasticae facultates. In pauperioribus autem locis tantam volumus teneri mensuram, ut ex accessu maiorum minores merito non doleant se gravari. Nec sub tali indulgentia illi, qui paucioribus equis uti solebant hactenus, plurium sibi credant potestatem indultam.
- Capitulum VII. Novus census ecclesiis imponi non potest, nec antiquus augeri. H. d. et est de principalioribus buius tituli.
Ex eodem. Prohibemus insuper, ne ab abbatibus, vel episcopis vel aliis praelatis novi census imponantur ecclesiis, nec veteres augeantur, nec partem redituum suis usibus appropriare praesumant; sed libertatem, quam sibi maiores conservare desiderant, minoribus quoque suis bona voluntate conservent. Si quis vero aliter fecerit, irritum quod egerit habeatur.
- Capitulum VIII. Praelatus seu rector ecclesiae non potest, praesertim post mortem, ecclesiam suam propria auctoritate constituere censualem.
Alexander III. Vigoriensi Episcopo. Praeterea illi, qui, episcopo ignorante, auctoritate sua pensionem annuam de ecclesiis quadam illusione solverint sive receperint, eis defunctis, nisi ab iis, qui per episcopum vel ministeriales eius auctoritatem instituendi personas habentes ius recipiendi canonem receperint, in receptione pensionis non sunt aliquatenus audiendi; praesertim si pontificis aut alterius, qui de iure id facere potuerit, auctoritatem et assensum super hoc non intervenisse constiterit. Non enim simplices sacerdotes vel clerici possunt ecclesias, quibus praesunt, auctoritate sua, praesertim post decessum suum, efficere censuales.
- Capitulum IX. Breve est, vel per alia verba summatur sic: Episcopus ecclesiae, de manu laici per se ereptae, non potest ob hoc censum imponere.
Idem Carnotensi Episcopo. Ecclesiis autem, quas de novo episcopi de manibus laicorum eripiunt, praeter cathedraticum et iura omnia, quae aliis ecclesiis imponuntur, exactionem prohibemus imponi, quin novis exactionibus decreto nostro prohibemus generaliter amodo ecclesias praegravari. [Ad haec etc. cf. c. 8. de testam. III. 26.]
- Capitulum X. Nova pedagia sine consensu principis imponens, communione privatur.
Idem. Innovamus (Et infra: [cf. c. 2. de treuga I. 34.] Nec quisquam alicui novas pedagiorum exactiones sine auctoritate et consensu regum et principum statuere, [aut statutas tenere aut veteres augmentare] aliquo modo praesumat. Si quis autem contra hoc fecerit, et commonitus non destiterit, donec satisfaciat communione careat Christiana.
- Capitulum XI. Qui per collusionem constituit ecclesiam censualem, illa privabitur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Quum clerici (Et infra: [cf. c. 6. de pact. I. 35.]) Ad hoc, quia sunt clerici quidam, qui cum religiosis viris collusione facta, citra auctoritatem dioecesani episcopi ecclesias, quas tenent, eis constituunt censuales, ut post decessum eorum eaedem ecclesiae per repraesentationem eorundem religiosorum virorum ad filios vel nepotes clericorum ipsorum possint transferri: praesentium auctoritate vobis praecipimus, ut, si qui clericorum vestrorum inventi fuerint facere talia, eos a praescriptis ecclesiis auctoritate apostolica non differatis appellatione postposita removere, ne de sua fraude vel dolo videantur fructum reportare.
- Capitulum XII. Si collectores gravant ecclesias, privari debent officio.
Idem. Ea, quae de avaritiae (Et infra: [cf. c. 16. de sim. V. 3.]) Nihilominus etiam [vobis] praesentium auctoritate iniungimus, ut, quum ecclesias ipsas visitaveritis, secundum quod canones praecipiunt visitationis officium exerceatis, nec ecclesias visitatione vestra gravetis, ut eas magis intuitu informationis et correctionis, quam affectu comessationis videamini visitare. Quum autem propter B. Petri visitationem denariorum collectam per archidiaconatus vestros feceritis, in collectione facienda praedictas ecclesias vel parochias non gravetis aliter, sive magis, quam praedecessores vestri tempore sanctae recordationis Innocentii, Eugenii Romanorum Pontificum fecisse noscuntur. Quod si secus praesumpseritis, id, quod videmini habere, auferetur a vobis.
- Capitulum XIII. Qui recipit iuramentum de novo censu imposito ecclesiae persolvendo, compellitur iurantem absolvere.
Lucius III. Significavit nobis T. rector ecclesiae de Fulsig., quod quum a dilectis filiis [nostris] abbate et monachis de Castig. ad regimen ipsius ecclesiae fuisset electus, de solvendo eis annuo censu trium marcharum, quas praedecessor eius solverat, praestitit corporaliter sacramentum; postmodum venerabilis frater noster R. Wigorniensis episcopus dioecesanus, ne ipsum censum monachis solveret, nisi prius constaret, quod episcopali auctoritate fuisset impositus, in periculum ordinis sui et sub interminatione anathematis interdixit. +Unde praedictus rector hinc periurii reatum metuit, inde timet inobedientiae periculum imminere. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam vestram convocatis, si praefatum censum de auctoritate praesulis, et non de novo impositum fuisse constiterit, episcopo auctoritate nostra praecipias, ut prohibitionem suam sine dilatione relaxet. Si vero census sit de novo impositus, sive [de] auctoritate episcopi hoc factum fuerit sive non, eosdem monachos, ut clericum a iuramento absolvant, appellatione remota ecclesiastica districtione compellas. Pati enim [nolumus] nec debemus, ut ecclesiae census novi exactione vexentur.
- Capitulum XIV. Archiepiscopus, visitans provinciam, etiam a monasteriis provinciae procurari debet.
Idem Ravennatensi Archiepiscopo. Sopitae +iudicio sedis apostolicae quaestiones scripto ad memoriam perpetuam commendantur, ne per oblivionem processu temporis valeant suscitari. Ut autem sententia maiorem habeat firmitudinem, apostolici scripti munimine roboratur. Sane, quum inter te et monasteria Bononiae, tam monachorum quam monialium, super procurationibus, quas ab eis exegeras, controversia verteretur, +causam venerabili fratri nostro H. Albanensi episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster abbas sancti Proculi, omnium aliorum procurator, sicut ex literis, quas portavit, apparuit, et ipse in manu episcopi iam dicti data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro omnibus aliis monachis, sancti Damiani et sancti Bartholomaei exceptis, qui super hoc quaestionem minime referebant, diutius litigavit. +Verum nulla pro parte sua privilegia Romanae ecclesiae vel Ravennatis exhibuit, nec ostendit, longa consuetudine se munitum. Sed tu firmiter procurationes ipsas in aliis monasteriis tuae provinciae asserens tibi sine contradictione praestari, eas praedecessoribus tuis in monasteriis Bononiensibus exhibitas per testes idoneos probavisti. Inde utique fuit, quod, deliberatione cum fratribus habita, vidimus, intentionem tuam iure communi et praedecessorum tuorum consuetudine adiuvari. Ea propter, tuis iustis petitionibus annuentes, monasteria supra dicta de communi consensu fratrum condemnavimus ad procurationem secundum facultates eorum tibi tuisque successoribus exhibendam.
- Capitulum XV. Patroni etiam clerici novum censum ecclesiae imponere non possunt, nec veterem augere, et, si super hoc iuramenta vel cautiones exegerunt, coguntur absolvere.
Clemens III. Gravis admodum +et correctione dignissima nuper querela in audientia nostra est proposita, quod salva conscientia sub dissimulatione transire non possumus. Ecclesiasticae personae, quum ecclesias vacare contingit, non aliter quenquam ad ipsarum regimen volunt vocare, nisi aut novum censum ecclesiis illis imponant, aut veterem contra constitutionem concilii Lateranensis augmentent, ad ipsius solutionem instituendum presbyterum iuratoria quandoque vel fideiussoria cautione cogentes; +quandam etiam partem suis usibus redituum applicare contendunt. Unde saepe contingit, ut, dioecesano episcopo excessus huiusmodi ignorante, vel eo minime requisito, in ecclesiis illis inducant pro suae voluntatis arbitrio sacerdotes. Quoniam igitur constitutiones praedicti concilii pati nolumus neque debemus aliquorum iniuria violari, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, quum super hoc fueritis requisiti, partibus ad vestram praesentiam convocatis, quaecunque constiterit contra constitutionem praedictam super ecelesiis illis vel earum censu ab aliquibus a tempore constitutionis huiusmodi attentata, contradictione et appellatione cessante in irritum revocantes, ab augmentatione censuum ecclesias penitus absolvatis et ad statum debitum reducatis, et presbyteros, quos super his iuramenta illicita praestitisse noveritis, congrua satisfactione imposita, faciatis absolvi, eos etiam qui de cetero contra formam canonum super his venire praesumpserint, sine cuiuscunque personae acceptione sublato appellationis obstaculo canonice punientes.
- Capitulum XVI. Qui tenetur procurare fratres alicuius domus, obligatur ad procurandum omnes, licet illorum numerus nunc creverit, sed, si ex hoc gravaretur nimium, per iudicis officium sibi providebitur, H. d. secundum lecturam magis communem.
Innocentius III. Abbati et Conventui Bellae villae. Quanto creatori +vestro sub religionis habitu adstricti estis devotius famulari, tanto sollicitius nos convenit providere, ne per immoderati oneris gravitatem aliquatenus possit in vobis monastici profectus ordinis impediri. Accepimus autem vobis significantibus quod ab ipso domus fundationis vestrae primordio de fundatoris voluntate processit, ut fratribus sancti Irenaei procurationem unam annis singulis liberaliter exhiberet, quum nihil teneatis ab eis, propter quod huiusmodi procuratio ipsis debeat exhiberi. Verum tunc temporis propter fratrum et servientium paucitatem domum vestram talis procuratio non gravabat, quum fines levium non excederet expensarum. Sed nunc in tantum excrevit numerus eorundem, quod ad faciendam procurationem vix modo quatuor marchae argenti sufficerent, quae pro una sufficienter fieri consuevit. Indulgemus igitur, ut per apostolicae sollicitudinis curam vestris possit in parte ista gravaminibus provideri, auctoritate vobis praesentium, ne ultra primam mensuram in procuratione ipsa sitis ulterius praedictis fratribus obligati, sed expensis illis, quae consueverunt sufficere, sint contenti nisi forte facultates ecclesiae in tantum excreverint, quod sine gravamine ampliato fratrum numero ad solvendum debitum procurationis extendi possit quantitas expensarum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Mai. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
- Capitulum XVII. Omnes ecclesiae, nisi quae ab hoc per privilegium apostolicum sint exemptae, procurare tenentur legatos sedis apostolicae seu etiam eius nuncios, nec in hoc praescriptione iuvantur H. d. usque ad §. Sane. - (Sane etc.) Tractat de modo procurationis ipsorum et legatorum et nunciorum. Abbas.
Idem Primicerio et Clero Mediolanensibus. Quum instantia nostra quotidiana +sit secundum debitum apostolicae servitutis omnium ecclesiarum sollicitudo continua, quoties ipsarum negotiis promovendis non possumus personaliter imminere, per fratres nostros ea expedire compellimur, quos a nostro latere destinamus, illius exemplum in hac parte secuti, qui, discipulis suis in mundum universum transmissis, ipse in medio terrae salutem fuit personaliter operatus. Hinc est, quod, quum nuper dilectum flium B. tit. S. Petri ad Vincula cardinalem apostolicae sedis legatum pro negotiis ecclesiae in Lombardiam duximus destinandum, et is, vestram civitatem ingressus, procurationes [a vobis] exigeret, quae consueverunt apostolicae sedis legatis et nunciis exhiberi, vos, non attendentes, quod dicitur ab Apostolo: «Si vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus,» ne vos ad onus procurationis arctaret, nisi a canonicis maioris ecclesiae se faceret antea procurari, sedem apostolicam appellastis, et, sicut idem cardinalis per suas nobis literas intimavit, in aliis etiam non modicum iniuriosi fuistis. Propter quod dilecti filii nostri praepositus S. Nazarii et A. canonicus S. Stephani, syndici et procuratores vestri, cum dilecto filio abbate S. Vincentii ad sedem apostolicam venientes, ut super his statueremus ordinem et mensuram, ex parte vestra suppliciter postulabant. Licet autem pro eo, quod praedicto cardinali vel potius nobis in ipso contumaciter resistentes, iuxta verbum dominicum: «Qui vos recipit me recipit, et qui vos spernit me spernit,» necessaria denegastis, non pro vobis, sed contra vos potius meruerint exaudiri: quia tamen paternam affectionem, qua nobis proprium est de Romanae sedis clementia misereri semper et parcere, offensi etiam deponere non valemus; de consilio fratrum nostrorum Postulationi vestrae taliter in huiusmodi respondemus, quod, quum omnes ecclesiae legatis et nunciis sedis apostolicae procurationes impendere teneantur, ab earum praestatione nullam prorsus habere volumus excusatam, nisi forte per speciale privilegium sedis apostolicae, quod non credimus, sit exempta, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vindicare, quia nos a provisione pastoralis sollicitudinis circa omnes ecclesias nunquam omnimo cessamus. Sane in his exigendis eum modum et ordinem volumus observari, ut nulla ecclesia vel praelatus se indebite praegravari rationabiliter conqueratur. Si vero de communi collecta legatorum et nunciorum nostrorum expensas duxeritis faciendas, quod vobis non duximus inhibendum, ex hoc nobis et nostris nullum praeiudicium volumus generari, quo minus possint a quocunque maluerint procurationes sibi debitas postulare, ita, quod, si exactus ultra suam gravatus fuerit facultatem, sibi ab aliis restauretur. Nunciis tamen nostris in necessariis expensis exhibendis pareat quicunque fuerit requisitus humiliter et devote, ita tamen, quod in fraudem nihil penitus attentetur, nec per communes ministros procurationis obsequium, si noluerint, recipere compellantur. Qui vero contumaciter eis duxerint resistendum, omni prorsus appellatione remota districtione sunt ecclesiastica compellendi. [Super iniuriis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.]
- Capitulum XVIII. Si ad unicam mensuram solvi solet quod debetur ex voto, ad illam in posterum solvi debebit; si vero ad diversas, liberabitur solvens etiam, ad minorem.
Idem Zamorensi et Salamantino Episcopis. Ex parte venerabilis fratris nostri Compostellani archiepiscopi fuit propositum coram nobis, quod, quum hi, qui vota beati Iacobi continue persolverunt, ad communem terrae suae mensuram, cum qua videlicet emunt et vendunt, ipsa persolverint hactenus et persolvant, quidam, quia longis retro temporibus ab eorum solutione cessarunt, nunc, per vos apostolicae sedis auctoritate ad solutionem eorundem coacti, quandam mensuram exhibent parvissimam et ignotam, +nec etiam communibus usibus deputatam, et ad eandem vota praedicta persolvere moliuntur. Unde postulastis a nobis, ut super hoc vos certos reddere dignaremur, utrum hi qui mensuram ignotam exhibent, ad solvendum vota praescripta sint ad communem terrae suae mensuram, secundum quod illi, qui ea persolverunt continue, fecerunt, compellendi. Quum ergo non constet, ad quam mensuram antecessores eorum praedicta vota persolverint, credimus distinguendum, utrum habitatores regionis ipsius, qui ea continue persolverunt, ad unam et eandem mensuram huiusmodi vota persolverint, an ad varias et diversas. In primo enim casu ad eandem et illi solvere sunt cogendi. In secundo volentes solvere ad minorem, non sunt utique cogendi, ut ad maiorem persolvant; quoniam, quum huiusmodi vota gratuita fuerint ab initio, benignius sunt a viris ecclesiasticis exigenda, ne tanquam exactores nimium videantur lucris temporalibus inhiare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. X. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XIX. Ecclesiae tenentur episcopo, in cuius dioecesi sunt, respondere de procurationibus, quarta decimarum et aliis episcopalibus. H. d. quoad titulum.
Idem Caesaraugustensi Episcopo. Quum olim + [ad aures nostras tuam querimoniam destinasses, quod te dilectus filius abbas S. Ioannis Pinnatensis quartis decimarum, quas in ecclesiis de Luna et de Taust. debes percipere, multipliciter defraudaret, dilectis filiis …… praeposito Iaccensi et P. … Montis Aragonum archidiacono Tirasonensi causam ipsam duximus committendam, in quorum tua pars praesentia postulavit, ut abbas tibi quartam omnium decimarum sine diminutione persolveret, quam consuevisti percipere in ecclesiis antedictis. Contra quod fuit pro abbate responsum, quod, quum ecclesiae supradictae ad monasterium pertineant pleno iure, nihil iuris in eis tibi poteras vendicare. Ex parte autem tua fuit propositum ex adverso, quod tam quarta decimae, quam alia iura episcopalia, pertinebant ad te multipliciter in ecclesiis memoratis, quum siquidem eaedem ecclesiae in tua sint dioecesi constitutae, de iure communi tam quartam decimae quam alia episcopalia vales petere in eisdem. Compositionem quoque, inter ecclesiam tuam et Pinnatense monasterium mediantibus bonae memoriae B. archiepiscopo Terraconensi et R. comite Barchinonensi initam proponebas, per quam tibi tam coenam quam quartam decimae ac alia episcopalia in ipsis ecclesiis competere fatebaris, ad quod probandum instrumentum authenticum praesentasti, asserens, quod auctoritate bonae memoriae Alexandri Papae tertii, praedecessoris nostri, eadem exstitit compositio confirmata, sicut in eiusdem authentico perspicitur contineri. Aliam similiter compositionem bonae memoriae G. Pampilonensi episcopo, et dilectis filiis F. de Otiien, et D. monacho sancti Iohannis mediantibus initam, per quam deberi tibi quartam asseruisti, firmiter inducebas, super ea publicum exhibens instrumentum. Ad tuam quoque intentionem fortius roborandam praescriptionem quadragenariam allegasti, asserens, quod, etsi alia defensionis adminicula non haberes, longi temporis spatio percipiendi quartam decimae saepedictae ius tibi fuerat acquisitum. Ex parte vero abbatis fuit ad ista responsum, quod ecclesiae supradictae de iure communi ad Pinnatense monasterium pertinent pleno iure; si quidem illustris memoriae Sancius Aragonum rex a sede apostolica indulgentiam meruit obtinere, ut, si qua loca in regno suo de novo populari contingeret, vel de Saracenorum manibus liberari, ecclesias construendas in ipsis libere concederet cui vellet. Quumque in castrum de Luna habitatores postmodum induxisset, ecclesias de Luna et de Taust. ibidem constructas monasterio contulit Pinnatensi, ad quae probandum instrumenta super dictis confecta donationibus producebat. Petrus quoque bonae memoriae Pampilonensis episcopus, in cuius dioecesi praedictae dicebantur ecclesiae constitutae, cum decimis et aliis iuribus episcopalibus concessit easdem monasterio memorato, sicut in eiusdem episcopi authentico continetur, et ad hoc probandum supradictus abbas testes induxit, quod in Pampilonensi dioecesi sunt eaedem ecclesiae constitutae. Proposuit etiam idem abbas, quod bonae memoriae Garsias praedecessor tuus suo monasterio ipsas ecclesias cum omni episcopali iure concessit, praeter consecrationes basilicarum et quaedam alia, quae in authentico exinde confecto plenius continentur, propter quae abbas ipse nihil in praedictis ecclesiis te posse de iure petere respondebat. Compositionem praeterea, tam primam quam secundam, ex tui parte propositam, ea ratione pars monasterii proposuit reprobandam, quia per impressionem et metum principis saecularis utraque compositio exstitit violenter extorta, quod per depositiones testium ostendere nitebatur; allegans nihilominus, quod confirmatio super tam illicita compositione obtenta non poterat tibi beneficium defensionis afferre; confirmatione siquidem ius nequaquam acquiritur, sed acquisitum securius conservatur Contra praescriptionen quadragenariam, quam tu allegare curasti, pars monasterii respondebat, quoniam huiusmodi praescriptio, etiamsi probata fuisset, ex eo convincitur saepius interrupta, quia propter frequentes super illis ecclesiis controversias emergentes infra quadraginta annorum spatia duae compositiones interpositae comprobantur. Praeterea, quum secundum canonicas sanctiones illicite transigentis vel alienantis tempora debeant de praescriptione deduci, constat praescriptionem quadragenariam minime consummatam, si tempora, quibus postmodum vixit abbas illicite transigens, subducantur. Ad haec fuit ex parte tua firmiter replicatum, quoniam praedicta indulgentia, quae Sancio regi allegatur indulta, nunquam fuit in iudicio praesentata, sed, etsi fuisset exhibita, vel de ipsa certissima facta fides, nullum tibi poterat praeiudicium generare, quum abbas ipse coram nobis fuerit in iure confessus, quod eadem indulgentia, salvo iure episcopali, fuerit praedicto regi concessa, et hoc ipsum asseruit se coram delegatis iudicibus fuisse confessum. Porro, lonationem Pampilonensis episcopi tibi praeiudicare non posse, tua pars proponebat constanter, quum non sit per testes sufficienter ostensum, quod ecclesiae supradictae in eius sint dioecesi constitutae. Contra donationem praedecessoris tui ex tua fuit parte responsum, quod, quam abbas interrogatus in iure responderit, quod idem praedecessor non habuerat potestatem illa spiritualia conferendi, indignum est, ut illius instrumenti occasione commodum consequatur, quod in iudicio non erubuit impugnare, praesertim, quum illud authenticum esse minime constitisset, et maxime, quum, postquam donatio illa proponitur esse facta, monasterium ipsum ecclesiae tuae in decimis et aliis episcopalibus iuribus pro illis ecclesiis certum sit per multa tempora respondisse. Sed et super metu, per quem praenominatae compositiones interpositae proponuntur, tua pars proponebat abbatem ipsum nullatenus audiendum. Nam, etsi compositionis tempore metum adhibitum fuisse constaret, quia tamen postmodum tam decimae quam aliorum iurium episcopalium spontanea fuit ac libera subsecuta solutio, coactionis obtentu nequeat se idem abbas rationabiliter excusare.] His et aliis, quae coram praedictis iudicibus et coram nobis fuere proposita, plenius intellectis, Quia nobis plena fides facta fuit, quod ecclesiae de Luna et de Bes. in tua sunt dioecesi constitutae, non solum per alia, verum etiam per hoc ipsum, quod in instrumentis compositionum continetur expresse, ut abbas sancti Ioannis Prilatensis tam de quarta decimarum, circa quas tantum asserebat violentiam esse factam, quam de ceteris episcopalibus rationibus, [circa quas nullam querebatur sibi violentiam irrogatam,] tibi debeat respondere: de consilio fratrum nostrorum abbatem ipsum ad integram solutionem quartae omnium decimarum, nullis factis deductionibus, et ad praestationem procurationum, et aliorum episcopalium iurium in praedictis ecclesiis condemnamus. Licet enim ex forma secundae compositionis deductiones essent aliquae faciendae, quia tamen compositionem illam idem abbas nullatenus approbavit, sed studuit multipliciter impugnare, ex ea non debuit beneficium consequi, cui renunciasse tacite videbatur. Absonum erat praeterea, ut negaret, illam ecclesiam in tua dioecesi constitutam, super qua instrumenta praedocessoris tui ostendebat in iure monasterio suo fuisse concessa, per quae episcopale ius petebat expresse. [Dat. Ferentini II. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XX. Solvendi sunt census ad antiquam monetam, in qua instituti fuerint, nisi sit in alterius monetae solutione praescriptum. H. d. est casus not. et multum allegabilis.
Idem Spoletano Episcopo. Olim causam, quam adversus clericos plebis Rupinae super synodatico proponebas, venerabili fratri nostro Tudertino episcopo et collegis suis commisimus terminandam, coram quibus ex parte tua fuit propositum, quod, quum iidem clerici olim praedecessoribus tuis tres in festo Nativitatis, et tres in festo Resurrectionis dominicae pro synodatico solverint denarios Papienses, nunc tantum tres Lucenses pro singulis denariis Papiensibus persolvebant, quum tamen unus denarius Papiensis valeat sex Lucenses. Unde petebas, eos ad Papiensium solutionem nostra pro eo videlicet auctoritate compelli, quum, etsi tu Lucenses ipsos primo anno receperis, semper tamen ius tuum postmodum fueris protestatus. +Verum pars clericorum proposuit ex adverso, quod, etsi aliquando praedecessoribus tuis denarii Papienses pro synodatico fuerint persoluti, a XLV. annis et infra tam tibi quam aliis Lucenes exsolverant, sicque partem suam nitebantur praescriptione tueri (Et infra:) Nos igitur Iacobo tuo et Ioanni presbytero adversae partis procuratoribus dilectum filium nostrum P. Basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Quibus coram eo nil volentibus aut valentibus de novo proponere, quoniam fuerat renunciatum utrinque, quum ipse gesta omnia in nostra et fratrum nostrorum praesentia retulisset, intelleximus per testes tuos fuisse probatum, quod tempore bonae memoriae Lotharii praedecessoris tui, et etiam post decessum ipsius denarii Papienses fuerant pro synodatico persoluti, et exinde tres Lucenses, quorum duo valebant V. de his, qui hoc tempore sunt in usu, aliquamdiu fuissent exhibiti. Et quia a tempore Lotharii XXXIII. vel XXXIV. aut XXXV. annorum spatium est elapsum, dicta etiam testium partis adversae inspeximus, per quos voluit comprobare, quod a XL. annis et infra tres Lucenses vel tres medaliae in synodaticum solutae fuerant pro singulis Papiensibus, quum Papienses fuissent antea persoluti. Confessus quoque fuerat advocatus ipsius partis in iure, ac eius confessio in scriptis redacta, nec correcta vel revocata per clericos supra dictos, quod iidem clerici Henrici et Lotharii praedecessorum tuorum temporibus tres Papienses pro synodatico solverent bis in anno, et exinde pro singulis Papiensibus tres Lucenses. Quum igitur constet nobis ad plenum per testes utriusque partis, quod Papienses olim pro synodatico solvebantur; quod ex eo etiam sequitur, quod Lucenses soluti sunt postmodum pro eisdem, quum ex dictis testium tuorum, et confessione advocati alterius partis non revocata postmodum appareat evidenter, quod tempore L. praedecessoris tui pro synodatico Papiensis fuit moneta soluta, quum ex utriusque partis attestationibus habeatur, quod a tempore dicti L. non nisi triginta sex annorum ad plus tempus effluxerit, et per testes tuos sit legitime comprobatum, quod tres Lucenses, qui pro uno Papiensi post mortem ipsius L. solvebantur, quinque vel sex valebant ex illis, qui hodie sunt in usu: intelligentes ex hoc, quod per monetae declinationem acciderit, ut usque ad tempus tuum Lucenses dati fuerint pro synodatico, sicut erant in usu, de consilio fratrum nostrorum procuratorem adversae partis nomine clericorum plebis praedictae tibi ad solutionem denariorum Papiensium vel aestimationem eorum pro synodatico per diffinitivam sententiam condemnamus.
- Capitulum XXI. Episcopus, remittens ecclesiae servitia, quae sibi debebat, et statuens, quod aliud servitium non imponatur, procurationem non intelligitur remisisse.
Idem Priori sancti Stephani. Quum venerabilis frater noster [M.] Favensis episcopus, +et tu in nostra essetis praesentia constituti, et de quaestione, quae inter vos super ecclesia S. Stephani Fanensis vertebatur, velletis ad invicem litigare, dilectum filium Ioannem tit. S. Priscae presbyterum et Ioannem S. Mariae in Cosmedino diaconum cardinales vobis concessimus auditores. Coram quibus allegando opponere curavistis, quod, quum praedicta ecclesia S. Stephani quarundam monialium, quae in ea videbantur sub religionis habitu conversari, malitia faciente, fuerit fere ad desolationem redacta, illas bonae memoriae C. Fanensis episcopus auctoritate felicis recordationis Eugenii Papae praedecessoris nostri ab ecclesia memorata removit, et canonicos in ipsa instituit regulares, statuens, ut ordo canonicus perpetuis in ea temporibus debeat observari, et eam ab omni exactione tam sua quam successorum suorum et Fanensis ecclesiae prorsus absolvit, retento sibi et ecclesiae suae uno cereo trium librarum, ab ea annis singulis exsolvendo. [Et quia praedictus episcopus te super libertate praedicta tam a felicis memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro quam a nobis etiam confirmata multipliciter aggravabat, apostolicum tibi petivisti patrocinium suffragari. Praedictus vero episcopus proposuit ex adverso, quod privilegium praedicti praedecessoris sui et e cclesiae suae nullum praeiudicium inferebat, quia eo tempore, quo illud indulsit ecclesiae memoratae, episcopatui renunciaverat, et habitum in ipsa ecclesia receperat regularem, et post tres dies poenitens illud privilegium revocavit; praeterea tu et canonici illius ecclesiae non estis privilegio illo usi, sed omnia obsequia, sicut ante indultum privilegium, sic et post universis successoribus illius episcopi, et sibi praesertim, in hospitiis usque ad haec tempora curavistis sine difficultate qualibet exhibere, asserens confirmationem praedicti praedecessoris nostri fuisse per subreptionem elicitam, et hactenus occultatam; propter quod, si forsitan in aliquo laesa erat Fanensis ecclesia, restitutionem sibi fieri humiliter postulabat. Ceterum ad proposita sic respondere curavisti, quod ipsum privilegium de iure valebat, quia episcopus, dum illud concessit, nec episcopatui resignaverat, nec habitum receperat regularem, et ipsum de canonicorum suorum indulserat voluntate, sicut ex eodem instrumento evidenter appareret, in quo nomina canonicorum ecclesiae Fanensis sunt subscripta, et idem in palatio Fanensi datum fuerit, sicut in eo continetur expressum.] Nos autem, quum dicti cardinales ea, quae audierant, nobis fideliter retulissent, dicto instrumento diligenter inspecto, re vera Cognovimus, quod praefatus episcopus spallas, quas ab eadem ecclesia tam ipse quam praedecessores sui recipere consueverant, ecclesiae praefatae remisit, et statuit, quod aliud ei servitium non imponeret, sibi et ecclesiae suae annuatim trium librarum cereo pensionis nomine reservato. Quia ergo visitationi annexa est procuratio, quum nemo suis stipendiis debeat militare, nec os bovi alligandum sit trituranti, et episcopus ratione episcopalis iurisdictionis, quam habet in ea, teneatur causa correctionis ecclesiam visitare praefatam, nec intelligatur quasi novum imponi quod ab ipsa fundatione de communi fuerat iure impositum, de consilio fratrum nostrorum decernimus, quod idem episcopus, quum ad ipsam ecclesiam causa correctionis accesserit, moderatam ab ea procurationem recipiat bis in anno, sed nihil aliud praeter pensionem et procurationes praescriptas idem episcopus ab eadem ecclesia exigere vel extorquere praesumat. [Decernimus ergo etc. Dat. Anagniae V. Kal. Mart. 1204.]
- Capitulum XXII. Ecclesiae de novo conversae in procurationibus et aliis servabunt consuetudinem vicinarum.
Idem Compostellano Archiepiscopo. Super eo, quod fraternitas tua nos consulere voluit, ut, quia fere tota provincia Compostellana de novo est ad iurisdictionem ecclesiae tuae conversa, qualiter tibi provinciam vel partem provinciae visitanti obsequi debeat et servire, nec non et in procurationibus providere, te instruere dignaremur, tibi taliter duximus respondendum, quod illud observare tenetur, quod in vicinis provinciis observatur. [Dat. Viterbii X. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
- Capitulum XXIII. Praelati tunc sunt procurandi, quum personaliter visitant, et debent tunc servare concilium Lateranense et praedicationi, correctoni et reformationi vacare. Legati et nuncii apostolici pro his diebus tantum, pro quibus moram trahunt, procurari debent, et contra hanc constitutionem exactum restituitur duplicatum.
Idem in concilio generali. Procurationes, quae ratione visitationis debentur episcopis, vel archidiaconis vel quibuslibet aliis, etiam apostolicae sedis legatis aut nunciis, absque manifesta et necessaria causa nullatenus exigantur, nisi quando personaliter officium visitationis impendunt. Et tunc evectionum et personarum mediocritatem observent in Lateranensi concilio diffinitam, hoc adhibito moderamine circa legatos et nuncios apostolicae sedis, ut, quum oportuerit eos apud aliquem locum moram facere necessariam, ne locus ille propter illos nimium aggravetur, procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis vel personis, quae nondum fuerant de suis procurationibus aggravatae, ita, quod numerus procurationum numerum dierum, quibus huiusmodi moram fecerint, non excedat, et, quum aliqua non suffecerit per se ipsam, duae vel plures coniungantur in unam. Porro visitationis officium exercentes non quaerant quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, praedicationi et cohortationi, correctioni et reformationi vacando, ut fructum referant, qui non perit. Qui autem contra hoc venire tentaverit et quod accepit reddat, et ecclesiae, quam taliter aggravavit, tantundem impendat.
- Capitulum XXIV. Ecclesia, etiam civitatensis, tenetur procurare episcopum visitantem quanquam ipsum nunquam procuravit.
Honorius III. de Tiro et Iosaphat Abbatibus. Venerabili fratre nostro Cenomanensi episcopo accepimus conquerente, quod, quum causa, quae inter ipsum ex parte una, et abbatem et conventum de Cultura Cenomanensis dioecesis ex altera super procurationibus, quas ab eis petit idem episcopus tam in capite quam in membris, noscitur agitari, de consensu partium vobis fuerit ab apostolica sede commissa, dicti abbas et conventus ex eo frustrari intentionem eiusdem episcopi moliuntur, quod eorum monasterium in Cenomanensi villa situm esse dignoscitur, et ipsi procurationem hactenus non solverunt, +quanquam exemptionis privilegium non ostendant, et eidem episcopo competat ius commune. Volentes igitur, ut finis litibus imponatur, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, nisi dicti abbas et conventus aliud rationabile ostenderint et probaverint, propter quod ipsi episcopo exhibere non debeant supra dicta, vos eos ad exhibendum eam, sicut ius dictaverit, iuxta priorum apostolicarum literarum tenorem ratione praevia compellatis.
- Capitulum XXV. Qui iure metropolitano vel legationis visitat provinciam, in provinciales, qui sibi procurationes denegant, potest ferre sententiam.
Gregorius IX. Quum nuper archiepiscopus Beneventanus Beneventanam provinciam visitaret (Et infra:) Mandamus, quatenus, quum eundem archiepiscopum sive auctoritate propria sive nostra Beneventanam provinciam contigerit visitare, procurationes, ratione visitationis debitas, iuxta facultates ecclesiarum vestrarum exhibeatis eidem; alioquin sententiam, quam ipse rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari.
- Capitulum XXVI. Ad antiquam monetam, vel, si non est in usu, ad eius aestimationem solvendae sunt pensiones antiquae.
Idem. Quum canonicis maioris ecclesiae quandam summam pecuniae pro pensione ecclesiae tuae debitam aliquot annis persolveris, et iidem summam illam ex integro de meliori moneta exigant sibi solvi, tibi damus nostris literis in mandatis, ut canonicos illos solutione prioris pecuniae vel, si non sit in usu, aestimatione pensionis antiquae facias manere contentos.
- Capitulum XXVII. Propter privatum oratorium procuratio ratione visitationis non debetur.
Idem. Auctoritate praesentium inhibemus, ne quis pro eo, quod in oratoriis, quae in grangiis vestris habetis, interdum aliqui vestrum celebrant, procurationes, quae ratione visitationis debentur, a vobis exigere vel extorquere praesumat.
Titulus X L . De consecratione ecclesiae vel altaris.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Amoto altari vel lapide, continente sigillum, reconsecrabitur altare, non autem ecclesia.
Alexander III. Ad haec, si altare motum fuerit, aut lapis ille solummodo supra positus, qui sigillum continet, confractus, aut etiam diminutus exstiterit, debet denuo consecrari. Propter hoc vero nequaquam reiterare suam consecrationem ecclesia consuevit, licet id quidam canones innuere videantur. Non tamen id facere prohibetur.
- Capitulum II. Diebus etiam non festis possunt ecclesiae consecrari.
Innocentius III. Tornacensi Episcopo. Tua fraternitas +requiri fecit a nobis, utrum tibi dedicationes ecclesiarum tam diebus dominicis quam privatis liceret celebrare; super quo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod in dioecesi tua licet tibi ecclesiis dedicationem impendere tam diebus dominicis quam privatis. [Dat. Romae VII. Id. Febr. A. VII. 1205.]
- Capitulum III. Habet duo dicta, et primo idem dicit, quod cap. supr. eod. Secundum dictum dicit, quod oleum non consecratum potest commisceri oleo consecrato, et totum fit consecratum.
Idem Nidrosiensi Episcopo. Quod in dubiis (Et infra: [cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.]) Altare vero, in quo tabula, cui consecrationis benedictio pontificali ministerio adhibetur, si mota vel enormiter fracta fuerit, debet non immerito consecrari. Nec negamus, quin oleum non consecratum consecrato possit oleo commisceri. [Clerici autem etc. Dat. ap. civitatem Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
- Capitulum IV. Reconciliatur ecclesia, quae propter homicidia et vulnera hominum ibidem perpetrata polluta est.
Idem Compostellano Archiepiscopo. Proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod, venientibus ad ecclesiam sancti Iacobi ex diversis regionibus peregrinis, et volentibus aliis ab aliis per contentiones et rixas altaris de nocte custodiam vindicare, homicidia contingunt fieri interdum, et aliquando vulnera inferuntur; +propter quod humiliter postulasti, ut alio modo, quam per reconsecrationis beneficium, dignaremur ipsi ecclesiae providere. Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, manente ecclesia et altari, ipsa reconciliari poterit per aquam cum vino et cinere benedictam. [Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
- Capitulum V. Plura altaria simul in eadem ecclesia consecrari possunt; et idem in pluribus episcopis.
Idem. Quum sis (Et infra: [cf. c. 6. de usu et auct. pall. I. 8.]) Noveris igitur, quod, ubi exposcit necessitas, et plura in ecclesia una altaria et plures episcopos simul poteris consecrare.
- Capitulum VI. Corruente tecto parietibus illaesis, et mensa altaris non enormiter fracta, nec altare, nec ecclesia consecratur.
Idem. Ligneis aedificiis ecclesiae vestrae casu quodam igne consumptis, parietibus tamen illaesis, ac mensa principalis altaris in sua extremitate modicam passa fracturam, +quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, si propter hoc ipsius altaris, vel etiam totius ecclesiae debeat consecratio innovari. Ad quod Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum parietes in sua integritate permanserint, et tabula altaris mota vel enormiter laesa non fuerit, ob causam praedictam nec ecclesia, nec altare debet denuo consecrari. [Dat. Lat. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
- Capitulum VII. Polluitur ecclesia vel coemeterium, si excommunicatus in ea sepelitur.
Idem Senonensi Episcopo. Consuluisti (Et infra: [cf. c. 14. de foro comp. II. 2.]) Coemeteria vero, in quibus excommunicatorum corpora sepeliri contingit per suorum violentiam propinquorum, reconcilianda erunt aspersione aquae solenniter benedictae, sicut in dedicationibus ecclesiarum fieri consuevit. [Procurationes autem etc. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
- Capitulum VIII. Qui fecit ecclesiam consecrari, tenetur eam dotare. H. d. et tene mente hunc casum.
Honorius III. Reginae Hungariae. Quum, sicut ex relatione dilectorum filiorum capituli Oradiensis nobis innotuit, devotionis zelo succensa eorum feceris ecclesiam consecrari, +profecto speramus, quod zelus, ille, qui te ad eiusdem ecclesiae consecrationem induxit, te quoque, ut et dotem ei conferas, debeat animare, et quidem, Quum non sit ecclesia, nisi de dote provisum ei fuerit, consecranda, eo liberalius ad dotandam praedictam ecclesiam aperire manus munificentiae tuae debes, quo et facilius potes id facere, et ad hoc fortius, tanquam ex debito, iam teneris.
- Capitulum IX. Ecclesia polluta per sacerdotem simplicem reconciliari non potest, etiamsi aqua fuerit per episcopum benedicta.
Gregorius IX. Astoricensi Episcopo. Aqua per episcopum benedicta ecclesiam reconciliari posse per alium episcopum, non negamus, per sacerdotes simplices hoc fieri de cetero prohibentes, non obstante consuetudine provinciae Bracharensis, quae dicenda est potius corruptela; quia, licet episcopus committere valeat quae iurisdictionis exsistunt, quae ordinis tamen episcopalis sunt non potest inferioris gradus clericis demandare. Quod autem mandantibus episcopis super reconciliatione factum est hactenus per eosdem, misericorditer toleramus. [Ecclesiae etc. (cf. c. 9. de imm. eccl. III. 49.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
- Capitulum X. Ecclesia, etiam non consecrata, si polluitur, reconcilianda est.
Idem eidem. Si ecclesia non consecrata cuiuscunque semine fuerit aut sanguinis effusione polluta, aqua protinus exorcizata lavetur, ne divinae laudis [in ea] organa suspendantur; est tamen, quam citius fieri poterit consecranda. [Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
Titulus X L I . De celebratione missarum, et sacramento eucharistiae et divinis officiis.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Presbyter tenetur horis debitis dicere horas canonicas, permittitur tamen sibi ex causa dicere eas usque ad vesperas inclusive. H. d. secundum unum intellectum.
Ex concilio Agathensi. Presbyter, mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae, canendo videlicet primam, tertiam, sextam, nonam vesperamque persolvat, ita tamen, ut horis competentibus et signatis iuxta possibilitatem aut a se, aut a scholaribus publice compleantur. Deinde peractis horis et infirmis visitatis, si voluerit, exeat ad opus rurale ieiunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam, pro temporis qualitate, et opportunitatis. Ex dictis Benedicti: Propheta dicente: «septies in die laudem dixi tibi;» qui septenarius numerus a nobis sic impletur, si matutini, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae et completorii tempore nostrae servitutis officia persolvamus, quia, sicut Propheta ait: septies in die etc. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: «Media nocte surgebam ad confitendum tibi, etc.» Ergo his temporibus laudes creatori nostro super iudicia suae iustitiae referamus.
- Capitulum II. Propter missam specialem missa de feria dimittenda non est.
Ex concilio Triburiensi. Quidam etiam laicorum et maxime matronae habent in consuetudine, ut per singulos dies audiant evangelium: «In principio erat verbum,» et missas peculiares, hoc est de sancta Trinitate et de sancto Michaele; et ideo sancitum est in eodem concilio, ut ulterius hoc non fiat, nisi suo tempore, et nisi aliquis [fidelium] velit propter reverentiam sanctae Trinitatis, non pro alia devotione audire. Sed si voluerint, ut sibi missae cantentur, de eodem die missas audiant pro salute vivorum et etiam defunctorum.
- Capitulum III. Sufficit sacerdoti semel in die celebrare, et excipit duos casus, scilicet necessitatem et festum Nativitatis.
Innocentius III. Vigorensi Episcopo. Consuluisti +nos, utrum presbyter duas missas in eadem die valeat celebrare; super quo tibi Respondemus, quod, excepto die Nativitatis dominicae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die unam missam solummodo celebrare. [Dat. VII. Kal. Febr. 1206.]
- Capitulum IV. In missa commemorationis, licet dicatur propria praefatio, non tamen dicitur hymnus angelicus, nec symbolum.
Idem Archiepiscopo Bracharensi. Consilium nostrum (Et infra: [cf. c. 2. de obs. iei. III. 46.)] Insuper Requisisti, utrum in diebus profestis, in quibus ad honorem S. Spiritus, B. Virginis, et sanctae crucis missam celebrari contingit, hymnus angelicus, symbolum ac praefatio propria debeat decantari, +praesertim quum in partibus tuis in honorem B. Virginis in sabbatorum diebus missa solenniter celebratur. Ad quod utique Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod apud nos in diebus profestis, quum missarum solennia in honorem B. Virginis celebrantur, neque hymnus angelicus, neque symbolum decantatur, licet in missa propria praefatio decantetur, ut inter commemorationem et solennitatem differentia ostendatur. Unde «Te Deum laudamus» regularius dimittitur, quam dicatur in laudibus matutinis. [Quum autem quaesieris etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]
- Capitulum V. Sacerdos post sumptam eucharistiam perfundat, nisi aliam nuissam sit dicturus.
Idem Clericis sancti P. Magalonensis. Ex parte vestra (Et infra: [cf. c. 1. de obs. iei. III. 46.]) Insuper postulastis, quomodo sacerdos in missa perfundere debeat, per literas apostolicas edoceri. Ad quod Postulationi vestrae taliter respondemus, quod semper sacerdos vino perfundere debet, postquam totum acceperit eucharistiae sacramentum, nisi quum eodem die aliam missam debuerit celebrare; ne, si forte vinum perfusionis acciperet, celebrationem aliam impediret. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.]
- Capitulum VI. Si qua verba sunt in canone missae, quae ab Evangelistis dicta non fuerunt, credere debemus, quod a Christo Apostoli, et ab Apostolis eorum successores acceperunt. Et hoc dicit usque ad §. Quaesivisti - (Quaesivisti etc.:) In sacramento altaris aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, H. d. usque ad §. Tertio loco. Abbas Siculus. - (Tertio loco etc.:) Oratio, quae dicitur in secreta in festo sancti Leonis, immutata est, quia ubi dicebatur: «annue nobis Domine, ut, animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:» hodie dicitur: «ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio:» et haec mutatio contingit, quia sancti nostris orationibus non indigent, sed nos suis. H. d. usque ad finem. Abbas.
Idem I. quondam Archiepiscopo Lugdunensi. Quum Marthae +circa plurima satagentis officio in cura regiminis pastoralis pro maiori parte renuncians, in domo Domini quasi abiectus elegeris habitare cum illis, qui partem optimam elegerunt, sedentes ad pedes Domini cum Maria, ut in lege eius iugiter meditentur, lippitudini Liae Rachelis pulchritudinem praeferentes: eam in te vigere credimus intelligentiam scripturarum, ut non sulum parvulis frangere possis panem, sed profectis etiam cibum solidum ministrare, ac nodos solvere difficilium quaestionum Verum, quoniam in primatu Apostolorum principis apostolicae sedis magisterium recognoscens, ad eam credis maiores causas ecclesiae referendas: consultationibus tuis, quas non ob commodum utilitatis terrenae, quum civilem non contineant quaestionem, sed animarum profectum, ut videlicet in lucem prodeant obscurae scripturae, novimus te novisse libenter, quod nobis inspirat Dominus respondemus. Quaesivisti siquidem, quis formae verborum, quam ipse Christus expressit, quum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, illud in canone missae, quo ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse. Quum enim in evangelio sic legatur: «Accipiens calicem, gratias agens benedixit, et dedit discipulis suis, dicens: bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis, et pro multis aliis effundetur in remissionem peccatorum:» in canone missae sermo iste, videlicet «mysterium fidei,» verbis ipsis interpositus invenitur. Unde quum non Evangelista Christum hoc dixisse testetur, moveris non modicum et miraris, quod aliquis asseverare tentaverit, eum aliquid plus dixisse, quam aliquis Evangelistarum asseveret. Verum, si formam ipsius canonis inspicias diligenter, praeter hoc, de quo tua fraternitas requisivit, alia duo, videlicet: «elevatis oculis in coelum» et «aeterni testamenti,» poteris in ipso canone reperire, quae in textu evangelico non leguntur. Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo, vel facto expressisse leguntur. Paulus enim in actibus Apostolorum sic ait: «Meminisse vos oportet verbi Domini Iesu, qui dixit: beatius est magis dare quam accipere.» Haec nullus quatuor Evangelistarum descripsit. Nullus etiam horum expressit, quod Paulus de Christo ad Corinthios scribens ait: «Visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Iacobo; novissime autem, tanquam abortivo, visus est et mihi.» Ipsi etiam Evangelistae mutuo inter se supplevisse leguntur quae ab eorum aliquo vel aliquibus sunt omissa. Unde quum tres Evangelistae posuerint: «hoc est corpus meum,» solus Lucas adiecit: «quod pro vobis tradetur,» et quum Matthaeus et Marcus dicant: «pro multis, Lucas dicit: pro vobis.» Matthaeus autem: «in remissionem peccatorum,» adiunxit. Ceterum ea, quae adduntur in canone missae, possunt ex aliis locis evangelii comprobari. Ioannes enim suscitationem Lazari describens, Iesum sursum oculos levasse asserit, et dixisse: «Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.» +Alibi etiam idem dicit: «Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, clarifica filium tuum.» Si tunc igitur in coelum oculos levavit ad Patrem, quum ad corpus exanime animam Lazari revocavit, probabilius esse videtur, quod tunc oculos levaverit ad Patrem in coelum, quum panem et vinum in corpus et sanguinem proprium commutavit. Ceterum, sicut superius est expressum, quum in textu evangelico «novi testamenti» ponatur, hic interponitur: «et aeterni.» Nam vetus testamentum, quod hircorum et vitulorum fuit sanguine dedicatum, temporalia promittebat: novum autem, quod est Christi sanguine consecratum, promittit aeterna. Et ideo testamentum illud fuit vetus et transitorium; hoc autem novum est et aeternum. Vel, ut utamur alia ratione, unde novum, id est ultimum, esse describitur, inde aeternum, id est perpetuum, comprobatur. Novissimum etenim hominis testamentum immobile perseverat, quia testatoris obitu confirmatur; iuxta quod Apostolus testamentum in morte asserit confirmatum, alioquin non valet, dum vixerit qui testatur. Praeterea non solum scriptura, sed etiam promissio dicitur testamentum, iuxta quod Apostolus ipse scribit: «Ideo novi testamenti mediator est, ut repromissionem accipiant qui vocati sunt hereditatis aeternae.» Sic ergo intelligi debet quod in ipso canone reperitur: «Hic est enim sanguis meus novi et aeterni testamenti,» id est, novae ac aeternae promissionis, scilicet confirmator, sicut Dominus repromittit: «Qui manducat,» inquiens, «carnem meam, et sanguinem meum bibit, habet vitam aeternam.» Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet «mysterium fidei,» munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes, in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum, et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, scripturas et virtutem Dei pariter nescientes. Si enim ideo, quia figura est sacramentum altaris, veritas esse negatur, ergo nec mors, nec resurrectio Christi, quum figura sit, veritas est credenda, siquidem mortem et resurrectionem Christi similitudinem et imaginem esse Apostolus manifestat: «Christus,» inquiens, «mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter iustificationem nostram.» Apostolorum etiam princeps Petrus sic in epistola sua scribit: «Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius.» Si ergo tam mors Christi quam eius resurrectio est exemplum, ut et nos, peccato mortui, iustitiae iam vivamus. Quare, si non fuit veritas, quia fuit exemplum: ergo nec vere mortuus fuit Christus, nec vere a mortuis resurrexit. Sed absit a fidelium cordibus error iste, quum Propheta de ipso testetur, quod vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Dicitur tamen mysterium fidei, quoniam et aliud ibi creditur quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis. +Quod autem mysterium fidei dicitur in hoc loco, alibi secundum Ioannem spiritus et vita narratur. Nam spiritus est mysterium iuxta illud: «litera occidit, spiritus autem vivificat;» fides autem est vita, secundum quod legitur: «Iustus meus ex fide vivit, propter quod ipse Dominus dicit: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.» Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis, et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est sacramentum, et non res. Secundum est sacramentum et res. Tertium est res et non sacramentum. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores. Nam, sicut superius est expressum, multa de verbis et factis dominicis ab Evangelistis omissa, et sermonibus suppleverunt Apostoli et operibus expresserunt. §. 1. Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, quum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta redemptionis in sanguine; ac regenerationis in aqua, in illa duo, vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur, ut in hoc sacramento plene sit veritas et figura. Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, quum in vinum transeat mixta vino, licet physici contrarium asseverent, qui aquam a vino per artificium posse asserunt separari. Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa ita, quod vini saporem assumit. Quod inde convincitur, quia, si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, nec sanguini commiscetur; sed accidentibus prioris vini commixtum corpori, quod sub eis latet, undique circumfunditur, non madidans circumfusum. Ipsa tamen accidentia vinum appositum videntur afficere, quia, si aqua pura fuerit apposita, vini saporem assumit. Contingit igitur accidentia mutare subiectum, sicut et subiectum contingit accidentia permutare; cedit quippe natura miraculo, et virtus supra consuetudinem operatur. Sed nec inconveniens creditur aut absurdum, si aqua in corpore Christi esse credatur, quum legatur de ipsius latere processisse. +Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse, non attendentes, quod de latere Christi duo fluxerunt sacramenta, et quod non baptizantur in phlegmate, sed in aqua, iuxta quod Dominus protestatur: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei.» Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari, ut expressius eluceat proprietas sacramenti. Nam quum aquae multae sint populi multi, iuxta quod alibi legitur: «Beati, qui seminatis super omnes aquas:» ideo vino aqua unitur, ut Christo populus adunetur. Per hoc enim, quod et suscepit ipse de nostro, et accepimus ipsi de suo, tam insolubili nexu coniungimur, ut, qui est unum cum Patre per ineffabilem unitatem, fiat unum nobiscum per admirabilem unionem, ac per hoc ipso communiter mediante cum Patre unum efficimur. «Pater,» inquit «sancte, serva eos, in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos, non pro his autem roga tantum, sed pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi in nobis unum sint, et mundus credat, quia tu me misisti.» §. 2. Tertio vero loco fraternitas tua requisivit, quis mutaverit, vel quando, aut quare fuerit mutatum, quod in secreta B. Leonis secundum antiquiores codices continetur, sic videlicet: «Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:» quum in modernis sacramentariis habeatur: «Annue nobis, quaesumus, Domine, ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio.» Super quo tibi taliter respondemus, quod, quis illud mutaverit, aut quando mutatum fuerit, ignoramus. Scimus tamen, qua fuerit occasione mutatum; quia, quum sacrae scripturae dicat auctoritas, quod iniuriam facit martyri qui orat pro martyre, idem est ratione consimili de aliis sanctis sentiendum, quia orationibus nostris non indigent pro eo, quod quum sint perfecte beati, omnia eis ad vota succedunt. Sed nos potius orationibus eorum indigemus, quos, quum miseri simus, undique mala nostra perturbant. Unde, quod in plerisque orationibus continetur: «prosit» videlicet «vel proficiat huic sancto vel illi talis oblatio ad gloriam et honorem,» ita sane debet intelligi, ut ad hoc prosit, quod magis ac magis a fidelibus glorificetur in terris, aut etiam honoretur, licet plerique reputent non indignum, sanctorum gloriam usque ad iudicium augmentari, et ideo ecclesiam interim sane posse augmentum glorificationis eorum optare. Verum, utrum in hoc articulo locum habeat illa distinctio, qua docetur, quod defunctorum alii sunt valde boni, alii sunt valde mali, alii mediocriter boni, alii mediocriter mali, unde suffragia, quae fiunt a fidelibus in ecclesia pro valde bonis, actiones sunt gratiarum, pro valde malis consolationes vivorum, expiationes vero pro mediocriter bonis, et propitiationes pro mediocriter malis, tua discretio investiget. De cetero tuis orationibus adiuvari petimus apud Deum. [Dat. Lat. III. Kal. Dec. Ao. V. 1202.]
- Capitulum VII. Gravius peccat qui simulat conficere, et non conficit, quam ille, qui conficit in mortali.
Idem Rectoribus Romanae fraternitatis. De homine (Et infra:) Quaesivistis enim a nobis, quid de incauto presbytero videatur, qui, quum se sciat in mortali crimme constitutum, missarum solennia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare, arctatusque graviter e duobus, dum divinum exsequi ministerium metuit, ne populum illud exspectantem offendat, et corpus Christi perficere perhorrescit, ne sumens ipsum indigne iudicium sibi manducet et bibat, peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit, ita credens, per id, quod praetendit, populo satisfacere, ut per hoc, quod intendit, Deum non debeat provocare. Quum ergo falsa sint abiicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora, licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere, ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud; gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare, quum ille culpam vitando, dum facit, in solius miseri cordis Dei manum incidat, iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat. [Dat. Sorae X. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. 1208.]
- Capitulum VIII. Hic improbat opinionern, quae habet, quod in sacramento altaris aqua convertatur in phlegma, et probat, Christum fuisse verum Deum et verum hominem, et quod de ipsius latere exivit vera aqua.
Idem Ferrrariensi Episcopo. In quadam nostra decretali epistola asseris te legisse, illud esse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet eucharistiae aquam in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse. +Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen in contrarium nos sentimus, nostrae compelleris sententiae consentire. Sed verbum Ioannis Apostoli te multum movere fateris, dicentis: «Tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt;» quamvis hoc ultimum in plerisque codicibus minime habeatur, quod dicis ab omnibus sic exponi, illos videlicet esse unum, id est de una et eadem re, scilicet de hamanitate Christi testari. Porro si vera fuit aqua, quae fluxit de latere Christi, et non humani corporis humor, qualiter per illam probetur, quod Christus sit homo, non vides. Glossa namque super illum locum sic habet: «Spiritus, id est humana anima, quam emisit in passione; aqua et sanguis, quae fluxerunt de latere Christi,» quod fieri non posset, si non haberet veram carnis naturam. Sic ergo tam ex textu quam ex glossa proponis, per illam aquam probari, quod Christus sit verus homo, et ideo, si dicatur, quod illa non exstitit vera aqua, sed aquaticus humani corporis humor, tam expositoris quam Apostoli verba intelligibilia tibi esse videntur. Sed dicto, quod fuerit vera aqua, sicut non credimus et fatemur, nec ista, nec illa sufficienter intelligis. Unde nobis humiliter supplicasti, quatenus ad generalem utilitatem legentium, et nebulam de tuo corde tollendam, sufficienter et evidenter hoc exponere dignaremur. Nos igitur ad tuae supplicationis instantiam respondemus, quod quidam dixerunt, sed erraverunt, Christum non fuisse verum Deum, sed adoptivum, ut miseri Arriani; alii vero Christum non fuisse verum hominem, sed phantasticum, ut impii Manichaei. Sed adversus huiusmodi haereses Ioannes Apostolus in epistola sua loquitur, dicens: «Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt:» per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus Deus. «Et tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis;» per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus homo. Nam ad esse hominis duo principaliter exiguntur, videlicet corpus et anima, ex quorum coniunctione verus homo subsistit. Per hoc autem, quod in articulo mortis Christus inclinato capite tradidit spiritum, de quo voce magna clamaverat: «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum», manifeste probatur, quod ipse spiritum habebat, non solum flatum vitalem, sed animam quoque rationalem, de qua praedixerat: «Tristis est anima mea usque ad mortem,» et: «Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam.» Per hoc autem, quod unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo sanguis exivit et aqua, probatur aperte, quod Christus verum corpus habebat. Nam de phantastico corpore, nec sanguis, nec aqua potuisset exire, unde «ille, qui vidit, testimonium quidem perhibuit, et testimonium eius est verum, quia tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis.» Quod videlicet Christus sit verus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens, probatur ex eo, quod spiritum vitalem emisit; et de vero corpore probatur, quoniam ex eo sanguis exivit et aqua; rationalis quippe anima non posset vivificare, nisi corpus humanum, ex quibus verus homo consistit. Ceterum sicut fuit verus spiritus et verus sanguis, ita procul dubio vera aqua, quum Christus sit veritas, et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena. Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit, et testimonium veritati perhibuit, profecto non «aquam,» sed «phlegma» dixisset. Nec in hoc verum regenerationis sacramentum fuisset ostensum, quum per sacramentum baptismi non regeneremur in phlegmate, sed in aqua. Neque per hoc posset vero argumento probari, quod in sacramento eucharistiae admiscenda sit aqua vino, si de latere Christi non aqua, sed phlegma cum sanguine profluxisset. Sed nec vera fuisset figura, quae super hac re praecessit in veteri testamento, quando videlicet Moyses virga percussit silicem, et ex ea quidem non phlegma, sed aqua manavit. Restat igitur, ut, qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata, sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuit; quum naturaliter possit et compositum in componentia, et elementatum in elementa resolvi, quemadmodum verus exstitit sudor ipsius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Quum autem ad compositionem humani corporis quatuor elementa concurrant, videlicet terra et aqua, aer et ignis, et ad vegetationem eiusdem corporis quatuor humores illis consimiles conveniant, videlicet sanguis et cholera, phlegma et melancholia, ut veritatem humani corporis expressius demonstraret, unum ex illis et unum ex istis Ioannes expressit, illaque potius ex illis et ex istis, quae magis mysterio congruebant, ex elementis aquam, et ex humoribus sanguinem; in quibus duobus duo maxime sacramenta, redemptionis videlicet et regenerationis, elucent. [Dat. III. Non. Mart. Ao. XII. 1209.]
- Capitulum IX. Praecipit praelatis et clericis in virtute obedientiae, ut nocturnum officium et diurnum studiose celebrent et devote.
Idem in concilio generali. Dolentes referimus, quod non solum quidam minores clerici, verum etiam aliqui ecclesiarum praelati, circa commessationes superfluas et fabulationes illicitas, ut de aliis taceamus, fere medietatem noctis expendunt, et somno residuum relinquentes, vix ad diurnum concentum avium excitantur, transcurrendo undique continua syncopa matutinum. Sunt et alii, qui missarum solennia vix celebrant quater in anno, et, quod deterius est, interesse contemnunt. Et si quando, dum haec celebrantur, intersint, chori silentium fugientes intendunt exterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indebitos sermones effundunt, aures intentas non porrigunt ad divina. Haec igitur et similia sub poena suspensionis penitus inhibemus, districte praecipientes in virtute obedientiae, ut divinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter et devote.
- Capitulum X. Eucharistia debet munde servari, et in eius elevatione et delatione populus debet se inclinare; et, quum defertur ad infirmum, debet deferri in decenti habitu et cum lumine; transgressores vero graviter sunt puniendi.
Honorius III. Sane, quum olim +[vas aureum, manna plenum, Christi corpus deitatem praefigurans, in arca foederis auro tecta infra sancta sanctorum fuerit collocatum, ut munde in loco venerabiIi servaretur, dolemus plurimum et tristamur, quod in plerisque provinciis sacerdotes sanctiones canonicas, immo divinum iudicium contemnentes, sacram eucharistiam incaute custodiunt, et immunde ac indevote contrectant, quasi nec creatorem timeant, vel recreatorem diligant, aut iudicem omnium expavescant, quamquam Apostolus terribiler comminetur, deteriora illum mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, vel sanguinem testamenti pollutum duxerit, aut spiritui gratiae contumeliam fecerit, quam transgressorem legis Mosaicae, qui mortis sententia plectebatur.] Ne [igitur] de cetero propter incuriam sacerdotum in indevotos divina indignatio gravius exardescat, districte praecipiendo mandamus, quatenus a sacerdotibus eucharistia in loco singulari, mundo etiam et signato semper honorifice collocata, devote ac fideliter conservetur. Sacerdos vero quilibet frequenter doceat plebem suam, ut, quum in celebratione missarum elevatur hostia salutaris, quilibet se reverenter inclinet, idem faciens, quum eam defert presbyter ad infirmum. Quam in decenti habitu superposito mundo velamine ferat, et referat manifeste ac honorifice ante pectus cum omni reverentia et timore, semper tamen lumine praecedente, quum sit candor lucis aeternae, ut ex hoc apud omnes fides et devotio augeatur. Praelati autem huiusmodi mandati graviter punire non differant transgressores, si et ipsi divinam et nostram volunt effugere ultionem. Vos autem sic observari faciatis praedicta, quod non efficiamini vindictae participes, sed coronae. [Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
- Capitulum XI. In ecclesiis collegiatis debent celebrari duae missae collegialiter, una pro defunctis, alia secundum exigentiam diei, ut pro festo, si festum occurrit, vel pro feria, si feria.
Idem universis ecclesiarum Praelatis. Quum creatura non habeat, quid pro meritis respondeat creatori (Et infra:) Quum igitur ecclesia Gallicana, per Dei gratiam tanquam lucerna super candelabrum posita, luceat aliis per exemplum, qui videntes opera eius bona glorificant patrem coelestem, ne, quod absit, tantae negligentiae tenebris obumbretur, et alias consequenter obumbret: universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta vobis Mandamus, quatenus universi et singuli provide attendentes, quod servire Deo regnare est, nullum in vos torporem negligentiae, sicut hactenus, obrepere permittatis, quo minus et pro anniversariis defunctorum, et pro festo vel feria secundum temporum congruentiam, missarum solennia conventualiter celebretis, et faciatis conventualiter celebrari, ut sic quodammodo sine intermissione orantis ab eo mereamini exaudiri, qui adest omnibus in veritate invocantibus nomen suum. [Dat. Anagniae IV. Non. Iul. 1217.]
- Capitulum XII. In die coenae Domini episcopus tantum in sua ecclesia debet missam celebrare et chrisma conficere.
Idem. Te referente +didicimus, quod in die coenae Domini de antiqua teneris consuetudine chrisma conficere in ecclesia Sipontina, sed, quum mane diei eiusdem ad Garganicam ecclesiam accedas, ut ibi, prout moris est, recipias peregrinos, ipsius loci clerus et populus celebrare missam in eadem ecclesia Garganica, priusquam ad Sipontinam redeas, te compellunt, super quo nostrum et apostolicae sedis consilium implorasti. Quum autem chrisma eo die intra missarum conficiatur solennia, et cuilibet sacerdoti, quacunque dignitate praefulgeat, unam in die celebrare missam sufficiat, (nam et valde est felix, qui celebrat digne unam): fraternitati tuae mandamus, quatenus die coenae Domini in ecclesia Sipontina duntaxat, in qua teneris chrisma conficere, missarum studeas solennia celebrare.
- Capitulum XIII. In sacrificio altaris plus de vino quam de aqua ponendum est.
Idem Archiepiscopo Ablasensi. Perniciosus valde, sicut audivimus, in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in maiori quantitate de aqua ponitur in sacrificio, quam de vino, quum secundum rationabilem consuetudinem ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus id non de cetero facias, nec in tua provincia fieri patiaris. [Dat. Id. Decemb. Ao. V. 1220.]
- Capitulum XIV. Ab officio et beneficio deponitur presbyter, qui sine aqna et igne, vel in pane fermentato vel vase ligneo sacrificat.
Idem Episcopo Brixiensi. Literas tuas recepimus, continentes, quod, quum super excessibus magistri Mauri presbyteri ecclesiae sanctae Brigidae Brixiensis iuxta debitum officii pastoralis inquireres, confessus est, quod, quum quadam die hostiam et calicem non haberet, in pane fermentato et in scypho ligneo adstante populo missarum solennia celebrare praesumpsit. +Quare ipsum supposuisti perpetuo interdicto, consulens, ut in aliqua ecclesia regulari mutaret in melius vitam suam. Postmodum autem, illo coram venerabili fratre nostro Hostiensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, ut secum misericorditer ageret, supplicante, idem, ad celebrationem divinorum presbyterum restituens memoratum, super suspensione beneficii causam S. Salvatoris et S. Lucae praepositis Brixiensibus delegavit, qui ad beneficium restituerunt eundem. Deinde vero reversus de partibus transmarinis, Intellecto iterum, quod praedicta ecclesia per malitiam dicti presbyteri multipliciter laedebatur, inquisitionis officium iterans, ex eius confessionibus invenisti, quod idem sine igne sacrificabat et aqua, +quare, quid de ipso agendam sit, nostro petiisti edoceri responso. Quum igitur vel ex aperta malitia, vel ex nimia desipientia peccasse probetur, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, officio et beneficio sublato appellationis obstaculo perpetuo ipsum prives.
Titulus X L I I . De baptismo et eius effectu.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Licet puer sit ter mersus in aqua in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, si non sit dictum: «Ego te baptizo in nomine Patris, etc.,» non est baptizatus.
Alexander III. Si quis sane puerum ter in acqua immerserit in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, amen, et non dixerit: «Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, amen:» non est puer baptizatus.
- Capitulum II. Si probabiliter dubitatur, an quis fuerit baptizatus, potest baptizari forma hic expressa.
Idem. De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: «Si baptizatus es, non te baptizo, sed, si nondum baptizatus es, ego te baptizo, etc.»
- Capitulum III. Sacramentum baptismi utiliter confertur parvulis licet non credant nec intelligant, et remittitur eis peccatum originale. H. d. usque ad §. Verum. - (Verum etc.:) Originale peccatum, quod sine consensu cortrahitur, remittitur in baptismo etiam non consentienti, ut parvulis; secus de actuali, quia, sicut non committitur sine consensu, ita non relaxatur. Hoc dicit usque ad §. Sed adhuc. Abbas. - (Sed adhuc:) Licet in baptismo dimittatur originale peccatum parvulis, qui tamen consentire non possunt, in adultis tamen, amentibus vel dormientibus, qui non consentiunt baptismo, non dimittitur actuale, et item etiam nec originale. H. d. (Item etc.:) Amentes vel dormientes baptizati, si ante dementiam vel dormitionem baptizari volebant, characterem suscipiunt, alias secus; coacti vero causative suscipiunt. H. d. usque ad finem.
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo. Maiores ecclesiae causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas intelliget qui eum quaerenti Domino, quem discipuli dicerent ipsum esse, respondisse notabit: «Tu es Christus filius Dei vivi,» et pro eo Dominum exorasse, ne deficiat fides eius. Quibusdam igitur quaestionibus, quas contra catholicos haeretici moverant, nos postulas respondere. Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri, quod nituntur tam ratione quam auctoritate probare, illud primo et praecipue inducentes, quod, quum secundum verbum Iacobi Apostoli, dicentis in epistola sua: «Caritas operit multitudinem peccatorum,» et iuxta illud testimonium veritatis in evangelio de peccatrice, quae ipsius pedes laverat, perhibentis: «Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum:» non nisi per caritatem et in caritate crimina dimittantur, parvulis, qui nec sentiunt, nec consentiunt, et caritatem non habent, quae sentientibus et consentientibus tantum infunditur, peccatum non dimittitur in baptismo. +Et sic eis baptisma non confert, quia non est talibus conferendum. In evangelio quoque legitur: «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur; unde parvuli, sive fuerint sive non fuerint baptizati, condemnabuntur, utpote non credentes.» Ad id autem taliter respondemus, quod baptisma circumcisioni successit. Absit enim, ut in illam damnatam haeresim incidamus, quae perperam affirmabat, legem cum evangelio, et circumcisionem cum baptismo servandam, quoniam secundum Apostolum, dicentem ad Galatas: «Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest.» Quum ergo circumcisio tam adultis quam parvulis ex praecepto Domini conferretur, ne baptismus, qui successit in loco ipsius, et generalior tamen exsistit, quum tam viri quam feminae baptizentur, minoris videatur effectus, tam adultis, quam parvulis est conferendus. Sicut enim olim sine distinctione qualibet Mosaica lex clamabat: «Anima, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo,» ita nunc indistincte vox intonat evangelica: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei;» ab hac generalitate nec sexum, nec aetatem excludens. Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat, sic, qui ex aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni coelorum introitum obtinebit. Caute tamen notandum est, quantum plus baptismus hodie conferat Christianis, quam quondam Iudaeis circumcisio contulisset, dictum est in fine praedictae auctoritatis inductae de veteri lege: «peribit de populo suo:» in evangelica vero auctoritate subiunctum est; «non intrabit in regnum Dei:» quoniam, etsi originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum coelorum, quod usque ad mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum baptismi Christi sanguine rubricati culpa remittitur, vitatur periculum, et ad regnum coelorum etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur, quin et ipsis misericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem. Ceterum ex vi literae satis patet, praedictas auctoritates intelligendas esse tantummodo de adultis, qui habent multitudinem peccatorum; quum de parvulis non possit intelligi, qui peccato tantum originali tenentur. Similiter et illa alia auctoritas est solvenda: «Qui crediderit, et baptizatus fuerit etc.,» quum non possint credere parvuli, sed adulti. Et ob hoc tota auctoritas hic intelligenda est solummodo de adultis, nec ad alios prima, et ad alios secunda clausula referatur; quamvis nonnulli concedant, quod parvuli credunt non per usum, sed per habitum fidei, quem suscipiunt in baptismo, sicut et alia multa verba secundum communem usum loquendi non ad actum, sed ad aptitudinem referuntur. Illud vero, quod opponentes inducunt, fidem aut caritatem, aliasque virtutes parvulis, utpote non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute; quum propter hoc inter doctores theologos quaestio referatur, aliis asserentibus, per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; nonnullis vero dicentibus, et dimitti peccatum, et virtutes infundi habentibus illas quoad habitum, non quoad usum, donec perveniant ad aetatem adultam. Verum quidam ex hac solutione invenisse se credunt viam ad alias quaestiones, argumentantes ex eo, quod dicimus, parvulis in baptismate peccatum originale dimitti, quod et adultis dormientibus vel amentibus peccatum, si baptizentur, ratione simili dimittatur. Quum enim neutri sentiant tunc vel consentiant, dicunt, idem in consimilibus iudicandum. Hic vero dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex, originale scilicet et actuale; originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur. Sed adhuc quaeritur, quare non saltem originale peccatum amentibus, et dormientibus in baptismo sicut parvulis dimittatur. Ad hoc est taliter respondendum, quod Dominus, qui totum hominem salvum fecit in sabbato, opus imperfectionis non novit, et ob hoc peccata non ex parte, sed ex toto dimittit. Praeterea poena originalis peccati est carentia visionis Dei; actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus. Unde, si dimitteretur alicui primum, altero non dimisso, talis non careret visione Dei propter originale dimissum, et cruciaretur in gehenna perpetuo propter reatum criminis actualis; sed haec tanquam incompassibilia sese minime patiuntur, immo sibi mutuo adversantur. Item vero quaeritur, utrum huiusmodi dormientibus et amentibus sacramenti saltem character in baptismate imprimatur, ut excitati a somno vel ab aegritudine liberati non sint denuo baptizandi. Sunt autem nonnulli, qui dicunt, quod sacramenta, quae per se sortiuntur effectum, ut baptismus et ordo ceteraque similia, non solum dormientibus et amentibus, sed invitis etiam et contradicentibus, etsi non quantum ad rem, quantum tamen ad characterem conferuntur, quum non solum parvuli, qui non consentiunt, sed et ficti, qui quamvis non ore, corde tamen dissentiunt, recipiant sacramentum. Sed opponitur talibus, quod, qui fuissent inviti et reluctantes immersi, saltem ratione sacramenti ad iurisdictionem ecclesiasticam pertinerent, unde ad servandam regulam fidei Christianae forent rationabiliter compellendi. Verum id est religioni Christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem, sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum, et ipse, tanquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est [tamen] ad observantiam fidei Christianae. In quo casu debet intelligi decretum illud concilii Toletani, ubi dicitur, quod, qui iam pridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisibuti, quia iam constat eos sacramentis divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini exstitisse participes, oportet etiam, ut fidem, quam necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, vilis ac contemptibilis habeatur. Ille vero, qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem, nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere quam minime consentire: sicut nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si, priusquam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent, quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti. Secus autem, si prius catechumeni exstitissent, et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, quum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem.
- Capitulum IV. Nemo potest se ipsum baptizare, etiam instante necessitatis articulo.
Idem Metensii Episcopo. Debitum +pastoralis officii exsolvis, quum super dubiis iuris articulis responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane per tuas nobis literas intimasti, quod quidam Iudaeus, in mortis articulo constitutus, quum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam se ipsum immersit, dicendo: «ego baptizo me in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, amen.» Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus, in devotione Christianae fidei perseverans, debeat baptizari. Nos autem fraternitati tuae taliter Respondemus, quod, quum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: «Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti,» memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat. Ad quod etiam designandum ipse Christus non a se ipso, sed a Ioanne voluit baptizari, quamvis, si talis continuo decessisset, ad coelestem patriam protinus evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum. In baptismo quippe illa spiritualis generatio celebratur, de qua Veritas ait: «Oportet vos nasci denuo, quia, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum.» Sicut ergo in carnali generatione, qua proles ex viro et femina nascitur, alius est, qui carnaliter gignit, et alius est, qui carnaliter gignitur, sic et in sacramentali generatione, qua soboles ex aqua et Spiritu sancto renascitur, alius debet esse, qui spiritualiter generet, et alius, qui spiritualiter generetur. Sane, quum corpus exterius, sive quum cor interius baptizatur, oportet, ut utrobique paternitas et filiatio valeat inveniri, quibus baptizans et baptizatus adinvicem referantur. [Secundus autem etc. (cf. c. 5. de big. I. 21.) Dat. Ferentini V. Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum V. Ubi deest verbum vel elementum aquae, non est baptismi sacramentum.
Idem Morosiensi Episcopo. Non ut apponeres +tibi scientiam, sicut credimus, sed ut per oraculum verbi nostri tuorum ignorantiam subditorum melius erudires, apostolicum tibi responsum fieri Postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis aliquorum simplicitas in caput et pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod, quum in baptismo duo semper, videlicet verbum et elementum, necessario requirantur, iuxta quod de verbo Veritas ait: «Euntes in mundum universum praedicatae evangelium omni creaturae, et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti,» eademque dicat de elemento: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum:» dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum VI. Baptizatos a Latinis Graeci rebaptizare non debent.
Idem in concilio generali. Licet Graecos [in] diebus nostris ad obedientiam sedis apostolicae revertentes fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo: in his tamen illis deferre non volumus, nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab obedientia sedis apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificabant in ipsis, quam ea, tanquam per hoc inquinata, lavissent. Baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant, et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes igitur tantum scandalum ab ecclesia Dei amovere, sacro suadente concilio districte praecipimus, ut talia de cetero non praesumant, conformantes se tanquam filii obedientiae sacrosanctae Romanae ecclesiae matri suae, ut sit unum ovile et unus pastor. Si quis autem tale quid praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.
Titulus X L I I I . De presbytero non baptizato.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Si non baptizatus ordinatur, ordinis characterem non recipit.
Ex concilio apud Compendium. Si quis presbyter ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur.
- Capitulum II. Omissio baptismi non nocet credenti probabiliter, se esse baptizatum.
Innocentius III. Episcopo Cremonensi. Apostolicam sedem, venerabilis frater noster, ut debuisti, consulere decrevisti. (Et infra:) Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse literis tuis significasti, quia in sanctae matris ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum, et coelestis patriae gaudium esse adeptum, ex auctoritate sanctorum Patrum Augustini atique Ambrosii asserimus incunctanter. Lege, frater, super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: «Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit.» Librum etiam B. Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis igitur quaestionibus doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato.
- Capitulum III. Non baptizatus ordinari non potest, et, si de facto ordinetur, non recipit ordinis characterem, licet credebatur baptizatus.
Idem Ferrariensi Episcopo. Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius I. lator praesentium nobis exposuit, quod, quum per singulos ordines usque ad gradum sacerdotii adscendisset, comperit tandem pro certo, quod non fuerit secundum formam evangelii baptizatus, unde nos eum per venerabilem fratrem nostrum N. Tusculanum episcopum rite fecimus baptizari. Quumque super ordinibus coram nobis fuisset diutius disputatum, quidam in eam declinaverunt sententiam, ut, quum baptismus sit fundamentum omnium sacramentorum, ante susceptionem baptismi non suscipiatur aliud sacramentum, quoniam, ubi fundamentum non est, superaedificari non potest. Porro econtra videri posset. Nam quum quis non solum per sacramentum fidei, sed per fidem etiam sacramenti efficiatur procul dubio membrum Christi, et qui Christum habet per fidem, etiamsi baptismum non habeat, habet utique fundamentum, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Iesus: superaedificare posse videtur, sicut salutifera opera, sic et quaelibet ecclesiastica sacramenta, quum illud non sit generaliter verum, neque de novis, neque de veteribus sacramentis, quod baptismus sit fundamentum illorum, quoniam et sacramentum coniugii et sacramentum etiam eucharistiae a non baptizatis recipi potest. Praeterea sacramentum ordinis non solum pontificalis, sed sacerdotalis etiam et levitici ex institutione sua praecessit baptismum, per quod forsitan videtur, quod ante baptismum huiusmodi ordines possent rite conferri, maxime his, qui baptizati esse creduntur. Quid enim, si forsitan is, qui baptizatus esse creditur, et non est, in episcopum saltem de facto fuerit consecratus? Eruntne reordinandi omnes, qui ab eo fuerint ordinati? Et quum de pluribus episcopis nesciatur, an renati fuerint aqua baptismatis, quum hoc nec ipsi reminiscantur, nec alii: dubitatur igitur, an tales sint veraciter in episcopos consecrati? Unde quot et quanta sequantur non solum absona, sed absurda, silendum est potius quam dicendum. Quia vero in concilio apud Compendium legitur constitutum, quod, si quis in presbyterum ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur: nos circa latorem praesentium in hoc dubitabili casu quod tutius est sequentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum per singulos ordines usque ad sacerdotium promovere procures, et permittas, eum in sacerdotio ministrare, quia non intelligitur iteratum quod ambigitur esse factum. Nec male de sacramento sentitur, quum illud non religionis contemptus, sed articulus necessitatis excludit. Et certe de illo, qui natus de Christianis parentibus, et inter Christianos est fideliter conversatus, tam violenter praesumitur, quod fuerit baptizatus, ut haec praesumptio pro certitudine sit habenda, donec evidentissimis forsitan argumentis contrarium probaretur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. April. Ao. IX. 1206.]
Titulus X L I V . De custodia eucharistiae, chrismatis et aliorum sacramentorum.
recensere- Capitulum I. Eucharistia et chrisma debent fideliter sub clavibus custodiri, et contra fecientes sunt puniendi.
Innocentius III. in concilio generali. Statuimus, ut in cunctis ecclesiis chrisma et eucharistia sub fideli custodia clavibus adhibitis conserventur, ne possit ad illa temeraria manus extendi ad aliqua horribilia vel nefaria exercenda. Si vero is, ad quem spectat custodia, ea incaute reliquerit, tribus mensibus ab officio suspendatur, et, si per eius incuriam aliquid nefandum inde contigerit, graviori subiaceat ultioni.
- Capitulum II. Supellectilia in ecclesiis poni non debent, nisi necessitas urgeat. Hoc dicit primo. Ecclesiae debent sua vasa et vestimenta munde tenere. Hoc secundo.
Idem in eodem. Relinqui nolumus incorrectum, quod quidam clerici ecclesias sic exponunt suppellectilibus propriis, et etiam alienis, ut potius domus laicae, quam Dei basilicae videantur, non considerantes, quod Dominus non sinebat, ut vas transferretur per templum. Sunt et alii, qui non solum ecclesias dimittunt incultas, verum etiam vasa ministerii, et vestimenta ministrorum, ac pallas altaris, nec non et ipsa corporalia tam immunda relinquunt, quod interdum aliquibus sunt horrori. Quia vero zelus nos comedit domus Dei, firmiter prohibemus, ne huiusmodi suppellectilia in ecclesiis admittantur, nisi propter hostiles incursus, aut incendia repentina, seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium, sic tamen, ut necessitate cessante, res in loca pristina reportentur. Praecipimus quoque, ut oratoria, vasa, corporalia et vestimenta praedicta munda et nitida conserventur. Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecerent etiam in profanis.
Titulus X L V . De reliquiis et veneratione sanctorum.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Sine Papae licentia non licet aliquem venerari pro sancto.
Alexander III. Audivimus, quod quidam inter vos sint, qui diabolica fraude decepti, hominem quendam in potatione et ebrietate occisum quasi sanctum more infidelium venerantur, quum vix pro talibus in ebrietatibus peremptis ecclesia permittat orare. Dicit enim Apostolus: «quod ebriosi homines regnum Dei non possidebunt.» Illum ergo hominem non praesumatis de cetero colere, quum, etiamsi per eum miracula plurima fierent, non liceret vobis ipsum pro sancto absque auctoritate Romanae ecclesiae publice venerari.
- Capitulum II. Sanctorum reliquiae vendi non possunt, vel passim ostendi non debent, ne circa illas populus decipi possit.
Innocentius III. in concilio generali. Quum ex eo, quod quidam sanctorum reliquias exponunt venales, et eas passim ostendunt, Christanae religioni detractum sit saepius, ne in posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur, nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant eos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, variis figmentis aut falsis documentis decipi, sicut [et] in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit. [Eleemosynarum etc. (cf. c. 14. X. de poenit. V. 38.)]
Titulus X L V I . De observatione ieiuniorum.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Vigilia, occurens in dominica, ieiunari debet in sabbato, et ieiunanda est vigilia B. Matthiae.
Innocentius III. Clericis S. Petri Magalonensis. Ex parte vestra quaesitum fuit a nobis, utrum, si Nativitatem Domini, vel Assumptionem beatae Mariae, vel festivitatem alicuius Apostolorum in secunda feria contigerit evenire, die sabbati praecedentis vigilia debeat ieiunari, et utrum in vigilia B. Matthiae Apostoli sit ieiunium iniungendum. Ad quod breviter respondemus, quod [et] die sabbati festivitates praelibatas secundae feriae praecedentis et B. Matthiae Apostoli debet vigilia ieiunari. [Insuper etc. (cf. c. 5. de celebr. miss. III. 41.) Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.]
- Capitulum II. Non capit congruam summationem, et textus in se satis clarus est, et multa sunt dicta, quae patent per §§.
Idem Bracharensi Archiepiscopo. Consilium nostrum +super quibusdam articulis requisisti, utrum [videlicet] sit in omnibus Apostolorum vigiliis ieiunandum, quum plures asserant, non esse ieiunandum in omnibus, sed sex tantum. Utrum etiam ieiunandum sit in Adventu, quum inde sentiant diversi diversa, quibusdam dicentibus, sed paucioribus, ieiunandum esse tunc temporis, pluribus ver o se ad hoc asserentibus non teneri. Utrum insuper, si festum illorum, quorum vigilias ieiunamus, secunda feria celebrari contingat, in praecedenti sabbato sint vigiliae faciendae. Nos autem super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod apud nos omnium Apostolorum vigiliae sunt in observatione ieiunii celebrandae, praeter vigilias Apostolorum Philippi et Iacobi, et B. Ioannis Evangelistae, quoniam ipsorum solennitas infra solennitatem paschalem, istius autem infra natalem Domini celebratur. Ieiunium etiam apud nos in adventu Domini agitur. Sanctorum quoque vigiliae, quorum festivitates oportet secunda feria celebrari, in praecedenti sunt sabbato ieiunandae. De festivitate vero beati Bartholomaei Apostoli, de cuius celebratione dubietas oritur apud quosdam, tibi petenti consilium respondemus, quod in hoc consuetudinem tuae regionis observes. (Et infra: [cf. c. 4. de cel. miss. III. 41.]) Quum autem quaesieris, quae sit illis poenitentia iniungenda, qui diebus quadragesimalibus, quo tempore tantae famis inedia ingruebat, quod magna pars populi propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti, tibi breviter respondemus, quod in tali articulo illos non credimus puniendos, quos tam urgens necessitas excusavit, preces tamen Domino pro illis et cum illis effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur, quia bonarum mentium est, ibi timere culpam, ubi culpa minime reperitur. Item de illis, qui propter debilitatem, quam in se sentiunt, in sabbato iuxta terrarum consuetudinem aliarum carnes sumunt, quod in partibus tuis nullatenus fieri consuevit, quum hoc ab aliis moleste feratur, et oriatur inde illis occasio detrahendi, respondemus, quod super hoc consuetudinem tuae regionis facias observari, sic tamen, quod debilibus et infirmis propter hoc periculum non emergat. Praeterea postulasti apostolicum responsum habere de illis, qui in quadragesima vel in aliis ieiuniis solennibus infirmantur, et petunt sibi esum carnium indulgeri, quorum quidam promittunt propter hoc eleemosynam se facturos, quidam vero propter necessitatem infirmitatis urgentis hoc a te sibi, quasi ex debito, concedi requirunt. Super quo tibi respondemus, quod, quum non subiaceat legi necessitas, desiderium infirmorum, quum urgens necessitas exigit, supportare potes et debes, ut maius in eis periculum evitetur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]
- Capitulum III. Si festum Nativitatis occurrit sexta feria, licitum est omnibus carnes comedere, exceptis professis et voventibus.
Honorius III. Pragensi Episcopo. Explicari per sedem apostolicam postulasti, +utrum sit licitum illis, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, carnes comedere, quando in sexta feria dies dominicae Nativitatis occurrit. Ad hoc Respondemus, quod illi, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, in sexta feria, si festum nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt secundum consuetudinem ecclesiae generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. I. 1216.]
Titulus X L V I I . De purificatione post partum.
recensere_______________________________________________
- Capitulum unicum. Mulier post partum statim potest ingredi ecclesiam, nec tenetur abstinere per aliquos dies secundum legem Mosaicam.
Innocentius III. Armachano Archiepiscopo. Volens +fraternitas tua per responsum apostolicum edoceri, humiliter a nobis expetiit, utrum mulieres statim post partum debeant ecclesias ingredi, vel ab earum ingressu per dies aliquot abstinere. Licet autem secundum legem Mosaicam certi dies determinati fuissent, quibus mulieres post partum a templi cessarent ingressu: quia tamen lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est, nos, sanctorum Patrum vestigiis inhaerentes, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, postquam umbra legis evanuit, et illuxit veritas evangelii, si mulieres, post prolem emissam acturae gratias ecclesiam intrare voluerint, nulla proinde peccati mole gravantur, nec est ecclesiarum eis aditus aliquatenus denegandus, ne poena illis converti videatur in culpam. Si tamen ex veneratione voluerint aliquamdiu abstinere, devotionem earum non credimus improbandam. [Dat. Laterani. 1198.]
Titulus X L V I I I . De ecclesiis aedificandis vel reparandis.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Habentes beneficium in ecclesia tenentur contribuere ad ipsius reparationem.
Ex concilio Maguntino. Quicunque ecclesiasticum beneficium habent, omnino adiuvent ad tecta ecclesiae restauranda, vel ipsas ecclesias emendandas, et nonam et decimam reddant.
- Capitulum II. Leprosi permitti debent, sine praeiudicio antiquarum parochiarum, habere ecclesiam propriam et presbyterum, nec tenentur solvere decimas de hortis vel nutrimentis animalium.
Ex concilio Lateranensi. Quum dicat Apostolus, +abundantiorem honorem membris inferioribus deferendum, e contra quidam, quae sua sunt, non quae Iesu Christi, quaerentes, leprosis, qui cum sanis habitare, non possunt vel ad ecclesiam cum aliis convenire, ecclesias et coemeteria non permittunt habere, nec proprii iuvari ministerio sacerdotis. Quod quia procul a pietate Christiana esse dignoscitur, de benignitate sedis apostolicae Constituimus, ut ubicunque tot simul leprosi sub communi vita fuerint congregati, quod ecclesiam cum coemeterio sibi construere, et proprio gaudere valeant presbytero, sine contradictione aliqua permittantur habere. Caveant tamen, ut iniuriosi veteribus ecclesiis de iure parochiali nequaquam exsistant. Quod enim eis pro pietate conceditur, ad aliorum iniuriam nolumus redundare. Statuimus etiam, ut de hortis et nutrimentis animalium suorum decimas tribuere non cogantur.
- Capitulum III. Propter nimiam distantiam ecclesiae potest nova ecclesia in ipsius parochia aedificari, et certa portio de antiqua sibi deputari.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod villa, quae dicitur H., tantum perhibetur ab ecclesia parochiali distare, ut in tempore hiemali, quum pluviae inundant, non possint parochiani sine magna difficultate ipsam adire, unde non valent congruo tempore ecclesiasticis officiis interesse. Quia igitur dicta ecclesia ita dicitur in reditibus abundare, quod praeter illius villae proventus minister illius convenienter valeat sustentationem habere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si res ita se habet, ecclesiam ibi aedifices, et in ea sacerdotem, sublato appellationis obstaculo, ad praesentationem rectoris ecclesiae maioris cum canonico fundatoris assensu instituas, ad sustentationem suam eiusdem villae obventiones ecclesiasticas percepturum providens tamen, ut competens in ea honor pro facultate loci matrici ecclesiae servetur, quod quidem fieri posse videtur, quum eiusdem villae dominus viginti acras terrae frugiferae velit ad usus sacerdotis conferre. Si vero persona matricis ecclesiae virum idoneum praesentare distulerit, vel opus illud voluerit impedire, tu nihilominus facias idem opus ad perfectionem deduci, et virum bonum appellationis cessante diffugio instituere non omittas.
- Capitulum IV. Rectores ecclesiarum possunt compelli, ut de reditibus, qui supersunt teneantur conferre ad constructionem seu reparationem ecclesiae.
Idem Lexoviensi Episcopo. De his sane, qui parochiales ecclesias habent, fraternitati tuae taliter duximus respondendum, quod ad reparationem et institutionem ecclesiarum cogi debent, quum opus fuerit, de bonis, quae sunt ipsius ecclesiae, si eis supersint, conferre, ut eorum exemplo ceteri invitentur.
- Capitulum V. Saecularis ecclesia sine praeiudicio clericorum ad statum regularem potest reparari, et collegio, quod nondum est, privilegium non confertur.
Urbanus III. Ad audientiam nostram iam pridem pervenit, quod tu in ecclesia de Cologia, de qua in episcopum vocatus et electus fuisti, regulares canonicos desideras ordinare, et eorum institutioni de bonis tibi collatis congrue providere. Inde siquidem est, quod tuum nos desiderium atque propositum multis modis in Domino laudibus commendantes, hoc devotioni tuae auctoritate apostolica indulgemus, ut iuxta votum tuum canonicos regulares in ecclesia praescripta, si tibi episcopus dioecesanus consenserit in hac parte, ad honorem Dei et ecclesiae tuae secundum beati Augustini regulam valeas ordinare, et eos ibidem nullius contradictione et eos appellatione obstante instituere. Verum si clerici saeculares in ea fuerint, qui adhuc superesse noscuntur, volumus eis, dum vixerint, ibi vel alibi necessaria secundum consuetudines provideri. Licet autem nobis instantius supplicaveris, ut ecclesiae praedictae confirmationis privilegium faceremus de canonicis, tibi non possumus de iure deferre, quum nulli canonici adhuc ibidem exsistant, quibus privilegium concedatur. Eis utique, quum fuerint instituti, tam in his quam in aliis precum tuarum obtentu in quibus cum Deo poterimus libentius deferemus.
- Capitulum VI. Non obstante iuramento de rebus ecclesiae non alienandis, potest episcopus propter indigentiam novam ecclesiam aedificare.
Coelestinus III. Tua nos duxit (Et infra:) Praeterea, quia occasione iuramenti, quod de rebus ecclesiae non alienandis te asseris praestitisse, in locis tui episcopatus, in quibus populi habitantes oratoriis plurimum egere videntur, ne praetextu novarum ecclesiarum commissa tibi ecclesia destitui videatur, ecclesias formidas erigere, fraternitati tuae praesentium significatione mandamus, quatenus illius iuramenti occasione nullatenus praetermittas, quin populo indigenti super basilicarum institutione studeas salubriter providere.
Titulus X L I X . De immunitate ecclesiarum, coemiterii, et rerum, ad eas pertinentium.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. In domibus ecclesiarum non debet iudex laicus iudicare, nec hospitium quaerere.
Ex synodo Ioannis Papae. Ut in domibus ecclesiarum neque missus, neque comes vel iudex publicus, vel minister quasi pro consuetudine placitum vel hospitium vindicent, sed in publicis locis domos constituant, in quibus placitum teneant, et etiam secundum antiquam consuetudinem hospitentur.
- Capitulum II. Tempore magnae necessitatis non debet aliquis excusari a murorum seu civitatis custodia H. d. secundum intellctum Panorm.
Gregorius Archiepiscopo Tricensi. Pervenit (Et infra:) Fraternitas tua nullum neque per nostrae vel ecclesiae suae nomen aut quolibet alio modo excusari a murorum vigiliis patiatur; sed omnes ad hoc generaliter compellantur, quatenus cunctis vigilantibus melius [auxiliante Domino] valeat civitatis custodia procurari.
- Capitulum III. Rusticus, adstrictus ad culturam agrorum ecclesiae, non potest illam deserere H. d. summando generaliter.
Idem Vitali Defensori Sardiniae. Indicatum est (Et infra:) Dictum est nobis etiam, quod rustici [possessionis] eiusdem [Caralitanae] ecclesiae, rura eius deserentes, in privatorum possessionibus culturam laboris exhibeant, ex qua re [agitur, ut possessiones ecclesiae, proprio in aliis occupato cultore, depereant, atque ad tributa sua persolvenda idoneae non exsistant;] quod experientia tua fieri non permittat.
- Capitulum IV. Laici, collectas imponentes clericis vel ecclesiis, seu iurisdictionem eorum usurpantes, si moniti non desistunt, sunt excommunicati cum suis fautoribus; potest tamen episcopus cum clero eis in necessitate praebere subsidia.
Ex concilio Lateranensi. Non minus +pro peccato eorum, qui faciunt, quam pro illorum detrimento, qui sustinent, grave nimis esse dignoscitur, quod In diversis mundi partibus consules civitatum et rectores, nec non et alii, qui potestatem habere videntur, tot onera frequenter imponunt ecclesiis, [et] ita gravibus eas et crebris exactionibus premunt, ut deterioris conditionis factum sub eis sacerdotium videatur, quam sub Pharaone fuerit, qui legis divinae notitiam non habebat. Ille quidem omnibus aliis servituti subactis sacerdotes suos et possessiones eorum in pristina libertate dimisit, et eis alimoniam de publico administravit. Isti vero onera sua fere universa imponunt ecclesiis, et tot angariis eas affligunt, ut eis illud, quod Hieremias deplorat, competere videatur: «Princeps provinciarum facta est sub tributo;» sive quidem fossata, sive expeditiones, seu alia quaelibet sibi arbitrentur agenda, de bonis ecclesiarum et clericorum et pauperum Christi usibus deputatis volunt fere cuncta compleri. Iurisdictionem etiam et auctoritatem episcoporum et aliorum praelatorum ita evacuant, ut nihil potestatis eis in suis videatur hominibus remansisse. Super quo dolendum [est] pro ecclesiis, dolendum etiam est nihilominus pro ipsis, qui timorem Dei et ecclesiastici ordinis reverentiam videntur penitus abiecisse. Quocirca sub anathematis districtione fieri de cetero talia severius prohibemus, nisi episcopus et clerus tantam necessitatem vel utilitatem adspexerint, ut absque ulla exactione ad relevandas communes utilitates, vel necessitates, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia per ecclesias existiment conferenda. Si autem consules aut alii de cetero ista commiserint, et commoniti desistere forte noluerint, tam ipsi quam fautores eorum excommunicationi se noverint subiacere, nec [fidelium] communioni reddantur, donec satisfactionem fecerint competentem.
- Capitulum V. Causae sanguinis in ecclesia vel coemiteriis agitari non debent.
Lucius III. Quum ecclesia Dei secundum evangelicam veritatem domus orationis esse debeat, non spelunca latronum aut sanguinis forum: saeculares iudices causas, ubi de sanguinis effusione et corporali poena agitur, in ecclesiis vel coemiteriis agitare sub interminatione anathematis prohibemus. Absurdum enim est et crudele, ibi iudicium sanguinis exerceri, ubi est tutela refugii constituta.
- Capitulum VI. Reus criminis, ad ecclesiam fugiens, non est violenter ab ea extrahendus, nec debet amplius praetextu criminis commissi damnari ad mortem vel ad aliam poenam corporalem: est tamen aliter legitime puniendus. Fallit in duobus casibus hic expressis. H. d. primo. Servus, fugiens ad ecclesiam timore domini sui, est domino, de eius impunitate iuranti, restituendus. H. d. secundo.
Innocentius III. illustri Regi Scotiae. Inter alia, +quae nobis regalis providentia suis literis intimavit, quid de illis fieri debeat, qui maleficia perpetrantes confugiunt ad ecclesiam, ut pro reverentia sacri loci debitas poenas valeant evitare, sollicite requisivit. Nos ergo, Tuis quaestionibus respondentes, iuxta sacrorum statuta canonum et traditiones legum civilium ita duximus in huismodi distinguendum, quod fugiens ad ecclesiam aut liber, aut servus exsistit. Si liber, quantumcunque gravia maleficia perpetraverit, non est violenter ab ecclesia extrahendus, nec inde damnari debet ad mortem vel ad poenam; sed rectores ecclesiarum sibi obtinere debent membra et vitam. Super hoc tamen, quod inique fecit, est alias legitime puniendus; et hoc verum est, nisi publicus latro fuerit, vel nocturnus depopulator agrorum, qui, dum itinera frequentata vel publicas stratas obsidet aggressionis insidiis, pro facinoris magnitudine, [quum et communem utilitatem impediat, et nocere omnino moliatur,] ab ecclesia extrahi potest, impunitate non praestita, secundum canonicas sanctiones. Si vero servus fuerit, qui confugerit ad ecclesiam, postquam de impunitate sua dominus eius clericis iuramentum praestiterit, ad servitium domini sui redire compellitur etiam invitus; alioquin a domino poterit occupari. Tu ergo, fili carissime, quum in regno tuo aliquid horum contigerit, iuxta praemissam distinctionem sic procedere studeas quod honor ecclesiarum et immunitas servetur illaesa et malignandi facultas pravae voluntatis hominibus auferatur. [Dat. Laterani 1200.]
- Capitulum VII. Clerici non debent necessitatibus seu utilitatibus civitatum seu aliorum locorum, etiam ubi laicorum non suppetunt facultates, subvenire, nisi prius Romanus Pontifex consulatur. Hoc primo Sententiae et constitutiones, editae a laicis collectantibus ecclesiam, sunt ipso iure irritae, nec ullo tempore convalescunt. Hoc secundo. Rectores, excommunicati ob gravamina praemissa, remanent excommunicati, etiam post depositum officium; nihilominus excommunicati sunt successores, nisi satisfecerint infra mensem. Hoc tertio. Hoc dicit ad maiorem declarationem et pro novitiis.
Idem in concilio generali. Adversus consules et rectores civitatum, vel alios, qui ecelesias et ecclesiasticos viros talliis seu collectis et exactionibus aliis aggravare nituntur, volens immunitati ecclesiasticae Lateranense concilium providere, praesumptionem huiusmodi sub anathematis districtione prohibuit, transgressores et fautores eorum excommunicationi subiacere praecepit, donec satisfactionem impenderint competentem. Verum, si quando forte episcopus simul cum clericis tantam necessitatem vel utilitatem perspexerit, ut absque ulla coactione ad relevandas utilitates vel necessitates communes, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia duxerit per ecclesias conferenda, praedicti laici humiliter et devote recipiant cum gratiarum actione. Propter imprudentiam tamen quorundam Romanus Pontifex prius consulatur, cuius interest communibus utilitatibus providere. Quia vero nec sic quorundam malitia contra Dei ecclesiam conquievit, adiicimus, ut constitutiones et sententiae, quae a talibus vel de ipsorum mandato fuerint promulgatae, inanes et irritae habeantur, nullo unquam tempore valiturae. Ceterum, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, nullus vano decipiatur errore, ut infra tempus regiminis sustineat anathema, quasi post illud non sit ad satisfactionis debitum compellendus. Nam et ipsum, qui satisfacere recusaverit, et successorem ipsius, nisi satisfecerit infra mensem, manere decernimus ecclesiastica censura conclusum, donec satisfecerit competenter, quum succedat in onere qui substituitur in honore.
- Capitulum VIII. Praelati, pius debito a subditis extorquentes, praetextu procurationis vel alterius servitii impensi legato vel alteri, illud restituent, et tantundem pauperibus erogabunt.
Idem in eodem. Quia plerique praelati, ut procurationem aut servitium aliquod impendant legato vel alii, plus extorquent a subditis quam solvant, et in eorum damnis lucra sectantes quaerunt praedam potius quam subsidium in subiectis, id de cetero fieri prohibemus. Quod si quis forte praesumpserit, et sic extorta restituat, et tantundem cogatur pauperibus elargiri; superior autem, cui [super hoc] fuerit querela deposita, si negligens fuerit in huiusmodi exsecutione statuti, canonicae subiaceat ultioni.
- Capitulum IX. Ecclesia non consecrata, in qua divina officia celebrantur, gaudet immunitate.
Gregorius IX. Astoricensi. Ecclesiae, in qua divina mysteria celebrantur, licet adhuc non exstiterit consecrata, nullo iure privilegium immunitatis adimitur: quia obsequiis divinis dedicata nullius est temerariis ausibus profananda. [Si ecclesia etc. (cf. c. 10. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. 1233.]
- Capitulum X. Qui sub spe immunitatis in ecclesiis vel coemeteriis delinquunt, immunitate non gaudent.
Idem Toletano et Compostellano Archiepiscopis. Immunitatem ecclesiasticam (Et infra:) Nonnulli, impunitatem suorum excessuum per defensionem ecclesiae obtinere sperantes, homicidia et mutilationes membrorum in ipsis ecclesiis vel earum coemiteriis committere non verentur: qui, nisi per ecclesiam, ad quam confugiunt, crederent se defendi, nullatenus fuerant commissuri. (Et infra:) Quum in eo, in quo delinquit, puniri quis debeat, et frustra legis auxilium invocet qui committit in legem: mandamus, quatenus publice nuncietis, tales non debere gaudere immunitatis privilegio, quo faciunt se indignos.
Titulus L . Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant.
recensere_______________________________________________
- Capitulum I. Enumerat concilium multa saecularia negotia, a quibus iubet clericos et monachos abstinere. Et sunt XIV., si recte numerentur.
Ex concilio Maguntino. Multa sunt negotia saecularia, de quibus pauca perstringamus, ad quae pertinet omnis carnalis concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum est. Munera iniusta accipere vel etiam dare. Pro aliquo saeculari quaestu pretio aliquem conducere. Contentiones, vel lites, vel rixas amare. In placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum. Conductores saecularium rerum aut procuratores esse. Turpis verbi vel facti esse ioculatorem, vel iocum saecularem diligere. Aleas amare. Ornamentum inconveniens proposito suo quaerere. In deliciis vivere velle. Gulam et ebrietatem sequi. Pondera iniusta vel mensuras habere. Negotium iniustum exercere. Nec tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus, sanctos Apostolos negotiatos fuisse, et in regula B. Benedicti praecipitur provideri, per quorum manus negotia monasterii procurentur. Canes et aves sequi ad venandum, et omnibus quibuslibet causis superfluis interesse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini, nec non et monachis omnino contradicimus, de quibus ait Apostolus: «Nemo, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.»
- Capitulum II. Clerici non debent esse ministri vel procuratores laicorum; quod si contra fecerint, et deprehendantur in fraude, non subvenitur eis ab ecclesia.
Eugenius Papa Lucanensi Episcopo. Sacerdotibus autem et clericis tuis denuncies publice, ne ministri laicorum fiant, nec in rebus eorum procuratores exsistant. Quod si postmodum facere praesumpserint, et occasione ipsius administrationis propter pecuniariam causam deprehendantur in fraude, indignum est eis ab ecclesia subveniri, per quos constat in ecclesia scandalum generari.
- Capitulum III. Religiosi professi, exeuntes ad audiendas leges vel physicam, nisi infra duos menses ad claustrum redeant, excommunicati sunt, et in nulla causa patrocinari possunt, et in choro, et in capitulo et ceteris erunt ultimi, et sine dispensatione Papae non promoventur.
Alexander III. in concilio Turonensi. Non magnopere antiqui hostis invidia +infirma membra ecclesiae praecipitare laborat, sed manum mittit ad desiderabiliora eius, et electos quoque nititur supplantare, dicente scriptura: «Escae eius electi.» Multorum siquidem casum operari se reputat, ubi pretiosius aliquod membrum ecclesiae sua fuerit calliditate detractum. Et Inde nimirum est, quod in angelum lucis se more solito transfigurans, sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus et ecclesiastica negotia fidelius pertractandi, regulares quosdam ad legendas leges et confectiones physicales ponderandas de claustris suis educit. Unde, ne sub occasione scientiae spirituales viri mundanis rursus actionibus involvantur, et in interioribus ex eo ipso deficiant, ex quo se aliis putant in exterioribus providere, per praesentis concilii assensum statuimus, ut nulli omnino post votum religionis, et post factam in aliquo loco religioso professionem ad physicam legesve mundanas legendas permittantur exire. Si vero exierint, et ad claustrum suum infra duorum mensium spatium non redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, capitulo, mensa et ceteris ultimi fratrum [semper] exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant.
- Capitulum IV. Clericus, generalis procurator vel iustitiarius principis saecularis deponendus est, et, si religiosus est, gravius punietur.
Idem in concilio Lateranensi. Sed nec procurationes villarum aut iurisdictiones etiam saeculares sub aliquibus principibus et saecularibus viris, ut iustitiarius eorum fiat, clericorum quisquam exercere praesumat. Si quis autem adversus haec venire tentaverit, quia contra doctrinam Apostoli, dicentis: «Nemo, militans Deo, implicet se saecularibus negotiis,» saeculariter agit ab ecclesiastico fiat ministerio alienus pro eo, quod, officio clericali neglecto fluctibus saeculi, ut potestatibus [saeculi] placeat, se immergit. Districtius autem decernimus puniendum, si religiosorum quisquam aliquid praedictorum ausus fuerit attentare.
- Capitulum V. Clericus, iudicium sanguinis exercens, ab officio et beneficio deponitur et excommunicatus est habens officium praepositi saecularis, si monitus non desistat.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Clericis, in sacris ordinibus constitutis, ex concilio Toletano iudicium sanguinis agitare non licet. Unde prohibemus, ne aut per se truncationes membrorum faciant, aut iudicent inferendas. Quodsi quis tale quid fecerit, honore privetur et loco. Iubemus etiam sub interminatione anathematis, ne quis sacerdos officium habeat vicecomitis aut praepositi saecularis. (Et infra: [cf. c. 7. de vita et hon. III. 1.]) Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, et commonitus emendare noluerit, excommunicationi subiaceat.
- Capitulum VI. Non licet clericis vel monachis lucri causa negotiari. Hoc primo Monachi nequeunt nomine proprio conductas possessiones habere. Hoc secundo. Laicis non debet ecclesia titulo conductionis concedi. Hoc tertio.
Idem Londonensi Episcopo. Secundum instituta praedecessorum nostrorum sub interminatione anathematis prohibemus, ne monachi vel clerici causa lucri negotientur, et ne monachi vel a clericis vel a laicis suo nomine firmas habeant, neque laici ecclesias ad firmam teneant.
- Capitulum VII. Monachi incorrigibiles de monasterio expelluntur, et reformabitur monasterium de fratribus alterius ordinis, si de monachis eiusdem ordinis reformari non potest.
Idem eidem. Relatum est auribus nostris, quod monachi de H. saeculariter vivunt, et alios exemplo suo corrumpunt. Ideoque mandamus, quatenus eos ad observantiam monasticae regulae appellatione remota compellas, vel, si tibi restiterint ausu temerario, eis eiectis, fratres alterius ordinis, si non potest praescriptum monasterium in suo ordine reformari, in illud inducas, ut labores impiorum iusti edant, et illi tandem rubore perfusi ad sui ordinis observantiam revertantur.
- Capitulum VIII. Clerici in sacris compellendi sunt per beneficiorum subtractionem, ut desistant a tabellionatus exercitio.
Innocentius III. Esculano Episcopo. Sicut te accepimus referente, +quum venerabilis frater noster Hostiensis episcopus olim per tuam transiens civitatem tibi dederit in mandatis, ut presbyteros, diaconos [et subdiaconos,] quos ibidem invenit passim tabellionatus officium exercentes, excommunicationis vinculo innodares, et eos, qui ab illis publica reciperent instrumenta, tu, licet id feceris, ex mandato [tamen] episcopi dicti dissimulasti postmodum de subdiaconis, donec qualiter contra ipsos et alios in sacris ordinibus constitutos deberes procedere, sedem duceres apostolicam consulendam. Quocirca Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus clericis in sacris ordinibus constitutis tabellionatus officium per beneficiorum [suorum] subtractionem appellatione postposita interdicas. [Dat. Lat. VI. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.]
- Capitulum IX. Clericus nec dictare nec proferre sententiam sanguinis debet, nec quicquam aliud exercere, per quod ad vindictam sanguinis tendatur, vel purgatione vulgari opem praestare non debet.
Idem in concilio generali. Sententiam sanguinis nullus clericus dictet aut proferat, sed nec sanguinis vindictam exerceat, aut ubi exerceatur intersit. Si quis autem huiusmodi occasione statuti ecclesiis vel ecclesiasticis personis aliquod praesumpserit inferre dispendium, per censuram ecclesiasticam compescatur. Nec quisquam clericus literas dictet aut scribat pro vindicta sanguinis destinandas, unde in curiis principum haec sollicitudo non clericis, sed laicis committatur. Nullus quoque clericus ruptariis vel ballistariis, aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur, nec ullam chirurgiae artem subdiaconus, diaconus vel sacerdos exerceat, quae adustionem vel incisionem inducit. Nec quisquam purgationi aquae ferventis vel frigidae seu ferri candentis ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis impendat, salvis nihilominus prohibitionibus, de monomachiis sive duellis antea promulgatis.
- Capitulum X. Constitutio Turonensis concilii, puniens religiosos audientes leges vel physicam, est canon latae sententiae, et incidentes in illam debent per ordinarios puniri. Hoc primo. Secundo extendit dictam constitutionem ad habentes dignitates et personatus, et ad presbyteros.
Honorius III. Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet fallax sit gratia ceterarum scientiarum, et vana etiam pulchritudo, quum frumentum electorum et vinum germinans virgines iuxta prophetam sit bonum super omnia et sit pulchrum: quia tamen regulares quidam, claustrale silentium et legem Domini, animas convertentem et sapientiam dantem parvulis, quam super aurum et topazion amare debuerant, respuentes, abeunt post vestigia gregum, et illicite se convertunt ad pedissequas amplectendas, quae plausum desiderant populorum, Contra regiosas personas, de claustris exeuntes ad audiendum leges vel physicam, felicis memoriae Alexander praedecessor noster olim statuit in concilio Turonensi, ut, nisi infra duorum mensium spatium ad claustrum redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, mensa, capitulo et ceteris ultimi fratrum exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant. Verum, quia nonnulli ex talibus propter quorundam opiniones diversas excusationis aliquid assumebant, nos, volentes, ut tales de cetero ipso facto sententiam excommunicationis incurrant, districte praecipiendo mandamus, quatenus tam a dioecesanis et capitulis ipsorum, quam etiam a ceteris episcopis, in quorum dioecesibus in huiusmodi student, tales sublato appellationis obstaculo excommunicati et praedictis poenis obnoxii publice nuncientur. [Quia vero theologiae studium cupimus ampliari, ut dilatato sui tentorii loco et funiculos suos faciat longiores, ut sit fides catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum, quibus resistere valeat adscendentibus ex adverso: ad archidiaconos, decanos, plebanos, praepositos, cantores et alios clericos personatus habentes, nec non et presbyteros, nisi ab his infra spatium praescriptum destiterint, hoc extendi volumus et mandamus, et appellatione postposita firmiter observari. Nam quum sint multi etc. Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
F I N I S L I B R I T E R T I I .