Libri Samuelis et Malachim (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Samuelis et Malachim
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 28


HieStr.LiSaEtM 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBROS SAMUEL ET MALACHIM.

Viginti et duas litteras esse apud Hebraeos, Syrorum quoque et Chaldaeorum lingua testatur, quae Hebraeae magna ex parte confinis est: nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Mosi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Esdram scribam, legisque doctorem, post captam Jerosolymam, et instaurationem templi sub Zorobabel, alias litteras reperisse, quibus nunc utimur: cum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum et Hebraeorum caracteres fuerint. In libro quoque Numerorum (Cap. III, 39) haec eadem supputatio, sub Levitarum ac sacerdotum censu, mystice ostenditur. Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam Graecis voluminibus, usque hodie antiquis expressum litteris invenimus. Sed et psalmi tricesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octavus decimus, et centesimus quadragesimus quartus, quamquam diverso scribantur metro, tamen ejusdem numeri texuntur alphabeto. Et Jeremiae Lamentationes, et Oratio ejus: Salomonis quoque in fine Proverbia, ab eo loco in quo ait, Mulierem fortem quis inveniet (Cap. ultimo, v. 10, ad finem usque ) iisdem alphabetis vel incisionibus supputantur. Porro quinque litterae duplices apud Hebraeos sunt, CAPH, MEM, NUN, PHE, SADE: aliter enim per has scribunt principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque a plerisque libri duplices aestimantur: Samuel, Malachim, Dabre-Jamim, Ezras, Jeremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis. Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per quae scribimus Hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur: ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri justi eruditur infantia.

Primus apud eos liber vocatur BRESITH ( ) quem nos Genesim dicimus. Secundus ELLE SMOTH ( ), qui Exodus appellatur. Tertius VAJECRA ( ), id est, Leviticus. Quartus VAJEDABBER ( ), quem Numeros vocamus. Quintus, ELLEADDABARIM ( ), qui Deuteronomium praenotatur. Hi sunt, quinque libri Mosi, quos proprie THORATH ( ), id est, legem appellant.

Secundum Prophetarum ordinem faciunt; et incipiunt ab Jesu filio Nave, qui apud eos JOSUE BEN NUN ( ) dicitur. Deinde subtexunt SOPHTIM ( ), id est, Judicum librum; et in eumdem compingunt RUTH ( ), quia in diebus judicum facta narratur historia. Tertius sequitur SAMUEL ( ), quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus MALACHIM ( ), id est, Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur. Meliusque multo est, MALACHIM, id est, Regum, quam MALACHOTH ( ), id est, Regnorum dicere. Non enim multarum gentium regna describit; sed unius Israelitici populi, qui tribubus duodecim continetur. Quintus ISAIAS ( ). Sextus JEREMIAS ( ). Septimus JEZECIEL ( ). Octavus liber duodecim Prophetarum, qui apud illos vocatur THARE ASRA ( ).

Tertius ordo Ἁγιόγραφα possidet; et primus liber incipit ab JOB ( ). Secundus a DAVID ( ), quem quinque incisionibus, et uno Psalmorum volumine comprehendunt. Tertius est SALAMON ( tres libros habens: Proverbia, quae illi Parabolas, id est, MASALOTH ( ) appellant: Ecclesiasten, id est, COELETH ( ): Canticum canticorum, quem titulo SIR ASSIRIM ( ) praenotant. Sextus est DANIEL ( ). Septimus DABRE AJAMIM ( ), id est, verba dierum, quod significantius Χρονικὸν totius divinae historiae possumus appellare. Qui liber apud nos Παραλειπομένων, primus et secundus inscribitur. Octavus EZRAS ( ) [ Al. Elesdras], qui et ipse similiter apud Graecos et Latinos in duos libros divisus est. Nonus ESTHER ( ).

Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo; id est, Mosi quinque: Prophetarum octo: Hagiographorum novem. Quamquam nonnulli RUTH ( ) et CINOTH ( ) inter Ἁγιόγραφα scriptitent, et libros hos in suo putent numero supputandos: ac per hoc esse priscae legis libros viginti quatuor: quos sub numero viginti quatuor seniorum Apocalypsis Joannis inducit adorantes Agnum, et coronas suas prostratis vultibus offerentes: stantibus coram quatuor animalibus oculatis et retro et ante, id est, et in praeteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est (Apoc. IV, 8).

Hic prologus Scripturarum, quasi galeatum principium omnibus libris, quos de Hebraeo vertimus in Latinum, convenire potest: ut scire valeamus quidquid extra hos est, inter ἀπόκρυφα esse ponendum. Igitur Sapientia, quae vulgo Salomonis inscribitur, et Jesu filii Syrach liber, et Judith, et Tobias, et Pastor, non sunt in Canone. Machabaeorum primum librum, Hebraicum reperi. Secundus, Graecus est: quod ex ipsa quoque φράσει probari potest. Quae cum ita se habeant, obsecro te, lector, ne laborem meum, reprehensionem aestimes antiquorum. In tabernaculum Dei offert unusquisque quod potest: alii aurum et argentum et lapides pretiosos: alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum (Exod. XXV): nobiscum bene agetur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria judicat (I Cor. XII, 21). Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo, et per singulas species, Ecclesiae praesentis futuraeque distinctio, pellibus tegitur et ciliciis, ardoremque solis et injuriam imbrium ea quae viliora sunt prohibent. Lege ergo primum, Samuel, et Malachim meum: meum, inquam, meum. Quidquid enim crebrius vertendo, et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod antea nesciebas, vel interpretem me aestimato, si gratus es, vel παραφραστὴν, si ingratus. Quamquam [ Ms. quod] mihi omnino conscius non sim [ Ms. sum], mutasse me quidpiam de Hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege Graecos codices et Latinos et confer cum bis opusculis: et ubicumque inter se videris discrepare, interroga quemlibet Hebraeorum, cum magis accommodare debeas fidem: et si nostra firmaverit, puto quod eum non aestimes conjectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit. Sed et vos, famulas Christi (Paulam et Eustochium), rogo, quae Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro ungitis caput, quae nequaquam Salvatorem quaeritis in sepulcro, quibus jam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes, qui adversus me rabido ore desaeviunt, et circumeunt civitatem, atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clypeos, opponatis. Ego sciens humilitatem meam, illius semper sententiae recordabor: Dixi, custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum [Vulg. dum] consisteret peccator adversum me. Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Ps. XXXVIII, 1 seq.).

CAPITULATIONES LIBRI SAMUELIS ET MALACHIM. TITULI LIBRI SAMUEL.

I. Ubi orat Anna corde, labiis immotis.

II. Nativitas Samuelis. III. Ubi offertur Samuel templo. IV. Canticum Annae. V. Ubi peccatum filiorum Heli ostenditur. VI. Ubi alloquitur Heli filios suos de peccatis. VII. Propheta sine nomine ab Heli destinatur. VIII. Dormientem Dominus alloquitur Samuelem. IX. Prima allocutio ad Samuelem. X. Israel ab hostibus superatur. XI. Ubi arca testamenti contra hostes defertur. XII. Ubi populus caeditur, occisis filiis Heli, arca captivatur. XIII. Heli sacerdos de sella cadens moritur. XIV. Ubi arcam Philisthaei in templo ponunt. XV. Ubi plaga Azotii describitur, caeterarumque civitatum. XVI. Accaronitae arcam Domini suscipiunt. XVII. A sacerdotibus ordinatur cum quo munere arca sit emittenda. XVIII. De susceptione arcae Domini: sacrificium fit de vaccis, quae eam adduxerunt. XIX. Translatio arcae in Gabaa in domo Abinadab. XX. Ubi orat et sacrificat pro populo Samuel. XXI. De judicio filiorum Samuel, et de regis petitione. XXII. Ubi admonetur populus de jure regis et potestate. XXIII. De unctione Saulis regis. XXIV. Ubi a Samuele ungitur Saul, et osculo accipitur. XXV. Saul incipit prophetare. XXVI. Confirmatio regis Saul, et descriptio legis regni. XXVII. Primum praelium Saul. XXVIII. Ubi Samuel de temporibus suis alloquitur populum. XXIX. Consummatio allocutionis Samuel, et de populi poenitudine. XXX. Samuel Saulem reprehendit in offerendo sacrificio. XXXI. Solus Jonathas contra Philisthaeos ingreditur. XXXII. Jejunium indicitur a Saule. XXXIII. Pecora non sua populus decisione mactata manducat. XXXIV. Occisurum Jonatham Saul promittit, eo quod indictum jejunium non observaverit, petiitque pro eo populus. XXXV. Praeceptum Domini ad Saul de nece Amalech. XXXVI. Dominus irascitur Saul pro Agag rege Amalec servato. XXXVII. Quod melius sit obedientia, quam sacrificium. XXXVIII. Ubi Samuel Agag regem interfecit. XXXIX. Ubi mittitur Samuel ad ungendum David regem. XL. Ubi singuli filii Isai offeruntur Samueli. XLI. Ubi ungitur David a Samuele. XLII. De arreptione Saulis et spiritu nequam. XLIII. Ubi David ad Saul adducitur. XLIV. Coeptum Goliae. XLV. Ubi David a Saul recedit. XLVI. A patre post fratres mittitur David. XLVII. Ubi se offert David contra Goliam. XLVIII. Ubi David interfecit Goliam. XLIX. Jonathas in amore accepit David. L. Ubi cantu virginum in odium David, Saul motus est. LI. Ubi David a Saul Merob filia promittitur. LII. Hic alteri datur Merob, et Michol ei promittitur. LIII. Ubi Michol uxorem David accepit. LIV. Saul Davidem jubet occidi. LV. Ubi David iterum pugnat contra Philistaeos. LVI. Hic per uxorem Michol, David liberatur. LVII. Positus cum Samuele David, et ipse et qui ad eum missi fuerant, et Saul veniens, prophetare coeperunt. LVIII. Saul Jonathae irascitur ob excusationem David. LIX. De signo sagittarum inter David et Jonatham. LX. Ubi David panes propositionis comedit. LXI. Ubi David apud Achis regem Geth daemonem se finxit habere. LXII. Ubi David profugos sibi collegit. LXIII. Ubi sacerdotes Domini a Doeg occiduntur. LXIV. Ex praecepto Domini, David cum suis ad Philistaeos pergit. LXV. Hic accipit Ephod ab Abiathar sacerdote et orat David. LXVI. Zyphaei David se tradituros Sauli promittunt. LXVII. In spelunca positus David Sauli clamydem praecidit. LXVIII. Locutio David ad Saul, quod ei pepercerit. LXIX. De poenitudine Saul erga David. LXX. Coeptum Nabal. LXXI. Nabal negat David alimoniam. LXXII. Moritur Nabal, et uxorem ejus accepit David. LXXIII. David acceptam Michol filiam Saul, et Abigail, sed et Ahinoem habet uxorem. LXXIV. Ubi Saul Michol alteri dedit uxorem. LXXV. Dormiente omni exercitu, David a capite Saul hastam tulit. LXXVI. Ubi expergefactus Saul alloquitur Davidem. LXXVII. Ubi moritur Samuel. LXXVIII. Ubi pythonissam consulit Saul. LXXIX. Ubi prohibetur David in bellum ire contra Israel. LXXX. Insurgentes Amalecitae a David superantur. LXXXI. Ubi eruit David praedam. LXXXII. Ubi superatur et occiditur Saul. Ibi explicit liber primus Samuel. LXXXIII. Ubi occidit David nuntium, qui nuntiaverat Saul mortuum. LXXXIV. Post mortem Saul ungitur David, et regnat. LXXXV. Ubi commemorat David se a populo Juda unctum esse. LXXXVI. Ubi factum est bellum inter Isboseth et David. LXXXVII. Ubi occidit Abner Asael fratrem Joab a parte David. LXXXVIII. Nomina filiorum David sex, qui nati sunt ex diversis matribus. LXXXIX. Ubi occiditur Abner a Joab principe militiae David. XC. Miphiboseth Jonathae filius invenitur. XCI. Hic occiditur Isboseth filius Saul. XCII. Ubi interficit David occisores Isboseth. XCIII. Ubi ab omni populo Israel rex ungitur et constituitur David. XCIV. Ubi Hiram rex praebet ligna domui David. XCV. Ubi nomina filiorum David de diversis matribus. XCVI. Hic transfertur arca testamenti de domo Aminadab. XCVII. Hic ostenditur Michol filia Saul sterilis. XCVIII. Ubi admonetur David per prophetam, quod templum Domini ipse facturus non sit. XCIX. Oratio David post allocutionem prophetae. C. Consummatio orationis David. CI. Ubi ostenditur, quod multa spolia et munera sanctificaverit Domino. CII. Ubi refertur Scriptura ad Miphiboseth filium Jonathae. CIII. Ubi contrahitur bellum adversus Amnon filium Ammon. CIV. Hic vidit David Bersabee uxorem Uriae Hetthaei. CV. Nathan Propheta alloquitur David de uxore viri Hetthaei. CVI. Ubi agnoscit peccatum David. CVII. Filius David natus de Bersabee moritur. CVIII. De Bersabee nascitur Salomon. CIX. Hic Ammon sororem suam amare coepit. CX. Ubi Thamar pellitur ab Ammon, et suscipitur ab Absalom fratre suo. CXI. Hic occiditur Ammon ab Absalom. CXII. Ubi Joab immittit mulierem simulantem luctum pro Absalom. CXIII. Hic David a muliere Thecuite placatur super Absalom. CXIV. Ubi segetem Joab Absalom jubet incendi. CXV. Hic Absalom mentitur votum sacrificii, ut iret in Hebron et se faceret regem. CXVI. Ubi fugit David Absalom. CXVII. Hic mittit David contra Absalom. CXVIII. Ubi Semei convitiatur David. CXIX. Consilium Architophel datum, ut ingrediatur Absalom ad concubinas patris sui. CXX. Ubi Architophel se persecuturum David promittit, quod Chusai improbat. CXXI. Ubi Architophel laqueo se interfecit CXXII. Prodeunt Joab et Abisai adversus Absalom. CXXIII. Hic Absalom invenitur quercu suspensus. CXXIV. Ubi Absalom nuntiatur occisus. CXXV. Joab princeps militiae irascitur, eo quod lugeret David Absalom. CXXVI. Ubi optat populus revertere ad David. CXXVII. Hic Semei dimitti sibi rogat pro irrogata injuria. CXXVIII. Ubi tradit Berzellai filium suum Chaman David regi. CXXIX. Siba populum Israel separavit a David. CXXX. Ubi occiditur Amasias a Joab. CXXXI. Mulier alloquitur Joab, quae et caput Sibae protulit. CXXXII. Ubi Gabaonitae septem ex semine Saul petunt in poenam, quos et accipiunt. CXXXIII. Ubi ossa Saul, et Jonathae colligit David. CXXXIV. Hic Psalmus incipit XVII. CXXXV. David aquam sibi dari jubet de cisterna, quae est in Beth-Leem. CXXXVI. Ubi jubet David numerari populum. CXXXVII. Per Gad prophetam Dominus in tribus correctionibus loquitur David. RECAPITULATIO DE LIBRO PRIMO MALACHIM. I. De Helcana et uxoribus ejus et de Heli sacerdote et de nativitate Samuelis.

II. De cantico Annae, et de iniquitatibus filiorum Heli. III. De Samuele et imputatione divina ad Heli per eum directa, ubi de Christo praenuntiat [Al. pronuntiat ]. IV. De Samuele, ubi eum Deus quarto vocat in visu. Et de Philistinorum bello et arca capta, et de Heli morte [Al. ad. sacerdotis ]. V. De Dei [Al. tacet Dei] idolo Dagon ad praesentiam arcae confracto, et de plagis Philistinis illatis. VI. De arcae reditu in Bethsamis, et de plaga illic irrogata. VII. De arcae transmigratione in Cariathjarim in domum Aminadab, et de bello in quo Philisthiim percussi sunt. Et de gestis Samuel. VIII. De filiis Samuelis, et ubi populus regem postulat. Et de Saule et asinarum inquisitione. IX. De Saule uncto in regem, et inter prophetas prophetante, et quomodo in Maspha confirmatur ejus regnum. X. De Naas rege Ammon, quomodo oppugnavit Jabis urbem, et de confirmatione regni Saul in Galgalis. XI. De Samuelis praeceptis ad populum, et de signis de coelo ostensis. XII. De Jonatha et Saule, quomodo Philistinos percusserint: et de Saule, ubi holocausta male praesumpsit offerre. XIII. De Jonatha, ubi per eum Dominus Philistinorum castra percussit, et Saul voluit eum pro gusto mellis occidere. XIV. De Saule, quomodo omnes humiliavit in circuitu nationes, et quos ipse habuerit filios, vel principes. Et de interitu Amalech in ultiones [Al. Amalecitae ultionem] Hebraeorum de Aegypto venientium [Al. Rege provenientium], et de Agag Rege. XV. De Samuele, ubi Saulem deseruit, et David unxit, et de spiritu nequam qui Saulem vexabat. XVI. De bello Philistinorum contra Saulem: ubi David Goliath interfecit, et audit in decem millibus. XVII. De Jonathae et David amore, et de odiis Saul in David, et [Al. ad. ubi] in centum praeputiis accepit Michol, quae patris dolum prodens salvum fecit David. XVIII. De transfugio David ad Samuel et delicto [Al. tacet delicto] qui missi prophetaverunt, ubi et Saul veniens prophetavit. Et de pacto et signo inter Jonathan et David. XIX. De fuga David, et quae de Achimelech sacerdote referuntur. Et quomodo David immutavit vultum suum coram Acis regem, et cum suis omnibus transivit ad regem Moab. XX. De Gad Propheta: ubi commonuit David fugere in terra Juda in saltu, et Doec prodente, occisus est Achimelech cum reliquis octoginta sacerdotibus, et quomodo David, percussis Philistinis, salvavit Ceilam. XXI. De Saule, quomodo voluit David in Ceila capere, qui [Al. quin] eum fugit in Deserto Ziph: ubi Jonathan ad eum venit, et ut de Saulis clamide David in spelunca oram excidit. XXII. De Samuelis morte et sepulcro ejus in Rama: et quae de Nabal Carmelio ac de Abigael referuntur. XXIII. De David, ubi Abigael, et Achinoem uxores accepit, et ubi Saulis persequentis se, scyphum, et hastam abstulit. XXIV. De tranfugio David in Geth ad Achis regem Philisthiim, et quae illic gesserit: et de Saule, et Pythonissa. XXV. De Philistinis adversum Saul congregatis, et de David ubi, percusso Amalec, hominem [Al. omnem] captivitatem, et uxores suas reduxit in Seceleg. XXVI. De bello Philistinorum, in quo Saul cum tribus filiis occisus est [Al. occubuit], et quomodo David planxerit Saul et Jonathan. XXVII. De reditu David in Chebron ubi secundo unctus est, et de Abner, et Miphiboseth et Joab, et de praelio ubi luserunt pueri, et Asael occubuit. XXVIII. De filiis David in Chebron natis, et quomodo recepit Melchol, et de Abner a Joab interfecto, et de morte Isboseth filii Saul. XXIX. De cunctis tribubus, ut se dediderunt David [Al. secuti David], et quomodo ingressus est in Sion, et de Chiram et de artificibus et lignis, et de uxoribus vel filiis qui nati sunt David [Al. ei tantum] in Jerusalem. XXX. De Nathan propheta, ubi prohibet David aedificare templum, et prophetat de Christo: et quomodo David omnes in circuitu humiliaverit nationes. XXXI. De Miphiboseth filio Jonathae, et de Anon rege Ammon, quomodo inlusit pueris David, et de praeliis ob vindictam insecutis. XXXII. De Bethsabee Uriae [Al. ad. uxore], et parabola per Nathan, et de morte pueri de stupro nati. XXXIII. De urbe Rabbat a David capta et de nativitate Salomonis (et quae de Ammon et Thamar memorantur ) [Al. absunt uncinis inclusa] et de Absalon quomodo interfecit Ammon. XXXIV. De fuga Absalon ad Tolmai regem Syriae in Gessur, et de muliere Thecuite, quae pro eo David regi locuta est. XXXV. De Absalon pulchritudine, et quos habuerit filios: et quomodo patrem regno expulit. XXXVI. De consilio Achitophel, et Usai dato Absalon, et de Acimaas et Jonathan exploratoribus David. XXXVII. De bello in quo Absalon periit, et quomodo eum David luxit. XXXVIII. De reditu David in Jerusalem, et recuperatione Regni. XXXIX. De Seba, qui cum parte populi rebellavit contra David: et de Amasa, quem interfecit Joab: et de fame, quae accidit pro Gabaonitis: quos ultus est David in septem crucifixos de stirpe Saul. XL. De praelio Philistinorum, in quo David patuit discrimini, et de reliquis bellis, et de cantico, quod cantavit Domino [Al. tacet, quod cantavit Domino], et prophetia de Christo. XLI. De viris qui fortissimi in praeliis cum David fuerint. Et de eorum virtutibus. XLII. De indignatione divina, cur David populum jusserit numerari, et de optione per Nathan [Al. pro Gad] tribus modis oblata, et de interfectione [Al. ad. in] septuaginta millium per angelum illata, et de area Ornae [Al. sacrificio oblato a David, in area Arctina] Jebusaei. INCIPIUNT LIBRI DUO SAMUELIS qui alias dicuntur una LIBER SAMUELIS vel LIBER I MALACHIM. LIBER PRIMUS. [T. I, Cap. I.] Fuit vir unus de Ramathaim-Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroam, filii Eliu, filii Thou, filii Suph, Ephrataeus, et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii: Annae autem non erant liberi [h. Parvuli]. Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus, et filiabus partes: Annae autem dedit partem unam [h. partem unam duplicem] tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum, ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus: sicque faciebat per singulos annos, cum redeunte tempore ascenderunt templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo, et biberat. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, cumque esset amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter, et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam, dixitque ei: Usquequo ebria eris: digere paulisper vinum quo mades. Respondens Anna, Nequaquam, inquit, domine mi, nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi; sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et moeroris mei, locuta sum usque in praesens. Tunc Heli ait ei: Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem [ Vulg. addit. tuam], quam rogasti eum. Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis! Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. [T. II.] Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino, reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est ejus Dominus. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum, et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter. Et ait ei [ Vulg. tacet ei] Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque, ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. [T. III.] Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum in domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus: et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. Et ait [ Vulg. add. Anna]: Obsecro, mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum. Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. Idcirco et ego commodavi eum Domino, cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et dixit: [T. IV. Cap. II.] Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum est os meum super inimicos meos: quia laetata sum in salutari tuo. Non est sanctus, ut est Dominus: neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. Recedant vetera de ore vestro: quoniam Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes. Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Saturati prius, pro pane [h. Saturati pro pane ] se locaverunt: et famelici saturati sunt. Donec sterilis peperit plurimos [h. septem]: et quae multos habebat filios, infirmata est. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum, et reducit. Dominus pauperem facit, et ditat, humiliat et sublevat. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae [h. Domini enim sunt afflicti terrae], et posuit super eos orbem. Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine roborabitur vir. Dominum formidabunt adversarii ejus, super ipsos in coelis tonabit. Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. Et abiit Elcana Ramatha in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. [T. V.] Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum; sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venientium in Silo. Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi. Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia detrahebant [ Vulg. retrahebant] homines sacrificio Domini. Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. [T. VI.] Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus, dixitque [ Vulg. addit ei]: Reddat Dominus tibi semen de muliere hac, pro fenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. Visitavit ergo Dominus Annam et concepit, et peperit tres filios, et duas filias, et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli: et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae observabant ad ostium tabernaculi, et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? Nolite, filii mei: non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. [T. VII.] Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis? Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. Quare calce abjicitis [ Vulg. abjecistis] victimam meam, et munera mea quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorastis filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed [h. non habet] ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die una morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat, et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit [h. et ambulabo] coram Christo meo cunctis diebus. Futurum est enim, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis [h. veniat ut adoret eum, et accipiat ab eo nummum argenteum, et tortam panis], dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. [Cap. III.]

Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta. Factum est ergo in die quadam Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur [h. et antequam lucerna Dei exstingueretur]. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuel. [T. VIII.] Qui respondens, ait: Ecce ego. Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi, revertere, dormi. Et abiit, et dormivit. Et adjecit Dominus vocare rursum Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit. Ecce ego, qui vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere, dormi. Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc [h. non habet] Samuelem tertio. Qui consurgens, abiit ad Heli, et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuelem: Vade, dormi, et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. [T. IX.] Et venit Dominus, et stetit, et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere [ Vulg. add. Domine], quia audit servus tuus. Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. In die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum ejus: incipiam et complebo. Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuit [ Vulg. corripueris] eos. Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum. Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel, fili mi. Qui respondens, ait: Praesto sum. Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est ad te [ Vulg. add. Dominus]? oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem, ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi. Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis, faciat. Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. Et cognovit universus Israel a Dan usque Ber-Sabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. Et addidit Dominus, ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. [T. X, Cap. IV.] Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pugnam: egressus est namque Israel obviam Philisthim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthim venerunt in Aphec, et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israel: quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. [T. XI.] Et audierunt Philisthim vocem clamoris, dixeruntque: Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. Timueruntque Philisthim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: Vae nobis: non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius; vae nobis, qui nos servabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga, in deserto. Confortamini, et estote viri, Philisthim: ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt vobis: confortamini, et bellate. Pugnaverunt ergo Philisthim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum. [T. XII.] Et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta millia peditum. Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illo scissa veste, et conspersus pulvere caput. Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi, et ululavit omnis civitas. Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et annuntiavit Heli. Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. Et dixit ad Heli; Ego sum qui veni de praelio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? Respondens autem qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. [T. XIII.] Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandaevus, et ipse judicavit Israel quadraginta annis. Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat, vicinaque partui, et audito nuntio, quod capta esset arca Dei, et mortuus socer suus, et vir suus, incurvavit se, et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti [h. sui.] In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quae stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quae non respondit eis, neque animadvertit. Et vocavit puerum, Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo, et ait: Translata est gloria ab Israel, eo quod capta esset arca Dei.

[T. XIV, Cap. V.] Philisthim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum. Tuleruntque Philisthim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon. Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini, et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in loco suo. Rursumque mane die alio consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duae palmae manuum ejus abscissae erant super limen: porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem. Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos, et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. [T. XV.] Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat arca Dei Israel apud nos: quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum. Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philistinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israel? Responderuntque Getthaei: Circumducatur [h. In Geth circumducatur] arca Dei Israel. Et circumduxerunt arcam Dei Israel. Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnae nimis [h. In civitate interfectionis magnae nimis]; et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo [h. viros civitatis a parvo] usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Getthaei consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas. Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. (T. XVI.) Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum. Miserunt itaque, et congregaverunt omnes satrapas Philistinorum, qui dixerunt: Dimittite [h. Mittite] arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro. Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus [h. in tota civitate], et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium, et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis [h. ululatus civitatis ] in coelum.

[Cap. VI.] Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum eptem mensibus. Et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum. [T. XVII.] Qui dixerunt: Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis [h. non habet] reddite [h. reddetis] ei pro peccato, et tunc curabimini, et scietis quare non recedat manus ejus a vobis. Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi: Juxta numerum provinciarum Philisthim, quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudinem anorum vestrorum, et similitudinem murium, qui demoliti sunt terram. Et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus, et Pharao cor suum? Nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos [h. Nonne quando illusit eis, tunc dimisit illos?], et abierunt? Nunc ergo arripite, et facite plaustrum novum et unum, duas vaccas fetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea, quae exsolvistis [ Ms. exsolvetis] ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus: et dimittite eam ut vadat. Et aspicietis, et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Beth-Sames, ipse fecit nobis malum hoc grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit. Fecerunt ergo illi hoc modo, et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. Et posuerunt arcam Domini super plaustrum, et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudinem anorum. Ibant autem in directum vaccae, per viam quae ducit Beth-Sames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant [ Ms. declinaverunt] neque ad dexteram neque ad sinistram, sed et satrapae Philisthim sequebantur usque ad terminos Beth-Sames. [T. XVIII.] Porro Bethsamitae metebant triticum in valle, et elevantes oculos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino [h. vaccasque imposuerunt holocaustum Domino ]. Levitae autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quae erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holaucausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino. Et quinque satrapae Philistinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illo. Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum, et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis. Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini, et percussit de populo septuaginta viros [h. septuaginta viros, et quinquaginta millia viros], et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod percussisset Dominus plebem plaga magna [h. in populo plaga magna]. Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis? Miseruntque nuntios ad habitatores Cariath-Jarim, dicentes: Reduxerunt Philisthim arcam Domini, descendite, et ducite [ Vulg. reducite] eam ad vos.

[T. XIX, Cap. VII.] Venerunt ergo viri Cariath-Jarim, et duxerunt [ Vulg. reduxerunt] arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. Et factum est, ex qua die mansit arca in Cariath-Jarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus) et requievit omnis domus Israel post Dominum. Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestrum [ Vulg. add. Baalim], et Astharoth, et praeparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim. Abstulerunt ergo filii Isael Baalim et Astharoth, et servierunt Domino soli. Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum. Et convenerunt in Maspha: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et jejunaverunt in die illa, et dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israel in Maspha. Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt satrapae Philistinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philistinorum. Dixerunt ad Samuelem: ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum. [T. XX.] Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino, et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthaeos iniere praelium contra Israel: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim, et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. Egressique viri Israel de Maspha, persecuti sunt Philisthaeos, et percusserunt eos, usque ad locum, qui erat subter Beth-Char. Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Maspha et inter Sen [ Ms. Senei], et vocavit nomen ejus [ Vulg. add. loci], lapis Adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. Et humiliati sunt Philisthim, nec apposuerunt ultra, ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos, cunctis diebus Samuelis. Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavit Israel de manu Philistinorum, eratque pax inter Israel et Amorrhaeum. Judicabat [ Ms. judicavit] quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae, et ibat per singulos annos circumiens Beth-El et Galgala et Maspha, et judicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israelem: aedificavit etiam ibi altare Domino.

[T. XXI, Cap. VIII.] Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel. Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicum in Ber-Sabee. Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha. Dixeruntque ei: Ecce tu [ Vulg. nunc] senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universae habent nationes. Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi, non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem istum: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. Nunc ergo audi vocem eorum: verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. [T. XXII.] Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum, et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed et segetes vestras, et vinearum redditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa. Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis [h. non habet, pro nobis]. Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem [h. illis regem]. Et ait Samuel ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.

[Cap. IX] . Et erat vir de Benjamin nomine Cis, et filius Abiel, filii Seror [ Ms. Seor], filii Bechorat [ Ms. Beoreth], filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo. Ab humero et sursum eminebat super omnem populum. Perierant autem asinae Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim, et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jemini, et minime repererunt. Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum, qui erat cum eo: Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis. Qui ait ei: Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis: et omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris: et sportulam non habemus, ut demus homini Dei [h. viro Dei], nec quidquam aliud. Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei [h. viro Dei], ut indicet nobis viam nostram (Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite [Ms. Veni ], eamus ad Videntem: qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns): et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei. Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est Videns? Quae respondentes, dixerunt illis [h. non habet]: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populo in excelso. Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat in [ Ms. et Vulg. tacent in] excelsum ad vescendum. Neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiae [h. sacrificio], et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. Et ascenderunt in civitatem. [T. XXIII]. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: Hac ipsa, quae nunc est, hora, cras mittam ad te virum de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israel: et salvabit populum meum de manu Philistinorum: quia respexi populum meum, venit enim clamor eorum ad me. Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo. Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus Videntis. Et respondit Samuel Sauli dicens: Ego sum Videns: ascende ante me in excelsum: ut comedatis mecum hodie, et dimittam [h. mittam] te mane: et omnia quae sunt in corde tuo, indicabo tibi. Et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quia inventae sunt [ Ms. addit asinae]. Et cujus erunt optima quaeque Israel? nonne tibi et omni domui patris tui? Respondit autem Saul, et ait: Numquid non filius Jemini ego sum, de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum? Assumens itaque Samuel Saulem, et puerum ejus, introduxit eos in triclinium [h. in cubiculum ], et dedit eis locum in capite eorum, qui fuerant invitati. Erant enim quasi triginta viri. Dixitque Samuel coco: Da partem, quam dedi tibi, et praecepi, ut reponeres seorsum apud te. Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit, pone ante te, et comede: quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario. Cumque mane surrexissent, et jam dilucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, ut dimittam [h. mittam] te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos, et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Dei.

[T. XXIV, Cap. X.] Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et deosculatus est eum, et ait: Ecce, unxit te Dominus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum ejus de manibus inimicorum ejus, qui in circuitu sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie [h. in Zelza, quod interpretatur, in umbra], dicentque tibi: Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas, et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te tibi tres viri ascendentes ad Deum in Beth El, unus portans tres haedos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini. Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. Post haec venies in collem Dei, ubi est statio Philistinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas [h. ad offerendas et immolandas victimas pacificas]: septem diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. [T. XXV.] Itaque cum avertisset humerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa. Veneruntque ad praedictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: insiluit super eum Spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes qui noverunt eum ab heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas? Responditque alter [ Ms. alius] ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum. Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quaerere asinas quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem. Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel. Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventae essent asinae. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuel. Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha: et ait ad filios Israel: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto, et erui vos de manu Aegyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos. Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos [h. et dixistis ei quia regem constitues super nos]. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias. Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors tribus Benjamin. Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus. Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venturus esset illuc [h. illuc vir]. Responditque Dominus: Ecce absconditus est [h. inter vasa] domi. Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum. [T. XXVI.] Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegerit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex! Locutus est autem Samuel ad populum legem [h. judicium] regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath, et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda. Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.

[Cap. XI.] Ascendit autem Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad [h. et castrametatus est super Jabes Galaad] Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi. Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam [ Ms. feriamus] vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel. Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel: et si non fuerit qui defendat [h. salvet] nos, egrediemur ad te. Venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis: et locuti sunt verba [ Vulg. addit. haec], audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit. Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes. Et insiluit Spiritus Dei in Saul, cum audisset verba haec, et iratus est furor ejus nimis. Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor [h. pavor], Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. [T. XXVII.] Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta millia: virorum autem Juda triginta millia. Et dixerunt nuntiis, qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes, qui laetati sunt. Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis. Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos. Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel. Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis.

[T. XXVIII, Cap. XII.] Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem vestram, juxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem. Et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc, ecce praesto sum. Loquimini de me coram Domino et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, an asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis. Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quidpiam. Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quidpiam. Et dixerunt: Testis: Et ait Samuel ad populum: Dominus [h. Et dixit: Testis: subauditur, Dominus], qui fecit Mosen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti. Nunc ergo state, et judicio contendam adversum vos coram Domino, de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: quomodo ingressus est Jacob in Aegyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Mosen et Aaron, et eduxit patres vestros de Aegypto: et collocavit eos in loco hoc. Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos [h. et vendidit eos] in manu Sisarae magistri [h. principis] militiae Asor, et in manu Philistinorum, et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos. Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astharoth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. Et misit Dominus Jerobaal, et Bedan, et Jephta, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini: eritis et vos et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. Si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermonem [h. os] Domini, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. Sed et nunc, state, et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. [T. XXIX.] Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc: verumtamen nolite recedere a tergo Domini, et servite Domino in omni corde vestro: et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt. Et non derelinquet Dominus populum suum, propter nomen suum magnum, quia juravit Dominus facere vos sibi populum. Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis: et docebo vos viam bonam et rectam. Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro. Vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit. Quod si perseveraveritis in malitia: et vos et rex vester pariter peribitis.

[Cap. XIII.] Filius unius anni Saul erat, cum regnare coepisset, duobus autem annis regnavit super Israel. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Beth El: mille autem cum Jonatha in Gabaath Benjamin. Porro caeterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. Et percussit Jonathan stationem Philistinorum, quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei. Et universus Israel audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philistinorum: et erexit se Israel adversum Philisthim. Clamavit [h. Exclamavit] autem populus post Saul in Galgala. Et Philisthim congregati sunt ad praeliandum contra Israel, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena, quae est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Beth-Aven [ Ms. Bathaven]. Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos (afflictus erat enim populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque et in antris, et in cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem, terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum. Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica. Et obtulit holocaustum. [T. XXX.] Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum. Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas: dixi: Nunc descendent ad me Philisthim in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum. Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui [ Ms. tacet Dei], quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit [ Ms. praeceperit] Dominus. Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros. Et Saul et Jonathan filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: Porro Philisthim consederant in Machmas. Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Aphra [ Ms. Ephra] ad terram Saul. Porro alius ingrediebatur per viam Beth Oron: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. Porro faber ferrarius [h. non habet] non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum. Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentium, et securium, usque ad stimulum corrigendum. Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saule et cum Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus. Egressa est autem statio Philisthim, ut transcenderet in Machmas.

[Cap. XIV.] Et accidit quadam die ut diceret Jonathan filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est trans locum illum: Patri autem suo hoc ipsum [h. non habet] non indicavit. Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa, sub malogranato, quae erat in Magron: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum. Et Ahias filius Ahitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo [h. filii Phinees, filii Heli sacerdotis Domini in Silo ], portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathan. Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Jonathan transire ad stationem Philistinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde praerupti, nomen uni Boses, et nomen alteri Sene: unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa. [T. XXXI.] Dixit autem Jonathan ad adolescentem [h. puerum] armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro [h. non habet, pro] nobis; quia non est Domino difficile salvare, vel in multitudine, vel in paucis. Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quae placent animo tuo: perge quo cupis, ego [ Ms. tacet ego] ero tecum ubicumque volueris. Et ait Jonathan: Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis, si taliter locuti fuerint ad nos: Manete, donec veniamus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos. Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris: hoc erit nobis signum. Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthim: En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant. Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan, et ad armigerum ejus, dixeruntque: Ascendite ad nos, ostendemus vobis rem. Et ait Jonathan ad armigerum suum: Ascendamus, sequere me [h. Ascende post me]; tradidit enim eos Dominus in manu Israel. Ascendit autem Jonathan manibus et pedibus, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum [h. Et cadebant ante faciem Jonathan, et armiger ejus sequens eum, interficiebat eos]. Et facta est plaga prima, qua percussit Jonathan et armiger ejus, quasi viginti virorum, in media parte jugeri, quam par boum in die arare consuevit. Et factum est miraculum in castris, per agros; sed et omnis populus stationis eorum, qui ierant ad praedandum, obstupuit, et conturbata est terra, et accidit quasi miraculum a Deo. Et respexerunt [h. Et factus est terror, in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum, et hi qui ierant ad praedandum obstupuerunt, et conturbata est terra terrore Dei. Et respexerunt] speculatores Saulis, qui erant in Gabaa Benjamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens. Et ait Saul populo, qui erat cum eo: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan, et armigerum ejus. Et ait Saul ad Ahiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel.) Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam. Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis, et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et [Non habet] caedes magna nimis. Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan. Omnes quoque Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se cum suis in praelio. Et salvavit Dominus in die illa Israel. Pugna autem pervenit usque Beth-Aven. Et vir Israel sociatus est sibi in die illa. [T. XXXII.] Adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperum, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit [h. Et non gustavit ] universus populus panem: omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum. Timebat enim populus juramentum. Porro Jonathan non audierat cum adjuraret pater ejus populum: extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis, et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus. Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem hodie (defecerat autem populus). Dixitque Jonathan: Turbavit pater meus terram; vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto: quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum, quam reperit! nonne major facta fuisset plaga in Philisthim? Percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ajalon [ Ms. Ahilon]. [T. XXXIII.] Defatigatus est autem populus nimis, et versus ad praedam, tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra: comeditque populus cum sanguine. Nuntiaverunt autem Sauli dicentes, quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait: Praevaricati estis, volvite ad me jam nunc saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque [Non habet] ad noctem, et occiderunt ibi. Aedificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum [h. Non habet] coepit aedificare altare Domino. Et dixit Saul: Irruamus super Philisthim nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus de eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum. Et consuluit Saul Deum: Num persequar Philisthim? si trades eos in manu Israel? et non respondit ei in die illa. [T. XXXIV.] Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi, et scitote, et videte, per quem acciderit peccatum hoc hodie. Vivit Dominus salvator Israel, quia si per Jonathan filium meum factum est hoc [ Ms. et Vulg. tacent hoc], absque retractatione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. Et ait ad universum Israel: Separamini vos in partem unam, et ego cum Jonathan filio meo ero in parte altera. Respondit populus ad Saul: Quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et dixit Saul ad Dominum [h. ad Dominum Deum Israel]: Domine Deus Israel [h. Deus Domine Deus Israel], da indicium. Et deprehensus est Jonathan et Saul, populus autem exivit. Et ait Saul: Mittite sortem inter me, et Jonathan filium meum. Et captus est Jonathan. Dixit autem Saul ad Jonathan: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathan, et ait: Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ergo morior. Et ait Saul: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia morte morieris, Jonathan. Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? hoc nefas est [h. absit]: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthim: porro Philisthim abierunt in loca sua. At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba [ Ms. suba], et Philisthaeos. et quocumque se verteret [ Ms. verterat], superabat. Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israel de manu vastatorum ejus. Fuerunt autem filii Saul: Jonathan et Jesui, et Melchisua, et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitae Merab, et nomen minoris Michal. Et nomen uxoris Saul, Ahinoem filia Ahimaas, et nomen principis militiae ejus Abner [h. solummodo in hoc loco Abiner habet], filius Ner, patruelis Saul. Porro Cis fuerat pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel. Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad praelium, sociabat eum sibi.

[T. XXXV, Cap. XV.] Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem super populum ejus Israel: nunc ergo audi vocem Domini: Haec dicit Dominus exercituum: Recensui quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto. Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus, non parcas ei: sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. Praecepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos, ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. Dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo. Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto. Et recesst Cinaeus de medio Amalec. Percussitque Saul Amalec, ab Evila, donec venias Sur, quae est e regione Aegypti. Et apprehendit Agag regem Amalec vivum, omne autem vulgus interfecit in ore gladii. Et pepercit Saul, et populus, Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. [T. XXXVI.] Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens: Poenitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli, eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et dixit ei Saul: Benedictus tu Domino, implevi verbum Domini. Dixitque Samuel: Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo: reliqua vero occidimus [h. demoliti sumus]. Dixit autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? unxitque te Dominus in regem super Israel, et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice [h. demolire] peccatores Amalec, et pugna contra eos usque ad internecionem eorum? Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad praedam es, et fecisti malum in oculis Domini? Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via, per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis. [T. XXXVII.] Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta aut victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum hariolandi est, repugnare: quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te, ne sis rex. Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Porro triumphator in [h. non habet, in] Israel non parcet [h. Porro triumphator Israel non mentietur], et poenitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat poenitentiam. At ille ait: Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. Reversus ergo Samuel secutus est Saulem, et adoravit Saul Dominum. [T. XXXVIII.] Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus [Vulg. addunt et tremens ]. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors? Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath Saul [ Vulg. tacet Saul]. Et non vidit Samuel ultra Saul usque in diem mortis suae: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum poenitebat quod constituisset Saul regem super Israel.

[T. XXXIX, Cap. XVI.] Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges, Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo, et veni, mittam te ad Isai Bethleemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum [h. vitulam ] de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero [h. dixero] tibi. Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei [h. non habet] Dominus. Venitque in Bethleem, et admirati sunt [h. expaverunt ] seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque: Pacificusne ingressus tuus? Et ait: Pacificus, ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. [T. XL.] Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus ejus? Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis judico: homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus. Adduxit autem Isai Samma [ Ms. Summa], de quo ait: Etiam hunc [h. In istum] non elegit Dominus. Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum, nec enim discumbemus [h. circumsedebimus ] prius quam ille huc veniat. Misit ergo, et abduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie, et ait Dominus: Surge, et unge eum, ipse est enim. [T. XLI.] Tulit igitur Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus, et directus est Spiritus Domini in David a die illa et in reliquum: surgensque Samuel abiit in Ramatha. [T. XLII.] Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te. Jubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerent [ Ms. quaerunt] hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras. Et ait Saul ad servos suos: Providete mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethleemitem, scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo. [T. XLIII.] Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. Tulitque Isai asinum plenum panibus, et lagenam [h. utrem] vini, et haedum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli. Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis. Igitur quandocumque arripiebat Spiritus Dei Saul, tollebat David citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat. Recedebat enim ab eo spiritus malus.

[T. XLIV, Cap. XVII.] Congregantes autem Philisthim agmina sua in praelium, convenerunt in Soccho Judae, et castrametati sunt inter Soccho et Azeca, in finibus Dommim [h. Dammim]. Porro Saul et viri [ Vulg. filii] Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte, vallisque erat inter eos. Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum, nomine Goliat, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmo, et cassis aerea super caput ejus, et lorica hamata [h. squamata] induebatur. Porro pondus loricae ejus, quinque millia siclorum aeris, et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus aereus tegebat humeros ejus. Hastile autem hastae ejus, erat quasi liciatorium texentium. Ipsum autem ferrum hastae ejus, sexcentos siclos habebat ferri, et armiger ejus antecedebat eum. Stansque clamabat adversum phalangas Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? Numquid non sum ego Philistaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. Si quieverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. Et aiebat Philisthaeus: Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. Audiens autem Saul, et omnes viri Israelitae, sermones Philisthaei hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis. David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est [h. non habet, de quo supra dictum est], de Bethleem Juda, cui erat nomen Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandaevus inter viros [h. Et ingrediens inter viros]. Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in praelium, et nomina trium filiorum ejus, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. David autem erat minimus. [T. XLV.] Tribus ergo majoribus secutis Saulem, abiit David, et reversus est a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethleem. Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. [T. XLVI.] Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi [h. Epha] polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, et decem formellas casei has deferes [ms. defer ] ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et cum quibus ordinati sunt, disce. Saul autem [h. Si recte agant, et pignora eorum tolles. Saul autem], et illi, et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi, et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparati. Derelinquens ergo David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos. Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine Philisthaeus, de Geth, ex castris [h. ex acie] Philisthinorum: et loquente eo haec eadem verba, audivit David. Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum [h. non habet, eum] valde. Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidistis virum hunc qui ascendit? ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israel [h. et domum patris ejus faciet liberam in Israel]. [T. XLVII.] Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro [h. Quid fiet viro], qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israel? quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Haec dabuntur [h. haec fient] viro, qui percusserit eum. Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia ut videres praelium, descendisti. Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut et prius. Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cujusquam in eo: ego [h. non habet, ego] servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum. Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti, nec pugnare adversus eum: quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, tollebatque arietem de medio gregis: et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum, et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus [h. Interfecit servus tuus]: erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus, quasi unus ex eis: qui ausus est maledicere exercitui [h. exprobrare agminibus] Dei viventis. Et ait David: Dominus qui eruit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit. Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput ejus, et vestivit eum lorica. Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, coepit tentare si armatus posset incedere, non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia nec usum habeo. Et deposuit ea, et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus, et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit adversum Philisthaeum. Ibat autem Philisthaeus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. Et dixit Philisthaeus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo [h. cum baculis]? Et maledixit Philisthaeus David in diis suis: dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus coeli et bestiis terrae [h. agri]. Dixit autem David ad Philisthaeum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. Hodie dabit [h. tradet] te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te, et dabo cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus coeli, et bestiis terrae: ut sciat omnis terra, quia est Deus in Israel. Et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius est enim bellum, et tradet vos in manus nostras. Cum ergo surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David, et cucurrit [ Al. currit] ad pugnam ex adverso Philisthaei. Et misit manum suam in peram: tulitque unum lapidem, et funda jecit et [ Vulg. add. circumducens] percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam in [ Ms. et Vulg. super] terram. Praevaluitque David adversus Philisthaeum in funda et in lapide: percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David, cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua, et interfecit eum, praeciditque caput ejus. Videntes autem Philisthim, quod mortuus esset fortissimus [h. potens] eorum, fugerunt. Et consurgentes viri Israel et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthaeos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accron, cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth, et usque Accaron. Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt castra eorum. Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic [h. Cum autem videret Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: cujus est hic] adolescens, Abner? dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer [h. adolescens]. Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saul, caput Philisthaei habentem in manu. Et ait ad eum Saul: De qua progenie es [h. Cujus filius tu ], o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum [h. non habet].

[T. XLVIII, Cap. XVIII.] Et factum est, cum complesset loqui ad Saul: anima Jonathan conligata est [ Vulg. conglutinata] animae David, et dilexit eum Jonathan quasi animam suam. Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui. [T. XLIX.] Inierunt autem Jonathan et David foedus: diligebat enim eum quasi animam suam. Nam exspoliavit se Jonathan tunica, qua erat vestitus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et [h. non habet] prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul [h. universi populi, et in oculis servorum Saul ]. Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo, David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris. Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. [T. L.] Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus iste sermo: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi dederunt mille? quid ei superest, nisi solum regnum? Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa, et deinceps. Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus [h. Timedio domus ] suae: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete, et declinavit David a facie ejus secundo. Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo, et a se recessisset. Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros [h. non habet, viros], et egrediebatur et ingrediebatur in conspectu populi. In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum [h. Et timuit eum ]. Omnis autem Israel et Juda diligebat David: ipse enim egrediebatur, et ingrediebatur ante eos. [T. LI.] Dixit autem Saul ad David: Ecce filia mea major Merob [h. Merab], ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir [h. esto mihi ] fortis, et praeliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super illum manus Philisthinorum. Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quae est vita mea, aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? [T. LII.] Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob [h. Merab] filia Saul David, data est Adrieli Molathitae uxor. Dilexit autem Michol [h. Michal] filia Saul altera [h. non habet, altera] David. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te. Nunc ergo esto gener regis. Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia [h. non habet] verba haec. Et ait David: Num parum vobis videtur, generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis. Et renuntiaverunt servi Saul, dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David. Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus [ms. in manibus ] Philisthinorum. Cumque renuntiassent servi ejus David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. Et post dies paucos surgens David [h. Et non erant dies completi. Surgens autem David], abiit cum viris, qui sub eo erant. Et percussis Philisthim ducentis viris, attulit praeputia eorum, et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. [T. LIII.] Dedit itaque Saul ei Michol [h. Michal] filiam suam uxorem. Et vidit Saul, et intellexit quia Dominus esset [Ms. est] cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. Et Saul magis coepit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. Et egressi sunt principes Philisthinorum: a principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David, quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.

[T. LIV, Cap. XIX.] Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathan filius Saul diligebat David valde. Et indicavit Jonathan David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quaeso, mane, et manebis clam, et absconderis. Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum, in agro ubicumque fuerit [h. In agro ubi tu fueris], et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi. Locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque [Ms. extra] culpa [h. Interficiens David insontem ]? Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. Vocavit itaque Jonathan David, et indicavit ei omnia verba haec, et introduxit Jonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. [T. LV.] Motum est autem rursus bellum, et egressus David, pugnavit adversus Philisthim; percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. Et factus est Spiritus Domini malus in Saul. Sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat in manu sua. Nisusque est Saul configere lancea David in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. [T. LVI.] Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, eras morieris: deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam [h. non habet, pilosam] caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis. Misit autem Saul apparitores, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. Rursumque misit Saul nuntios, ut videret David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me [h. Mitte], alioquin interficiam te. David autem fugiens, salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth [Ms. Nachjoth]. Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Rama. [T. LVII.] Misit ergo Saul lictores [h. Missos, hic, et supra, habet], ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuel stantem super eos, factus est super nuntios Saul Spiritus Dei, et prophetare coeperunt etiam ipsi. Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi prophetaverunt. Abiit autem etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Soccho, et interrogavit, dicens: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Rama. Et abiit in Najoth in Rama, et factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Rama. Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis, et prophetavit cum caeteris [h. non habet, cum caeteris] coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?

[Cap. XX.] Fugit autem David de Najoth, quae erat in Rama, veniensque locutus est coram Jonatham: Quid feci? quae est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi [h. Nisi revelaverit aurem meam]: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud. Et juravit rursum David. Et ille [h. non habet, ille] ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in conspectu tuo [h. In oculis tuis], et dicet: Nesciat hoc Jonathan, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu, ego morsque dividimur. Et ait Jonathan ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. Dixit autem David ad Jonathan: Ecce Kalendae sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. Si requisierit [Vulg. addunt respiciens ] me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David, ut iret celeriter in Beth-Leem civitatem suam, quia victimae solemnes ibi sunt universis contribulibus ejus. Si dixerit, Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. Fac ergo misericordiam in servum tuum: quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti. Si autem est in me aliqua [h. non habet, aliqua] iniquitas, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. Et ait Jonathan: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam patris mei esse malitiam contra te, non annuntiem tibi. Responditque David ad Jonathan: Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure [Vulg. addunt de me ]? Et ait Jonathan ad David: Veni, egrediamur in agrum [Vulg. addunt foras ]. Cumque exissent ambo in agrum, ait Jonathan ad David: Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perindie: et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero, haec faciat Dominus in Jonathan, et haec addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra. Pepigit ergo foedus Jonathan cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut animam enim suam, ita diligebat eum. Dixitque ad eum Jonathan: Cras Kalendae sunt, et requireris: requiretur enim sessio tua usque perindie. Descendes ergo festinus, et venies in locum, ubi celandus es in die, qua operari licet, et sedebis juxta lapidem, cui est nomen [h. non habet, cui est nomen] Ezel. Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum. Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. Si dixero puero: Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittae ultra te sunt: vade [ Vulg. addunt in pace], quia dimisit [h. misit] te Dominus. De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum. Absconditus est ergo David in agro, et venerunt Kalendae, et sedit rex ad comedendum panem. Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quae erat juxta parietem, surrexit Jonathan, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque apparuit locus David. Et non est locutus quidquam Saul in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. Cumque illuxisset dies secunda post Kalendas [h. diem Kalendarum ], rursum vacuus apparuit locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai, nec heri, nec hodie, ad vescendum? Et respondit Jonathan Sauli: Rogavit me obnixe, ut iret in Beth-Leem, et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate [h. familia est in civitate ], unus de fratribus meis accersivit me nunc: ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. [T. LVIII]. Iratus autem Saul adversus Jonathan, dixit ei: Fili [Ms. filius] mulieris virum rapientis ultro, numquid ignoro quia diligis filium Isai, in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae? Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc [h. cape ] eum ad me: quia filius mortis est. Respondens autem Jonathan Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum. Et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David. Surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris, et non comedit in die Kalendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. [T. LIX.] Cumque illuxisset mane, venit Jonathan in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo, et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas, quas ego jacio. Cumque puer currisset, jecit aliam sagittam trans puerum. Venit itaque puer ad locum jaculi, quod miserat Jonathan: et clamavit Jonathan post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. Clamavitque ( Vulg. add. iterum) Jonathan post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad dominum suum: et quid ageretur, penitus ignorabat: tantummodo enim Jonathan et David rem noverant. Dedit igitur Jonathan arma sua puero, et dixit ei: Vade, defer in civitatem. Cum abisset puer, surrexit David de loco, qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se (Ms. tacet se) alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius. Dixit autem Jonathan ad David: Vade in pace: quaecumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. Et surrexit, et abiit; sed et Jonathan ingressus est civitatem.

(T. LX, Cap. XXI). Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset, et surrexit obviam David, et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam a me missus es ( Vulg. add. a me), cujusmodi praecepta tibi [ Ms. tacet tibi] dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum. Nunc igitur si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris. Et respondens sacerdos David, ait: Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ( Ms. muliere)? Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est (h. via laica est ), sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem. Neque enim (h. Dedit ergo ei sacerdos sanctitatem. Neque enim) erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini), ut ponerentur panes calidi. Erat autem ibi quidam ( Ms. tacet quidam) vir de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini (obligatus in conspectu Domini: et nomen ejus Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum, sermo enim regis urgebat. Et dixit sacerdos: Ecce gladius Goliat Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi, est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle. Neque enim est hic alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis, da mihi eum. Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul, et venit ad Achis regem Geth: dixeruntque ei servi Achis: Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? [T. LXI.] Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth. Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum, et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae ejus in barbam. Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? hiccine ingredietur domum meam?

[T. LXII, Cap. XXII]. Abiit ergo inde David, et fugit (h. evasit) in speluncam Odollam (h. Adullam). Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. Et profectus est David inde in Maspha, quae est (h. non habet) Moab, et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus David venit in saltum Hareth. Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore, quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, ait ad servos suos, qui assistebant ei: Audite ( Vulg. add. nunc), filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones, quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus foedus inierit cum filio Isai? Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie (h. sicut hodie). Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul (h. qui assistebat cum servis Saul): Vidi, inquit, filium Isai in Nobe, apud Achimelech filium Ahitob ( Vulg. add. sacerdotem). Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi. Misit ergo rex ad accersendum Achimelech filium Ahitob sacerdotem, et omnem domum patris ejus, sacerdotum, qui erant in Nobe, qui venerunt universi ad regem. Et ait Saul ( Vulg. add. ad Achimelech]: Audi, fili Ahitob. Qui respondit: Praesto sum, domine. Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis (h. rebellastis) adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie (h. insidiator sicut hodie) permanens? Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? Num hodie coepi consulere pro eo Deum? absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande. Dixitque rex: Morte morieris, Achimelech, tu, et omnis domus patris tui. Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini: nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. Et ait rex Doeg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. [T. LXIII.] Conversusque Doeg Idumaeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octogintaquinque viros vestitos ephod lineo [h. portantes ephod lineum]. Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactentes, bovem et asinum, et ovem in ore gladii. Evadens autem unus filius Achimelech, filii Ahitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, cum ibi esset Doeg Idumaeus, quod proculdubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum domus patris tui. Mane mecum, ne timeas: si quis quaesierit animam meam, quaeret et animam tuam, mecumque servaberis.

[T. LXIV, Cap. XXIII.] Et nuntiaverunt David, dicentes: Ecce Philisthim oppugnant Ceila, et diripiunt areas. Consuluit igitur David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthaeos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthaeos, et salvabis Ceila. Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philistinorum! Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade [h. descende] in Ceila: ego enim tradam Philisthaeos in manu tua. Et abiit David, et viri ejus, in Ceila, et pugnavit adversum Philisthaeos, et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. Porro eo tempore, quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceila, ephod secum habens descenderat. Nuntiatum est autem Sauli, quod venisset David in Ceila: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae. Et praecepit Saul omni populo, ut ad pugnam descenderent in Ceila: et obsiderent David, et viros ejus. [T. LXV.] Quod cum rescisset David, quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod. Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me: si tradent me viri Ceilae in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet. Dixitque David: Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent. Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli, quod fugisset David de Ceila [ Vulg. add. et salvatus esset]: quam ob rem dissimulavit exire. Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph [ Vulg. add. in monte opaco]: quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. Et vidit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva. Et surrexit Jonathan filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei: Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc. Percussit igitur uterque foedus coram Domino: mansitque David in silva: Jonathan autem reversus est in domum [h. viam] suam. Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: [T. LXVI.] Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in colle Achilae, quae est ad dexteram deserti? Nunc ergo, sicut desideravit anima tua [h. anima tua, o Rex] ut descenderes, descende: nostrum autem erit, ut tradamus eum in manus [ Ms. manu] regis. Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam [h. pepercistis super me]. Abite, et oro, [ Ms. ergo] et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei. Considerate, et videte omnia latibula ejus, in quibus absconditur, et revertimini ad me, ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda. At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus, ad dexteram Jesimuth [ Al. Jesimon]. Ivit ergo Saul et socii ejus ad quaerendum eum, et nuntiatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon, et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus, in modum coronae cingebant David et viros ejus, ut caperent eos. Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram. Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum, petram dividentem.

[Cap. XXIV.] Ascendit autem David inde, et habitavit in locis tutissimis En-Gaddi. Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce David in deserto est En-Gaddi. Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt. Et venit ad caulas [ Ms. add. quoque] ovium, quae se offerebant vianti. [T. LXVII.] Eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem [h. ad tegendum pedes suos]: porro David et viri ejus in interiore parte speluncae latebant. Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum [h. inimicum tuum in manu tua], ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter. Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. Dixitque ad viros suos: Propitius mihi sit Dominus [h. Absit a me a Domino], ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum in eum, quoniam christus Domini est. [T. LXVIII.] Et confregit David viros suos, sermonibus, et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere. Surrexit autem et David post eum, et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex: Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram, adoravit, dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quaerit malum adversum te? Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca, et cogitavi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus [h. non habet]; dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. Quin potius, pater mi, vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te [h. nolui interficere te]: animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam. Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. Quem sequeris [ Vulg. persequeris], rex Israel? quem persequeris? canem mortuum sequeris, et pulicem unum. Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid haec vox tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: dixitque ad David: [T. LXIX.] Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala. Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me. Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis: et habiturus in manu tua regnum Israel, jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.

[Cap. XXV.] Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Rama [ Vulg. Ramatha]. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. [T. LXX.] Erat autem vir quispiam in solitudine [h. in Maon habet, non in solitudine] Maon, et possessio ejus in Charmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille caprae, et accidit, ut tonderetur grex ejus in Charmelo. Nomen autem viri illius Nabal, et nomen uxoris ejus Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus et malitiosus: erat autem degenere Chaleb. Cum ergo audisset David in deserto, quod tonderet Nabal gregem suum, misit decem juvenes [h. pueros], et dixit eis: Ascendite in Charmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice: Et dicetis sic: Fratribus meis [h. Et dicetis sic, Fratres mei], et tibi pax, et domui tuae pax, et omnibus, quaecumque habes, sit pax. Audivi quod tonderent pastores tui [h. tondentes tui, nunc pastores qui fuerunt tibi], qui erant nobiscum in deserto [h. non habet]: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit illis quidquam de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Charmelo. Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri [ Vulg. add. tui] gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus. Quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. [T. LXXI.] Cumque venissent pueri David, locuti suntad Nabal omnia verba haec ex nomine David, et siluerunt. Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba [h. verba haec] quae dixerat. Tunc David ait viris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi [ Vulg. tacet quasi] quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas. Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris, dicens: Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro [ Ms. vestro]; et aversatus est eos. Homines isti, boni satis fuerunt nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto: pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges. Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversus virum tuum, et adversus domum tuam [h. adversus dominum nostrum et adversus omnem domum suam ], et ipse filius est Belial, ita ut nemo ei possit loqui. Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentae, et centum ligaturas uvae passae [h. Et centum uvas passas], et ducentas massas caricarum, et imposuit super asinos: dixitque pueris suis: Praecedite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit. Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet [ Ms. descendisset] ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus; quibus et illa occurrit. Et ait David: Vere frustra servavi omnia, quae hujus erant, in deserto, et non periit quidquam de cunctis quae ad eum pertinebant, et reddidit mihi malum pro bono. Haec faciat Deus inimicis David; et haec addat, si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane, mingentem ad parietem. Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit [h. est], domine mi, haec iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis; et audi verba famulae tuae. Ne ponat, oro, dominus meus rex [h. non habet] cor suum super virum istum iniquissimum Nabal [h. super virum istum Belial Nabal]: quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo [h. quia secundum nomen suum ita est. Nabal nomen ejus est, et stultitia cum eo]: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos [h. non habet tuos], domine mi, quos misisti. Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguine, et salvavit manum tuam tibi; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quaerunt domino meo malum. Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo; et da pueris qui sequuntur te dominum meum. Aufer [h. Obliviscere] iniquitatem famulae tuae: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia praelia Domini, domine mi, tu praeliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. Si enim surrexit [ Ms. surrexerit] aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi [h. non habet] in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum: porro anima inimicorum tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae. Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia, quae locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae. Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem, et ulciscerer e manu mea. Alioquin vivit Dominus Deus Israel, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam, mingens ad parietem. Suscepit ergo David de manu ejus omnia [h. non habet, omnia] quae attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, et honoravi [h. assumpsi] faciem tuam. Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo ejus, quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis; et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba haec, et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. [T. LXXII.] Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. [T. LXXIII.] Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. Et venerunt pueri David ad Abigail in Charmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem. Quae consurgens adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam ut [ Ms. et] lavet pedes servorum domini mei. Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea, pedissequae ejus, et secuta est nuntios David; et facta est illi uxor. Sed et Ahinoem accepit David de Jezrael; et fuit utraque uxor ejus. [T. LXXIV.] Saul autem dedit Michol [h. Michal] filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.

[Cap. XXVI.] Et venerunt Ziphaei ad Saul in [ Ms. de] Gabaa, dicentes: Ecce David [h. Num. David] absconditus est in colle Achilae, quae est ex adverso solitudinis. Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. Et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae, quae erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. [T. LXXV.] Videns autem quod venisset Saul post se in desertum, misit exploratores, et didicit quod venisset [ Vulg. add. illuc] certissime. Et surrexit David [ Vulg. add. clam], et venit ad locum ubi erat Saul [h. ubi castrametatus erat Saul]: cum vidisset locum, in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiae ejus, Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus, ait David ad Achimelech Getthaeum [ Ms. Caetheum], et Abisai filium Sarviae, fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum. Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio; et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus [h. Et ecce Saul jacebat et dormiebat in tentorio; et hasta fixa in terra ad caput ejus, Abner autem et populus dormiebant in circuitu ejus]. Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas: nunc ergo perfodiam cum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendit manum suam in christum Domini, et innocens erit [h. fuit]? Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit, ut moriatur, aut in praelium descendens perierit: propitius mihi sit Dominus [h. absit a me a Domino] ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput ejus, et scyphum aquae, et abeamus. Tulit ergo David hastam, et scyphum aquae, qui [ Ms. quae] erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum [h. grandis locus] inter eos: clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas [h. qui clamas ad regem], et inquietas regem? Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israel? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custoditis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput ejus. [T. LXXVI.] Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Num vox tua est haec, fili mi David? et dixit David: Vox mea, domine mi rex. Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? aut quod est in manu mea malum? Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini: quia ejecerunt me hodie, ut non habitem in haereditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis. Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Israel, ut [ Ms. et] quaerat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus. Et ait Saul: peccavi, revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra male tibi faciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie [ Ms. tacet hodie]: apparet quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis. Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris [ Vulg. add. regis], et tollat eam. Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui levare manum meam in Christum Domini. Et sicut [h. Et ecce sicut] magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia. Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: equidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.

[Cap. XXVII.] Et ait David in corde suo: Aliquando incidam uno die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philistinorum, et desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? fugiam ergo manus ejus. Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. Et habitavit David cum Achis in Geth: ipse et viri ejus, vir et domus ejus, et David, et duae uxores ejus, Ahinoem Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Charmeli [h. Charmelitis]. Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum. Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis [h. regni] tecum? Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda, usque in diem hanc. Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philistinorum, quatuor mensium [h. quatuor, menses et dies]. Et ascend it David, et viri ejus, et agebant praedas de Gesuri, et de Gezri, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Aegypti. Et percutiebat David omnem [h. non habet omnem] terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti [h. irruistis] hodie? Respondebatque David: Contra meridiem Judae, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni. Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Haec fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum. Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est [h. foetere fecit] contra populum suum Israel: erit igitur mihi servus sempiternus.

[Cap. XXVIII] . Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthim agmina sua, ut praeparentur ad bellum contra Israel: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui. Dixitque David ad Achis: Nunc scies quae facturus est servus tuus. [T. LXXVII.] Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Rama [ Vulg. Ramatha] urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. Congregatique sunt Philisthim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israel, et venit in Gelboe [ Ms. Gelbue]. Et vidit Saul castra Philisthim, et timuit, et expavit cor ejus nimis. Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes [h. per doctrinam], neque per Prophetas. [T. LXXVIII.] Dixitque Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier habens pythonem in En-Dor. Mutavit ergo habitum suum: vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte, et ait: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit [ Ms. fecit] Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? Et juravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem. Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem suscita mihi. Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi [h. decepisti me?] Tu es enim Saul. Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra. Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit. Dixit autem Samuel ad Saul; Quare inquietasti [ Ms. inquietas] me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad aemulum tuum? Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum [ Vulg. add. tuum] de manu tua, et dabit illud proximo tuo David: quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalech. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philisthim: cras enim tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philisthim. Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim valde [ Ms. et Vulg. tacent valde] verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa [h. illa, et tota nocte]. Ingressa est itaque mulier ad Saul, et vidit quia conturbatos erat valde, dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me. Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam coram te buccellam panis, ut [ Ms. et] comedens convalescas, et possis iter facere. Qui renuit, et ait: Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum, surrexit de terra, et sedit super lectum. Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum; tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam [h. in illa nocte].

[Cap. XXIX.] Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec: sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Jezrael. Et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis. Dixeruntque principes Philisthim [ Vulg. add. ad Achis]: Quid sibi volunt Hebraei isti [h. Quid Hebraei isti]? Et ait Achis ad principes Philisthim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, vel annis [h. An non iste David servus Saul regis Israel, qui est apud me diebus vel annis], et non inveni in eo quidquam, ex die qua transfugit ad me, usque ad diem hanc? [T. LXXXIX] Irati sunt autem adversus cum principes Philisthim, et dixerunt ei; Revertatur vir, et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in praelium, ne fiat nobis adversarius, cum praeliari coeperimus: quomodo enim aliter placare poteris dominum suum, nisi in capitibus nostris: Nonne iste est David, cui cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis? Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo; et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris [h. vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo, exitus tuus et introitus tuus mecum in castris], et non inveni in te quidquam mali, ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc: sed satrapis non places. Revertere ergo, et vade in pace, et non [ Ms. offendes] offendas oculos satraparum Philisthim. Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo [h. in servo tuo], a die qua fui in conspectu tuo usque ad diem hanc, ut non veniam, et pugnem contra inimicos Domini mei regis? Respondens autem Achis: locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut Angelus Dei: sed principes Philisthim dixerunt: Non ascendet nobiscum in praelium. Igitur consurge mane tu, et servi Domini tui, qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite. [T. LXXX.] Surrexit itaque de nocte [h. non habet] David ipse et vir ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthim; Philisthim autem ascenderunt in Jezrael.

[Cap. XXX.] Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg [h. in partem australem, et in Siceleg], et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni. Ei captivas duxerunt mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo. Cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos, et filias ductas esse captivas, levaverunt David et populus qui erat cum eo, voces suas, et planxerunt, donec deficerent in eis lacrymae. Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Ahinoem Jezrealites, et Abigail uxor Nabal Charmel. Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo. Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Abimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit [ Ms. applicuit] Abiathar ephod ad David, et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? [h. non habet, an non?] Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties praedam. [T. LXXXI.] Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor [ Ms. Bosor]: et lassi quidam substiterunt [h. reliqui vero . . . substiterunt]. Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor [h. qui jussi fuerant ne transirent torrentem Besor]. Et invenerunt virum Aegyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam, sed et fragmen massae caricarum, et duas ligaturas [h. duas passas] uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus. Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? quo pergis? [h. non habet, quo pergis?] Qui ait: Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae: dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. Siquidem nos erupimus ad australem partem [ Vulg. plagam] Cherethi, et contra Judam, et ad meridiem Chaleb, et Siceleg succendimus igni. Dixitque ei David: Potes me ducere ad istum cuneum? Qui ait: Jura mihi per Deum, quod non occidas me, et non tradas me in manum domini mei, et ducam te ad cuneum istum. Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae, comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem [h. non habet, diem], pro cuncta praeda, et spoliis quae ceperant de terra Philisthim, et de terra Juda. Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos, et fugerant. Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae, et duas uxores suas eruit. Nec defuit quidquam [ Ms. quisquam] a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis; et quaecumque rapuerant, omnia reduxit David. Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Haec est praeda David. Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat [h. qui jussi fuerant ne pergerent cum David: et residere eos jusserant] in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David et populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. Respondensque omnis vir pessimus et iniquus, de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant. Dixit autem David: Non sic facietis, fratres mei, de his quae tradidit Dominus nobis, et custodit nos, et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos in manus nostras; nec audiet vos quisquam super sermone hoc. Aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident [h. simul divident]. Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israel usque in diem hanc. Venit ergo David in Siceleg, et misit dona [h. non habet, dona] de praeda senioribus Juda proximis suis dicens: Accipite benedictionem [h. Ecce vobis benedictio] de praeda hostium Domini: His qui erant in Beth-El, et qui in Ramoth [ Ms. Ramath] ad meridiem, et qui in Jether, et qui in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in Esthama, et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameli, et qui in urbibus Ceni, et qui in Arama [ Ms. Rama], et qui in lacu Asan, et qui in Athach, et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis, quibus commoratus fuerat David ipse, et viri ejus.

[Cap. XXXI.] Philisthim autem pugnabant adversum Israel: et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim, et ceciderunt interfecti [h. vulnerati] in monte Gelboe. Irrueruntque Philisthim in Saul, et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisue, filios Saul. [T. LXXXII.] Totumque pondus praelii versum est in Saul [h. aggravatum est etiam praelium in Saul]: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus, fuerat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter. Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem, et trans Jordanem, quod fugissent viri Israelitae, et quod mortuus esset Saul, et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthim, et habitaverunt ibi. Facta autem die altera, venerant Philisthim, ut exspoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboe. Et praeciderunt caput Saul, et exspoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum suorum, et in populis. Et posuerunt arma ejus in templo Astharoth, corpus vero suspenderunt in muro Beth-San. Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quae cumque [h. non habet, cumque] fecerant Philisthim Saul, surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bet San: veneruntque Jabes [ Vulg. add. Galaad], et combusserunt ea ibi: et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.

LIBER II SAMUELIS. [Cap. I.] Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg dies duos. In die autem tertia, apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa, et pulvere aspersus caput, et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi. Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? Indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt, sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt. Dixitque David ad adolescentem [h. puerum], qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathan filius ejus? Et ait adolescens, qui narrabat ei. Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam, porro currus et equites appropinquabant ei, et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum, dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites sum. Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est. Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam, et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, quod corruissent gladio. [T. LXXXIII.] Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum. Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? Vocansque David unum de pueris [ Vulg. add. suis], ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit eum, et mortuus est. Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. Planxit autem David planctum [h. planxit autem David lamentatione] hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus. (Et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro Justorum [h. Et dixit, ut doceret filios Juda arcum. Ecce scriptum est in libro Justorum]). Inclyti, Israel, super montes tuos [h. super excelsa tua] interfecti sunt: quo modo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant [ Ms. veniat] super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. Quomodo ceciderunt fortes in praelio: Jonathan in excelsis tuis occisus est. Doleo super te, frater mi Jonathan, decore nimis [h. Decor enim], et amabilis super amorem mulierum [ Ms. mulieris]. Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica. [Cap. II.]

Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Ahinoem Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Charmeli: sed viros, qui erant cum eo, duxit David singulos, cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. [T. LXXXIV.] Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod feceritis verbum istud. [T. LXXXV.] Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis. Licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda regem sibi. Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Hisboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra [h. in mahnaim, quod interpretatur, castra], regemque constituit super Calaad et super Gesuri [h. Assuri], et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum. Quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum, et sex mensium. Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Hisboseth filii Saul, de castris [h. de mahnaim] in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt, hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Hisboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. [T. LXXXVI.] Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. Et ortum est bellum durum satis [ Ms. tacet satis] in die illa, fugatusque est Abner, et viri Israel, a pueris [h. a viris] David. Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit [h. porro Asael velocissimus in pedibus fuit], quasi unus ex capreis, quae morantur in silvis [h. in agris]. Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram neque [ Ms. sive] ad sinistram omittens persequi Abner. Rexpexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum. Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus [h. de pueris], et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere, quin urgeret eum. Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. Qui audire contempsit, et noluit declinare. [T. LXXXVII.] Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum [ Ms. tacet eum] et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant. Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner [h. post Abner], sol occubuit, et venerunt usque ad Collem aquae ductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner, et conglobati [ Ms. congregati] in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. Et exclamavit Abner ad Joab et ait: Num usque ad internecionem tuus [h. non habet, tuus] mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? [h. an ignoras quod amarus erit finis?] usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos, et ait Joab: Vivit Deus si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus [h. populus], nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa, et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-Oron, venerunt ad castra [ad mahnaim]. Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum, et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele. Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta Viros, qui et mortui sunt. Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Beth-Leem, et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

[Cap. III.] Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiens [ Vulg. proficiscens], et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. [T. LXXXVIII.] Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinoem Jezraelitide, et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal Charmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur. Quartus autem Adonias, filius Aggith, et quintus Saphatia, filius Abital. Sextus quoque Jethraam, de Agla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. Cum ergo esset praelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner [h. non habet] regebat domum Saul. Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Hisboseth ad Abner. Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Hisboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum [h. hodie feci misericordiam super domum] Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidit te in manu David: et tu requisisti in me, quod argueres pro muliere hodie? Haec faciat Deus Abner, et haec addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Judam, a Dan usque Ber-Sabee. Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicens: Cujus est terra? Et ut loquerentur: Fac mecum amicitias [h. foedus], et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel. Qui ait: Optime: ego tecum faciam amicitias [h. foedus]: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam, antequam adduxeris Michol filiam Saul, et sic venies, et videbis me. Misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim. Misit ergo Hisboseth, et tulit eam a viro suo [non habet, suo] Phaltiel, filio Lais. Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim, et dixit ad eum Abner: Vade, revertere. Qui reversus est. Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos. Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim, et omnium inimicorum ejus. Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron, omnia quae placuerant Israeli et universo Benjamin. Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo convivium. Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem [h. Surgam et vadam, ut congregem ad dominum meum regem] omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, statim pueri [h. servi] David et Joab venerunt, caesis latronibus, cum praeda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit? Ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te, ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quae agis? Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit [h. et reduxerunt] eum a cisterna Sira, ignorante David. Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portae, ut loqueretur ei, in dolo. [T. LXXXIX.] Et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris ejus. Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum, apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon, in praelio. Dixit autem David ad Joab et ad omnem populum, qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exsequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum. Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex [ Vulg. add. David] vocem suam, et flevit [h. planxit] super tumulum Abner: flevit [h. planxit] autem et omnis populus. Plangensque rex et lugens [h. lamentans] Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner. Manus tuae non sunt ligatae, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis [ Vulg. addunt sic] corruisti. Congeminansque omnis populus flevit [h. planxit] super eum. Cumque venisset universa multitudo [h. universus populus ] cibum capere cum David, clara adhuc die, juravit David, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem, vel aliud quidquam. Omnisque populus audivit [h. cognovit], et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu [h. in oculis] totius populi. Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner. Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel? Ego autem adhuc delicatus, et unctus [h. Ego hodie tener, et unctus] rex: porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.

[Cap. IV.] Audivit autem [ Vulg. addunt Hisboseth] filius Saul, quod cecidisset Abner in Hebron, et dissolutae sunt manus ejus, omnisque Israel perturbatus est. Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitae de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata [ Ms. reportata] est in Benjamin. Et fugerunt Berothitae in Getthaim, fueruntque ibi advenae usque in tempus illud. [T. XC.] Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezrael. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth. [T. XCI.] Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Hisboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus, et fugerunt. Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectulum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, et attulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam, et dedit Dominus domino meo regi ultiones [ Vulg. ultionem] hodie de Saul, et de semine ejus. [T. XCII.] Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitae, dixit ad eos: vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia: quoniam eum, qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul, qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi [ Vulg. addunt eum] in Siceleg, cui oportebat me [ Vulg. tacent me] dare mercedem pro nuntio. Quanto magis nunc, cum homines impii interfecerint virum innoxium, in domo sua, super lectulum suum, non quaeram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra? Praecepit itaque David pueris [ Vulg. addunt suis], et interfecerunt eos: praecidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Hisboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.

[T. XCIII, Cap. V.] Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel. Venerunt quoque senes [h. omnes senes] de Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel. Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam. Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae: dictumque est ad David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et claudos, et caecos odientes animam David [h. Et dixit in die illa David, qui percusserit Jebusaeum, et tetigerit fistulam, et claudos et caecos odientes animam David]. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt templum [h. domum ]. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam, civitatem David, et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. [T. XCIV.] Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes, et aedificaverunt domum David. Et cognovit David quoniam confirmasset [h. firmasset ] eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super [h. propter] populum suum Israel. Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron. [T. XCV.] Natique sunt David [h. et adhuc ] alii filii et filiae, et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Jerusalem, Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, et Ibahar et Elisua, et Nepheg, et Japhia, et Elisama, et Eliada [ Ms. Elida], et Eliphelet. Audierunt ergo Philisthim quod unxissent David in regem super Israel, et ascenderunt universi ut quaererent David: quod cum audisset David, descendit in praesidium. Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua. Venit ergo David in Baal-Pharasim, et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. Et reliquerunt ibi sculptilia sua: quae tulit David, et viri ejus. Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. Consuluit autem David Dominum: Qui respondit: Non ascendas [ Vulg. addunt contra cos], sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum [h. flentium]. Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum [h. flentium], tunc inibis praelium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim. Fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus, et percussit Philisthim, de Gabee, usque dum venias Gezer.

[T. XCVI, Cap. VI.] Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel triginta millia. Surrexitque [ Vulg. ad. David] et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in Cherubim super eam. Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio filii Abinadab, minabant plaustrum novum. Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam. David autem et omnis Israel ludebant coram Domino, in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. Postquam autem venerunt ad Arcam Nachon, Oza extendit manum ad arcam Dei et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei Contristatus est autem David, eo quod percussisset [h. divisisset] Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius, percussio [h. divisio] Oza, usque in diem hanc. Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obed-Edom Getthaei. Et habitavit arca Domini in domo Obed-Edom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obed-Edom, et omnem domum ejus. Nuntiatumque est regi David: Benedixit [ Vulg. quod benedixisset] Dominus Obed-Edom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obed-Edom in civitatem David cum gaudio. Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabant bovem et arietem, et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David accinctus erat ephod lineo. Et David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti [h. non habet, testamenti] Domini, in jubilo et in clangore buccinae. Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino, et despexit eum in corde suo. Et introduxerunt arcam Domini, et posuerunt eam in loco suo, in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulit David holocausta coram Domino, et pacifica. Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. Et partitus est multitudini universae Israel, tam viro quam mulieri, singulis colliridam panis unam [h. laganam panis unum], et assaturam bubulae carnis unam, et similam frixam oleo, et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. Reversusque est David ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, et quam omnem domum ejus, et praecepit mihi, ut essem dux super populum Domini in Israel, et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo. [T. XCVII.] Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae.

[Cap. VII.] Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. [T. XCVIII.] Factum est autem in illa nocte, et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem gregem, ut esses dux super populum meum Israel, et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis, ut affligant eum sicut prius, ex die qua constitui judices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus: ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum, usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. Secundum omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. [T. XCIX.] Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo [h. in oculis tuis], Domine Deus, nisi loqueris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam [h. hominis], Domine Deus. Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus [h. Domine, Domine]. Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo. Idcirco magnificatus es, Domine Deus [h. Domine, Domine], quia non est similis tui, neque enim est Deus extra te, in omnibus quae audivimus auribus nostris. Quae est autem, ut populus tuus Israel, gens [h. una] in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia, et horribilia super terram, a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentem, et deum ejus [h. gentibus et diis earum]. Firmasti enim tibi populum tuum Israel in populum sempiternum, et tu, Domine [ Vulg. addunt Deus], factus es eis in Deum. Nunc ergo, Domine Deus [h. non habet Deus], verbum quod locutus es super servum tuum et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es, ut [ Ms. et] magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israel. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino [h. coram te], quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: domum aedificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te [ Ms. tacet te] oratione hac. Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona haec. Incipe igitur, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.

[T. C, Cap. VIII.] Factum est autem post haec, percussit David Philisthim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthim. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum [h. mensus est autem duos funiculos ad occidendum, et unum ad vivificandum]: factusque est Moab David serviens sub tributo [h. est Moab David serviens, ferens munera]. Et percussit David Adadezer filium Roob, regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphratem. Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum: Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo [h. serva ferens munera]: servavitque [h. salvavit] Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. Et tulit David torques aureas, quas habebant servi Adadezer, et detulit eas in Jerusalem. Et de Bete et de Berothai [ Ms. Beroth], civitatibus Adadezer, tulit rex David aes multum nimis. Audivit autem Thou [h. Thoi] rex Emath, quod percussisset David omne robur Adadezer, et misit Thou [h. Thoi] Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret, eo quod expugnasset [h. et benediceret eum eo quod pugnasset] Adadezer, et percussisset eum. [T. CI.] Hostis quippe erat Thou Adadezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea: quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthim, et Amalec, et de manubiis Adadezer filii Roob [ Ms. Roboth] regis Soba. Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus: et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David. Et servavit [h. salvavit] Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphath filius Ahilud erat a commentariis: et Sadoch filius Ahitob, et Ahimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: Banaias autem filius Joiadae, super Cherethi et Phelethi [h. Saraias, scriba: et Banaias filius Joiadae, et Cherethi et Phelethi]: filii autem David sacerdotes erant.

[T. CII. Cap. IX.] Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Sau, et [ Ms. ut] faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? Erat autem de domo Saul, servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? et ille respondit: Ego sum [h. non habet] servus tuus. Et ait rex. Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathan, debilis pedibus. Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii Amiel in Lodobar. Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Amiel de Lodobar [ Ms. Lodabar]. Cum autem venisset Miphiboseth, filius Jonathan, filii Saul, ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus: Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper. Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum [h. non habet] servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quaecumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui: et inferes filio domini tui cibos [h. panem ] ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibae quindecim filii, et viginti servi. Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus: et Miphiboseth comedet super mensam tuam [h. meam], quasi unus de filiis regis. Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sibae serviebat Miphiboseth. Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem: quia de mensa regis jugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede.

[T. CIII, Cap. X.] Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Annon [h. Hanon] filius ejus pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Anon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui, David miserit ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te? Tulit itaque Anon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et praescidit vestes medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter [h. non habet] valde, et mandavit eis David [h. rex]: Manete in Jericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini. Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David [h. quod foedassent David], miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob [h. Syrum domus Rohob], et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Histob duodecim millia virorum. Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum. Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum [h. non habet, ante ipsum] in introitu portae: Syrus autem Soba, et Roob, et Histob, et Maacha, seorsum erant in campo. Videns igitur Joab quod praeparatum esset adversum se praelium, et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel, et instruxit aciem contra Syrum: reliquam autem partem populi tradidit Abisai [h. Absai] fratri suo, qui direxit aciem contra filios Ammon. Et ait Joab [h. non habet]: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro, et civitate [h. et civitatibus] Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo [h. in oculis suis]. Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie ejus. Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri: fugierunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem. Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter. Misitque Adadezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et [h. et venerunt in Helam] adduxit exercitum eorum: Sobach autem, magister militiae Adadezer, erat princeps eorum. Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem, et transivit Jordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum. Fugeruntque Syri a facie Israel, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiae percussit: qui statim mortuus est. Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio Adadezer, victos se ab Israel, fecerunt pacem cum Israel: et servierunt eis, timueruntque Syri auxilium praebere ultra [ Ms. tacet ultra] filiis Ammon.

[Cap. XI.] Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere [h. eo tempore quo reges ad bella processerant], misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba; David autem remansit [h. habitabat] in Jerusalem. [T. CIV.] Dum haec agerentur, accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario [h. Et factum est in tempore vespertino ut surgeret David de stratu suo, et deambulabat in solario] domus regiae, viditque mulierem se lavantem, ex adverso [h. non habet, ex adverso] super solarium suum [h. desuper solario]: erat autem pulchra mulier valde. Misit ergo rex [h. David], et requisivit quae esset mulier. Nuntiatumque est ei, quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Hetthaei [h. Et dixit: Nonne ista est Bethsabee filia Heliam, uxor Uriae Hetthaei]. Missis itaque David nuntiis, tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est immunditia sua [h. Et ipsa sanctificabat se ab immundita sua]: et reversa est domum suam concepto fetu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi. Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Joab Uriam ad David. Et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Joab, et populus, et quomodo administraretur bellum. Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius [h. secutumque est eum munusculum regium]. Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? Et ait Urias ad David: Arca et Israel et Juda habitant in papilionibus [h. tabernaculis], et dominus meus Joab, et servi domini mei super faciem terrae manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam, et bibam, et dormiam cum uxore mea? per salutem tuam, et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc [h. Vivas tu, et vivat anima tua, non faciam hanc rem]. Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te [h. mittam te]. Mansit autem Urias in Jerusalem die illa et altera et vocavit eum David, ut comederet coram se, et biberet, et inebriavit eum: qui, egressus vespere, dormivit in stratu suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam [h. librum] ad Joab: misitque per manum Uriae, scribens in epistola [h. in libro]: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum praelium est: et derelinquite eum, ut percussus intereat. Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit uriam in loco, in quo sciebat viros esse fortissimos. Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus. Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba praelii: praecepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem, si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? Quis percussit Abimelech filium Jerobeset [ Ms. Hieroboseth; Vulg. Jerobaa]: nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit. Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia, quae ei praeceperat Joab. Et dixit nuntius ad David: Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper: mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est. Et dixit David ad nuntium: Haec dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est praelii [h. non habet], et [h. quoniam] nunc hunc, nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos [h. bellum tuum] adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos [h. illud]. Audivit autem uxor Uriae, quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum [h. lamentata est]. Transactoque luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino [h. in oculis Domini].

[T. CV, Cap. XII.] Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. Dives habebat oves, et boves plurimos valde. Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam, quam emerat, et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane [h. buccella] illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia [ Ms. filius]. Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit cibos homini [h. viro], qui venerat ad se. Iratus autem indignatione David adversus hominem [h. virum] illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc. Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit. Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego erui te de manu Saul. Et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora [h. duplicia]. Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo [h. in oculis ejus]? Uriam Hetthaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti tibi [ Ms. tacet tibi] uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. Itaque [h. non habet, itaque] haec dicit Dominus: Ecce, ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. Tu enim fecisti abscondite: ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. [T. CVI.] Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. Verumtamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius [h. blasphemando blasphemasti inimicos Domini, propter verbum hoc, etiam et filius], qui natus est tibi, morte morietur. Et reversus est Nathan in domum suam. [T. CVII.] Percussitque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est. Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio [ Ms. jejunium]: et ingressus seorsum, jacuit super terram. Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, neque comedit cum eis cibum [h. panem]. Accidit autem die septima ut moreretur infans [h. parvulus]: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus. Dixerunt enim: Ecce dum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si [ Ms. tacet si] dixerimus: Mortuus est puer [h. parvulus], se affiget? Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus [h. parvulus]: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer [h. parvulus]? Qui responderunt ei: mortuus est. Surrexit ergo David de terra: et lotus unctusque est: Cumque mutasset vestes, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo, quem fecisti? propter infantem [h. parvulum], cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero [h. parvulo], surrexisti, et comedisti panem? Qui ait: Propter infantem [h. parvulum], dum adhuc viveret, jejunavi et flevi, dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans [h. Quis scit si forte misereatur mei Dominus et vivet parvulus]? Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? Numquid potero eum revocare amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me. Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam. [T. CVIII.] Ingressusque ad eam dormivit cum ea: quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum. Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus [h. Et vocavit nomen Domini propter Dominum]. Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filium Ammon, et expugnabat urbem regiam. Misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath [h. Rabba], et capienda est urbs Aquarum. Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabba: Cumque dimicasset, cepit eam. Et tulit diadema regis eorum [h. Melchom, quod interpretatur, rex eorum] de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde: populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David, et omnis exercitus in Jerusalem.

[T. CIX, Cap. XIII.] Factum est autem post haec, ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, et deperiret propter eam, ita ut aegrotaret propter amorem ejus: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quidpiam inhoneste ageret cum ea. Erat autem Amnonis amicus, nomine Jonabab, filius Semmaa [ Ms. Semmai] fratris David, vir prudens valde. Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies: cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem Absalom fratris mei amo. Cui respondit Jonadab: Cuba super lectulum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum [h. panem], et faciat pulmentum ut comedam de manu ejus. Accubuit itaque Amnon, et quasi aegrotare coepit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus. Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum. Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem jacebat: quae tollens farinam [h. conspersam farinam] commiscuit: et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas. Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Ejicite universos foras a me. Cumque ejecissent omnes, dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. Cumque obtulisset ei [ Ms. tacet ei] cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea. Quae respondit ei: Noli, frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc. Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi. Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed praevalens viribus oppressit eam, et cubavit cum illa. Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. [T. CX.] Dixitque ei Amnon: Surge, vade. Quae respondit ei: Majus est hoc malum, quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens. Et noluit audire eam: sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. Quae induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam. Quae aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans. Dixit autem ei Absalom frater suus: Num Amnon [Hic h. Aminon, quod interpretatur exsp . . . in aliis autem Amnon quod interpretatur fidelissimus] frater tuus concubuit tecum? sed nunc, soror, tace, frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re [h. non ponas hanc rem in corde tuo]. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui. Cum audisset autem rex David verba haec, contristatus [h. iratus] est valde. Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam [ Ms. ejus]. Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baal-Asor, quae est juxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis, venitque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui: veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum. Dixitque rex ad Absalom: Noli, fili mi, noli rogare ut veniamus omnes, et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus: dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum [h. Cur ibit tecum?]. Coegit itaque eum Absalom, et dimisit [h. misit] cum eo Amnon et universos filios regis. Praeceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere; ego enim sum qui praecipio vobis: roboramini, et estote viri fortes [h. viri fortitudinis]. [T. CXI.] Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis [h. non habet, eis] Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas [h. mulos, suos], et fugerunt. Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus. Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cedidit super terram: et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. Respondens autem Jonadab filius Semmaa [ Ms. Semmai] fratris David, dixit: Ne aestimet dominus meus rex, quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus, ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est. Fugit autem Absalom: et levavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: juxta verbum servi tui sic factum est. Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis. Porro Absalom fugiens, abiit ad Tholomai [h. Thalmai] filium Amiud [ Ms. Amiur] regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque David rex persequi [h. exire post] Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.

[T. CXII, Cap. XIV.] Intelligens autem Joab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom, misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem; dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, ne ungaris oleo; ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum: et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit ergo Joab verba in ore ejus. Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit [h. cecidit super faciem suam in terram, et adoravit], et dixit: Serva me, rex. Et ait ad eam rex: Quid causae habes? Quae respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus. Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum. Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum, qui percussit fratrem suum, et occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus haeredem: et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiae super terram [h. super faciem terrae]. Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te. Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex [ Vulg. addunt sit], iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. Et ait rex: Qui contradixerit [h. Qui locutus fuerit] tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficiant [ Ms. interficient] filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram. Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere. Dixitque mulier Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum? Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur [ Ms. revertantur]: nec vult Deus perire animam, sed retractat, cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, praesente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae. Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium [h. viri], qui volebant de haereditate Dei delere [h. disperdere] me, et filium meum simul. Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium [h. quasi in requiem ]. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur [h. ut audiat bonum et malum ]: unde et Dominus Deus tuus [h. et Dominus] est tecum. Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo. Dixitque mulier: Loquere, domine mi rex. Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem animae tuae [h. vitae tuae ], domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est, ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse praecepit mihi, et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec. Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab praecepit istud [h. fecit istud]: tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. [T. CXIII.] Et ait rex ad Joab: Ecce placatus feci verbum tuum [h. verbum hoc]: vade ergo, et revoca puerum Absalom. Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit et benedixit regi, et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui. Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem. Dixit autem: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit. Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, et [h. non habet] decorus nimis, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur [h. Et quando tondebatur caput ejus (statuto autem tempore tondebatur)], quia gravabat eum caesaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico [h. regio]. Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formae, mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. [T. CXIV.] Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem, qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum, dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem [h. agrum] igni. Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam [h. agrum meum] igni? Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et [ Ms. ut] diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo, ut videam faciem regis [h. et nunc videam faciem regis]: quod si memor est iniquitatis meae [h. non habet, meae], interficiat me. Ingressus Joab ad regem, nuntiavit ei: vocatusque Absalom intravit ad regem [h. In terram ad facies regis], et adoravit super faciem terrae coram eo: osculatusque est rex Absalom.

[Cap. XV.] Igitur post haec fecit sibi Absalom currum, et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum [h. ante eum currerent]. Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portae in via, et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel ego sum [h. non habet] servus tuus. Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? Sed et cum accederet ad eum homo [h. vir] ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum. Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad judicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel. [T. CXV.] Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem [ Vulg. addunt David]: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron. Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo [h. serviam] Domino. Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Iarael, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. Accersivit quoque Absalom Ahitophel Giloniten consiliarium David, de civitate sua Gilo, cum immolaret victimas. Et facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom. [T. CXVI.] Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus, neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos et impellat super nos ruinam [h. malum], et percutiat civitatem in ore gladii. Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quaecumque praeceperit [h. elegerit] dominus noster rex, libenter exsequemur [ Ms. exsequimur] servi tui. Egressus est ergo rex, et universa domus ejus, pedibus suis, et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. Egressusque rex et omnis [h omnis populus] Israel, pedibus suis stetit procul a domo, et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones [h. non habet legiones] Cherethi et Phelethi, et omnes Getthaei, sexcenti viri, qui secuti eum, fuerant pedites de Geth, praecedebant regem. Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo: heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere et reduc tecum fratres tuos, quoniam ostendisti gratiam et fidem [h. ostendisti misericordiam et veritatem]. Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivat [ Ms. vivit] dominus meus rex: quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Getthaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. Omnesque flebant [h. omnisque terra flebat] voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam, quae respicit ad desertum. Venit autem et Sadoc [h. etiam et Sadoc] sacerdos, et universi levitae cum eo portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei: ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum [h. et glorificabo eum]. Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum, faciat mihi [ Vulg. tacet mihi] quod bonum est coram se [h. quod bonum est in oculis ejus]. Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns revertere [h. Si videtur tibi, revertere] in civitatem in pace: Ahimaas filius tuus, et Jonathan filius Abiathar, hi duo filii vestri, sint vobiscum. Ecce ego abscondar [h. morabor] in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. Porro David ascendebat clivum olivarum, ascendens et flens, et operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite, ascendebat plorans. Nuntiatum est autem David, quod et Ahitophel esset in conjuratione [h. rebellione] cum Absalom, dixitque David: Infatua, quaeso, consilium Ahitophel, Domine. Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Deum, ecce occurrit ei Husai Arachites, scissa veste [h. tunica], et terra pleno [h. sparso] capite. [T. CXVII.] Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: sin autem in civitatem revertaris, et dixeris, Absalom: Servus tuus sum ego [ Ms. et Vulg. tacent ego], rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Ahitophel. Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes, et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. Sunt autem cum eis duo filii eorum, Ahimaas [ Vulg. ad. filius], Sadoc et Jonathan, Abiathar: et mittetis per eos [h. per manus eorum] ad me omne verbum quod audieritis. Veniente ergo Husai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.

[Cap. XVI.] Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onusti erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvae passae [h. et centum passis], et centum massis palatharum, et utribus vini [h. amphora vini]. Et dixit rex Sibae: Quid sibi volunt haec? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant, et panes et palathae, ad vescendum pueris: vinum autem, ut bibat si quis defecerit in deserto. Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit [h. Ecce sedet] in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei. Et ait rex Sibae: Tua sint omnia quae fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro, inveniam gratiam coram te [h. in oculis tuis], domine mi rex. [T. CXVIII.] Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, procedebat egrediens, et maledicebat, mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant. Ita autem loquebatur Semei cum malediceret: Egredere, vir sanguinum, et vir Belial. Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua [h. Et ecce tu in malo tuo ], quoniam vir sanguinum es. Dixit autem Abisai filius Sarviae, regi: Quare maledicit canis hic moriturus [h. mortuus] domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. Et ait rex: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei, ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere [h. et quis dicet], quare sic fecerit? Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus de utero meo [ de visceribus meis ], quaerit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? dimitte eum ut [ Ms. dimitte, ut], maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi [ Vulg. addunt Dominus] bonum pro maledictione hac hodierna. Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo [h. non habet]. Semei autem per jugum montis ex latere, contra illum gradiebatur, maledicens et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillatus est ibi. Absalom autem et omnis populus Israel ingressi sunt Jerusalem, sed et Ahitophel cum eo. Cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve, rex, salve, rex [h. Vivat rex, vivat rex]. Ad quem Absalom, haec est, inquit, gratia [h. misericordia] tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? Responditque Husai ad Absalom: Nequaquam, quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel, et cum eo manebo. Sed, ut et hoc inferam, cui ego [ Vulg. ergo] serviturus sum? nonne filio regis? sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi. [T. CXIX.] Dixit autem Absalom ad Ahitophel: Inite consilium quid agere debeamus. Et ait Ahitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus eorum tecum. Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. Consilium autem Ahitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Ahitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.

[T. CXX, Cap. XVII.] Dixit igitur Ahitophel ad Absalom: Eligam mihi [h. nunc] duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus) percutiam eum: cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum. Et reducam universum populum, quomodo omnes reverti solent: unum enim virum tu quaeris, et omnis populus erit in pace. Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israel. Ait autem Absalom: vocate et Husai Arachitem, et audiamus quid etiam ipse dicat. Cumque venisset Husai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem [ Ms. addit quem] locutus est Ahitophel: facere debemus an non? quod das consilium? Et dixit Husai ad Absalom: Non bonum consilium, quod dedit Ahitophel hac vice. Et rursum intulit Husai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa, raptis catulis, in saltu saeviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. Et fortissimus [h.] ipse, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis Israel, fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: ut [ Ms. et Vulg. tacent ut] congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Ber Sabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum. Et irruemus super eum in quocumque loco fueritin ventus, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem. Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam ( id est David ) in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. Dixitque Absalom, et omnes viri Israel: Melius est consilium Husai Arachitae consilio Ahitophel. Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. Et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Ahitophel Absalom, et senioribus Israel, et ego tale et tale dedi consilium. Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moremini [h. Ne permaneas] nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere; ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. Jonathan autem et Ahimaas [ Ms. Achimaas] stabant juxta fontem Rogel: abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium: non enim poterant videri, aut introire civitatem. Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas, et sic res latuit. Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: Ubi est Ahimaas et Jonathan? Et respondit eis mulier: Transierunt [ Vulg. ad. festinanter], gustata paululum aqua. At hi qui quaerebant cum non reperissent, reversi sunt Jerusalem. Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, atque dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium [h aquam], quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Ahitophel. Surrexit ergo David, et omnis populus qui erat cum eo, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret, et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium [h. Jordanem]. [T. CXXI.] Porro Ahitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam, et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulcro patris sui. David autem venit in Castra [h. Mahnaim], et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israel cum eo. Amasam vero coustituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezreli [h. Israelites, Ms. hiereli], qui ingressus est ad Abigail [h. Abigal] filiam Naas, sororem Sarviae, quae fuit mater Joab [h. matrem Joab]. Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. Cumque venisset David in Castra [h. Mahnaim], Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, frixum cicer [h. non habet, frixum cicer, sed polentam], et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.

[T. CXXII, Cap. XVIII.] Igitur considerato [h. dinumerato] David populo suo, constituit super eos tribunos, et centuriones, et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abizai filii Sarviae fratris Joab, et tertiam partem [ Ms. tacet partem] sub manu Ethai, qui erat de Geth: dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum. Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit, sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt: quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio. Ad quos rex ait: Quod vobis rectum videtur, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas, centeni, et milleni. Et praecepit rex Joab, Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom: Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est praelium in saltu Ephraim. Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David [h. a servis David], factaque est plaga magna in die illa viginti millium. Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illo. [T. CXXIII.] Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui, et illo suspenso inter coelum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit. Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu. Et ait Joab viro, qui nuntia verat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos [h. decem argenteis], et unum balteum? Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis, praecepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom. Sed et si [ Ms. sed si] fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso. Et ait Joab: Non sicut tu [ Ms. tac. tu] vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret [h. cum adhuc viveret] haerens in quercu, cucurrerunt decem juvenes armigeri [h. et cucurrerunt decem pueri] Joab, et percutientes interfecerunt eum. Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israel, volens parcere multitudini [h. populo]. Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu [ Ms. saltum], in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque in diem hanc. Ahimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi, quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare, filius enim regis est mortuus. Et ait Joab Chusi: Vade, et nuntia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit. Rursum autem Ahimaas filius Sadoc dixit Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere, fili mi? non eris boni nuntii bajulus. Qui respondit: Quid enim si cucurrero? et ait ei [ Ms. tac. ei]. Curre. Currens ergo Ahimaas per viam compendii, transivit Chusi. David autem sedebat inter duas: speculator vero, qui erat in fastigio portae super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum. Et exclamans indicavit regi, dixitque rex. Si solus est, bonus [h. non habet, bonus] est nuntius in ore ejus. Properante autem illo et accedente propius, vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi homo alter currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus [h. non habet bonus] est nuntius [h. Etiam et iste nuntius]. Speculator autem, Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Ahimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et nuntium portans bonum, venit. Clamans autem Ahimaas, dixit ad regem: Salve [h. Pax] rex, et adorans regem coram eo [h. Non habet, coram eo] pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus [ Ms. tac. tuus], qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Ahimaas: Vidi tumultum magnum, cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud [h. quid]. Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset [ Ms. transiret], et staret, apparuit Chusi, et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te. [T. CXXIV.] Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi, qui consurgunt adversus eum in malum. Contristatus itaque rex ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, fili mi Absalom: quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom!

[Cap. XIX.] Nuntiatum est autem Joab, quod rex fleret, et lugeret filium suum [h. et lugeret super Absalon ], et versa est victoria [h. salus] in die illa in luctum omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. Et declinabat populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus [ Ms. aversus] et fugiens de praelio. [T. CXXV.] Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi [ Vulg. tac. fili mi]! Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt [h. qui eruerunt] animam tuam, et animam filiorum tuorum, et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. Diligis [ Ms. Diligens et odio habens] odientes te, et odio habes diligentes te, et ostendisti hodie, quia non curas de ducibus tuis, et de servis tuis [h. nuntiasti hodie quia non sint tibi duces et servi], et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi [h. in oculis tuis]. Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum [h. juravi enim in Dominum], quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus hoc tibi erit, quam omnia mala quae venerunt super te, ab adolescentia tua usque in praesens. Surrexit ergo rex, et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta: venitque universa multitudo [h. omnis populus] coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua. [T. CXXVI.] Omnis quoque populus certabat [h. judicabat] in cunctis tribubus Israel, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom. Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem? Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis [ Ms. venistis] novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israel pervenit [ Ms. et Vulg. pervenerat] ad regem in domo ejus.) Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem? Et Amasae dicite: Nonne os meum es, et caro mea [ Vulg add. es]? Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore [h. omnibus diebus] pro Joab. Et inclinavit cor omnium virorum Juda, quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes; Revertere tu, et omnes servi tui. Et reversus est rex et venit usque ad Jordanem, et [ Vulg. add. omnis] Juda venit in Galgala, ut occurreret regi, et transduceret eum Jordanem. Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant [h. non habet] cum eo, et irrumpentes Jordanem, ante regem transierunt vada, ut transducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus [h. juxta quod bonum in oculis regis ] [T. CXXVII.] Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transisset Jordanem, dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum [ Ms. injuriam] servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus veni de omni [ Ms. tac. omni] domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. Respondens vero Abisai filius Sarviae, dixit: Numquid pro his [h. propter hoc] verbis non occidetur Semei, quia maledixit Christo Domini? Et ait David: Quid mihi, et vobis, filii Sarviae? cur efficiamini [h. eritis ] mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israel? an ignoro [h. Quia nonne novi ] hodie me factum regem super Israel? Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. Miphiboseth quoque Filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus [h. pedibus infectis], et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth? Qui respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixi ei ego famulus tuus, ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus. Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei [ Vulg. add. es], fac quod placitum est tibi [h. in oculis tuis]. Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae: quid igitur habeo justae querelae, aut quid possum ultra vociferari ad regem? Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum, tu et Siba dividite possessiones [h. Dixi, tu et Siba dividite agrum]. Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam. Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim transduxit regem [h. et transiit cum rege ] Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum [h. ad transmittendum eum ]. Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse praebuit alimenta regi, cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis. Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus [ Ms. secure] mecum in Jerusalem. Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Jerusalem? Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum [h. bonum, vel malum]? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: nec indigeo hac vicissitudine: sed obsecro, ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea [ Vulg. add. et sepeliar], juxta sepulcrum patris mei, et matris meae. [T. CXXVIII.] Est autem servus tuus [h. Ecce servus tuus] Chamaam, ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quod tibi bonum videtur [h. quod bonum est in oculis tuis]. Dixitque rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne, quod petieris a me, impetrabis. Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei, et ille reversus est in locum suum. Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda transduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israel. Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo? Et respondit omnis vir Juda ad viros Israel: Quia propior est mihi rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? Et respondit vir Israel ad viros Juda, et ait: Decem partibus ego sum major apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te [h. Decem partes mihi sunt apud regem, magisque ego in David quam tu]: cur mihi fecisti injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum [h. Nonne sermo meus prior fuit, ut reducerem regem meum]? Durius autem responderunt viri Juda viris Israel.

[Cap. XX.] Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri [h. Bichri], vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israel. Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri [h. Bichri]: viri autem Juda adhaeserunt regi suo, a Jordane usque ad Jerusalem. Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem [h. non habet, rex: sed, David], tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis praebens, et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes. Dixit autem rex Amasae: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto [ Ms. esto] praesens. Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum, quod ei constituerat rex. Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere post illum [ Vulg. eum], ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cherethi quoque et Phelethi, et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri. Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis [h. Amasa veniens ad faciem illorum. Nostri codices, Amasa veniens occurrit eis]. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater [h. Pax tibi, frater]. Et tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum. Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab [h. quem habebat Joab in manu]. [T. CXXX.] Qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit, et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt post [h. ms. tacet post ] Seba filium Bochri. Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasae, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David [h. de pueris Joab dixerunt: quisquis voluntatem habet in Joab, et obediens vult esse David, sequetur Joab]. Amasa autem conspersus sanguine, jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri. Porro ille transierat per omnes tribus Israel in Abelam, et Beth-Macha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela, et in Beth-Macha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba [h. populus], quae erat cum Joab, moliebatur destruere muros. Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite, dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tune [ Ms. et Vulg. Tu] es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: [T. CXXXI.] Audi sermones ancillae tuae. Qui respondit: Audio. Rursumque illa, Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio [h. non habet, proverbio]: Qui interrogant, interrogent in Abela, et sic perficiebant. Nonne ego sum quae respondeo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere civitatem, et evertere matrem in Israel? Quare praecipitas haereditatem Domini? Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc [h. non habet, hoc] a me: non praecipito, neque demolior. Non se sic habet res; sed homo [h. vir] de monte Ephraim, Seba, filius Bochri cognomine, levavit manum suam [ Ms. tac. suam] contra regem David; tradite illum solum, et recedemus a civitate: Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur [h. projicietur] ad te per murum. Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab, et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Joiadae super Cherethaeos [h.] et Phelethaeos. Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis. Siva [h. Serva] autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. Ira autem Jairites [ Ms. Hiajarites] erat sacerdos David.

[Cap. XXI.] Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter, et consuluit David oraculum [h. faciem] Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus et sanguinem [h. et domum sanguinum], quia occidit Gabaonitas. Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos. (Porro Gabaonitae non sunt de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda.) Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis [h. et in quo expiabo, ut benedicatis] haereditati Domini? [T. CXXXII.] Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus, ut interficiatur homo [h. vir] de Israel. Ad quos ait rex: Quid ergo vultis ut faciam vobis? Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos, et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit [h. et ita disp erdere ut ne unus quidem de eis defi ciat ] de stirpe ejus in cunctis finibus Israel. Dentur nobis septem viri de filiis ejus: et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul, quondam [h. non habet] electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, et dedit eos in manu Gabaonitarum: qui crucifixerunt illos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi super petram, ab initio messis, donec [h. usque ] stillaret aqua super eos de coelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aja [ Ms. Ahaja], concubina Saul. [T. CXXXIII.] Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathan filii ejus a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Beth-San, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe: et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathan filii ejus: et colligentes ossa eorum, qui affixi fuerant, sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathan filii ejus [h. et collegerunt ossa eorum qui affixi erant, et sepelierunt ossa Saul et filii ejus] in terra Benjamin, in latere, in sepulcro Cis patris ejus: feceruntque omnia, quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec. Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthim. Deficiente autem David, Jesbibenob [ Ms. Jesbidenob], qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph [ Ms. Seph] de stirpe Arapha, de genere gigantum. Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus, polymitarius Bethlehemites, Goliath Getthaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir [ Vulg. add. fuit] excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti et quatuor, et erat de origine Arapha, [ Al. add. et] blasphemavit Israel. Percussit autem eum Jonatham filius Samaa fratris David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.

[Cap. XXII.] Locutus est autem David Domino verba carminis hujus, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et manu Saul. Et ait: [T. CXXXIV.] Dominus petra mea, et robur meum et salvator meus. Deus meus [ Vulg. tac. meus], fortis meus, sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meae: Elevator meus, et refugium meum, salvator meus, de iniquitate liberabis me. Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me [ Vulg. tac. me]. Funes inferi circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: Et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet [h. non habet, veniet] ad aures ejus. Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est [ Vulg. add. eis]. Ascendit fumus in naribus ejus, et ignis de ore ejus voravit: carbones incensi sunt ab eo. Inclinavit [ Ms. Et inclinavit] coelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus. Et ascendit super cherubim [h. Cherub], et volavit: et lapsus est [h. apparuit] super pennas venti. Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus coelorum. Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. Tonabit de coelis Dominus: et excelsus dabit vocem suam. Misit sagittas, et dissipavit eos, fulgur, et consumpsit eos. Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis, ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis. Liberavit me ab [ Ms. de] inimico meo potentissimo, et [ Ms. tac. et] ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant. Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum. Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia placui [ Vulg. complacui] ei. Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. Quia custodivi vias Domini, et non egi impie, a Deo meo. Omnia enim judicia ejus in conspectu meo: et praecepta ejus non amovi a me. Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea. Et restituet Dominus mihi secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum [h. secundum munditiam meam], in conspectu oculorum suorum. Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus [h. cum perfecto per fectum ]. Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris [ Ms. subverteris]. Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. Quia tu lucerna mea, Domine, et [ Vulg. add. tu], Domine, illuminabis tenebras meas. In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum. Deus, immaculata via ejus, Eloquium Domini igne examinatum [h. conflatum ]: scutum est omnium sperantium in se. Quis est Deus praeter Dominum, et quis fortis praeter Deum nostrum? Deus qui accingit me fortitudine, et complanavit [ Ms. complantavit] perfectam viam meam. Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me. Docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea. Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo mea [h. tua] multiplicavit me. Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei. Persequar inimicos meos, et conteram, et non revertar [ Vulg. convertar] donec consumam eos. Consumam eos, et confringam, ut non consurgant: eadent sub pedibus meis. Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvabis [ Vulg. incurvasti] resistentes mihi sub me. Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdam eos. Clamabunt, et non erit qui salvet: ad Dominum, et non exaudiet eos. Delebo [h. Conteram] eos, pulverem terrae: quasi lutum platearum comminuam eos, atque confringam. Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput Gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi. Filii alieni resistent mihi [h. negabunt me], auditu auris obedient mihi. Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus [h. fortis meus]: et exaltetur Deus fortis salutis meae. Deus, qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo [h. iniquitatis] liberabis me. Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus: et nomini tuo cantabo. Magnificanti [ Vulg. magnificans et faciens] salutes regis sui, et facienti misericordiam christo suo, David et semini ejus in sempiternum.

[Cap. XXIII.] Haec autem sunt verba [h.] David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob [cui constituta est scala Christo Dei Jacob], egregius psaltes [h. et alii codices, psalta] Israel: Spiritus Domini locutus est per me [h. in me], et sermo ejus per linguam meam [h. super linguam meam]. Dixit Deus Israel, locutus est mihi fortis Israel, dominator hominum justus, dominator [h. dominatur] in timore Dei. Et sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra [h. et sicut pluvia germinat herbam de terra]. Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet. Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, quae non tolluntur manibus. Et si quis tangere voluerit eas [h. Et vir tangens eos], armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae [h. succensi] comburentur usque ad nihilum. Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahoi [h. Eleazar filius Dodo, filius Ahoi] inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim, et congregati sunt illuc in praelium. Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit, et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat [h. non habet, qui fugerat], reversus est ad caesorum spolia detrahenda. Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthim in statione: erat quippe ibi ager plenus lente. Cumque fugisset populus a facie Philisthim, stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos: et fecit Dominus salutem magnam. Nec non et ante descenderant [h. Et descenderunt] tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum. Et David erat in praesidio: porro statio Philistinorum tunc erat in Beth-Leem. [T. CXXXV.] Desideravit igitur David, et ait: Si quis mihi daret potum aquae, de cisterna quae est in Beth-Leem juxta portam? Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Beth-Leem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc [h. Absit a me, Domine, ut faciam hoc]: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, princeps erat de tribus istis: ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit, nominatus in illis tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos [h. non habet primos] non pervenerat. Et Banaias filius Joiadae viri fortissimi [h. filii viri fortissimi], magnorum [h. magister] operum, de Cabseel [ ms. Capsael]: ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna diebus nivis. Ipse quoque interfecit Aegyptium virum, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua. Haec fecit Banaias filius Joiadae. Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto [h. non habet a secreto]. Asaal frater Joab inter triginta. Eleanan filius patrui ejus [h. filius Dodo] de Beth-Leem, Semma de Arodi, Elica de Arodi, Heles [ Ms. Arari Helas] de Phelti, Hira filius Aces de Thequa, Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Usati, Selmon Aohites, Maarai Netophathites, Heleb filius Baana [ Ms. Heled et Banaa], et ipse [h. non habet] Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaiau Pharathonites [ Ms. Fraronithes], Heddai de torrente [h. torrentibus] Gas, Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, Eliaba de Salboni [ Ms. Alieba et Sabboni]. Filii Jasen, Jonathan, Semma de Orori, Aiam filius Sarar Ararites, Eliphelet filius Aasbai filii Machathi [ Ms. Borodi et Ararorites, Elfeleth f. Aaboi f. Maachathi], Eliam filius Ahithophel Gelonites, Esrai de Charmelo, Pharai de Arbi, Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, Selec de Amoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae, Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem.

[T. CXXXVI, Cap. XXIV.] Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque ad Ber-Sabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi? Obtinuit autem sermo regis verba Joab, et principum exercitus: egressusque est Joab, et principes militum, a facie regis, ut numerarent [ Vulg. numerent] populum Israel. Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis, quae est in valle Gad [h. quae est in medio torrentis Gad], et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem, transierunt prope [ Ms. propter] moenia Tyri, et omnem terram Evaei et Chananaei, veneruntque ad meridiem Juda in Ber-Sabee: et lustrata universa terra, adfuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem. Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum [h. virorum]. Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est [ Ms. esset] populus, et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed [h. sed nunc] precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. [T. CXXXVII.] Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten et Videntem David, dicens: Vade, et loquere ad David. Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio, elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua: Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem. Dixit autem David ad Gad: Arctor nimis, sed melius est, ut incidam in manum Domini (multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manum [ Ms. manus] hominum. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo, a Dan usque Ber-Sabee, septuaginta millia virorum. Cumque extendisset manum [ Vulg. add. suam] angelus Domini [h. non habet, Domini] super Jerusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus [h. poenituit Dominum] super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit; nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei. Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt (h. istae oves ), quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et ( Vulg. tac. et) constitue altare Domino in area Areuna (h. hic Arania ) Jebusaei. Et ascendit David juxta sermonem Gad. Quem praeceperat ei (h. non habet) Dominus. Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo. Et ait Areuna ad David: Accipiat, et offerat dominus meus rex, sicut ei placet; habes boves in holocaustum, et plaustrum et juga bonum in usum lignorum. Omnia dedit Areuna rex regi: dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. Qui respondens rex, ait: Nequaquam, ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta, et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.

Expliciunt libri duo Samuel.

CAPITULATIONES LIBRI MALACHIM. TITULI LIBRI MALACHIM. I. Ubi Salomon ungi jubetur.

II. Ubi Salomon ungitur in regem. III. Ubi David alloquitur Salomonem moriturus. IV. Hic dormit rex David, qui regnavit annis XL. V. Adonias virginem, quae cum David erat, petit uxorem. VI. Ubi Adonias occiditur. VII. Ubi occiditur a Banaia Joab. VIII. Interfectio Semei. IX. Ubi a Domino visitatur Salomon. X. A duabus mulieribus Salomon interpellatur. XI. Ubi nomina omnium principum regi Salomoni ostenduntur. XII. Hic quies regis Salomonis describitur. XIII. Ubi Hiram rex Tyri mittit ad regem Salomonem. XIV. Item quies regni Salomonis, et dispositio templi. XV. Ubi rex Hiram in fabricam templi consentit. XVI. Coeptum fabricae templi. XVII. Descriptio templi. XVIII. Perfectio templi. XIX. Ubi ornamenta templi et ministeria describuntur. XX. Translatio arcae in templum. XXI. Descensio Domini in templum, et oratio Salomonis, cum benedictionem in populo fecit. XXII. Locus orationis aptus in dedicatione Ecclesiae. XXIII. Prophetia Salomonis captivitatis populi. XXIV. Consummatio orationis, et benedictio populi. XXV. Coeptum sacrificii post orationem. XXVI. Omnibus perfectis, Salomon a populo benedicitur. XXVII. Ubi Dominus dicit elisurum se templum, si peccaverit populus. XXVIII. Ubi de filiis gentium servitio regis ordinantur. XXIX. Ubi Salomon classem fecit ad mare Rubrum cum servis Hiram. XXX. Ubi regina Saba ad regem venit. XXXI. Quanta regi ponderatio offertur auri per singulos annos. XXXII. Ubi arma regis, et omnia ministeria designantur. XXXIII. Ubi Salomon in mulieribus peccat, et idolis servit. XXXIV. Post peccatum Salomonis adversarius adversum eum exsurgit Adad. XXXV. Ubi alium inimicum Razon Salomonis suscitat Deus. XXXVI. Jeroboam rebellat adversus Salomonem. XXXVII. Ubi Achias regnum promittit Jeroboam. XXXVIII. Ubi Salomon moritur, qui regnavit annis quadraginta. XXXIX. Ubi regnat Roboam filius Salomonis. XL. Ubi Roboam petitionem populi cum senioribus tractat. XLI. Item post consilium senum cum junioribus tractat. XLII. Separatio populi a Roboam. XLIII. Ubi tribus Jeroboam regem faciunt. XLIV. Ubi Roboam duae tantum tribus sequuntur in Jerusalem. XLV. Ubi admonetur Roboam et populus ne pugnent adversum Jeroboam, et populum Israel. XLVI. Ubi Jeroboam a Deo avertitur, et facit vitulos quos adoret populus. XLVII. De sacerdotibus non faciendis nisi ex tribu Levi. XLVIII. Ubi propheta sine nomine designato, Jeroboae dicit vitulos quos fecit a Josia ex semine David esse destruendos: quos invenit post annos CC: cujus rei mentio fit capitulo CCXII. XLIX. Ubi aruit manus Jeroboam quam erexerat contra prophetam. L. Item pro oratione prophetae manus ei restituuntur. LI. Ubi alio propheta in Bethel decipitur qui de Juda venerat. LII. De contemptu damnatur idem ipse. LIII. Ubi a Leone occiditur inobediens. LIV. Ubi Jeroboam de extremis populis sacerdotes excelsorum facit. LV. Ubi pro salute filii uxor Jeroboam ad Achiam prophetam pergit. LVI. Pronuntiatio prophetae quae ventura sunt Jeroboam. LVII. Hic moritur Jeroboam, qui regnavit annis XII, et regnat Nabab filius ejus pro eo. LVIII. Hic ad Roboam Scriptura divertit, quem dicit regnasse in Juda annis XVII. LIX. Primus rex Aegypti Susach Jerusalem praedat. LX. Hic moritur Roboam, et regnat Abia filius ejus. LXI. Hic moritur Abia, et suscipit regnum rex Juda filius ejus, qui regnavit annis XL idem Asa. LXII. Ubi laudatur Asa rex Juda, quod inter omnia simulacra templum Priapi evertit. LXIII. Hic Scriptura revertitur ad Nadab filium Jeroboam, qui regnavit post patrem suum annis duobus. LXIV. Hic occiditur Nadab secundus rex Israel ab Asa tertio rege Juda. LXV. Ubi postulabat auxilium Asa rex Juda adversus Basan regem Israel. LXVI. Transgressionem dicit Basae regis Israel. LXVII. Hic moritur Basa, et regnat filius ejus Hela quartus cum Jeroboam. LXVIII. Hic occiditur Hela rex a Amri, qui regnavit in Israel quintus cum Jeroboam. LXIX. Hic Amri levatur rex a populo post Hela, sextus cum Zambri, qui regnavit diebus VII. LXX. Hic ostenditur Ambri XII annis regnasse. LXXI. Hic moritur Ambri et regnat filius ejus pro eo. LXXII. Allocutio Eliae ad Achab de tribus annis sterilitatis. LXXIII. Elias propheta bis per diem a corvis pascitur. LXXIV. Hic Elias a vidua pascitur. LXXV. Hic Elias filium viduae suscitat. LXXVI. Elias ad Ahab jubetur reverti. LXXVII. Elias et Abdias se alloquuntur. LXXVIII. Elias Ahab regi se ostendit. LXXIX. Ubi Elias et sacerdotes Baalim sacrificio altercantur. LXXX. De igne diviso, et interitu sacerdotum Baal. LXXXI. Orante Elia, Dominus pluviam dedit. LXXXII. Elias fugit a facie Jezabel. LXXXIII. Ubi Elias jejunat XL diebus. LXXXIV. Ubi jubetur ungere Azael regem Syriae, Jehu in Israel, et Elisaeum prophetam. LXXXV. Ubi ab Elia assumitur Elisaeus. LXXXVI. Ubi secutus Eliam Elisaeus facit convivium. LXXXVII. Ubi propheta sine nomine alloquitur Ahab quod superaturus sit Benadab regem Syriae. LXXXVIII. Ubi contra Ahab Benadab pugnat, et superatur secundo. LXXXIX. Satisfactio Benadab circa Ahab. XC. Exprobratio Ahab de pace Benadab. XCI. Ubi alloquitur propheta Ahab annuntians iram Domini, eo quod pepercerit Benadab regi Syriae. XCII. Ubi desiderat Ahab vineam Nabod. XCIII. Consilium dat Jezabel ad occidendum Nabod. XCIV. Ubi Elias ad Ahab mittitur post mortem Nabod. XCV. Allocutio Eliae prophetae ad Ahab de interitu Jezabel. XCVI. Post admonitionem Eliae, Ahab in poenitentiam volvitur. XCVII. Conjuratio Ahab et Josaphat adversus regem Syriae. XCVIII. Ubi Michaeas propheta ad Ahab ducitur. XCIX. Ubi Sedechias propheta ad Ahab falsa prophetat. C. Ubi Micheas propheta prohibet Ahab et Josaphat ne ad bellum exeant. CI. Spiritus mendax se offert ad Ahab decipiendum. CII. Ubi Sedechias Micheam percutit in maxilla. CIII. Hic Ahab vulneratus in praelio moritur. CIV. Ubi exsurgit Ochozias rex filius ejus, qui est octavus. CV. Ubi ad Josaphat Scriptura revertitur, quem regnasse dicit in Juda annis XXV. CVI. Hic moritur Josaphat, et regnat post eum Joram filius ejus, quintus rex. CVII. Cadens Ochozias e templo, idola consuli jubet. CVIII. Ubi Ochoziam Elias moriturum pronuntiat. CIX. Ubi Ochozias jubet tertio per quinquagenarios milites Eliam adduci. CX. Ubi Elias Ochoziae mortem annuntiat, post quem regnavit Joram octavus rex. CXI. Ubi Elias raptus in coelum. CXII. Pallio misso Elias aquas Jordanis dividit. CXIII. Ubi Elisaeus spiritum Eliae accipit, sicut petit. CXIV. Miraculo Elisaei incipiunt aquae dulcari. CXV. Ubi pueri irrident Elisaeum, et ab ursis devorantur. CXVI. Ubi designatur quod Joram filius Uhab XII annis regnaverit. CXVII. Hic rex Moab a pace regis Israel discedit. CXVIII. Ubi tres reges ascendentes contra regem Moab propter penuriam aquae laborant, et consulunt Elisaeum. CXIX. Ubi Elisaeus sine pluvia aquas regibus dat. CXX. Ubi Elisaeus mulieri viduae vasa vacua oleo implet. CXXI. Ubi Elisaeus muliere hospitio recipitur, et ejus filium postea suscitavit. CXXII. Ubi Elisaeus filium promittit mulieri, quae eum hospitio recepit. CXXIII. Hic moritur filius mulieris, qui, promittente Elisaeo, fuerat natus. CXXIV. Commemoratio Giezi ad Elisaeum de puero suscitando. CXXV. Ubi Elisaeus puerum suscitat. CXXVI. Ubi filii prophetarum ab herbis venenosis farina infusa liberantur. CXXVII. Ubi Naaman leprosus ab Elisaeo instruitur. CXXVIII. Naaman in Jordane a lepra mundatur. CXXIX. Munera Naaman Elisaeus non accipit. CXXX. Ubi puer Giezi Elisaei suppetit munera a Naaman jam curato. CXXXI. Reprehensio Giezi ab Elisaeo poenalis praefertur. CXXXII. Ubi Elisaeus de Jordane ferrum levat. CXXXIII. Annuntiat Elisaeus regi Israel insidias regis Syriae. CXXXIV. Ubi Elisaeus missos a rege Syriae obcaecat. CXXXV. Rex Joram a mulieribus interpellatur, quibus in fame filios suos comedere placuerat. CXXXVI. Ubi Elisaeus post famem regi abundantiam promittit. CXXXVII. De quatuor leprosis ad regem Syriae transeuntibus, qui eum nuntiant fugere. CXXXVIII. A Benadab Elisaeus consulitur de infirmitate sua. CXXXIX. Ubi Elisaeus regnum Syriae Azael promittit. CXL. Hic Benadab rex Syriae. CXLI. Mortuo Josaphat rege Judae, regnat Joram filius ejus annis VIII: quintus est cum Roboam. CXLII. Hic moritur Joram filius Josaphat, et regnat post eum Achazias filius ejus anno uno, et est septimus cum Roboam. CXLIII. Ubi vulneratur cum Joram filius Ahab rex Israel ab Azael rege Syriae. CXLIV. Ubi Elisaeus mittitur ad Jehu ungendum in regem Israel post Joram filium Ahab, et est decimus rex. CXLV. Ubi Jehu Joram filium Ahab occidit. CXLVI. Ubi Jehu contra Joram vulneratum rebellat. CXLVII. De occisione Achaziae regis Judae a Jehu rege Israel. CXLVIII. Ubi Jezabel occiditur, et a canibus devoratur CXLIX. Ubi filios Ahab Jehu jubet occidi. CL. Ubi fratres Achaziae regis Judae occidit Jehu. CLI. Ubi jubet vocari Jehu omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, cunctosque sacerdotes. CLII. Ubi Jehu occisis sacerdotibus, etiam statuam incendit. CLIII. Hic moritur Jehu, qui regnavit annis XXVIII; cui succedit Joachas filius ejus, et est undecimus rex. CLIV. Hic Joas septem annorum ex semine regio a Joiada sacerdote ungitur in regem Juda. CLV. Mortua Athalia, ostenditur XI annis regnasse Joas in Juda. CLVI. Ubi ostenditur Joiadam sacerdotem a consiliis regis Joas non defuisse. CLVII. Ubi oblationum genera tria ostenduntur voto peregrinatorum cura salutis, spontanea voluntate. CLVIII. Ubi sacerdotes pecuniam de templo accipere prohibentur ob negligentiam. CLIX. Ubi dispensatorum fides ostenditur, et dimittendum quod in templo erogatur. CLX. De oblatione pro delictis facta, ut sacerdotibus proficiat. CLXI. Hic moritur Joas, et Amasias regnat in Judaea, id est, filius ejus. CLXII. Scriptura ad regem Israel revertitur. CLXIII. Mortuo Joachas, accipit regnum Israel Joas filius ejus, et est duodecimus rex, qui regnavit annis XVI. CLXIV. Hic moritur Joas rex Israel, et regnat post eum Jeroboam rex decimus tertius. CLXV. Moritur Elisaeus, et prophetat populum Israel superaturum populum Syriae. CLXVI. Mortuus Elisaeus mortuum suscitat. CLXVII. Joas Syriam superat secundum verbum Elisaei. CLXVIII. Scriptura ad regem Juda revertitur, et dicit Amasiam regnasse annos XXVIII. CLXIX. Ubi Amasias rex servos occidit, qui patrem ejus occiderunt, et filiis parcit secundum legem Mosi datam. CLXX. Ubi pugnat Joas rex Israel contra Amasiam regem Juda. CLXXI. Post bellum cum Amasia confectum moritur Joas, cui succedit Jeroboam filius ejus. CLXXII. Mortuo Amasia, fit a populo rex Azarias, et est undecimus in Juda. CLXXIII. Ubi Scriptura redit ad regem Jeroboam, quem dicit regnasse in Israel annis XL. CLXXIV. Ubi Jonas propheta ostenditur fuisse temporibus illis. CLXXV. Hic moritur Jeroboam, et regnat Zacharias filius ejus annis XIV. CLXXVI. Ubi Scriptura revertitur ad Zachariam regem Juda, qui regnavit annis LII; et hic erat leprosus. CLXXVII. Ubi Zacharias rex Juda moritur, et Scriptura ad Zachariam regem Israel redit. CLXXVIII. Ubi Zacharias occiditur, et Sellum pro eo in Israel regnum suscipit, et est decimus quintus rex, finita jam promissione Domini in progenie Jehu. CLXXIX. De occiso Sellum, qui regnavit mense uno: pro quo Manahem suscepit regnum in Israel, qui est decimus sextus. CLXXX. Indictio argenti divitibus Manahen, quod detur regi Syriae. CLXXXI. Ubi Manahen moritur, et regnat post eum Phaceia filius ejus, et est decimus septimus rex. CLXXXII. Ubi occiditur Phaceia a Phacee, qui fuit rex decimus octavus in Israel. CLXXXIII. Ubi Osee filius Phaceia occidit Phacee, et regnat decimus nonus in Israel. CLXXXIV. Ubi Scriptura redit ad Jonatham regem Juda, quem dicit regnasse annos XVI. CLXXXV. Ubi Jonatham moritur, et regnat Achaz duodecimus in Juda annos XVI. CLXXXVI. Ubi Achaz rex Juda filium suum idolis consecrat. CLXXXVII. Ubi Achaz altare novum fieri jubet ab Uria secerdote. CLXXXVIII. Ubi ordinat rex Achaz cum Uria sacerdote, quae sacrificia novo altari imponantur. CLXXXIX. Hic moritur Achaz, et regnat pro eo Ezechias decimus tertius. CXC. Ubi redit Scriptura ad regem Israel, et ostendit Osee regnasse IX annis. CXCI. Hic explicitis regibus Israel, qui sunt a Jeroboam usque in Osee novemdecim: Captivatus populus Israel a Salmanasar rege Assyriorum. CXCII. De gentibus a rege Assyriorum in Samariam transductis, et a leonibus devoratis. CXCIII. Commemoratio mandatorum legis per Moysen populo datae. CXCIV. Ubi ad regem Juda Scriptura revertitur, et dicit, Ezechiam regnasse annos XIX. CXCV. Hic ostenditur Ezechiam et lucos et serpentem aeneum, quem Moyses erexerat, comminuisse. CXCVI. Ubi Salmanasar rex Syriae Samariam debellat temporibus Ezechiae regis Juda. CXCVII. Ubi Ezechias rex Juda Isaiam consulit obsessus a rege Assyriorum. CXCVIII. Ubi Isaias propheta Ezechiae victoriam pollicetur. CXCIX. Ubi Rabsaces in regionem suam revertitur. CC. Ubi Isaias prophetat de rege Assyriorum ad Ezechiam.

CCI. Ubi Ezechiae mors ab Isaia pronuntiatur. CCII. Ubi adduntur Ezechiae ad vitam XV anni. CCIII. Munera missa Ezechiae a rege Babylonis. CCIV. Prophetatio Isaiae venturum populum Juda in captivitatem Babyloniae. CCV. Hic moritur Ezechias, et regnat filius ejus Manasse LV annis, et est rex in Juda XIV. CCVI. Ubi post immundas sanctiones Manasse regis, prophetant multi captivitatem Judae. CCVII. Ubi moritur Manasses, et regnat Ammon filius ejus annis duobus. CCVIII. Ubi Ammon a servis occiditur, et fit rex Josias filius ejus, qui fuit decimus sextus, et regnavit annis XXI. CCIX. Ubi jubetur rex Josias pecuniam templi colligi, et sartis tectis expendi. CCX. Ubi ostenduntur rationes non redditae a praepositis templi. CCXI. Hic traditur liber legis regi Josiae, quo lecto, omnia simulacra et lucos incendit. CCXII. Ubi non tanguntur ossa illius prophetae, qui sine nomine ad Jeroboam venerat, cujus mentio fit in superiori capitulo XLVIII. CCXIII. Ubi ostenditur etiam recto corde Josiae regis Judae et Jerusalem captivitatem non amotam. CCXIV. Hic occiditur Josias, et regnat Joachaz filius ejus mensibus III: qui est decimus septimus. CCXV. Remoto Joachaz rege, regnat Joachim frater ejus decimus octavus annis XI. CCXVI. Hic ostenditur noluisse Deum propitiari populo Juda propter Manassen. CCXVII. Hic moritur Joachim, et accipit regnum, jam captivo populo, Joachim filius ejus, qui postea Sedecias dictus est, et regnavit annis XI. CCXVIII. Ubi Nabuchodonosor regi Babyloniae traditur populus Juda cum rege Sedecia, et templum Jerusalem incenditur. CCXIX. Postquam Sedecias, qui et Joacin dictus est, captivus caecusque in Babyloniam ductus est, praeponitur in Jerusalem Godolias. CCXX. Ubi de carcere Joachim, qui et Jechonias, liberatur, et alimoniis statutis pascitur. Populusque omnis in captivitate remansit. CAPITULATIO LIBRI MALACHIM. I. De senectute David, et de Abisag Sonamite, et de Odonia filio David, qui affectavit succedere in regnum, et de Salomone uncto in regem. II. De praeceptis David in quibus instituit Salomonem, et de morte David, et de interfectione Adoniae, Abiatar, Joab, et Semei. III. De filia Pharaonis uxore Salomonis, et de visione ejus in Gabaon ubi a Domino sapientiam [Ed. apparitione Domini, ubi sapientiam, etc.] postulat, de [Ed. judicio de] duabus mulieribus, pro infante mortuo litigantibus [Ed. tacet, mortuo litigantibus], et de ducibus ac principibus. IV. De expensa Salomonis diurna, et de equis et curribus, et de sapientia, et parabolis ejus, et de Chira rege et lignis cedrinis et expensa operariorum ligna caedentium [Ed. tacet ligna caedentium ]. V. De constructione templi, et divina contestatione ad Salomonem, et de altari et reliquis. VI. De domibus quas aedificavit Salomon sibi, et uxori Aegyptiae, et de Chiram aerario et de mare et bubus et leonibus aeneis, et reliquis utensilibus templi. VII. De arca in templum locata, et de gloria quae apparuit in nebula, et deprecatio Salomonis ad Dominum et ad populum benedictio. VIII. De solemnitate celebrata et de pecudum numero in sacrificiis oblatorum, et quomodo ei Dominus secundo apparens sit locutus; et de [Ed. apparuit, et de, etc.] Pharaone ubi Gazer urbem captam, filiae suae in dotem dedit: et de reliquis urbibus [Ed. tacet urbibus], quas Salomon aedificavit, et de principibus ejus DL, et de classe quam fecit. IX. De regina Saba, et muneribus ejus: et de lignis thyinis, et auro a Chira rege delatis, et de reliquis tributis, et de ducentis scutis aureis, et de curribus et equis [Ed. equitibus], et de throno Salomonis. X. De uxoribus et concubinis Salomonis per quas depravatus [Ed. praevaricatus] est, et a divina increpatione correptus, Satanae traditus est: et de Adad et Jeroboam odiis contra eum, et de Achia propheta ad Jeroboam misso, et de Salomonis morte. XI. De regno Roboam in duas tribus, et de Semeia propheta ad eum missa et de Jeroboam regno et idolis quae fecit. XII. De propheta misso ad Jeroboam qui prophetavit de Josia nascituro; ubi Jeroboam manus aruit, et propheta ab altero circumventus occisus a leone est. XIII. De prophetia Habiae ad uxorem Jeroboam [Ed. add. et de morte filii ejus, et de morte Jeroboam, etc.], et de Nadab filio ejus succedente in regno, et de iniquitatibus populi, et de Sesac rege Aegypti qui excidit Jerusalem, et de morte Roboam. XIV. De Abia filio Roboam, et de morte ejus, et de Asa filio ejus qui pro eo regnavit, cui Josaphat filius successit, et de morte Nadab, et de Baasa filio ejus rege Israel. XV. De Jeu propheta misso ad Baasa, et de morte Baasa: et de Hela filio ejus, et de Zambri, et Tebni [Ed. supplet et Amri ]. XVI. De Achab filio Ambri, et de Jezabel, et de Heliae actibus, et de muliere Seraphtena, cujus filium suscitavit, et de Abdia qui abscondit centum prophetas, et de prophetis idolorum CCCCL occisis, et de fuga Heliae, et de visione in monte Choreb. XVII. De Helia ubi jubetur ungere Azahel regem super Syriam, et Jeu super Israel, et Helisaeum prophetam: et de Benadab rege Syriae, et bello in quo de Syriis centum millia ceciderunt et de propheta qui alterum [Ed. ad. alterum] dixit: percute me; et de Naboth et vinea ejus, et de increpatione Heliae [Ed. ad Achab tantum], et Acham paenitentia. XVIII. De conventu Josaphat, et Achab regum, et de CCCC pseudoprophetis, et de Michea propheta, et de bello in quo Achab periit, et de Ochozia filio ejus, et de Joram filio Josaphat [Ed. explicuerunt Capitula. Incipiunt Capitula de libro Regum quarto. De allocutione Angeli ad Heliam super Ochozia, etc.], et prophetia Heliae super Ochosia, et de quinquagenis igne ad verbum Heliae consumptis. XIX. De Joram fratre Ochosiae, et de Helia ubi Jordanem dividit et in coelum rapitur, et de Helisei reditu et divisione Jordani, et de Joram et Josaphat et rege Edom, ubi dimicaverunt contra Moab, ubi aquae [Ed. aquam] terram sine pluvia repleverunt. XX. De muliere cujus vasa oleo impleta sunt ad Helisei verbum; et de Sonamite, cujus filium suscitavit. XXI. De Neeman Syro leproso per Helisaeum curato, et de Giesi puero Helisei. XXII. De rege Syriae qui venit obsidere Samariam, ubi Helisaeus orans, hostes caecitate percussit, et de obsidione et fame, ubi duae mulieres comederunt infantem: et de fuga Syrorum. XXIII. De fame annorum septem, et de Sonamite quae peregrinata est, et de Benadab [Ed. Nadab] et Azachel regibus Syriae, et de Cazia [Ed. Achazia ]. XXIV. De Jeu uncto in regem, qui occidit Jora, et de Jezabel et LXX filios Achab, et Sacerdotes Baal. XXV. De Azachel quomodo evertit Galaad, et Joachaz filio Jeu, et de Athalia regina, de Joas occultato, et de Joada sacerdote, et de restauratione templi. XXVI. De Azachel rege Syriae, quomodo asportavit de Israel thesauros, et de Amasia filio Joas, et de Joachaz filio Jeu, et de Joas filio ejus, et de morte Helisaei et de eo qui resuscitatus est super ejus sepulcrum [Ed. tacet super ejus sepulcrum ]. XXVII. De Amasia rege Juda, et de bello quod ei intulit Joas, et de Jeroboam filio Joas, et de Azaria filio Amaziae, et de Zacharia filio Jeroboam. XXVIII. De Joatha filio Azariae, et de Jona propheta et de Sellum [Ed. Azariae propheta et de Sellum, etc.], qui regnavit post Zachariam, et post Sellum Anahem, et de Ful rege Assyriorum, et de Phaceia [Ed. Phac, et de Phaceia] post quem Phacee filius Romoliae. XXIX. De Theglat rege Assur, quomodo Galileam, et Galaad demolitus est, et de Osee qui regnavit post Phacee, et de Achaz filio Joathae, et quae de Rasin et Phacee referuntur. XXX. [Ed. totum hocce capitulum praetermittit.] De Ezechia filio Achaz, et de Osee rege Israel, et de Salmanasar, et de Samaria capta quod ob iniquitatem interierit Israel, et de alienigenis quos, in Samaria, leones comederent. XXXI. De Ezechia quomodo abstulit aeneum serpentem, et de Senacheribo et Rapsace, et Isaia propheta et quomodo angelus centum . . . . XX millia [Ed. centum octoginta quinque millia] de Assyriis interfecit. XXXII. De aegritudine Ezechiae, et de signo in sole, et de pueris et litteris Berodach regis Babylonis de Manasse et iniquitatibus ejus, et de Ammon filio Manasse. XXXIII. De Josia filio Ammon, et de libro in templo reperto, et de Oldad propheten, et idolis de Juda et de Samaria expurgatis, et de Pascha quod celebravit [Ed. sup. Josias ]. XXXIV. De Joachaz filio Josiae, et de Nechao rege Aegypti: quomodo Joacim regem loco Joachaz [Al. Joaz] fecerit, et de Nabuchodonosor, et de Jojachim filio Jojachim [Al. et de Joachim dumtaxat, absque filio Jojachim], et de captivitate secundo in Babylonem abducta cum rege Jojacin, et de Sedecia. XXXV. De tertia captivitate in Chaldaeam, cum Sedecia rege, et universis templi vasis translatis, et de Godolia, quomodo vel praepositus, vel occisus est, et de Joacin in Babylone educto de carcere. INCIPIUNT LIBRI DUO MALACHIM. LIBER PRIMUS. [Cap. I.] Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat. Dixerunt ergo servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat [h. operiat] eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamiten, et adduxerunt eam ad regem. Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege [h. fuitque operimentum regi], et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam. Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom [h. et ipsum peperit post Absalom]. Et sermo ei cum Joab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniae. Sadoc vero sacerdos, et Banaias [ Ms. Banaias], filius Joiadae, et Nathan propheta, et Semei, et Rei, et robur [h. et robustissimi David] exercitus David non erat cum Adonia. Immolatis ergo Adonias arietibus [h. ovibus] et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis. Nathan autem prophetam, et Banaian, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti, quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc [h. non habet] ignorat? Nunc ergo veni, accipe a me consilium, et salva animam tuam, filiique tui Solomonis [h. non habet]. Vade et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi [h. non habet] ancillae tuae, dicens: [ Vulg. tacent quod.] Quod Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias? Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex, quid tibi, inquit, vis? Quae respondens, ait: Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae, Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes [h. oves] plurimes, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiae: Salomonem autem servum tuum non vocavit. Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in [h. in solio domini mei regis post eum] solio tuo, domine mi rex, post te. Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. Et nuntiaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset ante conspectum [ Vulg. in conspectu] regis, et adorasset eum pronus in terram, dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum? Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes [oves] plurimos, et vocavit universos filios regis, et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias: Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Joiadae, et Salomonem famulum tuum, non vocavit. Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo, quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum, juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie. Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus rex [ Vulg. tacent rex] David in aeternum. [Titulus I.] Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege, dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite [h. deponite] eum in Gion. Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon! Et Ascendetis post eum, et venietis [h. et veniet], et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique praecipiam ut sit dux super Israel, et super Judam. Et respondit Banalas filius Joiadae, regi dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David. [T. II.] Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta, et Banaias filius Joiadae, et Cherethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gion. Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon! Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum. Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo, jamque convivium finitum erat: sed et Joab, audita voce tubae, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? Adhuc illo loquente, Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians. Responditque Jonathan Adoniae: Nequaquam: dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem: misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadae, et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis. Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion [ Ms. Geon], et ascenderunt inde laetantes, et insonuit [ Mss. intonuit] civitas: haec est vox, quam audistis. Sed et Salomon sedet super solium regni. Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronum ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo. Insuper et haec [ Vulg. tacent insuper et haec] locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem super solium, videntibus oculis meis. Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Juret mihi hodie rex Salomon, quod non interficiat servum suum gladio. Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus [ Ms. filius virtutis], non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei [ Ms. tacet ei] Salomon: Vade in domum tuam.

[T. III, Cap. II.] Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, praecepitque Salomoni filio suo, Ego ingredior viam universae terrae, confortare, et esto vir. Et observa [ Ms. etc.] custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, ut custodias caeremonias [h. statuta ] ejus, et praecepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Mosi, ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris: ut confirmet Dominus sermones suos, quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui viam suam, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel. Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasae filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus. Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces [h. depones] canitiem ejus pacifice ad inferos. Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. Habes quoque apud te [Ms. tacet te] Semei filium Gera filii [h. non habet] Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad castra [h. Mannaim]: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio: tu noli pati esse eum innoxium. Vir autem sapiens es, et scies quae facias, deducesque [h. depones] canos ejus cum sanguine ad infernum. [T. IV.] Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David. Dies autem quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis: in Jerusalem, triginta tribus. Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. [T. V.] Et ingressus Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei: Pacificusne est [Ms. tacet est] ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus. Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille: Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat [Ms. proposuerat] omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei. Nunc ergo petitionem unam deprecor a te: ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum: Loquere. Et ille ait: Precor, ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest h. Nam non avertet faciem tuam]) ut det mihi Abisag Sunamiten [ Vulg. Sunamidem hic et infra ] uxorem. Et ait Bethsabee; Bene, ego loquar pro te regi. Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia, et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram ejus. Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas [h. ne avertas] faciem meam. Et [Ms. tacet et] dixit ei rex: Pete, mater mea [Ms. mi]: neque enim fas est ut avertam faciem tuam [h. Pete, mater mi. Non avertam faciem tuam]. Quae ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor. Responditque rex Salomon, et dixit matri suae: Quare postulas Abisag Sunamiten Adoniae? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviae [h. et ei, et Abiathar sacerdoti, et Joab filio Sarviae]. Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit [ Vulg. addunt me] super solium David patris mei, qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias [T. VI]. Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Joiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei [h. Domini Domini] coram David patre [Ms. patri] meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus. Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare, misitque Salomon Banaiam filium Joiadae, dicens; Vade, interfice eum. Et [Ms. tacet et] venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Haec dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: Haec locutus est Joab, et haec respondit mihi. Dixitque ei [Ms. tacet ei] rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei. Et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros, melioresque se, et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israel, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda, et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus, in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui et throno illius, sit pax usque in aeternum a Domino. [T. VII.] Ascendit itaque Banaias filius Joiadae, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto. Et constituit rex Banaian filium Joiadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. Misit quoque rex, et vocavit Semei, dixitque ei: Aedifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi, et non egredieris inde huc atque illuc. Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum. Dixitque Semei regi: Bonus est [Ms. tacet est] sermo. Sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis. Factum est autem post annos tres, ut fugerent servi [h. duo servi] Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nuntiatumque est Semei, quod servi ejus essent [ Vulg. issent] in Geth. Et surrexit Semei, et stravit asinum suum: ivitque in Geth ad Achis ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. Nuntiatum est autem Salomoni, quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi: Quacumque [h. adjuravi tibi per Dominum, et contristatus sum: Quacumque] die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi. Quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi? Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum. Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. Jussit itaque rex Banaiae filio Joiadae, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.

[T. VIII, Cap. III.] Confirmatum est Igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Aegypti; accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. Attamen populus immolabat in excelsis: non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. Dilexit autem Salomon dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias [h. mille holocausta] in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. [T. IX.] Apparuit autem [ Ms. tacet autem] Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum: custodisti enim ei misericordiam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. Et nunc, Domine Deus meus [ Ms. et Vulg. tacent meus], tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvus, et ignorans egressum et introitum meum [h. non habet]. Et servus tuus in medio est populi [h. populi tui], quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum tuum hunc multum? Placuit ergo sermo coram Domino [h. in oculis Domini], quod Salomon hujuscemodi postulasset rem. Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animam [Ms. et Vulg. animas] inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo similis tui fuerit in regibus cunctis retro diebus [h. sit in regibus omnibus diebus tuis]. Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos. Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod somnium [h. igitur evigilavit Salomon: et ecce somnium]: Cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca foederis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande [h. non habet] convivium universis famulis suis. [T. X.] Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo, quarum una ait: Obsecro [h. non habet], mi domine; ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. Tertia vero die postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte, dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens intempesta nocte silentio [h. non habet], tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. Responditque altera mulier: Non est ita [ Vulg. addunt ut dicis], sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Econtrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex ait: Haec dicit, filius meus vivit, et filius tuus mortuus est. Et ista respondit, non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit. Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege: Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine [h. non habet domine], date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. Econtrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. Respondens rex ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: haec est enim [ Ms. tacet enim] mater ejus. Audivit itaque omnis Israel judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.

[T. XI, Cap. IV.] Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel, et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis: Elioreph et Ahia filii Sisa scribae: Josaphat filius Ahilud a commentariis: Banaias filius Joiadae super exercitum: Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes. Azarias filius Nathan, super eos [h. super praepositos], qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis, et Ahisar praepositus domus, et Adoniram filius Abda super tributa. Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui ejus: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. Et haec nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim. Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Beth-Sames, et Elon et Beth-Anan. Benesed in Aruboth: ipsius erat Soccho et omnis terra Epher. Bernabinadab, cujus omnis Nephath-Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. Bana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo, et universam Beth San, quae est juxta Sarthana subter Jezrael, a Beth-San usque Abelmeula e regione Jecmaan. Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avoth-Jair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas. Ahinadad, filius Addo, praeerat in Manaim: Ahimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in conjugio. Bana, filius Husi, in Aser [ Ms. Banaa et Asar], in Baloth. Josaphat, filius Pharue, in Issachar. Semei, filius Ela, in Benjamin. Gaber, filius Uri, in terra Galaad, in terra Seon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra [h. et praefectus unus erat super terram ]. Juda et Israel innumerabiles [h. plurimi], sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes. [T. XII, C. IV.] Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti, offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus. Erat autem cibus [h. panis] Salomonis per dies singulos, triginta cori similae, et sexaginta cori farinae, decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes [h. oves], excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum, et avium atilium [h. omissis, cervis, capreis, bubalis ]. Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans flumen a Taphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum, et habebat pacem ex omni parte in circuitu. Habitabatque Juda et Israel absque timore ullo [h. confidenter ], unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Ber-Sabee, cunctis diebus Salomonis. Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium et duodecim millia equestrium. Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis, cum ingenti cura praebebant in tempore suo. [h. Nutriebantque supradicti praefecti regem Salomonem, et omnes convivas Salomonis cum ingenti cura in tempore suo.] Hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum, ubi erat rex, juxta constitutum sibi. [h. ubi erat constitutum sibi.] Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam, quae est in littore maris. Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahite, et Heman, et Chalchol [ Ms. Calcas], et Dorda, filiis Maol, et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque et mille. Et disputavit super lignis, a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete, et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et [ Ms. tacet et] ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam ejus.

[T. XIII, Cap. V.] Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. Misit autem et Salomon ad Hiram, dicens: Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum [h. Tu scis quod David pater meus non potuit aedificare domum] nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. [T. XIV.] Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. Quamobrem cogito aedificare templum nomini Domini [ Ms. tacet Domini] Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo. Praecipe igitur ut praecidant mihi [ Vulg. addunt servi tui] cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis [h. quamcumque dixeris. Vulg. petieris]: scis enim quomodo [ Ms. quoniam] non est in populo meo [h. in nobis] vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii. Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. [T. XV.] Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quaecumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari, usque ad locum quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae. Itaque Hiram [h. hic habet, Hiron] dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus. Salomon autem praebebat Hiram viginti millia coros tritici, in cibum domus ejus, et viginti coros purissimi olei: haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei [ Ms. tacet ei], et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum. Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis, et Adoniram erat super hujuscemodi indictione. Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte: absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, praecipientium populo et [h. non habet] his qui faciebant opus. Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos, in fundamentum templi, et quadrarent eos: quos dolaverunt caementarii Salomonis, et caementarii Hiram: porro Biblii praeparaverunt [h. et Giblim et praeparaverunt] ligna et lapides ad aedificandam domum.

[C. V. Cap. VI.] Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio [ Ms. Zoi] (ipse est mensis secundus), regis [ Vulg. regni] Salomonis super Israel, aedificare coepit domum [ Vulg. aedificari domus] Domino. Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. Et porticus erat ante templum [h. ante templum domus] viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. Fecitque in templo fenestras obliquas. Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi. Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est, et malleus, et securis, et omne ferramentum, non sunt audita in domo, cum aedificaretur. Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae: et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Et aedificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. [T. XVI.] Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens; Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea: firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum. Et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel. Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam. [T. XVII]. Et aedificavit [ Ms. addit. Salomon] parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis intrinsecus, et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora, et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum Sanctorum. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete [h. non habet]. Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat [h. praeparaverat], ut poneret ibi arcam foederis Domini. Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis, et operuit illud atque vestivit auro purissimo [h. obryzo]. Sed et altare vestivit cedro. Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare oraculi texit auro. Et fecit in oraculo duo cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alae usque ad alterius alae [ Ms. tacet alae] summitatem. Decem quoque cubitorum erat cherub secundum: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. Texit quoque cherubim auro. Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno, et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes [h. intrinsecus et extrinsecus]. Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum [h. non habet] quinque. Et duo ostia de lignis olivarum, et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species [h. non habet], et anaglypha [h. et picturas varias] valde [ Ms. valide] prominentia, et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et caetera [h. non habet] auro. Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas [h. et picturas varias] valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam [h. operuitque auro aequaliter super sculpturas]. Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. [T. XVII.] Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio, et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis [ Ms. tacet suis] aedificavitque eam annis septem. [Cap. VII.]

Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. Aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis, et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas: ligna quippe cedrina exciderat in columnas [h. super quatuor columnarum ordines, lignaque cedrina super columnas]. Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur [ Ms. sustinebatur]. Unus autem [h. non habet] ordo habebat columnas quindecim contra se invicem positas, et e regione se respicientes, aequali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia. Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis, et alteram porticum in facie majoris porticus, et columnas, et epistylia super columnas. Porticum quoque solii, in qua tribunal est [h. in qua judicabat] fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem. Et domuncula [h. domus], in qua sederetur [ Ms. sedetur] ad judicandum [h. non habet], erat in media porticu [h. erat in atrio alio], simili opere. Domum quoque fecit filiae Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum. Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serati erant: a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus [ Ms. intrinsecus] usque ad atrium majus. Fundamenta autem, de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum. Et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant, similiterque de cedro [h. et cedri]. Et atrium majus rotundum, trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolato [ Ms. dolata] cedro: nec non in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus. Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusilia ex aere: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum: et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella, quae erant super summitatem malogranatorum: eodem modo fecit et capitello secundo. Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. Et statuit duas columnas in porticu templi: cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin: similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz. Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit: perfectumque est-opus columnarum. Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. Et sculptura subter [ Ms. sculptura super] labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare: duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles. Et stabat super duodecim boves, e quibus tres aspiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem, et mare super eos desuper erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. Grossitudo autem luteris [ Ms. lateris], trium unciarum erat: labiumque ejus, quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat. Et fecit bases decem aeneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturae inter juncturas. Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim: et in juncturis similiter desuper: et subter leones et boves, quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei: et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate: et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium: in angulis autem columnarum variae caelaturae erant: et media intercolumnia, quadrata non rotunda. Quatuor quoque rotae, quae per quatuor angulos basis erant, cohaerebant [ Vulg. addit sibi] subter basim: una rota habebat altitudinis cubitum et semis. Tales autem rotae erant, quales solent in curru [ Ms. curribus] fieri: et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia. Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant. In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et [h. non habet] dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas et sculpturas varias ex semetipsa [ Ms. semetipso]. Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem stantis hominis, ut non caelata, sed apposita per circuitum viderentur. In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili. Fecit quoque decem luteres aeneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum; singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. Et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi [h. domus] contra orientem ad meridiem. Fecit ergo Hiram [h. Hirom] lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo [h. in domo] Domini. Columnas duas, et funiculos capitellorum [ Ms. capitulorum] super capitella columnarum duos: et retiacula duo, ut operirent duos funiculos, qui erant super capita columnarum [h. duos funiculos capitulorum]. Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis: duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum, qui erant super capita columnarum. Et bases decem, et luteres decem super bases. Et mare unum, et boves duodecim subter mare. Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa [h. omnia haec vasa], quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant. In campestri regione [h. non habet] Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Socchoth et Sarthan. Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris. [T. XIX.] Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram, contra, oraculum, ex auro puro: quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos [h. non habet], et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti Sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant. Et perfecit omne opus quod faciebat rex Salomon in domo Domini, et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum, et vasa reposuitque in thesauris domus Domini.

[T. XX, Cap. VIII.] Tunc congregati sunt omnes majores natu Israel cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israel, ad regem Salomonem in Jerusalem [h. Tunc congregavit Salomon majores natu in Israel, omnes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel in Jerusalem, ut deferrent]: ut deferrent arcam foederis Domini, de civitate David, id est, de Sion. Couvenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Ethanim, in solemni die, ipse est mensis septimus. Veneruntque cuncti senes ex Israel, et tulerunt sacerdotes arcam, et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitae. Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israel, quae convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam: et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero, et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi [h. domus], in Sanctum Sanctorum, subter alas cherubim. Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. In arca autem non est aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti. [T. XXI.] Factum est autem, cum exissent sacerdotes de Sanctuario, nebula [h. nubes] implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam [h. nubem], impleverat enim gloria Domini domum Domini. Tunc ait Salomon; Dominus dixit, ut habitaret in nebula. Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum. Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni Ecclesiae Israel: omnis enim Ecclesia Israel stabat. Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens: A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David ut esset super populum meum Israel. Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel: et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. Verumtamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit domum nomini meo. Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel. Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus est Domini, quod percussit cum patribus nostris, quando egressi sunt [h. quando eduxit eos] de terra Aegypti. Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu [h. coram omni ecclesia] Ecclesiae Israel, et expandit manus suas in coelum, et ait: Domine Deus Israel, non est similis tui, Deus in coelo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant [ Vulg. ambulabant] coram te in toto corde suo. Qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti [h. ore tuo locutus es, et manu fecisti; sicut dies haec], ut haec dies probat. Nunc igitur, Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut ambulasti in conspectu meo. Et nunc, Domine Deus Israel, firmentur verba tua, quae locutus es servo tuo David patri meo. Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? [T. XXII.] Si enim [h. Ecce coelum] coelum, coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi? Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie: ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem [h. Super locum de quo dixisti, erit nomen meum ibi ad audiendam orationem], quam orat ad te servus tuus in loco isto. Ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto: et exaudies in loco habitaculi tui in coelo: et cum exaudieris, propitius erit. Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum, quo teneatur astrictus; et venerit propter juramentum, coram altari tuo in domum tuam [h. hanc]: tu exaudies in coelo; et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus: justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos [h. inimicum suum] (quia peccaturus est tibi) et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et [h. non habet] oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac: exaudi in coelo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. Si clausum fuerit coelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo [h. et confitentes nomini tuo] et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam: exaudi eos in coelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem. Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut aerugo, locusta, rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens, omnis [ Vulg. omnia] plaga, universa infirmitas, cuncta devoratio, et imprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel: si quis cognoverit plagam [h. cunctam orationem et deprecationem quae fuerit omni homini de populo tuo Israel, cum cognoverint plagam] cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac: tu exaudies in coelo in loco habitationis tuae, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris [ Ms. videns] cor (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum) ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fertis, et brachium tuum extentum, ubique ) [h. non habet]; cum venerit ergo, et oraverit in loco hoc [h. in domo hac], tu exaudies in coelo in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos [h. inimicum suum], per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo, et exaudies in coelo [h.] orationem eorum, et precem eorum, et facies judicium eorum. [T. XXIII.] Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum [h. inimici] longe vel prope, et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis [h. in terra cap tivantium eos], et conversi deprecati te [ Ms. tacet te] fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus: et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et in tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt [ Vulg. fuerint]: et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis, quam elegisti, et templi [h. domus] quod aedificavi nomini tuo: exaudies in coelo, in firmamento solii tui, orationes eorum, et preces eorum [ Ms. tacet eorum], et facies judicium eorum: et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus praevaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. Populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti [h. de Aegypto], de medio [ Ms. domo] fornacis ferreae. Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui [ Ms. tacet tui] Israel, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te. Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Mosen servum tuum [h. per manum Moysi servi tui], quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus. [T. XXIV.] Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat ad coelum. Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiae Israel voce magna, dicens: Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, juxta omnia quae locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo, ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum [h. per manum Moysi] servi sui]. Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et caeremonias ejus [ Ms. tacet ejus], et judicia quaecumque mandavit patribus nostris. Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium [ Vulg. addit cum] servo suo, et populo suo [ Ms. tacet suo] Israel per singulos dies: et sciant omnes populi terrae, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus [h. Sit quoque cor vestrum perfectum cum Domino Deo nostro, adambulandum in decretis ejus, et custodiendum] mandata ejus, sicut et hodie. Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino. Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia: ovium, centum viginti millia: et dedicaverunt templum [h. domum] Domini rex et filii Israel. [T. XXV.] In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini: fecit quippe ibi holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum [ Ms. holocausta], et sacrificium, et adipem pacificorum. Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus, et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. [T. XXXVI.] Et [ Ms. tacet et] in die octava dimisit populum: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israel populo suo.

[Cap. IX.] Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis [h. et domum regis], et omne quod optaverat et voluerat facere, apparuit Dominus ei secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis, et in aequitate: et feceris omnia quae praecepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, ponam [h. firmabo] thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israel. Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea, et caeremonias [ Vulg. addit meas] quas proposui vobis, sed [ Ms. si] abieritis, et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos: auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis: et templum [h. domum], quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo. [T. XXXVII.] Eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis. Et domus haec erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic? Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt [ Vulg. addit eos]: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis (Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae. Egressusque est Hiram de Tyro, ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei, et ait: Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater [h. frater meus]? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. Haec est summa expensarum, quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Eser, et Mageddo, et Gazer. Pharao rex Aegypti ascendit, et cepit Gazer, succenditque eam igni: et Chananaeum, qui habitabat in civitate, et interfecit, et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. Aedificavit ergo Salomon Gazer, et Beth-Oron inferiorem, et Baalath, et Palmiram [h. Tadmor] in terra solitudinis. Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et erant absque muro, munivit [h. non habet], et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae. [T. XXVIII.] Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis, et Hetthaeis, et Phaerezeis, et Evaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel: horum filios, qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare: fecit tributarios Salomon, usque in diem hanc. De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant bellatores viri, et ministri ejus, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum [h. equitum]. Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei [ Vulg. addit. Salomon]: tunc aedificavit Mello. Offerebat quoque rex Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta, et pacificas victimas, super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum [h. perfectaque est domus]. [T. XXIX.] Classem quoque fecit rex Salomon in Asion-Gaber, quae est juxta Ailam [h. Eloth] in littore maris Rubri, in terra Idumaeae. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros [ Ms. tacet viros] nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. Qui cum venissent in Ophis, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.

[T. XXX, Cap. X.] Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus. Et ingressa Jerusalem multo cum [ Ms. tacet cum] comitatu, et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo, et docuit eam [h. et nuntiavit ei] Salomon omnia verba quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, ut non responderet ei. Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat, et cibos [h. cibum] mensae ejus, et habitacula servorum, et ordinem ministrantium, vestesque eorum, et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum. Dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audivi in terra mea, super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi. Beati viri tui, et beati servi tui, hi qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti [ Vulg. complacuisti], et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam. Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni. (Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa [ Ms. tacet visa] usque in praesentem diem.) Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et petivit ab eo: exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. [T. XXXI.] Erat autem pondus auri, quod afferebatur [ Vulg. offerebatur] Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri: excepto eo, quod afferebant [ Ms. offerebant] viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scuta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae. [T. XXXII.] Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta [h. ducentas hastas] de auro puro, sexcentos siclos auri [h. sexcentos aureos], dedit in laminas scuti unius. Et trecentas peltas [h. trecenta scuta] ex auro probato: trecentae minae [tres mnae] auri unam peltam vestiebant: posuitque ea rex in domo saltus Libani. Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis [h. auro obryzo], qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duae [h. non habet] manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo [h. non habet] leones stabant juxta manus singulas [h. non habet]: et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis. Sed et omnia vasa, de quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa [h.] supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis. Quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et [ Ms. tacet et] dentes elephantorum, et simias, et pavos. Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae, divitiis, et sapientia. Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. Et singuli deferebant ei munera, vasa aurea et argentea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos, per annos singulos. Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas [h. per civitates qua drigarum ], et cum rege in Jerusalem. Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta lapidum: et cedrorum praebuit multitudinem, quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus. Et adducebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant. Egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sexcentis siclis argenti [h. sexcentis argenteis], et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hetthaeorum et Syriae equos venumdahant.

[T. XXXIII, Cap. XI.] Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hetthaeas [ Ms. Cetthaeas]: de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo [h. non habet] amore. Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae: et averterunt mulieres cor ejus [mulieres ejus cor ejus]. Cumque jam esset senex, depravatum est per mulieres cor ejus, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum [ Ms. coram] Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Sed colebat [h. sed sequebatur] Salomon Astharthen [h. Asthareth de um Sodoniorum] deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum [h. hic Melchon, Et, ab ominationem Ammonitarum]. Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, [h. Fecitque Salomon malum in oculis Domini], et non adimplevit ut sequeretur Dominum, sicut David [ Ms. tacet David] pater ejus. Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab [h. excelsum hamos idolo Moab], in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo [h. contaminationi] filiorum Ammon. Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis. Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus [ cor ejus ] a Domino Deo Israel, quia apparuerat ei secundo, et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quae mandavit ei Dominus. Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. Verumtamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, nec totum regnum auferam [scindam], sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum, et Jerusalem quam elegi. [T. XXXIV.] Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni, Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom. Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumaea (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israel, donec interimeret [ Ms. interficerent] omne masculinum in Idumaea), fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Aegyptum: erat autem Adad puer parvulus. Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti: qui dedit eis domum, et cibos [h. panem] constituit, et terram delegavit. Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suae germanam Thaphnes reginae. Genuitque ei soror Thaphnes Genubath [ Ms. Genebat] filium, et nutrivit eum Thaphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus. Cumque audisset Adad in Aegypto, dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam [h. Mitte me, et vadam] in terram meam. Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges: ut quaeras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla; sed obsecro te ut dimittas me [h. ut mittas me]. [T. XXXV.] Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum, et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco, eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis, et hoc est malum Adad, et odium contra Israel, regnavitque in Syria. [T. XXXVI.] Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, servus Salomonis, levavit manum contra regem. Et haec causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph. [T. XXXVII.] Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahias pallium suum [h. non habet] novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei, propter servum meum David et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel: eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astharthen [h. Astoreth] deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Melchom deum filiorum Ammon, et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia, sicut David pater ejus. Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus: filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi. Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me [h. in oculis meis], custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel, et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac [ Ms. Susam] regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. Reliquum autem Verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus: ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis. [T. XXXVIII.] Dies autem, quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui, regnavitque Roboam [h. Rehabam] filius ejus pro eo.

[T. XXXIX, Cap. XII.] Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. At Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Aegypto. Miseruntque, et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio [h. de servitute] patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. [T. XL.] Cumque abiisset populus, iniit consilium rex Roboam cum senibus, qui assistebant coram Salomone patre ejus dum adhuc viveret, et ait: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic [ Ms. tacet huic]. Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. [T. XLI.] Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei. Et adhibuit adolescentes [h. parvulos], qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi: Levius fac jugum, quod imposuit pater tuus super nos. Et dixerunt ei juvenes [h. parvuli], qui nutriti fuerant cum eo: Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei [h. lumbis]. Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus caecidit vos flagellis: ego autem caedam vos [ Ms. tacet vos] scorpionibus. Venit ergo Jeroboam, et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens; Revertimini ad me die tertia. Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod dederant ei, et locutus est eis secundum consilium juvenum [h. parvulorum], dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum: ego autem addam jugo vestro: pater meus caecidit vos flagellis: ego autem caedam vos scorpionibus. Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae [ Ms. Abiae] Silonitae, ad Jeroboam filium Nabat. [T. XLII.] Videns itaque populus [h. Videns itaque omnis Israel], quod noluisset eos audire rex, respondit ei, dicens: Quae nobis pars in David? vel quae haereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel: nunc vide domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua. Super filios autem Israel, quicumque [h. non habet] habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. Misit igitur rex Roboam Aduram, qui erat super tributa, et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus [h. invitus] ascendit currum, et fugit in Jerusalem: recessitque Israel a domo David, usque in praesentem diem. [T. XLIII.] Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum, congregato coetu, et constituerunt eum [ Ms. tacet eum] regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Judam solam. [T. XLIV.] Venit autem Roboam in Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum [h. non habet] bellatorum, ut pugnarent [ Ms. pugnaret et reduceret] contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. [T XLV.] Factus est autem sermo Dei [ Vulg. Domini] ad Semeiam virum Dei, dicens: Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens: Haec dicit Dominus: Non ascendetis, nec bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam, a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus [h. secundum verbum Domini]. Aedificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi, et egressus inde aedificavit Phanuel. [T. XLVI.] Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem, et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. Et excogitato consilio, fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Posuitque unum in Beth-El, et alterum in Dan. Et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. [T. XLVII.] Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis, quae celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Beth-El, ut immolaret vitulis quos fabricatus erat: constituitque in Beth-El sacerdotes excelsorum, quae fecerat. Et ascendit super altare quod exstruxerat in Beth-El, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo, et fecit solemnitatem filiis Israel, et ascendit super altare, ut adoleret incensum [ Ms. adoleretur].

[T. XLVIII, Cap. XIII.] Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Beth-El, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente [ Vulg. faciente]. Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum incendet super te. Deditque in die illa signum, dicens: Hoc erit signum quod locutus est Dominus: Ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est. Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat [ Ms. exclamaverat] contra altare in Beth-El, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum. [T. XLIX.] Et exaruit manus ejus, quam extenderat contra eum: nec valuit retrahere eam ad se. Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod praedixerat [h. quod dederat ] vir Dei in sermone Domini. Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat. [T. L.] Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas [ Ms. prandeamus], et dabo tibi munera. Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum, nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto: sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam: nec reverteris per viam quam venisti. Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Beth-El. [T. LI] Prophetes autem quidam senex habitabat in Beth-El, ad quem venit filius suus [ Ms. ejus], et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei in illa die in Beth-El: et verba quae locutus fuerat ad regem. Et narraverunt patri suo, et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit, et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum, et ait illi: Tune es vir Dei, qui [ Vulg. tacet qui] venisti de Juda? Respondit: Ego sum. Dixit ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem. Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, nec bibam aquam in loco isto: quia locutus est Dominus [h. non habet] ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et neque bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua fieris. Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui, et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, et [ Vulg. ut] comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, et reduxit secum: comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. [T. LII.] Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum. Et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Juda, dicens: Haec dicit Dominus: Quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi [ Ms. tacet tibi] Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam, in loco in quo praecepit [ Ms. praeceperam] tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur [ Ms. infertur] cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum. Cumque comedisset, et bibisset, stravit asinum suum prophetae, quem reduxerat. Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. Et ecce, viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes senex ille habitabat. Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini, quod locutus est ei. Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec laesit asinum. Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetes senex, ut plangeret eum. Et posuit cadaver ejus in sepulcro suo, et planxerunt eum: Heu heu [h. Heu, frater mi], frater. Cumque planxissent [h. sepelissent] eum, dixit ad filios suos: Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro in quo vir Dei sepultus est: juxta ossa ejus ponite ossa mea. Profecto enim veniet sermo, quem praedixit [h. vocavit] in sermone Domini contra altare quod est in Beth-El, et contra omnia fana excelsorum, quae sunt in urbibus Samariae. [T. LIV.] Post [h. verbum hoc ] verba haec non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed econtrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum: quicumque volebat implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae.

[T. LV, Cap. XIV.] In tempore illo aegrotavit Abia filius Jeroboam. Dixitque Jeroboam uxori suae: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Abias propheta, qui locutus est mihi, quod regnaturus essem super populum hunc. Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero. Fecit ut dixerat uxor Jeroboam, et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiae: at ille non poterat videre, quia caligaverant [ Ms. caligaverunt] oculi ejus prae senectute. Dixit autem Dominus ad Ahiam [h. hic habet, Ahian]: Ecce uxor Jeroboam ingreditur, ut consulat te super filio suo qui aegrotat. Haec et haec loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet esse se quae erat: audivit Ahias sonitum pedum ejus introeuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: [T. LVI.] quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius [h. non habet]. Vade, et dic Jeroboam: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israel, et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo [h. in oculis meis]: sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti [h. et ambulasti, et fecisti] tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum: idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israel [h. clausum, et derelictum]: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes, qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves coeli, quia Dominus locutus est. Tu igitur surge, et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer [h. parvulus], et planget eum omnis Israel, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulcrum, quia inventus est sermo bonus super eum [h. in eo] a Domino Deo Israel, in domo Jeroboam. Constituit autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore: et percutiet Dominus [ Vulg. addunt Deus] Israel, sicut moveri solet arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. Et tradet Dominus Israel propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel. Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israel juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae [h. Ahian habet hic] prophetae. [T. LVII.] Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel. Dies autem, quibus regnavit Jeroboam, viginti et duo anni sunt [h. non habet), et dormivit cum patribus suis: regnavitque Nadab filius ejus pro eo. [T. LVIII.] Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset: decem et septem annis regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis [ Ms. Ammanithes]. Et fecit Judas malum coram Domino [h. in oculis Domini], et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverunt. Aedificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos [h. excelsa, et titulos], super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam; sed et effeminati [h. effeminatus] fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. [T. LIX.] In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem, et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit, scuta quoque aurea, quae fecerat Salomon: pro quibus fecit Roboam rex scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum. Reliqua autem sermonum Roboam, et omnium quae fecit, ecce scripta sunt [h. nonne scripta sunt] in libro Verborum [ Vulg. sermonum] dierum regum Juda. Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: [T. LX] nomen autem matris ejus Naama Ammanitis, et regnavit Abia [h. Abiam] filius ejus pro eo.

[Cap. XV.] Igitur in octavo decimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Absalom. [h. hic habet Abisalom.] Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum, nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret [ Ms. staret] Jerusalem, eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hetthaei. Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam, omni tempore [h. omnibus diebus] vitae ejus. Reliqua autem sermonum Abia, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Fuitque praelium inter Abiam et inter [ Ms. et Vulg. tacent inter] Jeroboam. [T. LXI.] Et dormivit Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo. In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israel regnavit Asa rex Juda, et quadraginta uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus, Maacha, filia Absalom. [h. Abisalom]. [T. LXII] Et fecit Asa rectum ante conspectum [h. in oculis Domini] Domini, sicut David pater ejus, et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum [h. non habet], quae fecerant patres ejus. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in loco ejus, quem consecraverat, subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron: excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum [ Ms. coram] Domino cunctis diebus suis, et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa. Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israel, cunctis diebus eorum. Ascendit quoque Baasa rex Israel in Judam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. [T. LXIII.] Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, dedit illud in manus servorum suorum, et misit ad Benadad filium Tabremon filii Ezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut venias, et irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me. Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abel domum Maacha, et universam Cheneroth [ Ms. Ceneroth], omnem scilicet terram Nephthali. Quod cum audisset Baasa: intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa. Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines ejus, et cuncta quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes. Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. [T. LXIV.] Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israel duobus annis. Et fecit quod malum est in conspectu Domini [h. in oculis], et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis [ Ms. et in peccato] ejus, quibus peccare fecit Israel. Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philistinorum, siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. [T. LXV.] Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus [h. de Jeroboam], donec deleret eum, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis, propter peccata Jeroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat [ Ms. fecit] Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel. Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel? Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel, cunctis diebus eorum. Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiae, super omnem Israel, in Thersa, viginti quatuor annis. Et fecit malum coram Domino [h. in oculis Domini], ambulavitque in via [ Ms. viis] Jeroboam, et in peccatis ejus, quibus peccare fecit Israel.

[T. LXVI, Cap. XVI.] Factus est autem sermo Domini ad Jeu filium Hanani contra Baasam [ Ms. Baasa], dicens: Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui [ Vulg. add. te] ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum: ecce, ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domum ejus: et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione [h. in agro], comedent eum volucres coeli. Reliqua autem sermonum Baasa, et quaecumque fecit, et praelia ejus [h. et fortitudo ejus], nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? [T. LXVII.] Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo. Cum autem in manu [h. Et etiam in manu] Jeu filii Hanani prophetae verbum Domini factum esset [h. fuit] contra Baasam, et contra domum ejus, et contra omne malum, quod fecerat coram Domino [h. in oculis Domini], ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum [h. propter quod occidisset eum], hoc est, Jeu filium Hanani, prophetam. Anno vicesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. Et rebellavit contra eum servus suus Zamri, dux mediae partis equitum [h. currum]: erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus, in domo Arsa praefecti Thersa. Irruens ergo Zamri, percussit et occidit eum, anno vicesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. [T. LXVIII.] Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex eo [ Vulg. ea] mingentem ad parietem, et propinquos et amicos ejus. Delevitque Zamri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jeu prophetae, et propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Anno vicesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zamri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum. [T. LXIX.] Cumque audisset rebellasse Zamri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris. Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. Videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit secum domum regiam: et mortuus est in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino [h. in oculis Domini], et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israel. Reliqua autem sermonum Zamri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth [ Ms. Geneth], ut constitueret cum regem: et media pars Amri. Praevaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. [T. LXX.] Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis. Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti: et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae. Fecit autem Amri malum in conspectu Domini [h. in oculis Domini], et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum. Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israel: ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. Reliqua autem sermonum Amri, et praelia ejus [h. et fortitudo ejus] quae gessit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? [T. LXXI.] Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Ahab filius ejus pro eo. Ahab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Ahab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis [h. viginti et quatuor annis]. Et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini, super omnes qui fuerunt ante eum. Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabath: insuper duxit uxorem Jezabel [h. Israel] filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, et plantavit lucum: et addidit Ahab in opere suo, irritans Dominum Deum Israel, super omnes reges Israel qui fuerunt ante eum. In diebus ejus aedificavit Ahiel de Beth-El, Jericho: in Abiram primitivo suo [h. primogenito suo] fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus: juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.

[T. LXX, Cap. XVII.] Et dixit Elias Thesbites [h. advena] de habitatoribus [h. de advenis] Galaad ad Ahab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto [h. stetit], si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc, et vade contra orientem et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi, ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. [T. LXXIII.] Corvi quoque deferebant ei [ Ms. tacet ei] panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram. Factus est igitur sermo Domini ad eum, dicens: Surge, et vade in Sarephtha [h. Sarphatha] Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te. Surrexit, et abiit in Sarephtha. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. Quae respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. [T. LXXIV.] Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcineritium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea. Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae. Quae abiit, et fecit juxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die hydria [h. et domus ejus per dies, hydria] farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae. [T. LXXV.] Factum est autem post verba [ Vulg. tacent verba] haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae, et erat languor ejus fortis nimis [ Ms. et Vulg. tacent ejus; tum Vulg. fortissimus pro fortis nimis], ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut remorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam [ Vulg. ad. Elias]: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum [ Ms. lectum]. Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti, ut interficeres filium ejus? Et expandit se, atque mensus est super puerum [h. parvulum] tribus vicibus, clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri [h. parvuli] hujus in viscera ejus. Et exaudivit Dominus vocem Eliae: et reversa est anima pueri [h. parvuli] intra eum, et revixit. Tulitque Elias puerum [h. parvulum], et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus [h. Vide, vivit filius tuus]. Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est [h. non habet].

(T. LXXVI, Cap. XVIII.) Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam, in anno tertio, dicens: Vade, et ostende te Ahab, ut dem pluviam super faciem terrae. Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Ahab: erat autem fames vehemens in Samaria. Vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae: Abdias autem timebat Dominum valde. Nam cum interficeret Jezabel [h. Isabel] prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua. Dixit ergo Ahab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte invenire possimus [ Ms. possemus] herbam, et salvare equos et mulos [h. equum et mulum], et non penitus jumenta intereant. Diviseruntque sibi regiones [h. terram], ut circumirent eas [h. eam]: Ahab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum [h. per viam unam solus, et Abdias per viam alteram seorsum solus]. [T. LXXVI.] Cumque esset Abdias in via, occurrit ei Elias: qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait: Num tu es, domine mi, Elias? Cui ille respondit: Ego. Vade, et dic domino tuo: Adest Elias. Et ille, quid, inquit, peccavi, quoniam tradis me servum tuum in manu Ahab, ut interficiat me? Vivit Dominus Deus tuus [ Vulg. ad. quia], non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. Et nunc, tu dicis mihi: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias. Cumque recessero a te, Spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro, et ingressus nuntiabo Ahab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. Numquid non indicatum est tibi domino meo, quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et [h. non habet] quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua? Et nunc tu dicis: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias: ut interficiat me? Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto [h. steti ], quia hodie apparebo ei. Abiit ergo Abdias in occursum Ahab, et indicavit ei. Venitque Ahab in occursum Eliae. [T. LXXVIII.] Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas [h. conturbans ] Israel? Et ille ait: Non turbavi [ Vulg. ad. ego] Israel, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jesabel. Misit Ahab ad omnes filios Israel, et congregavit prophetas in monte Carmeli. [T. XXIX.] Accedens autem Elias ad omnem populum, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum. Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophetae autem Baal quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi eligant [ Vulg. ad. sibi] bovem unum, et in frusta caedentes, ponant super ligna, ignem autem non supponant: et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam. Invocate nomina deorum vestrorum [h. In nomine deorum vestrorum], et ego invocabo nomen Domini [ Vulg. ad. mei]: et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait: Optima propositio [h. bonum verbum]. Dixit ergo Elias prophetis Baal: Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis: et invocate nomina deorum vestrorum [h. In nomine deorum vestrorum ], ignemque non supponatis. Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant. Cumque esset jam meridies, illudebat eis Elias, dicens: Clamate voce majore: Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut exercitetur. Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus, venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat, nec attendebat orantes: dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat. Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israel erit nomen tuum. Et aedificavit de lapidibus altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, et composuit ligna: divisitque bovem per membra, et posuit super ligna, et ait: Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent et secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque et tertio, et currebant aquae circa altare, et fossa aquaeductus repleta est. Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta, ait: Domine Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus Israel [h. in Israel], et ego servus tuus, et juxta praeceptum [h. verbum] tuum feci omnia verba haec. Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum [h. retrorsum]. Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. [T. LXXX.] Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat [ Ms. fugiat] ex eis. Quos cum comprehendissent, duxit [h. depo suit] eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. Et ait Elias ad Ahab: Ascende, et comede, et bibe; quia sonus multae pluviae est [T. LXXXI.] Ascendit Ahab ut comederet et biberet; Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem [ Vulg. addunt suam] inter genua sua, et dixit ad puerum suum: Ascende et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus. In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis [h. vola viri] ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Ahab: Junge [ Vulg. addunt currum tuum] et descende, ne occupet te pluvia. Cumque se verteret huc atque illuc, ecce coeli contenebrati sunt, et nubes [h. nubibus], et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Ahab abiit in Jezrael: et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Ahab, donec veniret in Jezrael.

[Cap. XIX.] Nuntiavit autem Ahab Jezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. [T. LXXXII.] Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Ber-Sabee [h. timuit ergo Helias . . . . . . . et surgens . . . . et venit in Bersabee] Juda, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: Suffecit mihi, Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum, quam patres mei. Projecitque se, et obdormivit sub umbra juniperi [h. subter unam juniperum]; et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. Et respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit: reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via. [T. LXXXIII.] Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Cumque venisset illuc, mansit in spelunca, et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam. Et ait ei: Egredere et sta in monte coram Domino, et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus. Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam. [T. XXXIV.] Et ait Dominus ad eum: Vade, et [ Ms. tacet et] revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris [ Vulg. addunt illuc], unges Azael regem super Syriam, et Jeu filium Namsi unges regem super Israel; Elisaeum autem filium Saphat, qui est de Abelmaula, unges prophetam pro te. Et erit, quicumque fugerit gladium Azael, occidet eum Jeu, et quicumque [ Ms. qui] fugerit gladium Jeu, interficiet eum Elisaeus. Et derelinquam mihi in Israel septem millia universorum genua, quae non sunt incurvata Baal, et omne os, quod non adoravit eum [h. et omne os quod non est osculatum eum] osculans manum. [T. LXXXV.] Profectus ergo inde [ Vulg. addunt Elias] reperit Elisaeum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum, et ipse in duodecim arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. Qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro [ Ms. addit te], patrem meum et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere, quod enim meum erat, feci tibi. [T. LXXXVI.] Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum [h. in vasis boum] coxit carnes, et dedit populo, et comederunt; consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.

[Cap. XX.] Porro Benadad, rex Syriae, congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus, et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. Mittensque nuntios ad Ahab regem Israel in civitatem, ait: Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt. Responditque rex Israel: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. Revertentesque nuntii, dixerunt: Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos dabis mihi. Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum, et omne quod eis placuerit, ponent [h. et omne concupiscibile oculorum tuorum ponent] in manibus suis, et auferent. Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae, et ait: Animadvertite, et videte, quoniam insidietur nobis. Misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis et pro argento et auro, et non abnui. Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum: Non audias, neque acquiescas illi [h. non habet]. Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite Domino meo regi: Omnia propter quae misisti ad servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum. Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me [ Ms. sequuntur]. Et respondens rex Israel, ait: Dicite ei [h. non habet]: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. Factum est autem, cum audisset [ Vulg. addunt Benadad] verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam. [T. LXXXVII.] Et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israel, ait ei: Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce, ego tradam eam in manu tua hodie: ut scias quia ego sum Dominus. Et ait Ahab: Per quem? Dixitque ei: Haec dicit Dominus: Per pedissequos pedisequos [h. per pueros] principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet praeliari? Et ille dixit: Tu. Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem millia, et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo [h. in umbraculis], et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte [h. in primis]. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria. At ille: Sive, ait, pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut praelientur, vivos eos capite. Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur [h. qui sequebatur eos]: et percussit unusquisque virum, qui contra se veniebat [ Ms. venerat], fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. [T. LXXXVIII.] Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te. Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos; sed melius est, ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. Tu ergo verbum hoc fac: Amove reges singulos ab exercitu suo [ Vulg. tuo], et pone principes pro eis, et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. [h. Et audivit vocem eorum. ] Credidit consilio eorum, et fecit ita. Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel. Porro filii Israel recensiti sunt, et acceptis cibariis, profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram. Et accedens [ Ms. et Vulg. addunt unus] vir Dei, dixit ad regem Israel: Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium: dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua, et scietis quia ego Dominus. Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies; septima autem die commissum est bellum, percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una. Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem millia hominum [h. virorum], qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum. Dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israel clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel: forsitan salvabit animas nostras [h. animam tuam ]. Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funes in capitibus suis [ Ms. tacet suis], veneruntque ad regem Israel, et dixerunt: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te [h. non habet], anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. Quod acceperunt viri pro omine, et festinanter [ Ms. festinantes] rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis [h. non habet]: Ite, et adducite eum [ Vulg. addunt ad me). Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum [h. non habet]. Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam, et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit [h. et ego cum foedere remittam te. Et pepigit foedus et misit] eum. [T. LXXXIX.] Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere [h. percutere eum]. Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. [T. XC.] Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus, cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum; quia si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti. At ille statim abstersit [ Al. abstergit] pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis. Qui ait ad eum: [T. XCI.] Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. Reversus est igitur rex Israel in domum suam, audire contemnens, et furibundus, venit in Samariam.

[T. XCII, Cap. XXI.] Post verba autem haec [ Vulg. ad. tempore illo] vinea erat Naboth Jezraelitae, qui erat in Jezrael, juxta palatium Ahab regis Samariae. Locutus est ergo Ahab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam, daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si tibi commodius putas, argenti pretium, quanto digna est. Cui respondit Naboth: Propitius mihi sit Dominus [h. Absit a me a Domino], ne dem haereditatem patrum meorum tibi. Venit ergo Ahab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezraelites, dicens: Non do tibi haereditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam, et non comedit panem. Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem? Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezraelitae, et dixi ei [ Al. dixit]: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam [ Vulg. addunt meliorem] pro ea. Et ille ait: Non dabo [ Ms. do] tibi vineam meam. [T. XCIII.] Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel. Surge, et comede panem, et aequo animo esto, ego dabo tibi vineam Naboth Jezraelitae. Scripsit itaque litteras [h. libros] ex nomine Ahab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu et ad optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth. Litterarum [h. librorum] autem erat ista sententia: Praedicare jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi, et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum [h. non habet] testimonium dicant: Benedixit Deum et regem, et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris [h. in libris], quas miserat ad eos: praedicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. Et adductis duobus viris filiis diaboli [h. Belial], fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut [ Ms. tacet ut] viri diabolici [h. Belial], dixerunt contra eum testimonium coram multitudine [h. coram populo ]. Benedixit Naboth Deo et regi, quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est. Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth, et mortuum, locuta est Ahab: Surge et posside vineam Naboth Jezraelitae, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam, accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est. Quod cum audisset Ahab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezraelitae, ut possideret eam. [T. XCIV.] Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, descende in occursum Ahab regis Israel, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam, et loqueris ad eum, dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem. Et ait Ahab ad Eliam: Num invenisti me [ Vulg. inimicum tibi], inimice meus? Qui dixit ei: Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini [h. in oculis]. Ecce ego inducam super te malum, et demetam [h. auferam] posteriora tua, et interficiam de Ahab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum [h. derelictum] in Israel. Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. [T. XCV.] Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrael. Si mortuus fuerit Ahab [h. qui mortuus fuerit de Ahab] in civitate, comedent eum canes: si autem [h. qui autem] mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres coeli. Igitur non fuit alter talis ut Ahab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini [h. in oculis Domini]: concitavit enim eum Jezabel uxor sua, et abominabilis factus [ Ms. effectus] est, intantum ut sequeretur idola [h. sordes], quae fecerant Amorrhaei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel. [T. XCVI] Itaque cum audisset Ahab sermones istos, scidit vestimenta sua [ Ms. vestem suam], et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: Nonne vidisti humiliatum Ahab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.

[Cap. XXII.] Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israel. (Dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth [ Ms. Ramath] Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae?) Et ait ad Josaphat: Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad? [T. XCVII.] Dixitque Josaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus, et populus tuus unum sunt, et equites mei [ Ms. addit et], equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israel: Quaere, oro te [h. non habet] hodie sermonem Domini. Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit [ Vulg. addunt eam] Dominus in manu regis. Dixit autem Josaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? Et ait rex Israel ad Josaphat: Remansit vir unus, per quem possemus [ Ms. possimus] interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michaeas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex. [T. XCVIII.] Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Jemla. Rex autem Israel et Josaphat, rex Juda, sedebat unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portae Samariae, et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. [T. XCIX.] Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanana [ Ms. Chanaam] cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam [h. consumas]: omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. Nuntius vero, qui ierat, ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant, sit ergo et sermo tuus similis eorum, et loquere bona. Cui Michaeas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet [ Vulg. addunt eam] Dominus in manus regis. Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris [h. Quot vicibus interrogabo te, ut non loquaris?] mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem, et ait Dominus: Non habent dominum [h. dominos] isti: revertatur unusquisque in domum suam in pace. [T. C.] Dixit ergo rex Israel ad Josaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum? Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris, et ait Dominus: Quis decipiet Ahab regem Israel [h. non habet], ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: [T. CI.] Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus [h. non habet]: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita. Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. [T. CII.] Accessit autem Sedecias filius Chanana, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Et ait Michaeas: Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris. Et ait rex Israel: Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amalech, et dicite eis: Haec dicit rex: Mittite virum [h. non habet] istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar [ Ms. revertor] in pace. Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, populi omnes. Ascendit itaque rex Israel, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. Dixit itaque rex Israel ad Josaphat: Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum [ Vulg. addunt suum], et ingressus est bellum. Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israel solum. Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum, et exclamavit Josaphat. Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo. [T. CIII.] Unus [ Vulg. vir] autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum [h. inter scapulas]. At ille dixit aurigae suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vesperi: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus, et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem suam [ Ms. et Vulg. tacent suam], et in terram suam [h. in castris dum sol occumberet, dicens: Vir in civitatem suam, et in terram suam ]. Mortuus est autem rex, et perlatus est Samariam, sepelieruntque regem in Samariam, et laverunt currum ejus in piscina Samariae, et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat. Reliqua vero sermonum Ahab, et universa quae fecit, et domus eburneae quam aedificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? [T. CIV. Dormivit ergo Ahab cum patribus suis, et regnavit Ohozias [h. Ahazias] filius ejus pro eo. [T. CV.] Josaphat vero filius Asa regnare coeperat super Judam anno quarto Ahab regis Israel. Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti quinque [h. a . . . . ] annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Azuba filia Salai [ Ms. Salaai]. Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini [h. in oculis]. Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Pacemque habuit Josaphat cum rege Israel. Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus, quae gessit, et praelia [h. fortitudo], nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. Nec erat tunc rex constitutus in Edom. Rex vero [h. non habet] Josaphat fecerat classes in mari [h. Tharsis], quae navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asion-Gaber. Tunc ait Ohozias [h. Ahazias] filius Ahab ad Josaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. [T. CVI.] Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo. Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super [h. regna verat super] Israel in Samaria, anno septimo decimo Josaphat regis Juda, regnavitque super Israel duobus annis. Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in viam Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxta omnia quae fecerat pater ejus.

MALACHIM LIBER SECUNDUS. [T. CVII, Cap. I.] Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Ahab. Ceciditque Ohozias [h. Ahazias] per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbitem [ Vulg. add. dicens]: Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? [T. CVIII.] Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias. Reversique sunt nuntii ad Ohoziam [h. Ahaziam]. Qui dixit eis: Quare reversi estis? At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israel, mittis [ Ms. mittes] ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Qui dixit eis: Cujus figurae et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba haec? At illi dixerunt: Vir pilosus [h. capillosus], et zona pellicea accinctus [ Ms. adcinctis] renibus. Qui ait: Elias Thesbites est. Misitque ad eum quinquagenario principem, et quinquaginta, qui erant cum eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei [h. vir Dei], rex praecepit, ut descendas. Respondensque Elias, dixit quinquaginerio: Si homo Dei [h. vir] sum [h. non habet] ego [ Ms. tacet ego], descendat ignis de coelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de coelo, et devoravit eum, et quinquaginta, qui erant cum eo. Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est [ Ms. locuti sunt] illi: Homo Dei [h. vir Dei], haec dicit rex: Festina, descende. Respondens Elias ait: Si homo Dei ego [h. vir Dei ego] sum, descendat ignis de coelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis Dei [ Vulg. tacent Dei] de coelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus. [T. CIX.] Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta, qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei [h. vir Dei], noli despicere animam meam, et animam servorum tuorum, qui mecum sunt. Ecce descendit ignis de coelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animae meae. Locutus est autem Angelus Domini ad Eliam, dicens [h. non habet]: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, et locutus est ei: [T. CX.] Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris. Mortuus est ergo juxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus [h. non habet] pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae: non enim habebat filium. Reliqua autem verborum Ohoziae [h. Ahaziae], quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

[T. CXI, Cap. II.] Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, ibant Elias et Elisaeus de Galgalis. Dixitque Elias ad Elisaeum: Sede hic, quia Dominus misit me usque Beth-El. Cui ait Elisaeus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent [ Ms. descendisset] Beth-El, egressi sunt filii prophetarum, qui erant Beth-El, ad Elisaeum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet [ Ms. tollat] dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete. Dixit autem Elias ad Elisaeum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho, accesserunt filii prophetarum, qui erant in Jericho, ad Elisaeum, et dixerunt ei: Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Et ait: Et ego novi: silete. Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me [ Vulg. ad. usque] ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter, et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt [ Vulg. ad. eos], qui et steterunt e contra longe: illi autem ambo stabant super Jordanem. [T. CXII.] Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. Cumque transissent, Elias dixit ad Elisaeum: Postula quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te [h. postula quod faciam tibi antequam tollar a te]. Dixitque Elisaeus: Obsecro, ut fiat duplex spiritus tuus in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti [h. me tolli a te, erit quod petisti]: si autem non videris, non erit. Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem [h. in turbine] in coelum: Elisaeus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes. Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei [h. quod ceciderat super eum]: reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae, quod ceciderat ei [h. super eum], percussit aquas, et dixit: Ubi est Dominus Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Elisaeus. Videntes autem eum [ Ms. et Vulg. tacent eum] filii prophetarum qui erant in Jericho de contra dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Elisaeum. [T. CXIII.] Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram, dixeruntque illi: Ecce, cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possint ire, et quaerere [ Ms. et Vulg. requirere] dominum tuum [h. eant et quaerant dominum tuum], ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit [ Vulg. add. eum] in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. Coegeruntque eum, donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt. Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, dixitque eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere? Dixerunt quoque viri civitatis ad Elisaeum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. [T. CXIV.] At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod [ Ms. qui] cum attulisset, egressus ad fontem aquarum, misit in eum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc, juxta verbum Elisaei, quod locutus est. [T. CXV.] Ascendit autem inde Beth-El: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve; ascende, calve. Qui cum post se [ Ms. et Vulg. tacent post se] respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis [ Ms. tacet ex eis] quadraginta duos pueros [h. parvulos]. Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est Samariam.

[T. CXVI, Cap. III.] Joram vero filius Ahab regnavit super Israel in Samaria anno octavo decimo Josaphat regis Judae. Regnavitque duodecim annis. Et fecit malum coram Domino [h. in oculis Domini], sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas [h. titulum] Baal, quas fecerat pater ejus. Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit, nec recessit ab eis. Porro Messa rex [ Ms. Mesa] Moab nutriebat pecora multa [h. non habet], et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum, cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Ahab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel [h. praevaricatus est rex Moab in rege Israel]. Egressus igitur rex Joram in die illa de Samaria, recensuit universum Israel. [T. CXVII.] Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum [h. veniesne mecum] contra eum ad praelium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus: equi mei, equi tui [h. Sicut ego sum, ita et tu, et sicut populus meus, ita et populus tuus, et sicut equi mei, ita et equi tui]. Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumaeae [h. per viam deserti Idumaeae]. [T. CXVIII.] Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, et circumierunt per [h. non habet] viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et jumentis quae sequebantur eos [h. quibus sedebant]. Dixitque rex Israel: Eheu, congregavit nos Dominus [h. Eheu quoniam vocavit Dominus] tres reges, ut traderet in manu Moab. Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur [h. ut consulamus] Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Elisaeus filius Saphat, qui fundebat [h. fudit] aquam super manus Eliae. Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Josaphat, et rex Edom. Dixit autem Elisaeus ad regem Israel: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuae. Et ait illi rex Israel: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus [ Ms. manu] Moab? Dixitque ad eum Elisaeus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto [h. steti], quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. Nunc autem adducite mihi psalten. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: Haec dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus [h. Facite torrentem hunc ] fossas et [h. non habet] fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam, et alveus [h. torrens] iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. Parumque hoc [h. et leve ] est in conspectu [h. in ocu lis ] Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras [ Ms. manu vestra]. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. [T. CXIX.] Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. Universi autem Moabitae, audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem, dixeruntque: Sanguis est gladii, pugnaverunt reges contra se [h. non habet] et caesi sunt mutuo, nunc perge ad praedam, Moab. Perrexeruntque in castra Israel: porro consurgens Israel percussit Moab: at [ Ms. et] illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, et civitates destruxerunt, et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt, et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent, et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ( Ms. inrumperet) ad regem Edom, et non potuerunt. Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum, et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, reversi sunt in terram suam (h. non habet).

(Cap. IV.) Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Elisaeum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum, et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui dixit Elisaeus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei (h. nisi lecythus olei ), quo ungar. (T. CXX.) Cui ait: Vade et ( Ms. et Vulg. tacent et) pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca. Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles. Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit; Non habeo. Stetitque oleum. Venit autem illa, et indicavit homini (h. viro) Dei. Et ille, Vade, inquit, ( Ms. ad. et) vende oleum, et redde creditori tuo; tu autem, et filii tui vivite de reliquo (T. CXXI.) Facta est autem quaedam dies, et transibat Elisaeus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem, cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem. Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. Facta est igitur dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi. Dixitque ad Gezi puerum suum: Voca Sunamiten istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, dixit ad puerum suum ( Ms. tacet suum): Loquere ad eam: Ecce, sedulo in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae? Quae respondit: In medio populi mei habito. Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quaeras: filium enim non habet, et vir ejus senex est. Praecepit itaque, ut vocaret eam: quae cum vocata fuisset, et stetisset ad ( Vulg. ante) ostium, dixit ad eam: (T. CXXII.) In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit [h. secundum tempus vitae ], habebis in utero filium. At illa respondit: Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. Et concepit mulier, et peperit filium, in tempore, et in hora eadem, qua dixerat ei Elisaeus. Crevit autem puer [h. parvulus]. Et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, ait patri suo: Caput meum, caput meum. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. [T. CXXIII.] Qui cum tulisset, et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis [h. viri] Dei, et clausit ostium, et egressa vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam ut excurram usque ad hominem [h. virum] Dei, et revertar. Qui ait [ Ms. cum Vulg. ad. illi]: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt kalendae, neque sabbatum. Quae respondit: Pax. Stravitque asinam, et praecepit puero: Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo, et hoc age quod praecipio tibi. Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Rectene agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium [h. parvulum] tuum? Quae respondit: Recte [h. Pax]. Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus, et accessit Giezi, ut amoveret eam. Et ait homo Dei [h. vir Dei]: Dimitte illam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit me [ Vulg. a me], et non indicavit mihi. Quae dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me? [T. CXXIV.] Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo [h. vir], non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri. Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. Giezi autem praecesserat eos [ Vulg. ante eos], et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer. Ingressus est ergo Elisaeus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: ingressusque clausit ostium super se, et [ Vulg. et super] puerum, et oravit ad Dominum: Et ascendit, et incubuit super puerum ( Ms. eum), posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus, et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc et illuc, et ascendit, et incubuit super eum, et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. (T.CXXV.) At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamiten hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum. Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram, tulitque filium suum, et egressa est, et Elisaeus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis (h. Dixitque puero suo): Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. (T. CXXVI.) Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem [h. malvas, invenitque vitem agrestem], et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti, nesciebat enim quid esset. Infuderunt ergo sociis, ut comederent: cumque gustassent de coctione, exclamaverunt, dicentes: Mors in olla vir Dei. Et non potuerunt comedere. At ille: Afferte, inquit, farinam. Et misit in ollam, et ait: Infunde turbae [h. populo] ut [ Ms. et] comedat. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis [h. mali] in olla. Vir autem quidam venit de Balsalisa [ Ms. BalsaIsa] deferens viro Dei panes primitiarum [ Ms. ad. et] viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua [h. et grana spicarum torrida]. At ille dixit: Da populo, ut comedat. Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam coram [ Vulg. tacet coram] centum viris? Rursum ille: Da, ait, populo, ut comedat: haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit. Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.

[Cap. V.] Naaman autem, princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriae: erat autem vir fortis et dives, sed [h. non habet] leprosus. Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman, quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria: profecto curasset eum a lepra, quam habet. Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel. Dixitque ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras [h. librum] ad regem Israel. Qui cum profectus fuisset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras [h. librum] ad regem Israel, in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. Cumque legisset rex Israel litteras [h. librum], scidit vestimenta sua, et ait: Numquid Deus ego sum [h. non habet], ut occidere possim, et vivificare, quia iste misit ad me, ut curem hominem [h. virum] a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quaerat adversum me. Quod cum audisset Elisaeus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel. [T. CXXVII.] Venit ergo Naaman cum equis et curribus [h. curru suo], et stetit ad ostium domus Elisaei: misitque ad eum Elisaeus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me. Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater [h. pater mi], si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis! [CXXVIII.] Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit Deus [ Vulg. alius Deus] in universa terra, nisi tantum in Israel. [T. CXXIX.] Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo: At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto [h. steti], quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. Dixitque Naaman: Ut vis, sed obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum [h. mulorum] de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur [ Ms. ingreditur] dominus meus templum Remmon, ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo [ Ms. tacet eo] in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo [ Ms. suo] pro hac re [h. nisi Domino. Et pro hac re ignoscet mihi Dominus servo tuo, quando ingressus fuerit Dominus meus domum Remmon, ut adoret ibi, et innisus fuerit super manum meam, si adoravero in domo Remmon, adorante me in eodem loco, ignoscet mihi Dominus servo tuo pro hac re]. Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terrae tempore. [T. CXXX.] Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia [h. Nonne pax est]? Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te, dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes [h. pueri] de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. Cumque venisset jam [ Ms. etiam] vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt. Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. [T. CXXXI.] Et dixit Elisaeus: Unde venis [h. non habet], Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam [ Ms. quaquam]. At ille: Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo [h. vir] de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta et vineta [ Vulg. vineas], et oves, et boves, et servos, et ancillas. Sed et lepra Naaman adhaerebit [ Ms. aderit] tibi, et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix. [Cap. VI.]

Dixerunt autem filii prophetarum ad Elisaeum: Ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollamus [ Ms. et Vulg. tollam] singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Eheu, domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei [h. vir Dei]: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. [T. CXXXII.] Praecidit ergo lignum, et misit [h. et jecit] illuc: natavitque ferrum, et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit [ Ms. adtulit] illud. Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. [T. CXXXIII.] Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave, ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque [ Ms. tacet itaque] rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit [h. et rapuit] eum, et observavit se ibi non semel neque bis. Conturbatumque est cor regis Syriae pro re hac: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis [ Ms. indicastis] mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Elisaeus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo. Dixitque eis: Ite et videte ubi sit: ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei [ Ms. tacet ei] dicentes: Ecce in Dothan. Misit ergo illuc equos et currus [h. currum], et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus est, viditque exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus [h. currum]: nuntiavitque ei [ Ms. tacet ei], dicens: Eheu, domine mi, quid faciemus? At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Cumque orasset Elisaeus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisaei. Hostes vero descenderunt [h. non habet hostes vero, sed, descenderunt] ad eum: [T. CXXXIV.] Porro Elisaeus oravit ad [ Ms. tacet ad] Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, juxta verbum Elisaei. Dixit autem ad eos Elisaeus: Non est haec via, nec ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quaeritis. Duxit ergo eos in Samariam: cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Elisaeus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae. Dixitque rex Israel ad Elisaeum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi? At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: pone [ Vulg. sed pone] panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos [h. misit eos], abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israel. Factum est autem post haec, congregavit Benadad, rex Syriae, universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. [T. CXXXV.] Cumque rex Israel transiret per murum, mulier [ Vulg. ad. quaedam] exclamavit ad eum, dicens: Salva me [h. non habet], domine mi rex. Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, an de torculari? Dixitque ad eam rex. Quid tibi vis? Quae respondit: Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixitque ei die altera: Da filium tuum, et comedamus eum. Quae abscondit filium suum. Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat super [ Vulg. per] murum. Viditque omnis [h. non habet] populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. Et ait [ Vulg. addit rex]: Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Elisaei filii Saphat super eum hodie. Elisaeus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire [h. et atterite eum in ostio]: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est. Adhuc illo loquente cum eis, apparuit nuntius, qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius exspectabo a Domino [h. quid amplius deprecabor Dominum]?

[T. CXXXI, Cap. VII.] Dixit autem Elisaeus: Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere [h. siclo] erit, et duo modii hordei statere [h. siclo] uno, in porta Samariae. Respondens unus de ducibus [h. respondens dux] super cujus manum rex incumbebat, homini Dei [h. viro Dei], ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, numquid poterit esse quod loqueris [h. Ecce Dominus faciet cataractas in coelo. Numquid poterit esse quod loquor]? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. [T. CXXXVII.] Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo [ Ms. ut], et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus et [ Ms. tac. et] moriemur. Surrexerunt igitur vesperi [h. mane], ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem repererunt. Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae, curruum, et equorum exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, et venerunt super nos. Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris, fugeruntque, animas tantum suas salvare cupientes. Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et biberunt. Tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum [h. non habet] reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: haec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis. Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem [ Vulg. hominum], nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria. Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint [ Ms. fecerunt] nobis Syri: Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus. Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex ad [ Vulg. in] castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt. Et egressus populus diripuit castra Syriae: factusque est modius similae statere [h. siclo] uno, et duo modii hordei statere [h. siclo] uno, juxta verbum Domini. Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat [ Ms. incubuerat], constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portae [h. populus in porta], et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere [h. siclo] uno erunt, et modius similae statere [h. siclo] uno, hoc eodem tempore cras, in porta Samariae: quando responderat dux ille [h. non habet] viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in coelo, numquid poterit fieri quod loqueris [h. Ecce Dominus faciet cataractas in coelo. Numquid poterit esse quod loquor]? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. Evenit ergo ei sicut praedictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.

[Cap. VIII.] Elisaeus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit [ Ms. vocabit) enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. Quae surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei [h. viri Dei]: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthim diebus multis [h. septem annis]. Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim, et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis [h. agro suo]. Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quae fecit Elisaeus. Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset [ Al. suscitaret], apparuit mulier, cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis [h. agro suo]. Dixitque Giezi: Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius ejus, quem suscitavit Elisaeus. Et interrogavit rex mulierem: quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quae sua sunt; et universos reditus agrorum [h. agri], a die qua reliquit terram usque ad praesens. [T. CXXXVIII.] Venit quoque Elisaeus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. Et ait rex ad Azael: Tolle tecum [h. in manu tua] munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere [h. Si vivere] potero de infirmitate mea hac? Ivit igitur Azael in occursum ejus, habens secum [h. in manu sua] munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: Si sanari [h. Si vivere] potero de infirmitate mea hac? Dixitque ei [ Ms. tac. ei] Elisaeus: Vade, et dic ei: Sanaberis [h. vives]: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur. Stetitque cum eo, et conturbatus est ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. Cui Azael ait: Quare dominus meus flet? At ille respondit [ Vulg. dixit]: Quia scio quae facturus sis filiis Israel mala. Civitates [h. munitiones ] eorum munitas igne succendes, et juvenes [ Ms. jumenta] eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et praegnantes divides. Dixitque Azael: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? [T. CXXXIX.] Et ait Elisaeus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore. Qui cum recessisset ab Elisaeo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid tibi dixit Elisaeus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies [h. vives] sanitatem. [T. CXL.] Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aqua, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Azael pro eo. [T. CXLI.] Anno quinto Joram filii Ahab regis Israel, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda. Triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque in viis regum [ Ms. regis] Israel, sicut ambulaverat domus Ahab: filia enim Ahab erat uxor ejus: et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini]. Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. In diebus ejus recessit [h. praevaricatus est] Edom, ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum, populus autem fugit in tabernacula sua. Recessit [h. Praevaricatus] ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit [h. praevaricatus] et Lobna in tempore illo. [T. CXLII.] Reliqua autem sermonum Joram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ahazias filius ejus pro eo. Anno duodecimo Joram filii Ahab regis Israel, regnavit Ahazias filius Joram regis Judae. Viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia, filia Amri regis Israel. Et ambulavit in viis domus Ahab: et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini], sicut domus Ahab: gener enim domus Ahab fuit. [T. CXLIII.] Abiit quoque cum Joram filio Ahab, ad praeliandum contra Azael regem Syriae in Ramoth [ Ms. Ramath] Galaad, et vulneraverunt Syri Joram: qui reversus est, ut curaretur, in Jezrael, quia vulneraverant eum Syri in Rama [ Vulg. Ramoth] praeliantem contra Azael regem Syriae. Porro Ahazias filius Joram, rex Juda, descendit invisere Joram filium Ahab in Jezrael, quia aegrotabat ibi.

[T. CXLIV, Cap. IX.] Elisaeus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. Cumque veneris illuc, videbis Jeu filium Josaphat filii Namsi [h. filium Josaphat filium Namsi]: et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces interius cubiculum. Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices: Haec dicit Dominus, Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes. Abiit ergo adolescens puer prophetae [h. puer puer prophetae] in Ramoth Galaad, et ingressus est illuc: ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jeu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit, ad te, o princeps. Et surrexit et ingressus est cubiculum [h. domum]: at ille fudit oleum super caput ejus, et ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini Israel, et percuties domum Ahab domini tui, ut [ Vulg. et] ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini, de manu Jezabel. Perdamque omnem domum Ahab: et interficiam de Ahab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum [h. derelictum] in Israel. Et dabo domum Ahab, sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia. Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrael, nec erit qui sepeliat eam [h. non habet]. Aperuitque ostium, et fugit. Jeu autem egressus est ad servos domini sui: qui dixerunt ei: Rectene sunt omnia [h. Num pax est]? quid venit insanus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hominem [h. virum], et quid locutus sit? At illi responderunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Haec et haec locutus est mihi, dicens [ Ms. et ait]: Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel. Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub [h. subter] pedibus ejus, in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: regnavit Jeu. [T. CXLV.] Conjuravit [h. et rebellavit] ergo Jeu filius Josaphat filii Namsi contra Joram: porro Joram obsederat Ramoth Galaad: ipse et omnis Israel, contra Azael regem Syriae: et reversus fuerat, ut curaretur in Jezrael propter vulnera, quia percusserant eum Syri, praeliantem contra Azael regem Siriae. Dixitque Jeu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrael. Et ascendit, et profectus est in Jezrael. Joram enim aegrotabat ibi, et Ahazia [ Ms. Ahazias] rex Juda descenderat ad visitandum Joram. Igitur speculator qui stabat super turrem Jezrael, vidit globum Jeu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia (h. Num pax)? Abiit igitur, qui ascenderat currum (h. equum), in occursum ejus, et ait: Haec dicit rex: Pacata sunt omnia (h. Num pax est)? Dixitque ( Ms. add. ei) Jeu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur. Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Haec dicit rex: Num pax est? Et ait Jeu: Quid tibi, et paci? transi, et ( Ms. tac. et) sequere me. Nuntiavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Jeu filii Namsi, praeceps enim graditur. Et ait Joram: Junge currum (h. non habet). Junxitque ( Ms. junxeruntque) currum ejus, et egressus est Joram rex Israel, et Ahazia rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jeu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezraelitis. Cumque vidisset Joram Jeu dixit: Pax est, Jeu? At ille respondit: Quae pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuae, et veneficia ejus multa vigent. Convertit autem Joram manum suam (h. manus suas), et fugiens ait ad Ahaziam: Insidiae, Ahazia. (T. CXLVI.) Porro Jeu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas (h. brachia): et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo. Dixitque Jeu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezraelitae: memini enim quando ego et tu sedentes in curru [h. in curribus junctis] sequebamur Ahab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens: Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc igitur tolle, et projice eum in agrum, juxta verbum Domini. [T. CXLVII.] Ahazias autem rex Juda, videns hoc [h. non habet], fugit per viam domus horti, persecutusque est eum Jeu, et ait: Etiam hunc percutite [ Ms. percute] in curru suo: et percusserunt cum in ascensu Gaber [h. Gur], qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum [h. non habet], et tulerunt in Jerusalem: sepelieruntque [ Vulg. add. eum] in sepulcro cum patribus suis in civitate David. Anno undecimo Joram filii Ahab, regnavit Ahazias super Judam, venitque Jeu in Jezrael. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram ingredientem Jeu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zamri, qui interfecit dominum suum [h. num pax est Zamri, qui interfecit dominum suum]? [T. CXLVIII.] Levavitque Jeu faciem suam ad fenestram, ei ait: Quae est ista [h. Quis est meus]? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. At ille dixit eis: Praecipitate eam deorsum. Et praecipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulae conculcaverunt eam. Cumque introgressus [ Ms. ingressus] esset, et ( Vulg. ut) comederet, et biberet, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est. Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus. Reversique nuntiaverunt ei ( Ms. tac. ei]. Et ait Jeu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Jezrael comedent canes carnes Jezabel, et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terrae (h. agri) in agro Jezrael, ita ut praetereuntes dicant: Haeccine est illa Jezabel (h. non dicant: Haec est illa Jezabel)?

(Cap. XX.) Erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jeu litteras (h. libros), et misit in Samariam, ad optimates civitatis (h. Jezrael), et ad ( Ms. tac. et ad) majores natu, et ad nutricios Ahab, dicens: Statim ut acceperitis litteras has (h. librum), qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis Domini vestri ( Vulg. add. et eum) ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri. Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? Miserunt ergo praepositus domus, et praefectus civitatis, ( Vulg. praepositi et praefecti) et majores natu, et nutricii, ad Jeu, dicentes: Servi tui sumus, quaecumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem (h. nobis virum): quaecumque tibi placent, fac. (T. CXLIX): Rescripsit autem eis litteras (h. librum) secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrael. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. Cumque venissent litterae (h. liber) ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrael. Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad ( Ms. tac. ad) duos acervos juxta introitum portae usque mane. Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi (h. rebellavi) contra dominum meum, et interfeci eum, quis percussit omnes hos? Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Ahab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae. Percussit igitur Jeu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Jezrael, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae. Et surrexit, et venit in Samariam. (T. CL.) Cumque venisset ad cameram (h. caulas] pastorum in via, invenit fratres Ahaziae regis Juda, dixitque ad eos: Quinam estis vos? At illi responderunt: Fratres Ahaziae sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios ( Ms. tac. filios) reginae: Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta cameram (h. caulas), quadraginta duos viros, et non dereliquit ( Ms. reliquerunt) ex eis quemquam. Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum currui suo, duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum (h. ad internecionem), juxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. Congregavit ergo Jeu omnem populum, et dixit ad eos ( Ms. eum): Ahab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. (T. CLI.) Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit non vivet. Porro Jeu faciebat hoc insidiose, ut perderet ( Ms. et Vulg. disperderet) cultores Baal. Dixit autem: Sanctificate diem (h. coetum) solemnem Baal. Vocavitque, et misit in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum (h. domum) Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. Dixitque his (h. ei) qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt [h. protulit] eis [ Ms. ei] vestes. Ingressusque est Jeu, et Jonadab filius Rechab, templum [h. domum] Baal, et ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal. Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta: Jeu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. [T. CLII.] Factum est ergo, cum completum esset holocaustum, praecepit Jeu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos, ut nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces, et ierunt in civitatem templi [h. domus] Baal, et protulerunt statuam [h. titulos] de fano Baal, et combusserunt, et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt in ea [ Ms. et Vulg. pro ea] latrinas usque in diem hanc. Delevit itaque Jeu Baal de Israel. Verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit [ Ms. fecerat] Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Beth-El, et in Dan. Dixit autem Dominus ad Jeu: Quia studiose fecisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Porro Jeu non custodivit, ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israel. In diebus illis coepit Dominus taedere super Israel: percussitque eos Azael in universis finibus Israel, a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. [T. CLIII.] Reliqua autem verborum Jeu, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Et dormivit Jeu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joahaz [ Ms. Joachaz] filius ejus pro eo. Dies autem, quos regnavit Jeu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria.

[Cap. XI.] Athalia vero mater Ahaziae, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium. Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ahaziae, Joas filium Ahaziae, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus, de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis: porro Athalia regnavit super terram. [T. CLIV.] Anno autem septimo misit Joiada, et assumens centuriones et duces et milites, introduxit ad se in domum Domini, pepigitque cum eis foedus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: et praecepit illis, dicens: Iste est [ Ms. tacet est] sermo, quem facere debetis: Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur [ Ms. Sir]: et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum scutariorum [h. cursorum ], et custodietis excubitum domus [h. excubitum Domini . . . . ] Messa. Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circum regem. Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introeunte et egrediente. Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis [h. non habet] Joiada sacerdos; et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbato, eum his qui egrediebantur e sabbato, venerunt ad Joiadam sacerdotem. Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini. Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris et aedis, circum regem. Produxitque filium regis, et posuit super caput ejus diadema, et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex: Audivit autem Athalia vocem currentis populi: et egressa ad turbas [h. ad populum] in domum Domini, vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores et tubas [h. tibias] propter eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis [h. tibiis]: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio [h. Rebellio, rebellio]! Praecepit autem Joiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra consepta templi, et quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo [h. domo] Domini. Imposeruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium [h. domum], et interfecta est ibi. Pepigit igitur Joiada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. Ingressusque est omnis populus terrae templum [h. domum] Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari [h. altaribus]. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. Tulitque centuriones, et Chereti et Phelethi legiones, et omnem populum terrae [h. Tulitque centuriones, et cursores, et duces, et omnem populum terrae], deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum [h. cursorum ] in palatium [h. domum regis], et sedit super thronum regum. Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit: [T. CLV.] Athalia autem occisa est gladio in domo regis. Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.

[Cap. XII.] Anno septimo Jeu, regnavit Joas: quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia [ Ms. Sebai] de Ber-Sabee. [T. CLVI.] Fecitque Joas rectum coram Domino [h. in oculis Domini] cunctis diebus, quibus docuit eum Joiada sacerdos. Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim [ Ms. tac. enim] populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctuarii, quae illata fuerit in templum [h. domum] Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum [h. domum] Domini: accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. [T. CLVII.] Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi. Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sarta tecta non instauratis [ Ms. instaurastis] templi [h. domus]? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi [h. domus] reddite eam. [T. CLVIII.] Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartacteta domus [h. nisi ad instauranda sartacteta domus]. Et tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dextram ingredientium domum Domini, mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum [h. domui] Domini. Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini: et dabant eam juxta numerum atque mensuram, in manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum, et in caementariis iis, qui operabantur in domo Domini, et sartatecta faciebant: et in iis, qui caedebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini, in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum. Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi [h. domus] Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae [h. tibiae] et [ Ms. tac. et] omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini. Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instaurarent templum [h. domus] Domini. [T. CLIX.] Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed [h. quia] in fide tractabant eam. [T. CLX.] Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non inserebant in templum [h. domum] Domini, quia sacerdotum erat. Tunc ascendit Azael rex Syriae, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. Quamobrem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quae consecraverant [ Ms. conservaverat] Josaphat, et Joram, et Ahazias, patres [ Ms. pater] ejus, reges Juda, et quae ipse obtulerat: et universum argentum (h. aurum), quod inveniri potuit in thesauris templi (h. domus) Domini, et in palatio regis (h. domo regis): misitque Azaeli regi Syriae, et recessit ab Jerusalem. Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? (T. CLXI.) Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt (h. et rebellaverunt) inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sela. Jozachar namque filius Semath, et Jozabad filius Somer, servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David, regnavitque Amasias filius ejus pro eo.

(T. CLXII, Cap. XIII.) Anno vigesimo tertio Joas filii Achaziae regis Juda, regnavit Joahaz filius Jeu super Israel in Samaria decem et septem annis. Et fecit malum coram Domino (h. in oculis Domini), secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel: non declinavit ab eis. Iratusque est furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Azael regis Syriae, et in manu Benadad filii Azael, cunctis diebus. Deprecatus est autem Joahaz faciem Domini: et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syriae: et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae: habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israel; in [ Vulg. sed in] ipsis ambulaverunt [h. ambulavit]: siquidem et lucus permansit in Samaria. Et non sunt derelicti Joahaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat [h. perdiderat] enim eos rex Syriae, et redegerat quasi pulverem in tritura areae [h. non habet]. Reliqua autem sermonum Joahaz, et universa quae fecit, sed [ Vulg. tac. sed] et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXIII.] Dormivitque Joahaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo. Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joahaz super Israel in Samaria sedecim annis, et fecit quod malum erat [ Ms. et Vulg. est] in conspectu Domini [h. in oculis Domini]: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit. [T. CLXIV.] Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, sed et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israel. [T. CLXV.] Elisaeus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israel, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et ait illi Elisaeus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas, dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Elisaeus manus suas manibus regis, et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Elisaeus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Elisaeus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam [h. usque ad consummationem]. Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo [h. non habet] terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est contra eum vir Dei, et ait: Si percussisses quinquies aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consummationem: nunc autem tribus vicibus percuties eam. [T. CLXVI.] Mortuus est ergo Elisaeus, et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem [h. virum], viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver [h. virum] in sepulcrum Elisaei.

Quod ambulavit [h. Et ambulavit], et tetigit ossa Elisaei. et revixit homo [h. vir], et stetit super pedes suos. Igitur Azael rex Syriae afflixit [h. attrivit] Israel cunctis diebus Joahaz: et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac, et Jacob, et noluit disperdere eos, neque projicere penitus, usque in praesens tempus. Mortuus est autem Azael rex Syriae, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. Porro Joas filius Joahaz tulit urbes de manu Benadad filii Azael, quas tulerat de manu Joahaz patris sui jure praelii, tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israel.

[T. CLXVII, Cap. XIV.] Anno secundo Joas filii Joahaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. [T. CLXVIII.] Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: Viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. Et fecit rectum coram Domino [h. in oculis Domini], verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quae fecit Joas pater suus, fecit: nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit [h. verumtamen excelsa non sunt ablata]: adhuc enim populus immolabat, et adolebat [ Vulg. add. incensum] in excelsis. [T. CLXIX.] Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum: filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Mosi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jecthel [ Ms. Jecethel], usque in praesentem diem. Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joahaz, filii Jeu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos. Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum [h. Transivitque bestia agri, quae est in Libano, et conculcavit carduum]. Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Juda tecum? Et non acquievit Amasias: [T. CLXX.] Ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Beth-Sames oppido Judae. Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ahaziae, cepit Joas rex Israel in Beth-Sames, et adduxit eum in Jerusalem, et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis [h. et in thesauris domus regis], et obsides, et reversus est in Samariam. Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXI.] Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. Vixit autem Amasias filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joahaz regis Israel, quindecim annis. Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Factaque est contra eum conjuratio [h. rebellio] in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. [T. CLXXII.] Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi. Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David. Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt cum regem pro patre ejus Amasia. Ipse aedificavit Elath [ Ms. Achilam], et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis. [T. CLXXIII.] Anno quinto decimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno, et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini]. Non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. [T. CLXXIV.] Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam [h. in manu servi sui Jonae filii Amithai prophetae], qui erat de Geth [h. de Geth Hepher], quae [ Ms. qui] est in Opher. Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli [h. ad clausum et derelictum]. Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel sub coelo: sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israel, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXV.] Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.

[T. CLXXVI, Cap. XV.] Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda. Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia [ Ms. Jecelia] de Jerusalem. Fecitque quod erat placitum coram Domino [h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecit Amasias pater ejus. Verumtamen excelsa non est demolitus [h. non sunt demolita]: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Percussit [h. Flagellavit] autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium [h. domum], et judicabat populum terrae. Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? [T. CLXXVII.] Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo. Anno trigesimo octavo Azariae regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israel in Samaria sex mensibus, et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini], sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Conjuravit [h. Rebellavit] autem contra eum Sellum filius Jabes. [T. CLXXVIII.] Percussitque eum palam [h. in Cablaam], et interfecit, regnavitque pro eo. Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Ipse est sermo Domini, quem locutus est ad Jeu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita. Sellum filius Jabes regnavit trigesimo nono anno Azariae regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria. [T. CLXXIX.] Et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa, venitque Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo. Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio [h. rebellio] ejus, per quam tetendit [h. qua rebellavit] insidias, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Tunc percussit Manahem Thapsam [h. Thipsa], et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa. Noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas [h. et interfecit omnes, et praegnantes ejus scidit]. Anno tricesimo nono Azariae regis Juda, regnavit Manahem filius Gaddi super Israel decem annis in Samaria. Fecitque quod erat malum coram Domino [h. in oculis Domini]; non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus ejus. Veniebat [h. Venit] Phul rex Assyriorum in Thersa [ Vulg. terram], et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei [ Ms. tac. ei] in auxilium, et firmaret regnum ejus [h. et firmaret regnum in manu ejus]. Indixitque [ Vulg. add. ei] Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXXI.] Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia [h. Phacaia] filius ejus pro eo. Anno quinquagesimo Azariae regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio, et fecit quod erat malum coram Domino [h. in oculis Domini]: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. [T. CLXXXII.] Conjuravit [h. Rebellavit] autem adversus eum Phacee [h. Pheca] filius Romeliae, dux ejus et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, juxta Argob, et juxta Ari, et cum eo quinquaginta viros [h. viri] de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. Et fecit quod malum erat coram Domino [h. in oculis Domini]: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus Phacee regis Israel venit Theglath-Phalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel-Domum-Maacha, et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, universam terram Nephthali [ Ms. Nephthalim], et transtulit eos in Assyrios. [T.CLXXXIII.] Conjuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela [h. Rebellavit autem Osee filius Ela] contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziae. Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt [h. ecce scripta sunt] in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXXIV.] Anno secundo Phacee, filii Romeliae regis Israel, regnavit Joatham filius Oziae regis Juda. Viginti quinque annorum [h. Filius XXV annorum] erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc. Fecitque quod erat placitum coram Domino [h. in oculis Domini]: juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. Verumtamen excelsa non abstulit [h. non sunt ablata]: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam. Reliqua autem sermonum Joatham, et universa [h. non habet], quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? In diebus illis coepit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae. [T. CLXXXV.] Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui, et regnavit Ahaz filius ejus pro eo.

[Cap. XVI.] Anno decimo septimo Phacee filii Romeliae, regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda. [h. Filius] Viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: non fecit quod erat placitum in conspectu Domini [h. in oculis Domini] Dei [ Vulg. add. sui], sicut David pater ejus. Sed ambulavit in via regum Israel. [T. CLXXXVI.] Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola [h. abominationes] Gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel. Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum. Cumque obsiderent Ahaz, non valuerunt superare eum. In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam [h. Eleth] Syriae, et ejecit Judaeos de Aila, et Idumaei et Syri venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc. Misit autem Ahaz nuntios ad Theglath-Phalasar regem Assyriorum [ Ms. Syriorum], dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me. Et cum collegisset [h. Et tulit] Ahaz [ Vulg. tac. Ahaz] argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit [h. et in thesauris domus regis, et misit] regi Assyriorum munera. Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen [h. Chira]: Rasin autem interfecit. Perrexitque Ahaz in occursum Theglath-Phalasar regi [ Ms. regis] Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus. [T. CLXXXVII.] Exstruxitque Urias sacerdos altare: juxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Ahaz de Damasco. Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud, ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum, et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quae obtulerat super altare. Porro altare aereum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad Aquilonem [h. Porro altare aeneum, quod erat coram Domino inter altare et domum Domini, transtulit de facie domus: et posuit ex latere altaris ad Aquilonem]. [T. CLXXXVIII.] Praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum, et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes: altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam. Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia, quae praeceperat rex Ahaz. Tulit [h. abscidit ] autem rex Ahaz caelatas bases, et luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aereis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. Musach quoque sabbati, quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius, convertit in templum [h. domum] Domini, propter regem Assyriorum. [T. CLXXXIX.] Reliqua autem verborum Ahaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Dormivitque Ahaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.

[T. CXC, Cap. XVII.] Anno duodecimo Ahaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. Fecitque malum coram Domino [h. in oculis Domini]: sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerant. Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa [h. munera]. Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua [h. ad Zo] regem Aegypti, ne praestaret tributa [h. munera] regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. Pervagatusque est omnem terram, et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuitque eos in Hala, et in Habor juxta fluvium [h. flumine] Gozan, in civitatibus Medorum. [T. CXCI.] Factum est autem, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt [h. timuerunt] deos alienos. Et ambulaverunt juxta ritum gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel: quia similiter fecerant. Et operuerunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum, et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre Custodum usque ad civitatem Munitam. Feceruntque sibi statuas [h. titulos], et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum, et adolebant ibi incensum super aras [h. excelsa] in morem gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum. Et coluerunt immunditias, de quibus praeceperat [ Ms. praecepit] Dominus eis, ne facerent verbum hoc. Et testificatus est Dominus in Israel et Juda, per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea, et caeremonias, juxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum. Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire [h. non crediderunt ] Domino Deo suo. Et abjecerunt legitima ejus, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus testificatus [ Ms. contestatus] est eos: secutique sunt vanitates [h. vanitatem ], et vane egerunt, et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis, ut non facerent sicut et illae faciebant. Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam coeli: servieruntque Baal, et consecrabant [ Ms. add. ei] filios suos, et filias suas, per ignem, et divinationibus inserviebant et auguriis, et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino [h. vendiderunt se ut facerent malum in oculis Domini], ut irritarent [ Ms. irritaverunt] eum. Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua: ex eo jam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Jeroboam quae fecerat: non recesserunt ab eis, usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc. [T. CXCII.] Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Ava [ Ms. Havath], et de Emath, et de Sepharvaim, et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum, et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos. Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorabant legitima Dei terrae, et immisit in eos Dominus [h. non habet] leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae. Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis, et doceat eos legitima Dei terrae. Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Beth-El, et docebat eos quomodo colerent Dominum. Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth-Benoth: viri autem Chutaei [ Ms. Chuteni] fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima. Porro Avaei [ Ms. Evei] fecerunt Nebaaz et Tharthac [ Ms. Therthac]. Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim: et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis [ Ms. finibus] sublimibus. Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam: usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum. [T. CXCIII.] Non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israel, et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos [ Ms. tac. eos], et non immoletis eis: sed Dominum Deum vestrum [h. non habet], qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna, et in brachio extento: ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. Caeremonias quoque et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus, et non timeatis deos alienos. Et pactum, quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos, sed Dominum Deum vestrum timete [h. et non timeatis deos alienos, sed Dominum Deum vestrum timete], et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. Illi vero non audierunt; sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes [ Ms. serviebant]: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres [ Ms. parentes] sui, ita faciunt usque in praesentem diem.

[T. CXCIV, Cap. XVIII.] Anno tertio Osee filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda. Viginti [h. Filius XXV] quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariae. Fecitque quod erat bonum coram Domino [h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecerat David pater ejus [ Ms. suus]. [T.CXCV.] Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas [h. titulos], et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum [ Ms. aereum], quem fecerat Moses: siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Naasthan. In Domino Deo Israel speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque [h. custodivitque] mandata ejus, quae praeceperat Dominus Mosi. Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei. Ipse percussit Philisthaeos usque Gazam, et omnes terminos eorum, a turre Custodum usque ad civitatem Munitam [ Ms. muratam]. Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in [ Ms. tacet in] Samariam, et oppugnavit eam, et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno [ Ms. tacet anno] Osee regis Israel, capta est Samaria, et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan [ Ms. Gazan] in civitatibus [h. et in civitatibus] Medorum: quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum ejus: omnia quae praeceperat Moses servus Domini, non audierunt, neque fecerunt. [T. CXCVI.] Anno quarto decimo regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. Tunc [ Ms. Et nunc] misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in [ Ms. tac. in] Lachis, dicens: Peccavi, recede a me, et omne, quod imposuerimus mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et in thesauris regis [h. et in thesauris domus regis]. In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri [h. non habet], quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum. Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen [ Ms. Rabsachen] de Lachis ad regem Ezechiam, cum manu valida, Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via Agri fullonis. Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: quae est ista fiducia qua niteris? Forsitan inisti consilium, ut praepares te ad praelium. In quo confidis, ut audeas rebellare? an speras [h. In quo confidisti, ut ausus fuisses rebellare mihi? sperasti] in baculo arundineo atque confracto Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur [ Vulg. ingreditur] manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo [ Ms. et Vulg. se]. Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam, nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et praecepit Judae et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem? Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum. Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam [h. uno satrapae] de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites? Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demoliar [ Ms. et Vulg. demolirer] eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. Dixerunt autem, Eliacim filius Helciae, et Sobna [h. Sebna], et Joahe, Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis Syriace: siquidem intelligimus hanc linguam, et non loquaris nobis Judaice, audiente populo, qui est super murum. Responditque eis Rabsaces: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum? Stetitque itaque Rabsaces, et clamavit voce magna Judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea. Neque fiduciam vobis tribuat super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum. Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris: donec veniam, et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum? Ubi est Deus Emath, et Arphad? ubi est [ Ms. tac. est] Deus Sepharvaim, Ana et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? Quinam illi sunt in universis diis terrarum,qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea? Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. Venitque Eliacim [ Ms. Eliachim] filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Johae filius Asaph a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

[C. CXCVII, Cap. XIX.] Quae cum audisset Ezechias rex [ Ms. tac. rex], scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. Et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. Qui dixerunt: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae, dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis, quae audivit Dominus Deus [ Ms. tac. Deus] tuus, et fac [h. leva] orationem pro reliquiis, quae repertae sunt: Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam. [T. CXCVIII.] Dixitque eis Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. Ecce, ego immittam [h. dabo] ei spiritum, et audite nuntium, et revertetur in terram suam,et dejiciam eum gladio in terra sua. [T. CXCIX.] Reversus est igitur Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam [h. Libna]: audierat enim quod recessisset de Lachis. Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes: Ecce, egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios [h. reversus misit nuntios] ad Ezechiam, dicens: Haec dicite Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam; neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. Tu enim ipse audisti quae fecerunt [ Ms. fecerint] reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari? Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Aran, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thelassar [ Ms. Thalassar]. Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava? Itaque cum accepisset Ezechias litteras [h. libros] de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae: tu fecisti coelum et terram. Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine [ Ms. tac. Domine], oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis [h. non habet] Deum viventem. Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium. Et miserunt [h. dederunt] deos eorum in igne: non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terrae, quia tu es Dominus Deus solus. [T. CC.] Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te [ Ms. tac. te], virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem [ Vulg. add. tuam], et elevasti in excelsum oculos tuos? contra sanctum Israel. Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum, ascendi [h. ego ascendi] excelsa montium in summitate Libani, et succidi [h. latere Libani et succidam] sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus [h. Et ingrediar habitaculum termini ejus], et [ Ms. tac. et] saltum Charmeli ejus ego succidi [h. fodi]. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas. Numquid non audisti quid ab initio fecerim? Ex diebus antiquis plasmavi illud; et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae. Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt, facti sunt quasi fenum agri, et virens herba tectorum, quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem. Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam [h. non habet] ego praescivi et furorem tuum, contra me. Insanisti [h. Eo quod insanisti] in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque [h. non habet] circulum in naribus tuis, et camum [h. frenum] in labiis [ Ms. labris] tuis, et reducam te in viam, per quam venisti. Tibi autem, Ezechia [h. non habet], hoc erit signum: Comede hoc anno quod repereris; in secundo autem anno, quae sponte nascuntur [ Ms. nascentur]; porro in anno tertio seminate et metite [h. Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate et metite]: plantate vineas, et comedite fructum earum. Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. De Jerusalem quippe egredientur reliquiae, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc. Quamobrem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio. Per viam, qua venit, revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum [h. diluculo surrexissent, ecce omnes corpora mortuorum], et recedens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo [h. domo] Nesroch [ Ms. Neserath] deum suum, Adramelech [ Ms. Adarmelech] et Sarazar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Esaraddon [ Ms. Aseraddon] filius ejus pro eo.

[T. CCI, Cap. XX.] In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos, propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus [ Ms. et Vulg. add. Deus]: Praecipe domui tuae: morieris enim tu [ Ms. tac. tu], et non vives. Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: Obsecro, Domine, memento [ Vulg. add. quaeso] quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te [h. in oculis tuis] fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. [T. CCII.] Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrymas tuas; et ecce sanavi te, die tertio ascendes templum [h. domum] Domini. Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. Dixit Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est. Dixerat [h. Dixit] autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia [ Ms. add. in] templum [h. domum] Domini? Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut ascendat [ Ms. accedat] umbra decem lineis [h. gradibus], an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile est, umbram crescere decem lineis [h. gradibus]: nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas [h. gradus], quibus jam descenderat in horologio [h. gradibus] Ahaz, retrorsum decem gradibus. [T. CCIII.] In tempore illo misit Berodach Baladan [ Ms. tac. Baladan], filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras [h. libros] et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias. Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit [h. Audito autem adventu eorum, Ezechias ostendit] eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia [h. non habet], unguenta quoque [h. unguentum quoque optimum], et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit quidquam [ Ms. tac. quidquam] quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt [ Vulg. add. ad me], de Babylone. At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quae sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. [T. CCIV]. Dixit itaque Isaias Ezechiae: Audi sermonem Domini: Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollent [ Ms. et Vulg. tollentur] et erunt eunuchi in palatio [h. templo] regis Babylonis. Dixitque Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini, quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam, et aquae ductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? [T. CCV.] Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.

[Cap. XXI.] Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Aphsiba [ Ms. Absiba]. Fecitque malum in conspectu Domini [h. in oculis Domini], juxta idola [h. abominationes] gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. Conversusque est, et aedificavit excelsa, quae dissipaverat [ Ms. dissipavit] Ezechias pater ejus, et erexit aras Baal, et fecit lucos [h. lucum] sicut fecerat Ahab rex Israel, et adoravit omnem militiam coeli, et coluit eam. Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. Et exstruxit altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi [h. domus] Domini. Et transduxit filium suum per ignem, et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino [h. in oculis] Domini, et irritaret eum. Posuit quoque idolum luci, quem fecerat in templo [h. domo] Domini [h. non habet] super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc [h. in domo hac], et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere [ Vulg. opera] omnia quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moses. Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel. Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens: Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis. [T. CCVI.] Propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala [ Ms. malum] super Jerusalem et Judam: ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus. Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Ahab, et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae [h. solet ampulla]; delens vertam, et ducam crebrius stylum [h. non habet] super faciem ejus. Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus [ Ms. manu] inimicorum ejus: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: eo quod fecerint malum coram me [h. in oculis meis] et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc. Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis [h. peccato suo], quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino [h. in oculis Domini]. Reliqua autem sermonum Manasse, et universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum] Juda? Juda? [T. CCVII.] Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Aza [ Mss. et Vulg. Oza], et regnavit Amon filius ejus pro eo. Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Messalemeth [h. Messelemeth] filia Harus de Jetaba. Fecitque malum in conspectu Domini [h. in oculis Domini], sicut fecerat Manasses pater ejus. Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus; servivitque immunditiis [h. sordibus], quibus servierat pater ejus, et adoravit eas, et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. [T. CCVIII.] Tetenderuntque ei [ Ms. tacet ei] insidias servi sui [h. Rebellaveruntque ei servi sui], et interfecerunt regem in domo sua. Percussit autem populus terrae omnes, qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Sepelieruntque eum [Sepelivitque eum] in sepulcro suo, in horto Aza, et regnavit Josias filius ejus pro eo.

[Cap. XXII.] Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Idida, filia Adaja de Besecath. Fecitque quod placitum erat coram Domino [h. in oculis Domini], et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram [T. CCIX]. Anno autem octavo decimo regis Josiae, misit rex Saphan filium Assia, filii Messulam, scribam templi Domini, dicens ei: Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia, quae illata est in templum [h. domum] Domini, quam collegerunt janitores [ Vulg. add. templi] a populo, deturque fabris per praepositos in domo Domini: qui et distribuant [ Mss. distribuent] eam his qui operantur in templo [h. domo] Domini, ad instauranda sartatecta templi [h. domus]: tignariis videlicet et caementariis, et iis qui interrupta componunt, et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum [h. domum]. Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et [ Vulg. tac. et] in fide [h. Verumtamen non supputetur argentum his qui accipiunt quia in fide]. [T. CCX.] Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: librum Legis reperi in domo Domini: deditque Helcias volumen [h. librum] Saphan, qui et legit illud. Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei [h verbum] quod praeceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam, quae reperta est domo Domini [h. non habet]: et dederunt, ut distribueretur fabris a praefectis operum templi [h. domus] Domini. Narravitque [h. Nuntiavitque] Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, et audisset rex verba libri Legis Domini [h. non habet], scidit vestimenta sua. Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens: Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Juda [h. et super re . . . et Juda], de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis. Ierunt itaque, Helcias sacerdos et Ahicam, et Achobor, et Saphan, et Asaia, ad Holdam propheten, uxorem Sellum, filii Thecuae [h. Thiteva], filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. Et illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: Haec dicit Dominus: Ecce, ego adducam mala super locum hunc, et super habitatores ejus, omnia verba Legis [h. libri] quae legit rex Juda: quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum, et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non exstinguetur: Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis [h. non habet], et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod [ Mss. duo] videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum.

[T. CCXI, Cap. XXIII.] Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. Ascenditque rex templum [h. domum] Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant [ Ms. habitant] in Jerusalem, cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. Stetitque rex super gradum [h. columnam], et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias, in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal, et luco [ Ms. et Vulg. in luco], et universae militiae coeli, et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Beth-El. Et delevit aruspices [h. sacerdotes] quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem, et eos, qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae coeli. Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulcra [ Ms. sepulcrum] vulgi. Destruxit quoque aediculas examinatorum, quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi [h. non habet] domunculas luci. Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant [h. adolebant] sacerdotes, de Gabbaa [ Ms. Gaba] usque Ber-Sabee, et destruxit aras [h. in excelsa] portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis. Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Judae, soli, in introitu templi [h. domus] Domini juxta exedram Nathan Melech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. Altaria quoque, quae erant super tecta coenaculi, Ahaz, quae fecerant reges Juda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi [h. domus] Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. Excelsa quoque quae erant in [h. contra] Jerusalem ad dexteram partem montis Offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo [h. contaminationi] Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. Et contrivit statuas [h. titulos], et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum. Insuper et altare, quod erat in Beth-El, excelsum [ Vulg. et excelsum], quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, et altare illud, excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum. Et conversus Josia, vidit ibi sepulcra, quae erant in monte; misitque, et tulit ossa de sepulcris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini, quod locutus est [h. acclamavit] vir Dei, qui praedixerat verba haec. [T. CCXII.] Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives illius urbis: Sepulcrum est [hominis h. viri] Dei, qui venit de Juda, et praedixit verba haec, quae fecisti super altare Beth-El. Et ait: Dimitte eum, nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius, cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria [h. Liberaverunt Ossa ejus, ossa prophetae, qui venerat de Samaria]. Insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Josias, et fecit eis, secundum omnia opera quae fecerat in Beth-El. Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem. [T. CCXIII.] Et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus. Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae factum est Phase istud Domino [ Ms. add. Deo ] in Jerusalem. Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, abominationesque, quae fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo [h. domo] Domini. Similis illi [ Ms. tacet illi] non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua, juxta omnem legem Mosi: neque post eum surrexit similis illi. Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et projiciam civitatem hanc, quam elegi, Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. Reliqua autem verborum [ Vulg. sermonum] Josiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? [T. CCXIV.] In diebus ejus ascendit Pharao Necho, rex Aegypti, contra regem Assyriorum, ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus, et occisus est in Mageddo, cum vidisset eum. Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo, et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Joahaz filium Josiae, et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. Viginti trium annorum erat Joahaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem; nomen matris ejus Amital [h. Amutal], filia Jeremiae, de Lobna [h. Libna]. Et fecit malum coram [h. in oculis] Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus. [T. CCXV.] Vinxitque eum Pharao Necho in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem, et imposuit mulctam terrae, centum talentis argenti et talento auri. Regemque constituit Pharao Necho Eliacim filium Josiae pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joiacim. Porro Joahaz tulit, et duxit in Aegyptum [h. et mortuus est ibi. Sic Vulg. ] Argentum autem et aurum dedit Joiacim Pharaoni, cum indixisset terrae [ Ms. tacet terrae] per singulos, ut conferretur juxta praeceptum Pharaonis, et unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret Pharaoni Necho. Viginti quinque annorum erat Joiacim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaja de Ruma. Et fecit malum coram Domino [h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecerant patres ejus.

[Cap. XXIV.] In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, et factus est ei Joiacim servus tribus annis, et rursum rebellavit [ Ms. bellavit] contra eum. Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon, et immisit eos in Judam, ut disperderent eum, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas. [T. CCXVI.] Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se, propter peccata Manasse universa quae fecit, et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium, et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. [T. CCXVII.] Reliqua autem sermonum Joiacim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joiacim cum patribus suis: et regnavit Joiachin filius ejus pro eo. Et ultra non addidit rex Aegypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis Aegypti. Decem et octo annorum erat Joiachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nehesta filia Elnathan de Jerusalem. Et fecit malum coram Domino [h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecerat pater ejus. In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi ejus oppugnarent eam. Egressusque est Joiachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae: et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini juxta verbum Domini. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joiachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem. Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores, duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei [h. vertitque nomen ejus] Sedeciam. Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem; nomen matris ejus erat Amital, filia Jeremiae, de Lobna [h. Libna]. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joiacim. Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem, et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque [h. rebellavit] Sedecias a rege Babylonis.

[T. CCXVIII. Cap. XXVI] Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. Et clausa est civitas atque vallata, usque ad undecimum annum regis Sedeciae, nona die mensis: praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae. Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis (porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem), fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis [h. non habet]. Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. Mense quinto septima die mensis (ipse est annus nonus decimus regis Babylonis): venit Nabuzardan princeps exercitus [h. magister cocorum], servus regis Babylonis, Jerusalem. Et succendit domum Domini, et domum regis: et omnes domos Jerusalem omnemque domum magnam combussit igni. Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum [h. cum magistro cocorum]. Reliquam autem populi partem [h. Reliquum autem populum ], qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus, transtulit Nabuzardan princeps militiae [h. magister cocorum]. Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas. Columnas autem aereas, quae erant in templo [h. domo] Domini, et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem. Ollas quoque aereas [h. non habet], et trullas, et mortariola, et tridentes, et scyphos, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt. Necnon et thuribula et phialas; quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea, tulit princeps militiae [h. magister cocorum]: id est [h. non habet], columnas duas, mare unum, et bases, quas fecerat Salomon in templo [h. non habet] Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum. Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una, et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum, et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea: similem et columna secunda habebat ornatum. Tulit quoque princeps militiae [h. magister cocorum] Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres janitores. Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros, et quinque viros de his qui steterant coram rege [h. videbant faciem regis], quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae, et sexaginta viros e vulgo [h. e vulgo terrae.] qui inventi fuerant in civitate. Quos tollens Nabuzardan princeps militum [h. magister cocorum], duxit ad regem Babylonis in Reblatha. Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath, et translatus est Juda de terra sua. Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismael filius Nathaniae, et Johannan filius Caree, et Saraia filius Theneumeth Nethophathites, et Jezionias filius Maachath, ipsi et socii eorum. Juravitque eis Godolias et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis [h. servos Chaldaeorum]: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. Factum est autem, in mense septimo venit Ismael filius Nathaniae, filii Elisama [ Ms. Elimasa] de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui mortuus est: sed et Judaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha. Consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Aegyptum, timentes Chaldaeos. Factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Joiachin [ Ms. Joachin] regis Juda, mense duodecimo, vicesima septima die [h. non habet] mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joiachin regis Juda de carcere. Et locutus est ei benigne et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone. Et mutavit vestes ejus, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae. Annonam quoque constituit ei absque intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.

Expliciunt libri duo Malachim.