There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Epistola Aimoini Prooemium 

Incipit praefatio historiae Francorum.

Caput I.

recensere

Situs Germaniae vel Galliae de diversis auctoribus ab historiographo exceptus. De Germaniae divisione, longitudine, latitudine, amnibus, Hercuniā sylvā.

Germania omnis in quinque populorum conventūs dividitur, e quibus primi sunt Vindelici, deinde Cimbri, post hos Teutones, ас perinde Peutini, ultimis omnium existentibus Basternis, qui confines sunt Dacis. Porrigitur autem Germania in longitudinem sexcentis octoginta sex millibus passuum, in latitudinem centum quadraginta octo millibus. Amnes in eā clari atque in Oceanum decurrentes: Guthalus, Visurgis et Rhenus. In Rheno autem ipso centum prope habentur in longitudinem insulae, quarum nobilissima est Batavorum et aliae quamplurimae, quae sternuntur inter Rhenum ас Flevum. Ita vero apellantur ostia in quae Rhenus in septentrione in lacūs varios, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medium inter haec, et modicum nomini suo custodiens alveum. Oritur autem ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Helvetiorum, Mediomatricum atque Treverorum citatus fertur. Et ubi Oceano appropinquat, in plures defluit partes multis ingentibusque insulis, ut praemissum est, effectis ( quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur; ex quibus sunt qui solis piscibus atque ovis avium vivere existimantur) multisque capitibus in Oceanum fluit. Intra Germaniam vero nulla inferius nobilitate Hercinium jugum praetenditur. De quo videlicet jugo Julius Сaesаr in Historiā belli Gallici, quod sylvā adopertus sit variisque ferarum generibus abundans, hoc modo scribit: “Ea, inquit, quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Herciniam sylvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis famā notam esse video, quam illi Orciniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt, atque ibi consederunt. Quae gens usque ad hoc tempus his sedibus sese continet, summamque habet justitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc quidem in eādem inopiā, egestate, patientiā, quā Germani, permanent; eodem victu et cultu corporis utuntur. Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usūs largitur. Qui, paulatim assuefacti superari multisque victi praeliis, nec se quidem ipsi cum illis virtute comparant. Hujus Herciniae sylvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet. Non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum, et Nemetum, et Tauriacorum finibus rectāque fluminis Danubii regione, et pertingit ad fines Dacorum et Anartium. Hinc se flectit sinistrorsus diversis a flumine regionibus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit. Neque quisquam est hujus Germaniae qui se aut audisse aut adiisse initium hujus sylvae dicat, cum dierum iter sexaginta processerit, aut quo ex loco oriatur acceperit. Multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sunt. Ex quibus, quae maxime differant ab aliis et memoriae prodenda videntur, haec sunt:

Caput II.

recensere

De feris Germaniae, praecipue in Herciniā.

Est bos cervi figurā cujus a mediā fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque directum his quae nobis nota sunt cornibus, et ab ejus summo, sicut palmae, rami late diffunduntur. Eadem est feminae marisque natura; eadem forma magnitudoque cornuum.

Sunt item quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium; sed magnitudine paulo antecedunt, mutilaeque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisque habent; neque quietis causā procumbunt, neque, si quo afflictae casu conciderint, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus, ad eas se applicant, atque ita paululum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus quo se recipere consueverint, omnes eo loco aut ab radiсibus subruunt aut abscindunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverint, infirmas arbores pondere affligunt, atque unā ipsae concidunt. Tertium est genus earum quae uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figurā tauri. Magna vis eorum est, et magna velocitas; neque homini neque ferae quam conspexerint parcunt. Hos studiose captos foveis interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes, atque hoc genere venationis se exercent. Et qui plurimos ex his interfecerint, relatis in publicum cornibus quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines et mansueti fieri ne parvuli quidem excepti, possunt. Amplitudo cornuum, et figura, et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt, atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur».

Caput III.

recensere

De moribus Germanorum.

De moribus quoque hominum ac cultu idem auctor in eādem libro haec refert: «Germani, ait, multum a consuetudine Gallorum differunt. Nam neque druides (quos nos sacerdotes, vel divinos vates possumus vocare) habent, ut illi qui rebus divinis praesunt, neque sacrificiis student. De deorum numero eos solos ducunt quos cernunt, et quorum aperte opibus juvantur, Solem scilicet, et Vulcanum, et Lunam. Reliquos nec famā acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit. Ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt maximam inter suos laudem ferunt. Hoc alii staturam, alii vires nervosque confirmari putant. Intra annum vero vicesimum foeminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus. Cujus rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur, et pellibus aut parvis rhenonum (id est nomen animalis) tegumentis utuntur, magnā corporis parte nudā. Agriculturae non student, majorque pars eorum victūs in lacte, caseo carneque consistit. Neque quisquam agri modum certum, aut fines habet proprios. Sed magistratūs ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui unā coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt, atque post annum alio transire cogunt. Ejus rei multas afferunt causas: ne, assiduā consuetudine capti, studium belligerandi agriculturā commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant: ne accuratius ad frigora atque aestūs vitandos aedificent, ne qua oriatur pecuniae cupiditas, quā ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat. Civitatibus maxima laus est, quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere. Simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum civitas aut illatum defendit, aut infert, magistratūs, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cujusque civitatis fiunt; atque ea juventutis exercendae ac desidiae minuendae causā fieri praedicant. Atque ubi quis ex principibus in consilio dixerit se ducem fore qui sequi velint profiteantur; consurgunt hi qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur, atque a multitudine collaudantur. Qui ex his secuti non sunt, in desertorum aс proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. Hospitem violare fas non putant. Qui quāque de causā ad eos venerint ab injuriā prohibent, sanctos habent, hisque omnium domūs patent, victusque communicatur. Ac fuit antea tempus cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent». Hactenus de Germaniā, quae in veteribus reperire potuimus, pandere curavimus. Nunc de Galliā dicendum.

Caput IV.

recensere

De Galliā: ut tripertitus est situs Galliae.

Galliam omnem in quatuor provincias Оrоsius hoc modo dividit: «Gallia, inquiens, Belgica habet ab oriente limitem fluminis Rheni et Germaniam; ab Euro, Alpes Penninas; a meridie, provinciam Narbonensem; ab occasu provinciam Lugdunensem; a circio Oceanum Britannicum; a septentrione Britanniam insulam. Gallia Lugdunensis ducta per longum, et per latum inflexa, Aquitaniam provinciam semicingit. Haec habet ab oriente Belgicam; a meridie partem provinciae Narbonensis, quā Arelas civitas sita est; et mari Gallico Rhodani flumine accipitur. Narbonensis provincia, pars Galliarum, habet ab oriente Alpes Cottias; ab occidente Hispaniam; a circio Aquitaniam; a septentrione Lugdunensem; ab aquilone Belgicam Galliam: a meridie mare Gallicum, quod est inter Sardiniam et insulas Baleares; habens in fronte quā Rhodanus fluvius in mare exit, insulas Stoechadas (Stichadas). Aquitaniae provincia obliquo cursu Ligeris fluminis, qui ex plurimā parte terminus ejus est, in orbem agitur. Haec a circio Oceanum, qui Aquitanicus sinus dicitur; ab occasu Hispanias habet; a septentrione et oriente Lugdunensem; ab Euro et meridie Narbonensem provinciam contingit». Julius vero Caesar, qui cum ejusdem terrae incolis decennio bellum gessit, concordante secum Plinio multisque aliis philosophis, tres tantum vult esse provincias. Cujus nos scripta eodem, quo ipse usus est, hic inserimus ordine, aliqua tantummodo, quae ille in aliis suae historiae locis de civitatibus sive fluminibus dixit, seu quae Plinius aliter ac ille sensit, interponentes.

Caput V.

recensere

De Galliā secundum Caesarem.

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae; alteram, Aquitani; tertiam qui ipsorum linguā Celtae, nostrā Galli appellantur. Hanc quoque partem Plinius Lugdunensem Galliam esse asserit. Hi omnes linguā, institutis, legibus inter se differunt. Gallos Lugdunenses ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant, atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important. Proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, cum quibus continenter bellum gerunt. Quā de causā Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere quotidianis praeliis cum Germanis contendunt, cum aut a suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Hi unā ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo continentur, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; alterā ex parte monte Jurā altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertiā lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. Galliae una pars, quam eos qui specialiter Galli dicuntur obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumnā flumine, Oceanum in finibus Belgarum attingit; etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum vergit a septentrione. Urbes in ea multae ас opulentae. Sed ex his praecipuae sunt nostroque aevo plus cognitae: Lugdunum,Cabillonis, Hedua, quae et Augustodunus, Senonis, Antissiodorus, Meldis, Trecas, Parisius, Carnotum, Gennabus, ubi nunc Aurelianis, Rothomagus, Ebroas, Oximus, Cenomannis, Lexovium, Namnetis, Rhedonis, Venetus, Abrincatina, Andus quae et Andegavis, Turonis, Bituriges, Niviodunus (Nivedunus), quam quidam Nivernis esse putant. Harum Augustodunus et Senonis magnae antiquitus apud Gallos fuere auctoritatis atque potentiae, adeo ut una earum, id est Augustodunus, quam Julius Heduam nominat, amicitiam populi Romani amplectendo, toti pene Galliae, eorum nixa favore, principata sit. Porro Senonis, viribus confisa suis, ipsam Romam, orbis caput, obsidere non pertimuerit, quam et cepit. Urbs vero Biturica atque Turonica, secundum Orosii diffinitionem, qui Aquitaniam a flumine Ligeris usque ad Pyrenaeos determinat montes, quamque moderni sequuntur, non in Celticā Galliā, sed magis in Aquitaniā sunt provinciā. Flumina in Lugdunensi Galliā plurima: sed ex eis praecipua Rhodanus, qui ejus ab orientali parte terminus est, quod autem verbis Julii posuimus, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit, terram illam intelligimus, quae hoc nomine proprio sortita est; deinde Araris, qui per fines Heduorum et Sequanorum incredibili lenitate in Rhodanum influit, ita ut oculis in utram partem fluat judicari vix possit. Quod nos quoque perspeximus, ac admirati sumus tantae magnitudinis fluvium tam tardo motu profluentem. Post eum exstat Liger, qui terram illam quae inter illum et Sequanam jacet, peninsulam efficit. Sylvae multae; sed eminentior caeteris Perticus. Et hoc quidem de Galliā Celticā, quae et Lugdunensis vocatur. Nunc de Belgicā provinciā videamus.

Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur. Pertinent autem ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectantque in septentrionem et orientem solem. Urbes ejus inclytae ac famosae Colonia Agrippinensis (Agrippina), Tungris, Treveris, Metis, quae et Mediomatricum, Remis, Laudunus, Suessionis, Ambianis, Viromandus, Belvacus, Atrebatum, Lingonis, et pagus Helvetiorum, quem nunc Alamanni incolunt. Ejus provinciae fluvii Scaldus, Matrona, atque Mosa profluens ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quādam ex Rheno receptā quae appellatur Vaсculus, vulgo autem dicitur Walis, insulam efficit Batavorum, quae rustico sermone vocatur Battua. Alter fluvius est apud Belgas Axona, ultimos Remorum fines praeterfluens. Sylva quoque Arduenna (Ardenna), quae est totius Galliae maxima atque a ripis Rheni finibusque Treverorum millibus amplius quingentis in longitudinem patet. Haec de Belgis satis dixisse sit, dummodo de Aquitaniā quae digna sunt memoriae tradantur.

Aquitania, ut Plinio atque Julio videtur, a Garumnā flumine usque ad Pyrenaeos montes et eam partem, quae ad Hispaniam pertinet, spectat inter occasum solis et septentrionem. Plus tamen hoc tempore determinatio Orosii, superius a nobis declarata tenetur. Secundum quam traditionem, in Aquitaniā continentur urbes egregiae: Narbona, Arvernus (Arunnias), quae nunc Clarusmons vocatur, Cadurx, Tolosa, Gavalis, Rotenus, Lemovix (Lemovis), Petragorica, Pictavis, Burdegalis, Santonia (Sanctona), et Engolisma. Fluvii quoque haud parvi nominis in eādem sunt provinciā: Elaver [Helaver], qui non multo minor Ligeri ejus excipitur alveo. Dordonia etiam, qui ex monte qui Dor dicitur, et est in finibus Arvernorum, duobus scaturiens fontibus, quorum uni nomen est Dor, alteri Donia (6), qui haud procul a monte ipso conjunguntur, in Garumnam influit. Denique Aquitania dicta est eo quod prae caeteris provinciis fontibus fluminibusque exuberet. Est in eā et sylva, vocabulo Leccenna, non contemnendae magnitudinis, Biturigibus atque Arvernis confinis; in quā usque hodie ostenditur lapidea domus Brunichildis reginae quondam Francorum amoeno satis, ut nos quoque aspeximus, sita loco. Nam fluviolus eam praeterfluens irrigua a latere efficit prata, messesque a fronte oppositae cinguntur sylvā venationi congruā. Has omnes provincias dum Franci occupassent, in duas tantummodo partes dividentes, eam quae septentrionem versus tenditur et inter Mosam et Rhenum est, Austriam; illam vero, quae a Mosā ad Ligerim usque pertingit, Neustriam vocaverunt. Pars tamen Lugdunensis Galliae, quam Burgundiones occupaverant, Burgundiae nomen retinuit. Aquitania quoque avitum non est dignata nomen mutare.

His de situ Germaniae vel Galliae, prout in libris veterum investigare potuimus, ostensis, nunc, quae Julius de antiquorum consuetudine vel moribus senserit Gallorum, ipsius explicemus verbis.

Caput VI.

recensere

De consuetudine vel moribus Gallorum.

Ait ergo: «In omni, inquiens,Galliae eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebs pene servorum habetur loco, quae nihil habet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno, aut magnitudine tributorum, aut injuriā potentiorum premuntur, sese in servitutem addicunt. Nobilibus in hos eadem sunt omnia jura, quae dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adolescentium numerus disciplinae causā concurrit; magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt. Et si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de haereditate, de finibus controversia est, iidem discernunt, praemia poenasque constituunt. Si quis aut privatus aut populus eorum decreto non steterit, sacrificiis interdicunt. Haec paena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ас sceleratorum habentur. His omnes decedunt, aditum sermonemque diffugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiat; neque his petentibus jus redditur, neque ullus honor communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo, si quis ex reliquis excellit, dignitati succedit; aut si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnunquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnotum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique qui controversias habent conveniunt, eorumque judiciis decretisque parent. Disciplina in Britanniā reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur. Et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causā proficiscuntur. Druides a bello abesse consueverunt neque tributa unā cum reliquis pendunt. Militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis, et suā sponte multi in disciplinam conveniunt, et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos viginti nonnulli in disciplinā permanent, neque fas esse existimant ea literis mandare, cum in reliquis fere rebus publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint, neque eos qui discunt, litteris confisos, minus memoriae studere. Quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de syderibus ac eurum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum naturā, de deorum immortalium vi ас potestate disputant et juventuti tradunt. Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus, atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, ut aut ipsi injurias inferrent, aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur; atque eorum, ut quisque genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.


Caput VII.

recensere

De Gallorum religione.

Natio est omnium Gallorum admodum dedita religionibus, atque, ob eam causam, qui sunt affecti gravioribus morbis, quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant, aut se immolaturos vovent. Administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod pro vitā hominis, nisi vita hominis reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque ejusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent.Quibus succensis, circumventi flammā exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliquā noxā sunt comprehensi, gratiora diis immortalibus esse arbitrantur. Sed cum ejus generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt. Deum maxime Mercurium colunt. Hujus sunt plurima simulacra. Hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestūs pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem, et Martem, et Jovem, et Minervam. De his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Jovem imperium coeleste tenere, Martem bella gerere. Huic, cum praelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent; quae superaverint animalia capta immolant, reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet. Neque saepe accidit ut neglectā quispiam religione, aut capta apud se occultare, aut posita tollere auderet; gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

Caput VIII.

recensere

De Gallorum origine.

Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant, idque ab druidibus proditum dicunt.Ob hanc causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt. Dies natales, et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere a reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverint ut munus mililiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur, filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris assistere turpe ducunt.Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione factā cum dotibus communicant. Hujus omnis conjunctim pecuniae ratio habetur fructūsque servantur; et uter eorum vitā superaverit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem. Et cum pater familias illustriore loco natus decessit, ejus propinqui conveniunt, et de morte, si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent. Et si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa et omnia quae vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia; ac, paulo supra hanc memoriam, servi et clientes, quos ab his dilectos esse constabat, justis funeribus confectis, unā cremabantur. Quae civitates commodius suam rempublicam administrare existimantur, habent legibus scriptum, si quis quid de republicā a finitimis rumore aut famā acceperit, uti ad magistratum deferat, neve cum quo alio communicet; quod saepe homines temerarios atque impeditos falsis rumoribus terreri, et ad facinus impelli, et de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratūs, quae visa sunt, occultant, quaeque esse ex usu judicaverint multitudini produnt. De republicā nisi per concilium loqui non conceditur».

Caput IX.

recensere

De aliis Gallorum institutis.

Item, idem ipse alio in loco inquit: «Est hoc, inquam, Galicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant, et quid quisque eorum de quācunque re audierit aut cognoverit quaerant: et mercatores in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant, quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogant. His rebus atque auditionibus permoti, de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos e vestigio poenitere necesse est, cum incertis motibus serviant, et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant». His de libro Julii sententiis antepositis, non videatur lectori onerosum duorum clarissimorum exempla subnectere virorum, Orosii atque Sallustii, de virtute prolatā Gallorum. Quamvis praefatio non vel id spoponderit se acturam, tamen congruum aestimatum est duorum aut trium testimonia inserere, ut, dum eorum virtus magna fuisse docetur, major fortitudo Francorum qui eos vicerunt, fore declaretur. Ait denique Orosius: «Quotiescumque, inquiens, Galli exarserunt contra Romanos, scilicet totis opibus suis, ita Roma detrita est ut sub praesenti nunc concursione Gothorum magis debeat meminisse Gallorum». Ideo vero рrаesentem dicit concursionem Gothorum, quia ejus temporibus Gothi primum Romam ceperunt; quos postea Franci vicerunt, ut in sequentibus declarabitur. Sallustius autem ita scribit: «Per idem tempus haud dubium quin, quando bellum contra Jugurtham a Romanis gerebatur, a ducibus nostris, Quinto Scipione et Memmio Manlio, adversus Gallos male pugnatum est. Quo metu omnis Italia contremuerat. Illique et usque ad nostram memoriam Romani sic habuēre, alia omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloriā certari».

Explicit praefatio.