Libri Quinque de Gestis Francorum/Liber Tertius. Pars Secunda

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber Tertius. Pars Prima Liber Quartus. Pars Prima 

Caput L.

recensere

De vulgi in Aegidium episcopum seditione.


Childebertus autem omnes militiae suae, quas aggregaverat, cohortes dum uno in loco detinet, murmur subito populi minoris adversus duces et Aegidium episcopum, nocte proximā infremuit, dicentis: "Tollantur a facie regis, qui regnum ejus inter se venditant, qui urbes ejus alienae subjiciunt ditioni». Haec dicentes mane facto ad tentorium regis properant armati, ut Aegidium interimerent pontificem. Quo cognito, sacerdos, ascenso equo, cum paucis fugam arripuit. Cui tam veloces timor fugienti addidit alas, ut labentem tibiae fasciolam colligere non curaret. Ea tamen causa illi auxilio fuit, quod adversarii equos, ad insequendum paratos, non habebant. Dumque illi moram in sequendo faciunt, ipse se intra urbem Remorum contulit. Post haec Guntrannus Childeberto nepoti suo partem Massiliae, quam invito eo retinebat, reddidit. Chilpericus quoque pro obitu filii (quem ei natum supra diximus fuisse) gravi affectus moerore, nuptias filiae suae, quam regi Hispaniae per legatos tunc desponderat, in posterum distulit. Quapropter, missis veredariis, legatum qui in Hispaniam regrediebatur revocavit, dicens ei: "Luctu pro morte filii gravatus, nuptias in tempus quod constitui celebrare nequeo». Verum, legato insistente, voluit eo dirigere filiam, quam ex Audoverā susceperat, Deoque in monasterio Pictaviensi tradiderat, sed a beatā Radegunde prohibitus est.

Caput LI.

recensere

De Mummolo magiae et veneficii insimulato.


Dum ista geruntur, relatio quorundam ad Fredegundem cucurrit reginam, dicentium puerum, qui tunc defunctus erat, technis Mummoli sui praefecti, per quasdam mulierculas maleficiis et incantationibus vitam amisisse. Is reginae jamdudum erat infensus. Quae talia de eo audiens, rapi meretrices ad supplicia jubet, quae se fatebantur carminibus multos interemisse innocentes, filiumque ejus pro Mummoli donasse salute. Tunc quidem regina alias earum flammis tradidit, alias rotis innexuit. De Mummolo vero conquesta est apud regem. Quem rex oneratum catenis adduci trabeque revinctis post terga manibus suspendi praecipiens, quid maleficii nosset interrogabat. Sed nil se de morte filii regis nosse dicens, hoc solummodo confessus est, quod potiones praecantationesque varias a memoratis accepisset mulierculis, ad promerendam regis et reginae gratiam. Tandem depositus, mandavit regi se nil sensisse poenarum. Ille eum maleficum esse protestatus, loris durissimis flagellari, ac gladio percuti imperavit. Pro cujus vitā regina, aegre licet, obtinuit. Qui tamen non post multum dolore ipsorum tormentorum interiit. Regina autem assumens thesaurum pueri, vestes quidem omnes igne combussit, aurum vero fornace conflans terrā obruit, ne quid esset quod ei filium ad memoriam reduceret.

Caput LII.

recensere

De clerici cujusdam libidine, et ingratitudine detestandā.


Porro Etherius Lexoviae episcopus clericum quemdam, propter puellam quamdam quam seduxerat, morti destinatum, viginti redemit aureis. Cui, profitenti se doctorem fore litteratum, scholam committit. Sed cum a parentibus puerorum, quos docebat, saepe ad convivium vocaretur, unius matrem concupivit. Quod cum illa casta indicasset viro suo, et ille clericum ad supplicium quaereret, iterum a pontifice liberatus pristino restituitur honori. Hic itaque miser tantorum oblitus beneficiorum, dum unā dierum pontifex ad agricultores exercitandi gratiā exiisset, cum securi eum pone sequebatur. Conversus sacerdos et videns eum: "Ut quid, ait, me cum hac prosequeris dolabrā?" Tunc ille ejus provolutus pedibus, veniam petiit, dicens: "Indulge, pater sancte, reo facinus confitenti. Ab archidiacono namque ut talia auderem impulsus, ter jam elevatis ad te percutiendum manibus, subitā tegebar caligine validoque arripiebar tremore. At ubi deposueram manūs, confestim et visus et vigor redibat pristinus». Quod ubi antistes audivit, Deo gratias agens illum haec tacere jussit seque ad domum contulit. Verum archidiaconus perpendens per alium se non posse nocere episcopo, per seipsum calumniam fingit, asserens se vidisse mulierem a cubiculo pontificis egredientem. Statimque cum jam dicto clerico irruens, episcopum vinciri imperat. Alligatur pontifex ejus manibus, de cujus saepe brachiis vincula dejecerat, atque ab eo mancipatur custodiae, quem saepius coenoso eduxerat de carcere. Interea cernens episcopus humanum sibi deesse auxilium, precibus opem implorat divinam. Itaque divinitus solutis vinculis, custodibusque sopitis, fugiens e custodiā ad regem transiit Guntrannum. Tandem adversarii inventā occasione, regi Chilperico suggesserunt illum proditorem regni esse.Verum populus pro pastore moestus, direxit qui regem pro reducendo eо exorarent. Chilpericus ergo misit ad fratrem, ut pontificem ad suam dimitteret urbem, dicens se nil offensae in ipso reperisse. Guntrannus autem multas episcopo tribuens pecunias, ad propria eum remisit, datis ad antistites regni sui epistolis, ut illum muneribus honorarent. Qui iter faciens tanta a fidelibus suscepit munera, quanta vix civitati inferre suae quivit.

Caput LIII.

recensere

De Clotharii filii Chilperici ortu; partis Massiliae per Mummolum restitutione, et Chilperici metu.


In illis diebus Chilperico denuo natus est filius, nomine Clotharius. Quapropter universos carceres in regno suo Chilpericus aperiri jussit, et diversorum reos criminum absolvi. Verum idem rex Parrhisios urbem, contra pactum quod cum Francis inierat, (ne scilicet jure dominantis in eam aliquando ingrederetur) violenter intravit. Ob quam rem portionem ejusdem civitatis, quae eum contingere videbatur, juste amisit.

Mummolus partem Massiliae, quae ad Guntrannum ac Childebertum competebat, a se pervasam reddidit.

Chilpericus, metuens Guntrannum et Childebertum contra se conspirasse, apud Camaracum thesauros omneque defensionis suae praesidium constituens, exercitum saepe movebat, et ас si ad praelium progressurus, in papilionibus residere faciebat.

Caput LIV.

recensere

De Innocentio Ruthenorum (Rotenorum) et Sulpicio Biturigum episcopis, deque rosarum praematuritate et arboribus biferis.


Theodosio Ruthenorum episcopo defuncto, Innocentius Gavalitanorum comes, per decretum Brunechildis reginae, successit. Remigio quoque Biturigum praesule decedente, Sulpicius a Guntranno rege substituitur, dicente praefato principe multis episcopatūs competitoribus: "Non est, inquit, nostrae consuetudo mansuetudinis Ecclesias Christi pretio vendere, ne nos damnatione digni, et vos Mago Simoni similes videamini». Et hoc quidem rex dignum memoriā protulit verbum.

Hoc anno rosae visae sunt mense Januario; et arbores, quae mense Julio fructūs protulerant, iterum mense Septembri alios protulerunt.

Caput LV.

recensere

De filiae Chilperici regis per legatos desponsatione.


In dicti mensis Septembris Kalendis, Chilpericus filiam suam Hispanorum regi hoc ordine per legatos despondit. Veniens Parrhisios, fiscalinorum multos a parentibus segregatos, cum filiā Hispanias petere vi compellebat. E quibus aliqui vitam sibi liqueo extorserunt, ne a propinquis quoquam secederent. Multi etiam violentiā illuc ire coacti, testamenta condiderunt, quasi in proximo vitā carituri. Talisque tunc luctus Parrhisiacis erat incolis, qualis quondam fuit Aegyptiis, interemptis primogenitis. E legatis sane Childeberti (quos ad Chilpericum direxerat, obtestans, ne de thesauris civitatum, quas sibi praeripuerat, vel de mancipiis, quidquam filiae tribueret) unum clam interemptum fuisse ferunt. Suspitio erat Chilpericum ejus necis fuisse authorem. Qui tamen per reliquos nepoti mandans, nil se ex vetitis praesumpturum, multa ex suo filiae largitus est. Quinetiam regina tanta in auro, argento variisque vestibus protulit munera, ut rex existimaret se inopem relinqui. Cernens illa turbari propter hoc regem, ad circumstantes Francos, ita ut Chilpericus audiret, sic locuta est: "Nullus, inquit, nostrum autumet haec regalium esse ornamenta thesaurorum. Quaedam enim ipse princeps mihi dotis nomine contulit, quaedam proprius labor acquisivit, aliqua vestra munificentia tribuit». Нас satisfactione susceptā, intentio regis quievit. Francorum quoque primores filiam regis clarissimis ditavēre donis. Tanta denique thesaurorum fuit copia, ut sex plaustra his onerata eam praecederent. Quae digrediens ab urbe Parrhisiorum, post oscula et lacrymas parentum, dum curru veheretur, in ipso portae limine effracto unius axe rotae, ad terram corruit. Cui cum plurimi malam optarent horam, populus hoc pro auspicio suscepit. Dum octavo denique ab urbe milliario tentoria fixissent, quinquaginta viri, raptis centum equis cum eorum aureis phaleris, ad Childebertum regem se contulerunt. Unde metuens Chilpericus, ne aliquae insidiae pararentur filiae a nepote suo vel fratre, quatuor millia armatorum ejus deputavit tuitioni, quibus Bobo et Waldo duces praeerant. Praecepit etiam ut de substantiis pauperum necessaria eis in itinere subministrarentur: ne fisci redditūs aliquo modo minuerentur. Нāс igitur cum pompā cumque utriusque sexūs multimodā familiā Hispanias petiit Chilperici regis filia. Illi vero qui eam deducebant, cuncta per quae ibant vastata linquebant.

Caput LVI.

recensere

De Fredegundis astu et illecebris, et Chilperici obitu ac moribus. Deque Aurelianorum cum Blesensibus in Dunenses expeditione.


Erat autem praefata Fredegundis formā egregia, consilio callida, dolis (exceptā Brunechilde) parem nescia. Quae addicto ad suas libidines Chilperico, ita mentem ejus cupiditate sui obstruxerat, ut foemineas vincere non praevalens aviditates, quasi vile mancipium insolentiae muliebri obsequeretur. Dum igitur impenso eam diligeret amore, quādam die, venatum profecturus, e regia in stabulum descendit equorum. Regina vero aestimans regem jam progressum, in interiori cubiculo caput proprium aquis parabat abluere. Rex ergo iterum in regiam regressus, cubiculum post illam intravit, et eam, ut jacebat, super scamnum acclivem baculo in posterioribus ludens percussit. Illa autumans Landericum hoc fecisse (qui comes tunc et Major domūs erat regiae consueveratque cum reginā stupri habere consuetudinem), ait: "Ut quid, Landerice, talia facere praesumis!" Illico rex, ас si amens effectus, ubi haec audivit, in suspicionem deductus, indignatione nimiā furens animique impos, exsiliit, fugiens turpis corruptelae contagia. Nec furentem capiebat aula. Itaque sylvarum secreta petiit, ut venatibus intentus tantam animo conceptam leniret iracundiam. Cognoscens vero regina non aequo animo regem verba tulisse sua, et periculum suae imminere saluti, si eum opperiretur venturum, timorem abjicit femineamque audaciam assumit. Et mittens vocari jussit Laudericum, cui et dixit: "Res capitis tui, Landerice, nunc agitur: plusque tibi de sepulturā quam de lectulo, nisi caves, in proximo cogitandum erit». Narravitque ei cuncta quae dicta seu gesta fuerant. Quibus agnitis, Landericus reputare secum scelera sua ipse coepit et conscientiae stimulis exagitari: nullum fugae locum, nec evadendi subsidium sibi relictum; circumventum, velut quibusdam retibus, et captum teneri. Denique ingemiscens altius: "Vae, inquit, diei, quo in tantam cordis amaritudinem deveni! Discrucior miser animo, et quid agam vel quo me vertam ignoro». Cui Fredegundis: "Ausculta, ait, paucis; et quid ego te facere velim, et quid nobis profuturum sit, scies. Revertente rege de venatione, ut ei mos est, sub obscurā nocte, immittantur homicidae, qui praemiorum pollicitatione contemptum sumentes vitae, lethali eum perfodiant vulnere. Quo facto, nos securi a mortis periculo, cum filio regnabimus Clothario». Laudat Landericus consilium, et revertentem do sylvā Chilpericum, his qui cum eo venerant alio intentis, circumstantes qui missi fuerant praecepto satisfaciunt, atque desilientem equo opprimunt, clamantes insidiatores, a Childeberto rege Austrasio directos, dominum suum interemisse et se in pedes quantocius sylvam versus dedisse. Quo audito, qui aderant, arreptis equis, quos non videbant insequi conati sunt. Quos cum minime invenissent, ad propria sunt reversi. Madalulfus sylvanectensis episcopus (qui jam tertiā die in tentorio residebat et regi minime colloqui poterat propter fastum superbiae, quā idem rex tumebat) ut eum intorfectum cognovit, advenit. Ablatoque ejus corpore et veste meliori circumdato, navi imposuit, et a Calensi villā, ubi haec acta fuerant, Parrhisios deducens, in basilicā sancti Vincentii sepelivit, quam ipse immunem ab omni civili negotio, tam in eundo, vel redeundo, vel negotia exercendo, per totas regni sui provincias regali praecepto, tempore abbatis Scubilionis effecerat; necnon et duas possessiones in pago Caturcensi sitas (quarum altera Ipiacus, altera autem Adiacus dicebatur) tempore Droctovei abbatis, per syngraphum ibi contulit. .

Fuit vero Chilpericus gulae deditus, cujus deus venter erat. In cujus tempore pauci clerici ad episcopatum sunt promoti, ipso neophytis ecclesias contradente. Ipse namque omnes sui temporis sapientes scientiā se anteire existimans, composuit duos libros imitari Sedulium volens. In quibus plurimi versūs Scazontes erant: breves quoque syllabas pro longis, longasque pro brevibus continebant. Cumque et alia opuscula, vel hymnos sive missas componeret, quae nullā poterant ratione suscipi, cum ipsis etiam memoratis superius libris a memoriā aboliti sunt hominum. Causas pauperum non facile ad se ingredi sinebat, Ecclesias seu monasteria hostili odio insectabatur: adeo ut plerumque in palatio residens astantibus sibi diceret: "Ecce, divitiae nostrae ad ecclesias transierunt; soli nunc episcopi regnant, solis eis defertur honor». Sacerdotes etiam Domini sibi in fabulam verterat et in proverbium. Quid autem plura de ejus parvis recensemus moribus? Nullum denique unquam perfecte dilexit, a nullo dilectus est. Hoc modo periit invisus suis, nec amabilis extraneis.

Defuncto Chilperico, Aurelianenses juncti Blesensibus expeditionem super Dunenses agentes, eos inopinate oppresserunt, res eorum mobiles auferentes, immobiles igne cremantes. Sed eis ad sua redeuntibus, Carnotini cum Dunensibus foederati similem per omnia ultionis inflixerunt plagam, par pari referentes. Et cum in majus ira augmentaretur, intervenientibus utriusque partis comitibus pax facta est.

Caput LVII.

recensere

De Fredegundis et thesaurariorum Chilperici profugiis.


Interea Fredegundis regina marito viduata, ad basilicam Parrhisiacae urbis in honore sanctae Mariae dicatam, cum thesauris quos secum habebat se conferens, a Ragnemodo suscipitur episcopo. Nam thesaurarii Chilperici regis cum thesauris apud Calam vicum repertis cumque missorio aureo quem idem rex magnis fabricarat impensis, ad Childebertum regem se contulerunt. Porro eadem regina prudenti consilio usa, ad Guntrannum regem legatos direxit, mandans se cum filio, quem ex Chilperico fratre ipsius susceperat, in clientelam illi velle tradere. Guntrannus, de fratris interitu veris indiciis certior factus, Parrhisios summo studio contendit. Occurrit autem ei Fredegundis et eum intra urbem recepit. Post quem Childebertus adveniens, dum a civibus ingressus ei prohiberetur, ad patruum mittit, poscens ut pactum quod dudum inierant rectius firmaret. Verum memoratus princeps ipsos quidem legatos perfidiae redarguit, quod eorum pravis consiliis amicitia, olim cum nepote juncta, dirempta foret; se vero cum eis foedus non facturum respondit. His Childebertus sibi nuntiatis, iterum mandavit ut se de regno Chariberti, quod sibi debebatur, removeret. Respondit ille sibi magis deberi, qui frater defuncti erat, nес se ullo modo fraternam haereditatem alteri cessurum. Rursum alios nuntios mittens Childebertus rogabat, ut Fredegundis sibi ad supplicia traderetur, quae patrem cum patruo maligno peremisset ingenio. Respondit ille in proximo placitum cum nepote se habiturum, ibique de his et similibus tractaturum. Eosque ei a quo directi fuerant remisit. Occulte namque Fredegundi videbatur patrocinari. Quam dum saepius ad convivium evocaret, unā dierum e medio prandio regina surgens a rege invitabatur, ut aliquid cibi adhuc sumeret. Sed illā (juxta consuetudinem mulierum) sibi accidisse dicente, ut pro conceptu surgeret, rex admiratus est, sciens nondum quartum praeteriisse mensem, ex quo alterum pepererat.

Caput LVIII.

recensere

De Clotharii filii Chilperici per principes inauguratione, deque Guntranni plausibili ad populum concione.


Principes sane Chilperici, e quibus Ansoaldus primus erat, acceptum filium ejus Clotharium per civitates regni ejus circumduxerunt, et sacramenta ex nomine ipsius atque Guntranni susceperunt. Guntrannus vero universos, quos Chilpericus injuste oppresserat, relevans, Ecclesiis testamenta ab eo ablata restituit. Sed suspectus hominum inter quos venerat malitiā, nusquam nisi armis custodibusque vallatus progrediebatur. Unde quādam die in ecclesiā facto silentio, circumstantem populi multitudinem hac voce rogavit: "Obsecro, inquiens, vos qui adestis populi, ut firmiorem quam fratribus meis ante hoc non servastis, mihi fidem custodiatis, quatenus valeam cum quiete nepotes enutrire meos, vosque cum justitiā regere: ne forte (quod Deus avertat) me ante tempus sublato, et ipsi careant nutritore, et vos rectore». Cumque ejus verba admirans populus laudasset, Dominum pro ejus rogabat salute.

Caput LIX.

recensere

De Rigundis detentione, et dotis ejus occupatione.


Dum haec agerentur, Rigundis Chilperici regis filia (quam ad Hispanias missam fuisse diximus), Tholosam veniens, moras itineris ibi innectere coepit. Sed, perlato ad aures Desiderii urbis ducis de morte Chilperici nuntio, capta ас thesauris omnibus spoliata, in basilicam sanctae Mariae confugit. Cui Desiderius arctum constituens victum, thesaurum sigillo munitum, in quādam domo fortissimis tradidit viris custodiendum, et ad Mummolum Avenione (Avinione) residentem transiit.

Caput LX.

recensere

De Theodori Massiliensis, qui pseudofratrem Guntranni extulerat, multā, et de prodigiis ejus anni.


Nova iterum contra Theodorum Massiliae pontificem jurgia sunt orta, eo quod Gundoaldum quendam, qui se fratrem Guntranni falso asserebat, suscepisset. De cujus origine pauca disserere libet. Hic denique Cundoaldus, in Galiis natus moreque regum a matre suā enutritus (uti consuetudo antiquis Franciae fuit regibus), comam capitis profusam gerebat. Oblatus itaque a matre Childeberto seniori est, dicente eā quod Clotharii fratris ejus filius esset. Sed quia Clotharius eum odio habebat, ideo ad ipsum, cujus nepos erat, delatus ut ab eo educaretur. Quem Childebertus, expers filiorum, ad educandum suscepit, poscentique Clothario videndum transmisit. Ille intuitus eum incidi ejus praecepit capillos, hunc suum negans filium fuisse. Post obitum quoque ejus, dum a Chereberto ejus filio loco fratris aleretur, a Sigeberto evocatus, iterum incisis crinibus Coloniae in custodiam truditur. Unde fugā elapsus, succrescentibus capillis primum ad Narsetem Italiam tunc gubernantem, indeque ad imperatorem transiens, familiarissimus ei efficitur. Lapso sane pauci temporis intervallo, Guntrannus Boso, cujus supra meminimus, ad sepulcrum Domini orationis gratiā properans, eum Constantinopoli reperit. A quo, ut ipse post asseruit, sollicitatus ad Gallias rediit, et a Theodoro episcopo Massiliae exceptus, sumptis ab eo equis ad Mummolum ducem, qui a Guntrano rege desciscens Avenionem confugerat, se confert. Quod Guntrannus Boso agnoscens, ejus se velle conatibus contraire assimulans, Theodorum episcopum in custodiam posuit arguens eum insidiatorem regni ausum fuisse suscipere. Sed pontifice sub duris custodibus Dominum exorante, lux immensa totam subito in quā custodiebatur replevit cellulam, ita ut dux memoratus nimio arriperetur timore. Ductus tamen antistes ad Guntrannum regem, cum Epiphanio antistite, qui ex Italiā Massiliam demigraverat, iterum mancipatur custodiae. In quā quidem Epiphanius obiit, Theodorus vero innoxius repertus ad sua rediit. Nam prolatis litteris ex nomine fidelium Childeberti, quibus inscriptum erat ut Gundoaldum honorificentissime exciperet, absolutus est. Guntrannus sane dux cum alio duce Guntranni regis, thesauros Gundoaldi, qui ad quandam maris insulam eventum rei praestolando demigraverat, dividens, non parvum auri ac argenti pondus in urbem Arvernorum devexit. Ex quā ad Childebertum demigrans, in redeundo a Guntranno rege cum filio captus minis ab eo terrebatur; quodque poenis, pro invitato a se Gundoaldo, consumeretur interminantem saepe audiebat. Cui ille: “Ex hoc, inquam, me innocentem comprobabo, cum, filio in obsidatum tradito, Mummolum, ejus fautorem ingenio captum tibi tradidero». Credidit rex pollicenti et, retento puero, ipsum sivit abire. Qui Avenionem cum copiosā suorum manu vallans urbem, quibusdam satellitibus Rhodano submersis, ipse, colloqui Mummolo cupiens, super ripam brachii fluvialis, quo civitas cingitur, deambulat. Hortatu denique Mummoli, spondentis nil adversi eum passurum, flumen cum uno ex amicis ingressus, socio aquis submerso, Boso undis se huc illucque circumferentibus, hastam a milite sibi protensam arripiens, ereptus est. Demum, illatis sibi a Mummolo conviciis et gravioribus illi a se relatis, dum eum obsideret, Gundulfus, cujus supra meminimus, missus a Childeberto, eum ab obsidione removit, Mummolum secum deducens iu Arvernum. Qui diu ibi residere fastidiens, ad suam, unde digressus fuerat, rediit civitatem; junctusque duci Desyderio, qui ad eum, ut diximus, de pago venerat Tholosano, evocatum Gundoaldum, more antiquorum Francorum, regem proclamantes esse suum, elevaverunt super clypeum. Cumque tertio totum cum eo circumissent exercitum, clypeus repente ruens cum rege, vix a terrā elevari potuit.

Erat, dum talia agerentur, mensis decimus, apparueruntque in vineis pampini cum uvis ad plenum formatis, et in arboribus flores.

Pharus quoque ignea per coelum nocte currens mediā, late mundum luce lustravit clarā. Columna etiam ignis coelo pendere est visa, cui superposita erat stella magna. Quae aestimabant homines interitūs Gundoaldi esse indicia, cum et terra tremeret ac alia multa apparerent signa.

Caput LXI.

recensere

De Guntranni cum cohaeredibus regni concertatione.


Illis diebus Guntrannus rex duces suos ad pervadendas urbes, quas Sigebertus de regno Chariberti fratris amborum tenuerat, quasque Chilpericus Childeberto nepoti suo, ex fratre Sigeberto genito, vi praeripuerat, direxit. Verumtamen Gariricus, comes partium Childeberti, post mortem Chilperici sacramenta fidelitatis a Lemovicinis, domini sui vice, exegerat. Caeterum Pictavis paria acturus veniens, a civibus cum gratiā susceptus, audivit Bituricos, qui regi parebant Guntranno, hostiliter in Turonicos irruisse, quoniam quidem et ipsi jam se ad Childebertum contulerant. Idcirco, Bituricensibus territorium Turonicum depopulantibus, Maroialensis (Maroilensis) vici ecclesia, sancto Martino dicata, ab eis est cremata. Ubi evidens apparuit virtus beati confessoris, pallam altari cum circumjacentibus herbis a flammā defendentis. Mirabile dictu, trabes ingentes igne fuisse combustas, et mollitiem linthei seu herbarum mansisse intactam. Cognoscens ergo Gariricus quae agebantur, misit qui Turonensibus denuntiarent, ne ullatenus se ad partem Guntranni transferrent. Ad quae mandata Gregorius episcopus haec reddidit responsa: Guntranno regi, post fratrum obitum, omne regnum Francorum eo jure deberi, ut quemadmodum Clotharius pater ejus super proprios filios, sic Guntrannus super nepotes suos principaretur. Non igitur se repugnaturos, sed ipsum quoque inepte agere se dixit aestimare, qui putaret tanto principi repugnare se posse. Videns comes non qualia ipse voluerat, sed qualia mandaverat rex, a Turonensibus geri, relicto in urbe Pictavorum Eberone Childeberti regis cubiculario, ipse quasi exercitum contra inimicos congregaturus exinde discessit. Tunc Pictavi fines suos vastari cernentes (nam Turonici cum Aurelianensibus, et saepe nominatis foederatis hostibus, agros eorum rapinis ac incendio subvertebant), legatos eis de pace miserunt, petentes ut usque ad placitum, quod patruus cum nepote constituerat, quiescerent. Et tum demum illum, quem Deus sorsque dedisset, dominum essent habituri. Sed illis respondentibus petitiones eorum non se praeposituros regis praeceptis, coacti Pictavi sacramento se fideles Guntranno fore spondentes, fautores Childeberti a suis pepulere moenibus. Nec tamen haec facientes diu in fide durarunt. Tandem, adveniente die colloquio regum praefinito, Childebertus mandat Aegidio Remensi archiepiscopo legatione fungi apud patruum. Qui, nil moratus, ad Guntrannum pergit, hocque initium sermonis ad demulcendum principem habuit: “Gratias, inquit, praecellentissime regum, omnipotenti referimus Deo, qui tibi non solum regni tranquillitatem, verum et augmentum quotidie attribuit». Cui rex: ”Illi, ait, vere sunt gratiae referendae, qui omnium est benignissimus gubernator regnorum; non tibi, cunctorum nequissimo hominum, cujus consilio mearum sunt vastati fines urbium, qui, sub veste ovinā, non Domini sacerdotis, verum crudelissimi geris officium proditoris». Silente ad ista sacerdote, prae nimiā indignatione unus legatorum ait regi: ”Mandat tibi gloriosissimus nepos tuus, dominus noster Childebertus rex, ut patris ejus haereditatem illi ad integrum reformes». Ad haec Guntrannus rex respondit: “Jam me ex hac causā responso satis fecisse arbitrabar. Responderam enim in alio placito quod et nunc respondebo, pactionibus ea mihi cessisse, nec me ulli eis cessurum nisi gratiā amicitiarum». Tunc alter e legatis his ad regem usus est verbis: “Si haec, inquiens, optime princeps, difficilia tibi videntur impetratu, saltem illa impetret, ut Fredegundis ei ad supplicia dedatur, quae patrem ejus cum patruo nefandissime interemit». Huic quoque rex hoc reddidit responsum: "Tradi ei, dicens, nullatenus potest, eo quod filium regem ас rege genitum habet, et eam innocentem a crimine quo impetitur esse puto». Post haec Guntrannus Boso, qui dudum, ut praedictum est, ad Childebertum transierat et tunc cum legatis ibi advenerat, quasi aliqua regi Guntranno suggesturus, ad eum accessit. Jubet rex silere, atque eum hujusmodi praevenit sermone: “Quid ais, о bone vir? cujus prudentia ideo Orientis expetiit regna, ut nobis Ballomirem quendam (sic nanque nominabat Gundoaldum) inde arcesseret, qui urbes nostras pervaderet. О semper perfide, et nullo modo in his quae promiseris permanens!” Respondit ad ista Boso: “Tibi, inquiens, regi in solio regali residenti nemo audet contradicendo obloqui. Veruntamen si quisquam meorum aequalium istud mihi impingeret crimen, objecta armis refellens, Deo opitulante, et te spectante, eum potenter superarem». Tacentibus interim caeteris, rex subjunxit: “Cunctos pie viventes hoc indignari oportet ac conari ut e medio auferatur hominum tyrannus hic; cujus pater procurator fuit regalium molendinorum, et (ut verius fatear) lanae opificio vitam produxit suam». Et quamvis fieri possit ut unus homo utriusque sit artis peritus, propter opprobrium tamen regis quidam ex legatis calumniari coepit, dicens: “Ne loquaris tam inculte, o rex. Nam quā ratione potest existere, ut cujuslibet hominis sint duo patres, re spirituali exceptā? Non sunt haec regiae dignitati congruentia verba». Universis igitur pro his sermonibus in risum solutis, alius legatorum dixit regi: “Vale dicimus tibi, о rex, et quia nepotis tui pacem aspernaris, scito securim fore paratam, quā fratres percussi sunt tui, ut eā excidaris». His dictis, jussit rex eos a conspectu suo pelli, ac super capita recedentium stercora de plateis collecta projici. Pro tantā igitur injuriā vehemens inter reges discordia exorta est.

Caput LXII.

recensere

De Fredegundis reginae in Asylo Parrhisiensi saevitiā per Audonem inflammatā.


Per idem tempus, Leonardus quidam optimatum Chilperici a partibus Tolosae adveniens, Fredegundi reginae adhuc in matre (al. majore) ecclesiā Parrhisiacā residenti intimavit se fugā lapsum ab ejus filiā; quam affirmabat in magnā victūs ac vestitūs degere inopiā. Quibus verbis regina indignata, praecepit ab eo auferri balteum quem ex munere memorati meruerat regis, ac omni privari dignitate. Simili modo multos ab obsequio filiae recedentes vel honore privavit, vel contumeliis seu poenis affecit. Nec verebatur Dominum, aut ejus Genitricem, in cujus manebat basilicā, dum perversa ageret, adhaerente ei Audone, suo in malis omnibus cooperatore; quem populus tunc peremisset, nisi in ecclesiam confugisset.

Caput LXIII.

recensere

De Praetextati episcopi Rothomagensis restitutione.


Praetextatum sane Rothomagensem pontificem de exilio mandavit Guntrannus rex reduci. Propter quem cum synodum vellet rex congregare, Ragnemodus (Rangnimodus) Parrhisiensis antistes dixit a sacerdotibus nequaquam eum communione fuisse privatum, nес esse necesse ideo episcopos vocari. Sic demum Praetextatus urbi restitutus est suae.

Caput LXIV.

recensere

De diligenti Guntranni custodiā sui, et Fredegundis in agrum perfugio et fraude.


Interea commorante rege apud urbem Parrhisiacam, adveniens quidam pauper suggessit ei ut se a Faraulfo, Chilperici quondam cubiculario, observaret, dicens se consilium ejus, quod de perimendo rege conceperat, compertum habere. Audito hoc, rex interrogatum quidem et negantem dimisit, se vеrо ita armis et custodibus munivit ut nusquam nec ad ecclesiam quidem sine armorum aut custodum munimento procederet. Fredegundem autem in Rotoialensem, Rothomagensis territorii vicum, ad peragendum quod superesse poterat vitae, direxit. Quam multi optimatum Chilperici prosecuti, eam inibi cum Melanio (qui, Praetextato depulso, ab eā subrogatus, ac post revocato, a Guntranno rejectus erat) reliquerunt, promittentes se filio ejus Clothario fideliter parituros. At illa exsortem se honoris et relictam indignata, et Brunechildem potentiorem (ut erat) aestimans, clericum quendam fallendi dolis instructum ad eam dirigit, quatenus simulando strenuum famulatum, occultum mortis inferret ictum. Qui, dominae jussis obtemperans, fingit se, crudelitate Fredegundis offensum, ad Brunechildis properasse conspectum, quod audierit ejus benignum in omnes affectum. Tandem in partem susceptus amicitiarum, omnibus adulabatur, dominam etiam usque ad cubiculi deducens januam, coaequalibus se praebens benivolum, majoribus subjectum. Sed non diu, quis esset, suspicione imminente, valuit tegere; nanque, quaestioni subditus, prodidit omnia malignitatis arcana et, diris affectus suppliciis, ad priorem remissus est dominam. Cui quae sibi accidissent enarrans, ut quasi suspicio auferri ab animo Brunechildis posset, re autem verā ut poenas pro non perpetrato lueret scelere, manuum ac pedum abscisione ab eā est multatus.

Caput LXV.

recensere

De Eberulfi punitione, et in beatum Gregorium Turonensem simultate, et Guntranni gestis.


Interjectis diebus, Guntrannus rex Cabilonas regressus, fraternae necis auctorem sollicite investigans, per responsales Fredegundis Eberulfum, in palatio Chilperici cubiculariis praepositum, ejus sceleris cognovit esse caput. Rogatus vero ab eā idem Eberulfus fuerat, ne ipsam desereret. Qui, dum consensum ei denegasset suum, ob id apud regem accusatus est ab illā. Rex igitur, felle commotus, circumstantibus amicis juravit se non solum homicidam, verum cunctam ejus perditurum generationem, quatenus ausus interficiendorum regum de regno tolleretur Francorum. Hoc terrore perculsus vir supra nominatus, ad basilicam sancti Martini cum clericis, quibus frequentes intulerat injurias, aufugit. Tunc Aurelianenses cum Blesensibus ad custodiendum, ne exinde uspiam dilaberetur, jussu regis alternas sortiti vices, in eundo ас redeundo multas agebant praedas. Dumque duo, qui mulas jam dicti rapiebant confessoris, ad domum cujusdam rustici potum petituri advenissent, et ille se habere negaret, unus eorum, protentā hastā, ut eum percuteret, ab eo ictu gladii peremptus est. Alter, casu socii perterritus, aufugiens quae male pervaserant reddidit. Post haec facultas omnis Eberulfi, quae multa erat valde, diversis a rege concessa, domus quoque, quam intra muros possidebat Turonicos, adeo direptioni tradita est ut nil nisi nudi superessent parietes. Pro his itaque causis calumnias sancto antistiti inferebat Gregorio, quasi cuncta ejus gererentur consilio; minabaturque quod si unquam regis rediret in gratiam, similem ei retribueret vicissitudinem. Verum antistes plus clementiā pro ejus miseriis quam indignatione pro illatis ab eo commovebatur injuriis. Cumque foret eidem misero domicilium in sancti Martini salutario, et a presbytero (cui servandi oratorii cura delegata erat) reliquae clauderentur januae, per ostium illius salutatorii ingressi ecclesiam pueri vel puellae universa rimabantur ornamenta sacri templi. Quod postquam custos sacrae aedis animadvertit, ac ferreis ipsas fores affixit clavis, mediā ferme nocte, in ipsis nocturnalibus hymnis, a praefato Eberulfo episcopus Gregorius et clerici tantis lacessiti sunt conviciis, ut laudes Deo debitas relinquere cogerentur. Sed et clericum quemdam jam temulentus, quod vinum sibi non largiretur, super scamnum extensum pene usque ad mortem flagellis cecidit, multorumque caedem in atrio beati antistitis exercuit, non veritus illi ingerere contumeliam, cujus quotidie flagitabat clementiam.

Porro unā noctium vidit idem episcopus somnium, quod eidem viro retulit, in hunc se habens modum: ”Videbam, ait, me sacrosancti Martini astantem altari ac Dominici celebrare mysteria sacrificii Guntrannumque regem, ipsam ingressum orationis domum, suis imperantem, ut te a pallā altaris, cui inhaerebas, evulsum foras pellerent. Cui cum, intermissis ego missarum solemniis, me obvium praeberem, et, ne te contingerent manibus quoque detinerem, tu interea arā sacrā desertā huc illucque pavitans circumflectebaris. Tum ego ex hoc molestus, dum tibi innuerem ne quoquam abscederes, evigilavi, mecum in animo visionis revolvens causam». Ad haec Eberulfus: “Multum, ait, cogitatio mea cum viso quadrat quoque tuo». "Quidnam cogitas?" inquit antistes. "Cogito, infit ille, si me Guntranus rex hinc voluerit extrudere, unā manu pallae altaris inhaerente, alterā te cum clericis gladio trucidare». Intellexit episcopus illum daemonis instinctu talia effari. Nec longum fluxerat tempus, coeperunt fieri actu manifesta, quae fuerant episcopo visu revelata. Denique, Guntranno quaerente virum, qui arte ab ecclesiā educens Eberulfum, aut sibi adduceret vinctum aut gladio relinqueret trucidatum, obtulit se Claudius quidam, ad id opus strenuum spondens se fore ministrum. Pollicito itaque sibi tanti sceleris pretio, ad Eberulfum accedit; jurat per Deum perque omnia coeli ас terrae sancta, nullum fidelius aut posse aut velle causam ejus apud regem exsequi, quam se. Perpendebat enim infelix alio eum non posse commodius decipi commento quam suo perjurio. Quid plura? Credidit miser dejeranti, ac in crastinum a clericis accitus, cum eo ad convivium accedit. Finitis epulis, Eberulfo, secum per atrium basilicae deambulanti et mutuam amicitiam jurejurando pollicenti, ait Claudius: “Si forte facultas foret jucundiora reperiri vina, faterer me eorum ardere desiderio». Respondens Eberulfus cuncta quae cuperet se praebiturum, dum modo dignaretur ejus adire hospitium, universos dirigit pueros, potioris vini haustum quaesituros. Cernens Claudius illum resedisse solum, cujus magis ipse lethum quam aliquod sitiret merum, manūs elevans erga sancti Martini sepulcrum, eum in hunc exorabat modum: ”Te, inquiens, sancte confessor, oro, ut sospes revisam conjugem cum filio». His dictis, evaginato gladio impetum faciebat in adversarium. Cujus conatum unus intelligens famulorum, brachiis complexum resupinat Eberulfum, qui jam a Claudio erat saucius. Ille e vaginā exemptum ensem inimici defixit in latera; sicque a circumstantibus ejus satellitibus invasus, multis telorum interfectus est ictibus. Claudius vero, tam immanis facinoris sibi male conscius, ad cellam abbatis, confosso latere abscissoque pollice, profugit, poscens se occuli ab eo. Verumtamen irruentibus Eberulfi stipatoribus, vallatur armis domus, jacula per fenestras intro jaciuntur: abbas quoque vix a duobus clericis illaesus reseratis extrahitur ostiis. Per quae introgressi adversarii Claudium sub lecto latitantem nacti jugulant, sociosque ejus simul. Quorum corpora, a domo protracta ас super nudam humum jacentia, parentes amicique colligentes sepelierunt. Ad vindicandum autem homicidium in sacrae aedis atrio perpetratum, etiam energumini ac pauperes, prae foribus excubantes, cum fustibus et saxis properarunt. Hanc igitur ad se causam perlatam rex Guntrannus graviter primo quidem tulit; donec, comperto rei gestae ordine, animum ad alia tractanda convertit. Substantiam Eberulfi ii, quibus regalis eam contribuerat potestas, auferentes, uxorem ejus inopem reliquerunt.

Caput LXVI.

recensere

De Pictaviensis episcopi redemptione, ac populi reconciliatione.


Anno decimo regni Childeberti, Guntranni autem vicesimo quarto, idem princeps adversum Gundoaldum exercitum ex universis urbibus sibi subjectis commovit. E quibus Aurelianenses cum Bituricensibus, Pictaviensem aggressi civitatem, cives, qui jam a fide desciverant, ad pristinam vi revocantes societatem, episcopum injuriis afficere moliebantur. At ille, comminuto uno ecclesiastici ministerii aureo calice, se quidem ab exsilio, populum autem a captivitate redemit.

Caput LXVII.

recensere

De Gundoaldi gestis et aliis quibusdam.


In illis diebus, Gundoaldus iter Pictavos destinatum, auditā expeditione, ad Engolismam deflexit. Ubi ab antistite et proceribus gratanter exceptus, eorum remuneratā sedulitate, Petrogoricas tendit. Cujus praesulem male multatum reliquit, eo quod se cum favore non excepisset. Indeque Tolosam petens, praemissis militibus, Magnulfo pontifici sibi occursum iri mandat. Quapropter Magnulfus convocatam plebem hortatur monetque, ut viriliter repugnent, ne forte calamitati quam quondam sub Sigulpho experti sunt, iterato subdantur; meminerintque quatenus Desyderius, ipsius dux urbis, memorati expertus sit fortunam viri, dum quondam simile molitus fuerat. Et haec quidem populum ad rebellandum excitaverunt. Sed robur adventantis exercitūs portas aperiri suasit. Receptum igitur Gundoaldum urbe ас secum prandentem, his episcopus affatur verbis: “Licet te filium Clotharii regnumque tibi deberi astruas, incredibile tamen apud nostros manet animos te quae coeperis posse perficere». Respondit ad ista Gundoaldus: “Ego, inquit, et Clothario me genitum fateor, et debitam regni portionem in praesentiarum adeptus, urbe captā Parrhisiorum, ibi propriam statuam sedem». "Nunquam, ait pontifex, tu ista, impediente Christo, complebis, quandiu quispiam regii superfuerit germinis». Tum Mummolus alapā Domini sacerdotem percussit, dicens: ”Non pudet, ineptissime, tam nugacibus dominum nostrum regem confutare verbis?” Desyderius quoque, agnitis his quae contra salutem suam populo suaserat, pugnis eum fustibusque cum reliquis cecidit, ac post, fune revinctum pedes, direxit in exsilium, raptis tam ipsius quam Ecclesiae facultatibus. Franci itaque, qui undique ad persequendum Gundoaldum permoti fuerant, usque ad Dordoniam progressi flumen, praestolabantur si quos ejus, famā ferente, persentiscerent motūs. Sociaverat se ei Waldo cubicularius Rigundis, vir haud spernendae potentiae, reliquis puellae ministris fugā dilapsis. Sed et Desyderius cum Mummolo ac Bladaste, necnon Sagittario (qui sponsionem de praesulatu Tolosano jam elicuerat ab eo ) intimi erant in consilio, perque eos res agebatur. His diebus ad amicos in superiori Franciā degentes misit epistolas, duobus eas tradens ferendas clericis; quorum unus Caturcinae urbis incola, ligneam quam ferebat cavans tabulam, immissis litteris ceram superinduxit. Nil tamen illum haec fraus juvit, quin a fidelibus Guntranni regis deprehensus, patefactā legatione, post flagella custodiae cum socio manciparetur. Porro Gundoaldus ad Burdegalensem transiens civitatem, Bertranno praesule humanissime se suscipiente, aliquandiu ibi resedit. Quaerenti vero ei quae res inexpugnabilem hostibus eum efficeret, indicatum ab uno familiarium est, quemdam Orientis regem, reliquias sancti martyris Sergii brachio alligatas ferentem, semper adversariis praevalere. Cumque sollicite investigaret quis hujus testis Domini patrocinia possideret, Bertrannus episcopus dixit esse in eadem urbe quemdam Syrum negotiatorem, nomine Eufronem, qui olim ab Oriente ea detulit. “Hic, inquiens in domo suā, quam ecclesiam consecravit, inter alia miracula illius dilecti Dei meritis patrata, hoc etiam videre promeruit, quod civitate flammatā, ipsa basilica permansit intacta». Mittitur e vestigio Mummolus dux cum ipso episcopo, memoratas inquisiturus reliquias. Cui acrius inquirenti responsum Eufron reddidit: “Noli, obsecro, me aetate confectum defatigare senem, nec sancto illi inferre injuriam. Verum acceptis centum aureis, ab hac desiste intentione». E contra ille asserens se, etiam si ducenti darentur, coepta non deserturum, insuper videns capsulam de pariete pendere, appositā scalā, jubet diacono ut ascendens loculum deponeret. Qui praecepto parens, dum sancta manu tangeret pignora, tanto arrigitur tremore, ut confestim ruiturum omnes ipsum putarent. Deposita tamen Mummolo tradidit. Ille, inventum os pretiosi martyris, ausu temerario percussum cultello, in tres partitur partes. Quibus resilientibus nec usquam apparentibus, magnus astantes invadit horror. Prostratis autem illis ad orationem, flenteque praecipue sene, qui se tanto ingemiscebat privatum patrocinio, apparuerunt particulae haud procul positae. Harum unā Mummolus assumptā discessit. Sed beatus martyr id sibi non gratum fore ex hoc praecipue ostendit quod eidem viro, cujus haec acta fuerant imperio, noluit esse auxilio. Verumtamen idem Gundoaldus, iterato duos ad regem Guntrannum destinans legatos, quemadmodum olim Francorum mos fuerat legatis, jussit illis virgas ferre sacratas; quibus prolatis, totius immunes forent injuriae. Hi itaque qui directi erant, incaute legationem suam prius popularibus vulgarunt, quam regi praesentarentur. Unde rex, eos sibi exhiberi jubens vinctos, severe interrogat (alias inquirit) unde, vel a quo, seu a quibus directi essent. Illi rem omnem, ut erat, enarrant ordine, missos se a Gundoaldo Clotharii (ut ipse profitebatur) regis filiо, quatenus debitam repeterent regni partem. “Quae, inquiunt, ni mature restituatur cum circumjacentibus in proximo depopulabitur urbibus». Nec parvam illico coactam, aiebant, bellatorum manum, cum, praeter Aquitanicas copias, validos speraret sibi ex Austriā adfuturos auxiliatores, idque praepotentes ducum ex regno Childeberti nosse an ipsi vera prosequerentur (alias proloquerentur). Et haec quidem legati ad primam interrogationem prodiderunt. Postea vero, ad trocleas extensi et diutissime caesi, indicarunt Rigundem Chilperici flliam cum Magnulfo, Tholasano pontifice, in exsilium relegatam. Demum, custodiae deputati, usque ad aliam audientiam jubentur asservari.

Caput LXVIII.

recensere

De Childeberti et Guntranni reconciliatione, et Guntranni consilio Childeberto dato, deque Gundoaldi factione.


Interea Childebertus, nuntiis patrui impellentibus, a loco suae habitationis digressus, advenit ei collocuturus. Tunc, ex praecepto Guntranni, supramemorati in amborum praesentiam perducti viri, cum prius relata iterum recapitulassent, addiderunt universos Rigundis thesauros a Gundoaldo pervasos ipsumque dicere solitum, invitante Guntranno-Bosone ab Oriente se ad Gallias transiisse. Cumque principibus Childeberti haec nota esse asseverarent, suspicio nata est ideo aliquos ad praesens colloquium venire distulisse. Tunc demum Guntrannus rex hastam, quam manu gerebat, nepoti tradidit, inquiens: ”Hoc, amantissime nepos, indicio noveris te mihi successurum in regno. Idcirco, traditā tibi a me potestate, cunctas regni mei civitates, tanquam tuas dispone, reminiscens te solum ex nostrā superesse stirpe». Ita quidem rex, audiente omni populo, proferens, semotum a coetu aliorum nepotem monuit, ne cui manifesta faceret quae ipse ei dicturus foret. Denique instruens eum quos fidelium de rebus agendis consuli, quosve oporteret a consilio removeri, seu quibus proprii corporis tuendi curam committi, Aegidii episcopi fraudulentias ac perjuria, matris quoque Brunichildis versutias cavendas praemonuit. Finitā sermocinatione, ad convivium ambo reges consederunt. Et inter redundantioris mensae epulas, serenissimus princeps Guntrannus sic alloquitur convivas: “Hortor vos, inclyti Franciae primates, ut, nepotem meum summo dignum honore censentes, fidei cultum ei exhibeatis, quandoquidem ipse, transgressus aevum pueritiae, suadet meliora de se sperare. Nec contemnatis, ut puerum; sed reveremini ut dominum». Post haec, Childebertus, restitutis sibi a patruo civitatibus, quas pater tenuerat suus, ad propria maturavit regressum.

Caput LXIX.

recensere

De Gundoaldi in Convenas fraude.


Eā tempestate, Gundoaldus a Desyderio derelictus unā cum Mummolo, Bladaste ac Waddone (Waldone), sive Sagittario, Convenas urbem ingreditur. Ea urbs in acumine praecelsi montis trans Garumnam sita est procul caeteris remotis montibus. Ad radices rupis fons oritur, cui imminet desuper turris altissima, quae cives, per cuniculum descendentes aquatum, a laesione defendit hostium. Circumventis igitur, memoratus vir, ejusdem urbis incolis, ut bona sua intra muros propter adventantem reconderent exercitum, dum illi ejus monitis paruissent, hac eos fraude decepit. Confingens enim hostes jam in proximo esse, ita eos affatur: “En inimici, egredimini ad resistendum eis». Quibus digressis, expulso etiam antistite, post eos clausit portas seque ad repugnandum cum satellitibus parat. Quam саeса mens hominum ignara futuri! Fuit profecto post illa dies (videlicet qui simili ordine ipsum expulsum mortalibus ostendit ab urbe) quā, magno emptos pretio, eos qui pellebantur vellet videre receptos, rejectis his qui putabantur fidissimi.

Caput LXX.

recensere

De litteris a Guntranno ad Gundoaldum missis, de auri direptione, et de claustri Vincentiani apud Agennenses spoliatione, et ejus ultione, deque callidā Gundoaldi querelā et reliquis gestis.


His diebus, Guntrannus rex ei litteras, ex personā Brunichildis exaratas, misit, suadentis ut, dimissis, quas aggregaverat, ad hiberna copiis, ipse Burdegalam hiematum secederet. At hostilis duces agminis, quos super Dordoniam castrametatos fuisse praefati sumus, audientes Gundoaldum ulteriorem tenere Garumnae ripam fluminis, collectā virorum fortium expeditāque multitudine, fluvium natatu transmeare disposuerunt. E quibus aliqui, infirmis equis vecti, fluvialis aquae oppressione perierunt. Reliqui natando ad contrarium delati littus, offenderunt in itinere maximum camelorum mulorumque numerum, auro et argento onustorum, quos fugientes adversarii reliquerant. Quibus captis et, ob impedimenta, cum residuis vulgi dimissis, ipsi quam maximis possunt itineribus Gundoaldum persequuntur. Et venientes ad basilicam sancti Vincentii Agennensis territorii, resistentibus his qui eo res suas contulerant, ignem ostiis admovent, consumptisque eis, universa intra reperta, cum sacri ministerii utensilibus, auferunt. Affuit e vestigio divina ultio et, quorumdam manibus sacro igne ardentibus, alii daemonibus replebantur, quidam semetipsos interimebant. Tandem residui, Convenas pervenientes, in campestribus castra posuerunt. Vastatur primum tota suburbana regio. Unde quidam, acriori praedae succensi cupiditate, dum longius a suis recederent, a vicinarum urbium custodibus trucidabantur. Interea, obsidione coeptā, audaciores per ardua collis ascendentes, Gundoaldo conviciabantur, dicentes: “Unde, o silicernium, haec tanta tibi praesumptio ut, vitam pistorum arte solitus transigere, nunc te regem audeas nominare? Nempe, pro similibus ausis, a dominis rerum, regibus scilicet Francorum, saepe attonsus exsilioque es damnatus. Te quippe universae Galliae Ballomirem vocitant cognomine. Age nunc, inepte; nobis responsum redde, quis te coegit ista praesumere? vel, quos habeas adjutores virium, expone. Namque in proximo nostrā captus muscipulā, merita lues supplicia pro tuā stultā pertinaciā». Haec et alia illis vociferantibus, nequaquam movebatur ad iram Gundoaldus. Tantummodo ingemiscendo aiebat memoratas sibi a patre illatas contumelias, seque, a propinquis injuste patriā pulsum, ab extraneis misericorditer receptum, proximisque hostili odio se persequentibus, ab extraneis amicā familiaritate receptum. "Deinde, inquiens, dum peregre regum pollerem divitiis intimusque essem imperatoris Constantinopolitani amicitiis, Guntrannus Boso me suis decepit fallaciis. Nam, in Oriente gratiā profectum orationis, de salute sollicitus interrogans patris, quaerebam unā qualiter se status regni vel fratres haberent mei». Tum ille: "De patre, ait, quaeris? Is obiit mortem. Fratres, moriendo secuti patrem vix quempiam suorum reliquēre superstitem. Remansit sane solus Guntrannus, et ipse, liberis orbatus, cum parvulo nepote, ex Sigeberto genito fratre». Ad haec ego: «Et quid, inquam, mi amantissime, mihi nunc censes agendum?» Hīc vero ille, et me hortabatur Gallias adire, et Francos affirmabat, mei cupidos, mihi velle regnum tradere, maximeque eos qui Childeberti nepotis mei aetatem ad rem tutandam publicam perpenderent inutilem. Nunc igitur vos quoque dominum agnoscentes me fore vestrum, a meā desistite obsidione, mihique favendo, fratrem Guntrannum ad concordiam revocate».

Talia Gundoaldum prosequentem maledictis adversarii deterrebant, insuperque tela in eum jaciebant. Quintus decimus jam, ex quo ibidem advenerant, fluxerat dies, cum Leudegisilus regalium praepositus equorum, quem vulgo Conustabilem (Connestabilem) vocant, quemque rex ei praefecerat expeditioni, exstructā machinamentā ad subruendos deduci imperat muros. Erant carri vimineis cratibus tabulisque tecti ligneis, in quibus latentes milites fundamenta subfoderent murorum. Sed parum hoc proficiente instrumento, praesertim hostibus, praeacutis sudibus, validisque eos inhibentibus saxis, etiam arietes videbantur non fore idonei, eo quod ignibus jactis facile possent exuri. Nam obsessi cuppas, pice ac siccis repletas lignis accensasque, jacientes desuper et opera exurebant, et inimicos accessu prohibebant. Consumptoque in hoc certamine die, in crastinum qui obsedebant aliud nocendi genus excogitant. Denique, ex virgis ramisque arborum unum facientes mirae magnitudinis fascem, cupiebant eo implere vallem. Verum conatibus eorum, et profunditas vallis, et ignis, ab adversariis de superioribus cum lapidibus missus, restitit. Leudegisilo, contemplanti omnes actūs suos irritos fieri, in mentem venit opportunius fore clausos de proditionis tentare sententiā. Advocatum itaque Mummolum ad sibi colloquendum incusare coepit, cur clementissimum regem Guntrannum deseruerit, et iniquissimo tyranno se junxerit. "Quid porro exspectas?, ait, an ut captā urbe male dispereas? Quin potius resipiscens ad benignum revertere dominum, relicto illo nugacissimo, post paululum puniendo». Tunc Mummolus se quidem consulturum respondit. Regressus vero in urbem convocat Sagittarium atque Waddonem. Bladastes enim timens captum iri urbem, injecto domui ecclesiae igne, dum caeteri ad restinguendum properarent incendium, ipse clam aufugit. Junxerant autem factioni suae Cariulfum (Kariulfum) ejusdem urbis civem, cujus apothecis, quae permultae erant, ipsi alebantur. Hunc ergo Mummolus cum praedictis adiit. Ostendit deinde quam iniquo res suae sint constitutae loco, quamque odiosi ipsi cunctis effecti sint gentibus, dum incerti generis regi favent. Ad extremum hortatur cedant rebus adversum se fluentibus et, si sibi sacraemnto securitas vitae ac salutis detur, civitatem jamjamque capiendam cum pseudorege hostibus dedant. Assentientibus sociis, memoratus dux Leudegisilum mandat venire ad colloquium, et quae sibi cum sodalibus complacuerint exponit. Laudat ille sententiam, jusjurandumque praebet se apud regem suum eorum vitam impetraturum. Quod si principis voluntas in suā duraverit pertinaciā, in quālibet illos se spondet clausuros ecclesiā, donec Guntranni defervesceret ira.

Нāс Mummolus seductus versutiā, Gundoaldum tali identidem circumvenit muscipulā: "Prono, inquit, animo devotāque mente me tibi fidelem fore, non solum contra hostes pugnando, sed etiam ipse probasti experiendo. Nam quam saepe meis usus consiliis, semper fruitus sis prosperis, tute melius scis. Nunc quoque par mihi manet consulendi affectus, sicut tu bene es meritus. Ideo denique cum adversariis sermonem habui, ut eorum erga nos persentiscerem, quis sit animus. Qui, in quantum perpendere quivi, tuae nequaquam adversantur utilitati. Imo mirari se aiunt te tantopere praesentiam fratris vitare, autumarique quod genealogiae ignarus tuae cum gnaris diffugias disputare; nec fratri, tuae cupido visionis, agnoscendum te praesentare. Si ergo nunc tibi me auscultare placuerit atque ad regis Guntranni praesntiam unā cum his mecumque properare, et te hac suspicione exsolves, et tibi pacique consules». Non fefellit animus Gundoaldum se a Mummolo iri deceptum; eique hoc reddidit responsum: "Ego, inquiens, licet invitus has jam deseruerim partes vobisque impulsoribus Europam adierim, bonā tamen voluntate atque integrā fide semper vestras fovi partes, nec meas utilitates vestris praetuli commodis. Et iam, quamvis ejus, qui me huc pellexit venire, perfidia in propatulo claruerit, dum et me fugax reliquit et thesaurorum partem furto abstulit, nihilominus ego vos, quasi mеae auctores salutis, perpetuo colui ac in fratrum loco dilexi. Nunc igitur, si secus quid, quod non oportet, imo quod non decet, adversum me egeritis, praesertim cum ego corpus animamque meam, simul cum consilio ac opibus, in vestris constituerim manibus, scrutator cordium illud advertat Deus». His dictis, assensum praebuit ut cum eis ad hostes descenderet. Mummolo vero monente, ne superbo utens ad eos iret habitu; quin potius reformato ei, quem ab ipso acceperat, balteo auro fabrefacto, proprio accingeretur, qui fulgore memorati carebat metalli. "In hoc, inquit, tua jam patet fraudulentia, dum ea quae ex tuo usque ad istud possedi tempus repetis». Illo quoque negante ullā se contra eum usurum fraude, ventum est ad portam, ubi eos fortissimi opperiebantur adversariorum duces, Boso videlicet cum Bollone Biturigum comite, non minimā satellitum vallati catervā.

Quibus Gundoaldum excipientibus, Mummolus in urbem regressus, portas firmissime obseravit. Cernens Gundoaldus se a suis derelictum, et ab hostibus circumdatum, introitumque urbis sibi praeclusum, manūs elevans ad coelum, cum cordis gemitu sic orabat ad Dominum: "Judex aeterne ас ultor innocentium, Deus, cui omne patet secretum, qui nullius amplecteris dolum, nec laetaris fraudibus malignantium, esto velox vindex mearum miseriarum, retorquens in eos qui me tradiderunt inimicis deceptionis ipsorum laqueum». Post haec verba, consignans se cruce Dominicā, cum his qui se сереrant abire coepit ad eorum castra. Nondum collem, cui civitas imminet, praeterierat, et impulsus a Bollone ruit in faciem ferebaturque in profundum vallis. Cumque surrexisset et contra adversum montem niteretur, a Bosone lapide percussus in capite, concidit spiritumque exhalavit. Inde fune ligatis pedibus protractus, loricāque quā amiciebatur exutus, ac lanceis confixus, per totum circumducitur exercitum. Mummolus vero omnes thesauros diripiens, universos in diversis occuluit locis, datāque sequentis luce diei, hostibus portas aperuit urbis. Qui in tantam caedis exarsere insaniam, ut etiam sacerdotes Domini ad ipsa jugularent altaria, reliquosque civium cum ipsā concremarent urbe. Quorum dux Leudegisilus clam ad principem Guntrannum nuntios miserat, super traditores civitatis ejus exquisituros judicii sententiam. Ille cunctos gladio puniri praecepit, "ut hujusmodi ausus de regno tolleretur Francorum, ne quis scilicet tyrannis in reliquum suffragari auderet». Quo cognito, Cariulfus cum Waddone e castris fugā lapsi sunt. Mummolus, quosdam ad arma concurrere cernens et super se irruere eos velle intelligens, ad tabernaculum Leudegisili rectā graditur viā, incusans fidem sibi pollicitam infringi. Cui Leudegisilus: “Ego, inquit, progressus cuncta mitigabo». Et his dictis, prolato extra limen ostii pede, signum suis, ul Mummolum cum Sagittario episcopo morti traderent, dedit. Illis jussa facere maturantibus, pueri Mummoli eo praecipiente aditum domūs defensare nitebantur, donec dominus eorum armis se muniret. Sed aliquibus eorum letho occumbentibus, aliis vulneratis, Mummolus armatum se ostio objicit et, adversarios omni virtutis conamine caedens, exinde removit. Quos dum loco cedentes incaute insectatur, egressus domum a lateribus circumvenitur confixusque telis concidit exanimis. Cujus casu Sagittarius, quondam episcopus, turbatus, dum staret stupens, quidam ad eum: “Ut quid, ait, episcope, hic ac si amens consistis? Quin potius operto, ne agnoscaris, capite festinus sylvam pete». Cui dum pontifex parens plantas fugae commendasset, quidam velociter gradienti caput cum operimento eum assecutus abstulit. Leudegisilus ad sua cum victore exercitu regredi festinans, dum milites nequaquam a rapinā coerceret, cuncta, per quae transitus fuit, vastata reliquit.

Caput LXXI.

recensere

De Rigundis ad matrem revectione.


His diebus, Fredegundis Cuppanem cubicularium suum Tholosam direxit, exploraturum quonam pacto erga filiam suam res sese haberent. Cui etiam hoc commisit mandati ut, quocunque valeret ingenio, eam ad patrium reveheret solum. Qui dictis obaudiens Tholosam petiit, reginaeque filiam in magnā humiliatione constitutam offendit et ad matrem, quam celerrime potuit, devexit.

Caput LXXII.

recensere

De Mummoli rebus fisco addictis, et Italiae diluvio magno et pestilentiā.


Guntrannus vero thesauros Mummoli sibi exhiberi praecipiens, uxori ejus, propter nobilitatem quā pollebat generis, ea quae per arrhabonem meruerat concessit. Fuerunt autem in thesauris memorati ducis talenta auri XXX, argenti ducenta. Quae omnia Guntrannus et Childebertus, nepos ejus, partiti, Clotharium extra partem constituerunt. Ea tamen quae Guntranno regi evenerant, ab ipso utilitatibus Dei ecclesiarum distributa sunt. Enim vero oblatus est ei ex familiā jam dicti principis, inter memorata xenia, homo tam immensi corporis ut aliorum statum hominum trium excederet mensurā pedum.

Eo tempore, Authario super Longobardos regnante, fuit aquae diluvium (inundatio) in finibus Venetiarum et Liguriae, et caeteris regionibus Italiae, quale post Noe tempora creditur non fuisse. In hāc validā aquarum procellā in tantum apud urbem Romam Tiberis fluvius excrevit, ut aquae ejus super muros urbis influerent et maximas in eā regiones occuparent. Subsecuta est statim hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguinariam appellant. Quae primum papam Pelagium perculit et sine morā exstinxit. Deinde, pastore interempto, se in populos extendit.

Caput LXXIII.

recensere

De beati Gregorii in papam electione, et Anglorum seu Britannorum ad fidem catholicam conversione.


Dum igitur tanta tribulatio miseram quateret urbem, beatus Gregorius, qui tunc levita erat et sub pontifice Pelagio apocrisiarii functus officio, a cunctis generaliter papa electus est. In cujus ordinatione cum nihil aliud quam jussio principis deesset (non enim licebat tunc temporis quemlibet in Romanā civitate ad pontificatum promoveri, absque jussione principis Constantinopolitani), vir Domini Gregorius legatum ad Mauricium direxit imperatorem obsecrans ne populo in sui electione praeberet assensum. Cujus litteras praefectus urbis interceptas disrupit, et consensum populi imperatori transmisit. Qui, valde gavisus quod locum aptum largiendi honoris diacono, olim sibi amicitiae familiaritate charissimo, reperisset (nam filium imperatoris de sacro fonte susceperat), eum absque dilatione ordinari praecepit. Ordinatus autem, tam cautum tamque humilem se in omni suā praebuit actione, ut (sicut ex gestis sive scriptis ejus dignosci potest) vix ullus in successoribus ejus illi inveniri possit similis in flore eloquentiae ac puritate doctrinae, vel etiam in sanctitate vitae. Tunc temporis idem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum, necnon Joannem, cum aliis servis Dei ad Britannias dirigens, suis eos litteris, episcopis ac regibus Francorum, per quos illis transeundum erat, commendavit. Quorum praedicatione nationem Anglorum ad Christi fidem conversam esse in tantum gavisus est, ut in libris Moralium hujus rei faciens mentionem, inter caetera de fructu bonorum operum suorum gratulans, diceret: "Ecce, ait, lingua Britanniae, quae nihil aliud noverat quam barbarum frendere, nunc in Dei laudibus Hebraeum novit Alleluia resonare».

Caput LXXIV.

recensere

De Mummoli supplicio, de aeris intemperie, Leudegisili patriciatu, Theodeberti ortu, et aquarum in Burgundiā inundatione.


Anno XXV regni Guntranni, Mummolus patricius, rebellionis convictus, jussu ipsius regis Senoniā villā jugulatur. Ejus vero uxor Sidonia, cum omni thesaurorum copiā, a Domnulo domestico ac Wandalmaro camerae regis praefecto, Guntranno praesentatur.

Anno XXVI ejusdem principis, exercitus ipsius Hispanias petens, insolitā aeris temperie gravatus, infecto negotio est regressus.

Vicesimo autem septimo anno regni ipsius, Leudegisilus ab eodem Guntranno patricius in Provinciā ordinatur. Natus quoque est Childeberto regi filius, nomine Theodebertus.

Eo anno nimia inundatio aquarum in Burgundiā fuit, egressaque sunt flumina terminos suos. Signum vero apparuit in coelo globus igneus, qui, cum maximo tonitrūs fragore scintillans in terram decidit. Ipso quoque anno Siagrius comes, ex praecepto Guntranni Constantinopolim ad componendam cum imperatore pacem profectus, inibi fraude patriciatum assumere voluit. Quae res coepta quidem est, sed ad effectum minime deducta. Leuvigildus etiam Hispaniae rex moriens, Recharedo filio regnum reliquit.

Caput LXXV.

recensere

De Theodorici filii Childeberti nativitate, et ipsius Childeberti in regni successione confirmatione.


Anno XXVIII supra memorati regis ipsi principi nuntiatur Childeberto suo nepoti alterum natum esse filium nomine Theodoricum. Unde eum cum Brunechilde matre ejus ad se evocans, iterum haeredem regni sui testamento ipsum fore designavit. Acta sunt haec loco nuncupato Andalao, quo soror simulque uxor Childeberti affuerunt multique e Franciā et Burgundiā potentes, ut palam omnibus daretur agnosci Childeberto, post avunculi sui Guntranni funus, regnum Burgundiae deberi.

Caput LXXVI.

recensere

De primatibus Childeberti laesae majestatis convictis, et de Autharis Longobardi cum Theudelindā nuptiis, Recharedique Hispani fide catholicā, et de exercitu Burgundionum in Hispaniam misso.


Eo tempore, Setacechingus et Boso-Guntrannus, Ursio quoque ac Bertefredus, optimates Childeberti regis, eo quod eum tractassent perimere, ipso ordinante perempti sunt. Sed et Leudefredus Alemannorum dux offensam antedicti regis incurrens, fugā elapsus ne morti adjudicaretur, latuit, et Uncelenus loco ipsius dux substitutus est. Porro apud Bajoariam post Garibaldum (Charibaldum) Tassilo a Childeberto rex ordinatus est. Qui mox cum exercitu Sclavorum Provinciam introiens, partā victoriā ad solum proprium cum maximā remeavit praedā. Fuit autem Garibaldus (cujus nunc mentionem fecimus) socer Autharis regis Longobardorum ex Theudelindā filiā suā. Quam memoratus Autharis per semetipsum, sub specie legatarii profectus, in domo paternā contemplatus est, eamque adamavit, et postimodum sibi in matrimonium junxit.

Quo tempore Recharedus, rex Gothorum, non patris Lewigildi perfidiam, sed fratris Hermenegildi fidem sectatus catholicam, prius a Leandro episcopo baptizatur secretius; deinde omnes libros sectae Arianae apud Toletum uno in loco adunari praecipiens, igne cremavit, et Gothos ad verae fidei unitatem adduxit.

Anno XXIX regni Guntranni, iterato exercitus Burgundionum Hispaniam ingreditur; sed negligentiā Bosonis militiae principis, graviter Gothorum gladiis obtruncatis quibusdam e suis, vix ad patriam est regressus.

Caput LXXVII.

recensere

De tunicae Domini inconsutilis inventione, de lunae obscuratione et praelio cum Britannis, in quo alter Francorum ducum desideratus est, aliter, cui multa postea indicta est, misere inops factus.


Tricesimo vero saepe dicti principis anno, fama per totos Francorum divulgavit fines tunicam Domini nostri Jesu Christi, quae ei in passione sublata est et uni militum sorte tradita, juxta illud Prophetae vaticinum: "Quia super vestem meam miserunt sortem" (Psal. XXI) inventam esse profitente quodam Simone, Jacobo patre progenito. Qui per duas fere hebdomadas poenis affectus, tandem professus est ipsam tunicam in civitate Zaphat, procul a Hierosolymis, in arcā marmoreā positam esse. Quam Gregorius Antiochenus, et Thomas Hierosolymitanus, Joannes quoque Constantinopolitanus episcopus, cum aliis multis pontificibus, triduano completo jejunio, cum devotione maximā transtulerunt, ac in loco quo crux Dominica veneratur posuerunt, cum ipsā, in quā prius fuerat, marmoreā arcā. Quae tantae levitatis, dum efferretur, fuisse visa est, ut nullum onus portantes sentirent.

Eo anno luna obscurata est, et inter Francos ac Britannos super fluvium Wisnona bellum ortum, ubi Beppelenus dux Francorum, factione Ebrecharii alterius ducis, a Britonibus jugulatur. Unde post, Ebrecharius mulctam, quam lex parentibus interfecti solvendam esse praecepit, reddere coactus, ad inopiae malum devolutus est.

Caput LXXVIII.

recensere

De Autharis Longobardi legatione ad reges Francorum et morte.


Anno XXXI Guntranni regis, Theodefredus dux Ultrajuranus moritur, eique Wadalmarus succedit. Interea rex Longobardorum Autharis legationem verbis pacificis ad Guntrannum regem dirigit. A quo iidem legati jucunde suscepti, et ad Childebertum sunt directi, ut per ejus nutum pax cum gente Longobardorum firmaretur. Dumque legati Autharis regis in Franciā morarentur, rex Autharis apud Ticinum veneno, ut tradunt, accepto moritur. Statimque a Longobardis nuntius mittitur ad Childebertum regem Francorum, qui Autharis regis mortem eidem nuntiaret pacemque ab eo expeteret. Quod ille audiens, legatum amice quidem suscepit, pacem vero in posterum se daturum promisit. Post aliquot tamen dies cum promissā pace dimisit.

Caput LXXIX.

recensere

De Theudelindā Autharis viduā, Agilulfo nubente.


Defuncto Authari, Theudelinda regina, quae satis placebat Longobardis, permissu eorumdem Agilulfum, qui et Ago dictus est, ducem Taurinatium (Tauriniacium), virum strenuum ac bellicosum, et sibi maritum et Longobardorum genti regem elegit. Ad hanc reginam sapientissimus papa Gregorius quatuor Dialogi sui libros, quos de Vitā sanctorum scripserat, direxit, sciens eam et Christi fidei deditam et in bonis actibus esse praecipuam.

De monasterii in Cassino direptione et de eclipsi solis.

Circa haec tempora, coenobium beati patris Benedicti, quod in castro Cassino situm est, a Longobardis noctu invaditur. Qui, universa diripientes, ne unum quidem monachum tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti patris, quam longe ante praeviderat, impleretur, quā dixit: "Vix apud Deum obtinere potui, ut ex hoc loco mihi animae cederentur». Fugientes porro ex eodem coenobio monachi Romam petierunt secum codicem sanctae regulae, quam praefatus pater composuerat, et quaedam alia scripta, necnon pondus panis et mensuram vini, ac quicquid ex supellectili subripere potuere, deferentes. Monasterii autem Cassiniensis, post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, deinde Vitalis, ad extremum Bonitus, congregationem rexit, sub quo haec destructio facta est.

Anno XXXII regnante Guntranno, ita a mane usque ad medium diem sol minoratus est, ut tertia pars ex ipso vix appareret.

Caput LXXX.

recensere

De Guntranni regis obitu et monasterio Sancti Marcelli ab eo aedificato.


Anno XXXIII ejusdem regis, ipse rex corpore exemptus, terrenum (ut creditur) regnum pro coelesti commutans, in ecclesiā Sancti Marcelli Cabilonis sepultus est. Hanc denique basilicam ipse, ut praefati sumus, divino succensus amore, in suburbio quidem praedictae civitatis, sed in territorio Segonum, saltuque Brexio studiosissime aedificavit. Ubi monachos aggregans, monasterium construxit, quod pluribus praediis facultatibusque ditavit. Synodum XL episcoporum aggregari praecipiens, ut ordo psallendi, qui in loco sanctorum Agaunensium temporibus Sigismundi regis ab Avito et caeteris pontificibus illius temporis institutus fuerat, in coenobio quod ipse fabricarat teneretur, effecit. Qui videlicet ordo etiam ad sepulcrum sancti Martini antiquitus celebratur, et a beato Germano in monasterio sancti Vincentii servari jussus, necnon in monasterio sancti Dionysii (ut post declarabitur) a Dagoberto rege agi praeceptus, et a nobis cujusmodi esset exquisitus, taliter se habere est repertus. In diebus namque aestivis sex antiphonae binis psalmis explicabantur. Porro toto Augusto, propter crebras festivitates, manicationes fiebant. (Manicare autem mane surgere dicitur) In Septembri vero septem antiphonae canebantur, distributis unicuique binis psalmis; in Octobri octo, cum ternis psalmis; in Novembri novem, cum ternis itidem psalmis; in Decembri decem, cum ternis similiter psalmis. Verum in Januario ac Februario, ut possibilitas sinebat hoc tamen observantes, ne minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias dicerent nocturnas. Ad sextam tamen sex psalmi cum Alleluiā, ad duodecimam, duodecim, idque cum Alleluiā, psallebantur. Sed de his ista sufficiant. Fuit autem Guntrannus in bonitate praecipuus, in erogandā pauperibus alimoniā largifluus. Christi sacerdotibus se humilem praebens, Leudis suis benivolum, gentibus externis pacatum. Talibusque itaque pollens virtutibus, multis nationibus ejus laudes praecinentibus, praesens regnum Childeberto nepoti suo relinquens, ipse ad supernum migravit.

Caput LXXXI.

recensere

De Childeberto ultionem de patre et patruo in Fredegundem meditante.


Childebertus, duorum regnorum vallatus praesidiis ultionem patris et patrui, quos factione Fredegundis perisse certis habebet compertum indiciis, meditabatur. Congregatis igitur cunctis Austrasiis et de regno Burgundiae auxiliaribus validis, Gundoaldum ac Wintrionem duces his praeficit, mandatque ut, terram hostilem petentes, praedas agant, incendia spargant, captivos quamplures abducant. Qui e Campaniā Remensi digressi, pagum Suessionicum vastaturi, aggrediuntur. Cum interim Fredegundis, evocatis qui sibi parebant Francis, ascito etiam Landerico (qui tutor a Guntranno, ut meminimus, Clothario filio suo datus fuerat) factā concione sic universos alloquitur et puerum prae se gestans, rogat ne infantiam regis pupilli contemnentes, hostibus depopulandos agros relinquant. Meminerintque se non contemptum pueritiae promisisse, sed venerationem majestati regiae. Foverent porro honorem, quem conferendum in cunis adhuc posito aestimavissent, ne in immaturā aetate vacuus potestatis, plenus ignominiae rex remaneret. Se certe, quibus posset modis, remunerationi pro filio non defuturam, quae spectatrix cunctorum, ac testis uniuscujusque vel ignaviae, vel virtutis, in eminentiori constituta loco desuper pugnam spectaret. Cumque his cxhortationibus, muneribus quoque, eos ad belli certamina reddidisset animosiores, ad extremum intulit: "Ne, ait, quempiam vestrum multitudo deterreat adversariorum. Si apertā congrediamini fronte, inveni fallendi eos viam, quae vobis pariat victoriam. Vos tantum sequimini me praeviam, et quae Landericum, vicem regis agentem, me suggerente videritis facere, vos quoque eadem facite». Placuit cunctis quod dixerat regina et ex consilii sententiā regem adhuc matris sugentem ubera ferrata sequuntur agmina. Intempestā nocte surgens exercitus, sylvam Landerico ducente est ingressus. Qui, arreptā securi, ramum praecidit arboris, suspensumque tintinnabulum collo equi cui insidebat ferens, hortatur socios ut suum omnes sequantur exemplum. Qui certatim arborum praecisis ramis, arreptisque unā tintinnabulis (factum imitati ducis) matutinis hostilibus astitere castris. Interea Fredegundis Clotharium filium suum propriis gestans ulnis, usque ad locum certaminis armatum praecedebat exercitum, ut miseratio eos infantis accenderet, quem, si victi forent, captivum de rege facturi videbantur. Sed unus hostium, qui cum sociis praetendebat munia vigilliarum, clarā necdum luce eos conspiciens adventare, et rem prorsus ignorans, conversus ad socium: "Quaenam est, ait, haec quam contemplor sylva, cum hesterno vespere hic nulla apparerent vel minima virgulta?" Cui socius: "Tu, inquit, pridianas adhuc ructans epulas, vinoque solutus, oblivioni mandasti proximi saltūs opportuna nos equis nostris invenisse pascua. Numquid non audis tintinnabula pascentium equorum collis dependentia?" Mos quippe antiquis inoleverat Francis, et maxime Austrasiis, ut pascentibus equis tintinnabula imponerent, quo, si forte longius in pascendo aberrassent, eorum sonitu dignosci possent. Dum igitur vigiles hos atque hujusmodi inter se serunt sermones, sylva, quae prius apparuerat condensa, decidentibus ramis fronde quidem rarissima, sed armorum nitore videbatur densissima. Turbatis itaque custodibus, et quid agerent haesitantibus, superveniente exercitu, cum adhuc fessi multo superioris diei labore quiescerent, alii in suis stratis, alii expergefacti, sed somno soluti poenas dabant. Caesi multi mortales; reliqui in fugam vertuntur. Ipsi duces, ascensis equis, vix discrimen evasere mortis. Landericus Wintrionem frustra sequi conatus, velocis equi rapido vectum cursu minime valuit assequi. Partā tantā ac tam insperatā victoriā, Fredegundis cum filio Clothario, et cum armatorum maximo cuneo, Remensem invadit Campaniam, replens omnia incendio et sanguine. Vastabantur cuncta die noctuque, exurebantur aedificia, diripiebantur patrimonia, perimebantur quicunque erant habiles ad bella, infirmi servabantur ad servitutis officia. Ubi caedibus ас rapinis satisfactum, Fredegundis suum Suessionas reduxit exercitum. Acta sunt haec in pago Suessionico, in loco nuncupato Trueco.

Caput LXXXII.

recensere

De mutuā Francorum Brittonumque caede, de Varnorum exitio, Gripponis legatione, et Francorum in Italiam expeditione.


Anno secundo cum regnum suscepisset Burgundiae Childebertus, exercitus Francorum simul ac Brittonum in mutuum inhiantes interitum, mutuā semet caede prosternunt. Sequenti anno multa in coelo signa sunt ostensa et apparuit stella cometes. Eo anno exercitus Childeberti cum Varnis, qui rebellare tentabant, conflixit; quos etiam pene usque ad supremum exitio dedit. Hāc etiam tempestate Grippo legatus Childeberti cum a Constantinopoli remeasset, et eidem regi quomodo honorifice ab imperatore Mauricio susceptus foret nuntiasset, et quod injurias quas apud Carthaginem perpessus fuerat, imperator ad voluntatem Childeberti se ultum ire promisisset, Childebertus iterato viginti duces cum lectā in Italiam dirigit pube, ad delendam Longobardorum gentem. E quibus Andoaldus, et Olo, atque Cedinus eminentiores fuere. Sed Olo, cum improvide ad Bilitionis (Bilitatonnis) castrum accessisset, jaculo sub mamillā sauciatus cecidit et mortuus est. At vero Andoaldus et sex duces Francorum, ad Mediolanensium urbem venientes, in campestribus castra posuerunt. Quo loco imperatoris legati ad eos venerunt, nuntiantes adesse exercitum in adjutorium eorum, dicentesque: "Quia post triduum unā cum eis veniemus, et hoc vobis erit signum; cum videritis villae hujus, quae in monte est sita, domos incendio concremari, fumumque usque ad coelos conscendere, noveritis nos cum cohortibus, quas pollicemur, adventare». Sed expectantes Francorum duces diebus sex juxta placitum, nullum ex his quos legati promiserant venisse conspexerunt. Cedinus autem cum tredecim ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. In Tridentino quoque territorio, decem castella a Francis diruta et commanentes in eis universi ducti captivi. Pro Ferruge vero castro, intercedentibus episcopis Ingenuino de Savione (Savionensi), et Agnello Tridentino, data est redemptio, per caput uniuscujusque viri solidus unus, usque ad summam sexcentorum solidorum. Interea Francorum exercitus, cum esset tempus aestivum, propter inconsueti aeris incommoditatem, dysenteriae morbo graviter laborabat. Cumque per trium curricula mensium Italiam pervagaretur, neque regem, quem perditum venerat, attingere valeret, eo quod se intra Ticinensem clausisset urbem, aeris, ut diximus, infirmatus intemperantiā, ad propria rediit.

Caput LXXXIII.

recensere

De Childeberti et uxoris interitu, et filiorum ejus Theodeberti et Theodorici successione.


Anno quarto regni Burgundiae a Childeberto suscepti, paterni vero regni vicesimo tertio, aetatis porro suae XXV, idem rex Childebertus cum uxore propriā (sicut fertur) vi veneni exstinguitur. Hic est Childebertus filius Sigeberti, qui etiam Junior dictus est. Cui successerunt duo filii sui, adhuc pueruli sub tutelā aviae Brunechildis constituti; et Theodeberto quidem, regnum Austrasiorum, quod pater Childebertus a genitore suo Sigeberto sibi relictum acceperat; Theodorico autem regnum Guntranni, quod Childebertus jure adoptionis tenuerat, sorte obvenit. Qui etiam sibi sedes in his locis, in quibus et priores constituere reges. Ad hos fratres et ad aviam eorum Brunechildem exstant epistolae beati Gregorii Romani pontificis, Augustinum, quem Anglis Saxonibus destinaverat episcopum, illis commendantis. In quibus idem vir Domini petenti memoratae reginae fatetur se reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli misisse.

Caput LXXXIV.

recensere

De Hunnorum in Thoringiam irruptione, et Agilulfi seu Agonis legatione in Franciam.


Tunc temporis Hunni, qui et Avares dicuntur, a Pannoniā egressi, in Thoringiam bella gravissima cum Francis gesserunt. Qui tamen a Brunechilde, seu ab ejus nepotibus acceptā pecuniā, redierunt ad propria.

Ago quoque rex Longobardorum, causā eorum qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum Tridentinum episcopum in Franciam misit. Qui exinde |rediens, aliquantos secum captivos, quos Brunechildis ex proprio redemerat, revocavit. Evuin etiam dux Tridentinorum a praefato principe missus, pro obtinendā pace ad Gallias perrexit. Quā impetratā, ad Italiam reversus est.

Caput LXXXV.

recensere

De Fredegundis grassatione et morte, Quintrionis caede, Coleni patriciatu, inguinariā peste, piscium prae fervore fluvii decoctione, et Warnecharii liberalitate.


Eo igitur anno quo Cildebertus vitā decessit, Fredegundis regina cum filio Clothario, superioris victoriae elata triumpho, Parrhisios et reliquas urbes ritu pervasit barbarico. Quorum exercitus super Theodebertum et Theodoricum reges irruens, adunatas ab ipsis militares copias loco nominato Latophao gravi caede labefactavit reliquosque in fugam egit. Anno secundo regni Theodeberti ac Theodorici Fredegundis regina senex et plena dierum defuncta est, ac in basilicā Sancti Vincentii in suburbano Parrhisiacensi sepulta. Anno tertio supradictorum regum, Quintrio dux, instigante Brunechilde, interficitur. Sequenti abhinc anno Colenus, genere Francus, patricius ordinatur. His diebus apud Massiliam et reliquas Provinciae civitates, nascentibus in hominum inguinibus, seu delicatioribus locis, quibusdam glandulis in modum nucis, maxima generata est mortalitas. In lacu quoque Dunensi, in quem Arula flumen influit, aqua fervens adeo ebullivit, ut multitudinem piscium decoctam ad littus projiceret. Warnecharius autem, major domūs regis Theodorici moriens omnes facultates suas in alimonias pauperum distribuit.

Caput LXXXVI

recensere

De Brunechildis casu, mirabilique errore, et gratitudine in pauperem ductorem, deque prodigiis coelestibus.


Porro Brunechildis a Theodeberto nepote suo, et proceribus qui ei parebant, de regno Austrasiorum expulsa, et a quodam paupere in Аrciacensi Campaniā sola inventa et cognita, ipsā petente, ab eo ad Theodoricum alterum nepotem suum est deducta. Theodoricus aviam Brunechildem, eo quo digna erat honore susceptam, secum quoad vixit fecit manere. Pauper, quo ductore saepefata usa fuerat regina, ob hujus vicissitudinem beneficii Antissiodorensem adeptus est episcopatum.

Anno quinto memoratorum regum, iterum ea, quae superioribus annis, apparuere signa, globi scilicet ignei in partibus occidentis per coelum currentes, instar multitudinis astrorum.

Caput LXXXVII

recensere

De crudelissimo regum inter se conflictu, et angeli visione, Clothariique fugā et damno.


Theodebertus itaque ac Theodoricus conceptam jamdudum contra Clotharium patruelem suum rixam tandem parturiunt, et, adnitente aviā Brunechilde, super fluvium Arvennam nec procul a Doromello vico, cum eo praelio confligunt. Ibique tanta strages ex utrisque partibus, et maxime ex Clotharii parte facta est, ut fluvius ipse humanis oppletus corporibus, suos nequiret explere cursūs. In eā pugnā angelus Domini evaginatum astans visus est tenuisse gladium. Clotharius suos immanissime sterni conspiciens, in fugam vertitur, et per Milidunum castrum in insulā Sequanae situm, Parrhisios properat. Theodebertus et Theodoricus post terga fugientem secuti, civitates regni ejus magnā ex parte evertentes, cives servituti subjiciunt. Coactus Clotharius tenorem pacti ab hostibus propositi, invitus licet, firmavit, ut inter Ligerim et Sequanam, usque ad mare Oceanum limitemque Brittonum, dilataretur Theodorici regnum, et inter Sequanam et Isaram ducatus integer Denteleni itemque usque ad mare Theodeberto cederet. Duodecim tantum pagi, inter Sequanam ac Isaram usque ad maris Oceani littora Clothario remanserunt.

Caput LXXXVIII.

recensere

De Cathini caede, Sigeberti ortu, Egilae nece, Wasconum domatione, Adoaldi Langobardi sublimatione, strage apud Saxones.


Anno sexto regni Theodeberti, necnon et Theodorici, Cathinus dux Theodeberti interficitur. Sequenti abhinc anno, Theodorico ex concubinā nascitur filius, nomine Sigobertus. Et Egila patricius, nullis culpis exstantibus, sed solā suggerente cupiditate, per consilium Brunechildis est peremptus, facultatesque ejus fisco associatae. Eo tempore Theodebertus ac Theodoricus Wascones domuerunt, ducemque super eos, nomine Genialem, instituerunt. His diebus, levatus est Adoaldus rex super Longobardos Mediolani in circo in praesentiā patris sui Agilulfi (Aliulfi) regis, astantibus legatis Theodeberti regis Francorum, et desponsata est eidem regio puero filia regis Theodeberti, et firmata est pax perpetua cum Francis. Eodem tempore Francis cum Saxonibus pugnantibus, magna strages ab utrisque partibus facta est.

Caput LXXXIX.

recensere

De inventione corporis beati Victoris, de Etherii Lugdunensis (Lingonensis) archiepiscopi obitu, de Childeberti Minoris ortu, Desyderii episcopi dejectione, et Dommili subrogatione, ac solis eclipsi.


Beatus vero Echonius pontifex Mauriennensis corpus sancti Victoris (qui Solodori unā cum sancto Ursio passus fuerat) hoc modo invenit. Quādam nocte in suā civitate quiescentem revelatio divina per visum admonuit, ut surgens quantocyus ad ecclesiam, quam Sedeleuba quondam Burgundionum regina in suburbano Genabensi construxit, iret. Ibi, in medio basilicae, esse designat locum, quo corpus sanctum esse humatum. Cumque episcopus Genabensem festinus adisset urbem, assumptis secum Rustico et Patricio antistitibus, triduano peracto jejunio, nocte sequenti, eo loci, quo gloriosi martyris quiescebant membra, lux coelestis apparuit. Tunc hi tres Domini sacerdotes, elevato quo tegebatur lapide, invenerunt sanctum in arcā argenteā jacentem. Cujus facies, septempliciter quam cujuslibet viventis hominis, divino irradiata resplendebat fulgore. Huic tam mirandae egregii martyris inventioni interfuit Theodoricus princeps, qui loco illi maximam portionem facultatis Warnecharii contulit; quam ille, ut praefati sumus, eleemosynis delegaverat erogandam. Ad sepulcrum denique beatissimi Victoris, Christi potentia multa exinde miraculorum ostendit signa. Eo anno Etherius Lugdunensis archiepiscopus obiit, ordinatusque est Secundinus loco ipsius.

Anno octavo regni Theodeberti, ex concubinā nascitur ei alter filius, avum Childebertum nomine referens. Synodus etiam Cabillono collecta, Desyderium Viennensem episcopum dejecit; eoque, factione Brunechildis et Aridii Lugdunensis pontificis, qui Secundino successerat, in exsilium acto, subrogatus est Domnulus in sacerdotale officium. Eo anno eclipsis solis facta est.

Caput XC.

recensere

De Corbi ortu; Bertoaldi interitu, et Protadii Brunechildis amatoris insolentiā, ac regum conflictu.


Anno nono memorati regis, iterato ei filius nascitur, nomine Corbus. Comes palatii ipsius principis tunc temporis Bertoaldus erat, vir sapiens et cautus, moribus regis congruus, in praelio fortis, ac in commisso fidelis. Protadius vero quidam erat genere Romanus, Brunechildi causā stupri familiarissimus, et ob id in pago Ultrajurano, post Wandalmarum, ab eā dux constitutus. Crescente itaque consuetudine vitii, crevit simul et desiderium honoris augmentandi. Tacite ergo hoc praemeditata consilium, praesumpsit nepotem orare suum, ut interficeret Bertoaldum, et majorem totius regiae domūs constitueret Protadium. Tum forte Bertoaldus, a Theodorico cum trecentis in Neustriam, ut partem regni ejus tueretur, directus viris, Arelauno villā venationi operam dabat. Quo comperto, Clotharius filium Meroveum, et Landericum ducem, datis in adjumentum viris strenuis, ad opprimendum Bertoaldum dirigit. Bertoaldus hostes super se, certis nuntiis id deferentibus, irruere velle cognoscens, et se ad resistendum viribus imparem fore sciens, terga vertens Aurelianos se confert, ibique a beato Austreno ejusdem urbis episcopo suscipitur. Landericus ante portam civitatis Aurelianensis exercitu deducto, Bertoaldum ad pugnam egredi provocabat. Cui Bertoaldus: "Numeroso, ait, vallatus milite, confidis me cum paucis tibi non posse resistere. Verum, si placet, nos duo singularis ineamus certamina pugnae, procul suspensā armatorum multitudine et rei eventum exspectante. Nullius adsit solatium satellitis, solius exspectetur examen justi Judicis». Recusante Landerico congredi, Bertoaldus iterato dixit ei: “Quia formido te nunc prohibet mecum manum conserere, proximum est ut domini nostri, pro tuis ausis temerariis, quibus praesumpsisti praeripere partem regni domini mei regis, inter se decertant cum armatorum cuneis. Tunc, si placebit, ego et tu vermiculatis adoperti vestibus, inter conferta congrediamur agmina. Ibi et meae probrum ignaviae, et virtutis tuae poteris documenta persentiscere».

Has conditiones non renuente Landerico, utrique quaedam sibi adinvicem, si a coepto desisterent, imprecanti sunt maledicta. Haec dum in die festivitatis sancti Martini gesta fuissent, et Theodoricus pro certo agnovisset quod pars regni sui a Clothario pervasa foret, ipsā die quā incarnati Verbi nativitas a cunctis fidelibus devote colitur, promovet exercitum, et apud Stampas super fluvium Junna, contra Clotharium, qui haud segnius parabat occurrere, aciem dirigit. Sed dum arctus esset Junnae fluminis transitus, antequam totum Theodorici pertransiret agmen, initum est certamen. Inter confertissimas igitur, ac in mutuam inhiantes perniciem phalanges, Bertoaldus nominatim Landericum vocitare, et, ut secum juxta placitum congrederetur, non cessabat provocare. Quod dum Landericus abnueret ac paulatim loco cederet, Bertoaldus ad solum subeundae mortis affectum insurrexit. Et quia jam cognitum habebat, quod Brunechildis eum a pristino honoris gradu dejicere, ac Protadium pro eo moliretur constituere, melius judicavit cum decore bello oppetere quam reliquum quod superesse poterat, vitae cum dedecore ducere. Dum itaque palantia studet impulsare agmina, oppressionemque in cedentes hostes facere, occurrentes quoque mucrone sterneret, unus a multis circumdatus oppressusque exstinguitur. In eo praelio Meroveus filius Clotharii capitur. Landericus cum Clothario in fugam vertitur. Theodoricus victor Parrhisios ingreditur. Post haec Theodebertus cum Clothario pacem Compendio villā inivit; exercitus vero eorum illaesus ad propria rediit.

Caput XCI.

recensere

De Protadii Romani, qui factus est major domūs regiae, avaritiā foedā, ob quam omnibus evasit invisus, et tandem a proceribus est interfectus, et reges reconciliati, deque successione Claudii Romani viri prudentis.


Anno decimo regni Theodorici, juxta voluntatem Brunechildis, ex praecepto Theodorici Protadius major domūs constituitur. Qui cum sensu argutissimus ас in consiliis haberetur strenuus, saeva tamen illi inerat contra locupletes cupiditatis macula, fiscum volenti replere ac seipsum ditare. Denique nobilitatem insectando Burgundiae, omnes cupiens sibi subjicere, res eorum conabatur injuste auferre, ne quis sibi posset honorem, quo fruebatur, subripere. Quapropter non valebat quilibet potentum reperiri, qui ejus vellet familiari colloquio vel amicitiā frui. Sed dum Brunechildis, veteris inimicitiae recordatione vindictam meditaretur expulsionis suae, moneretque Theodoricum thesauros patris de manu Theodeberti quaerere, asserens illum non Childeberti, sed cujusdam hortulani filium fuisse, Protadius coepit regem ad haec peragenda studiosius commonere. Tandem cum exercitu Theodoricus profectus, apud Cariciacum (Carisiacum) castra posuit, paratus in crastinum cum fratre congredi; qui haud procul cum validā Austrasiorum consederat manu. Interea Leudi Theodoricum hortari coeperunt, ut fratri reconciliaretur, nec vanissimae cupiditati postponeret decus germanitatis. Protadius econtra vehementer resistēre, dicens pacem fieri non oportere. Animadvertentes caeteri proceres eum solum esse, qui consiliis eorum refragaretur, alterutrum sermocinabantur opportunius fore unum tradere morti quam totum exercitum periclitari. Opportune rex exercitationis gratiā tentorio egressus, rumore ferente, comperit quosdam Protadium velle perimere, et proripere sese volens, ut eos ab injuriis memorati removeret viri, a suis prohibitus, ac vi detentus, mittit quemdam Uncelenum nomine, qui principibus factionis jussionis suae auctoritate tales interdiceret (indiceret) ausūs. Tunc Uncelenus ad eos veniens qui jam tabernaculum regis circumdederant, quo Protadius unā cum Petro, medicinae artis perito, ad tabulas ludens sedebat, taliter infit: “Jubet dominus meus rex Theodoricus, ut interficiatur Protadius paci contrarius». Post quod verbum certatim omnes tentorium gladiis conciderunt, et Protadium inibi peremerunt. Theodoricus licet a suis coactus, cum fratre Theodeberto pacificatur, et utrorumque exercitus salvus, ac integro numero, ad sua regreditur. Anno XI regni Theodorici subrogatur Protadio major domūs quidam Claudius, itidem Romanus genere; homo prudens, fide plenus, jucundus in fabulis, providus in cunctis, sed saginā corporis valde gravis. Qui praedecessoris sui territus exemplis, amicitiam cum universis servans, lenem se ас favorabilem praebebat.

His diebus defuncto Scubilione coenobii sancti Vincentii abbate, Desyderius ei successit in regimine.

Caput ХСII.

recensere

De ultione quam Brunechildis de inimicis Protadii cepit, deque Desyderii episcopi lapidatione.


Anno XII regni Theodorici Uncelenus, qui fallaciā suā Protadio causa mortis exstiterat, insidiis Brunechildis pede truncatus rebusque suis expoliatus, egens est redditus. Wolfus quoque patricius, eo quod in nесеm jam dicti consensisset Protadii, in Fariniaco (Farmiaco) villā, suggerente Brunechilde, jussu Theodorici interficitur. Natus etiam est ex concubinā Theodorici filius, nomine Meroveus. Quem rex Clotharius de sacro fonte levavit. Porro saepe dictus rex Theodoricus, persuasionibus Aridii Lugdunensis episcopi ac aviae suae Brunechildis deceptus, sanctum Desyderium Viennensem pontificem exilio revocatum lapidari praecepit. Ad cujus tumulum miracula creberrime sunt ostensa.

Caput XCIII.

recensere

De Hermenbergae filiae regis Hispaniae infaustis cum Theodorico nuptiis.


Tunc temporis Theodoricus Aridium praesulem, Rocconem et Eborinum praefectos equorum, ad Bertricum regem Hispaniae direxit, qui filiam illius conjugio sibi sociandam poscerent, et si pater vellet jusjurandum praeberent, quod diebus vitae suae eam regio non privaret honore. Cui Bertricus gaudens annuit, puellamque legatis tradidit. Quam Theodoricus laetus accipiens primum unice dilexit; quae tamen maleficiis Brunechildis virum non cognovit. Deinde, faciente eadem aviā suā, Theodoricus Hermenbergam (id quippe nomen virgini) thesauris exspoliatam abire praecepit ad Hispaniam. Hāc de re indignatus Bertricus, ad Clotharium regem, Theodorici ex patruo genitum, misit legatos, qui eum ad belli societatem, expositis injuriae causis, inclinarent. Ubi ille votis eorum visus est satisfecisse, cum missis ipsius ad Theodebertum rectā proficiscuntur viā. Hunc quoque auxilio sibi adfuturum cognoscentes, rectā ad Agonem Longobardorum regem, cum supra memoratorum legatis regum, iter dirigunt, ut hi quatuor reges super Theodoricum irruentes, eum vitā simul et regno privarent et vindictam contumeliae regi Hispanorum illatae sumerent. Cumque Theodorico perlatum fuisset hujusmodi consilium illos contra se struere velle, despectui habuit, ut futile. Legatus vero Bertrici cuncta pro quibus venerat se autumans impetrasse, ad Hispaniam navali rediit evectione.

Caput XCIV.

recensere

De Columbani Hyberni in dicendo libertate et miraculis, regisque resipiscentiā simulatā, Bobiique coenobii constructione, et Columbani transitu.


Anno XIIII regni Theodeberti ac Theodorici beatus Columbanus ab Hyberniā Oceani insulā progressus, primum a Theodeberto suscipitur. Demum, propter confluentium ad se populorum multitudines, inde migrans, et solitariam agere vitam cupiens, ad regnum Theodorici transiit, atque in loco cui Luxovium nomen est, a praefato rege habitare est jussus. Ad quem visitandum dum frequenter rex adveniret, ас a viro Dei, cur, relicto legitimae conjugis matrimonio, adulterinis deserviret commixtionibus, argueretur, illeque ad obaudiendum ejus salutaribus monitis aurem cordis inflecteret, avia Brunechildis vipereis antiqui hostis inflammata incitamentis, adversus sanctum Columbanum commoveri coepit acrius. Sed sanctus vir, illius malitiae obviam ire parans, ad eam in Bruchariacho villā commorantem properat. Cui regina cum nepotibus suis Theodorici filiis occurrens, orabat ut regiam prolem benediceret. At ille ait nequaquam illos regalia sceptra suscepturos, eo quod de lupanaribus emerserint. Regina indignata pueros praecepit abire, et ipsa post paululum est secuta. Viro autem Domini ad propria egredi festinante et regiae aulae limen pede tangente, subito fragore totius mota est domūs fabrica. Sed nefandissimae mulieris mens non est commota, imo majori iracundiae igne succensa. Verebatur enim quod omni extorris dignitate pelleretur a regno, si rex posthabitis meretriciis delinimentis, alicujus regalis foeminae potiretur conjugio. Interdixit igitur egressum et regressum a monasterio tam sancto viro quam fratribus cum eo manentibus, praecipiens suis optimatibus vicina caenobio loca colentibus, ne quempiam exire permitterent, vel progressum hospitio susciperent. Denuo vir sanctus, ut eam a tantā moneret desistere pertinaciā, ad palatium perrexit. Eo forte die Theodoricus cum aviā suā in Spinsiā residebat villā, nuntiaturque ei hominem Dei pro foribus stare, nес in iisdem aedibus hospitare velle. Tunc rex iram Domini sibi imminere veritus, melius dixit esse virum Dei opportunis subsidiis honorare, quam Deum ex servorum ejus offensā ad iracundiam provocare. Jussit ergo regio cultu quaecunque erant victui necessaria parari et Domini famulo per ministros proprios deferri. Quod dum illi maturato implessent, beatus Columbanus severo, ut erat, vultu respiciens in eos, inquirit quid sibi ista velint? Dictum ab eis est alimenta esse in suos suorumque usūs a rege directa. Quibus ille: "Non, inquit, teste Scripturā, accepta sunt Deo impiorum munera. Itaque non oportet ejus servos suscipere, quae ipse probatur odire». Post hoc verbum vasa cuncta in frusta disrupta, vinum ac sicera solo fusa, ceteraque separatim sunt dispersa. Pavefacti regii ministri, ad regem reversi rei gestae ordinem promunt. Rex nimio terrore perculsus, diluculo cum aviā ad virum Dei properat. Precantur de commissis veniam, pollicentur in reliquum actorum suorum emendationem. His pacatus promissis, ad monasterium rediit. Verum haec pollicitatio nullius efficacis protulit fructum operis. Nam Theodoricus in coeno luxuriae, ut ante consueverat, est obversatus, et Brunechildis animus semel nequitiā imbutus, a persecutione beati viri nequaquam est immutatus. Quin potius, eo usque processit spiritus immanitatis ferox, ut nepoti suaderet sanctum Dei in oppidum Vesontionum exsilio relegari, indeque reversum usque ad maris Britannici litora deduci, ut, transmeato freto, nunquam de caetero Galliarum reviseret arva. Cumque vir Domini, secundum sui propositum animi, deliberasset ad patrium solum nullo modo regredi, per regnum Theodeberti ad Italiam transiens, coenobium, quod Bobium dicitur, construxit plenusque sanctitatis ac dierum migravit ad Dominum.

Caput XCV.

recensere

Theodoricus metu fratris cum eo paciscitur.


Anno XV regni sui, Theodebertus aliqua sibi de fratris Theodorici possessionibus adjungere parans, eum in se excitavit. Verumtamen provido prudentium consilio virorum electus est locus, cui Saloissa cognomen, ut fratres ad destinatum locum cum paucis, sed Franciae primoribus, convenientes quae pacis essent, eligerent. Ibi Theodoricus cum decem millibus tantum virorum, Theodebertus vero cum magnā Austrasiorum adfuit manu; bello etiam, si frater petitis annueret, turbare pacem volens. Theodoricus tantae multitudinis contemplatione perterritus, quae ille cupiebat, quamvis non sponte, concessit. Conventus fratrum hujusmodi fuit, ut Alesatio et Sugitensi, Turonensi quoque ac Campanensi comitatu Theodoricus cederet, et ad Theodebertum jus omnium horum transiret. Inde cum gratiā, sed simulatā, discessum est, ac se invincem salutantes, uterque ad sua regna sunt regressi.

Caput XCVI.

recensere

De Alemannorum in Ultrajuranos grassatione.


His diebus Alemanni Veneticorum fines ingressi, Ultrajuranos Cambeleno et Herpino ducibus sibi obsistere conatos acie superant, ac usque ad refugia montium persecuti, prosternunt. Dehinc, nullo inquietante, Juranum saltum pervagantur, caedibus ac incendiis cuncta per quae transibant replentes. Captivisque plurimis abductis, cum spoliis et ingenti praedā redierunt ad propria.

Caput XCVII.

recensere

De Theodorici consiliis, et Theodeberti infami conjugio, de Berto Leunisio, et apologo ejus de lupo et regum conflictu.


Theodoricus acceptas injurias ulcisci desiderans cum suis tractabat quo pacto fratrem opprimeret. Eo anno Theodebertus Bilechildem (quam Brunechildis a mercatoribus emptam, eo quod foret formā egregiā, illi dederat conjugem) interemit, puellam nomine Theudechildem sibi accipiens in uxorem. Theodoricus, ut praefati sumus, Theodebertum infestis insectans odiis, ad Clotharium mittit, qui velut ex personā suā dicerent: "Contumeliis a fratre affectus, reddere ei quae meretur cogito, si te illi auxilio non adfuturum cognovero. Quapropter ergo rogo te quietum manere, nil adjumenti illi ferentem, pollicens, si victor evasero, regnumque cum vitā ab eo quivero auferre, ducatum Denteleni, quem ipse tibi injuste sublatum retinet, me tuae remissurum potestati». Huic pactioni assentiente Clothario, Theodoricus anno XVII regni sui, mense Maio, universos ditionis suae ad bella promptissimos Lingonis coadunari praecipiens, ac per Vernonam castrum (tum temporis aedificari coeptum) iter faciens, Tullum devenit. Ibi obvium habens Theodebertum, cum supplemento militiae Austrasiorum non dubitavit conserere manum. In Campaniā namque Tulensi adversus fratrem congressus, exercitum ejus graviter attrivit. Evasit tamen Theodebertus, et fugiens de praelio, per Metensem urbem saltumque Vosagum, Coloniae civitatis receptacula petiit. Theodoricus, fratrem persequi e vestigio festinans, beatum Leunisium Maguntiacensem antistitem obvium habuit; a quo hujusmodi monita percepit. "Inchoatis, inquit, insiste, et ad perfectum, juvante Deo, istius attinges operis. Rustica refert fabula lupum, catulos suos ad praedam ducentem, eos ad se in montem vocasse, taliaque mandata dedisse: "Neminem, ait, quae vobis, filii, expediant per alienos quaerere scitote, nisi per paucos qui ex vestro sunt genere. Unde vos moneo suscepta non deserere munia, et victui investigare necessaria». His suggestionibus Theodoricus, haud segnis exsecutor, paruit, praecipue sciens eum suae favere utilitati et Theodeberti stultitiae adversari. Transitāque Ardennā, Tulbiacum usque accessit. Theodebertus interea, qui fugam paraverat, distulit. Nam Saxones caeterasque superioris Germaniae gentes, in sui solatium sollicitatas bello in supra nominato opponit loco. Certatum est acriter, quoad Theodebertus restitit. Renitebatur enim, quamvis exercitus ejus more pecorum obtruncaretur. Ubi vero ipse, pondus praelii pati non valens, fugā sibi consuluit, aversi sunt omnes qui constiterant pugnaturi. Quorum maxima pars incertā fugā dispersa exstinguitur; residui Coloniam versus cum rege festinanter properant. In primā pugnae congressione, tantā utriusque partis animositate concursum est, ut cadavera interfectorum, prae multitudine comprimentium se populorum, non valentia ad terram ruere, quemadmodum equis insederant, unā cum vivis circumferrentur. At postquam phalanx victa hostibus terga nudavit sua, viarum strata, necnon sylvarum devia, corporibus mortuorum sunt repleta. Theoderico ubi factum est indicium Theodebertum evasisse, incentivum accelerandi itineris accessit, ut conficiendi belli impendium putaret, si dux et populus bello promptior interficeretur. Adveniens itaque cum suis in Ribuariorum fines sese immisit, occurentia quaeque devastans vel exurens. Cujus terrae incolae ad eum venere rogatum, ne ob unius culpam discidium pararet eis, quos suos fore sciret jure victoris. Quibus ille: "Non, inquit, vobis, sed Theodeberto, interitus paratur; cujus caput, si meam promereri vultis gratiam, vos necesse est afferre, aut ipsum vivum vinctumque ad me perducere». Illi regiam Coloniae introgressi, Theodeberto taliter locuti sunt: "Sic, inquiunt, mandat Theodoricus frater tuus: «Si, ait, recipere meruero thesauros paternos, quos Theodebertus adhuc injuste retinet pervasos, proprias festinus repedabo domos». Ideo te hortamur, domine rex, ut portione quae ei debetur redditā, nostra eum non sinas infestare domicilia». His Theodebertus dictis credulus, ac pro vero prolata arbitratus, locum quo regalis continebatur gaza pariter cum ipsis est ingressus. Eo igitur perscrutante quid fratri opportunius, sine sui damno, posset restituere, unus e circumstantibus, evaginatum gladium cervici ejus illidens, caput abstulit ac per muros Coloniae circumtulit. Quod cernens Theodoricus, ipsā confestim urbe potitus, regias invasit opes. Et primates civitatis in suа sibi verba jurare compellens, dum in basilicā Sancti Gereonis sacramenta exigeret, visum illi fuit quemdam pugno suo latus percussise. Et conversus ad suos: "Observate, ait, ad ostia, ne quis egrediatur, eo quod ignorem, quis horum Ribuariorum, perjurio obnoxiorum, me vulnerare conatus sit». Observantibus autem eis, a cubiculariis veste remotā latus regis inspectum, nullumque vulnus est inventum. Solummodo signum quoddam apparuit purpureum, quod ego reor citae mortis fuisse indicium. Compositis ex sententiā rebus, inde cum multis spoliis progressus, secum abduxit filios fratris sui, cum filiā quae specie nitebat decorā. Dum Mettos advenisset, reperit aviam suam Brunechildem inibi obviam sibi venisse. Quae, arreptis Theodeberti filiis, eos sine morā neci tradidit, et minorem quidem natu, nomine Meroveum, in albis adhuc positum, lapidi illisum innocentem coegit exhalare spiritum. Regnavit itaque Theodebertus annis XVII. Quidam vero auctores scripserunt Theodebertum post illam Theodorici victoriam, suamque aerumnam, Rhenum transisse, et Theodoricum, captā Coloniā, Bertarium cubicularium suum ad comprehendendum eum misisse. A quo comprehensus, atque ad Theodoricum perductus, indumentisque regiis exutus, Cabillonas dicitur in exsilium fuisse relegatus. Ob recompensationem quoque tam praeclari operis, Bertarius equum ejus cum straturā regiā fertur a Theodorico percepisse.

Caput XCVIII.

recensere

De Clothario ducatum Dentelini recipiente, et irā Theodorici in eum.


Clotharius, juxta pactum quod cum Theodorico (eo quo supra memoravimus modo) pepigerat, ducatus Denteleni suo restituitur dominio. Unde Theodoricus, cernens Austrasiorum sibi parere regnum, indignatione nimiā permotus, Clothario per legatos mandat ut se de memorato ducatu removeat. Quod nisi efficiat, se ad vindicandam illatae contumeliae injuriam quibus posset non defuturum modis.

Caput XСIX.

recensere

De Theodorico fratris filiam procante, et ob id a Brunechilde increpito, deque ejus in Brunechildim irā, et Brunechildis, quae eum veneno sustulit, in eumdem crudelitate.


Interea dum Mettis moraretur Theodoricus, amore filiae fratris Theodeberti, quam Coloniae captivaverat, deperire coepit. Quam dum sibi copulare vellet, ab aviā ne hoc faceret, prohibebatur. Cui ille: "Et quid, ait, incurram offensionis, si illam uxorem duxero?" Ad haec Brunechildis: "Non, inquit, est fas fratre progenitam te habere conjugem». Ad haec Theodoricus, ut audivit, felle commotus, tali ei respondit modo: "Nonne tu, Deo odibilis, cunctisque invisa bonis, mihi dixeras, eum fratrem non esse meum? Ut quid imposuisti mihi tam grave onus fratricidii?" Et evaginato ense, voluit eam percutere. Quae a circunstantibus erepta ac in manibus domo elata (elapsa), mortis quidem evasit discrimen, sed nepoti dolos paravit temeritate foemineā. Nam egredienti e balneo, per manūs ministrorum pecuniā corruptorum veneni porrexit poculum. Quo hausto, ut poenitens scelerum quae gesserat, vitae sortitus est terminum, quam criminibus foedaverat. Tradunt vero memorati scriptores eum apud praefatam urbem Mettensem, dum contra Clotharium expeditionem agere meditaretur, dysenteriae morbo interiisse, octavodecimo regni sui anno.

Explicit liber tertius.