Libri Quinque de Gestis Francorum/Liber Quartus. Pars Tertia

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber Quartus. Pars Secunda Liber Quintus. Pars Prima 

Caput LXXXVI.

recensere

De Leonis pontificis maximi ad Carolum insignibus missis: et Caroli ad ipsum muneribus. et de Soxoniae iteratā vastatione: Hunorumque regiae spoliatione.


Romae Adriano defuncto, Leo pontificatum suscepit, et mox per legatos suos, claves confessionis sancti Petri, ac vexillum Romanae urbis, cum aliis muneribus regi misit: rogavitque ut aliquem de suis optimatibus Romam mitteret, qui populum Romanum ad suam fidem atque subjectionem per sacramenta firmaret. Missus est ad hoc Angilbertus, abbas sancti Richarii monasterii: per quem etiam tunc ad sanctum Petrum, magnam partem thesauri, quem Henricus dux Forojuliensis spoliatā Hunorum regiā (quae Rhingus vocabatur) eodem anno regi de Pannoniā detulerat, misit. Reliquum vero inter optimates et aulicos, caeterosque in palatio suo militantes, liberali manu distribuit: atque his expletis, ipse cum exercitu Francorum Saxoniam petiit. Pipinum vero filium suum, cum Italicis et Bajoariis copiis, in Pannoniam ire jussit: et ipse quidem Saxoniā ex magnā parte vastatā, ad hyemandum Aquasgrani revertitur. Pipinus autem Hunis trans Tizam fluvium fugatis, eorumque regiā (quae ab eis ut dictum est Rhingus, a Langobardis autem campus vocatur) ex toto destructā, direptis pene omnibus Hunorum opibus, ad patrem Aquisgrani hyberna habentem vēnit: ac spolia regni, quae secum detulit, eidem praesentavit. Tridun (Tudun) etiam, ille de quo superius mentio facta est, fidem dictis suis adhibens, ibidem ad regem vēnit ibique cum omnibus qui secum vēnerant baptizatus ac remuneratus, post datum fidei servandae sacramentum domum rediit. Sed in promissā fidelitate diu manere noluit: nec multo post perfidiae suae poenas dedit. Rex vero, ut dictum est, Aquisgrani in hybernis considens, ibi et natalem domini et pascha celebravit.

Caput LXXXVII.

recensere

De Barcinonā per deditionem Zatis receptā: Oscā obsessā: Saxoniā vastatā a Carolo illic hybernante et legatos audiente.


Barcinona civitas in limite Hispanico sita, quae alternante rerum eventu, nunc Francorum, nunc Sarracenorum ditioni subjiciebatur, tandem per Zatim Sarracenum, qui tunc eam invaserat, regi reddita est. Nam is aetatis initio Aquasgrani ad regem vēnit, seque cum memoratā civitate spontaneā deditione illius potestati permisit. Quā receptā, rex filium suum Ludovicum ad obsidionem Oscae cum exercitu misit: et ipse (more solito) ad contundendam perfidae gentis contumaciam, Saxoniam vastaturus intravit. Nec prius destitit quam omnes terminos ejus peragrasset. Nam usque ad ultimos fines ejus, qua inter Albim et Wisuram oceano alluitur, accessit. Inde regressus cum Aquasgrani vēnisset, ibique Abdellam Sarracenum, filium Ibiminangae regis, de Mauritaniā ad se venientem suscepisset, legatumque Nicetis Patricii (qui tunc Siciliam procurabat) nomine Teoctistum, literas imperatoris de Constantinopoli missas deferentem audisset, consilium iniit, ut propter Saxonicum bellum conficiendum, in ipsā regione hyemaret. Sumpto igitur secum comitatu suo, Saxoniam petiit: castrisque super Wisuram positis consedit: et locum castrorum Heristallum vocari jussit: qui locus ab incolis usque in praesens ita nominatur. Exercitum vero, quem secum adduxit, per totam Saxoniam in hyberna divisit. Illuc Pipinum de Italicā, et Ludovicum de Hispanicā, expeditione regressos ad se venire jussit: ibi legatos Hunorum, cum magnis muneribus ad se missos, audivit et absolvit. Ibi legatum Hadefonsi regis Austriae (Hasturiae) atque Galliciae, dona sibi deferentem, suscepit. Inde iterum Pipinum ad Italiam, Ludovicum ad Aquitaniam, remisit, cum quo et Abdellam Sarracenum ire jussit. Qui postea, ut ipse voluit, in Hispaniam ductus, et illorum fidei, quibus se credere non dubitavit, commissus est. Rex autem in Saxoniā residens, ibi et natalem domini et pascha celebravit.

Caput LXXXVIII.

recensere

De Saxonum Transalbianorum in legatos regis saevitiā eorumque ab Abodritis clade: Legatis Helenae et Hadefonsi: muneribusque eorum et datis et acceptis: de Balearium populatione.


Cum jam ver appeteret, nondum tamen, propter inopiam pabuli, exercitus de hybernis produci potuisset, Saxones transalbiani occasionem nacti, legatos regis qui ad eos ob justitias faciendas missi erant, comprehensos interficiunt: paucis eorum, quasi ad redimendum, sarvatis: trucidantes cum caeteris et Godescalcum regis legatum, quem ille ante paucos dies ad Sigefridum regem Danorum miserat. Is cum eodem tempore reverteretur, ab hujus seditionis auctoribus interceptus atque occisus est. Quibus acceptis, rex graviter commotus congregato exercitu in loco cui Mitidam nomen, super Wisuram castra posuit: atque in foedifragos ac desertores arma corripuit: et ultor necis legatorum suorum, quicquid Saxoniae inter Albiam et Wisuram interjacet, totum ferro et igni vastavit. Transalbani autem superbiā elati, eo quod regis legatos impune occidere potuerunt, arreptis armis contra Abodritos proficiscuntur. Nam Abodriti auxiliares Francorum semper fuēre, ex quo semel ab eis in societatem recepti sunt. Quorum dux Thasco cognito Transalbianorum motu, eis cum omnibus copiis suis, in loco qui Suentana vocatur, occurrit: commissoque praelio, ingenti eos caede prostravit. Nam in primā congressione quatuor millia eorum cecidisse, narravit legatus regis Eburis nomine, qui in eodem praelio fuit, et in Abodritorum acie dextrum cornu tenuit. Fusi igitur fugatique, et multis suorum amissis, cum magnā calamitate ad loca sua reversi sunt. At rex in Franciam regressus cum Aquisgranum venisset, primo legatos Hirenae imperatricis, ad se Constantinopoli missos, audivit. Nam Constantinus filius ejus propter morum insolentiam, a suis comprehensus et excaecatus est. Quibus petentibus Sisinnium, fratrem Tarasii Constantinopolitani episcopi, olim in praelio captum, domum redire permisit. Legati fuēre Michael cognomento Ganglianus, et Theophilus presbyter de Lachernis. Post quorum absolutionem, vēnerunt de Hispaniā legati Hadefonsi regis, Basilicus scilicet et Froja, munera deferentes, quae illae de manubiis quas victor apud Olysseponam civitatem a se expugnatam ceperat, rege mittere curavit: Mauros videlicet septem, cum totidem mulis atque loricis: quae licet pro dono mitterentur, magis tamen insignia victoriae videbantur. Quos rex et benigne suscepit, et remuneratos honorifice dimisit. Insulae Baleares, quae nunc ab incolis earum Majorica et Minorica vocitantur, a Mauris pyraticam exercentibus depraedatae sunt, rex vero Aquisgrani hyemavit, et ibi natalem domini et pascha celebravit.

Caput LXXXIX.

recensere

De Leonis pontificis per Romanos clade miserabili: ereptione et ad Carolum regem adventu et restitutione in dignitatem pristinam: Caroli in Saxonia expeditione legatis Siciliae: nece fortium bellatorum Geroldi et Erici: de Guidonis seu Widonis comitis rebus in Brittones bene gestis: deque Maurorum caede: Oscae deditione: donariis ab Hierosolymis missis.


Romae dum Leo papa cum letaniā processurus, de Laterano ad aedem beati Laurentii, quae ad craticulam vocatur, equo sedens pergeret, in insidias a Romanis dispositas juxta eandem basilicam incidit: ubi equo dejectus, et erutis oculis (ut aliquibus visum est) linguā quoque amputatā, nudus ac semivivus in plateā relictus est. Deinde jussu eorum qui hujus facti auctores fuēre, in monasterium sancti Herasmi martуris, velut ad curandum, missus, Albini cujusdam cubicularii sui curā noctu per murum dimissus, a Winigiso duce Spoletano (qui audito hujusmodi facinore Romam festinus advēnerat) susceptus ac Spoletum deductus est. Cujus rei nuncium cum rex accepisset, ipsum quidem, ut vicarium sancti Petri et Romanum pontificem, cum summo honore ad se praecepit adduci: iter tamen suum quod in Saxoniam facere constituerat non omisit. Habito itaque generali conventu super Rhenum in loco qui Lippia vocatur, ibique in castris considens, pontificis ad se properantis praestolatur adventum. Misit interea Carolum filium suum ad Albim cum parte exercitūs, propter quaedam negotia cum Wiltzis et Abodritis disponenda, et quosdam Saxones de Nordluidis recipiendos. Cujus reversionem cum expectat, vēnit pontifex, et valde honorifice ab eo susceptus est. Mansitque apud eum dies aliquot: et cum ei cuncta propter quae vēnerat intimasset, iterum Romam cum magno honore per legatos regis, qui cum eo missi sunt, reductus, atque in locum suum restitutus est. Quo dimisso, rex, paucos ibidem dies moratus, legatum Michaelis patricii de Siciliā, nomine Danielem, ad se missum absolvit. Accepit etiam tristem nuntium de Geroldi et Erici interitu. Quorum alter, Geroldus videlicet, Bajoariae praefectus, commisso cum Hunis praelio occidit. Alter vero, i. Ericus, post multa praelia et insignes victorias, apud Tarsaticam Lyburniae civitatem insidiis oppidanorum interceptus, atque interfectus est. Rebus autem Saxonum, pro rerum opportunitate, dispositis, rex in Franciam reversus est: et cum Aquisgrani hyemaret Wido comes ac praefectus Britannici limitis, qui eodem anno cum sociis comitibus totam Britonum provinciam perlustraverat, arma ducum qui se dedidere, inscriptis singulorum nominibus, detulit. Videbatur enim quod ea provincia tum esset ex toto subacta: et fuisset, nisi perfidae gentis instabilitas cito animum aliorsum, more solito, convertisset. Allata sunt et signa, quae occisis in Majoricā Mauris praedonibus erepta fuerunt. Et Azan Sarracenus praefectus Oscae, claves urbis cum aliis donis regi misit, promittens eam se dediturum, si epportunitas eveniret. Sed et monachus quidam de Hierosolyma veniens, benedictionem et reliquias de loco resurrectionis dominicae, quae patriarcha regi miserat, detulit: et rex natalem domini in eodem palatio residens celebravit: ac monachum reverti volentem absolvens, Zachariam quendam presbyterum de palatio suo cum eodem ire jussit: cui et donaria sua ad illa veneranda loca deferenda commisit.

Caput XC.

recensere

De pyratis Nordmannis: et Caroli Turonos profectione religiosā: Liutgardae conjugis ejus ibidem obitu: de conventu Magontiaco, profectione regis in Italiam ac Romam: et inibi gestis: de purgatione pontificis: donis patriarchae Hierosolymitani: Caroli coronatione cum applausu populi: et imperatoris Augustique appellatione: Animadversione in pontificis violatores: de Spoleti actis, terraemotu quo templa urbesque corruerunt: de pestilentiā: legatis Persarum et donis: Barcinonae et Zatis captione: et Theatinae civitatis cum Roselino: deque Isaaci Iudaei cum elephanto reditu.


Redeunte vernā temperie, medio fere Мartio rex Aquisgrano digressus, littus Oceani Gallici perlustravit: et in ipso mari, quod tunc pyratis Nordmannicis erat infestum, classem instituit: praesidia disposuit: Pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit. Inde iterum per littus maris iter agens, Rothomagum civitatem vēnit: ibique Sequanā amne transmisso, Turonos ad sanctum Martinum, orationis causā, profectus est: moratusque est ibi dies aliquot, propter adversam Liutgardae conjugis valetudinem: quae ibidem et defuncta et humata est. Obiit autem pridie Nonas Junias. Inde per Aurelianos, ac Parrhisios, Aquisgranum reversus est: et mense Augusto inchoante Magontiam veniens, generalem conventum ibidem habuit, et iter in Italiam condixit: atque inde profectus cum exercitu, Ravennam vēnit: ibique septem non amplius dies moratus, Pipinum filium suum cum eodem exercitu in terram Beneventanorum ire jussit: movensque Ravennā simul cum filio, Anconam usque pervēnit. Quo ibi dimisso, Romam proficiscitur. Cui cum pridie quam illuc veniret Leo papa apud Nomentum occurrisset, et cum magnā eum veneratione ibidem suscepisset, post coenam, quā simul refecti sunt, illo ibi manente, pontifex ad urbem praecessit: et in crastinum, in gradibus basilicae beati Petri apostoli cum episcopis et universo clero consistens, advenientem, equoque descendentem, deo laudes dicendo et gratias agendo, suscepit, et cunctis psallentibus, in ecclesiam ejusdem beatissimi apostoli, deum glorificans atque magnificans, introduxit. Facta sunt haec VIII. Kalend. Decembres. Post VII. vero dies, rex concione vocatā, cur Roman vēnisset omnibus patefecit et exinde quotidie propter quae vēnerat facienda operam impendit. In quibus vel maximum, vel difficillimum erat, quod primum inchoatum est, de investigandis videlicet quae pontitifici objiciebantur criminibus. Qui tamen, postquam nullus eorundem criminum probator esse voluit, coram omni populo in basilicā beati Petri apostoli Euangelium ferens, ambonem conscendit, invocatoque nomine sanctae trinitatis de objectis se criminibus jurando purgavit. Eādem die Zacharias presbyter, quem rex Hierosolymam miserat, cum duobus monachis, quos patriarcha cum eo ad regem misit, Romam vēnit: qui benedictionis gratiā, claves dominici sepulchri ac loci Calvariae cum vexillo detulerunt: quos rex benigne receptos, per aliquod dies secum detinuit: et redire volentes, remuneratos absolvit.

Ipse autem die sacratissimā natalis domini, ad missarum solennia audienda, basilicam beati Petri apostoli quum fuisset ingressus, et coram altari, ubi ad orationes se inclinaverat, adsisteret, Leo papa coronam capiti ejus imposuit, cuncto populo Romano acclamante: «Carolo Augusto, a Deo coronato, magno et pacifico Imperatori Romanorum, vita et victoria». Post quas laudes, ab eodem pontifice (more antiquorum principum) adoratus est, ac deinde, omisso patricii nomine Imperator et Augustus appellatus.

Post paucos vero dies jubente ipso, ii qui eundem pontificem anno superiore deposuerunt in judicium adducti, et habitā de eis quaestione, secundum legem Romanam, ut majestatis rei, capite damnati sunt: pro quibus tamen, Papa pio affctu apud imperatorem intercessit: Nam et vita, et membrorum integritas eis concessa est. Caeterum, pro facinoris magnitudine, exitio deputati sunt. Hujus facinoris fuere principes, Paschalis nomenclator et Campulus Sacellarius, et multi alii Romanae urbis habitatores nobiles, qui simul omnes eādem sententiā damnati sunt. Ordinatis deinde Romanae urbis, apostolicique coetūs, totiusque Italiae, non tantum publicis, sed etiam ecclesiasticis et privatis rebus (Nam totā hyeme nil aliud fecit Imperator) missāque iterum in Beneventanos expeditione, cum Pipino filio suo ipse post Pascha VII. Kalend. Maii Romā profectus, vēnit Spoletum. Ibi dum esset, pridie Kalend. Maii horā noctis secundā terraemotus maximus factus est: quo tota Italia graviter concussa est. Quo motu, tectum basilicae beati Pauli apostoli magnā ex parte, cum suis trabibus, decidit, et in quibusdam locis, urbes montesque ruerunt. Eodem anno loca quaedam circa Rhenum fluvium, et in Galliā et in Germaniā, tremuerunt: pestilentiaque propter mollitiem hyberni temporis facta est.

Imperator de Spoleto Ravennam vēnit: et aliquot dies ibi moratus, Papiam perrexit: ibi nunciatur ei, legatos Aaron regis Persarum portum Pisanum intrasse: quibus obviam mittens, inter Versellas et Eborejam eos sibi fecit praesentari. Unus ex eis erat Persa de oriente, legatus praedicti regis (nam duo fuerant). Alter Sarracenus de Aphricā, legatus Amirati Abraham qui in confinio Aphricae in fossato praesidebat: qui Isaac Iudaeum, quem Imperator ante quadriennium ad memoratum regem Persarum cum Lanfrido et Sigismundo legatis suis miserat, reversum cum magnis muneribus nunciaverunt (nam Lanfridus ac Sigismundus ambo in eodem itinere defuncti sunt). Tum ille misit Erchembaldum notarium suum in Liguriam, ad classem parandam, quā Elephas et ea quae cum eo afferebantur subveherentur. Ipse vero celebrato die natalis sancti Ioannis Baptistae apud Eborejam, Alpes transgressus in Galliam reversus est. Ipsā aestate capta est Barcinona civitas in Hispaniā, jam biennio obsessa: Zatim praefectus ejus, et alii complures Sarraceni comprehensi: et in Italiā Teate civitas similiter capta et incensa est, ejusque praefectus Roselinus comprehensus. Castella, quae ad ipsam pertinebant civitatem in deditionem accepta sunt. Zatim et Roselinus unā die ad praesentiam imperatoris deducti, et exilio damnati sunt. Ipsius anni mense Octobri Isaac Judaeus de Aphricā cum Elephanto regressus, portum Veneris intravit: et quia propter nives Alpes transire non potuit, Versellis hyemavit. Imperator Aquisgrani in palatio natalem domini celebravit.

Caput XCI.

recensere

De foecialibus Hirenes et Caroli imperatoris: de Isaaci appulsu cum Elephanto: Ortonae et Luceriae deditione. Transalbianorum Saxonum vastatione: Grimoaldi et Winigisi factis: terraemotu et legatis Constantinopolitanis: rebusque ab eis gestis.


Hirena Imperatrix de Constantinopoli misit Legatum, nomine Leonem Spatarium, propter pacem confirmandam inter Francos et Graecos. Et imperator vicissim propter id ipsum, absoluto illo, misit Iesse Ambianensem Episcopum et Helingaldum comitem Constantinopolim, ut pacem cum eā statuerent. Celebratum est pascha Aquisgrani in palatio.

Ipsius anni mense Julio, XIII. Kal. August. vēnit Isaac cum Elephanto, et caeteris muneribus quae a rege Persarum missa sunt: et Aquisgrani omnia imperatori detulit. Nomen Elephanto erat Abulabaz.


Ortona civitas in Italiā in deditionem accepta. Luceria quoque frequenti obsidione fatigata, et ipsa in deditionem vēnit: praesidiumque nostrorum in eā positum. Imperator aestatis tempore in Arduennā venatibus indulgens, misso in Saxoniam exercitu Transalbianos Saxones vastavit. Grimoaldus Beneventanorum dux, in Luceriā Winigisum comitem Spoleti, qui praesidio praeerat, adversā valetudine fatigatum obsedit, et in deditionem accepit: captumque honorifice habuit. Imperator Aquisgrani natalem domini celebravit.

Нac hyeme, circa ipsum palatium, et finitimas regiones, terraemotus factus est: et subsecuta est mortalitas. Wiginisus a Grimoaldo redditus est: et missi imperatoris, Constantinopoli reversi sunt: et vēnēre cum eis legati Nicephori imperatoris (qui tunc Rempublicam regebat. Nam Hirenam, port adventum legatorum Franciae, deposuerunt). Quorum nomina fuerunt, Michael episcopus, Petrus abbas et Calistus candidatus: qui vēnerunt ad imperatorem in Germaniā super fluvium Sala, in loco qui dicitur Saltz: et pactum faciendae pacis in scripto susceperunt: et inde dimissi, cum epistolā imperatoris Romani regressi atque Constantinopolim reversi sunt. Imperator autem in Bajoariam profectus, dispositis Pannoniarum causis Decembri mense Aquisgranum reversus est: ibique natalem domini celebravit.

Caput XCII.

recensere

De Saxonibus victis et in Franciam missis: de Godefridi Danorum regis ad Carolum itinere intercepto: de Leonis Papā ad eundem adventu et causā ejus.

Imperator Aquisgrani hyemavit: aestate autem in Saxoniam ducto exercitu, omnes qui trans Albiam et Wihinuodi habitabant Saxones cum mulieribus et infantibus, transtulit in Franciam: et pagos Transalbianos Abodritis dedit. Eodem tempore Godefridus rex Danorum vēnit cum classe suā necnon et omni equitatu regni sui, ad locum qui dicitur Sliesthorp, in confinio regni sui et Saxoniae, promiserat enim se ad colloquium Imperatoris venturum: sed consilio suorum inhibitus, propius non accessit. Imperator autem super Albim fluvium sedebat, in loco qui dicitur Holdunsteti: et missā ad Godefridum legatione pro perfugis reddendis, medio Septembri Coloniam vēnit: dimissoque exercitu, primo Aquasgrani, deinde Arduennam vēnit: et venationibus indulgens, Aquasgrani reversus est. Medio Novembri allatum est ei Leonem Papam natalem dominicum cum eo celebrare velle, ubicunque hoc contingere potuisset. Quem statim misso ad sanctum Mauritium Carolo filio suo, honorifice suscipere jussit: ipse obviam illi in Remorum civitatem profectus est: ibique susceptum, primo in Carisiacum villam, ubi natalem domini celebravit, deinde Aquasgrani perduxit: et donatum magnis muneribus, per Bajoariam ire volentem, deduci fecit usque Ravennam. Causa adventūs ejus haec fuit. Perlatum erat ad imperatorem aestate praeteritā Christi sanguinem in civitate Mantuā fuisse repertum: propter hoc misit ad Papam, petens ut hujus famae veritatem perquireret. Qui acceptā occasione exeundi, primo in Langobardiam, quasi pro inquisitione praedictā, profectus est, indeque arrepto itinere subito ad Imperatorem usque pervēnit. Mansitque apud illum dies VIII, et sicut dictum est, Roman repedavit.

Caput XCIII.

recensere

De Cacani (sic enim Paulus Diaconus scribit) seu Cagani aut Capcani Hunorum regis nomine: Theodori ad Carolum adventu et petitione et obitu et successoris Cagani seu Capcani postulatis. de Bechonis Sclavorum ducis caede.


Non multo post, Caganus princeps Нunorum, propter necessitatem populi sui, imperatorem adiit: postulans sibi locum dari ad habitandum, inter Sabariam et Carnuntum: quia propter infestationem Sclavorum, in pristinis sedibus esse non poterat. Quem imperator benigne suscepit. Erat enim Caganus Christianus, nomine Theodorus, et precibus ejus annuens, donatum redire permisit. Qui rediens ad populum suum, pauco tempore transacto diem obiit: et misit Caganus unum de optimatibus suis petens sibi honorem antiquum quem Caganus apud Hunos habere solebat: cujus praebuit precibus Imperator assensum, et summam totius regni, juxta priscum eorum ritum, Caganum habere praecepit. Eodem anno misit exercitum suum, cum filio suo Carolo, in terram Sclavorum, qui vocantur Behemi: qui omnem illorum patriam depopulatus, ducem illorum nomine Bechonem occidit: et inde regressus in Vosegum sylvam, ad patrem vēnit in loco qui dicitur Campus. Nam imperator Julio mense Aquisgrani profectus, per Theodonis villam atque Mettos transiens, Vosegum petiit: ibique venationi vacans, post reversionem exercitūs, ad Rhumericum castellum profectus, ibi aliquantum temporis moratus, ad hyemandum in Theodonis (Trudonis) villā palatio suo consedit: ibi ad eum ambo filii sui, Pipinus et Ludovicus, vēnerunt: celebravitque ibi natalem domini.

Caput XCIV.

recensere

De Delmatarum legatione: Venetiae Delmatiaeque per Carolum Magnum ordinatione: Maurorum incursatione: Pompilonensium et Navarrorum ad fidem Christianam conversione: Classe Nicephori in Delmatiam missā: et mirā legatorum a Perside reversione.


Statim post natalem domini, vēnerunt Willerus et Beatus duces Venetiae, necnon et Paulus dux Iaderae, atque Donatus ejusdem civitatis episcopus, legati Dalmatarum, ad praesentiam Imperatoris, cum magnis donis: et facta est ibi ordinatio ab imperatore, de ducibus et populis tam Venetiae quam Delmatiae. Illisque absolutis, conventum habuit imperator cum primoribus et optimatibus Francorum, de pace constituendā et conservandā inter filios suos, et divisione regni faciendā in tres partes: ut sciret unusquisque illorum, quam partem tueri et regere debuisset, si superstes illi eveniret. De hac partitione et testamentum factum, et jurejurando ab optimatibus Francorum confirmatum: et constitutiones causā conservandae pacis factae: atque haec omnia literis mandata sunt, et Leoni papae ut his suā manu subscriberet, per Emhardum missa. Quibus pontifex lectis, et assensum praebuit, et propriā manu subscripsit. Imperator dimisso utroque filio in regnum illis deputatum, Pipino scilicet et Ludovico, de villā Theodonis (Thrudonis) per Mosellam et Rhenum secundā aquā Noviomagum navigavit: ibique sanctum quadragesimale jejunium, et sacratissimam paschae festivitatem celebravit. Et inde post nonnullos dies Aquasgrani veniens, Carolum filium suum in terram Sclavorum, qui dicuntur Sorabi et sedent super Albim fluvium, cum exercitu misit. In qua expeditione, Mileduochus Sclavorum dux interfectus est: duoque castella ab exercitu aedificata, unum super ripam fluminis Salae, alterum juxta fluvium Albim. Sclavisque pacatis, Carolus cum exercitu regressus, in loco qui dicitur Silli, super ripam Mosae fluminis, ad imperatorem vēnit. Missa est et manus de Bajoariā et Alemanniā atque Burgundiā, sicut anno superiore, in terram Beehemi: vastatāque terrae non minimā portione, absque ullo gravi incommodo regressa. Eodem anno in Corsicam insulam, in Mauros qui eam vastabant, classis de Italiā a Pipino missa est. Cujus adventum Mauri non expectantes, abscesserunt. Unus tamen nostrorum, Hadumarus comes civitatis Genuae, imprudenter contra eos dimicans, occisus est. In Hispaniā vero Navarri et Pompilonenses, qui superioribus annis ad Sarracenos defecerant, in fidem recepti sunt. Classis a Nicephoro Imperatore, cui Nicetas patricius praeerat, ad recuperandam Delmatiam mittitur: et legati, qui ante fere quatuor annos ad regem Persarum missi sunt, per ipsas Graecarum navium stationes transvecti, ad Tarusani (Taruisiani) portūs receptaculum, nullo adversariorum sentiente, regressi sunt. Imperator celebravit natalem dumini Aquisgrani.

Caput XCV.

recensere

De lunae solisque eclipsibus: et Iovinianae stellae mirabili apparitione: de aciebus seu facibus in caelo visis: de stellā Mercurii visā in sole ab auctore operis: ne unus putetur. de muneribus miris Thomae Patriarchae: et de Maurorum strage.


Anno superiore IV. Nonas Septembres fuit eclipsis lunae: tunc stabat sol in XVI. parte Virginis, Luna autem in XVI. parte Piscium. Hoc anno pridie Kal. Februa. fuit luna XVII. quando stella Iovis, quasi per eam transire visa est: et III. Idus Febr. eclipsis solis meridie stante utroque sydere in XXV. parte Aquarii. Iterum IIII. Kal. Martii fuit eclipsis lunae: et apparuerunt acies eādem nocte mirae magnitudinis. et sol stetit in XI. parte Piscium: et luna in XI. parte Virginis. Nam et stella Mercurii XVI. Kal. April. visa est in sole, quasi parva macula nigra paululum superius medio centro ejusdem syderis: quae a nobis octo dies conspicitur: sed quando primum intravit, vel exivit, nubibus impedientibus minime notare potuimus. Iterum mense Augusto XI. Kal. Septemb. eclipsis lunae facta est, horā noctis tertiā, sole posito in V. parte Virginis et lunā in V. parte Piscium. Sicque ab anni superioris Septembrio, usque ad anni praesentis Septembrium, ter luna obscurata est, et sol semel.

Ratbertus legatus imperatoris, qui de oriente revertebatur, defunctus est: et legatus regis Persarum nomine Abdella cum monachis de Hierusalem qui legatione Thomae patriarchae fungebantur (quorum nomina fuere Georgius et Felix) ad imperatorem pervēnerunt, munera deferentes, quae praedictus rex imperatori miserat: videlicet Papilionem et tentoria atrii, mirae magnitudinis et pulchritudinis: erant enim omnia bissina, tam tertoria quam et funes eorum, diversis tincta coloribus. Fuerunt praeterea munera praefati regis, pallia serica multa et preciosa, et odores atque unguenta, et balsamum, necnon et horologium ex aurichalco, arte moechanicā mirifice compositum: in quo XII. horarum cursus ad clepsydram vertebatur, cum totidem aereis pilulis quae ad completionem horarum decidebant, et casu suo subjectum sibi cymbalum tinnire faciebant: additis in eodem ejusdem numeri equitibus, qui per XII. fenestras, completis horis exibant, et impulsu egressonis suae, totidem fenestras, quae prius apertae erant, claudebant: Necnon et alia multa erant in ipso horologio, quae nunc enumerare longum est. Fuerunt praeterea inter praedicta munera, candelabra duo ex aurichalco mirae magnitudinis et proceritatis: quae in Aquensi palatio ad imperatorem delata sunt. Imperator legatum et monachos, per aliquantum tempus secum retinens, in Italiam direxit, atque eos tempus navigationis expectare jussit. Eodemque anno Burchardum comitem stabuli sui, cum classe misit in Corsicam: ut eam a Mauris, qui superioribus annis illuc praedatum venire consueverant, defenderet. Qui juxta consuetudinem suam, de Hispaniā egressi, primo ad Sardiniam appulsi sunt: ibique cum Sardis praelio commisso, et multis suorum amissis (nam tria millia ibi cecidisse perhibentur) in Corsicam, recto cursu pervēnerunt. Ibi iterum in quodam portu ejusdem insulae, cum classe cui Burchardus praeerat, pгaelio decertaverunt: victique ac fugati sunt amissis XIII. navibus, et plurimis suorum interfectis. Adeo illo anno in omnibus locis adversā fortunā fatigati sunt, ut ipsi sibi hoc accidisse testati sunt, eo quod anno superiore, contra omnem justitiam, de Patalariā insulā LX. monachos asportatos in Hispaniā vendiderunt. Quorum aliqui per liberalitatem imperatoris, iterum ad sua loca reversi sunt. Nicetas patricius, qui cum classe Constantinopolitanā sedebat in Venetiā, pace factā cum Pipino rege, et induciis usque ad mensem Augusti constitutis, statione solutā, Constantinopolim regressus est. Hoc anno imperator pascha Aquisgrani celebravit: necnon et natalem domini.

Caput XCVI.

recensere

De Godefridi Danorum regis in Abodritos et Sclavos conatibus: et Caroli junioris resistentiā. Danorum munimento cotra Francos. Leone Pontifice: et ejus in Britanniam legatis.


Hyems mollissima ac pestilens fuit in illo tempore: vereque inchoante imperator Noviomagum profectus: transactoque ibi quadragesimali jejunio, celebrato et sancto pascha, iterum Aquasgrani regressus est: et quia nunciabatur Godefridum Regem Danorum, in Abodritos cum exercitu trajecisse, Carolum filium suum ad Albiam, cum validā Francorum et Saxonum manu misit: jubens vesano regi resistere, si Saxoniae terminos aggredi tentaret. Sed ille stativis per aliquot dies in littore habitis, expugnatis etiam et manu captis aliquot Sclavorum castellis, cum magno copiarum suarum detrimento reversus est. Nam licet Drasconem ducem Abodritorum, popularium fidei diffidentem, loco pepulisset, Godelaibum, alium ducem, dolo captum patibulo suspendisset, Abodritorum duas partes sibi vectigales fecisset, optimos tamen militum suorum, et manu promptissimos, amisit: et cum eis filium fratris sui nomine Reginoldum, qui in oppugnatione cujusdam oppidi, cum plurimis Danorum primoribus interfectus est. Filius autem Imperatoris Carolus, Albiam ponte junxit: et exercitum cui praeerat, in Livones et Smeldingos (qui et ipsi ad Godefridum regem defecerant) quantā potuit celeritate transposuit: populatisque circumquāque eorum agris, transito iterum flumine cum incolumi exercitu in Saxoniam se recepit. Erant cum Godefrido in expeditione praedictā Sclavi, qui dicuntur Vultzi: qui propter antiquas inimicitias quas cum Abodritis habere solebant, sponte se copiis ejus conjunxerunt. Ipsoque in regnum suum convertente, cum praedā, quam ab Abodritis capere potuerunt, et ipsi domum regressi sunt. Godefridus vero priusquam reverteretur, destructo emporio quod in oceani littore constitutum linguā Danorum Reric dicebatur, et magnam regno illi commoditatem, vectigalium persolutione, praestabat) translatisque inde negotiatoribus, solutā classe, ad portum qui Liesthor (Sliesthorp) dicitur cum universo exercitu vēnit. Ibi per aliquot dies moratus, limitem regni sui qui Saxoniam respicit vallo munire constituit, eo modo ut ab orientali maris sinu (quem illi Ostarhsalt (Lestarhsalt) dicunt) usque ad occidentalem oceanum, totam Egidorae fluminis aquilonarem ripam munimentum valli praetexeret, unā tantum portā dimissā, per quam carra et equites emitti et recipi possent. Diviso itaque opere inter duces copiarum, domum reversus est.

Interea rex Norddanhumbrorum (Nordodambumbrorum) reversus de Britanniā insulā, nomine Eardulfus, regno et patriā pulsus, ad imperatorem, dum adhuc Noviomagi moraretur vēnit: et patefacto adventūs sui negotio, Romam proficiscitur: Romāque rediens, per legatos Romani pontificis, et domini imperatotis, in regnum suum reducitur. Praeerat tunc temporis ecclesiae Romanae Leo tertius: cujus legatus ad Britanniam directus est, Aldulfus diaconus de ipsā Britanniā, natione Saxo: et cum eo ab imperatore missi duo abbates, Rotfridus notarius et Nantharius abbas de sancto Audomaro. Imperator vero aedificatis per legatos super Albim fluvium duobus castellis, praesidioque in eis contra Sclavorum incursiones disposito, Aquisgrani hyemavit: natalemque domini et sanctum ibidem pascha celebravit.

Caput XCVII.

recensere

De classe Constantinopolitanā Venetias missā: Dercosā ab Ludovico rege obsessā. De Nortdanhumbrorum regis reductione in regnum. De Lеgatorum reditu. Danorum regis motu. Quaestione de spiritūs sancti processione. Trasconis caede. Aureoli obitu. Amoromi deditione oblatā: et Eclipsi lunae.


Classis Constantinopoli missa, primo ad Delmatiam, deinde Venetiam appulsa est. Cumque ibi hyemaret, pars ejus Connaclum insulam accessit: commissoque praelio contra praesidium quod in eā dispositum erat, victā atque fugatā in Venetiam recessit. Dux autem qui classi praeerat, nomine Paulus, cum de pace inter Francos et Graecos constituendā, quasi sibi hoc esset injunctum, apud Pipinum Italiae regem agere moliretur, Wilhareno et Beato, Venetiae ducibus, omnes conatūs ejus impedientibus, atque ipsi etiam insidias parantibus, cognitā illorum fraude discessit.

At in occiduis partibus, dominus Ludovicus rex cum exercitu Hispaniam ingressus, Dertosam civitatem, in ripā Iberi fluminis sitam, obsedit: consumptoque in oppugnatione illius aliquanto tempore, postquam eam tam cito capi non posse vidit, dimissā obsidione, cum incolumni exercitu in Aquitaniam se recepit.

Postquam Ardulfus, rex Nordanhumbrorum, reductus est in regnum suum, et legati imperatoris atque pontificis reversi sunt: unus ex eis, videlicet Aldulfus, a pyratis captus est (caeteris sine detrimento trajicientibus) ductusque ab eis in Britanniam, a quodam Cenulfi regis homine redemptus est, Romamque reversus.

In Tusciā Populonium, civitas maritima, a Graecis qui Orobitae vocantur depraedata est. Mauri quoque de Hispaniā Corsicam ingressi, in ipso sancto paschali sabbato civitatem quandam diripuerunt, et praeter episcopum, et paucos senes, atque infirmos, nihil in eā reliquerunt.

Interea Godefridus rex Danorum per negotiatores quosdam mandavit, se audisse quod Imperator ei fuisset iratus, eo quod in Abodritos anno superiore duxit exercitum, et suas ultus est injurias: addens, velle se purgare ab eo quod objiciebatur: foederis ruptionem ab illis fuisse inchoatam prius quam a se bellum. Petebat etiam, ut conventus comitum imperatoris, atque suorum, juxta terminos regni sui ad Albim fieret: in quo res invicem gestae proferri, et emendatione dignā inter partes enumerari possent. Non abnuit imperator, colloquiumque trans Albim habitum cum primoribus Danorum, in loco qui dicitur Badenfliot: multisque hinc et inde prolatis atque enumeratis rebus, negotio penitus infecto discessum est. Trasco vero dux Abodritorum, postquam filium suum postulanti Godefrido obsidem dederat, collectā popularium manu, et auxilio a Saxonibus accepto, vicinos suos Vultzos aggressus, agros eorum ferro et igni vastat: regressusque domum cum ingenti praedā, accepto iterum a Saxonibus validiori auxilio, Smeldingorum maximam civitatem expugnat: atque his successibus, omnes qui ab eo defecerant, ad suam societatem redire coegit.

His ita gestis, imperator de Arduennā Aquasgrani reversus, mense Novembrio consilium habuit de processione spiritūs sancti: quam quaestionem Ioannes quidam monachus Hierosolymis primo commovit. Cujus definiendae causā, Bernharius episcopus Warmacensis, et Alahardus abbas monasterii Corbeiae, Roman ad Leonem papam missi sunt. Agitatum est etiam in eodem concilio de statu ecclesiarum, et conversatione eorum qui in eis deo servire dicuntur: nec aliquid tamen definitum est, propter rerum (ut videbatur) magnitudinem.

Imperator autem, quum ei multa de jactantiā et superbiā regis Danorum nuntiarentur, statuit trans Albim fluvium civitatem aedificare, Francorumque in eā ponere praesidium. Cumque ad hoc per Galliam atque Germaniam homines congregasset, armisque ac caeteris ad usum necessariis rebus instructos, per Frisiam ad locum destinatum pergere jussisset, Trasco dux Abodritorum in emporio Reric, ab hominibus Godefridi per dolum interfectus est. Sed imperator, postquam locum civitati construendae fuerat exploratus, Egbertum comitem huic negotio exequendo praeficiens, Albim trajicere, et locum jussit occupare. Est autem locus super ripam Sturiae fluminis, vocabulo Eselsfelth: et occupatus est ab Egberto, et comitibus Saxonicis, circa idus Martias, et muniri coeptus.

Aureolus comes, qui in commercio Hispaniae atque Galliae, trans Pyrinaeum contra Oscam et Caesaraugustam residebat, defunctus est: et Amoroz praefectus Caesaraugustae atque Oscae, locum ejus invasit: et in castellis illius praesidia disposuit: missāque ad imperatorem legatione, sese cum omnibus quae habebat, in deditionem illi venire velle promisit. Eclipsis lunae contigit VII. Kal. Januarii.

Caput XCVIII.

recensere

De Amoroz praefecti oblatis. Maurorum in Sardiniam at Corsicam irruptione. Motibus in Venetos: Delmatas: Danos: Frisones: quos Dani vicerunt. De Godefridi Danorum regis (quem Saxo Gotricum appellat ) jactantiā et caede. Pipini obitu. Boum lue. Eclipsibus. Amoroz pulsione.


Amoroz Caesar Augustae praefectus, postquam imperatoris legati ad eum pervēnerunt, petiit ut colloquium fieret, inter ipsum et Hispanici limitis custodes: promittens se in eo colloquio, cum suis omnibus, in imperatoris ditionem esse venturum. Quibus licet imperator ut fierent annuisset, multis intervenientibus causis remansit infectum. Mauri de totā Hispaniā maximā classe comparatā, primo Sardiniam, deinde Corsicam appulerunt: nullo in eā invento praesidio, insulam pene totam subegerunt. Interea Pipinus rex, perfidiā ducum Veneticorum incitatus, Venetiam bello terrā marique jussit appeti. Subjectāque Venetiā, ac ducibus ejus in deditionem acceptis, eandem classem ad Delmatiae littora vastanda misit. Sed quum Paulus Cephaleniae praefectus, cum orientali classe ad auxilium Delmatis ferendum adventaret, regia classis ad propria regreditur.

Rhodtrudis filia imperatoris, quae natu major erat, VIII. Idus Janua. diem obiit. Imperator vero Aquisgrani adhuc agens, et contra Godefridum Regem expeditionem meditans, nuntium accepit classem ducentarum navium, de Nordmanniā in Frisiam appulsam: totasque Frisiaco littori adjacentes insulas esse vastatas: iamque exercitum illum in continenti esse: ternaque praelia cum Frisonibus commisisse: Danosque victores tributum victis imposuisse: et vectigalis nomine centum libras argenti a Frisonibus jam esse solutas: Regem vero Godefridum domi esse: et reverā ita erat. Qui nuntius imperatorem adeo concitavit, ut missis in omnes circunquāque regiones, ad congregandum exercitum, nuntiis, ipse sine morā palatio exiens, primum quidem classi occurrere, deinde, transmisso Rheno flumine, in loco qui Lippia vocatur copias quae nondum convēnerant statuit opperiri. Ubi dum aliquot dies moraretur, elephas ille quem ei Aaron Rex Sarracenorum miserat, subitā morte periit. Congregatis tandem copiis, quantā potuit celeritate ad Alaram fluvium contendit: castrisque juxta confluentem ejus, quā Wisurae flumini conjungitur, positis, in vanum Godefridi regis praestolatur adventum. Nam rex ille vanissimā spe victoriae inflatus, acie se cum imperatore congredi velle jactabat. Sed dum imperator in memorato loco stativa haberet, diversarum rerum nuntii ad eum deferuntur. Nam et classem quae Frisiam vastabat, domum regressam: et Godefridum regem a quodam suo satellite interfectum. Castellum, vocabulo Hohbuoki, Albiae flumini appositum, in quo Odo legatus imperatoris et orientalium Saxonum erat, a Vultzis captum: et Pipinum filium ejus, regem Italiae, VIII. Idus Julias de corpore migrasse: duasque legationes de diversis terrarum partibus, unam de Constantinopoli, alteram de Cordubā, pacis faciendae causā, adventare narratur. Quibus ille acceptis, dispositā pro temporis condicione Saxoniā, domum revertitur. Tanta fuit in eā expeditione boum pestilentia, ut pene nullus ex tanto exercitu superesset, quin omnes usque ad unum interirent: et non solum ibi, sed et super omnes imperatoti subjectas provincias, illius generis animalium mortalitas immanissime grassata est. Imperator Aquasgrani veniens, mense Octobrio memoratas legationes audivit: pacemque cum Nicephoro imperatore, et cum Abulaze rege Hispaniae fecit. Nam Nicephoro Venetiam reddidit: et Henricum comitem, olim a Sarracenis captum, Abuzale remittente, recepit. Eo anno sol et luna bis defecerunt, Sol VII. Idus Junii et pridie Kal. Decemb. Luna XI. Kal. Jul. et XVIII. Kal. Januar. Corsica insula a Mauris vastata est. Amoroz ab Adirama filio Abuzalis, de Caesaraugustā expulsus, et Oscam intrare compulsus est. Godefrido Danorum rege mortuo, Hemmingus filius fratris ejus, in regnum successit, et pacem cum imperatore fecit.

Caput XCIX.

recensere

De Legatis pacis ad Nicephorum a Carolo missis: De pace cum Hemmingo Danorum rege: et de primoribus utriusque. De tribus exercitibus in tres partes a Carolo missis et prospere reducibus: Pharo. i. turri ad Bononiam, quam Bolloniam vocant, constitutā: et classe Gandavi instauratā: Legatis Danorum et Hunorum, Avarum, Sclavorum. Deque Caroli filii imperatoris obitu nuntiato.


Absoluto atque dimisso Arsafio Spathario (hoc erat nomen legato Nicefori imperatoris) ejusdem pacis confirmandae gratiā, legati Constantinopolim, ab imperatore mittuntur, Haido episcopus Baslensis, Hugo comes Turonicus, et Aio Langobardus de Forojulii: et cum eis Leo quidam Spatharius, natione Siculus, et Willeri dux Veneticorum. Quorum alter ante annos decem Romam ad imperatorem, cum ibi esset, de Siciliā profugit: et redire volens in patriam remittitur. Alter propter perfidiam honore spoliatus, Constantinopolim ad dominum suum duci jubetur.

Condicta inter imperatorem et Hemmingum Danorum regem pax, propter hyemis asperitatem quae inter partes commeandi viam claudebat, in armis tantum jurata servatur: donec redeunte veris temperie, et apertis viis quae immanitate frigoris clausae fuerunt, congredientibus ex utrāque parte utriusque gentis (Francorum scilicet et Danorum) decem primoribus super fluvium Egidoram, in loco qui vocatur Clatis, vicissim secundum ritum ac morem suum, sacramentis juratis, pax confirmatur. Primores autem de parte Francorum hi fuere: Walachus comes filius Bernardi, Burchardus comes, Mirocus comes, Vado comes, Bernardus comes, Egebertus comes, Theodoricus comes, Abo comes, Ostdagus comes, Wigmannus comes. De parte vero Danorum, in primis fratres Hemmingi: Hancum et Angandeo. Deinde caeteri honorabiles inter suos viri, Offredus cognomento Turdimulo, et Warsteinus, et Suonus, et Urmus, et alius Offridus filius Heiligeni, et Offredus de Sconaonue, et Hebbi, et Aovus. Imperator vero pace cum Hemmingo firmatā, et placito generali, secundum consuetudinem, Aquisgrani habito, in tres partes regni sui totidem exercitūs misit: unum trans Albiam in Livones: qui et ipsos vastavit, et castellum Hohbuoki, superiori anno a Vultzis destructum, in ripā Albiae fluminis restauravit. Alterum in Pannonias, ad controversias Hunorum finiendas. Tertium in Brittones, ad eorum perfidiam puniendam. Qui omnes, rebus prospere gestis, incolumes regressi sunt. Ipse autem interea imperator, propter classem, quam anno superiore fieri imperavit, videndum ad Bononiam (Bolloniam) civitatem maritimam, ubi eaedem naves congregatae erant, accessit: Pharumque ibi ad navigantium cursūs dirigendos antiquitus constitutam, restauravit: et in summitate ejus nocturnum ignem accendit: et inde ad Scaldim fluvium veniens, in loco qui vocatur Gand, naves ad eandem classem aedificatas aspexit: et circa medium Novembrium Aquasgrani vēnit. Obviaverunt ei venienti legati Hemmingi regis, Aovus et Hebbi, munera regis et verba pacifica deferentes. Fuerunt etiam Aquisgrani adventum ejus expectantes qui de Pannoniā vēnerunt, Camzanci princeps Avarum et Tudim, et alii primores, ac duces Sclavorum circa Danubium habitantium: qui a ducibus copiarum, quae in Pannoniam missae fuerunt, ad praesentiam principis jussi vēnerunt. Interea Carolus filius domini imperatoris, qui major natu erat, pridie Nonas Decembres diem obiit: et imperator Aquisgrani hyemavit.

De Hennungi seu Hemmigi obitu: et regni Danorum inter haeredes contentione et caede: De Harioldi seu Haraldi et Ragenfredi Danorum regno. De Nicephori obitu. Michaelis successione: et legatis pacis. Classe Maurorum in Corsicam et Sardiniam adventante. Nortmannorum in Scotiā strage. De pace cum Abulamo Sarraceno: cum Beneventanis: cumVultzis et Danis.


Nec multo post Hemmingus Danorum rex defunctus nuntiatur. Cui cum Sigifridus nepos Godefridi regis, et Amilo nepos Herioldi et ipsius, succedere voluissent, neque inter eos, uter regnare deberet, convenire potuisset, comparatis copiis, et commisso praelio ambo moriuntur. Pars tamen Amilonis adepta victoriā, fratres ejus, Harioldum et Ragenfridum (Reginfridum), reges sibi constituunt. Quam necessario pars victa secuta, eosdem sibi regnare non abnuit. In eo praelio decem millia DCCCC. XL. viri cecidisse narrantur.

Niceforus imperator post multas et insignes victorias, in Moesiā provinciā commisso cum Bulgaris praelio moritur: et Michael, gener ejus factus Imperator, legatos domini imperatoris Caroli, qui ad Nicephorum missi fuerunt, et Constantinopoli suscepit et absolvit: cum quibus et legatos suos direxit, Michaelem scilicet episcopum et Arsafium atque Theognostum protospatharios: et per eos pacem a Niceforo inceptam confirmavit. Nam Aquisgrani, ubi ad imperatorem vēnerunt, scriptum pacti ab eo in ecclesiā suscipientes, more suo, id est graecā linguā, dixerunt imperatorem eum et Basileum appellantes: et revertendo Romam venientes, in basilicā sancti Petri apostoli, eundem pacti seu foederis libellum a Leone papā denuo susceperunt. Quibus dimissis, imperator generali conventu Aquisgrani solenniter habito, Bernardum, filium Pipini nepotem suum in Italiam misit: et propter famam classis, quae de Aphricā et de Hispaniā, ad vastandam Italiam, ventura dicebatur, Walanem filium Bernardi patruelis sui, cum illo esse jussit, quoadusque rerum eventus securitatem nostris afferret. Haec classis partim in Corsicam, partim in Sardiniam vēnit. Classis etiam Nordmannorum Hyberniam Scottorum insulam aggressa, commissoque cum Scottis praelio, parte non modicā Nordmannorum interfectā turpiter fugiendo domum reversa est. Pax cum Abulaz rege Sarracenorum facta. Item cum duce Beneventanorum Grimoaldo: et tributi nomine XXV. millia solidorum auri a Beneventanis soluta. Expeditio facta ad Vultzos: et ab eis obsides accepti. Harioldus et Ragenfridus, reges Danorum, missā ad imperatorem legatione pacem petunt, et fratrem suum Hemmingum sibi remitti rogant.

Robertus abbas sancti Germani monasterii vitā decessit. Irvuno quoque prudentissimus vir, loco ejus successit. Hoc anno idibus Maji post meridiem solis eclipsis fuit.

Caput CI.

recensere

De legatione ad Michaelem imperatorem Constantinopo. De Ludovici in consortium imperii assumptione: Bernardi in regnum Italiae: de consiliis causā reformationis ecclesiae: De pace cum Nordmannis Danis, et de Danorum gestis: De insidiis Mauro positis et earum ultione et strage: De Michaelis imperatoris monachatu: Leonis imperio et Bulgarorum fugā.


Imperator Aquisgrani hyemavit: et incipsiente vernā temperie, Amalharium Treverensem episcopum, et Petrum abbatem monasterii Nonantulas, propter pacem cum Michaele imperatore confirmandam Constantinopolim misit. Ac deinde, habito generali conventu, evocatum ad se apud Aquasgrani filium suum, Ludovicum Aquitaniae regem, coronam illi imposuit, et imperialis nominis consortem fecit: Bernardumque nepotem suum, Pipini filii sui filium, Italiae praefecit, et regem appellari jussit. Concilia quoque, ejus jussu, super statu ecclesiarum corrigendo, per totam Galliam ab episcopis celebrata sunt. Quorum unum Magontiae, Alterum Remis, Tertium Turonis, Quartum Cabillonis, Quintum Arelati congregatum est: et constitutionum quae in singulis factae sunt, collatio coram imperatore in illo conventu habita. Quas qui nosse voluerit, in supradictis quinque civitatibus invenire poterit: quamquam et in archivo palatii exemplaria illarum habeantur. Missi sunt de hoc conventu quidam Francorum et Saxonum primores, trans Albim fluvium ad confinia Nordmannorum, qui pacem secundum petitionem regum illorum facerent, et fratrem eorum redderent. Qui cum pari numero (nam sexdecim erant de primatibus Danorum) in loco deputato occurrissent, juramentis utrinque factis pax confirmata, et regum frater eis redditus est: Qui tamen eo tempore domi non erant, sed ad Westarfoldam cum exercitu profecti. Quae regio ultima regni eorum, inter septentrionem et occidentem sita, contra Aquilonem Britanniae summitatem respicit: Cujus principes ac populus, eis subjici recusabant. Quibus perdomitis, cum reversi essent, et fratrem ab imperatore missum recepissent, filii Godefridi regis et ex primoribus Danorum non pauci, qui jamdudum relictā patriā apud Sueones exulabant, comparatis undique copiis bellum eis intulerunt: et confluentibus ad se passim ex omni Danorum terrā popularium turmis, commisso praelio, etiam regno non multo eos labore pepulerunt.

Mauris de Corsicā ad Hispaniam cum multa praeda redeuntibus, Irmingarius comes Emporitanus in Majoricā insidias posuit, et octo naves eorum cepit: in quibus quingentos, et eo amplius, Corsos captivos invēnit. Hoc Mauri vindicare volentes, Centumcellas Thusciae civitatem, et Niceam provinciae Narbonensis, vastaverunt. Sardiniam quoque aggressi, commissoque cum Sardis praelio, pulsi ac victi et multis suorum amissis recesserunt.

At Michael imperator Bulgaros bello appetens, haud prosperis successibus utitur: et proinde domum reversus, deposito diademate monachus effcitur: in cujus locum Leo Bardae patricii filius, imperator constituitur. Crumas rex Bulgarorum, qui Nicephorum imperatorem ante annos duos interfecit, et Michaelem de Moesiā fugavit, secundis rebus elatus, cum exercitu usque ad ipsam Constantinopolim accessit: et juxta portam civitatis castra posuit. Quem moenibus urbis obequitantem Leo imperator, eruptione factā, incautum excepit, et graviter vulneratum fugiendo sibi consulere, ac in patriam turpiter redire, coegit.

Caput CII.

recensere

De Caroli magni ad superos transitu et Ludovici successoris ejus gestis: et legationibus ad imperatores ultro citroque missis: Beneventanorum tributo: Danorum regum conflictu: et Harioldi seu Нaraldi confugio.


Dum Carolus imperator Aquisgrani hyemaret, anno aetatis fere septuagesimo primo, regni autem XLVII. subactaeque Italiae XLIII. ex quo vero imperator et Augustus appellatus est anno XIIII. V. Kalend. Februarias rebus humanis excessit. Cujus rei nuntium cum Ludovicus filius ejus, in Aquitaniā apud Theoduadum villam (ubi et ipse tunc hybernabat) plurimis deferentibus accepisset, tricesimo postquam id acciderat die Aquasgrani vēnit: summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit, et ad suscepti regni administrationem curā conversā, primo legationes gentium, quae ad patrem vēnerant, auditas absolvit: alias deinde simili modo ad patrem quidem missas, ad se vero venientes, suscepit: inter quas praecipua fuit legatio de Constantinopoli directa. Nam Leo Imperator qui Michaeli successerat, dimisso Amalhario episcopo et Petro abbate (qui ad Michaelem quidem missi, ad se autem vēnerunt) legatos suos, Christophorum Spatharium et Gregorium diaconum, cum eis ad dominum Carolum, et per eos descriptionem et confirmationem pacti ac foederis misit. Quibus susceptis atque dimissis, dominus Ludovicus legatos suos, Nordbertum Regiensem episcopum et Richonium Pictavium comitem, ad Leonem imperatorem ob renovandam secum amiciciam et praedictum pactum confirmandum, direxit. Habitoque Aquisgrani generari populi sui conventu, ad justitias faciendas, et oppressiones populorum relevandas legatos ad omnes regni sui partes dimisit. Bernardum regem Italiae, nepotem suum, ad se evocatum, muneribus donatum in regnum remisit. Cum Grimoaldo Beneventanorum duce pactum fecit atque firmavit, eo modo quo et pater scilicet ut Beneventani tributum, annis singulis, septem millia solidum darent. Tunc duos ex filiis suis Hlotharium in Bajoariam, Pipinum in Aquitaniam misit. Harioldus et Regnifridus reges Danorum, qui anno superiore a filiis Godefridi victi et regno pulsi fuerunt, reparatis viribus iterum eis bellum intulerunt: in quo conflictu, et Regnifridus et unus de filiis Godefridi, qui major natu erat, interfectus est. Quo facto, Harioldus rebus suis diffidens, ad imperatorem vēnit, et se in manūs illius commendavit. Quem ille susceptum in Saxoniam ire, et opportunum tempus expectare, jussit: quo ei, sicut petierat, auxilium ferre posset.

Caput CIII.

recensere

De expeditione Ludovici imperatoris in Danos et eorum inter se conflictu: de conjuratione in Leonem pont. max. de legatione et donis Sardorum: de foedere cum Sarracenis icto prius rupto: De terraemotu gravi et inundatione Rheni: Romanorumque in Leo. pont, saevitiā.


Jussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur: tentatumque in illā hyeme duabus vicibus, si Albia transiri potuisset: sed mutatione subitā, aeris mollitie glatie fluminis resolutā, negotium remansit imperfectum: donec tandem, hyeme transactā, circiter medium fere Majum mensem, opportunum proficiscendi tempus adrisit. Tunc omnes Saxonici comites omnesque Abodritorum copiae, cum legato imperatoris Balderico, sicut jussum erat ad auxilium Harioldo ferendum, trans Egidoram fluvium in terram Nordmannorum vocabulo Sialandiam (Silendiam) perveniunt: et inde profecti septimo tandem die in littore Oceani castra ponunt: ibique stativis triduo habitis, cum filii Godefridi (qui contra eos magnis copiis et ducentarum navium classe comparatā, in insulā quādam tribus milibus a continenti separatā residebant) congredi non auderent, vastatis circunquāque vicinis pagis, et acceptis popularium obsidibus XL. ad imperatorem in Saxoniam reversi sunt. Ipse rex, tunc temporis, in loco qui dicitur Padrebrunno generalem populi sui conventum habebat. Ibi ad eum orientalium Sclavorum primores et legati vēnerunt. Sed antequam illuc veniret, et cum adhuс domi esset, allatum est ei quosdam de primoribus Romanorum, ad interficiendum Leonem papam, in ipsā urbe Romā conspirasse: Ac deinde, cum hujus causae indicium ad pontificem esset delatum, omnes illius factionis auctores, illius jussu fuisse trucidatos. Quod, cum moleste ferret, ordinatis tunc Sclavorum et Harioldi rebus, ipsoque in Saxoniā dimisso, cum ad Franconofurd palatium vēnisset, Bernardum regem Italiae nepotem suum, qui et ipse cum eo in Saxoniā fuerat, ad cognoscendum quod nuntiabatur Romam mittit. Is cum Romam vēnisset aegritudine decubuit: res tamen quas compererat, per Geroldum comitem, qui ad hoc ei legatus fuerat datus, imperatori significavit. Quem legati pontificis, Ioannes episcopus Syluae candidae et Theodorus nomenclator et Sergius dux, subsecuti, de his quae domino suo objiciebantur per omnia imperatori satisfecerunt. Legati Sardorum de Carali civitate, dona ferentes, vēnerunt. Pax quae cum Abulaz rege Serracenorum facta, et per triennium sarvata erat, velut inutilis, rupta, et contra eum iterum bellum susceptum est. Nordbertus episcopus et Riconius comes de Constantinopoli regressi, descriptionem pacti, quod Leo imperator eis dederat, detulerunt. Qui inter caetera, terraemotum gravissimum, mense Augusto per continuos quinque dies, ibi contigisse retulerunt: quo et ipsius urbis aedificia complura cecidisse, et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt. Sed et in Galliā Santonis, civitas Aquitaniae, mense Septembri dicitur tremuisse. Rhenus fluvius Alpinis imbribus auctus, ultra solitum exundavit. Romani cum Leonem papam aegritudine decubuisse viderent, collectā manu, omnia praedia quae idem pontifex in singularum civitatum territoriis noviter construxit primo diripiunt, deinde immisso igne cremant. Tum Romam ire statuunt, et quae sibi erepta querebantur violenter, auferre. Quo comperto, Bernardus rex missā manu, per Winigisum ducem Spoletanum et seditionem illam sedavit, et eos ab incepto desistere fecit: quaeque gesta erant per legatos suos imperatori nuntiavit.

Caput CIV.

recensere

De expeditione in Sorabos Sclavos: de Vasconum conjuratione subactā: De Stephano Papā Remis Ludovicum conveniente: et de Legatis Hispaniae.


Hyeme transactā, Saxones et orientales Franci expeditionem in Sorabos Sclavos, qui dicto audientes non erant, facere jussi, imperata strenue compleverunt: et contumacium audaciam non magno labore compresserunt. Nam unā civitate expugnatā, quicquid in eā gente rebelli videbatur, subjectione promissā, conquievit. Vascones qui trans Garomnam et citra Pyrenaeum montem habitant, propter sublatum ducem suum, nomine Sigiwinum (quem imperator ob nimiam ejus insoletiam, ac morum pravitatem, inde sustulerat) solitā levitate commoti, conjuratione factā, omnimodā defectione desciverunt. Sed duabus expeditionibus ita sunt edomiti, ut tarda eis deditio et pacis impetratio videretur. Interea dominus Leo papa, anno pontificatūs sui circiter XXI. V. Kalend. Junii, de corpore migravit. Stephanusque diaconus in locum ejus electus atque ordinatus est. Nondumque duobus post consecrationem suam exactis mensibus, quam maximis poterat itineribus ad imperatorem venire contendit: missis interim duobus legatis, qui quasi pro suā consecratione imperatori suggererent. Quod ubi imperator audivit, Remis ei statuit occurrere. Missisque obviam his qui eum illo deducerent, adventum ejus praeveniens cum magno eum ibidem honore suscepit. Qui statim imperatori adventūs sui causam insinuans, celebratis, ex more, missarum solenniis eum diadematis impositione coronavit. Multis deinde inter eos muneribus et datis et acceptis, conviviisque opipare celebratis, et amicitiā vicissim firmissimo robore constitutā, aliisque utilitatibus sanctae dei ecclesiae pro temporis opportunitate dispositis, pontifex Romam, imperator Compendii palatium petiit, ibi commoratus, legatos Abodritorum, et de Hispaniā legatos Abdirahmam, filii Abulaz, regis ad se missos suscepit. Completisque ibi XX. vel eo amplius diebus, Aquisgrani ad hyemandum profectus est.

Caput CV.

recensere

De causā legationis Abdirahmani Sarraceni et imperatoris Graeci: ac Harioldi Dani: De eclipsi 1unae et cometae: Stephanique pont. obitu: De porticūs in imperatorem ruinā: Lotharii in consortium imperii assumptione: Deque legatis Leonis imperatoris: De Abodritorum defectione et ejus causā: et de tyrannide Bernardi regis Italiae: et conjurationis ejus capitibus.


Legati Abdirahmam filii Abulaz regis Sarracenorum de Caesaraugustā, missi pacis petendae gratiā vēnerunt: et Compendii, ab imperatore auditi, Aquasgrani eum praecedere sunt jussi. Quo cum imperator pervēnisset, legatum Leonis imperatoris de Constantinopoli, pro Delmaticorum causā missum, nomine Nicephorum, suscepit. Quem etiam, quia Cadolachus ad quem illorum confinium cura pertinebat, non aderat, et brevi tamen venturus putabatur, adventum illius jussit opperiri. Quo veniente, ratio inter eum et legatum imperatoris, de quaestionibus quas idem detulit, habita est: et quia res ad plurimos et Romanos et Sclavos pertinebat, neque sine illorum praesentiā fieri posse videbatur, illo decernenda differtur. Missusque est ad hoc, cum Cadalone et praedicto legato, in Delmatiam Albigarius Mirochi nepos. Legati etiam Abdirahmam, cum tribus mensibus detenti essent, et jam de reditu desperare coepissent, remissi sunt. Filii quoque Godefridi regis Danorum, propter assiduam Herioldi infestationem, missā ad imperatorem legatione pacem petunt, eamque a se sarvandam pollicentur: Sed cum haec simulata magis quam veracia viderentur, velut inania neglecta sunt, et auxilium contra eos Herioldo datum. Luna nonis Februariis, horā noctis secundā, defecit: et Cometes in signo Sagittarii apparuit. Interea Stephanus papa, tertio postquam Roman vēnerat mense sed nondum exacto, circiter VIII. Kalend. Februarii diem obiit. Cui Paschalis successor electus, post completam solenniter ordinationem suam, et munera et excusatoriam imperatori misit epistolam: in quā sibi non solum nolenti, sed etiam plurimum renitenti, pontificatūs honorem velut impactum asseverat. Missā tamen aliā legatione, pactum quod cum praedecessoribus suis factum fuerat, et secum fieri et firmari rogavit. Hanc legationem Theodorus nomenclator et detulit, et ea quae petierat impetravit. Feriā quintā, quā coena domini celebratur, cum imperator ab ecclesiā peracto sacro officio remearet, lignea porticus per quam incedebat (cum et fragili materiā esset aedificata, et tunc marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant transtra pondus aliquod ferre non possent) incedentem desuper imperatorem, subitā ruinā cum XX. et eo amplius hominibus qui unā ibant, ad terram usque deposuit. Qui casus cum plerosque ex his qui simul deciderant graviter affecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii quo accinctus erat pectoris pars sinistra contusa est, et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cujusdam ligni pondere juxta inguina collisum. Sed instantiā medicorum qui ei curam adhibebant, summā celeritate convaluit. Nam vicesimā postquam id acciderat die Noviomagum profectus, venatu sese exercebat. Unde reversus, generalem populi sui conventum Aquisgrani, more solito, habuit: in quo filium suum primogenitum Lotharium, coronavit, et nominis atque imperii sui socium sibi constituit. Caeteros reges appellatos, unum Aquitaniae, Alterum Bajoariae praefecit. Conventu peracto, cum Vosegi saltum venandi gratiā peteret, obvios habuit legatos Leonis imperatoris. Quos cum in Ingilenhemi palatio, juxta Magontiacam civitatem audisset, ac legationem eorum non aliam esse, nisi quam Nicephorus ejusdem imperatoris legatus proxime attulerat, comperisset, celeriter absolutos dimisit, et quo tendebat proficiscitur. Nuntiatāque defectione Abodritorum et Sclaomiri, comitibus tantum qui juxta Albim in praesidio residere solebant, ut terminos sibi commissos tuerentur per legatum mandavit. Causa defectionis erat, quod regiam potestatem, quam Sclaomirus eatenus post mortem Thrasconis solus super Abodritos tenebat, cum Ceadrago filio Thrasconis partiri videbatur. Quae res illum tam graviter exacerbavit, ut affirmaret se nunquam posthac Albim fluvium transiturum, neque ad palatium venturum. Statim missā trans mare legatione, junxit amicitiam cum filiis Godefridi: et ut exercitus in Saxoniam Transalbianam mitteretur impetravit: Nam et classis eorum per Albiam usque ad Esesfeldem castellum vēnit, quae totam Sturiae fluminis ripam devastavit: et Gluomus custos Normannici limitis, pedestres copias ducens, simul cum Abodritis terrestri itinere ad ipsum castellum accessit. Quibus cum nostri fortiter restitissent, omissā castelli oppugnatione discesserunt. Interea cum imperator venatione peractā de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei Bernardum nepotem suum Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum jam omnes aditūs quibus ad Italiam intratur, id est exclusas, impositis firmasse praesidiis: atque omnes Italiae civitates in illius verba jurasse. Quod ex parte verum, ex parte falsum erat. Ad quos motūs comprimendos, cum ex totā Galliā atque Germaniā congregato summā celeritate magno exercitu, imperator Italiam intrare festinasset, Bernardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis quotidie deseri videbat, armis depositis apud Cabillonem se imperatori tradidit. Quem caeteri secuti, non solum armis depositis se dediderunt, verum ultro et ad primam interrogationem omnia uti gesta erant aperuerunt. Hujus conjurationis principes fuēre, Eggideo inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius ejus, et Reginharius Meginharii comitis filius. Cujus maternus avus, Hardradus, olim in Germaniā, cum multis ex eā provinciā nobilibus, contra Carolum imperatorem conjuravit. Erant praeterea et alii multi praeclari et nobiles viri, qui in eodem scelere deprehensi sunt: inter quos et aliqui episcopi, Anselmus Mediolanensis, et Wolfoldus Cremonensis, et Theodulfus Aurelianensis.

Caput CVI.

recensere

De sententiā in conjuratos latā et ejus executione: de Britonum rebellium punitione: lrmingardis obitu: eclipsi solis: de legatis Beneventanis et aliis auditis.


Detectā fraude et conjuratione patefactā, ac seditiosis omnibus in potestatem suam redactis, imperator Aquasgrani revertitur. Transactoque quadragesimali jejunio, paucis post sanctum pascha diebus conjurationis auctores (qui superius nominati sunt) simul et regem, judicio Francorum capitali sententiā condemnatos, luminibus tantum jussit orbari: Episcopos synodali decreto depositos, monasteriis mancipari. Caeteros (prout quisque vel nocentior vel innocentior apparebat) vel exilio deportari, vel detondi atque in monasteriis conversari. Atque his ita dispositis, ipse cum maximo exercitu Britanniam agressus, generalem conventum Venetis habuit. Inde memoratam provinciam ingressus, captis rebellium munitionibus, brevi totam in suam potestatem non magno labore redegit. Nam postquam Nortmannus, qui in eā parte, solito Britonibus more regiam sibi vindicaveat potestatem, ab exercitu imperatoris occisus est, nullus Brito inveniebatur qui resisteret, aut qui imperata facere, obsidesve qui jubebantur, dare renueret. Quā expeditione completā, cum imperator dimisso exercitu, Andegavos civitatem esset reversus, Irmingardis regina conjunx ejus quam proficiscens ibi aegrotantem dimiserat, duobus diebus post quam ipse ad eam vēnit, morbo invalescente, V. nonas Octobris decessit. Eclipsis solis contigit VIII. Idus Jul. Imperator per Rothomagum et per Ambianos et Camaracum, Aquasgrani ad hybernandum reversus, cum Heristallium vēnisset, obvios habuit legatos Sigonis ducis Beneventanorum, dona ferentes, eumque de nece Grimaldi ducis, antecessoris sui, excusantes. Erant ibi et aliarum nationum legati, Abodrirorum videlicet, et Bornae ducis Guduscanorum et Tunotianorum: qui nuper a Bulgarorum societate desciverant, et ad nostros fines se contulerant. Simul et Liudewiti ducis Pannoniae inferioris: qui res novas moliens, Cadolachum comitem et marchae Forojuliensis praefectum crudelitatis atque insolentiae accusare conabatur. Quibus ibi auditis atque dimissis, imperator Aquasgrani ad hyemandum profectus est.

Caput CVII.

recensere

De Sclaomiro ad Ludo. Imperat. adducto et in exilium misso: similiter et de Lupo in exilium misso: Ecclesiastici statūs reformatione Iudith uxore imperatoris: Liudewiti rebellione: Cadolachi obitu: Balderici victoriā: Bornae conatibus: Vasconum pacatione: Harioldi seu Haraldi Dani in Daniam profectione.


Sclaomir Abodrirorum rex, ob cujus perfidiam ulciscendam exercitus Saxonum et Orientalium Francorum eodem anno trans Albiam missus fuerat, per praefectos Saxonici limitis et legatos imperatoris qui exercitui praeerant, Aquasgrani adductus est. Quem cum primores populi sui, qui simul jussi vēnerant, multis criminibus accusarent, et ille rationabili defensione sibi objecta refellere non valeret, exitio condemnatus est, et regnum Ceadrago Thrasconis filio datum. Simili modo et Lupus Centulli Vasco (qui cum Berrugario Tholosae et Warino Arverni comite eodem anno praelio conflixit, in quo et fratrem Garsandum singularis amentiae hominem amisit, et ipse nisi sibi fugiendo consuluisset, prope interitum fuit) cum in conspectum imperatoris vēnisset, ac de perfidiā, cujus a memoratis comitibus immaniter accusabatur, se purgare non potuisset, et ipse temporali est deportatus exilio. Conventus Aquisgrani post natalem domini habitus: in quo multa de statu ecclesiarum et monasteriorum tractata atque ordinata sunt: legibus etiam capitula quaedam pernecessaria, quia deerant, conscripta atque addita sunt: Quo peracto imperator inspectis plaerisque nobilium filiabus, Huelpi comitis filiam nomine Iudith duxit uxorem. Itemque conventus mense Julio apud Ingilenheim palatium habitus. Exercitus de Italiā in Pannoniam, propter Liudewiti rebellionem, missus. Verum rebus parum prospere gestis, infecto pene negotio regressus est: et Liudewitus superbiā elatus, legatos quasi pacem petendo, ad imperatorem misit: conditiones quasdam proponens, et quarum concessionem, ea quae juberentur se facturum pollicebatur. Quas cum imperator non reciperet, aliasque ei per suos legatos proponeret, permanendum sibi in inchoatā perfidiā, velut optimum judicans: missis circunquāque legatis vicinas juxta se gentes ad bellum sollicitare curavit. Tunocianorum quoque populum, qui dimissā Bulgarorum societate, ad imperatorem venire ac ditioni ejus se permittere gestiebat, ne hoc efficeret ita intercepit, ac falsis persuasionibus illexit, ut omisso quod facere cogitabat, perfidiae illius socius et adjutor existeret. Exercitu vero de Pannoniā reverso, Cadolach dux Forojuliensis febre correptus in ipsā marchā decessit. Cui cum Baldericus esset subrogatus, et in Carantinorum regionem, quae ad ipsius curam pertinebat, fuisset ingressus, obvium ibi habuit Liudewiti exercitum. Quem juxta Dravum fluvium iter agentem parvā manu aggressus, pluribus interfectis et avertit, et de illā provinciā fugavit. Borna vero dux Delmatiae, cum magnis copiis ad Colapium fluvium Liudewito ad se venienti occurrens, in primā congressione a Guduscanis deseritur, auxilio tamen praetorianorum suorum protectus evasit. Periit in eo praelio Dragamosus socer Liudewiti: qui in exordio defectionis, relicto genero, Bornae se conjunxerat. Guduscani domum regressi, iterum a Bornā subiguntur. At Liudewitus occasionem nactus, cum validā manu Decembrio mense Delmatiam ingressus, ferro et igni cuncta devastavit. Cui cum Borna se penitus imparem conspiceret, omnia sua castellis inclusit, et ipse cum delectā manu nunc a tergo, nunc a latere insistens, Liudewiti copias et noctu et interdiu, quacunque poterat, laceravit. Neque eum in suā provinciā impune versari permisit. Ad extremum, gravi damno affectum, regione suā coegit excedere, tribus hominum millibus de exercitu illius interfectis, et trecentis vel eo amplius camelis captis, praeter sarcinas et spolia diverii generis direpta. Quae qualiter gesta fuerint, per legatos suos imperatori nunciare curavit. At in partibus occiduis Pipinus imperatoris filius, jussu patris, Vasconiam cum exercitu ingressus, sublatis ex eā seditiosis, totam eam provinciam ita pacavit, ut nullus in eā rebellis aut inobediens remansisse videretur. Harioldus quoque, jussu imperatoris ad naves suas per Abodritos reductus in patriam, quasi regnum ibi accepturus, navigavit. Cui se duo ex filiis Godefridi, quasi unā cum eo regnum habituri, sociasse dicuntur, aliis duobus patriā expulsis. Sed hoc dolo factum putatur. Imperator conventu dimisso, primo Cruciniacum (Crucimacum), deinde Bingiam veniens, secundā aquā Confluentem usque per Rhenum navigavit: inde Arduennam venandi gratiā proficiscitur: venatorio quoque exercitio (more solenni) ibidem exacto, Aquasgrani ad hyemandum revertitur.

Caput CVIII.

recensere

De expeditione in Liudewitum Bornae consilio. Berae in singulari pugnā oppressione: Liudewiti in castellum receptione: de foedere cum Abulamo icto et rupto: de Nortmannis pyraticis a Flandris et Sequanae ostiis pulsis: Aquitaniam vero praedatis: pestilentiā tetrā: Aeris et imbrium intemperie gravi et eclipsi lunae.


Mense Januario conventus ibidem habitus: in quo de Liudewiti defectione deliberatum est, ut tres exercitūs simul, ex tribus partibus, ad devastandam ejus regionem, atque ipsius audaciam coercendam mitterentur. Borna quoque primo per legatos, deinde ipse veniens, quid sibi facto opus esse videretur suggessit. In eo conventu Bera comes Barcinonae, qui jam diu fraudis et infidelitatis a vicinis suis insimulabatur, cum accusatore suo equestri pugnā confligere conatus, vincitur. Cumque, ut reus majestatis, capitali sententiā damnaretur, parsum est ei misericordiā imperatoris, et Rothomagum in exilium deportatus est. Transactā hyeme, ut primum herba pabulum jumentis praebere potuit, tres illi exercitūs contra Liudewitum mittuntur. Quorum unus de Italiā per Alpes Noricas, alter per Carantanorum provinciam, tertius per Bajoariam et Pannoniam superiorem, intravit: et duo quidem, id est dexter et sinister, tardius ingressi sunt: eo quod unus Alpium transitu, hostium manu resistente, prohibebatur: Alter et longitudine itineris, et Dravo flumine, quod trajiciendum erat, impediebatur. Medius autem qui per Carantanos intrabat, quamquam in tribus locis ei resisteretur, feliciore usus fortunā, ter hoste superato, Dravo etiam transmisso, celerius ad loca destinata pervēnit. Contra haec Liudewitus nihil molitus, munitione tantum castelli, quod in arduo monte construxerat, se suosque continuit: et nec belli nec pacis, vel per semetipsum vel per legatos, ullum cum eis sermonem habuisse dicitur. Exercitūs vero postquam in unum convēnerunt, totam pene regionem ferro et igni devastantes, haud ullo gravi damno accepto, domum reversi sunt. Is tamen qui per Pannoniam superiorem iter fecerat, in transitu Dravi fluminis, ex locorum et aquarum insalubritate, soluti ventris incommodo graviter affectus est: et pars ejus non modica hoc morbo consumpta est. Ii tres exercitūs, de Saxoniā et orientali Franciā et Alemanniā et Bajoariā quoque atque Italiā congregati sunt. Quibus domum reversis, Carmolenses (Carniolenses) qui circa Savum fluvium habitabant et Forojuliensibus pene contigui sunt, Baldrico sese dediderunt. Idem et pars Carantanorum, quae ad Liudewiti partes a nobis defecerat, facere curavit.

Foedus inter nos et Abulamum regem Hispaniae constitutum: et neutrae parti satis proficuum, consulto ruptum, bellumque adversus eum susceptum est. In Italico mari octo naves negociatorum, de Sardiniā ad Italiam revertentium, a piratis captae ac demersae sunt. De Nortmanniā vero tredicim piraticae naves egressae, primo, in Flendrensi littore praedari molientes, ab his qui in praesidio erant repulsae sunt: ubi tamen ab eis, propter custodum incuriam, aliquot casae viles incensae, et parvus pecoris numerus abactus est: In ostio Sequanae similia tentantes, resistentibus sibi littoris custodibus, quinque suorum interfectis irritae recesserunt. Tandem in Aquitanico littore prosperis usae successibus, vico quodam, qui vocatur Bundium, ad integrum depopulato, cum ingenti praedā ad propria reversae sunt.

Hoc anno, propter juges pluvias et aerem nimio humore solutum, magna incommoda contigerunt. Nam et hominum et boum pestiletia tam immanis longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum, ab hac peste immunis atque intacta posset inveniri. Frumenta quoque et legumina imbrium assiduitate corrupta, vel colligi non poterant vel callecta computrescebant. Vinum etiam, cujus parvus proventus eodem anno fuit, propter caloris inopiam acerbum et insuave fiebat. ln quibusdam vero locis, de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus, autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante vernam temperiem seminaretur. Luna defecit VIII. Kal. Decem. horā noctis secundā. Imperaror post actum Carisiaci conventum, autumnalemque venationem (ex more) completam, Aquasgrani reversus est.

Caput CIX.

recensere

De bello in Liudewitum et Hispanos consultatione: de confirmatā regni inter fílios divisione: Pontificis legatis: Bornae obitu: Leonis imperatoris caede: Fortunati episcopi fugā: Lotharii Hymenaeis: Ludovici imperatoris in conjurationis convictos clementiā: de rebus Danicis: Sclaomiri aut Sclaomiris obitu: de anni intemperie et hyemis asperitate.


Conventus mense Februario Aquisgrani habitus: et in eo de bello Liudewitico tractatum: ac tres exercitūs ordinati, qui futurā aestate perfidorum agros, per vices vastarent. Simili modo de marchā Hispanā constitutum: et hoc illius limitis praefectis imperatum. Iterumque conventus, mense Majo Noviomagi habendus condictus est, comites qui illuc venirent deputati. Eo dominus imperator, post festi paschalis expletionem, per Mosam navigavit: ibique constitutam annis superioribus atque conscriptam, inter filios suos regni partitionem recensuit, ac juramentis optimatum, qui tunc adesse poterant, confirmavit. Susceptisque ibidem Paschalis Romani pontificis legatis, Petro videlicet Centumcellensi episcopo et Leone nomenclatore, eisdemque celeriter absolutis, comitibus etiam qui aderant ad expeditionem Pannonicam destinatis, ipse paululum ibidem remoratus, Aquasgrani reversus est: et post paucos dies per Arduennam iter faciens, Treveros ac Mettos vēnit: indeque Rumerici castellum petens, reliquum aestivi caloris et autumni dimidium exercitatione venatoriā, in Vosegi saltu atque secretis, exegit. Interea Borna dux Delmatiae atque Lyburniae ex hac luce migravit: et petente universo populo atque ipso etiam imperatore consentiente, nepos illius nomine Ladislaus successor ei constitutus est. Allatum est et de morte Leonis Constantinopolitani imperatoris, quod conspiratione quorundam optimatum suorum, et praecipue Michaelis comitis domesticorum, in ipso palatio sit interemptus: Qui suffragio civium, et praetorianorum militum studio, infulas imperii suscepisse dicitur.

Fortunatus patriarcha Gradensis, cum a quodam presbytero suo (nomine Tyberio) apud imperatorem fuisset accusatus, quod Liudewitum ad perseverandum in perfidiā quā coeperat hortaretur, eumque ad castella sua munienda, artifices et murarios mittendo, juvaret, et ob hoc ad palatium ire juberetur, primo velut jussionem impleturus, in Istriam profectus est; inde simulato reditu ad Gradum civitatem (nullo suorum, praeter eos cum quibus hoc tractaverat, suspicante) nactus occasionem clam enavigavit: veniensque Iaderam civitatem Delmatiae, Ioanni praefecto provinciae illius fugae suae causas aperuit: Qui eum statim navi impositum Constantinopolim misit. Medio mense Octobrio, conventus generalis apud Theodonis villam, magnā populi Francorum frequentiā celebratur: in quo dominus Lotharius, primogenitus domini imperatoris Ludouici, Irmingardem, Hugonis comitis filiam, solenni more duxit uxorem. Illuc etiam legati sanctae Romanae ecclesiae, Theodorus Primicerius ac Florus, super ista cum magnis vēnēre muneribus. Affuerunt et comites in eodem conventu jam de Pannoniā regressi: qui depopulatā desertorum et Liudewito adhaerentium universā regione, cum nullus eis copiam pugnandi fecisset, domum regressi sunt. Eminuit in hoc placito piissimi imperatoris misericordia singularis, quam ostendit super eos, qui cum Bernardo nepote suo in Italiā contra caput et regnum suum conjuraverunt. Quibus ibi ad praesentiam suam venire jussis, non solum vitam et membra concessit, verum etiam possessiones, judicio legis in fiscum redactas, magnā liberalitate restituit. Adhalardum quoque de Aquitaniā, ubi exulabat, evocatum, Corbiae monasterii, ut prius fuerat, abbatem ac rectorem esse jussit. Cum quo et Bernardum (Bernbardum) fratrem ejus reconciliatum, eidem monasterio reddidit. Completisque his quae ob regni utilitatem inchoaverat, et sacramento quod apud Noviomagum pars optimatum juraverat, generaliter consummato, ipse Aquasgrani revertitur, filium autem Lotharium, post nuptias ritu solenni celebratas, ad hyemandum Warmatiam misit. De parte Danorum omnia quieta eo anno fuerunt: et Harioldus a filiis Godefridi in societatem regni receptus. Quae res tranquillum inter eos hujus temporis statum fecisse putatur. Sed quia Ceadragus, Abodritorum princeps, perfidiae et cujusdam cum filiis Godefridi factae societatis notabatur, Sclaomir aemulus ejus in patriam remittitur. Qui cum in Saxoniam vēnisset, aegritudine decubuit, perceptoque baptismatis sacramento defunctus est. Autumnalis satio, jugitate pluviarum, in quibusdam locis impedita est: cui hyems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana, caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis, vel eo amplius, diebus plaustra huc atque illuc commeantia, velut pontibus juncta, sustinerent, Cujus resolutio, non modicum villis juxta Rheni fluenta constitutis damnum intulit.

Caput CX.

recensere

De cespite prodigiose sublato, Sabellicus tamen arborem dicit in fine enneā. VIII. et de aggere prodigiose ejecto: de Winnigisi ducis monachatu et obitu: Ludovici poenitentiā publicā: Liudewiti ad Sorabos perfugio et perfidiā: De castro a Saxonibus aedificato: de gestis in Hispaniā: expedittone in Britones: Lotharii in Italiam missione: Pipini nuptiis: et legatis orientalibus.


In regione Thuringorum, quodam in loco juxta flumen, cespis longitudine pedum quinquagenum, latitudine quatuordenum, altitudine sesquipedali, de terrā, sine manibus et praecisus et sublatus est: et ab eo loco in quo sumptus est, vigintiquinque pedum spatio distans inventus est. Item in parte orientali Saxoniae, quae Soraborum finibus contigua est, in quodam deserto loco, juxta lacum qui dicitur Aruseus, in modum aggeris terra intumuit, et limitem, unius leucae longitudine porrectum, sub unius noctis spatio, absque humani operis molimine, ad instar vallis subrexit. Winnigisus dux Spoletanus jam senio confectus, habitu saeculari deposito, monasticae conversationi se mancipavit. Ac non multo post, tactus corporis infirmitate decessit. In cujus locum Suppo, Brixiae civitatis comes substitutus est. Dominus imperator consilio cum episcopis et optimatibus suis habito, fratribus, quos invitos tonderi jussit, reconciliatus est: et tam de hoc facto, quam etiam de his quae erga Bernardum filium fratris sui Pipini, necnon et his quae contra Adhalardum abbatem (ut supra dictum est) et fratrem ejus Gualachum gesta sunt, publicam confessionem fecit, et poenitentiam egit: Quod tamen in eodem conventu, quem eodem anno mense Augusto Attiniaci habuit, in praesentiā totius populi peregit: in quo quicquid similium rerum vel a se, vel a patre suo, factum invenire potuit, summā devotione emendare curavit. Exercitus de Italiā, propter Liudewiticum bellum conficiendum, in Pannoniam missus est. Ad cujus adventum, Liudewitus, Scisciā civitate relictā, ad Sorabos (quae natio magnam Delmatiae partem obtinere dicitur) fugiendo se contulit: et uno ex ducibus eorum, a quo receptus est, per dolum interfecto, civitatem ejus in suam redegit ditionem, Misit tamen ad exercitum imperatoris legatos suos: quibus ad ejus praesentiam se venire velle promisit. Saxones interea jussu imperatoris, castellum quoddam trans Albiam, in loco cui Delbenda nomen est, aedificant, depulsis ex eo Sclavis qui illud prius occupaverant: praesidiumque Saxonum in eo positum est, contra incursiones illorum. Comites marchae Hispanicae trans Sicorim fluvium in Hispaniam profecti, vastatis agris, et incensis compluribus villis, et captā non modicā praedā, regressi sunt. Simili modo post aequinoctium autumnale, a comitibus marchae Britannicae, in possessionem cujusdam Britonis qui tunc rebellis extiterat, nomine Wihomarci, expeditio facta: et omnia ferro et igni vastata sunt. Peracto conventu qui Atteniaci habebatur, dominus imperator venandi gratiā Arduennam petiit: Lotharium vero filium suum in Italiam misit. Cum quo Walachum monachum propinquum suum, fratrem videlicet Adhalardi abbatis, et Gerungum ostiariorum magistrum, unā direxit: quorum consilio et in re familiari, et in negotiis ad regni commoda pertinentibus, uteretur. Pipinum autem in Aquitaniam ire praecepit. Quem tamen prius filiam Teutberti, comitis Matricensis, in conjugium fecit accipere: et post nuptias celebratas, ad occiduas partes proficisci. Ipse vero peractā autumnali venatione, trans Rhenum, ad hyemandum in loco qui Franconofurd appellatur, profectus est: ibique generali conventu congregato, necessaria quaeque, ad utilitatem orientalium partium regni sui pertinentia, more solenni, cum optimatibus quos ad hoc evocare jusserat, tractare curavit. In quo conventu, omnium orientalium Sclavorum, id est Abodritorum, Soraborum, Vultzorum, Bohemiorum, Moramorum, Praedencentorum, et in Pannoniā residentium Avarum legationes cum muneribus ad se directas audivit. Fuerunt in eodem conventu et legationes de Normanniā, tam de parte Harioldi, quam filiorum Godefridi. Quibus omnibus auditis ac dimissis, ipse in eodem loco, constructis ad hoc opere novo aedificiis, sicut dispositum habuerat hyemavit.

Caput CXI.

recensere

De conventu orientalibus Francis indicto: disceptatione fratrum duorum de regno vultzorum: Accusatione passivā Ceadragi Abodritorum principis: Lotharii Romam accessione: et insignium imperii susceptione: Drogonis rectoratu: Liudewiti morte: De Theodorii et Leonis primi apud papam officii excaecatione et capitali supplicio: et de authoris ejus per imperatorem inquisitione: De Paschalis purgatione suspectā: Ceadragi et Harioldi Compendium usque accessu: de prodigiis et anni intemperie et pestilentiā.


Mense Majo conventus in eodem loco habitus: in quo non universi Franciae primores, sed de orientali Franciā, atque Saxoniā, Bajoariā, Alemanniā, atque Alemanniae conterminā Burgundiā, et Rheno adjacentibus regionibus, adesse jussi sunt. In quo, inter caeteras barbarorum legationes, quae vel jussae, vel suā sponte, vēnerunt, duo fratres, videlicet Vultzorum, controversias inter se de regno habentes, ad praesentiam imperatoris vēnerunt (quorum nomina sunt Milegastus et Celeadragus). Erant iidem filii Liubi regis Vultzorum: qui licet cum fratribus suis regnum divisum teneret, tamen propterea quod major natu erat, ad eum totius regni summa pertinebat. Qui cum commisso cum orientalibus Abodritis praelio interisset, populus Vultzorum filium ejus Milegastum, quia major natu erat, regem sibi constituit. Sed cum is secundum ritum gentis commissum sibi regnum parum digne administraret, illo abjecto, minori fratri regium honorem deferunt. Quam ob causam ambo ad praesentiam imperatoris vēnerunt: quos quum audisset, et gentis voluntatem proniorem in junioris fratris honorem agnovisset, statuit ut is delatam sibi a populo suo potestatem haberet: ambos tamen muneribus donatos, et sacramento firmatos, in patriam remisit. Accusatus est in eodem placito, apud imperatorem Ceadragus Abodritorum princeps, quod se erga partem Francorum parum fideliter ageret, et ad imperatoris praesentiam jam diu venire dissimulasset. Propter quod ad eum legati directi sunt: cum quibus ille, iterum quosdam ex primoribus gentis suae ad imperatorem misit: perque illorum verba promisit, se ad proximum hyemis tempus ad illius praesentiam esse venturum. Lotharius vero cum secundum patris jussionem in Italiā justitias faceret, et jam se ad revertendum de Italiā prapararet, rogante Paschali papā Romam vēnit: et honorifice ab illo susceptus, in sancto paschali die, apud sanctum Petrum et regni coronam, et Imperatoris atque Augusti nomen accepit. Inde Papiam regressus, mense Junio ad impetatorem vēnit. Qui cum imperatori de justitiis in Italiā a se partim factis, partim inchoatis fecisset indicium, missus est in Italiam Adhalardus comes palatii, jussumque est ut Mauringum Brixiae comitem secum assumeret, et inchoatas justitias perficere curaret. Drogonem fratrem ejus, sub canonicā vitā degentem, rectorem constituit Mettensis ecclesiae, clero ejusdem urbis consentiente atque eligente: eumque ad pontificatūs gradum censuit promoveri. In eodem conventu, tempus et locus alterius conventūs habendi condictus est, November videlicet mensis, et Compendii palatium. Peractoque placito et dimissis primoribus, cum imperator jam inde digredi statuisset, allatum est ei de interitu Liudewiti: quod relictis Sorabis, cum in Delmatiam ad Liudewislum avunculum Bornae ducis pervēnisset, et aliquantum temporis cum eo moratus fuisset, dolo ipsius esset interfectus. Nuntiatum est etiam Theodorum sanctae Romanae ecclesiae primicerium, et Leonem nomenclatorem generum ejus, in patriarchio Lateranensi primo excaecatos, ac deinde fuisse decollatos: et hoc eis ob hoc contigisse, quod se in omnibus fideliter erga partes Lotharii, juvenis imperatoris, agerent. Erant et qui dicerent, vel jussu, vel consilio, Paschalis pontificis rem fuisse perpetratam: ad quod explorandum ac diligenter investigandum, missi sunt Adalungus abbas monasterii sancti Vedasti, et Humfridus comes Curiensis. Sed antequam illi fuissent profecti, vēnerunt legati Paschalis pontificis, Ioannes episcopus Sylvae candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem ut illam infamiam a pontifice auferret, quā ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur. Quibus cum ille juxta quod ratio postulabat respondisset, eosque dimisisset, praedictos legatos suos ad investigandam rei veritatem, sicut prius disposuit, Romam ire praecepit. Ipse vero reliquum aestatis tempus in pago Warmacensi, ac deinde in Arduennā sylvā transigens, peractā autumnali venatione, ad Kal. Novem. (sicut condixerat) Compendium vēnit. Legati Romam venientes, rei gestae certitudinem assequi non potuerunt: quia Paschalis pontifex et se ab hujus facti communione, cum magno episcoporum numero, jurejurado purificavit, et interfectores praedictorum hominum, quia de familiā sancti Petri erant, summo opere defendens, mortuos velut majestatis reos condemnavit, jureque caesos pronunciavit: atque ob hoc, cum pradictis qui ad eum missi fuerant legatis, Ioannem Sylvae candidae episcopum, et Sergium Bibliothecarium, Quirinum quoque subdiaconum, ac Leonem magistrum militum, ad imperatorem misit. Qui cum tam per illos, quam per suos legatos, de sacramento pontificis et excusatione reorum, comperisset, nihil sibi ultra in hoc negotio faciendum ratus, memoratum Ioannem episcopum et socios ejus, ad pontificem dato convenienti responso, remisit. Ceadragus Abodritorum princeps, pollicitationibus suis adhibens fidem, cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit: dilatique per tot annos adventūs sui rationem, coram imperatore non improbabiliter reddidit. Qui licet in quibusdam causis culpabilis appareret, tamen propter merita parentum suorum, non solum impunitus, verum muneribus donatus, ad regnum redire permissus est. Vēnerat et Harioldus de Normanniā, auxilium petens contra filios Godefridi, qui eum patriā pellere minabantur. Ob cujus causam diligentius explorandam, ad eosdem filios Godefridi Theotharius et Ruodinandus comites missi fuerunt: qui et causam filiorum Godefridi, et statum totius regni Normannorum diligenter explorantes, adventum Harioldi pracesserunt: et imperatori, omnia quae in illis partibus comperire potuerunt, patefecerunt. Cum quibus et Ebbo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis, praedicandi gratiā ad terminos Danorum accesserat aestate praeteritā, et multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.

Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur: in quibus praecipua fuerunt, in Aquensi palatio terraemotus, et in territorio Tullensi juxta villam Commerciacum puella quaedam (annorum fere duodecim) ab omni cibo per decem menses abstinens, et in Saxoniā in pago qui vocatur Fiuhsazi viginti tres villae igne coelesti concrematae et fulgura sereno atque interdiu de coelo cadentia: At in territorio Comensi (Cometensi) Italiae civitatis, in vico Grabadonā in ecclesiā sancti Ioannis Baptistae imago sanctae Mariae, puerum Iesum suo gremio continens ac magorum munera offerentium, in absidiā ejusdem ecclesiae depicta, et ob nimiam vetustatem jam pene abolita, tantā claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae, suae venustatis pulchritudinem cernentibus penitus vincere videretur. Magorum tamen imagines, praeter munera quae offerebant, minime claritas illa irradiavit: et in multis regionibus fruges grandinis vastatione deletae: atque in quibusdam locis, simul cum ipsā grandine, veri lapides atque ingentis ponderis decidere visi. Domūs quoque de coelo tactae: hominesque ac caetera animalia passim fulminum ictu, praeter solitum, crebro examinata dicuntur. Secuta est ingens pestilentia atque hominum mortalitas, quae per totam Franciam immaniter usquequāque grassata est, et innumeram hominum multitudinem diversi sexūs et aetatis, gravissime saeviendo consumpsit.

Caput CXII.

recensere

De Bulgarorum regis legatione: hyemis asperitate: Lunae eclipsi: Supponis et Paschalis obitu: Eugenii electione: Lotharii gratulatione: Britonicā expeditione: Michaelis imperatoris legati: Venetorum patriarchā: consultatione super imaginum e templis deletione: De Abodritorum querelā in Bulgaros: de comitibus Spoletanis: Vasconum strage: et ducum captione per insidias: De Ro. per Lotharium correctione, et glaciei e coelo casu.


Rex vero Bulgarorum, velut pacis faciendae gratiā legatos ad imperatorem cum literis misit. Quos ille cum audisset, ac literas quae allatae fuerant legisset, rei novitate (non immerito) permotus ad explorandum diligentius insolitae, et nunquam prius in Franciam venientis, legationis causam, Machelinum quendam de Bajoariā, cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit. Interea hyems aspera valdeque prolixa facta est: quae non solum caetera animalia, verum etiam homines quosdam immanitate frigoris extinxit. Luna defecit pridie Non. Mart. horā noctis secundā. Suppo dux Spoletanus decessisse nuntiatur. Interea legati Romani pontificis Romam regressi, eundem validā infirmitate detentum ac morti proximum invēnerunt: Qui etiam, paucis post adventum illorum exactis diebus, vitā decessit: in cujus locum cum duo per contentionem populi fuissent electi, Eugenius archipresbyter tamen, tituli sanctae Sabinae, vincente nobilium parte, subrogatus atque ordinatus est. Cujus rei nuntium cum Quirinus subdiaconus (unus ex his qui priori legatione fungebantur) ad imperatorem detulisset, conventu circiter VIII. Kalend. Iulii pronunciato, atque Compendii habito, ipse ad Britannicam expeditionem per se faciendam animo intento, Lotharium filium imperii socium, Romam mittere decrevit: ut vice suā functus, ea quae rerum necessitas flagitare videbatur, cum novo pontifice populoque Romano statueret atque firmaret: et ille quidem ad haec exequenda, post medium Augustum in Italiam profectus est: imperator vero iter quod in Britanniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni aggredi distulit. Tum demum adunatis undique omnibus copiis Redonas civitatem, terminis Britanniae contiguam, vēnit: et inde diviso in tres partes exercitu suo, duobus scilicet partibus filiis suis, Pipino et Ludouico, traditis, tertiāque secum retentā, Britanniam ingressus, totam ferro et igni devastavit. Consumptisque in hac expeditione quadragintā, vel eo amplius diebus, acceptis quoque a perfido Britonum populo quos imperaverat obsidibus, ad Rothomagensem civitatem, ubi conjugem se operiri jusserat, ad XV. Kalend. Decemb. reversus est. Nam et illuc legatos Michaelis imperatoris, qui ad eum mittebantur, sibi occurrere jussit. Cum quibus et Fortunatus patriarcha Veneticorum regressus, ad ejus vēnit prasentiam. Sed legati imperatoris literas et munera deferentes, pacis confirmandae causā se missos esse dicentes, pro Fortunato nihil locuti sunt. Inter caetera tamen ad legationem suam pertinentia, quaedam de imaginum veneratione protulerunt: propter quae se Romam ire, atque apostolicae sedis praesulem consulere debere dixerunt. Quos cum legatione eorum auditā ac responso reddito, absolveret, Romam ut se velle dicebant, ducere jussit. Fortunatum etiam de causā fugae ipsius percontatus, ad examinandum eum Romano pontifici direxit: ipse Aquisgrani, ubi hyemare statuerat, profectus est. Quo cum vēnisset, et ibi natalem domini celebrasset, allatum est ei quod legati Bulgarorum essent in Bajoariā. Quibus obviam mittens, ipsos quidem usque ad tempus congruum ibidem fecit operiri: caeterum legatos Abodritorum, qui vulgo Praedenecenti vocantur, et contermini Bulgaris Daciam Danubio adjacentem incolunt, qui et ipsi adventare nuntiabantur, illico venire permisit. Qui cum de Bulgarorum iniquā infestatione quererentur, et contra eos auxilium sibi ferri deposcerent, domum ire, atque iterum ad tempus Bulgarorum legatis constitutum, redire jussi sunt. Suppone apud Spoletum (sicut dictum est) defuncto, eundem ducatum Adalhardus comes palatii, qui junior vocabatur, accepit. Qui cum vix quinque menses eodem honore potitus esset, correptus febre decessit. Cui cum Moringus Brixiae comes successor esset electus, nuntio honoris sibi deputati accepto, lecto decubuit, et paucis interpositis diebus vitam finivit. Aeblus et Asinarius comes cum copiis Vasconum ad Pampilonem missi, cum peracto jam sibi injuncto negocio reverterentur, in ipso Pyrenaei montis jugo, perfidiā Montanorum in insidias deducti ac circumventi, capti sunt, et copiae quas secum habuēre pene usque ad internecionem deletae: et Aeblus quidem Cordubam missus: Afinarius vero eorum misericordiā qui eum ceperant, quasi qui consanguineus eorum esset, domum redire permissus est. Lotharius vero juxta patris mandatum Romam profectus, ab Eugenio pontifice honorifice suscipitur. Cui cum injuncta sibi patefecisset, statum populi Romani, jamdudum quorundam perversitate praesulum depravatum, memorati pontificis benevolā assentione ita correxit, ut omnes qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum deo donante provēnerat, magnifice sint consolati. Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustidunensi, aere in tempestatem subitā mutatione converso, ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur: Cujus longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur.

Caput CXIII.

recensere

De Bulgarorum legatione auditā: de astu et perfidiā ac caede Britanni hominis seditiosi: de legatis Danorum: de puellae stupendā abstinentiā ab omni alimento et instauratā comestione.


Sacro paschali festo solenniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam vernā temperie, imperator venandi gratiā Noviomagum profectus, legatos Bulgarorum circa medium Majum Aquasgrani venire praecepit (nam tum illuc reverti statuit, habiturus ibi conventum, quem de Britanniā regressus, eo se tempore ibidem habere velle optimatibus indicaverat) Quo cum peractā venatione fuisset reversus, Bulgaricam legationem audivit: Erat enim de terminis ac finibus inter Bulgaros ac Francos constituendis. Affuerunt in eodem conventu pene omnes Britanniae primores: inter quos et Wihomarcus: qui perfidiā suā et totam Britanniam conturbaverat, et obstinatione stultissimā, ad memoratam expeditionem illo faciendam imperatoris animum provocaverat. Tandem saniori usus consilio, ad fidem imperatoris (ut ipse dicebat) venire non dubitavit. Cui cum imperator et ignosceret, et muneribus donatum, unā cum caeteris gentis suae primoribus, domum ire permitteret, promissam fidem (ut prius consueverat) gentili perfidiā commutavit, vicinos suos incendiis et direptionibus in quantum potuit infestare non cessans, donec ab hominibus Lamberti comitis in domo propriā circumventus atque interfectus est. Imperator vero auditā Bulgarorum legatione, per eosdem, qui ad eum missi fuerant, legatos regi eorum missis literis prout videbatur respondit: dimissoque conventu, in Vosegum ad Rumuricum montem venandi gratiā profectus, filium suum Lotharium ex Italiā regressum, ibique ad se venientem suscepit. Ac peractā venatione Aquasgrani rediens, generalem populi sui conventum more solenni mense Augulto habuit: in quo conventu, inter caeteras legationes quae de diversis partibus vēnerunt, etiam filiorum Godefridi de Nordmanniā legatos audivit: ac pacem, quam iidem sibi dari petebant, cum eis in marchā eorum, mense Octobrio confirmari jussit. Completisque omnibus negotiis, quae ad illius conventūs rationem pertinere videbantur, Noviomagum cum filio majore secessit: minorem vero filium suum, Ludovicum, in Bajoariam direxit. Ipse autem autumnali venatione completā, circa hyemis initium Aquasgrani reversus est. In territorio Tullensi juxta Commerciacum villam, puella quadam annorum circiter duodecim, post sacram communionem quam in paschā de sacerdotis manu sumendo perceperat, primo pane, deinde aliis omnibus cibis et potibus abstinendo, intantum jejunasse perhibetur, ut nulla penitus corporis alimenta percipiens, sine omni victūs desiderio plenum triennium compleverit. Coepit autem jejunare anno incarnationis dominicae DCCC. XXIII. (sicut in ipsius anni descriptione superius annotatum) et hoc anno, id est, DCCC. XXV. circa Novembris mensis initium, peracto jejunio, escam sumere, ac more caeterorum mortalium manducando, vivere coepit.

Caput CXIV.

recensere

De Balgari postulatis: Consultatione super bello in Sarracenos suscipiendo: Legatorum auditione: Ceadragi a suis occusatione: Harioldi cum uxore et liberis baptizatione: Baldrici de Balgaris denuntiatione: de organorum artifice: Aizonis sceleribus et fugā: de Abodritorum legatis et rectoribus remissis: de reliquiis sancti Sebastiani ad abbatem sancti Dionysii missis: et miraculis innumeris ad earum praesentiam factis: de Coenobii sancti Germani apud Parrhisios abbate et aedificatore.


Cum regi Bulgarorum legati sui quid egerint renuntiassent, iterum eum quem primo miserat, ad imperatorem cum literis remisit: rogans ut sine morarum interpositione, terminorum definitio fieret: vel si hoc non placeret, suos quisque terminos, sine pacis foedere, tueretur. Cui imperator, quia fama erat Bulgarorum regem a suo quodam optimate aut regno pulsum aut interfectum, respondere distulit: illoque expectare jusso, propter famae certitudinem comperiendam Bertricum palatii comitem, ad Baldricum et Geroldum comites et Avarici limitis custodes, in Carantanorum provinciam, misit. Qui cum reversus nihil certi, super iis quae fama vulgaverat, reportasset, imperator legatum ad se vocatum sine literis remeare fecit. Interea Pipinus rex, filius imperatoris (ut jussus erat) cum suis optimatibus et Hispanici limitis custodibus, circiter Kalend Febru. Aquasgrani (nam ibi tunc imperator hyemaverat) vēnit. Cum quibus cum de tuendis contra Sarracenos, occidentalium partium finibus esset tractatum, atque dispositum, Pipinus in Aquitaniam regressus, aestatem deputato sibi loco transegit: imperator vero medio mense Majo Aquisgrani egressus, circiter Kalend. Iul. ad Ingilenheim vēnit: habitoque ibi conventu non modico, multas et ex diversis terrarum partibus missas legationes audivit et absolvit: inter quas praecipua caeterisque praeeminens erat, legatio sanctae sedis apostolicae, Romanae videlicet ecclesiae: quā fungebantur Leo Centumcellensis episcopus et Teophylactus nomenclator: et de partibus trasmarinis, Dominicus abbas de monte Oliveti: legati quoque filiorum Godefridi regis Danorum, pacis ac foederis causā directi, et de Sclavorum regionibus, quidam Abodritorum primores, Ceadragum ducem suum accusantes. Accusabatur et Tungo unus de Soraborum primoribus, quod et ipse dicto audiens non esset. Quorum utrique denunciatum est, quod si medio Octobrio ad imperatoris generalem conventum venire distulissent, condignas perfidiae suae poenas esse daturos. Vēnerunt et ex Britonum primoribus illi quos illius limitis custodes adducere voluerunt. Eodem tempore Harioldus cum uxore et magnā Danorum multitudine veniens Magontiacum, apud sanctum Albanum cum his quos secum adduxit baptizatus est: multisque muneribus ab imperatore donatus, per Frisiam quā vēnerat viā reversus est. Veritus autem piissimus imperator ne ob tale factum negaretur ei habitatio soli naturalis, dedit ei quendam comitatum in Frisiā cujus vocabulum est Ruistri, quo se suosque, si necessitas exigeret, tuto recipere posset. Baldricus vero et Geroldus comites ac Pannonici limitis praefecti, in eodem conventu affuerunt, et adhuc de motu Bulgarorum, adversus nos, nil se sentire posse testati sunt. Adduxit vero Baldricus domino imperatori presbyterum quendam, Georgium nomine, bonae vitae hominem, qui se promitteret organum more posse Graecorum componere. Quem imperator gratanter suscepit: et quia deus illi, quae ante se inusitata erant regno Francorum, attribuebat, gratiarum actiones reddidit, ac Tanculfo sacrorum scriniorum praelato commendavit, publicisque stipendiis curare jussit, et ea quae huic operi necessaria forent praeparare mandavit. Condictoque ac pronunciato ad medium Octobrium generali conventu, caeteris omnibus more solenni absolutis, ipse trans Rhenum ad villam, quae Saltz vocatur cum suo comitatu profectus est: Ibique ad eum legati Neapolitanorum vēnerunt, atque inde accepto responso, ad suā regressi sunt. Ibi ad ejus notitiam perlatum est de fugā ac perfidiā Aisonis: quomodo fraudulenter Ausonam ingressus, et a populo illo quem dolo deceperat receptus, totam civitatem destruxit: castella ejusdem regionis, quae firmiora videbantur, communivit: missoque ad Abdiramam regem Sarracenorum fratre suo, auxilium quod petebat, jussu ejusdem regis contra nostros accepit. Sed imperator licet hujus rei nuntium graviter ferret, nihil tamen inconsulte gerendum judicans, consiliariorum suorum adventum statuit opperiri. Transactāque autumnali venatione, ad Kalend. Octobris, per Menum fluvium, usque ad Franconofurd, secundā aquā navigavit: inde ad Ingilinheim medio Octobrio veniens, generalem ibi, ut condictum erat, populi sui conventum habuit: in quo et Ceadragum Abodritorum ducem, necnon et Tunglonem, qui apud eum perfidiae accusabantur, audivit: et Tunglonem quidem, accepto ab eo filio ejus obside, domum redire permitit. Ceadragum vere, caeteris Abodritis dimissis, secum retinuit: missisque ad populum Abodritorum legatis, si eum vulgus regnare vellet, perquirere jussit. Ipse autem Aquasgrani, ubi hyemare constituerat, profectus est. Cumque legati, quos ad Abodritos miserat, reversi, nuntiassent variam gentis illius super rege suo recipiendo sententiam, meliores tamen ac praestantiores quosque de illius receptione concordare acceptis ab eo, quos imperavit, obsidibus, in regnum suum eum fecit restitui.

Dum haec aguntur, Hilduinus abbas beati Dionysii monasterii, Romam monachos petitionis suae bajulos, ad Eugenium sanctae sedis Romanae misit praesulem: flagitans ossa beatissimi Sebastiani martyris sibi transmitti. Cuius desiderio dominus apostolicus satisfaciens, per praedictos missos sacratissimi Christi misit exuvias: quae religiosissime a praedicto viro exceptae V. Idus Decemb. atque interim cum loculo vectatorio, ut allatae sunt, juxta corpus beati Medardi sunt positae. Quibus ibi consistentibus, tanta signorum ac prodigiorum multitudo claruit, tanta virtutum vis in omni genere sanitatum, per divinam gratiam in nomine ejusdem beatissimi martyris enituit, ut a nullo mortalium eorundem miraculorum aut numerus comprehendi, aut varietas verbis valeat enuntiari. Quorum quaedam tanti stuporis esse narrantur, ut humanae imbecillitatis fidem excederent, nisi certum esset dominum nostrum Iesum Christum, pro quo idem beatissimus martyr passus esse dignoscitur, omnia quae vult facere posse per divinam omnipotentiam: in quā illi omnis creatura in coelo et in terrā subjecta est. Ipse autem venerabilis abbas prafatus Hilduinus, inter plurima quae ei Augustali benignitate commissa fuerant monasteria, habebat procurationem coenobii nobilis in prospectu urbis Suessorum quod Clotharius quondam rex Francorum, filiusque ejus Sigebertus, in honorem beatissimi Medardi confessoris Christi magnis construxerant sumptibus: in quo et ejus sacratissima tumulaverant membra. Simili modo praedictus abbas post decessum Irminonis (Irimnonis), regebat locum sancti Vincentii levitae et martyris in suburbano urbis Parrhisiacae: ubi preciosus Christi confessor Germanus requiescit: quod Childebertus rex quondam Francorum inclytus, frater praedicti regis Clotharii, aedificavit.

Caput CXV.

recensere

De motu Hispanico compresso et Aizonis sceleribus: Abumarnani ibidem grassatione: prodigiis coelestibus: Danorum ac Bulgororum motibus: paparum obitibus: legatis imperatoris Graecis: et Translatione corporum beatorum Marcellini et Petri per Hemardum.


Imperator Helisacharem presbyterum et abbatem, et cum eo Hildebrandum atque Donatum comites, ad motūs Hispanicae marchae componendos misit. Ante quorum adventum, Aizo Sarracenorum auxilio fretus, multa ejusdem limitis custodibus adversa intulit: atque assiduis incursionibus in tantum fatigavit, ut quidam illorum relictis quae tueri debuerant castellis, recederent. Defecit ad eum et filius Berae nomine Willemundus, necnon et alii complures novarum rerum gentilitiā levitate cupidi: junctique Sarracenis ac Mauris, Ceritaniam et Vallensem rapinis atque incendiis quotidie infestabant. Cumque ad sedandos ac mitigandos Gothorum atque Hispanorum in illis finibus habitantium animos, Helisachar abbas cum aliis ab imperatore missus, multa et propriā industriā et sociorum consilio prudenter administrasset, Bernardus quoque, Barcinonae comes, Aizonis insidiis, et eorum qui ad eum defecerant calliditati ac fraudulentis machinationibus, pertinacissime resisteret, atque eorum temerarios conatūs irsitos efficeret, exercitus a rege Sarracenorum Abdiramano ad auxilium Aizoni ferendum missus, Caesaraugustam vēnisse nuntiatur: supra quem Abumarnam regis propinquus dux constitutus, ex persuasionibus Aizonis haud dubiam sibi victoriam pollicebatur. Contra quem imperator filium suum Pipinum, Aquitaniae regem, cum immodicis Francorum copiis mittens, regni sui terminos tueri praecepit. Quod ita factum esset, nisi ducum desidiā quos et Francorum exercitui praefecerat, tardius quam rerum necessitas postulabat, is quem ducebant ad marcham vēnisset exercitus. Quae tarditas in tantum noxia fuit, ut Abumarnam vastatis Barsinonensium ac Gerundensium agris, villisque incensis, cunctis etiam quae extra urbes invēnerat direptis, cum incolumi exercitu Caesaraugustam se prius reciperet, quam a nostro exercitu vel videri potuisset. Huius cladis praesagia credita sunt, visae multocies in coelo acies, et illi terribiles nocturnae corruscationis in aere discursūs.

Imperator autem duobus conventibus habitis, uno apud Niumagam (propter falsas Honrici, filii Godefridi regis Danorum, pollicitationes, quibus se illuc ad imperatoris praesentiam venturum promiserat), altero apud Compendium, in quo et annua dona suscepit, et iis qui ad marcham Hispanicam mittendi erant, quid vel qualiter agere deberent imperavit. Ipse intra Compendium et Carisiacum, caeteraque iis vicina palatia, usque ad hyberni temporis initium conversatus est. Interea reges Danorum, filii videlicet Godefridi, Herioldum de consortio regni ejicientes, Nordmannorum finibus excedere compulerunt. Bulgari quoque Sclavos in Pannoniā sedentes, misso per Dravum navali exercitu, ferro et igni vastaverunt: et expulsis eorum ducibus, Bulgaricos super eos rectores constituerunt. Eugenius papa mense Augusto decessit: in cujus locum Valentinus diaconus a Romanis electus et ordinatus, vix in pontificatu unum mensem complevit. Quo defuncto, Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam vēnit, et electionem populi, qualis esset, examinavit. Legati Michaelis imperatoris de Constantinopoli ad imperatorem, quasi propter foedus confirmandum, missi, Septembrio mense Compendium vēnerunt. Quos ille ibi benigne receptos, et audivit, et absolvit. Ipso tempore Hemardus, sui temporis prudentissimus virorum, sanctae devotionis incitatus ardore, Romam misit: et corpora sanctorum Marcellini et Petri, annuente papā in Franciam fecit transvehi: et valde decenter in proprio territorio, propriisque sumptibus, recondidit. Quorum meritis, hactenus, ibi dominus multa operatur virtutum miracula.

Caput CXVI.

recensere

De animadversione in duces Hispaniae expeditionis: et in Baldricum Forojuliensem: de legatis ad Michaelem imperatorem missis: et a pontifice missis: de Danorum inter se motibus; et cum Francis quos castris exuerunt et de ejusmodi facti deprecatione et purgatione: De Bonifacii comitis egregio facinore: de lunae eclipsi et prodigio coelesti.


Conventus Aquisgrani mense Februario factus est: in quo cum de multis et aliis causis, tum praecipue de his quae in marchā Hispanicā contigerunt, ratio habita: et legati qui exercitui praeerant, culpabiles inventi: et juxta merita sua, honorum amissione mulctati sunt. Similiter et Baldricus dux Forojuliensis, cum propter ejus ignaviam, Bulgarorum exercitus terminos Pannoniae superioris impune vastasset, honoribus quos habebat privatus, et marcha quam solus tenebat, inter quatuor comites divisa est. Halitgarius Camaracensis episcopus et Aufridus abbas monasterii Nonantilae, Constantinopolim missi, a Michaele imperatore (sicut ipsi inde reversi retulerunt) honorifice suscepti sunt. Imperator Junio mense ad Ingelinheim villam vēnit: ibique per aliquot dies placitum habuit. In quo cum de filiis suis, Lothario et Pipino, cum exercitu ad marcham Hispanicam mittendis consilium inisset, et id quomodo fieret ordinasset, missos etiam Romani pontificis, Quirinum primicerium ac Theophylactum nomenclatorem qui ad eum illo vēnerant, auditā illorum legatione dimisisset, ad villam Franconofurd (Fancfordiam) profectus est: ibique aliquandiu moratus, Wormatiam vēnit: atque inde Theodonis villam perrexit: de quo loco Lotharium filium suum, cum magnis Francorum copiis, ad Hispanicam marcham direxit. Qui cum Lugdunum vēnisset, consēdit: opperiens nuntium, qui se de Sarracenorum adventu faceret certiorem. In quā expectatione cum Pipino fratre colloquitur: et comperto quod Sarraceni ad marcham venire aut timerent, aut nollent, redeunte ad Aquitaniam fratre, ipse ad patrem Aquasgrani revertitur.

Interea cum in finibus Nordmannorum, tam de foedere inter illos et Francos confirmando, quam de Herioldi rebus, tractandum esset, et ad hoc totius pene Saxoniae comites, simul cum marchionibus illo convenissent, Herioldus rerum gerendarum nimis cupidus, condictam et per obsides firmatam pacem, accensis ac direptis aliquot Normannorum villis, rupit. Quod audientes filii Godefridi, contractis subito copiis, ad marcham veniunt: et nostros in ripā Egidorae flumine sedentes, ac nihil tale opinantes, transito flumine adorti, castris exuunt, eisque in fugam actis cuncta diripiunt, ac se cum omnibus copiis suis in sua castra recipiunt. Deinde inito consilio, ut ultionem hujus facti praevenirent, missā legatione ad imperatorem, quam inviti et quantā necessitate coacti id fecerint, exposuerunt: se tamen ad satisfactionem esse paratos: et hoc in imperatoris esse arbitrio, qualiter ita fieret emendatum, ut de reliquo inter partes pax firma maneret.

Bonifacius comes, cui tutela Corsicae insulae tunc erat comissa, assumpto secum fratre Berchario necnon et aliis quibusdam comitibus de Thusciā, Corsicam atque Sardiniam parvā classe circunvectus, cum nullum in mari piratam invēnisset, in Aphricam trajecit: et inter Uticam et Carthaginem egressus, innumeram incolarum multitudinem subito congregatam offendit: cum quā et praelium conseruit, et quinquies, vel eo amplius, fusam fugatamque profligavit: magnāque Aphrorum multitudine prostratā, aliquantis etiam sociorum per temeritatem amissis, in naves suas se recepit: atque hoc facto ingentem Aphris timorem incussit. Luna Kal. Jul. primo diluculo, in occasu suo defecit. Similiter et VIII. Kal. Ianua. id est in natali domini, mediā nocte obscurata est. Ferunt in regione Vasconiae trans Garomnam fluvium, in pago Aginensi, annonam de coelo pluisse, similem frumento, sed paululum breviora ac rotundiora grana habere: De quā domino imperatori allatum est ad Aquisgranense palatium. Imperator circa festum sancti Martini, Aquasgrani ad hyemandum vēnit: ibique positus, totum hyberni temporis spatium, in diversis conventibus ob necesaria regni negotia congregatis, impendit.

Caput CXVII.

recensere

De terraemotu et venti violentiā: de falso Danici motūs rumore: de imperatoris exercitatione: et historiae repetendae ratione et auctoribus.


Post exactam hyemem, in ipso sancto quadragesimali jejunio, paucis ante sanctum pascha diebus Aquisgrani terraemotus noctu factus: ventusque tam vehemens coortus, ut non solum humiliores domos, verumetiam ipsam sanctae Dei genitricis basilicam (quam capellam vocant) tegulis plumbeis tectam, non modicā ex parte denudaret. Imperator vero in diversis occupationibus usque ad Kal. Julii Aquisgrani moratus, tandem ad generalem conventum Warmatiae habendum, cum comitatu suo mense Augusto statuit proficisci. Sed priusquam inde promoveret nuntium accepit, Nortmannos velle Transalbianam Saxoniae regionem invadere, atque exercitum eorum, qui hoc facturus esset, nostris finibus appropinquare. Quo nuntio commotus, misit in omnes Franciae partes: et jussit ut cum summā festinatione, tota populi sui generalitas post se in Saxoniam veniret, indicans simul velle se apud Novesium, medio circiter Julio, Rhenum transire. Sed ubi vana esse comperit, quae de Nortmannis fama consperserat, sicut prius dispositum habebat, medio mense Augusto Warmatiam vēnit: ibique habito generali conventu, et oblata sibil annua dona more solenni suscepit, et legationes plurimas, quae tam de Romā et Benevento, quam de aliis longinquis terris ad eum vēnerant, audivit atque absolvit. Lotharium quoque filium suum, finito illo conventu, in Italiam direxit: ac Bernardum comitem Barcinonae, qui eatenus in marchā Hispaniae praesidebat, camerarium in palatio suo constituit. Aliis etiam causis, quae ad illius. placiti completionem pertinere videbantur, congruo modo dispositis atque completis, populoque ad sua ire dimisso, ipse ad autumnalis venationis exercitationem in Franconofurd villam profectus est. Quā transactā, ad hyemandum Aquasgrani reversus est: ubi festum sancti Martini, ac festivitatem beati Andraeae apostoli, necnon et ipsum sacrae dominicae nativitatis diem, cum magnā laetitiā et exultatione celebravit.

Verum nunc parumper retrocedamus. Nam dum studuimus gesta gloriosi Caroli Augusti continuare, omissimus primordia hujus clarissimi imperatoris Ludovici dilucidare: sed hoc nobis videtur alterius libri initio congruum fore. Quod quamvis fiat praepostero ordine, tamen continuabuntur prima ultimis, omissis plurimis in medio jam praelibatis: quae tamen suo loco substringentur paucis. Nam virtus adeo glorioso principi coaluerat, ut quamvis pluribus pulsatus (ut in sequentibus patebit) malis, tam domesticis scilicet quam externis, nullo tamen (deo custode) pectus ejus invincibile, potuit injuriarum pondere frangi. Uni tantummodo ab aemulis asscribebatur culpae subcubuisse, eo quod nimis clemens esset. Nos autem cum apostolo dicamus talibus: “Dimittite illi hanc injuriam”. Sed haec utrum vera sint nec ne, perlegens quisque scire poterit. Porro quae scripsi usque ad tempora imperii Francorum, Adhemari nobilissimi monachi et devotissimi relatione addidici, qui ei coaevus et connutritus est. Posteriora autem, quia ego rebus interfui palatinis, quae vidi et comperire potui, stylo contradidi. Finis libri quarti.