Libri Decem Epistolarum/VII

This is the stable version, checked on 1 Februarii 2018. Template changes await review.

EPISTOLA PRIMA.

recensere

SYMMACHUS SYMMACHO FILIO. Sume alacer paterni sermonis auspicium, et deinceps officii parilis in nos esto munificus. Simul accipe, quod voto tuo congruit, fasces praeturae tuae, in eum annum feliciter proferendos, cui advocata numinum voluntate, ego quoque laetus intersim. Optato igitur laetare processu, et propagatos tibi annos vitae atque honoris interpretare: longiora enim fiunt, quae differuntur. Nec dubites utrique nostrum prospexisse fortunam; ut et tuus magistratus juvetur praesentia patris, et festorum tuorum voluptate coram defruar. Vale.

EPIST. II.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Ubi primum scribendi mihi ad vos copiam familiaris ingessit occasio, non distuli desiderium tui scriptione testari: ut salutis meae certus tuam cures, et subinde absentiam meam litteraria voluptate soleris. Vale.

EPIST. III.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Secundas ad amabilitatem tuam litteras mitto, ut sit assiduitas mei sermonis utrique solatio. Tu quoque studium meum, quoties dominus et frater tuus occasiones repererit, aemulare: et salus tua mihi securitatem tribuat, et scriptorum jucunditas voluptatem. Vale.

EPIST. IV.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Circensium solemnitati consularis magnificentia satisfecit. Ludorum adhuc et muneris splendidissimae imminent functiones; quibus ante Februarias nonas, ut opinamur, impletis, iter ad nostra relegemus. Haec eo scribo, ut laetitia amabilitatis tuae spe meliore pascatur. Vale.

EPIST. V.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Credo alias litteras meas in manus amabilitatis tuae ante venturas. Hujus namque epistolae portitores lento itinere mulos reduces prosequentur. Ego tamen salutationis munere abstinere non potui: malui enim redundare officium sero perfectum, quam desideraretur omissum. Tuae amabilitatis necdum ullam epistolam sumpsi, quaeso ut hujus tibi muneris summa curatio sit. Ex tuo enim metiri animo potes, quid levaminis absentibus tribuat assiduitas scriptionis. Vale.

EPIST. VI.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Desideratas proxime amabilitatis tuae litteras sumpsi, quibus indicabatur et sedulitas animi tui, et profectus ingenii. Sola epistolae brevitas nequaquam paterno desiderio satisfecit. Quod eo scribo, ut intelligas, quantum ex sermone tuo ceperim voluptatis, qui queror copiam defuisse. Quis enim optet satietatem, nisi rerum bonarum? Posthac igitur indulgentius scribe, lux mea, ut pleniore styli tui munere legentis animus expleatur.

EPIST. VII.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Accessit peregrinationi nostrae largior dies ex comperendinatione ludorum, quos pluviarum interventus retardant. Sed volo, ut hanc dilationem salutis meae certus leniter feras, et desiderium tui, quod apud me crescit ex mora, styli assiduitate soleris. Vale.

EPIST. VIII.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Confido, solando animo tuo styli mei assiduitatem posse sufficere. Nam recentibus scriptis hunc addo sermonem, cujus lectio tibi spem reditus mei pollicebitur, si fors praesumpta confirmet. Ratio autem hujus aestimationis in aperto est: quia post magnificam ludorum consularium functionem sola adhuc arenae restat editio. Mutetur igitur animus in gaudium, et adeptum esse te crede, quod possibilis conjectura promittit. Vale.

EPIST. IX.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Scintillare acuminibus atque sententiis epistolas tuas gaudeo: decet enim loqui exsultantius juvenilem calorem. Sed volo, ut in aliis materiis aculeis orationis utaris: huic autem generi scriptionis maturum aliquid et comicum misceas: quod tibi et rhetorem tuum credo praecipere. Nam ut in vestitu hominum, caeteroque vitae cultu, loco ac tempori apta sumuntur: ita ingeniorum varietas in familiaribus scriptis negligentiam quamdam debet imitari, in forensibus vero quatere arma facundiae. Sed de his non ibo longius. Perge interim, quo te aetatis impetus, et naturae ardor impellit. Mei voti caput est, bene valeas, et supra annos tuos litterarum dote ditescas. Vale.

EPIST. X.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Amico nostro Annio cursim praetereunti potui solam dictionem salutis injungere; sed debuit tibi sanitatis meae fidem facere lectio litterarum. Esto igitur animo laetiore: et spera, decus meum, frequentibus scriptis in notitiam tuam similiter ventura, quae gaudeas. Vale.

EPIST. XI.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Assurgit animus meus, quoties amabilitatis tuae sermo defertur. Nam et sanitatis tuae apportat fidem, et profectum ostendit ingenii. Hortor igitur, ut me hujusmodi linguae flosculis frequenter aspergas. Nec ullam cessationem tibi vindices, dum aestimas, me brevi adfuturum. Planiora enim fient, et faciliora omnia ad recurrendum, si paginis tuis revertentis animus incitetur. Vale.

EPIST. XII.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Magnum in modum sollicitavit me inaequalitatis tuae nuntius, licet securitas sanitatis iisdem litteris esset adjuncta. Quare animi incertus appropero, orans divina praesidia, ut te compotem bonae valetudinis, et epistola mea, et recursus inveniat. Haec enim voti paterni impetratio faciet, ut rediisse delectet. Vale.

EPIST. XIII.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Iter meum famae varietas retardavit. Nam dum exploro tua, et longitudinem viae dierum interpositione distinguo, tandem sextum cal. Martias Mediolanum per Ticeni longinqua perveni. Nunc laborem meum domini et principis nostri blandus sermo solatus est. Spero etiam legationem brevi in notitiam divini principis perferendam: siquidem vir cuncta praecelsus, cui primas partes causae publicae noster ordo mandavit mox cum praesidiis validissimis adfore nuntiatur. Vestro silentio vehementer offendor: atque ideo peto, ut peregrinationis meae patientiam crebro juvetis affatu. Vale.

EPIST. XIV.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Cum veredarii deesset occasio, privato homini reddenda scripta commisi. Hunc ad vos arbitror sero venturum. Utriusque litteris eadem continentur, quod sextum cal. Martias Mediolanum multo anfractu circumvectus intraverim, veneratusque dominum et principem nostrum, cujus sermo itineris mei laborem compensavit. In praesentiam viri cuncta praecelsi comitis agenda produco; quem mox, Deo juvante, adfore nuntiorum confirmat assertio. Nunc tuae curae sit, decus nostrum, peregrinationis meae curas styli assiduitate solari. Vale.

EPIST. XV.

recensere

SYMMACHUS FILIO. Amicitiae nostrae contemplatio spem mihi adventus tui fecerat. Prope est ut errasse me credam, qui te speravi in conspectum parentis sponte venturum. Quando igitur sine ambitu nostro recte facere nescis, oratus appropera. Et si te superbum Tybur explevit, Laurentibus sylvis amoena commuta; nec verearis ruris horridi denuntiationem. In oculis est venantibus mare: celebri itinere villa praestringitur. In ipsa itur ferarum, cubilia, plano ac patulo accessu. Etsi haec abessent, anteiret nimirum sermo inter nos mutuus, et litterarum liberalis collatio, Tarentinas aut Siculas voluptates. Quare si tu quoque huic sententiae manum porrigis, adde te rusticantium numero; et paulisper Catones atque Atilios aemulare, quos vomis et stiva ad consulares misit secures. Vale.

EPIST. XVI.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Vicem sermonis mei desiderasse te gaudeo: sed amolior invidiam negligentiae. Parata enim responsa deseruit tabellarius tuus, excitus, ut fando comperi, valetudinis tuae dubio. Agnoscis nempe infucatas esse, nec ex alto trahi cessationis meae causas. Non ibo longius, quia brevis est assertio veritatis. Nunc sanitatem tibi gratulor, qua post nimium metum cognita, multum gaudii in pectore meo diluxit. Indicium autem respirantis vigoris tuarum litterarum jucunditas praetulit. Petis namque ad confirmandam valetudinem styli mei remedia subministrem. Festivitas ista Baiana est. Nimiis salibus te sinus Lucrinus infecit. Estne aliquid in verbis meis, quod aures tuas sospitet? quod medicinam sensibus faciat? Credo, consentio. Nam plerumque amara hausta ad salutem valent, et succis tristibus affecta refoventur. Sed nimium quantum avarus es, qui Flaviano meo praesente quidquam requiris; in quo tanta rerum bonarum delinimenta sunt, ut mihi quasi apud sirenas aut Lotophagos haesisse videaris. Atque utinam vestro otio jungerer. Plus de vobis carperem salubritatis, quam tu desideras, qui a me solas litteras poposcisti. Vale.

EPIST. XVII.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Nae ego frustra hactenus tacui, dum te promissi certus opperior. Tandem redeundum mihi est ad consueta solatia, meliorum desperatione. Et fortasse succenses diuturno silentio meo. Id vero etiam reliquum est, ut irritus spei cunctationis arcessar. Est igitur tui juris super ordiendo itinere stare promissis. Me contentum styli levamine non pigebit. Hoc certe officiorum commercio, aut solabor, quod non venis, aut merebor, quod venias. Vale.

EPIST. XVIII.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Proxime de Formiano sinu regressus in larem Coelium, domo jam diu te abesse comperi. Datum mox negotium est Theophilo communi amico et nunc itineris mei socio, ut et ad te in Tyburem agrum reditus mei nuntius pergeret, et salutationis verba deferret. Hunc tu, ut es curiosus rerum mearum, quasi aliqua tibi in nos decreto publico inquisitio esset tributa, versando palam facere coegisti, quae foris gesseram. Nam hoc confessae sunt litterae tuae, quas idem vir optimus Theophilus reportavit. Fuerit benignitatis tuae actuum meorum fastigia et capita disquirere; utrum crebra vectatio campi ac maris valetudinem meam juverit; an ullus agris nostris cultus, aedibus nitor, pecori numerus accesserit; quid affluxerit edilium copiarum; utrum consularem mensam succinxerit modus voluntarius; aut unquam Formias vicina urbe, longinquiore mutaverim. Etiamne explorare te fas fuit, quid procul ab arbitris studiorum meorum cura contulerit in paginas? Utrumne me operatum ceris, stantes plerumque oculi et palloris signa detexerint? Exploratorem te stylus meus patitur. Doces amicos suspicionum vias, et si dici potest, odore atque vestigiis scripta nostra venaris? Nunc ego scire postulo, quid in Tyburtibus pomariis litterarum operis exerceas. Solum hoc fama attulit; balneum tibi nuper exstructum, cui torris unus ad justi caloris pabulum satisfacere narratur. Lectitasse autem te in multo otio utriusque linguae auctores, ipse index fuisti. Ego tamen non quaero an aliquid etiam scripseris. Animadverto enim te gloria conscientiae proprii operis accensum, voluisse cognoscere, an ego quoque idem fecerim. Sed jam omissis epistolis velim redeas: nisi forte tui balnei brevis sumptus hortatur, ne deseras parcimoniae consuetudinem. Vale.

EPIST. XIX.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Duo pariter commissa in amicitiam redemisti. Diu epistolae tuae salibus abfueras, nihil scripseras: quis Colchus aut Thessalus cantu aut manu has offensiones levasset? Ergo ob epistolae delinimentum veniae pretium feres. Sino ut amici tui nuptiale festum curae vacuus exerceas, et urbem Tyburtem, quae nuper tibi faces praetulit, communem Junoni et Herculi facias. Reverteris, ut spero, post repotia in Coelium larem. Vel si adhuc juvat aestivos dies in pomariis tuis ducere; iterum tibi indignatio mea litterarum tuarum melle placanda est. Vale. ;Epist. XX; SYMMACHUS ATTALO. Villa Tyburis, quae proxime in jus tuum venit, majoris ingenii praedicatorem requirit. Ego tamen linguae modicus, ut potero, verbis honorem loco faciam. Quid hic in positu aedium venustatis est! quis situs! quantus ex edito late in plana jactatus oculorum! Frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas, atque eas sedulo adnisas, ut te conciliarent aedibus suis dominum. Perge igitur ut facis, et victis aevo redde novitatem. Multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in virides annos rediisse. Interea gratulare nobis bonam valetudinem; quae ut tibi quoque longum secundet, inter fastigia est votorum meorum. Vale.

EPIST. XXI.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Postquam mihi litteras tuas rhedarius meus reddidit, et salutatio ex itinere portata observantiam nostram solvit religione; datus est mihi aditus, crebro dum aberis, tecum loquendi. Quare ab his ordior, quae in voto tuo prima sunt. Deum pace, mea atque unici tui sanitas viget. Urbanas turbas Vaticano, in quantum licet, rure declino. Et tamen, si quando in coetum vocamur, ad obsequium concilii publici pedem refero. Scio te nihil amplius de nobis velle. Tantumdem pernoscere rerum tuarum desiderii motus postulat. Vale.

EPIST. XXII.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Longa me deliberatio habuit, an tibi honorem facere sub justa reditus vestri exspectatione deberem. Verebar enim, ne festinatio tua solatiis obviis frangeretur. Sed hoc ambiguum solvit ratio contraria, quae spem dedit, has litteras revertenti stimulorum, non frenorum instar futuras. Et consulto affecto brevitatem, solam tibi praeferens dictionem salutis: ut verborum meorum exiguus haustus efficacior sit ad sollicitandam sitim, quam explendam. Vale.

EPIST. XXIII.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Requirunt me, credo, oculi tui: mens adesse non dubitet. Mecum enim diligentia tui peregrinatur, totumque animi affectione circumfero. Nihilominus exerceo stylo amicitiae voluptatem. Quod si tu quoque invicem feceris, eveniet ut longum fruar otii possessione; quia non negabis quod me possit abducere. Vale.

EPIST. XXIV.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Ad Neapolitanam provectus oram, litteras sumpsi, quibus nos in adventum tuum Baiis residere jussisti. Asserebat perlator epistolae imminere excursum tuum calcibus suis. Quid facerem, cum me nec locus idem teneret? Expeditius visum est ut a te potius gratiam continuandi ad vos itineris posceremus. Amicos enim, non Baias desiderasti; nisi forte illo luxuriae sinu traheris. Comitabimur te, si eo redire malueris: quamvis regionis istius coelum salubrius et pares copiae sint. Erit optio tua, intendere iter, an relegere debeamus. Ad defensionem meam pertinet, eo redeuntem te sequi, ubi adventantem exspectare non potui. Vale.

EPIST. XXV.

recensere

SYMMACHUS ATTALO. Si respondisses epistolae meae, levasses onere conscientiam tuam: nunc nostram taciturnitate juvisti. Repensa enim officia laetitiam mihi praestant, negata victoriam. Et scio ex abundanti posse facere, quod nos multo sudore destringitis. Sed quia invides bona verba lectoribus; ne vim facere existimer avaritiae tuae, dispendium meum devoro. Vale.

EPIST. XXVI.

recensere

SYMMACHUS MACEDONIO. Audeo te in agrum Lavinatum meum post Tyburtes rogare delicias: nec sum religiosi desiderii longus peccator. Ea quippe inter amicos petitionum debet esse conditio, ut praestantibus prona videantur, quae sunt magna poscentibus. Vale.

EPIST. XXVII.

recensere

SYMMACHUS MACEDONIO. Soles affirmare, quod me tibi praeferas. Posset hoc esse credibile, si filium meum Attalum ad nos venire patereris. In tuo enim jure est, tuis monitis acquiescit. Quod quidem fieri oportere consentio; sed non eatenus, ut pontificium tuum in damna nostra protendas. Parumne est, quod ipse aeque desiderandus consortium meum deseris, et invides nobis exoptatissimam societatem? Insuper alterum quoque delenificis amoris artibus retines; credo conjiciens acceleraturum esse me reditum, si utroque destituar. At ego denuntio opus esse monitore, qui retrahat haerentem. Nam, ut scis, amo otium, pascor quiete. Instruo itaque te adversum lentitudinem meam: si absentis amici jam desideras reditum, patere brevem praesentis excursum. Vale.

EPIST. XXVIII.

recensere

SYMMACHUS MACEDONIO. Licet gravissimis febribus impedirer, non potui denegare tibi honorificentiam litterarum, ne religionis negligens judicarer. Nec tamen in multam seriem propagare litteras valui: quarum brevitas inculpabilis est, cum ex injuria valetudinis, non ex voluntate descendat. Vale.

EPIST. XXIX.

recensere

SYMMACHUS MACEDONIO. Neque fratris nostri V. C. Procliani profectio passa est ut silerem, neque nostra sivit affectio, ut officiis temperarem. Cape igitur debitum munus alloquii, et ut me facias promptiorem, impertiendae salutationis operam frequenter usurpa. Vale.

EPIST. XXX.

recensere

SYMMACHUS ATTICO. Est quidem mihi ruris otium voluptati: sed antiquiorem judico tui voluntatem: quare officiis consularibus, si fors dictum juvet, spectator et conviva non deero. Vale.

EPIST. XXXI.

recensere

SYMMACHUS ATTICO. Retrahere nos e Campaniae gremio Tyburtis agri laudibus studes. Est ille, ut praedicas, in tuo rure densus cupressis, et fontium largus, et montano situ frigidus. Essent haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent. Nunc properato in urbem reditu, nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti. Habent enim saepe voluptates satietatem. Quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaveras; cum tibi etiam praelata displiceant. Vale.

EPIST. XXXII.

recensere

SYMMACHUS ATTICO. Relegere iter et in conspectum vestrum tandem redire meditamur, licet filii nostri virium vacui sint, et me febrium noxa tentaverit; minuetur tamen labor intervallis brevibus mansionum. Spero locorum mutatione processurum aliquid optatis. Curam in me diligentiae tuae usu probatam crescere in dies gaudeo: cui impense verbis gratias agerem, si id laudis potius affectatione, quam sincera pietate faceres. Vale.

EPIST. XXXIII.

recensere

SYMMACHUS ATTICO. Proxime indicium salutis meae praetuli; nec dum quod invicem de prosperis tuis legerem, reddidisti. Non piget tamen ante solutionem religiosum fenus iterare. Tanta est enim securitas animi in nos tui, ut repensum putem quidquid ab amante debetur. Vale.

EPIST. XXXIV.

recensere

SYMMACHUS ATTICO. Salutationis honorificentiam praelocutus, Getulici agentis in rebus exsequor postulatum, qui a te justum favorem per me optat adipisci. Humanitatis tuae est amplecti probabilem voluntatem, numerumque eorum, qui te jure suspiciunt, adjectione novi cultoris augere. Vale.

EPIST. XXXV.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Animum meum Campani littoris commemoratione sollicitas: sed nobis quoque in Praenestino rure de gentibus non minus voluptatum suppetit. Sint licet plures hominum sententiae, quae maritimis montana postponant: ego tamen vitandis aestibus magis judico nemorosa, quam cultu aperta congruere. Adjeceras ad irritamentum profectionis nostrae, filium meum Flavianum brevi tecum futurum. Hujus ego praesentia jam diu defruor. Ex quo intelligis sortem meam multo esse potiorem. Nam et comparationem loci utriusque in ambiguo collocavi, et societatem pignoris mei, qua maxime gloriabare, in fructum meum transtuli. Ergo tu potuis remetiri ad nos viam mutata conditione deberes ad satietatem, quam tibi attulit copiarum longus usus. Nam Campania, ut est absentibus desiderabilis, ita facile explet morantes. Sed de hoc non ibo longius, ne illi regioni, quae nobis acceptissima est, denuntiare, si venero, fastidium meum videar. Vale.

EPIST. XXXVI.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Nondum Neapolitanum littus accessimus, visuri arcem deliciarum tuarum. Sed tamen omnia, quae Tyrrhenus alluit, nominis tui plena sunt. Quid multa? successisti in famam Luculli; quo magis miror, ad alia te nonnunquam posse transire: nisi forte fastidio fugis copias, et mutatione castigas satietatem. Sed nimium hactenus abfuisti. Puto jam parcimoniae diuturnitate conciliatum tibi desiderium copiarum. Quin ergo ad nos gradum promoves? aut si libenter illic nostrae immoraris frugalitati, redeundum nobis propere est, quos non decet alienas affectare delicias. Vale.

EPIST. XXXVII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Voluptati mihi est, quod vales. Sed quod Formiis nostris Neapolitana ora praefertur, animadverto tui non esse judicii. In gratiam quippe praesentium non sententiam, sed verba mutasti: nisi forte rerum tuarum collatio facit, illud tibi esse jucundius, ubi fructus uberior. Sed natura regionum suis meritis, non nostris quaestibus aestimanda est. Et quid de hoc multa? Testabitur commoratio tua, an ibi libentius otieris: cum in dubium non veniat, quod a me invitus abscesseris. Vale.

EPIST. XXXVIII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Jocari mihi visus es, cum te scriberes obvia militum arma timuisse. Credo ne tuum iter in Campaniae longinqua sequeremur. Nam si ipse diu versatus in castris, nonnihil timoris expertus es; ego togae assuetus, quid amaritudinis incidissem? Sed non patior, ut tibi ad moram prosit aemulata trepidatio. Caret Appia tota militibus, transvectis omnibus, qui pacato Africae statu in obsequium divini principis reverterunt. Quid, quod etiam patria in rebus angustis, vel opem bonorum, vel societatem requirit? Neque etiam praesentiam nostram sola prospera ejus exspectant. Laudabilioris officii est, participare dubia cum civibus. Sed jam spes melior urbis moestae vultum serenat, et alimonia interim proviso fulta subsidio, frugis Libycae stipulatur adventum. Vale.

EPIST. XXXIX.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Plerumque fors disposita conturbat: quod nunc mihi usu venit, qui Etruscos vapores salubritatis causa adire non potui, retentus subitis et tumultuariis. Nulla igitur tibi per me indicitur mora: quinimo et hortor, et postulo, ut festinato itinere Romam revisas, reddasque nobis jucunditatem praesentiae tuae, qua defrui in suburbanis non contigit. Vale.

EPIST. XL.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Jam dudum curis publicis absolutus relegere iter potius, quam auspiciis litterarum lenire amicorum desideria debuisti. Nam si valetudo ex sententia suppetit; quid causae dicam, quod diutius in Campania demoraris? An ut nos amantissimos tui defraudes bonis, quae in te solemus amplecti? Quinimo urbis, nostrique reminiscere, et dum opportunitas aestatis invitat, iter festinus usurpa, ut longa absentiae tuae damna tandem optato reditu sarciantur. Vale.

EPIST. XLI.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Quo abiit promissorum fides? Speranti recursum tuum litteraria levamenta tribuisti. Potuit jucunda nobis hujus muneris esse perceptio, si nihil grandius spopondisses. An veritus es deliciarum tuarum consularem virum testem? nihil egit haec cautio. Oculis subtracta miracula, auribus deprehendo. Nam ut quisque nostra offenditur parcimonia, te abesse suspirat. Itaque in contumeliam convivii mei palam desideraris. Sciet haec Senatus, audiet populus. Neque enim possum aliter ulcisci absentiae tuae justum dolorem. Vale.

EPIST. XLII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Abrumpenda juste cessatio est, et in affatus mutuos cura tendenda, ne veteris inter nos amicitiae memoriam scribendi neglectus attenuet. Quod ut libentius dehinc facias, a me sume principium. En tibi litteras salutationem ferentes, quas sensibus tuis voluptati esse testabitur officii aemulatio. Quod si etiam portitori fructum patrocinii tui sermo iste quaesiverit; praecedentis silentii accusabo dispendia. Constabit enim, pluribus me potuisse consulere, si te alloqui ante coepissem. Vale.

EPIST. XLIII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Cum ruri agerem, libertate coeli gressum reformans, cujus me usus post dolorem moratur; familiarissimus meus ordiendo itineri paratus fecit ad scribendum sui copiam. Illico amicam studio meo amplexus communionem, scripta non distuli: quae et inter nos augerent commercium religionis, et commeanti primum apud te notitiae limen aperirent. Si probabiles hujus epistolae causas putas, mihi sermonis tui gratia, illi amoris fructus eveniat. Vale.

EPIST. XLIV.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Remuneror mihi dictam a te salutem, quamvis diebus proximis ultro amicitiam styli opere frequentaverim: quae commemoratio non exprobrat officia. Hujus enim diligentiae voluptate animus meus pascitur. Est igitur tua optio, an in me velis saepe litterarum esse munificus, quod quidem maxime cupio. Sed si quando nobis fructus iste defuerit; eadem mihi gaudia tecum loquendi sermo noster praestabit. Vale.

EPIST. XLV.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Una haec via est qua maxime civibus ac familiaribus meis prosim, si eos in clientelam tuam, quasi mystagogus inducam. Quod nunc pro Gaudentio facio, viro generis senatorii: cujus modestiam, si propius inspexeris, repereris claris natalibus parem. Igitur in obsequia tua incunctanter receptus, ante plenam sui fiduciam, quam mox illi morum praestabit inspectio, intelligat de se testimonio meo creditum. Vale.

EPIST. XLVI.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Singularis animi tui bonitas saepe vocat ad justas petitiones fiduciam meam. Non est igitur commendationum familiarium verenda reprehensio, cum ipse ad hoc me studium voti benignitate sollicites. Spes ergo certa est, gratas tibi fore litteras quibus ornatissimum virum Desiderium veterem amicum meum prosequor. Domestica huic causa rumpendi otii admovit necessitatem. Eam facile jacturam dissimulare potuisset, si admitteret magnum animum angusta fortuna. Ex ipso latius audies, quidquid epistolae brevitas recusat absolvere. Mihi satis est, pro eo in universum rogare. Suscipe, oro, benefaciendi provinciam, quae hominum merita Deo applicat, clarioresque fructus ex hujus commodo cape. Mihi enim videntur beneficia plus conferre praestanti. Vale.

EPIST. XLVII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Nec abstinere litteris possum proficiscente ad vos domino et filio meo Flaviano, quem prosequi hoc viatico debeo, nec aliquid adjungere: quia tua erga eum diligentia non recipit augmentum. Volo igitur noveris, non esse fastidii, quod quam minimum de eo scribimus, sed securitatis de tua mente praesumptae. Talis jugiter in eum esse dignare, qualem te vetus amicitia pollicetur: cui adjicit tui honoris gradus, ut quae pro eo velle debes, posse non neges. Vale.

EPIST. XLVIII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Favore tuo factum est, ut evectionum adminicula sumeremus, quibus familiares mei empturi equas Curules ad Hispaniam commearent. Quaeso igitur in rem missos mox transire praecipias; quod longo tempore opus est, ut de singulis pronviciis optimos quosque excerpat electio, et morosior cautela perducat. Praeterea tibi validius obligabor, si duobus aliis veredis eorumdem iter juveris: dividentur enim singuli, ut ex diversis provinciis edeciment lectiores. Erit tui beneficii, post illustrem et praecellentissimum virum comitem, quidquid domni nostrae praetoria filii mei editio splendoris adjecerit. Vale.

EPIST. XLIX.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Certissimus contra omnes procellas animi tui portus est; ideo ad te sororis meae filius spei certus accurrit. Negotii autem genus de humanitate saeculi exspectat auxilium, cujus qualitas virtutibus tuis precum lectione pandetur. Ergo prolixus esse non debeo enarrator injuriae, cum seriem desiderii fides supplicationis exponat. Has autem solas partes mihi injungit affectio, ut pro conjuge pignoris mei, cujus paupertati gravis paratur ruina, suffragium tui favoris exambiam. Vale.

EPIST. L.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Gaudii de te mei nec ipse ostentator esse per verecundiam possum, nec testem alterum cito. Sufficit enim, quod amorem meum de tua mente metiris. Debeo tamen laetitiam confiteri, quae praefecturae habenas ad bonam transtulit voluntatem. Interea non minore abundo laetitia, quod domini et filii mei Flaviani prolixus in judicando labor optata quiete perfrui meruit. Neque enim te differri diu ab hoc praemio par fuit, neque illum ab otio retardari. Hoc eo scribo, ut noveris nos pro tuo honore agere aeterno principi gratias, et te idem facere pro illius securitate debere. Interea quaeso, ut in epistolis frequentandis morem tuum teneas, nec privatis officiis actus publicos obstare causeris. Nam multijugis necessitatibus par fuisti: nullumque experientiae genus est, cujus magnitudo vel novitas te possit a negotiis amicitiae debitis avocare. Vale.

EPIST. LI.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Habeant fortassis aliae commendationes meae interpretationem benignitatis: ista judicii est. Trado enim sancto pectori tuo fratrem meum Severum, episcopum omnium sectarum attestatione laudabilem: de quo plura me dicere, et desperatio aequandi meriti, et ipsius pudor non sinit. Praeterea testis, non laudatoris partes recepi; tibi reservans morum ejus inspectionem. Quem cum penitus expenderis, reperies me cessisse potius ejus laudibus, quam per negligentiam defuisse. Vale.

EPIST. LII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Quid tibi pro tanta in me meosque cura dignum rependam? Officia tua revera aequare non possum: spondeo tamen, nunquam me cultu mentis et affectione cessurum. Nec ambigo etiam te pro benefactis solam boni animi mercedem exspectare. Sed in hac contestatione gratiae morari me longius pudor tuus non sinit: deberi enim judicas amicitiae nostrae quidquid ego credo praestari. Vale.

EPIST. LIII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Parva est commendatio scriptorum meorum, cum Eusebium familiarem vita innocens, et annosa militia bonis quibusque conciliet. Suo igitur praeditus merito, testimonium pro te meum, non ambitum postulavit. Et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut fidei satisfaciam, quam ut labantem gratificatione sustentem. Haec igitur petitionis meae summa est, ut in praeclaro pectore tuo formam circa se voluntatis meae inveniat. Vale.

EPIST. LIV.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Ut es solers omnium rerum, scis quantum legatio sollicitudinis habeat, quantum peregrinatio difficultatis circumferat. Haec domino et filio meo Attalo senatus desideria prosequenti, amor tuus levia et tuta praestabit. Suscipe igitur partes benignitatis et petitioni meae debitas, et tuo ingenio congruentes. Satis Attalo videbitur, quisquis erit eventus officii, curam pro se meruisse potioris. Vale.

EPIST. LV.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Saepe nos, ut condecet, litteris muneraris. Obsolescere enim quadam silentii rubigine animorum foedus existimas. Facias officium germanis studiis animisque conveniens. Pro qua re vicem tibi sermonis referre non distuli. Cujus ea solutio est, ut me affectui tuo etiam nunc sentiam debitorem. Omnia enim facili vicissitudine, et compensatione redduntur. Contractus vero amicitiae et religionis aeternus est. Vale, et ad scribendum diligens esse persevera. Nos litterarum solatia suggeremus, quibus aut animum mulceas occupatus, aut vicem referas otiosus. Vale.

EPIST. LVI.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Tua vetus humanitas nos hortatur opem poscentibus non negare. Pro Theodulo autem scribendi mihi ad te causa propensior est, cum sit colonus agrorum meorum, atque illi debita magis, quam precaria cura praestetur. Serva igitur consuetudinem tuam, et precibus meis, ut mos tuus promittit, inflectere: ut quidquid culpae aut erroris incurrit, contra illius meritum meo digneris interventu relaxare. Vale.

EPIST. LVII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Et virtutis et propositi tui est, bonos quosque suscipere: inter quos Alexander contemplatione honestatis jure censetur. Hunc et in adjumentum sui, et amoris in te mei gratia, familiaribus litteris prosecutus, impendio deprecor, ut illi favorem congruum tribuas, mihi vicissitudinem sermonis exsolvas. Vale.

EPIST. LVIII.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Duas oratiunculas meas nuper editas, ad illustres viros, virtutum et litterarum sacerdotio praeditos, Felicem et Minervium misi. Harum etiam te, ut amantem mei, si mediocribus ingeniis non offenderis, opto esse lectorem. Ipsi voluminis copiam facient. Ita enim studiose famam meam nutriunt, ut suffragia bonorum mihi nesciant invidere. Vale.

EPIST. LIX.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Sacras mihi litteras Julius agens in rebus exhibuit, leopardorum munificentiam continentes. Idem tuam desideratam nobis paginam simul tradidit. Principe igitur loco salutationis tibi solvo reverentiam. Dehinc postulo, ut pro me gratias agas votivae largitatis auctori: quae jucundior erit, si ei commendationem prosecutio opportuna praestiterit: et quod verecundia mea vix implere potuisset, oris tui affabilitas exsequatur. Spero enim ex mensura affectionis, quam de te mereor, quod cumulatissime possim magnitudinem nostrae gratulationis implere. Vale.

EPIST. LX.

recensere

SYMMACHUS DECIO. Onerabat verecundiam meam, quod prior scripseras. Continuo altera epistola tua gravatae fronti duplex fenus imposuit. Formido, quod cupio, ne mihi ante solutionem duorum contractuum tertius a te sermo tribuatur. Habet quippe hanc impatientiam, quae in te pollet, oris ubertas, ut intervallum vicissitudini neget, et officia nondum compensata praeveniat. Una igitur ad satisfactionem via superest; ut imparem me stylo fatear, quamvis cultu amicitiae parem non negem. Nec contumaciter fieri putes, quod tibi animi mei diligentiam confero. Alioquin frustra a te diligor, nisi affectione saltim nos patiaris comparari. Quare post hanc professionem meam laudatae facundiae donum frequenta: me, si rarior fuero, memento cessisse. An ego adversus judicium publicum provocem scriptis epistolarum regiarum magistrum? Nostrum est, pastorales inflare calamos; tuum sacris tibiis carmen incinere: nos obtundit otium, te usus exercet. Nisi forte hanc nostram privatae vitae vacationem magis opportunam frequentandis litteris putas. Vides non eodem motu flumina de stagno serpere, et de fonte properare. Omne quod in cursu est, viget. Continuatio experientiae, vires suas renovat. Sublatum tibi est, quod respondere potuisses. Fac deinceps, qui vales scribendi copia, ut tantum mihi afferat facultatis exemplum tuum, quantum ingenium meum non dedit. Vale.

EPIST. LXI.

recensere

SYMMACHUS PATRICIO. Denuntiaveram quod rarior in scribendo essem futurus. Quid amicitiae faciam, quae cogit, ut mentiar? Descivi a proposito: sed credo te hujusmodi probare fallaciam. Nunc velim cogites quam frequens esse debeas, qui spei amplius obtulisti. An non prior in me jaculatus es oris tui munera? Quibus ego veluti herbam porrigens, cum veniae petitione respondeo. Maneas oro promissis, et coeptorum tuorum diligentiam teneas. Fidem tuam convenio, qui me pene jactito mentitum. Vale.

EPIST. LXII.

recensere

SYMMACHUS PATRICIO. Ideo amicitia comparata est, ut officiorum vicibus mutua gubernetur utilitas. In rem praesentem spectat praefata sententia. Praesumo namque eximitatis tuae studio supplicationem fratris mei Callistiani, atque ejus uxoris, exsortem sacri beneficii non futuram; cui et aequitas desiderii, et usitata impetrationis forma suffragio est. Quando igitur nihil obstat oratis, admove juvandis precibus benevolentiam. Quae cum tibi innata sit, remittit mihi deprecandi laborem. Nam pene injuriam facit benignitati, qui anxie pe it, quod praestantis natura sponte promittit. Vale.

EPIST. LXIII.

recensere

SYMMACHUS PATRICIO. Tantum esse apud te loci Aurelio meo gaudeo, ut a me tibi traditus invicem sub commendatione reddatur. Vicisti nostram pro eo diligentiam, quam jubes accrescere. Itaque sum dicto audiens. Nulla enim caritas ita plena est, ut augmentum non capiat. Me domo abesse, et Campaniae pasci otio libens admittes. Nam soles amicorum prospera, voluptate partiri. Tibi honor militiae pariat fructus secundos: sit vita nostra secura, vestra conspicua. Vale.

EPIST. LXIV.

recensere

SYMMACHUS PATRICIO. Propinquorum meorum causas Martyrius prosequitur, qui has a me litteras in suffragium suum meruit. Quaeso ut effectum sperati de te favoris obtineat. Vale.

EPIST. LXV.

recensere

SYMMACHUS PATRICIO. In tuas manus veniet causa mei pignoris, adeo ut amica legibus fulciatur. Sed ut est multiformis plerumque perfidia tutorum, in varias se frequenter artes vertit. Obnoxios credo, nunc saltim sacro cessuros oraculo, si vestra aequitas suggerenda celebraverit. Vale.

EPIST. LXVI.

recensere

SYMMACHUS ALIPIO. Salutationis honore praefato, familiarem precationem tui animi annecto. Agris enim, quos in Caesariensi Mauritania possidemus, ut fieri amat per dominorum absentiam, nihil reliqui facit officii praesidialis improbitas. Saepe ad rectorem provinciae delata querimonia parvi habita est per ignaviam judicantis. Ergo, quoniam remedia minora non prosunt, ad majora confugimus. Feras opem, quaeso te, ne res tot injuriis exhausta succumbat. Debes hoc et tuae famae, et amicitiae meae; ut peculiariter juvare digneris justitiam postulati. Vale.

EPIST. LXVII.

recensere

SYMMACHUS ALIPIO. Qui sperat brevi se venturum in conspectum amicorum, solet scribendis epistolis abstinere. Mihi et illa spes, visendi te, integra est, et fastidium non creat litterarii usus officii. Celebro igitur honorem tuum salute dicenda, nec interim posco rescriptum: quia foenus styli mei fabularum munere ex proximo repensabis. Vale.

EPIST. LXVIII.

recensere

SYMMACHUS ALPIDIO. Intelligo diligentiam, quam sanctae domui tuae defero, nimium tibi esse compertam. Hinc est, quod mecum laeta communicas, et dominae ac filiae meae valetudinem stylo indicas in spem redire meliorem. Ago igitur uberes gratias, et Deos precor, ut tua secunda proficiant. Nobis tardior Africanarum navium commeatus incutit curas, et sterilitas conditorum. Quapropter ad collationem vocati, remedia patriae usitata promisimus. Sed votis opus est, ut voluntariae sponsioni solutio prompta respondeat. Vale.

EPIST. LXIX.

recensere

SYMMACHUS ALPIDIO. Tradiderunt memoriae, qui res priscas locuti sunt, in judicium quemdam vocatum, quod Aricia tenus precarium de amico cantherium mutuatus, ulterioris clivi ardua praeterisset. Fuerit haec parcimonia, et diligentia pauperis saeculi, ut praetervectus decretum locum, commisisse in amicitiam diceretur. Assumpsi igitur, quod amor tuus ingerebat; tantumque absum a metu succensionis tuae, ut sperem ultro bonam fiduciae meae gratiam. Necesse est enim probes quod ipse fecisses. Sed quid haec tanquam purgata produco? De Formiano scribo integer valetudinis; unde equorum copulam magis exercitam quam fatigatam remisi. Mulos paulisper tenebo. Hanc enim dederas optionem: quam si repudiassem, viderer libentius in usurpandis uti animo meo, quam in permissis tuo cedere. Vale.

EPIST. LXX.

recensere

SYMMACHUS ALIPIO. Cum molestias urbanas retracto, abesse delectat: cum vos cogitatione contemplor, taedet absentiae meae. Medium est igitur levamen in litteris: quas ideo ad te dedi, ut simul et amicitiae satisfaciam, et secutus exemplum, tuas mihi epistolas praestes, in quibus vides plus esse solatii. Vale.

EPIST. LXXI.

recensere

SYMMACHUS ALIPIO. Plurimum mihi opis atque adjumenti tuae litterae ad confirmationem sanitatis impertiunt. Primo, quod te memorem nostri esse testantur: dehinc, quod indicia tuae prosperitatis apportant. Fateor igitur adhuc infirmam valetudinem meam scriptorum tuorum assiduitate refoveri: atque intelligo, quid ex praesentia tua commoditatis habiturus sim, cum tantum ex litteris salubritatis indicibus accipiam. Vale.

EPIST. LXXII.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. Mediolanum profectus haec scribo, et hinc honorificentiam vobis debitae salutationis exhibeo. Aequum est, ut mea cura de vobis relatu piae vicissitudinis mitigetur. Valete.

EPIST. LXXIII.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. Pervenimus, sed venisse jam poenitet. Nam ubi primum solum Baiani littoris contigi, statim pedis dolore correptus sum. Atque ideo pauca dictavi, mox in scribendo futurus uberior, si me sanitas optata respexerit, et vestrae invicem litterae provocaverint. Valete.

EPIST. LXXIV.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. Primo adventu, ut scripto superiore signavimus, valetudo nostra percussa est: seu insalubribus aquis, sive aeris mutatione. Fors viderit. Nunc status melior coepit adversa tenuare: sed prae caeteris remedio fuit, quod vos salvere cognovimus. Quod si etiam reditus nostri tempus inquiritis, ad idus Octobris legere iter, si dicto fortuna adsit, optamus. Valete.

EPIST. LXXV.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. Scio et desiderari et exspectari a vobis litteras meas, quia moris est, ut munus hujusmodi a proficiscentibus inchoet. Auspicium ergo vobis servandae inter nos salutationis emitto; nequaquam dubitans, tanquam signo dato ad respondendum vos desides non futuros. Valete.

EPIST. LXXVI.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. Religiosum atque votivum est, ut a quaestoribus candidatis dona solemnia potissimis atque amicissimis offerantur. Quo in numero jure censemini. Offero igitur vobis eburneum dypticum, et camstellum argenteum librarum duarum filii mei nomine, qui quaestorium munus exhibuit: et impendio precor, ut hanc honorificentiam dignemini gratanter amplecti. Valete.

EPIST. LXXVII.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. Subesse aliquas silentio meo causas sponte aestimare potuistis: nam quomodo omisissem religionis munia, si valerem? nunc paulatim dolore cedente officium salutationis differre non potui. Vestri erit muneris referre mutuam vicem. Quae mihi dies optata pertulerit, ad convalescendum fomenta praestabit. Valete.

EPIST. LXXVIII.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. Postquam paginam, quae vobis salutationem ferret, emisi; tempore affuit, qui mihi vestras litteras exhiberet. Quarum perceptione principio laetatus; ubi commune pignus decubuisse cognovi, conflictatus sum repente amaritudine lectionis. Sed quia filium nostrum redditum sanitati subjuncta docuerunt, in tranquillum denuo animus remigravit. Meae valetudinis statum scriptis superioribus indicavi; cujus denuo meminisse non opus est, ne vos sollicitae scriptionis iteratio conturbet. Valete.

EPIST. LXXIX.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. De reditu filii nostri Fausti praenuntias paulo ante litteras misi, ut accelerata securitas desiderii vestri impatientiam mitigaret; sed munus salutationis iterare ipso etiam proficiscente non piguit. Capite igitur geminam voluptatem: primo ex ipsius reditu; dehinc ex sermone fraterno, quo vobis redditos sanitati communes liberos indicamus. Valete.

EPIST. LXXX.

recensere

SYMMACHUS FRATRIBUS. Superioribus diebus litteras frequentavi; sed nulla assiduitas potis est animum amantis explere. Puto autem vobis ad cognitionem sufficere, quod valere nos scribimus: licet commune pignus paucis diebus sanguinis effusione vexatum, otii nostri minuerit voluptatem; quod jam divina ope ad plenam sanitatem coepit emergere. Valete.

EPIST. LXXXI.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Fortuna cum civibus nostris revertit in gratiam, postquam te sibi respublica vindicavit. Annumerandus est igitur caeteris sperantibus aequitatem Jucundus amicissimus meus; quem morbo jam diutino gravem, praefectura eminens ad cognitionem privatae litis exciverat. Est illi quidem votivum, sub examine tuo respondere propositis. Sed valetudo voluntati obnititur, quae effusione sanguinis sauciata, itinerum recusat incerta. Nec deerit jus adversantis petitioni, si ad Vicarium tuum disceptatio transferatur. Haec igitur summa est postulati: ut cum causae nihil de loco pereat, salutem homini peregrinatio remota conciliet. Vale.

EPIST. LXXXII.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Instruenda mihi atque adornanda praetura est, ad cujus editionem magnitudinis tuae processus animavit. Incoeptum enim meum viribus fratris utetur. Quaeso igitur mecum religiose votiva officia partiaris, et familiaribus meis ad Hispaniae longinqua pergentibus, ob equorum curulium coemptionem, suffragia promovendi negotii digneris annuere. Longum fiat, si velim litteris praestanda percurrere. Capita rerum subjecto indiculo strictim notavi. Tibi integrum erit adjicere beneficia, si qua stylus petentis omisit. Vale.

EPIST. LXXXIII.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Si quid pro amico atque unanimi meo Jucundo priora scripta valuissent, agendis magis gratiis, quam renovandis petitionibus a me sermo impenderetur: sed quia in civili negotio auget ejus infirmitatem crebra conventio, jam non pro causa, sed pro valetudine familiaris mei instauro sermonem. Et certe difficilis impetratio esse non debuit, postquam illi divinus affatus longae peregrinationis gratiam fecit: cujus rei exsecutionem miror esse difficilem, cum lenitas tua soleat talia etiam sine rescripti auctoritate praestare. Impensius igitur quaeso, ut Vicarii foro saepe in his judiciis agitata causa reddatur: quando hoc et sacrae litterae imperant, et judiciorum non refutat humanitas. Vale.

EPIST. LXXXIV.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Primam mihi scribendi causam religio fecit, ut amicitia nostra litteris excolatur. Secundam suggessit humanitas, ut viro optimo Thalasso familiari meo tua concilietur affectio. Superest ut et mihi sermonis tui vicissitudo respondeat, et commendato ex sententia procedat optatum. Vale.

EPIST. LXXXV.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Et mei circa te propositi ratio poposcit ut scriberem, et viro clarissimo, atque ornatissimo Eusebio adstipulatio mea deesse non debuit: quem probe de optimis viris meritum quaeso tua benignitas muneretur. Nam laudabilis quisque hanc solam mercedem pudoris atque honestatis exoptat, ut ad intimam familiaritatem bonorum, tuique similium, pura conciliatione perveniat. Vale.

EPIST. LXXXVI.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Omnis commendatio amicis testimonium tribuit, suffragium praestat incognitis. Processus igitur, vir ornatissimus, filius meus, non est in ea parte numerandus, cui beneficio scripta praestantur; sed potius in ea, cui vicissitudo ex amore persolvitur. Puto jam liquere tibi, quae circa illum familiariter tenenda sit forma judicii, quem sine favore commendo. Dignum est igitur, quantum apud me meriti collocavit, tantum apud te benignitatis inveniat. Vale.

EPIST. LXXXVII.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Numidam familiaritas nostra apud te debet juvare: quem tuo trado suffragio, ut meritum, quod apud nos honestis officiis collocavit, tua pro me cura compenset. Mores hominis ex meo pende judicio, et in omnibus quae utilitas ejus exquirit, votum commendantis imitare. Vale.

EPIST. LXXXVIII.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Amicitiae parentum recte in liberos transferuntur, ut caritas semel inita successoribus eorum velut haereditario jure proficiat. Quo nomine optimi quondam viri Gregorii filium diligendum pariter ac tuendum recepi. Fuit enim mihi cum patre ejus fidum foedus animorum; sed religionis debitum tecum opto partiri. Quapropter quaeso ut curam meam pro eo in his quae usus poposcerit exsequaris. Inter caetera autem vota juvenis praecipuum liberalis animi signum est, quod cupit foro tuo non obscurus ortu actor accedere: cui (ut spero) et magisterium splendore dicendi, et suffragium mentis bonitate praestabis. Vale.

EPIST. LXXXIX.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Jamdudum litteras meas in manus tuas credo perlatas quibus allegavi quod judiciis approbatum est, amicum meum Jucundum, quanquam tui examinis cupidum, per valetudinem non posse proficisci. Hujus in dies morbus augescit: et ideo repeto postulatum. ne incidat invidiam contumaciae, qui miserationem meretur. Et sane civili causae nihil decerpet humanitas, si ad Vicarium vestrum transferatur examen. Nam pariter et laboranti detrahetur injuria, et negotio finis debitus eveniet. Vale.

EPIST. XC.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Probavit effectus non immerito a me sperata, quae praestare dignatus es, magisque me culpam potuisse contrahere, si apud amantem, Praetorias pignoris nostri necessitates pudore tacuissem. Ornari ergo nos gaudeo frequentibus amoris tui testimoniis: et volo speres, quidquid gratiae editio nostra quaesiverit, ad tua beneficia me cedente referendum. Vale.

EPIST. XCI.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Honores quidem semper vitae ac litterarum splendore gessisti. Sed bonorum nunc omnium gratulatio est, etiam publicum tibi decus esse delatum. Opto igitur ex sententia partis fruaris insignibus, et provectus in cumulum gloriae, magnitudinem judicii imperialis aequipares. Vale.

EPIST. XCII.

recensere

SYMMACHUS MESSALAE. Officii mei est nuntiare quod valeam; voti, ut te salvere cognoscum. Ergo indicio prosperorum meorum partes amantis implevi; tu mihi adhuc debes sanitatis tuae gaudia. Quae ut solida fide in notitiam meam veniant, et Deorum favor, et tua scripta praestabunt. Vale.

EPIST. XCIII.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. Amico animo gaudia nostra participas, et integratum Flaviani filii mei honorem styli gratulatione prosequeris. Dignus laeta cui semper eveniant. Hanc autem dignationis tuae benignitatem scio ab illius instituto manare, qui praestitit. Laudabiliter igitur sequeris magisterium optimae voluntatis. Tene, quaeso, ut facies, constantiam rerum bonarum; illum imitare, nos dilige. Vale.

EPIST. XCIV.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. Honor militiae vestrae dantis beneficiis enitescit. Cum igitur te meritorum ratio summis proximum faciat, famae et gratiae decus benignitate conquire. Nec procul abest, de quo hujusmodi fructum capessas. Juvandum enim tibi filium meum Desiderium litterae ingerunt; virum, praeter fortunam, cunctis rebus ornatum, quas sibi hominum cura praestat. Sed illa quoque cum eo in gratiam, si faveris, revertet. Restat ut velis, quod pro loci ac meriti tui viribus potis es, sic facile inclinatum amici nostri negotium depulsa lite sanabis. Vale.

EPIST. XCV.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. Amplecti amicitias domini et filii mei Flaviani ante dignatus es. Sed nunc tempus datur, ut illi documenta verae familiaritatis exhibeas. Sacris enim D. N. Honorii augustissimi principis litteris ad officium magnifici consulis evocatus, occasionem dabit, qua et ipsius meritum judicio tuo pateat, et tua in eum affectio clarescat. Interea partes parentis interventus meus exsequitur. Nec in dubium venit quid ponderis habeat pignorum commendatio apud eum qui suos diligit. Haec autem summa est desiderii mei, ut in animo tuo reperiat amorem meo similem. Vale.

EPIST. XCVI.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. In favorem me Dynami cohortaris, cujus tibi amore non cesserim. Est enim vir artium bonarum, cultus, ornatus. Libens itaque in tuam concedo sententiam, dignumque esse praedico qui nostro ordini copuletur. Sed adjicienda est ei praerogativa militiae, ut beneficio allectionis utatur. His quippe tantum munia relaxari divalia constituta voluerunt, quos castrensis honor illuminat. Si igitur et hoc insigne detuleris, quod annonarum et evectionum cumulet adjectio, prono cursu in consulares legetur. Quare in tua manu est et illius meritum, et meum studium supplementis talibus adjuvare. Interea nimis miror, quod in viro illustri Flaviano domino et filio meo, nec gradum honoris, nec jus amicitiae cogitasti. Nam cum praestans auctoritas tua vinarii tituli debita flagitaret, usque ad officii multam condemnatione progressa est. Patienter admitte, neque praefecturam, neque amantissimum tui virum tali contumelia debuisse perstringi. Quaeso igitur, ut tantum ei posthac deferre digneris, quantum tibi invicem convenit exhiberi. Ego certe amborum parens nihil a te patior stridoris emergere: quinimo religiosis officiis crescere inter vos causas mutui amoris exopto. Vale.

EPIST. XCVII.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. Cepi ex litteris tuis gaudium, postquam familiares meos ad Hispaniam commeantes adjutos epistolari commendatione docuisti. Quare acceptam gratiam et mente contineo, et ore contestor. Facit autem verecundia tua, ut de hoc parcius loquar; affectum enim, non verba desideras. Vale.

EPIST. XCVIII.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. Jamdudum desideratas litteras tuas, nunc immodica animi gratulatione suscepi. Debita igitur reverentia et amore respondens, adjicio, ut in reliquum frequentare digneris munus voluptabile, quod sponte tribuisti. Sed huic postulato non opus est immorari. Neque enim petitio mea debet elicere, quod tua promittit benignitas. Vale

EPIST. XCIX.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. Cultum amicitiae libenter exerceo. Video enim mihi a te talionem curae parilis non negari. Magnus autem diligentiae incentor est amor tuus. Quare beneficii loco exprobrare non possum, quod ex debito defero. Ipse enim tibi auctor es officiorum meorum, quae scribendi assiduitate sollicitas. Vale.

EPIST. C.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. Sentio quid mihi affectionis invicem deferre digneris. Sed vehementer admiror, quod dominum filium meum Flavianum, qui te parili amore complectitur, erga amicitias tuas imparem esse suspiceris. Si igitur aliquid in assertione mea putas esse gravitatis, oro ut hujusmodi persuasionem me assertore deponas; et expulsis aliorum susurris constantiam serves sanctis moribus tuis et amicitiae congruentem. Certe, si quid in notitiam tuam aemulus sermo pervexit; mecum quaeso participes, ut amaritudo, quae ex aliorum insimulatione concepta est, fidis purgationibus diluatur. Vale.

EPIST. CI.

recensere

SYMMACHUS LONGIMANO. Sancto Eusebio arbitror pro summa commendationis sufficere, quod eum mihi profiteor approbatum: et ideo verbis pluribus elaborare non debeo, ut ei tuam conciliem voluntatem. Praesumptum quippe teneo, his, qui mihi fida obsequia detulerunt, favorem tuum minime defuturum. Nos ex sententia valemus; libenter habituri, si sospitatis tuae litteras non negaris. Vale.

EPIST. CII.

recensere

SYMMACHUS PETRONIO et PATRUINO. Pro cognitis et probatis pauca dicenda sunt. Mei enim officii, non sui meriti testimonium ferunt. Quapropter laborare non debeo, ut praestantiae vestrae domini et filii mei Flaviani merita commendem: siquidem vetus inter vos amicitia vertetur ad usum feliciorem. Mei sermonis haec summa est, ut in patriam redux sibi perpetuum amorem vestrum, mihi mutuam reportet salutationem. Valete.

EPIST. CIII.

recensere

SYMMACHUS PETRONIO et PATRUINO. Opto ut hanc salutationem vigoris integer et prosperis laetus accipias. Tradetur autem ad optimum virum Desiderium, cui maximam laudem pura vita conciliat. Testis haec officii mei pagina; relatura plurimum boni, si te pronum in amicitiam tradentis attraxerit. Nam ut respondere digneris, enitendum mihi pro tuo amore non arbitror. Haec una voti mei cura est, ut favorem commendatus acquirat, redeatque laudator beneficiorum tuorum; quorum utilitas ad illius commodum, ad meum sensum gratulatio redundabit. Vale.

EPIST. CIV.

recensere

SYMMACHUS PETRONIO et PATRUINO. Video Flaviani filii mei honorem propterea hucusque jacuisse, ut ei testis melior eveniret. Inciderat in tyranni justitiam judicio bonorum temporum reservandus. Sed praestitit illi amissio praefecturae, quod mutavit auctorem. Quae igitur verba tantum munus aequabunt? Conjungite, oro vos, nobis, ad referendas praecelso viro gratias. Nam cum singuli vincamur rei magnitudine, opus est laudatoribus multis, ut numerus impleat onus debiti. Et sane dominus pectoris mei, a quo profectum est beneficium, non ex alterius verbis, sed ex gaudio conscientiae mensuram facti sui colligit: nec ignorat talia esse, quae praestat, ut vineant spem solutionis. Nos tamen gratiae vicem, fide amicitiae et observantiae rependemus: damusque huic rei obsides animos, quibus satisfaciunt liberi lucis auctoribus. Piis enim contractibus amor sufficit. Vale.

EPIST. CV.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Agendis D. M. comiti excellentissimo viro gratiis par esse non potest mediocritas verborum meorum. Tibi igitur hoc munus injungo, ut de impetratis evectionibus in adminiculum praetoriae functionis, habitum mentis meae apud eum plenius exsequaris: simulque digneris eniti, ut in rem missis celer ad Hispanias transitus impetretur. Appetit enim tempus editionis, metusque mihi est ne equorum curulium tarda coemptio, et morosa deductio sollicitis arctetur angustiis. De hoc etiam sublimem virum et praecellentissimum comitem, securus impetrationis oravi. Adjeci praeterea commonitorem, cujus suffragator esse dignaberis: ut si molesta petitio non videtur, familiares meos, datis ad potissimos Hispaniarum litteris, prosequatur. Satis dictum est. Si quid aliud tuis auribus amicorum meorum sermo suggesserit, oro, ut in curam sancti et fidelissimi pectoris tui recipere non graveris. Vale.

EPIST. CVI.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Amor mutuus facit ut tibi ex usu meo agenda delegem. Cum igitur filii mei praetoria instet editio, quam vir illustris comes, omni virtutum genere sublimissimus, suis evectionibus juvare dignatus est, coemptioni equorum curulium celeritas admovenda. Quare quaeso te ut familiares meos ad Hispanias missos nulla tarditas demoretur: quos commendari tuis litteris volo, ut illis merita tua Hispanorum mentibus impressa suffragio sint. Vale.

EPIST. CVII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Juliani Agentis in rebus molestiam novi, natales probo, fortunam doleo. Fatalibus enim malis diu et graviter exhaustus est. Sed credo cum eo omnia in gratiam reditura, si patrocinio tuo et humanitate foveatur. Plura non dicam, cum praeclaris moribus tuis familiare sit opis indigos sublevare, et huic petitioni meae etiam tuae mentis natura consentiat. Vale.

EPIST. CVIII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Post consensum partium, post vinculum pactionis, allegataque in judicio monimenta placitorum, filius meus Caecilianus denuo ad incerta litis attrahitur. Nota est tibi qualitas causae, merito omitto comperta stylo exsequi. Hoc tantum de sancto animo tuo impetratum volo, ut iisdem viribus, quibus luctamina sedasti, repetitae medearis injuriae: quia justitiam tuam debet acrius incitare adversum fidem placiti rupta concordia. Vale.

EPIST. CIX.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Aperta est improbitas eorum qui reducunt in quaestionem pactionibus terminata, et per impatientiam quietis finem jurgii secunda lite commutant. Aestima igitur filii mei Caeciliani dolorem, cui otium conciliare non potuit damnis patrimonii empta concordia. Nam reducitur in longinqua judicia, quibus facile, si suffragium tuleris, eruetur: est enim in te atque fratre portus omnium, quos fortuita sollicitant. Prolixior in petendo non esse debeo, cum causae qualitas, et tua justitia plus de te favoris quam meus interventus eliciat. Vale.

EPIST. CX.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Duo ad me bona paritis voluptatis recentes nuntii pertulerunt: et vos justis honorum crevisse processibus, et domino ac filio me Flaviano fructum privati otii esse delatum. Sumpta igitur gemina fide, vestras litteras super hoc exspectare debui, quas aestimavi per verecundiam differendas. Quare aestimationem laetitiae meae vobis relinquo: quia mensuram ejus de vestro in nos amore colligitis. Sed his gaudiis etiam illa opto conjungi, quae de praetoria editione filii mei jam pridem postulata meministis. Nam vehementer admiror, justis et solemnibus desideriis nondum arrisisse sacrum rescriptum. Itaque secundis litteris rursus oravi, ut petitiones nulli graves, mihi vero jucundas, quibus missa pariter etiam minorum magistratuum exempla suffragantur, benigne, ut mos ejus est, tradi jubeat effectui. Sed beneficentiam tanti viri, cui semper voluptas est supra spem magna praestare, promptiorem spe reddendam, si, ut frequenter poposci, vestris admonitionibus provocetur. Vale.

EPIST. CXI.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Fratrem meum Severum multo sermone prosequerer, si novo aditu amicitiam tuam peteret, aut praedicationi ingenium ejus conveniret. Parco igitur copiae, tuoque judicio, ut justitia diligentiae tuae potius voluntati quam meis litteris applicetur. Vale.

EPIST. CXII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Cum tibi omnium meorum cura praecipua sit, praesumo filio meo Arcentio spectabili viro, quem mihi adjungit affinitas, intimam familiaritatem tuam posse reserari, quam merito illi et vitae decus, et familiae antiquitas conciliat. His propriis ejus bonis etiam meae preces in augmentum commendationis accedunt: ut plane dubitare non possim cumulatius ei, meum testimonium, et tuum judicium profuturum. Vale.

EPIST. CXIII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Dominum et filium meum Attalum de summatibus viris ad dominos et principes nostros amplissimus ordo legavit, instructum variis de more mandatis, quae spectare visa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris, futurum reor, ut illi pro labore fructus accommodet. Quaeso igitur, vel legationis merito, vel meo nomine in optimum virum bene consulas; qui satis animi confirmatus est suffragio tuo successuram felicitatem. Vale.

EPIST. CXIV.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Beatum te, qui honorum emeritus otiaris. Nos in patriae salo vivimus, et fluctibus verberamur. Quorsum ista protulerim, dominus et filius meus Attalus eloquetur: cui spes visendae praestantiae tuae laborem peregrinationis fecit optabilem. Vale.

EPIST. CXV.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Duo mihi pariter jucunda delata sunt. Primo sermo tuus; qui etiamsi continuus, fastidium non moveret. Dehinc fratris nostri Frumentii exoptatus adventus; quem ego in numerum bonorum esse referendum, priusquam morum ipsius periculum facerem, ex praerogativa tui testimonii judicavi. Sed ubi propiore congressu probitatis ornamenta patuerunt, adverti eum minus quam ratio postulabat per verecundiam praedicatum, ne ipse se laudatione sua mandata litteris videretur ingerere: his ergo muneribus optatum tibi solvo responsum, quo me agere ex sententia, et frui commoda cum meis valetudine recognoscas. Huic autem rei nihil adjiciendum puto, cum solo nostrae salutis indicio gratulatio fraterna possit expleri. Vale.

EPIST. CXVI.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Scis pro insita tibi humanitate, quid parvulis, et parentum suffragio destitutis benignitatis ac misericordiae debeatur. Merito mihi apud te utendum esse non arbitror longo ambitu litterarum pro illustris memoriae viri Severi filiis: qui nisi bonorum judicum juventur auxilio, praedae atque injuriae subjacebunt. Quidquid eorum poscit utilitas, favor tuus non gravetur impendere: ut publico saltim defendantur adjutu, qui familiaribus adminiculis deseruntur. Vale.

EPIST. CXVII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Exsortem te sermonis mei esse non patiar, neque a scribendi perseverantia silentii tui imitatione deducar. Scio enim plerumque non amicitiae negligentia, sed obstrepentibus curis officia retardari. Velim idem credas, et in posterum curam capessas integrandi istius muneris, quod ipse jam pridem moraris. Ero tunc promptior exhibendis litteris, qui ne nunc tempero, cum gratiam mutuam non reporto. Vale.

EPIST. CXVIII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Certum habeo nihil apud animum tuum amicorum litteris esse jucundius: et ideo promptissime frequento colloquia, quae scio apud eximium virum magni esse momenti. Superest ut ipse quam benigne litteras meas sumis, tam libenter indicia propriae sospitatis emittas. Vale.

EPIST. CXIX.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Cordi est frequenter alloqui vos, ne videatur apud me officiorum familiarium cura tepuisse. Atque ideo salutem votis opto, litteris dico: petens ut si quando styli usus intervallo longiore cessaverit, causam silentii non voluntati, aut desidiae, sed occupationibus applicetis. Vale.

EPIST. CXX.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Athanasius V. C. peregrinationis injuriam justo dolore suscepit. Nam pactae ei, et nobis arbitris junctae obligatione pignorum nuptiae denegantur. Exaggerarem facti hujus invidiam, nisi verba rebus essent minora. Ipse apud te quod quaesito opis est, plenius eloquetur. Orare non debeo, ut tuo juvetur auxilio, quod illi et amor tuus spondet, et munita legibus causa conciliat. Vale.

EPIST. CXXI.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Scio ad indicium amicitiae pertinere, quod religionem tuam participem nostrae necessitatis assumo. Suscipe igitur, quaeso te, proclive mandatum, quod pro mutua diligentia etiam non rogatus curare deberes. Ursi quam plurimi ad editionem muneris nostri ex Italia devehuntur, quos cupimus celeriter in usum exhiberi. Dignare igitur eorum transitum studio et diligentia vindicare; simulque adhibere custodiam, ne qua fraus avara commutet. Maxime autem rumpendae sunt morae, quia dies proximus functioni cogendo apparatui non relaxat inducias. Vale.

EPIST. CXXII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Probo modestiam tuam. Sed damno mihi esse non debuit, dum sperata exspectat impleri. Et certe nunc postquam rei effectus finem silentio dedit, dispendium meum frequentior stylus sarciat. Est aliud quo cuncta scripta compenses. In agendis D. M. Consuli pro beneficio suo gratiis nostram sortire personam, eo affectu, quo amicorum tibi gaudia vendicas. Sed, ut scio, luculentioribus verbis, et propter ingenii tu magnitudinem, et sine adulationis pudore absentis gaudium prosequeris. Adde, si placet, quod ante postulatum tenes, ut aliarum Lybicarum mihi emptio sacra auctoritate praestetur. Quo impetrato omnium perceptionum donum putabo. De juvene autem meo retexere non laboro, quae sponte meministi. Intelligo enim remitti modestiae meae precandi necessitatem, cum libentius a sublimi et magnificentissimo viro non exspectata praestentur. Vale.

EPIST. CXXIII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. In viro optimo et amicissimo meo Perrocio Romana simplicitas est. Taceo quod illum longa militia et inculpata cohonestat. Minora enim caetera facit morum ejus inspectio. Hunc unanimitas vestra ante non didicit: judicium meum secuta suscipiat. Si visu vestro jam ei opus fuerit, quaeso ut illi honor testimonii mei conciliet apud vos amoris augmentum. Vale.

EPIST. CXXIV.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Amicorum liberis usui esse debemus, quod etiamsi ipse nescirem, tuo exemplo et imitatione didicissem. Ad hanc sententiam pertinet, qui tibi litteras exhibebit. Fungitur autem militia in scriniis litterarum: cui satis opis et felicitatis eveniet, si ad clientelam splendidissimae domus tuae meruerit pervenire. Vale.

EPIST. CXXV.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Athanasium bonis artibus clarum securius amare coepi, postquam de eo judicium tuum comperi. Magna enim praerogativa est, placuisse sapienti. Quare commendatione ejus abstineo, ne minora afferam, quam te credo sentire. Illa pars mihi pronior dictu est, ut ames in eo spem quam dedisti, addasque inchoato beneficio perfectionem. Quam si aliquis eventus eluserit, effice, oro te, majora praestando, ut illi prioris voti prosit amissio. Vale.

EPIST. CXXVI.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Non novum atque intentatum refero postulatum, sed quod ingestum tuis auribus recognoscas. Illustris memoriae viri Rufini expraefecti urbis filias paterna affectione defendo: quarum sollicitudinem per vos, quibus reipubl. cura est, opto tutari. Et ideo precator accedo, ut quidquid clarae quidem, sed miserabilis domus usus exegerit, facili impetratione mereantur. Res namque illis est per Apuliam, non tam reditu ampla, quam censu. Haec nisi bonorum judicum fulciatur auxilio, publicis oneribus fessa succumbet. Opis igitur tuae levamen exspectat. Me quoque tibi facies gratiae debitorem, si gravi pondere victam salutaris defensor erexeris. Vale.

EPIST. CXXVII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Promptiorem me circa Herennii laudabilis viri defensionem judicia vestra fecerunt. Habet enim plurimum voluptatis electio, et provocant animum sperata praesidia. Sed meum non est, scripto ostentare quid negotio promovendo cura nostra contulerit. Narrabit haec vobis ille quem juvimus, simul ipsius rei exitus officia testabitur. Cuncta enim, quae direptio sparserat, investigata patuerunt. Itaque in jus Herennii revertetur legibus quidem debita, sed patris sensui acerba successio. Nunc vestrae de me existimationi gratias ago atque habeo: et spero fiduciam nostri apud optimates viros esse mansuram, cujus documenta coepistis. Vale.

EPIST. CXXVIII.

recensere

SYMMACHUS PATRUINO. Amor in te meus ex summis opibus annititur, ut in dies singulos bonorum tibi cultus accedat: tantum abest ut sinam veteres tibi amicos insimulationum improbitate decerpi. Inter quos vir clarissimus Scipio virtutum tuarum, me quoque teste, laudator, spoliatum se amore tuo per aemulos ingemiscit. Sed mihi verisimile non videtur, stabilitatem animi tui rumoribus falsis potuisse mutari, cum bene conscius vitae nihil in se maledicis licere sermonibus debeat aestimare. Quare hortor et deprecor, despuas, si qua sunt inculcata mendacia, atque hunc honorem meritis tuis vendices, ut qualis ipse es, talem te ab omnibus intelligas judicari. Nemo in te transferat odii sui semina. Jam dudum enim genus est artis, ad alendas vires discordiae suae, sollicitare metum potiorum. Non ibo longius, cum mihi impetrationem spondeat sapientia morum tuorum, quam puto eatenus responsuram litteris meis, ut non tam ignovisse te Scipioni quam nihil de eo asseras credidisse. Vale.

EPIST. CXXIX.

recensere

SYMMACHUS SIBIDIO. Curam de te meam nolo ex epistola metiaris. Pauca salutantium verba sunt, sed vota prolixa. Liceat igitur imitari erga te parcimoniam religionum, quibus jura amicitiae conferuntur, et officium pium brevi pagina tanquam parvo aere persolvetur. Neque enim devotio requirit excursum. Tibi autem praescribo styli terminos. Erunt mihi quae de te scripseris nimis magna, si laeta sint. Vale.

EPIST. CXXX.

recensere

SYMMACHUS SIBIDIO. Aeger est animus meus, quandiu fides certa sit quod portum sanitatis intraveris. Huic exspectationi satisfacias volo. Non enim mihi honorem fieri obsequio litterario, sed magnae sollicitudinis levamen tribui exopto. Vale.

EPIST. CXXXI.

recensere

SYMMACHUS SIBIDIO. Nunquam efficies silendo, ut me ad parem voluntatem ducat imitatio. Cogito enim non quid temporali causae, sed quid perenni amicitiae debeatur. Cumque sim mei officii severus arbiter, curam tuam casu saepius quam fastidio credo cessare. Sed ne longa colloquii intercapedo, quamvis tui amantem, cogat timere neglectum, quaeso constanter munia familiaritatis exerceas. Quo enim pacto intelligere possum grata esse quae defero, si negaveris quae reposco? Vale.