EPISTOLA PRIMA.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Diu siluisse me fateor, ut fiduciam scribendi tuus sermo praestaret. Sed cum perspicerem, nec dum ullo invitamento officii provocari; prior in verba salutationis erupi, plurimum rogans, ut exempli istius imitator esse digneris. Vale.
EPIST. II.
recensereCS. CS. Abundat Flavianus filius meus, ad promerendam conciliationem bonorum, suis paternisque suffragiis. Sed interest amoris, quem vere pignori meo debeo; ne dum meritis illius nihil deesse contemplor, officium parentis omittam. Facio igitur, quod redundet, et cumulum impono perfectis. Et hoc ad conjungendum Flaviano meo praestantiae tuae animum multum credo valiturum: quia mihi pro beneficio intelligis imputandum, quod illi solo judicio detulisses. Vale.
EPIST. III.
recensereCS. CS. Vir spectabilis Rufinus, et in ordinis nostri lectissima parte censendus, cum in obsequia tibi debita pergeret, invidere se mihi credidit, nisi nostra susciperet. Igitur a me reddendam defert salutationem, quam tibi saepe deferrem, si esset facile similes invenire. Rarus igitur est sermo, quia rara est talis occasio. De ipso nihil dicimus. Meriti enim proprii conscius, suspiciones gratiae fugit, et in examen tuum veniens non vult sui commendationem testi magis debere quam judici. Vale.
EPIST. IV.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Quid de Afrorum dolore et militarium virorum querelis consultus praecepto sacro amplissimus ordo censuerit, plane atque aperte gestorum curialium inspectione cognosces. Sed quia me quoque familiariter indicem gestae rei esse jussisti, summatim quae decreta sunt non tacebo. Lectis domini nostri Honorii Aug. litteris atque sententiis, decursisque omnibus paginis, quae Gildonis crimina continebant, par bonorum motus erupit. Consulti igitur in senatu more majorum (neque enim legitimo ordine judicii auctoritas stare potuisset), ingenti causae devotis sententiis satisfecimus. Adjecta est post rei damnationem pro alimentis populi Rom. supplicatio. In metu enim sumus, ne obsit commeatibus annonariis medii temporis mora, et perturbatio plebis oriatur. Veniet in manus tuas, quid pronuntiaverim. Reperies et facti hujus me asseruisse justitiam, et apud D. nostrum Arcadium causam publicae egisse concordiae. Vale.
EPIST. V.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Commendationem non desiderat, qui ad agendas gratias pergit. Et ideo Flavianus filius meus fretus culminis tui beneficiis levat istiusmodi labore curavi parentis. Restat, ut scribam, quod illius coram gratulatio sequetur, nihil esse ad integrandas fortunas hominum virtutibus tuis promptius. Reddideras inclinatum pristinum statum, et putabaris consumpsisse praestanda. Nunc adjecta est ei honorabilis evocatio. quam testimonii tui juvit auctoritas. Novos beneficiorum gradus invenis, et inconstantem putas amorem, qui incrementa non accepit. O felicis ingenii benignitatem! Quid Flaviano meo amplius velim nescio, cum tu sponte praecurrens impudentes nos facias aestimari, si adhuc aliquid optamus. Vale.
EPIST. VI.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Evectiones impetrasse me gaudeo, quibus praeturam filii mei, virtute qua polles, juvare dignatus es. Restat ut cumules quae magnifici animi consuetudine praestitisti, et familiares meos in Hispania, missos ob equorum curulium coemptionem, transcurrere protinus jubeas, quia tempore futurae editionis urgemur. Illud autem de te petere non audeo, sed tuo relinquo judicio, an effectum desiderii mei datis ad amicos litteris praecipias adjuvari. Vale.
EPIST. VII.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Agendis tibi gratiis pro Flaviano filio meo, usquequaque imparem me sentio. Et cum sint verba rebus faciliora, beneficii tui magnitudinem dictis aequare non possum. Neque enim mea tantum gratulatio est, quod cum illo honor amissus revertit in gratiam. Senatus bonique omnes, hanc inter se partiuntur. Quocirca arduum est, ut unius sermo compenset, quod tantorum affectio contraxit. Dabis igitur veniam pro te pauca dicenti. Majus quiddam est honorem restituere quam dedisse. Haec enim fieri fortuna consentit: illud contra ipsam praestat humanitas. Praemiserat alia exempla clementiae receptus coelo principum parens, et Flaviano meo multa casibus detracta reddiderat. Reservatus est unus et potissimus bonitatis titulus haeredi, quem magnitudinis tuae monitu paternis beneficiis dominus Honorius adjecit, interpretatus scilicet divo principi tempus, non animum defuisse. Nunc perfecta sunt a successore consimili interrupta fato opera clementiae. Fastigium quoddam lenissimus et augustissimus princeps coeptis genitoris imposuit; cui ad vicem gratiae te ac tui similes opto monitores. Nam summis imperii moderatoribus pia et decora suadentes, instrumenta sunt boni saeculi. Est quidem rectori nostro divini fontis ingenium, et ad omnium virtutum cursum prompta natura. Sed, ut imagine mihi uti liceat, optimos gubernatores haud mediocriter etiam remigum manus juvat. Te vero famae ejus amicitiorem cum fides militiae, tum necessitudinis affectio reddit. Hinc est, quod illi promerendi undique amoris vias invenis; et majoribus occupatum mones privata fata respicere. Humani casus in fugam versi sunt, nihilque in senatu moestum resedit. Aliis tributus, aliis integratus est honor. Uni familiae debetur, quidquid singuli sumus. Sed jam servabo epistolae terminos: vereor enim ne haec ipsa afferant fastidium praeclarae verecundiae tuae, cum aequare non possint vicem gratiae. Illa potius gaudia te munerentur, quae meritorum securitas parit. Nolo ex verbis cujusquam speres tanti beneficii solutionem. Prae caeteris nosti, solum conscientiae bonae praemium satisfacere posse magna praestantibus. Unum tamen tanquam immoderatus adjicio, ut jugiter in Flaviano meo beneficia tua diligas. Vale.
EPIST. VIII.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Intelligo ex mora et cunctatione rescripti divini, aliquid in his, quae praetoria filii mei supplicatio comprehendit, incongruum vel dubium judicari. Atque ideo denuo tibi petitionum mearum debeo praestare rationem. De equis ob natalem domini nostri Honorii et invictissimi principis largiendis, licet hoc anno obsequii istius tempus effluxerit, opinor votum meum non potuisse reprehendi. Aquae vero theatralis et holosericarum vestium impetratio, etiam aliis ante me plerumque delata est: et ideo juvatur exemplis. Amphitheatricum spectaculum, quod editioni filii mei propter capacitatem loci opto concedi; etiam ludicris quaestorum praelusionibus non negatum, testimonio sunt rescripta; neque privilegio solis non patere consulibus. Scias a me dudum rei istius processisse principium: non ut fastigio consulari, quod proxime tui culminis felix, et olim debitus magistratus ornavit, ex hoc aliquid adderetur (neque enim praecipuus honor rerum tanum requirit augmenta), sed ne populus Romanus appetentior istiusmodi voluptatis, minoris loci urgeatur angustiis. Caeterum quid praerogativae habeat non video, cum etiam censuales absentium munera illic soleant exhibere; quorum mediocritatem volumus aemulari. Haec eo scribo, ne videar iniquitatis, aut insolentiae argui, si aliquid denegetur. Sed eminentissimae, et semper mihi reverendae sublimitati tuae expendendum relinquo, quid merito existimes convenire. Temere enim opinio hominum judicabit, si justa non impetrem, cum tuae censurae animus soleat magna praestare. Vale.
EPIST. IX.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Cum sublimi excellentia tua legationem mihi amplissimus ordo mandavit, quam suscipiendam, et necessitas impulit patriae, et tui culminis provocavit auxilium. Pervectus igitur ad comitatum domini et principis nostri Honorii notitiam, magnificentiae tuae deferre non distuli adventus mei causam. De censurae enim tuae pendet arbitrio spes communis officii. Quaeso igitur, ut lectis amplissimi ordinis petitionibus, quarum exempla conjunxi; inter felices magnitudinis tuae actus, super hac quoque parte exspectationem meam litteris digneris instruere. Vale.
EPIST. X.
recensereCS. CS. Itane sublimem animum tuum mei cepit oblivio, ut tandiu exsortem colloquii tui me esse patiaris? An existimas neglectum familiaris officii aequanimiter a me posse tolerari? Quin age, ut mos est virtutibus tuis, et amicitiam scriptorum celebra, simulque aestima, quam uberior ac promptior litteris tuis a me cura referenda sit, quae etiam tacenti jugiter exhibetur. Vale.
EPIST. XI.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Saepe ad te litteras dedi, quas quidem credo suppressas. Quando enim vir servantissimus amicitiae, multisque animi bonis praeditus, dignationem mihi officii tui denegasses? Fuerit hoc eorum, quibus in reddendis paginis fides defuit. Nunc eventus optabilis veterum morum sequestrem scriptis meis praestitit. Igitur diligentia, quam proficiscentis fidelitas pollicetur, erga te cultum salutationis instauro. Responsa tua facient, ut usum styli per verecundiam sero repetitum, vicissitudine provocatus frequenter exerceam. Vale.
EPIST. XII.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Consulatum meum liberalitate continuas, et, ut publicus parens, in futuros etiam magistratus imperialem provocas largitatem. Quo ergo mihi ore celebrandus es, qui fastigio honorum jure conspicuus, praetorios quoque instruis apparatus? cogitas enim caeteris saeculis etiam privatorum munia debere congruere. Itaque domino nostro Honorio divinae stirpis augusto benefaciendi semper addis calorem, docesque invictum principem senatoriam mediocritatem muneribus incitare. Cui pro me agere gratias solus omnium potes, qui ante beneficii auctor fuisti. Ego in filii mei editione testabor, cum Romanam caveam leopardorum cursus impleverit, cui justior plausus, et laeta vocum suffragia debeantur. Longius pergerem, nisi tuus nobilis pudor par virtutibus caeteris, laudis onera vitaret. Ero igitur verborum modicus, dum singulari verecundiae tuae obsequor. Sed praecelsa sublimitas tua teneat definitum, meam gratiam, quae parca sermonis est, in animo redundare. Vale.
EPIST. XIII.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Ad patriam rediisse me nuntio, necdum compotem sanitatis. Sed si tuus adventus arriserit, spero in gratiam mecum bonam valetudinem mox esse redituram. Vale.
EPIST. XIV.
recensereSYMMACHUS STILICONI. Cum filios nostros jugali foedere sociare vellemus, primam super hoc magnificentiam tuam meditatio nostra consuluit, ut coepti felicis auspicium a parente publico sumeretur. Effectum nuptialibus votis Deus praestitit. Nunc honor sportulae suscipiendae culmini tuo et more, et amore solvendus est. Quaesumus recipiendo obsequio manum atque animum benignus admoveas. Hunc enim laetitiae adhuc apicem festa nostra desiderant; ut is, qui nobis auctor ante omnes esse dignatus es jungendae per filios necessitudinis, aeque maneas approbator. Vale.
EPIST. XV.
recensereSYMMACHUS BATHONI. Non cadit in te ista suspicio, ut consulto amicitiae negligens fuisse credaris. Est tibi animus tenax fidei, et ut in recipiendis familiaritatibus circumspecta cautela, ita in retinendis firma constantia. Quapropter nec ante opinatus sum exemptum me numero caeterorum, quibus principio anni munus consulare tribuisti; et nunc amplius quam reliquis mihi credo delatum. Nam quod illis generalis oblatio dedit, nobis specialis cura restituit. Qua in re his quoque succensere non debeo, qui me exsortem prioris honorificentiae esse voluerunt. Neque enim aliter evenire potuisset, ut quod fraus aliena subtraxerat, his mererer. Stabit igitur apud animum meum jugis tua gratia, et memoria constantis officii nulla oblivione tenuabitur, sive error istud, seu dolus fecerit. Docuisti omnes nihil ulterius ad destruendas amicitias callidum cogitare, quas vident insidiis suis crescere. Vale.
EPIST. XVI.
recensereSYMMACHUS BATHONI. Inter praecipua gaudiorum numero litteras tuas scilicet fraterni animi testes et verae religionis interpretes. Eas quanto saepius sumo, tanto impensius uberiusque desidero. Difficilis est enim satietas bonarum rerum: et tunc maxime animos jucunda quaeque sollicitant, cum videntur explere. Scribe igitur, ut facis, saepius, nec metuas ne experiaris ingratum quem vides et amoris et sermonis tui esse tam cupidum. Vale.
EPIST. XVII.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Sum quidem nimis aeger animi, et prae tanto luctu obeundis impar officiis. Sed nunquam fortunae in me tantum licebit, ut honorem tuum victus moerore dissimulem. Quinimo litterariis delinimentis remedia vulneri meo facio. Quae etsi pro magnitudine doloris invalida sint; medicinam tamen mihi efficacissimam tui sermonis afferunt. Quid exspectem vide? Operam, si videbitur, amicitiae debitam, aegro animo profuturam. Vale.
EPIST. XVIII.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Falso apud me venandi studio gloriaris, cum thymum facundiae spirent litterae tuae. Ne mihi os subleveris, alia otii, alia negotii signa sunt. Tetras herbas olet rusticus: vinum anhelus ructat ganeo: nantem sequitur gravedo: vos amici camoenarum florem ructatis Heliconis. Quas tu nobis indagines leporum, quos natales canum dies, quae venatica festa mentiris? Censen' posse me retrahi a voluminum studio in eas artes, quas tibi arrogas? Ne primaevus quidem, cum ferret aetas, Amyclaeos aut Molossos alere curavi. Tantum abest, ut haec annis in senectam vergentibus velim. Candidior postquam tondenti barba cadebat. Sed fac velle me obire nonnunquam rusticas voluptates. Cui tandem primorum senatus tanta vacationis felicitas suppetit, ut inter patriae curas respiret opere silvestri? Comperisti haud dudum frumentarias magnae urbis querelas. Successit huic olei penuria; et adhuc manet de fruge causatio: hinc rerum fessi viros curiae oratum remedia legavimus: et spes est, clementissimum, divinumque principem salutari ope consulturum petitis. Interea laborantium murmure strepit civitas. Tu nunc, amice, venaris, et nimis anxios deliciarum tuarum jactatione sollicitas. Sed qui fieri potest, ut talem tantumque te perscrutandis cubilibus leporum credam vacare? Unde ergo est, quod iisdem litteris a me poscis historiam, quibus canum tuorum festos ac profestos dies praedicas? Dissimulari studia vera non possunt. Nam fateris invitus inter figmenta ludicra morbum legendi. Non ibo longius. Priscas Gallorum memorias deferri in manus tuas postulas. Revolve Patavini scriptoris extrema, quibus res Caesaris explicantur, aut si impar est desiderio tuo Livius, sume Ephemeridem C. Caesaris, decerptam bibliotheculae meae, ut tibi muneri mitteretur. Haec te origines, situs, pugnas, et quidquid fuit in moribus aut legibus Galliarum docebit. Enitar, si fors votum juvet, et am Plinii Secundi Germanica bella conquirere. Tantisper esto contentus fide operis oblati; et fratrem nostrum Minervium scriptorum meorum doctissimum, et benignissimum judicem (cur dicam judicem, quem malo plausorem?), ac socium lectionis: quanquam hoc a te scio nequaquam petendum. Nihil enim bonae rei inter vos dividi amor aequus mutuus sinit. Vale.
EPIST. XIX.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. A prosperis ordiendum est, quapropter in prologo, ut ita dixerim, litterarum salutem valetudinemque dico. Dehinc meorum subjicio postulatum. Flavianus vir illustris nostrum commune pignus, diu eluctatus fortunae aspera, sed divi principis beneficio in tranquillum reductus, solvere solarium patris jussus est, taxatione pretiorum graviter aggerata. Neque census ex illis tanto oneri convenit. Fac igitur, si quid in te opis est, ut afflictae domui pia temporum parcat humanitas: alioquin integrata per indulgentiam bona vel auctione fenoris detrahentur. Sequetur, ut spes est, paterna benefacta juvenis Augustus; ad quem sicuti successio imperii V. C. a patre pervenit, ita bonitatis imitatio. Vale.
EPIST. XX.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Hilarasti mihi diem litteris, quae testate sunt vigere apud te nostrae amicitiae diligentiam. Multum pectori meo voluptatis illapsum est. Et sane statueram scriptis antevertere officium tuum, si te Mediolanum venisse didicissem. Dederam quippe hanc provinciam germano tuo, cujus amore tibi non cesserim, ut adventum propere nuntiaret. Sed colludio quodam moratus indicium, tibi ordiendae salutationis primorem locum praestitit. Neque moleste fero, quod apud te gratia fratris antistat. Interea respondendum est inquisitioni, qua scire postulas, quibus actibus vitam colamus. Dum filius meus Graecis litteris initiatur, ego me denuo studiis ejus velut aequalis adjunxi. Repuerascere enim nos pietas jubet, ut litterarum dulcedinem liberis nostris labor participatus insinuet. Tuae res non in germine, sed fruge sunt; cujus eloquentissimus juvenis, ut fando comperi, proximis facundiae calcibus urget parentem. O te beatum, amice, si vinceris! Nostra adhuc institutio molitur florem creare, nec imperari potest unico labor. Itaque inter merum metum, et diligentiam lentus pignoris nostri profectus adolescit. Plane, ut arbitror, quaesitis satisfecimus. Nunc vicissim rerum tuarum ordinem cupio cognoscere. Facilis autem, si me dignum putes litteris, commeantium copia est, cum tabellariis in aula positi fratris utaris. Vale.
EPIST. XXI.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Post urbis nostrae exitiabilem famem, re frumentaria in tranquillum reducta, oram Campaniae accesseram. Commodum adfuit Martianus intimus vester, et mihi per vos amicus apportans litteras tuas: quas ubi laetis oculis percurri, aucta est apud me celebratorum littorum gratia. Fit enim plerumque, ut ex bonis accidentibus, honor et voluptas locorum crescat, et amoris signa praeferat. Nam nemo flagrantius amicitiam colit, quam qui irascitur negligentiae. Quod ita accipias volo, ut causa officii mei salva sit: nullum quippe delictum curae erga te frigentis agnosco. Quid quod proxime, teste fratre communi quem magistratus urbis amplectitur, geminam tibi salutem per epistolas dixi? Num etiam commeantium fidem debeo? Cogita in longinqua raras aut occultas hominum profectiones; adde perfidiam mandata frustrantium. Non accusabis absentis, ut spero, desidiam, si consideres, et in emittendis paginis alienam requiri occasionem, et in reddendis alienam fidelitatem. Sed quid his testimoniis diligentiam in te meam nitor asserere? Ipsum nostrum Martianum credo tibi sedulo prodidisse, quanta memoria et praedicatio tui in ore ac pectore meo vigeat. Jam vero quid de scriptis meis vel silentio sentias, non requiro: siquidem minus est, te frequenter alloqui, quam de te jugiter loqui. Quid ergo scripta postulas, quibus saepe male creditur? hoc liberius, hoc verius est, quod defertur absenti. Itaque, ut vis, gloriare styli frequentia, ego officium tuum vinco judicio. Vale.
EPIST. XXII.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Geminus pariter in manus meas a te sermo pervenit, dum multijugis officiis amicitiam nostram pergis excolere. Quo exemplo, licet omnis affectio modo non munere censeatur, reddo tibi binas litteras, quarum alias frater noster Eusebius pars pectoris mei, has vero frugis optimae juvenis Martyrius exhibebit. Simulque convenio, ut fidem solutionis istius memineris aemulari, cum te coeperit frequentium paginarum vicissim fenus urgere. Vale.
EPIST. XXIII.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Observatio quaedam me hucusque cohibebat, ne litteras primus emitterem. Hunc enim morem quaedam institutio vetusta constituit; ut eorum ante recurrat affatus, quos a proprio lare peregrinatio longa disterminat. Ago itaque atque habeo uberes gratias praeventus officio, quo te languore discusso rectius valere cognovi, et mihi ad scribendum manum quodammodo esse reseratam. Pro qua re meliores tibi opto processus. Nam etsi secundum mores ac natales tuos honorum culmen indeptus es; necdum tamen perfectum praemium debitamque mercedem tibi fortuna restituit. Quae etsi in te magna contulerit, nunquam tuum aequabit meritum. Nunc redeo ad verba solemnia, quibus salutationis officium de more persolvens, mutuum munus exposco. Intelligis enim vicissitudine scribentium animos incitari. Vale.
EPIST. XXIV.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Exstant in monumentis Sallustianis Africani litterae quas Jugurtha post excidium Numantinum ad Micypsam testes decoris sui pertulit. Has ego in praesentia fratris nostri Florentini nomine ad verbum mandandas paginis puto: quia ambo in negotiis suis pari gloria splenduerunt, ita utriusque virtuti idem testimonii honor congruit. Et illum quidem Scipio regi Numidae volens reddidit: nos inviti tanto ornamento tibi cedimus. Fatendum quippe est, in gratiam tuam factum, ut hunc abire pateremur. De me, si quid pro amicitia postulas edoceri, erit quaesitorum index, qui rerum mearum arbiter fuit. Tantum epistolae meae crede, quod valeam, tuique diligentiam colam, quam mihi de te invicem fides aemula pollicetur. Vale.
EPIST. XXV.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Desideravi litteras tuas adventantibus multis, quos mihi sermonem tuum praesumpseram tradituros. Sed ubi exspectationem meam spes ista frustrata est, ultro etiam alloqui studui, ut te exemplo officii ad curam similem provocarem. Quaeso igitur ne amicitiae vigorem languere, et munia frigere patiaris, quae impatienter requiro; licet noverim diligentiam circa me tuam, etiam cum scripti abstinens sis, fido animo contineri. Vale.
EPIST. XXVI.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Amplissima redundo laetitia, cum video litterariis officiis meis honorem parilem non negari; atque ideo exercendi styli amore destimulor. Neque enim fas est torpere studium, quod aequa benignitas compensatione gratiae muneratur. Plura vellem; sed verecundiam tuam nimio laudis excursu non oportet onerari. Vale, et amicitiam, sicuti facis, in exemplum tuere. Nos etsi elegantia sermonis impares sumus, constantia religionis pares esse nitemur. Iterum vale.
EPIST. XXVII.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Ut desidem scribendi saepe accusas. Quid doleam magis, nescio. Sermo omissus amicitiae negligentiam videtur arguere, parcus infantiam. Malo tamen ingenio meo convicium, quam moribus facias: quibus, quandiu ipse mei sum memor, objicere tui oblivionem non potes. Castigasti item, quod te fratribus tuis dicenda salute consociem. Sum quidem loquendi pauper et tenax cartulae. Sed te mihi dare vitio non oportet, quod illos constat amplecti. Facit autem lex curiae nostrae, ut majoris apud me numeri antistet auctoritas. Quid si vos una ad mensae genialitatem vocarem? Nolles eodem cum fratribus thoro accipi? Nec invideris, si unius epistolae creditor, quaestum quodammodo de vobis usurae triplicis exerceo. Nihil enim mihi a singulis pro altero solvitur. Aut cur mea officia dividi postulatis, qui ad exprobrandum vestra conjungi is? Vale.
EPIST. XXVIII.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Ingenia humana prompta ad arguendum esse omnibus liquet. Sed tu qui inter bona rara numeraris omitte sectari per naturam faciliora; et defensionem longi silentii mei suscipe, quae abundat plurimis justitiae patrociniis; si contempleris ad viciniam Rheni, a qua nunc et optimus princeps, et potissimus magistratus abest, nullum nostrarum partium interea loci commeare. Fors fuat, an quis tantum viae ob rem privatam mihi ignoratus arripiat. Tibi proficiscentium Romam major facultas. Primo, quia in commune imperii caput undique gentium convenitur: tum quod clementissimum principem in hac parte degentem, varia omnium desideria, vel necessitates sequuntur. Et tamen cum tabellarios tibi plures causae offerant, aeque a stylo temperas, nec ulla a nobis expostulatione perstringeris. Facit enim securitas mea, ut diligi me etiam a tacente non ambigam. Ergo amicitiae nostrae fiducia non ex litteris pendeat. Illarum intervalla fors facit. Fides autem mutuae diligentiae indignatur linguae assertionem. Ad hoc etiam prolixas epistolas petis, tanquam facturus periculum, quantum in scribendo cana aetate profecerim. Semper quidem similis arentibus rivulis, laxiores ripas refugi, ut inopiam brevitas affecta celaret. Nunc graves quoque anni, si quid de pectore meo stillabat, ebiberunt. Praeterea nihil argumenti suppetit ad propaganda quae scribimus. Nosti otium meum, de quo apud te largiter loqui utriusque fastidium est. Magnis negotiis plura verba conveniunt. Nobis idem sit linguae modus, qui fortunae est. Mallem, Aboriginum more, dictionem salutis aeternae ligno aut corticibus scribere. Aegyptus papyri volumina bibliothecis foroque texuerit. Sufficiat aliquando celebrandae amicitiae; si vales, bene est. Opto has ipsas, quas tu breves quereris, salutationum vices, dum absumus, inter nos longum manere. Vale.
EPIST. XXIX.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Spero te, ut fando didici, ad vicina venturum. Fors fuat, an vera compererim. Ego tamen, vel tradendas coram tibi a fratre nostro Minervio duas oratiunculas meas, vel mittendas in patriam fidelitati ejus ingessi. Parcus esse in hac epistola debeo. Illis enim, quae legenda suscipies, amor avarus explebitur. Commoneo tamen, ne orationis unius titulo mutetur de me existimatio tua. Nam repudiata censura gravat nos principio, sola argumenti inspectione. Sed ubi dicta legeris, cum sententia mea in gratiam reverteris. Hanc partem, quae tempestate rejecta est, totius ordinis nostri antetulit auctoritas; ne sub specioso nomine fores impotentiae ambire solitis panderentur. Plures utilitatis et honestatis assertiones in ipso corpore orationis invenies. De utroque opere judicium tuum cura nostra desiderat. Vale.
EPIST. XXX.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Silentii inter nos simile scis esse delictum: atque ideo injuste mihi culpae datur, quod utrique commune est. Et tamen defensio mihi suppetit: quia nec profectiones commeantium notescunt; et tu non iisdem sedibus immoratis: dum aut Treviros civica religione, aut quinque provincias otii voluptate commutas. Mihi est Romae jugis statio; et major nunc causa residendi, ex quo me viri excelsi germani tui praesentis et cura retinet, et juvat gloria. Una igitur via sociare scripta potuisti, quae frater et fratri aequandus acciperent. Quod a te gaudeo vel sero curatum. Nec tamen cum a litteris temperares, ullam decessionem diligentiae in me tuae factam putavi. Tanta est enim securitas verae amicitiae, ut de sua fide aestimationem mutui amoris assumat. Plura in hunc modum dicere piget. Quare transeo ad eam sermonis tui partem quae orationum mearum desiderium videtur attingere. Ais in manus tuas scripta nostra venisse, fratre nostro Minervio proditore, qui frivolis meis litterata potius curiositate, quam justa delectatione non abstinet. Si tibi tantum otii est, ut ad fastidium detergendum nonnulla etiam insulsa conquiras, quidquid stylo elaboravimus, exhibebo; securus veniae, quam mihi spondet animi tui caritas. Pene praeterii, quod loco principe accusare debueram. Itane epistolarum nostrarum simplex usus interiit, ut paginis tuis lenocinia aevi praesentis anteferas? Redeamus quin ergo ad infucatos nominum titulos; et cum dicitur aut redditur salus, nihil ipsis vocabulis nostris honoratius ac blandius esse ducamus. Exemplo certe tibi sit epistola mea: quam si aemulari spreveris, et arrogantiae notatus videbor, et caeteris aggregatus, quorum magnus suspectus in verbis est, nullus cultus in sensibus. Vale.
EPIST. XXXI.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Mediolanum te idem qui me consul acciverat. Speravi quod nos in unum votiva causa conduceret. Sed ubi per valetudinem defuisti, aegerrime exspectati gaudii dispendium tuli. Nunc peractis supra omnium magnanimitatem consularibus festis, Romam revertor; quo se amplissimus magistratus venturum protinus genero astipulante promisit. Quam vellem, si etiam in solidum redit sanitas, compensares adventu veniam superiorem, atque una via et senatui deferres officium voluntarium, et consuli debitum solveres. Sed unde mihi optare tantum, cum frustra fuerit sperasse leviora? Quandiu venatui togam praeferes? Vale.
EPIST. XXXII.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Crescere inter nos quotidie amoris debitum volo. Sed epistolis tuis nihil opto debere, quae mihi plerumque exprobantur, ut desidi. Ergo geminis litteris tuis non simul mihi redditis, pari numero, sed conjuncta emissione respondeo. Valemus, quantum aetas admittit declivis in senium. Raro nobis ager visitur, sed multo ratior est usus legendi. Tibi et rusticare et erudiri plurimum licet. Inde est, quod nos frequenter alloqueris: quia omne tempus, ut quaeratur ingenio, otio vindicatur. Sed fiduciae tuae audacia nostra non cesserit. Haurias licet monumenta priscorum, et ipse paginis ediscenda committas. Sollicitabo tamen arentibus verbis scripta istius, quem amore et judicio me legere necesse est, ut compensem illorum damna quae negligo. Vale.
EPIST. XXXIII.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Delectaris epistolis meis. Credo. Hinc est, quod eas saepe et ardenter efflagitas. Sed non statim mereor desidis notam, si nequeo tui amoris in me avaritiae satisfacere. An interlabi amicitiae memoriam per silentium putas? Cave talia de animis opinari, quorum aeterna judicia sunt. Habet enim plurimum ponderis fides, et alligata voluntario sacramento styli admonitione non indiget. Haec a me tibi an non semper scripta sunt? Nec tamen deseris inveteratam querelam. Quid si praestat longum tacere? Non vides oracula olim locuta desiisse, nec ullas in antro Cumano litteras legi, Dodonam loqui frondibus, nec de spiraculis Delphicis ullum carmen audiri? Patere igitur, ut homullus Promethei manu fictus mandare cessem papyro, quae dudum in vatum foliis non leguntur. Nolo tamen denuntiatum tibi a me silentium suspiceris. Tenebo in scribendo tantam mensuram temporis, quantum inter nos locis absumus. Tu quoque impatientiam vince ratione quae non sinit ut tibi quotidie litterae meae in vicinia Rhem posito a nostro Albula deferantur. Vale.
EPIST. XXXIV.
recensereSYMMACHUS PROTADIO. Magni sunt quidem fructus quos de litteris tuis capio. Sed fiunt uberiores, dum per communium fratrum manus transeunt. Singuli enim scriptis tuis de suo aliquid apponunt. Tibi igitur acceptum fero quidquid ex omnium ore conquiro. Sed rursus expende quanto labore respondeum tot ingeniorum sublimium varietati. Nam pares estis, nec tamen similes. Ergo non minorem mihi rependenda afferunt difficultatem, quam accepta dulcedinem. Hanc omnibus humanis gaudiis legem natura dixit, ut curae voluptatem sequantur. Natae subolis primus parentes dies hilarat; mox pii metus brevem gratiam fugant. Honor in exordiis laetus est, dehinc animos laborum aestus ingreditur. Longum fiat, si pergam similia contexere. Etiam ea mihi advertendum est quae fas sit de tanto viro dicere. Temere jurasti. Mandari enim periturae chartae epistolas quereris, alligasti sacramento enorme judicium. Itane me ludos facis, ut quae apud te incuriosius loquor, in styli caudices, aut tiliae pugillares censeas transferenda, ne facilis senectus papyri scripta corrumpat? Et Martiorum quidem vatum divinatio caducis corticibus inculcata est. Monitus Cumanos lintea texta sumpserunt. Tu etiam sericis voluminibus Achemenio more infundi litteras meas praecipis. Magna sunt auctoritatis tuae pondera, nec possum gratiosum putare quod tu juratus allegas: sed dum me rursus inspicio, labascit fides, et refragatur testimonio conscientia. Ita quod credibile persona judicis facit, diffidentia respuit audientis. Igitur solus ambigua submovebis, si amorem tuum posthac parcius loqui de laudibus meis jusseris. Vale.
EPIST. XXXV.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Obrepsisti verecundiae meae ut prior scriberes: vadatum me tibi hoc munere velim credas. Sed non fero ut aedes quodammodo amicitiae novus salutator adesse videaris. Jamdudum virtutes tuas pares fraternis in pectoris mei possessionem recepi. Crevisti etiam pro parte legitima paternae in me familiaritatis successionem, licet singulis vobis soliditas mei amoris accesserit: quia bona animi etsi spargi in plures putantur, unicuique tamen plena et indivisa proficiunt. Praeterea cum Palatinae eloquentiae militares, porrexi amicitiae tuae dexteram. Quare tot tantisque pignoribus annexi, non aestimemus de epistolari tirocinio caritatis aetatem. Nam ut animus celerior est litteris, ita prius fuit amare quam scribere. Vale.
EPIST. XXXVI.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Postquam te Mediolanum venisse asseveratio commeantium palam fecit, speravi de proximo litteras tuas; sed ubi elusa est exspectatio mea, nec successit ullum spei pretium, praesumptum de te officium operi meo vindicavi. Auxit praeterea scribendi causam vir spectabilis frater meus Bassus, qui paulisper avulsus a nobis, transponi a me in pectus tuum debuit. Adjeci alteram paginam reddendam germano tuo, cum tibi fors in patriam reditum secundaverit. Asperserat nos ille jam dudum facundiae suae floribus, et Galliarum prisca monumenta jucundo otio exscribenda mandaverat. Optato accidit ut ei per te utrumque reddatur, honor epistolae meae, et expetitae fructus historiae. Vale.
EPIST. XXXVII.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Paulus amicus meus jamdiu aerario sacro militat, sed non pro gradu militiae spectandus tibi. Nam probitate morum suorum mediocritatem vincit officii. Nec despexeris hominem, si numerum ejus stipendiorum examines. Tardiores habet processus verecundia, quae facit ut intra merita sui honoris haereat. Nec tamen poenitet longum stetisse. Tuo enim judicio reservatus est, sub quo emergere maximum morae pretium. Cum igitur illi vitae integritas, militiae aetas suffragium ferat, dignum est ut ad debitos fructus me precatore, te auctore perveniat. Vale.
EPIST. XXXVIII.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Gaudentius amicus meus in gremium patrocinii tui confugit, vir omnibus rebus amari dignus. Genus ei senatorium est, mens et modestia origine sua ac stirpe nobilior. Si fuco gratiae infectum testimonium meum non putas, suscipe diligendum. Longa obsequiorum ejus inspectio faciet ut me judices minora dixisse. Vale.
EPIST. XXXIX.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Ama Flavianum dominum et filium meum quantum me velle interpretaris: et si fieri potest, certamen mecum de amore ejus ingredere. Gaudebo si viceris. Sed hoc mihi tunc probetur, cum et ipse te colere supra mensuram diligentiae meae coeperit. Nam si amicitia de mutuis constat officiis, facile erit ut ex illius animo tuum metiar. Vale.
EPIST. XL.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Si consideres quanta sit innocentium raritas, amabis Desiderium filium meum, in paucorum electione numerandum. De quo non falli judicium meum statues, cum in examen tuum venerit. Interim quaeso ut illi per me amicitiae tuae sacrarium recludatur, et praestes aurem benignam causarum suarum justa narranti. Si quid in eum bene consulueris, absolvetur fides mea, quae apud illum spem beneficentiae tuae fideliter persolvit. Vale.
EPIST. XLI.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. In absolvendo Rustico nostro votum tibi detuli: opem filius meus Caecilianus exhibuit. Non est igitur meae verecundiae rapere gratiam laboris alieni. Ambo ipsi acceptum feramus, quod agi cura tua praecepit, exsequi mea valetudo non potuit. Vale.
EPIST. XLII.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Scio quid de me sentias: sed certus judicii tui nunc recuso laudari. Aemulare certe quod te tacitus admiror, quia plus habet ponderis recta veneratio. Relinquamus verborum blanditias novis inter se amicis. Illos juvent alterna praeconia usque ad fidem foederis. Nostra caritas adyto pectorum recondatur. Ipsa habitatio cordis in operto est. Inde me tua cura respiciat. Sed non est meum formam scribendis epistolis dare, illud tantum cogites volo: cum sis ad praedicandum liberalissimus, parum mihi videri posse quod a te laudor, nisi amplius obliger. Praeterea scire postulo cur servata in praemissis nominibus nostris vetustas defuerit litterarum contextioni. Juvet alios titulo sublimitatis attolli. Ego magnificentiae appellationem recuso, nisi forte me improbum putas, quod honori tuo eadem delinimenta non defero. Amor fictus in illa verba submittitur. Amicitiae cultus ingenuus est. Alba velamina, non segmentati amictus fidem vestiant. Quo mihi altus reverentiae gradus? Amari a fratre malo quam suspici. Vale.
EPIST. XLIII.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Eusebius familiarissimus meus, idem vetus miles privati aerarii diu morbo obstante obsequio tuo defuit. Orandus es mihi ne inter resides annotetur. Sed impetratio veniae non manebit, nisi illi aliquid beneficii propitiatus adjeceris. Quaeso igitur flagitandis per Etruriam publicis debitis sollicitudinem navare jubeatur, ut longae absentiae culpam commendatione aliqua laboris amoveat. Vale.
EPIST. XLIV.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Semper quidem mihi salutatio a te profecta gaudium creat, sed ea praecipue quae familiaribus apportanda committitur. Adjicit enim scriptis digna quaesitu, et de te tradit auditui, si quid defuit lectioni. Velut nunc Sebastius vester, post epistolam tuam redditam, quamdam mihi satin' ex voto ageres, sciscitanti, imaginem praesentiae tuae exhibuit. Idem nunc de otio meo, quae velis nosse narrabit, nam me in silvis Laurentibus continuatus est rurali quieti inhaerentem. Quid enim magis assectandum est mihi, collapsam valetudinem nonnunquam sarcienti, turbas saepe declinanti, litterarum innocentiam semper diligenti. Vale.
EPIST. XLV.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Fiducia mihi styli atque ingenii nulla est. Sed tua benignitas ausus meos provocat. Misi igitur ad eruditionem tuam duas oratiunculas nostras: quarum una ad Polybii filium pertinens, ex recenti negotio nata est, altera dudum, cum res in curia agitaretur, a me parata, nunc opere largiore aucta processit: huic argumentum est repudiata censura, quam tunc totius senatus fugavit auctoritas. Nolo mireris gravissimum ordinem magisterium respuisse. In oratione nostra non leves causas evitatae hujus potestatis invenies. Vale.
EPIST. XLVI.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Spectatae frugis viros apud te debeo commendare, quia praecipuum munus est ut tuis amicitiis inserantur. Suscipe igitur, quaeso, de ortu et moribus facile summates, eosque in primore congressu penetrali familiaritate dignare. Legationem illis Campanorum provincialium commune mandavit. Abundat justitia negotium; personas mea cura commendat. Advertis duas esse causas exercendae in eos benignitatis, pro quibus publice aequitas petitionum, privatim non gratiosus laudator intervenit. Vale.
EPIST. XLVII.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Vidi Romae Protadium filium nostrum, cujus commendationi nihil ex familiae vestrae ornamentis praeter litteras tuas defuit. Quas cum desiderassem, citeriore Gallia imperatum sibi a socero iter, tu procul agente respondit. Excusationem juvenis non libenter accepi; caetera morum probavi. Satis est hoc auribus patris, cui nolo in me gratiosum videri testimonium brevis experimenti. Simul vereor ne quid amori tuo in filium derogem; quem non decet juvari apud te per suffragium conciliationis alienae. Vale.
EPIST. XLVIII.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Litteras nonnullis humanitate praestamus. Has autem domino et fratri meo Basso, qui sororis aequitate non discrepat; quin potius juris auxiliis munitur. Nam rebellem servum sibi poscit adduci, ad cujus investigationem nec praecepti coelestis auctoritas, nec Africani comitis vigor potuit pervenire: siquidem facinoris audacis conscius imminentem poenam latebrarum vitavit effugio. Cum igitur super ejus facto atque nequitia ad te vir laudabilis Africae comes scriptum publicum dedisse dicatur, erit justitiae et benignitatis tuae in nostrum favorem divinum provocare judicium, ne ulterius innocens domus commentis ferialibus vilis mancipii terreatur. Vale.
EPIST. XLIX.
recensereSYMMACHUS MINERVIO. Et quum Mediolani degerem cultum circa te salutationis exercui; et nunc remenso itinere operam sedulam litterario muneri non negavi. Exspectas credo ut gratiam repetam scriptionis. Illam plane non mea efflagitatio, sed tua affectio pollicetur. Exigant styli vicem, qui animi non merentur. Vale.
EPIST. L.
recensereSYMMACHUS FLORENTINO. Diu super adventu fratris postulatum a me indicium distulisti; credo, ut salutationis honorificentia praeveniret. Agnosco religiosa colludia, nec tamen credo, et ultro in certamen scriptorum familiarium solus duos advoco. Otium tibi, inquies, hanc officiorum fiduciam praestat. Quid, quod te magis quaesturae honos, et condendarum sanctionum usus excoluit? Cum illo autem mihi privatae vitae conditio communis est. Atque utinam boni principis circumspectio, ipsius quoque operam sibi vindicet. Ferendum: ambo devotione placeatis, si circa me litteris ambo cessetis. Vale.
EPIST. LI.
recensereSYMMACHUS FLORENTINO. Omnia te facere ad salutem Flaviani, viri ornatissimi, pignoris mei, rebus experior. Hinc mihi spes oritur, atque animus assurgit, posse ejus caetera incommoda te medico sanari. Adeptus enim divi principis lenitate, quae magna sunt; uno adhuc, ut ita dixerim, infortunii nodo strangulatur; quod homo tenuis, et nunc labe patrimonii graviter exhaustus, paterni solatii aestimationem jubetur exsolvere. Ergo per te ac tui similes amoliri oportet imminentem ruinam. Nec res impetratione difficilis est. Nam quod plerisque sua invidia laborantibus imperialis remisit humanitas; id patris nomine postulatum, multo aequior venia relaxabit. Proficiet ista concessio etiam temporum gloriae, si quod beneficiis principis deerat, pius successor adjecerit. Vale.
EPIST. LII.
recensereSYMMACHUS FLORENTINO. Verbis nequeo complecti quot gaudia mihi pariter dies unus invexerit. Agnoscis credo causam, cujus auctor fuisti. Nam geminas fratrum communium litteras in cumulum extulit tertius honor scriptorum tuorum. Itaque ut rerum bonarum difficilis est electio, paulisper haesi quam primam paginam recenserem; tantum apud me erat desiderium singularum. Mox omnes arguto legendi transitu percurri, ne inspectionem residentis morarer. Nec semel legisse suffecit, ut si quid aviditas prima perstrinxerat, inculcaret iteratio. Erat in verbis uniuscujusque varius elocutionum lepos, quo solo litterae discrepabant. Nam omnes meus una dictaverat. Possem bona fide adjicere majora. Sed tuae aures, licet fratrum laudibus gaudeant, communionem tamen gloriosi testimonii per verecundiam non ferunt. Restat ut tibi reditum meum sub quadam curiae invitatione poscenti, pauca respondeam. Ad idus Novembre: modo eventus adjuvet destinata, recurrere ad conspectum vestrum paramus. Si promissi dies serus videtur, legationem senatus per me nolo differri quae dudum viris illustribus credita et instructa mandatis, neque personarum, neque petitionum requirit adjectionem. Decet igitur stare dispositis, nec fas est exemplo proximae dissensionis per novos tractatus confirmata subverti. Haec ante me, ut scribis, etiam ipse vidisti, quo magis placitis inhaerendum est, quae mihi commendat auctoritas tua, et tibi noster assensus. Vale.
EPIST. LIII.
recensereSYMMACHUS FLORENTINO. In eum militiae gradum labore venisti, ut Benedicti amici mei fortunam debeas adjuvare, quem nulli obnoxium crimini fortunae iniquitas loco depulit, et honore privavit. Huic ad promerendum favorem tuum non solum ipsius probitas, sed etiam commendatio mea aditum debet aperire. Credo enim tanti apud te litteras meas esse momenti, ut effectum sperare fas fuerit, etiamsi ardua postularem. Quod ideo commemorandum putavi, ut intelligas, quid de animo tuo atque amicitia sentiamus, vel quantum prodesse huic debeat vel adesse justitia. Vale.
EPIST. LIV.
recensereSYMMACHUS FLORENTINO. Purgas quod adhuc usque siluisti. Communis haec culpa est. Nam me quoque a litterali commercio diu infirma valetudo revocavit. Inhorruisse te puto, postquam de me cognitu amara legisti. Redi in habitum animi laetiorem: Deo quippe auctore sanitatem refovi. Facilis igitur litterariae cessationis utrique venia sit. Ambo nobis invicem remittamus, quod ambo deliquimus. Sed quid mihi insusurras Africanae tenues commeatus? Absit ut praesens annus imitetur fortunam superiorum. Intercludet, ut spero, providentia tristes casuum vias, sacris auribus edocendis, et castigatione judicum, quos alimentaria spectat invectio. Nec spem dies obstruit. Nam mare adhuc justis cursibus patet, et nondum in hyemem praecipitat autumnus. Placet tamen inter haec, quod inaestuas, et pio metu antevertis necessitatem. Remunerabitur curam melior eventus, et laudis tuae fructus efficiet ut tibi sit dulce postea timuisse. Vale.
EPIST. LV.
recensereSYMMACHUS FLORENTINO. Dictam mihi a te salutem pari honore compenso. Vellem utrique nostrum saepe alternandi styli usus veniret. Sed quia hoc longinqua non sinunt cadere pro voto communi, patientiae ratio satisfaciat. Debet certe prompta esse inter nos morae mutuae venia. Non eadem facilitate purgabis; quod filii nostri Minervii nuptias aliorum potius relatu quam litteris tuis comperi. An veritus es ne a te numisma auro cusum desiderarem? Potuit jacturam sportulae tacere verecundia mea. Negationem gaudii amor nescit ignoscere. Et tamen, ut sum placido in meos animo, spondeo tibi remissionem hujus offensionis, cum de nepote suscepto ante veneris scripto nuntiorum celeritatem. Vale.
EPIST. LVI.
recensereEXPLICIT AD FLORENTINUM. INCIPIT IN COMMUNE FRATRIBUS MINERVIO, PROTADIO ET FLORENTINO. Et vestra concordia, et mea per hos dies imbecillitas facit, ut vos unius paginae salutatione conjungam. Erit hoc aut probabile pro consortio vestri amoris, aut ignoscendum pro statu temporis. Aestimabitis enim virium nostrarum fatigationem, cum vos in subscriptione istius epistolae precaria manus moverit. Ad hoc filii nostri Nemesii pia ad larem patremque properatio, magis contestationem de me solemnis officii quam satisfactionem desideravit. Res postulat, ut salute praefata, florentissimae indoli ejus testimonium feram. Sed vereor ne ostentare operam meam videar; quae plus juveni bonarum artium contulliset, nisi fraternus casus fregisset cursum duorum. Hoc tamen sincerissima fide dixerim; minutam quidem de altero parentum ejus felicitatem; sed posse istum suorum gaudio pro utroque sufficere. Valete.
EPIST. LVII.
recensereSYMMACHUS MINERVIO, PROTADIO, FLORENTINO. Relegite viam dissimulati hactenus moris, me officiorum familiarium praesule, qui prior rupi commune dictum. Nec pro numero vestro epistolas peto, quamvis hanc vicissitudinem singulorum amor mihi debeat. Magnae indulgentiae res est, ut fenus quod vobis solus exhibeo, alterna remuneratione solvatis. Valete.
EPIST. LVIII.
recensereSYMMACHUS EUPRAXIO. Annuos gaudii fructus ex litteris capio. Hunc reditum mihi, has opes pendit Hispania. Itaque ubi propulsa hyeme patescunt navium viae, paginas tuas commendo ventis, quas iste annus frequentes quidem, seras tamen reddit. Nam decedebat autumnus cum homines tui Tiberina tetigerunt. Hinc factum est ut haererent apud nos defectu navigationis. Suadeo igitur eorum moras pro tua justitia boni consulas. Quamvis prius nomine meo venia poscenda sit, quod de curulibus equis quatuor, datum mihi a te jus electionis omiserim. Velim credas hanc abstinentiam non fuisse fastidii. Sed quia nullum eorum jugo alacrem, vel dorso mitem probavi, optio meritis non excitata cessit e re nata. Opportunum videtur diligentiam tuam precibus ambire, ut in praetoriam filii mei functionem visu et cursu nobiles praeparentur. Gemina ante hac editionis claritudine in os hominum venimus. Satisfaciendum videtur exspectationi, quae crevit exemplis. Quare amori tuo laudis nostrae commendo causam, quae paulisper censuram vitae tuae, gravitatemque animi ad populares aures debet inflectere, domo pretium apportabitur, (tuo arbitratu nobilium quadrigarum dominis inferendum. Solam de amicitia tua electionis curam requiro. Factu facile est, cum sit dives equini pecoris Hispania, et magnus gregum numerus copiam praestet examini. Vale.
EPIST. LIX.
recensereSYMMACHUS EUPRAXIO. Sum quidem sermonis tui nimius flagitator. Silentii intervalla non arguo, sed suspicor aliquid amicitiae nostrae ex alloquii raritate decedere; qui sciam in pectoribus sedem esse religionis, levamen desiderii ex ore proficisci. Priores igitur litterae meae magis desiderium sermonis tui, quam castigationem taciturnitatis habuerunt: et ideo elaborandum tibi non est, ut mihi amoris tui fidem facias: nam tui animi de meo sumo judicium: siquidem nullus verior aestimator est alieni amoris, quam qui de suo sumit exemplum. His ita positis, quia in re aperta piget esse prolixum, designatum tibi ad urbanam praeturam filium meum nuntio. Intelligis quid sibi hoc indicium velit. Quadrigarum curulium nobilitas praeparanda. Ac pretium proxima abhinc aestate mittemus, sed jam necessitatem praecurrat electio: multum enim valet ejusmodi in rebus longior diligentia. Quapropter accingere, ut quaestoriam quondam filii mei magnificentiam, cui per te illustris fama quaesita, secundus ejusdem superet magistratus. Verus quinne et maximus laudis profectus est, quoties sequentibus priora vincuntur. Vale.
EPIST. LX.
recensereSYMMACHUS EUPRAXIO. Praeturam filii mei, si fors dictum juvet, proximus annus exspectat. Equorum mihi curulium nobilitas praeparanda est, tibi curanda: ut exspectationi populi Romani mea pecunia, tua cura respondeat. Hoc me crebris litteris postulasse meministi. Nunc mihi admonitionis verba, non repetitionis adhibenda sunt: et tamen cum voluntas in nos tua ambitum non requirat, in tantum me votiva sollicitant ut anxias auribus tuis tanquam novus petitor ingeram preces. Vincenda est enim mihi fama exemplorum, quae post consularem munificentiam domus nostrae, et filii mei quaestoriam functionem, nihil de nobis mediocre promittit. Haec igitur petitionis summa est, ut me diligentia tua praeteritae gloriae parem facit. Pretia pro tua aequitate numeranda familiares mei incunctanter exsolvent. Tui beneficii erit, ut quidquid ad curule certamen generosum gignit Hispania, vel domo praebeas, vel de aliorum gregibus excerpas. Non vereor inter haec ne me appetentem plebeiae laudis existimes. Scis enim pro tua sapientia magnae urbis magistratibus angustos animos non convenire. Hoc etiam Tullius tuus praecipit, luxum in privatis negotiis arguens, in publicis magnificentiam probans. Quare ex summis opibus juva Romani anni speciosum colorem; venturus in partem popularis favoris, si nobis ex tuo beneficio celebrior fama provenerit. Vale.
EPIST. LXI.
recensereSYMMACHUS EUPRAXIO. Tuentius tuus in utramvis aurem somnum capessat. Nihil enim magna dignitas a paupere petit. Sit fortasse plerisque ipsa inopia gravis: habet tamen alieni oneris exceptionem. Adjice, si placet, securitati ejus sacerdotii privilegium, et unius hominis munimenta multiplicia. Mihi videtur validior esse omnibus vacationum remediis exhausta fortuna. Sed velim noveris quaesitores glebae senatoriae protinus affuturos, sperandamque Tuentii veniam pleniorem, si fidem paupertatis ejus exploratio ratam fecerit. Interea tutus prioribus gestis agat liberum. Nihil novabitur post illustris viri Felicis pro illo judicationem; modo allegatas dudum senatoris angustias astruat examinis diligentia. Nunc mihi amice objurgandus es, qui cum vicina itinera perstrinxeris, flectere ad nos habenas longum putasti. Dedisset Hispania Romae posito morae veniam. Novit enim submittere desideria sua cunctarum provinciarum parenti. Nec ita avara est ut nobis propria bona nolit ostendere. Quare fraudati gratia tui, secundos amicitiae fructus sedulo postulamus, ut quoties fors copiam dederit legamus saltim qui videre maluimus. Vale.
EPIST. LXII.
recensereSYMMACHUS EUPRAXIO. Et amicitia nostra in ore multorum est, et laus equorum tuorum longinqua penetravit. Hinc fit ut suae quisque patriae magistratus meae commendationis opem postulet, gregum tuorum fama illectus. Ea propter summates Antiochensium missi ad mercandas quadrigas, juvari apud te sermonis nostri conciliatione voluerunt. Annue, quaeso, longum peregrinatis, et electionis, et pretii justam benignitatem; quae homines opinionem blandam secutos, de tuo studio meoque merito verum sperasse confirmet. Vale.
EPIST. LXIII.
recensereSYMMACHUS EUPRAXIO. Fas sit dicere: equorum curulium copia non egemus, sed incitat nos praeturae mora ad desiderium muneris largioris. Si ergo dulcis est (ut assolet) mandati mei exsecutio, quatuor ex grege Laudacianorum quadrigas, quas tua defloret electio, ad me opto deduci, cum primum mare navigatio verna patefecerit. Ego pretium quod signaverint litterae tuae in rem missis remunerabo. Quanquam hoc spondere non debui, quia fides amicitiae syngrapham non requirit. Credo mireris cur non potius de gregibus tuis postulem, qui potissimos Iberorum nobilitate praevertunt. Fastidium uniformis spectaculi patitur civitas, cujus satietas mihi varietate vincenda est. Tuae modo diligentiae sit adhibere judicium, et ex alienis stabulis aequare laudem tuorum. Nam cum res amici agitur, hos quoque proprios debes putare quos elegeris. Vale.
EPIST. LXIV.
recensereSYMMACHUS EUPRAXIO. Nemo unquam pervector tuorum apicum vacuus ejusdem muneris ad te revertit, tu tamen infrequentiam nobis vitio ducis, et ultro curam tuae assiduitatis exprobras. Facis hoc amantium more, apud quos officiorum talium, etiam cum redundant, sitis magna est. Nec tantum epistolas poscis, oratiunculas quoque nostras non editas deferri in manus tuas praecipis: quae res videtur ostendere quid judicii habeas de his quas ante sumpsisti. Nullum enim desiderium ad secunda progreditur, si priora displiceant. Misi igitur ex recentioribus numero quinque, quorum uni jam fiduciam fecit publicus favor. Sed post sententiam gentis togatae, adhuc exspectatione judicii tui pendeo, quod volo juratus emittas, quia convenit vinciri sacramento fidem, si quando amicitia in suspicionem gratiae venerit. Vale.
EPIST. LXV.
recensereSYMMACHUS EUPRAXIO. Jamdudum in exspectatione litterarum tuarum eram, incertus animi quid sibi vellet tam longa cessatio. Sed ubi compotem desiderati muneris reddidisti, cura vertit in gaudium. Et revera ita natura paratum est, ut expetiti diu officii querela decedat, si potiamur optato. Ergo magno impensu gratulor integratum mihi esse pignus religionis. Praestabis ne hujus opinionis frustra sim, cum diligentiam mei continuo amore servaveris. Vale.
EPIST. LXVI.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Videro quid justitia temporum, quid causae nostrae bonitas, quid cura tua, si tamen tibi cordi sum, efficere possit. Ego in fratre meo Eusebio V. C. votum servati circa nos moderaminis amplector, ejusque probitatem mente colo, sermone commendo. Et ille licet boni propositi praemium non requirat; tamen honestam vitam de tua amicitia optamus exsolvere. Feceris igitur rem tam meae voluntati acceptam, quam tuis moribus consentaneam; si advertat vir prudentissimus quidquid mihi tribuit, id se omnium bonorum gratiae detulisse. Vale.
EPIST. LXVII.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Et temporum clementiae congruit, et sancto ingenio tuo familiare est opis indigos sublevare. Hinc mihi fiducia suborta est pro fratre nostro Stemmatio supplicandi, cui dudum cuncta dempsit invidia fortunae, praeter amorem bonorum. Neque enim potest ambigi, quid de optimo quoque mereatur, qui nuper a principibus invictis, ne per indulgentiam liberaretur, accitus est: magisque honore, quam venia fatum triste mutavit, nec tam ereptus est quam desideratus. Unde spes certa fit, etiam principem nostrum lenitate venerabilem, justi parentis, et pii fratris exemplo, supplemata meliora fortunae daturum, si modo vestra insinuatio juvet exhausti senatoris oratum. Duo enim factu facilia, sed ad gloriam praestantis magna deposcit: reddi curiae testimonio sacro, et recuperatione modici argenti ab inopia vindicari. Haec ut favor tuus aliorumque optimatum te hortantium promoveat, interest boni saeculi, cui laudem perennem pia facta conciliant. Vale.
EPIST. LXVIII.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Etiamsi petitio domestica et amica cessaret, publicus vigor justo desiderio deesse non posset. Quid enim tam familiare justitiae, quam ut circumscriptor clarissimae et laudabilis feminae parentis meae, astutiae suae privetur effectu, ne commodis illudat alienis provincialium patronorum fretus auxilio? Quorum impudentia compulit ut matrona litium fugitans, ad judicium praetoriani culminis convolaret. Res autem qua de agitur ejusmodi est. Ante paucissimos menses ille a parente mea horrea Aquileiensia, et CF. propter longinquitatem itineris incognita, tenui mercede conduxit; atque his ita abusus est, ut parvo licet tempore iisdem locis labem consulto intulisse dicatur. Hunc ubi saepe convenit, ut conductione decederet, contemptu hominis et interventu quorumdam frequenter elusa est. Nunc opis indiga geminum beneficium vestri favoris exoptat. Primo, ut improbissimus inquilinus locorum detentione pellatur. Dehinc habita deterioratae rei aestimatione sumptum justae instaurationis agnoscat. Cum igitur aequa poscamus, credo confore ut meae petitioni et utilitatibus parentis favor vester arrideat. Vale.
EPIST. LXIX.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Benigne, ut mos est tibi, recursum nostrum misso apparitore juvisti, quem progressus ad Appennini superiora dimisi adjecto officio litterarum, ut gratiam quam rebus aequare non possum, saltim verborum honore compensem. Quod superest itineris, spero praefata Dei venia sine labore peragendum. Minus enim molesta sunt, quae perveniendi spem proximam pollicentur. Vale.
EPIST. LXX.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Discedenti mihi curam legare dignatus es amicitiae congruentem, ut famae atque actibus tuis accommoda non silerem. Causa igitur postulante fungor injunctis. Video enim basilicae pontisque rationem recte quidem Bonoso praesidiali viro esse mandatam: cui et vigilantia superest ad limitandas publicae rationis ambages, et fides ad persequenda quae examen invenerit. Sed vereor ne ludificationibus res injuncta frigescat, obluctante eo quem socium discussionis accepit. Atque ideo clam te esse non patior, eo rem deduci ut labes magna sumptuum publicorum studio certaminis obducatur. Quid enim sibi vult ista conjunctio in ea praesertim discussione, quae ipsum quaesitorem videtur astringere? Quare huic tantum parti adhibenda correctio est, et ad unum quem sponte delegeris, inquisitionis summa referenda, adjectis vestrae apparitionis auxiliis; quo minora officia fidem praebitorum vel invectorum cogantur aperire. Probabit exitus quantum publicae rei tua cura prospexerit; cum cohibitis sumptibus novis, consummationi operum satisfecerit summa reliquorum. Vale.
EPIST. LXXI.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Summo gaudio quoties scribis afficior, et tum maxime cum abest amaritudo querimoniae. Nunc stylus tuus ab usitata jucunditate dissentit. Arguit enim falso iniquitatem quamdam pignoris mei, cum quo tibi limitum nonnulla certatio est. Itaque litteras contra jus amicitiae ad eum missas suppressi, ne amantem tui justus dolor offenderet. Fuit autem matri ejus cum procuratore tuo finalis in Sicilia quaestio: quam disceptatio non, ut scribis, Venusti, sed alterius rectoris absolvit. Ergo in utraque persona error suggerentis retectus eam pignori meo exemit invidiam. Advertis pro singulari verecundia tua, cui potissimum parti satisfactio debeatur. Et nihil de praesenti fortuna loquor, quae scribentem debuit temperare. Adde quod pecuniarias causas usque ad detrimentum amicitiarum non oportet extendi. Sed quid haec pluribus? Posthac opto sermonem tuum placidiorem mereri, et constantiam veteris erga me observantiae tuae, porrecto etiam in meos amore colligere. Vale.
EPIST. LXXII.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Frequens usus ostendit, et clara animi tui documenta testantur, exempla verae amicitiae de te capienda. Neque enim quisquam constantiam firmiorem familiaribus impendit officiis, praesertim in tanta publicarum curarum mole, quae alterius studium posset hebetare, nisi obstrepentes necessitates affectio fraterna superaret. Quod solum igitur verecundiae convenit, cedo praestantissimae religioni, meque imparem referendae vicissitudini pudenter agnosco. Nec vereor ne diligentia tua tali laude lentescat; quin potius spero benevolentiam (si quid pleno adjicitur) largiorem, quia bonis familiare est studia benigna cumulare, quorum gratiam sentiunt non perire. Vale.
EPIST. LXXIII.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Facio quod suadet humanitas, ut amicitiae tuae viros bonae frugis adjungam. Horum unus est Felix, honorabilis gradu, atque exercitatione militiae. Cui si quid amoris impenderis, ad meam gratiam pertinebit. Vale.
EPIST. LXXIV.
recensereSYMMACHUS EUSIGNIO. Mirabar quid esset rei quod amicitiae observantissimus diu scribendis litteris abstinebas. Sed epistolae tuae series indicavit, quod tristium rerum index esse vitaveris, quas longiore silentio contineri, nec religio familiaris, nec communis causa permisit. Nam plerumque utile est in publicam proferre notitiam quod velis esse correctum, ut denuntiatione futuri periculi, ad consulendum cunctorum cura moveatur. Magna igitur necessitate, futuri anni inopiam protestatus es. Quid enim spei reliquum sit, cum provinciis Africanis nec ad victum tenuem frugum tritura responderit, et suppleta ex aliis terris semina vicinus annus exspectet? Jure igitur ad aeternorum principum providentiam provincialium sollicitudo confugit. Interea dum major ab illis salubritas petitur, humanitas tua foveat exhaustos, et tanquam particeps doloris alieni, persuadeat laborantibus, sibi accidisse quidquid provinciae pertulerunt. Ego valeo, quamvis animus aeger bonum sanitatis ignoret: sed ut aliquid solaminis capiam, oro indulgentius scribas et ad respondendum exemplo tuae assiduitatis invites. Vale.