EPISTOLA PRIMA.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Ruri hucusque observatus, postquam me ad urbanam sedem recepi, reperimus optabilem litterarum tuarum salutem. Quae post diutinum silentium, tam multum apud nos gratiae et honoris habuerunt, ut in his sola brevitas displiceret. Nam jejunas aures meas et praeclari eloquii tui satis superque sitientes, affatus largior debuit uberare. Mihi quoque curae fuit arctare paginam limite parciore, ut te, mi frater, scribendi talione morderem. Quamvis ita conscius sim arentis infantiae; ut quantum doloris accipio, cum breves epistolas sumo, tantum tribuam beneficii, cum pauca respondeo. Vale.
EPIST. II.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Ruri positus vectigal solemne tibi dependo. Nullum enim tempus patior ab hoc munere feriatum; neque locorum intercedente divortio in oblivionem familiaritatis adducor. Qui, si me vicissitudinis stimulo faceres promptiorem; nunquam profecto linguam desidem continerem. Et tamen enixe meum fungor officium, nec cessationis traducor exemplo. Atque hoc silentium tuum difficultatibus publicae occupationis ascribo, quia satis est mihi ad amicitiae fiduciam, quod me credo redamari. Vale.
EPIST. III.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Hunc scribendi morem superstitio vetusta constituit, ut ad peregrina digressi priorem sibi locum vindicent cum absentibus colloquendi. Sed affectus morae impatiens, scribendi. vices religione mutavit. Itaque rupta lege reticendi, sermonem tuum festinatione praevenio; adjiciens sedulae salutationis officiis commendationem viri inter optimos quosque numerandi, quem dudum a parentibus clarum, et aulicae dignitatis splendor excoluit, et amplissima curia non accepit ut novum, sed recepit ut debitum. Quae tamen in fratre nostro Philippo, secundo loco et honore censenda sunt: quia plus habet laudis in moribus, magisque probitate conspicuus est, quam fortunae muneribus gloriatur. Plura dicerem, si aut pudor ejus sineret, aut prolixa laudatio epistolae conveniret. Certe illud spondeo, tuam eximietatem in coram reperire posse multa, quae tacui; nulla desiderare, quae scripsi. Vale.
EPIST. IV.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Decet ut litteras meas frequenter efflagites, nec tamen convenit ut de silentio grave quippiam suspiceris. Oblitum me tui, quod in hanc diem siluerim, censuisti. An ita vel mei animi fides inclara est, vel tui meriti angusta momenta, ut huic de me opinioni locus esse debuerit? Quare amicitia communis plus accepit injuriae ex tua suspicione, quam ex meo silentio. Minus est enim, necessitate officium deserere, quam voluntate praepropera judicare. Putas solemni genere defensionis levare peccatum? Diu affui, longa otia in secessu ruris exegi, tabellarii defuerunt. Haec etsi vera plerumque sunt, tamen assiduitate detrita in invidiam mendacii reciderunt. Meae occupationes ab usu remotae, nihil mediocre protendunt, cujus rem familiarem nova incessit affinitas, contra rationem legum, felicitatem temporum, consensum parentum, pacta majorum. Sed reprimam me, neque his querelis ulterius immorabor, quas tabellarius, si veritati amicus est, explicabit. Ita fiet ut et tibi cognitio gestorum plena proveniat, et ego excusationem meam potius indicasse videar quam dolorem. Vale.
EPIST. V.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Aiunt qui callent rhetoricam disciplinam, nihil esse controversiae, ubi eadem partium jura sunt. Imaginem proposi ae rei postulas? Mitto decantatas judicialium meditationum fictiones, et inania simulacra causarum. Vel haec silentii nostri diuturnitas materiae talis exemplum est. Objicies mihi dissimulati officii negligentiam: in te haec referetur oratio. Ergo quia pares sumus, dulce colludium est, ut cum altero neuter expostulet. Veniam, quam dederis, impetrabis. Sed cur aequis tecum conditionibus ago? Jam mea causa melior, qui prior emendo utriusque delictum. Videro quae tua futura sit in referendo sermone curatio. Ego in viam reduxi amicitiae nostrae fortuitum stuporem; neque ex ea re affecto gratiam. Satis mihi laudis est, invidiam silentii diluisse. Vale.
EPIST. VI.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Solet quidem aegritudines animi ratio mitigare, sed fortunae nostrae tantum vulnus est, ut ei ne tua quidem delenifica et suada facundia cicatricem possit obducere. Fors fuit an dies longa quandoque hebetet laxatum dolorem: siquidem malis omnibus finis de tempore venit. Interim frigent verba solantium, neque aures applicat consiliis bonis surdus ex injuria animus. Tertius hic mihi de optimis fratribus luctus est. Post tot miserias quis non putet me dedidicisse patientiam? At quando imbecilliores nos ipse casus invenerit, tanto magis doleo. Nunc et illa crudescunt, quibus stuporem diuturnitas fecerat. Ictus enim novissimus etiam veteres plagas dolore rescindit. Nec ignoro multa invicti animi exempla posse referri. Pericles amissis recens liberis venit in curiam: sed patriae causa cogebat. Anaxagoram philosophum gravis de filio nuntius a disputationibus non retraxit, sed philosophiae deferebat calamitatis suae negligentiam. M. Horatius morte pignoris cognita cadaver efferri jussit: sed hac constantia esse debuit, qui Capitolium dedicabat. Vides quis mihi sit animus: et tamen vita ducenda est. Amor enim lucis a natura datus fulcit infirmitatem doloris. Pene praeterii, quod fuerat inter prima collocandum. Cumulatissimas gratias ago, quod Projectum familiarem nostrum avulsum contubernio tuo, meo solatio deputasti. Ex hoc intelligo, quanta necessitas fecerit ne venires. Ego tamen qui teipsum non potui, vidi animum tuum; cui satis non fuit medicinam fortunae nostrae per epistolam facere. Addidisti enim quamdam legationem, quae sui assiduitate vim mali frangeret, quia noveras solatia litterarum cum lectione finiri. Progressi in laudes tuas concludimus, cum ipse religionem magis ad conscientiam quam ad gloriam referas. Ergo habeat modum sermo, quem nunquam circa te habebit affectio. Vale.
EPIST. VII.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Arbitrum te assumo epistolarum mearum. Cape si quid ab republ. vacas, oratiunculam nostram, cujus edendae fiduciam favor civium dedit. Nam spes saepe alitur exemplis, et placiturum esse praesumimus, quod aliis jam placuisse gaudemus. Nunc tuarum partium erit, respondere, cum legeris, an debuerit me senatus animare. Certe mihi duci vitio non potest, quod tam bene de tuis auribus speravi, quam simpliciter priorum suffragiis credidi. Vale.
EPIST. VIII.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Nuntium reditus mei, cum primum fida patuit occasio, exhibere non differo. Scio enim te prospera quaeque de nobis velle cognoscere. Mihi quoque par cura est de salute atque actibus tuis laeta et optata noscendi. Atque ideo dignaberis, quoties fors dederit facultatem, officia circa nos mutuae affectionis implere. Vale.
EPIST. IX.
recensereSYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Tanta animi voluptate sumpsi litteras tuas, quas mihi post longum silentium detulisti, ut me fatear querelae prioris oblitum: quia memoriam praeteritae intermissionis antiquavit gratia recentis officii. Deinceps si tibi cordi sum, frequenter operam scriptionis admitte, vicissitudine remunerandus et sermonis et amoris. Vale.
EPIST. X.
recensereSYMMACHUS NAUCELLIO. Exspectas a me litteras largiores: delector judicio tuo. Laus est enim ingenii cum desideratur ubertas. Sed velim tibi verborum copiam displicere. Nam quid agat, quo se vertat, ubi immoretur cassa rebus oratio? Odi in parvo corpore longa velamina. Illa vestis decentet indutui est, quae non trahit pulverem, nec in humum demissa calcatur. Scribe ergo aliquid quod respondendo producam: quanquam religione decipior, qui tibi uberes epistolas audeo polliceri. Videro quis sit futurus eventus sententiae tuae. Tamen memento non electionem me tibi spopondisse, sed copiam. Vale.
EPIST. XI.
recensereSYMMACHUS NAUCELLIO. Sumpsi pariter geminas litteras tuas, Nestorea, ut ita dixerim, manu scriptas, quarum sequi gravitatem laboro. Trahit enim nos usus temporis in argutias plausibilis sermonis. Quare aequius admitte linguam saeculi nostri, et deesse huic epistolae Atticam sanitatem boni consule. Dignum est ut haec ipsa apud te culpae confessio prosit ad veniae facilitatem. Quod si novitatis impatiens es, sume de foro arbitros: mihi an tibi styli venia poscenda sit. Crede, calculos plures merebor, non aequo et bono, sed quia plures vitiis communibus favent. Itaque ut ipse nonnunquam praedicas, spectator veteris monetae solus supersum; caeteros delinimenta aurium capiunt. Stet igitur inter nos ista pactio: ut me quidem juvet vetustatis exemplar de autographo tuo sumere, te autem non poeniteat scriptorum meorum ferre novitatem. Non silebo alterum munus opusculi tui, quo prisca cujusque reipublicae ex libro Graeco in Latinum transtulisti. Arma a Samnitibus, insignia a Tuscis, leges de lare Lycurgi et Solonis sumpseramus. Tuus nobis post haec addidit labor peregrina monumenta, quae jam sui nesciunt. Nunc vere civitas nostra populorum omnium parens facta est, docere potest singulos antiquitates suorum. Ipsa vero pars materiae digna laudari, quanto verborum ste latur auro? Nescias cultu an rebus magis voluminis honor gaudeat. De mea aegritudine nequaquam te rumor fefellit; sed jam mihi (modo venia dicti sit) convalescentiae portus aperitur. Carminum tuorum codicem reportandum puero radidi, et quia eclogarum ordo confusus est; quem descripsi, simul misi: ut correctio utrique a te praestetur, et aliorum, quae nunc pangis, adjectio. Vale.
EPIST. XII.
recensereSYMMACHUS NAUCELLIO. Si tibi haec una, ut ais, frequentandi styli causa est, ut a me vicem sermonis excludas, magnum silentii nostri in litteris tuis pretium est. Vide igitur, ne me validius a scribendo revocet fructus tacendi; quia si saepe respondeam, fortassis curam remittes, ut jam victor optati. Mane ergo in proposito assiduae scriptionis, etiam post epistolam meam; quamvis malim creditum tuum quam paginas impetrare. Sunt quidem illae Tulliano segmentatae auro: sed de praesentibus amicis bona plura sumuntur. Ipsa etiam verba melius ex oris fontibus fluunt, quam mandantur textis papyri. Quin ergo, eluctatus longi otii cariem, Coelium nostrum revisas. Sat temporis Spoletio datum, bonae urbi et optimorum civium matri, intelligenti tamen, quod nostrae curiae viros usu capere non possit. Vale.
EPIST. XIII.
recensereSYMMACHUS NAUCELLIO. Binas ad me litteras pedissequus tuus detulit. Fraudis arguerer, nisi totidem reddidissem. Utrisque te rediturum Romam, si per annos liceat, spopondisti: saepenumero idem scripseras. Nihil jam moror syngraphas tuas. Iterare promissum, fallaciae meditatio est. Scio lentos ad capessendum laborem senes fieri. Sed quia crescunt vitia cum tempore, ingratus mihi attrahendus es, priusquam justiorem veniam faciat longior dies. Nullam Nestor tertio aevi sui saeculo militiae vacationem poposcit; nec Achilli excusavit aetatis suae frigus Phoenix monitor. Et certe haud multum itineris interjacet. Spoletium suburbanitas nostra est. Dum carmina tua ruminas, dum epigrammata oblatis lucis, aut amnibus componis fallitur doctis cogitationibus sensus laboris. Vale.
EPIST. XIV.
recensereSYMMACHUS NAUCELLIO. In aere meo duco, quod te adornare optatum reditum nuntiasti. Sed male metuo, ne hoc studium tui, negatio habitationis impediat, quam peto, ut in bonam partem voti erga te mei certus accipias. Deos enim facio testes, has domus, quarum alteram postulasti, jamdudum a me hospitibus esse decretas. Quaeso igitur, ut sacramento commodes fidem, qui vel animo tantum meo credere debuisses, et in aedes tuas festinus recurras: siquidem domus, quae tibi prius ambitiose per aetatem viventi et habitanti cum liberis satisfecit, senilem moderationem distributis in alias domus filiis non debet offendere. Vale.
EPIST. XV.
recensereSYMMACHUS NAUCELLIO. Petis ut respondeam litteris tuis. Haec denuntiatio certaminis est. Sed unde mihi quanquam procedenti in annos graves, senile illud et comicum? Quo jam tu veteres aemularis? Nec tamen defendet voluntatem tuam styli mei desperatio. Quis enim pudor est, vinci post confessionem? Illud quoque me ad rescribendum coegit, quod timui cessationis exemplo quamdam tibi silentii formulam dare: plusque fraudis in me rediturum adverti, si tua offensio imitaretur tacentem, quam si ausus meus superiorem. Aestimabis ipse, quanto hoc tui amore adversus verecundiam meam fecerim. Interea quod vales, dulce est: quamvis adjeceris, cauto esse opus, ne forte reditum nostrum aevi tui subita praevortant. Nolo annos ad calculum voces. Fiducia salutis in viribus est. Quas cum videt expendere tutela morum tuorum; spera confecturos deos, ut maneas vitae integer in metas, quas veterum definitio dedit saeculo. Vale.
EPIST. XVI.
recensereSYMMACHUS NAUCELLIO. Fortasse arguas diutinum silentium meum. Nolo applices hanc moram negligentiae. Continuatio enim longi itineris stylo obstitit. Tandem Formianum littus accessimus, quod mihi esset acceptius, si una loci istius voluptate frueremur. Sed quia hoc per annos et valetudinem tuam non licet; edoceri saltem mutuis litteris peto, quantum corpusculo vigoris adjeceris. Inesse enim tibi temperantiam caeteraque tuendae senectutis praesidia, non ambigo. Vale.
EPIST. XVII.
recensereSYMMACHUS GREGORIO. Habeo expostulandi tecum probabiles causas; quandoquidem pontificio litterati honoris auctus nullum mihi indicium communis gaudii praestitisti. Sed nolo primas litteras meas felle objurgationis imbuere, ne animum tuum contrahant amara sermonum. Quare decedo querimoniis, et tecum hanc veniam sic paciscor, in reliquum pensi habeas amicitiae diligentiam. Sit inter nos frequens honor ejus officii, sint assiduae scriptorum familiarium vices. Quippe tacita concordia instar odiorum est. Ideo litteras affabra rerum vel natura, vel industria peperit, ut nunquam muta esset affectio: et si quando absumus, linguae ut operam fungerentur signa verborum. Haec in praesentia satis dicta sint. Opto deinceps materiam mihi ad respondendum dari, gratia muneris tui, non dolore fastidii. Vale.
EPIST. XVIII.
recensereSYMMACHUS GREGORIO. Abundas quidem naturae bonis et ingenii facultatibus; sed continui silentii culpam tibi quoque purgare difficile est. Quid enim ex vero, vel ex commentato dici potest? Itinera me, inquies, longa tenuerunt: sed saepe cessatum, et aliquando perventum est. Vigilem operam publicis rebus impendo; sed vicibus otii omne negotium distinguitur. Restat, quod minime volo, ut fatearis amicitiae negligentiam. Nam officia si plerumque deseras, occupatio est; si semper, oblivionis crimen putes. Hoc, si fieri posset, tacerem. Illudis ergo patientiae meae. Atqui intelliges, aequum animum majore pretio munerandum, indignius laeditur, quem religio non permittit offendi. Et certe interfuit sollicitudinis tuae exercere aliquid verborum familiarium, cum mihi de scriniis tuis profecta delegaretur oratio: de qua interim te suspensum tenebo; tum demum tibi judicii publici facturus indicium, cum exoraveris, cum merueris, et quia tanti duco litteras tuas, cum scripseris. Vale.
EPIST. XIX.
recensereSYMMACHUS GREGORIO. Diuturnitatem silentii rupisti, sed, mehercule! frequentibus impulsus officiis. Ego tamen non minore afficior gratulatione, quam si litteras sponte tribuisses. Germani mei vicaria potestate gaudeo, tanquam mihi decus honoris accesserit. Vestro quoque in eum favore delector tanquam aliquid ipse praestiteris: cum quo illustrem virum Syagrium fides certa est operam bonae frugis adnisum. Quod eo ad te scribendum putavi, ut gratiam nostram assertor sedulus exsequaris. Vale.
EPIST. XX.
recensereSYMMACHUS GREGORIO. Elegisti materiam proniorem: accommodatior est enim querelae oratio humana, quam gratiae. Qua causa factum puto, ut me taciturnitatis incesseris, cum perpetem curam dandae et reddendae salutis adnitar. Quod quidem me libente fecisti. Nam qui alteri culpae ducit officii negligentiam, pollicetur de se operam promptiorem. Expostulatio tua instar est sponsionis. Non meditabor tua verba, non excogitabo sententias. Si peccatum silendo contraxeris, tuis tantum litteris argueris. Vale.
EPIST. XXI.
recensereSYMMACHUS GREGORIO. Vellem te legato uti apud optimum consulem purgandae atque excusandae absentiae meae, si scirem, quod tu mihi in ea re prius ignosceres. Nam cum vestrum amorem cogito, vereor ne ut me aeque ambo diligitis, ita similiter arguatis. Quis igitur mihi hujus causae defensor adhibendus est? fortuna scilicet mea: cujus ut misera, ita justa purgatio est. Neque enim fas sinit, laeta officia obire lugentes; fortasse etiam vestram hilaritatem mea tristitudo contraheret: siquidem semper fieri amat, ut habitum mentis de amicorum ore ducamus. Quare ignosce, quod desumus, et apud egregium virum consulem fave absentiae meae: cujus honore gloriari nostrum est, auspiciis interesse felicium. Vale.
EPIST. XXII.
recensereSYMMACHUS GREGORIO. Tantum tibi suppetit uberis eloquii, ut prioris silentii veniam cum praesentis facundiae laude merearis. Quae enim pars litterarum tuarum vel inventionum prudentia caruit, vel novitate sensuum, vel antiquitate verborum? Cum igitur tibi supellex larga non desit, innitere, quaeso te, ut, sicuti oratione mirabilis es, ita religione proberis. Faciet hoc crebritas epistolarum tuarum, quae non solum tibi parabit gratiam, verum etiam me faciet promptiorem. Vale.
EPIST. XXIII.
recensereSYMMACHUS MARINIANO. Nos hic in otio rusticamur, et multimodis autumnitate defruimur. Nam postquam doliis nova vina commisimus, quae calce et prelo subacta fluxerunt; trapetis teritur bacca Sycionia, ut praecox olea in usum olivi viridis mulceatur. Interea loci ferarum domos indago sollicitat, et incertus agricola in officia diversa discurrit. Alii scalis ad arborum summa perrepunt; plerique condita musta defaecant. Nonnulli aprorum odora vestigia canum sagacitate disquirunt. Sed haec omnia, si nobiscum ageres, plus placerent. Tebet te eruditio Scaevolarum, dum forenses tabulas pervigil doctor instituis. Quare accurre perniciter, ut feriarum requie laboris fastidium tergeatur. Certe si tibi ergastuli istius amor tantus est, adesto impiger, ut ad dicendum promptior revertaris. Vale.
EPIST. XXIV.
recensereSYMMACHUS MARINIANO. Quod fortunae tuae pollucibiliter floruerunt, meum duco compendium: quando ita animatus sum, ut amicorum prospera meis commodatibus externa non arbitret. Et revera quotus quisque homini dies laetus est, sua tantum secunda numeranti? Latius gaudet qui et alterius bonis pascitur. Qua me igitur gratulatione affectum putas, cum tibi comperi jugales deos matremfamilias copulasse, atque ex ea filium jam tempestivo dedisse proventu? Nam ut suis, intervallo maris atque terrarum quo detinemur, non prius conjugem tibi, quam sobolem accessisse cognovi. Quippe unis litteris et nuntium filiolae recens editae, et nuptialem sportulam detulisti. Quae quidem bona tibi dispertita temporibus acciderunt, sed meum pectus pariter ingressa sunt. Cedant gaudia divisa conjunctis. Uberiorem fructum mihi praestitit mora. Jam non queror quod epistolae tuae serae sunt. Jucunda dilatio est, quae simul bona pluria restituit. Vale.
EPIST. XXV.
recensereSYMMACHUS MARINIANO. Plenae atque inveteratae inter nos amicitiae nihil adjici posse credideram. Invenisti tamen, quo perfectam diligentiam tui in fastigium tolleremus. Amabili enim fiducia Ansioni tuae praebenda mandasti, quae peregrinatio hiberna poscebat. Tu vero abundans omnibus, studio dandi beneficii excogitasti causam petendi. Sed dedisse te ex hoc gratiam, satis constat: quia plus accepit, de quo sibi aliquid alterius amor vindicat. Uno tantum lapsu (fas sit dicere) amica vindicatio claudicavit, quod remunerandum me de Gallatia polliceris, ubi ad patrium larem veneris. Noluissem constantiam boni facti in haec trepidae verecundiae verba descendere. Sed praetereo laudatae epistolae leve fascinum. Neque enim me tantae gratiae obligatio sermonum interpretem esse sinit. Cur autem multa loquimur, parva missuri? descriptio tradendarum tibi vestium secundam paginam tenet. Quid de mediocritate earum sentias, ipse videris, qui hiemi magis, quam cultui apta indumenta voluisti. Vale.
EPIST. XXVI.
recensereSYMMACHUS MARINIANO. Securus, ut video, scribendi ad me vices negligis Scis enim istiusmodi culpam sine talione cessuram. Quoties minatus sum par silentium, si a litteris temperasses? Vincar tamen affectione, et delector tali mendacio meo. Ex quo intelligere potes, quam constanter diligam, qui tam inconstanter irascor. Vale.
EPIST. XXVII.
recensereSYMMACHUS MARINIANO. Desideratas mihi litteras sero hominis mei adventus exhibuit, quae nobis gratum admodum salutis tuae indicium praestiterunt. Atque utinam facilitas commeatus copiam daret frequentioris officii! Vale.
EPIST. XXVIII.
recensereSYMMACHUS MARINIANO. Exspectatae mihi tuae litterae contigerunt, quibus promptior ad vicissitudinem reddar officii. Nec mireris quod tibi sermo noster sero tradetur, cum aliquid sibi occupationes vindicent, nonnunquam desit facultas, tabellariorum quoque negligentia susceptam operam plerumque frustretur. Desine igitur animum nostrum epistolarum scritate metiri, cum rebus potius quam verbis spectetur affectio. Vale
EPIST. XXIX.
recensereSYMMACHUS MARINIANO. Factum nuntias, quod spe et opinione ante praecepi, ut tibi amicitiam bonorum primus congressus aperiret. Namque hoc nobis et tui mores, et illorum judicia promiserant. Facile enim probitas deleta ad virtutum arbitros placet. Verum ista pars gaudenda mihi potius, quam producenda est. Illud mallem latius praedicare, si aequaret oratio rei magnitudinem, quod vestimenta de nobis usui tuo apta vindicas. Nihil hoc amore sincerius. Scias fiduciam de simplici affectione surgentem, genus esse virtutis. Sed quid ego huic puritati dignum rependo? Stetimus officiis religionis hactenus pares. Nunc tibi sine cunctatione cedimus. Puto tibi sufficere ad vicem tantae gratiae victi confessionem. Vale.
EPIST. XXX.
recensereSYMMACHUS AMBROSIO. Sallustio amico meo multa sponte tribuisti. Nunc adjice quae supersunt, ut ego quoque partem beneficii adeptus existimer. Supplementa autem desiderii ejus a tabellario epistolae suggerentur, quae stylo persequi supervacaneum duxi. Aptius est enim negotiis mutuo intimandis vivae vocis indicium. Vale.
EPIST. XXXI.
recensereSYMMACHUS AMBROSIO. Itero postulatum pro Sallustio amico meo, et ut ipse asseverasti, a te quoque in curam dudum recepto: non quod metuam ne forte tutelam ejus oblivione destituas, cum familiare sit constantiae tuae fideliter exsequi recepta mandata; sed quia diligentiam meam fortuna amici saepe sollicitat, et laborantibus commendatio una non sufficit, licet tenaciter memorem, rursus admoneo. Praestabit beneficii tui celeritas, ne sit mihi necesse idem saepius facere. Vale.
EPIST. XXXII.
recensereSYMMACHUS AMBROSIO. Fratres mei Dorotheus et Septimus, spectabiles viri, unam tuam epistolam praetulerunt. Sed mihi religio fuit istiusmodi captare compendium, ut et tibi geminata responderet officii usura, et singulis honor debiti testimonii proveniret. Nam etsi Dorotheus probatus est, cupio tamen, ut eum majorem in modum judicii mei praerogativa conciliet, quod futurum non ambigo, cum affectio boni animi capax sit augmenti, quotiens meritis provocatur. Vale.
EPIST. XXXIII.
recensereSYMMACHUS AMBROSIO. Licet arbitrer, superiores litteras meas, quibus ut fratrem meum Marcianum ab injuriis vindices postulavi, in manus tuas delatas: abstinere tamen etiam secunda petitione non debui, ut necessitatem viri optimi, sed invidia tyrannici temporis involuti, precatio geminata testetur. Quare rursus te ad amici defensionem exhortor; cujus tenuitas orta ex integritate, non patitur, ut annorum pretia possit exsolvere, quae jam multis ejusdem temporis judicibus imperialis clementia relaxavit. Erit igitur tibi facilior ad impetrandum via, cum meritorum tuorum opitulatio aliorum exemplis juvetur. Vale.
EPIST. XXXIV.
recensereSYMMACHUS AMBROSIO. Nae aevi instar est, ut frater meus Magnillus vicaria potestate per Africam functus, testimonio omnium publice privatimque conspicuus, variis in ea provincia retardetur obstaculis. Nostri optimi viri maturitatem, caeterasque artes bonas, quibus etiam tuum amorem, cum Liguriam gubernaret, attraxit. Et ideo apud te redundantis est operae laudare compertum. Quare impendio peto, ut cum a bajulo litterarum causas morarum acceperis, religiosum pro ejus reditu interventum digneris adhibere, quo tandem patriae restitutus, longae peregrinationis injuriam desiderata quiete commutet. Vale.
EPIST. XXXV.
recensereSYMMACHUS AMBROSIO. Ex usu venit ut opem desiderantes ad suffragia probata confugiant. Horum unus Eusebius est, qui adolescentiae prolapsus errore, notatusque judicio, exploratissimum remedium veniae imperialis implorat. Sed ut ei celeriter arrideat effectus; deferri in curam tuam spem petitionis optavit: cujus haec summa est, ut judicati remissione, famae suae vulnus excludat. Vale.
EPIST. XXXVI.
recensereSYMMACHUS AMBROSIO. Filius meus Caecilianus vir clarissimus, qui nunc communis patriae gubernat annonam, certo cognovit indicio, adversarium suum Pyratam nomine, vel ejus procuratorem, spem tui favoris hausisse. Negavi solere te recipere in tuam curam pecuniarias actiones. Ille tamen, ut est hominum plerumque supervacua trepidatio, consentaneas sanctis moribus tuis de me litteras postulavit. Non abnui operam facilia et justa poscenti. Summa est igitur impositi mihi muneris, contra absentem civem, simulque districtum publicis curis, non sinas quidquam de justitia tua sperare praesidium. Sunt fora, sunt leges, sunt tribunalia, sunt magistratus, quibus litigator utatur salva conscientia tua. Vale.
EPIST. XXXVII.
recensereSYMMACHUS AMBROSIO. Diarius clarissimus vir, qui inter professores medendi summatem locum jure obtinet, affinem suum, eumdemque cognominem tuo patrocinio tradi meo optavit oratu. Libens amicissimi viri desiderio satisfeci, ut una via et te excolerem salute dicenda, et illius usui commodarem. Fac igitur oro, commendatum tuearis auxilio, me sermone vicario munereris. Vale.
EPIST. XXXVIII.
recensereSYMMACHUS HILARIO. Cum has ad te litteras darem, lectulo aeger tenebar; jam quidem a periculo vindicatus, sed adhuc ineps virium, quae subinde incertis febribus deteruntur. Inter haec tamen mala valetudinis meae amicis negotium dedi, ut pignus commune consulta patrum viris consularibus jungeretur. Habita est ratio meritorum tuorum. Nihil enim gratiae meae duco delatum. Acta amplissimi ordinis. Ticiano honesto viro tradidi: quae ubi in manus tuas venerint, amicitiae me satisfecisse pronuntia. Nihil enim malo quam honesti officii diligens judicari. Vale.
EPIST. XXXIX.
recensereSYMMACHUS HILARIO. Valetudinis meae vigor coepit assurgere. Fas est, ut de me scribendi assiduitas exigatur: maneat tantum sanitatis fides, quam plerumque sollicitat hiemis injuria. Nimis enim tenera atque imbecilla est ratio convalescendi, et ante medicas manus opem coeli clementioris exspectat sanitas; ne tibi videar medendi arte morbo diuturnitatem dedisse. Volo enim memoriam malorum joci venustate frangamus. Sed jam etiam aliquid de Repentino juvene optimo dicendum est, cujus ego assiduitatem desideravi: quam mihi ut arbitror, verecundia ejus negavit, cum fiducia ex te sumpta praestare debuerit. Erit tamen copia melior, cum intelliget non se debuisse deserere, quem frequenti testimonio tuo de se noverat credidisse. Vale.
EPIST. XL.
recensereSYMMACHUS HILARIO. Recte valeo. Hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt vota lecturi. Aeque tibi oblatum vigorem nimis gaudeo: nam me indicio tali nuper hilarasti. Illud quoque in summam pono laetitiae, quod te memorem mei honorificentia proximae scriptionis ostendit. Cujus rei gratiam silere non debeo, ut hoc invitamento ad perseverantiam litterarii muneris provoceris. Vale.
EPIST. XLI.
recensereSYMMACHUS HILARIO. Mentis tuae est pia et justa mandare. Quod ideo praeloquor, ut et implesse me noveris, quae pro filio Habemani viri clarissimi jusseras, et probasse. Supervacua igitur fuit postulatio litterarum tuarum. Moneri enim me oportuit, non rogari. Quid quod etiam mihi cum illo summa familiaritas fuit? Unde factum est, ut aequitati petitionis favor amicitiae jungeretur. Quid multa? Venient in manus tuas commenta curiae nostrae super ejus absolutione confecta; quae indicent tuae voluntati, et Bebiani reverentiae delatam cupitorum celeritatem. At hujus operae peto litteras crebriores; quarum tibi pro facundiae tuae opibus facilis liberalitas erit, mihi pro cultu mutuo praetiosa perceptio. Vale.
EPIST. XLII.
recensereSYMMACHUS HILARIO. Denuo litterarum fenore obligo bonae fidei debitorem. Recepta enim salutationis vice, quam mihi proxime reddidisti, nexu istius muneris te vacare non patior. Hoc autem mihi solum praestabit iste contractus, ut indicia prosperorum, quae de me accipis, tuorum bonorum voluptate compenses. Vale.
EPIST. XLIII.
recensereSYMMACHUS SIBURIO. Fortunae tuae gaudia in meo aere duco, atque hujus sententiae te nobis judicem capio, qui animum meum spectatum habes, cum tuum consulis. Debebatur hoc teneris temporum bonis, ut consilio publico vir laudatus accederes. Ergo quia res sese ex voto omnium dedit, perage operam judicio tanti principis congruentem. Urget te exspectatio bonis semper onerosa. Nam etsi dignos respicit, periculo tamen proxima est, dum amplius sibi pollicetur. Habes saeculum virtuti amicum, quo nisi optimus quisque gloriam parat, hominis est culpa, non temporis. Vides certe; ut ille ipse qui Romanis rebus antistat, ad bonum publicum natus est. Secundo, ut ita dicam, cursu probae artes et virtutes feruntur. Sed haec tibi plenius tuus animus quam stylus noster expediet. Ego amici functus officium, admonentis potius quam docentis personam recepi. Et spero actutum fore, ut exspectatione, quae de te magna est, major habearis. Nec ego istiusmodi scriptum recepissem, nisi apud me liqueret, quod emendato pectori bona verba mandarem. Quod restat, memento salute referenda, et tuum munus exsequi, et mei officii diligentiam provocare. Vale.
EPIST. XLIV.
recensereSYMMACHUS SIBURIO. Concedo in leges tuas, et ἀρχαἳσμὸν scribendi non invitus affecto. Tu tamen fac memineris, illud potius simplex nonnullis videri, quod sequentis aetatis usus recepit. Vis epistolis nostris more majorum nuda nomina praeferantur? Si tibi vetustatis tantus est amor, pari studio in verba prisca redeamus, quibus salii canunt, et augures avem consulunt, et decemviri tabulas condiderunt. Jamdudum his renuntiatum est, ut successio temporum placita priora mutavit. An si nobis scribenda sit forensis oratio, Jovem deosque exteros Catonis lege praefabimur, ne nobis vitio detur, vel negligentia antiquitatis, vel inscientia? Atqui praestat Tullium sequi, qui ignorata majoribus usurpat exordia. Sed quid ego de hoc plura, cum sim tibi dicto audiens, atque herbam dederim voluntati tuae? Ut saepe scribas, nequaquam mihi orandus es. Efficiet assiduitas litterarum mearum, ut mutui admonearis officii. Vale.
EPIST. XLV.
recensereSYMMACHUS SIBURIO. Vera res est, famam esse velocem. Sed dissentio Mantuano, qui eam putat in malis debere numerari. Nam quid hac praeclarius, cum laetis nuntiis rigat aures et mentes bonorum? Mihi certe oppido grata est, postquam purgationis tuae prima vexit indicium. Ruri eram, moestus animi ob amissam parentem. Eo me secura fama, curis quas de te gerebam absolvit. Nec fides defuit. Illico enim credebam verum esse, quod noveram et tuae innocentiae, et aequitati temporum convenire. Accesserunt etiam litterae tuae tam lepidae ac venustae, ut in re jam cognita novum mihi de te gaudium nuntiari putarem. Erat in illis fiducia conscientiae bonae, sed cum laude justitiae publicae. Nam et principibus maximis gratias ut absolutus egisti, et de sola fortuna ut innocens conquestus es. Verum quid ultra? Quando Romam? quando ad urbanum otium? quando ad legendi et scribendi solatia reverteris? Spero velociter: siquidem res postulat, ut tibi peregrinationis injuria desiderium quietis commendet. Vale.
EPIST. XLVI.
recensereSYMMACHUS EUTROPIO. Ex sententia mihi cupita succedunt, si quando perfrui datur salutis tuae cognitione alloquii munere. Hoc ego liquere apud te satis habeo compertum. Quid enim mihi amoris impenderes, si de me incertus esses? Atque utinam scripta haec tua, quam sunt honoris plena, tam crebra sint! Gravis est enim sitis bonarum rerum, cui sola fruendi assiduitas medicinam facit. Ergo indulgentius abutere munificentia scriptionum. Nam quo plus est in litteris tuis quod gaudeam, hoc magis superest quod requiram. Vale.
EPIST. XLVII.
recensereSYMMACHUS EUTROPIO. Noxae vacuus otiare, et libris remissius invigila, quando ita volvenda dies attulit, ut domini nostri Gratiani fortissima simul ac felicissima manu nutantia reipublicae pondera fulciantur. Videorne tibi πανηγυρικώτερον locutus, quam mos epistolae sit? Sic sehabet ratio, ut res maximae magnos hiatus oris requirant. Sed haec stylo exsequenda tibi ante alios, cui pollet Minerva, concedimus. Nos ad familiaria revertamur. Diu a me bona valetudo dissensit. Inhorruisti paululum, scio; pone sollicitudinem: jam valemus. Nunc refectione opus est, cujus mihi copia sermonis tui pabulo, si annueris istiusmodi operam, poterit provenire. Vale.
EPIST. XLVIII.
recensereSYMMACHUS EUTROPIO. Superforanei laboris est commendare conspicuos, ut si in sole positis facem praeferas, et accensu luminum claritudinem diei gestias adjuvare. Idcirco impraesentiarum nihil moratus testis officium, salutationi tuae styli operam dedicavi. Tu tamen Posthumianum fratrem nostrum, juvenem de summatibus meo quoque nomine velim diligas: ut intelligat, justam veluti omissionem laudis suae plus honoris habuisse. Vale.
EPIST. XLIX.
recensereSYMMACHUS EUTROPIO. In gravi dono habeo, quod amicitiae meae viros edecimatae honestatis adjungis. Facis hoc pro caetera erga me diligentia tua, nec unquam desistis operam, quod mihi ex usu accidat, consulendi. Quid si tibi etiam fratris mei Sabini nomine gratias agam? Qui a te in bonam partem creditus tantum praerogativae attulit, ut si foret jam omnibus probatus. Dignus plane talis viri testimonio: quod cum illi ad commendationem sui tribueris, existimaris hoc aliis, quibus commendatus est, praestitisse. Vale.
EPIST. L.
recensereSYMMACHUS EUTROPIO. Cum tu Romam commodum repetis, ego me in secessu suburbano asserui lectioni. Diu quippe ab hoc negotio cura obstrepente desidimus. Nunc ubi tu abes pars antiquior amicorum meorum, vicem sermonis tui veterum scripta funguntur. Aut olim tamen urbem rure mutaveram, ut aestas mihi Praenestino algido frangeretur; sed interventus familiaris negotii rupit otium meum. Ergo jam viam lego, depositis quae legebam. Si quid praeterea scitu opus est, meus Palladius indicabit, quem ego non minus doleo abductum a juventute Romana, quam gratulor in spem sui honoris accitum. Vale.
EPIST. LI.
recensereSYMMACHUS EUTROPIO. Ago quidem studio tuo uberes gratias, quod mihi familiaritatem probatissimi cujusque concilias: sed frater meus Hyperecius, jamdudum institutione Romanus est. Cur igitur mihi bona nostra commendas? Cedas alius usu incognitos, emendatione consimiles; si tamen raritas virtutum admiserit, ut unum aut alterum aeque edecimatae honestatis invenias. Illos ego amicos beneficio tuo acquisitos putabo, quos nescio. Istum mihi redd disti potius quam dedisti. Vale.
EPIST. LII.
recensereSYMMACHUS EUTROPIO. Mediolani interim dego ad obsequia auspicii consularis D. Valentiniani evocatus. Accito mihi fors dedit exercendi circa te styli copiam. Eam libenter, ut honor amicitiae postulabat, amplexus, salutem tibi defero: quam si bene contemplor, familiarium religionem frequenti usu vicissitudinis repensabis. Vale.
EPIST. LIII.
recensereSYMMACHUS EUTROPIO. Musonianus V. C. admirator tuus, scripto ex Asia nuper allato, mutilari agros suos, qui tuis conjunguntur, accepit. Eam rem, cum mihi amicitiae nostrae gnarus familiariter indicasset; principio suasi, ne ad fidem tanti mendacii hominum suorum levitate traheretur. Dehinc poscenti litteras, officii hujus operam non negavi, sciens mutuae diligentiae convenire, cum inter nos, quae ad integritatem famae nostrae attinent, conferimus. Quaeso igitur, in bonam partem, quae a me scribuntur, accipias; et aut fallaciam temerati juris alieni celeriter expurges; aut si quid te ignorante turbatum est, jubeas reformari. Vale.
EPIST. LIV.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Meus mos est semper alloqui praestantiam tuam. Qui tuus? litteris abstinere. Facimus quod solemus. Ego scribo, tu retices. Sed scio in amandis amicis majorem virtutibus tuis inesse constantiam, quam in negligendis epistolis voluntatem. Atque ideo animi tui securus, cultum tibi debitum mente et sermono non desero, nequaquam reposcens, ut scriptorum mihi vicissitudo respondeat, cum in amore reddatur. Vale.
EPIST. LV.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. In suburbano praedio fovens otium sumpsi litteras tuas. Cur enim Romae te decedente remanerem? Ager autem qui me interim tenet, Tiberim nostrum juncto aquis latere prospectat. Hinc libens video, quid frugis aeternae urbi in dies accedat, quid Romanis horreis Macedonicus adjiciat commeatus. Nam pene, ut recordaris, cessante Africa fames in limine erat, quam clementissimus, et ad salutem publicam genitus imperator praevenit ingestis alieni soli copiis. Jam portum nostrum, complurium prima classis salutat, Jam securitate saturamur. Jam dicimus nostrum esse, quidquid ubique bono principi nascitur. Haec eo scribo, ut domino orbis effectum beneficii sui nunties, et ipse fructum gaudii communis usurpes. Ego paulo post abire longius paro, nec tamen tantis ad te litteris abstinebo. Erit curae nostris in Urbe remanentibus, et meum sermonem tibi per idoneos mittere, et mihi pari fide, quae scripseris, exhibere. Vale.
EPIST. LVI.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Possem silentium tuum ferre patienter, morem tuum cogitans, nisi me aegritudinis, qua laboras, dudum nuntius perculisset. Metuo igitur ne sollicita magis, quam consueta cessatio sermonis tui munus impediat. Atque ideo quaeso, ut curas meas fraterno amore susceptas, scriptis, aut mandatis digneris absolvere. Nam cum sim cupidus litterarum, in secundis tamen pono solatiis, ut animus meus pro te anxius, si nondum epistolis, saltim nuntiis erigatur. Vale.
EPIST. LVII.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Ultro in me arguo culpam silentii, si quando usum officii mei quaelibet dierum intervalla remorantur. Nulla enim purgatio suppetit quin cultum familiaritatis publico actui frequenter interseram. Sed idem qui peccatum vito desidiae, aeque in Scribendo longus esse desino. Nam licet sciam, animum tuum nequaquam obnoxium esse fastidio, adverto tamen, pro conditione curarum ponendum verbis modum: quia ut desideranti prolixitas grata est; ita displicere non poterit brevitas occupato. Vale.
EPIST. LVIII.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Amo et suspicio virtutes tuas. Sed accidit, quod tibi etiam amicus invideam. Flaviano meo aliquandiu solus frueris. Accipe planius, quid velim dicere. Ad te migravit quidquid Romae optimum fuit. Et vobis quidem societas vestra dabit mutuum gaudium. Mihi quid solatii erit? quem et ille deseruit, et tu minus desiderabis, quia unus tibi pro utroque sufficiet. Vale.
EPIST. LIX.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Alius fortassis existimet serum esse munus, quod anni superioris consul exsolvit. Ego sentio, me atque alios, qui procul degimus amicitiae fiducia ad hoc locorum esse dilatos. Illis vero continuo satisfactum, quorum tandiu memor esse non posses. Nam qui statim munificus est, ipsis quodammodo magistratus sui fascibus admonetur. Qui ex intervallo reddit officia, testatur eos se maluisse differre, quorum oblivionem dies longior non posset obducere. Viderit igitur, an se quispiam credat ordine aliis, aut honore postpositum. Ego me intelligo pura affectione praelatum. Neque enim satis amicus est, cui solemne aliquid statim redditur. Honestior est illa securitas, quae putat sibi deforme non esse, si quid diu familiaribus debeatur. Quare velim credas, moram quoque ipsam mihi jucundam fuisse. Sic judico, sic interpretor, quae dudum aliis ex more delata sunt, nobis amore servata. Vale.
EPIST. LX.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Optatus eventus fidissimam obtulit mihi facultatem officii deferendi. Nam dominus et frater meus Eugenius, cum mihi sui copiam praestitisset, sumendae epistolae beneficium rogatus adjecit; qua tibi honorificentiam salutationis exhibeo, et obnixe deprecor, ne me diutius silentio tuo suspensum esse patiaris. Vale.
EPIST. LXI.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Dudum responsa tradideram, quae testarentur grata mihi amplissimi consulatus tui munera. Sed denuo nactus Eugenii viri clarissimi fratris mei copiam, scripta duplicavi, haud veritus ne fastidium crearet sermo geminatus. Ex meo quippe animo metior, amicitiam non posse sentire officiorum satietatem: sint quanquam illa crebra, et continuis similia: semper tamen ut rara, et diu desiderata sumuntur. Huic opinioni meae fidem faciet assiduitas epistolarum tuarum. Insitum quippe est bonis mentibus, ut quae copiose ex aliis optamus adipisci, ea ipsi largiter deferamus. Vale.
EPIST. LXII.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Mandatis perfunctus apparitor, ubi ad destinata pervenimus, testimonii nostri vacuus abire non debuit: praecipue ne studium circa me tuum male locatum putares, si gratiam dilatus sermo solvisset. Ave igitur dico et praemitto jam petitionem: ut cum iter in patriam relegere coeperimus, eluctandis difficultatibus adminicula uberiora decernas. Vale.
EPIST. LXIII.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Otium patriae laeta peregrinatione mutavi. Nam jussu domini Valentiniani, cum multis amplissimae curiae proceribus accitus, ad vicem quietis domesticae, fruor publicis gaudiis. Quod cum ad te posset fama perferre, dignius visum est me indice nuntiari. Ipse ad respondendam benignitatem tuam moremque servabis: siquidem litteras tuas non minus quam meorum conspectus et verba desidero. Vale.
EPIST. LXIV.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Quid mihi jucunditatis litterae tuae attulerint, tibi aestimandum relinquo; cui, si bene arbitror, vicissim meus sermo tribuit voluptatem. Perge igitur, ut jam facere dignatus es, et amicitiam munerare affectu religionis, et assiduitate colloquii. Ego in ferenda vicissitudine par esse curabo. Nam qui ab alio poscit officia, sui quoque studii frequentem operam pollicetur. Vale.
EPIST. LXV.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Scio praestantem animum tuum salutis meae et rever ionis indicia cupide, ut amicitia postulat, opperiri: et ideo exspectationi tuae, revectus in patriam, satisfeci; meque agere ex sententia, atque esse memorem tuae circa nos humanitatis insinuo: simulque deprecor, ut affectionem, quam mihi et praesenti dependere, et absenti dignatus es polliceri, litterarum munere, quotiens usus tulerit, non graveris augere. Vale.
EPIST. LXVI.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Si nosse dignaris quanta sit in domino Flaviano pectoris mei portio, amicitiam adventantis amplectere, ut duos obliges. Ambo idem sumus. Nam hoc dici a me patitur ille, qui melior est. Plura scriberem, si aut diu velles rogari, ut tanti viri merita commendationem desiderarent. Ergo sat est, quod accepisti voti mei indicia. Ambitu et labore non est opus, cum ex natura veniat, ut a te moribus tuis proximus diligatur. Vale.
EPIST. LXVII.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Firmum domesticum meum, militiae stipendus cum honestate perfunctum, testimonio meo decuit adjuvari, ut faciliori aditu ad tuam notitiam perveniret. Porrige igitur, oro te, adjutricem manum legitima praemia ex more captanti. Hujusmodi quippe veteranis praerogativa debetur ut illis protectorum dignitas tanquam pretium longi laboris accedat. Quod Firmo incunctanter eveniet, si tuus favor vota hominis ad consueta nitentis annuerit. Vale.
EPIST. LXVIII.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Meritorum tuorum justa ratio deposcit ut familiaribus litteris operam frequenter impendam: expertus quippe non perire officia delata sapientibus. Fungor igitur salutatione, quae sola curam testatur absentium: tuamque oro praestantiam, ut amicitiae bonum, sicuti facere soles, et sermone excolas, et mente custodias. Vale.
EPIST. LXIX.
recensereSYMMACHUS RICOMERI. Dominum et fratrem meum Flavianum, celsum virtutibus et honoribus virum, justitiae tuae exsortem esse non patior. Merito pro honoribus ejus, quae causa poscit, allego: sciens sine tua auctoritate commissa, quae sub obtentu tuo a quibusdam scaevis designata dicuntur. Unde mihi major fiducia est, posse rem graviter vindicari cum tua quoque fama pulsata sit. Querelae autem genus hominum ejus suggestio, si jusseris, melius prosequetur, quia multiplex injuria modum epistolae familiaris excedit. Non minora etiam filius illustris viri, et ipse jam honoris emeriti, in sua procunsulari possessione toleravit; quae ad unius quidem pertinent noxam, sed ad utriusque contemptum. Ergo ut mos est tibi, auditis eorum allegationibus, qui tuentur absentium facultates, primo famam, quae optimo cuique pretiosa est, tum amicitiam fidei indicem, postremo leges, pro quibus excubas, dignare defendere: ut ad illustrem virum, qui per absentiam suorum nescit incommoda, prius gratia beneficii tui, quam suorum dolor et querela perveniat. Vale.
EPIST. LXX.
recensereSYMMACHUS TYMASIO. Saepe alloqui praestantiam tuam non piget, quamvis nihil invicem sermonis accepi. Ipse enim mihi pro te sponte respondeo, quod inter castrenses curas locum officia otiosa non habeant. Atque utinam tibi assiduitas affatuum meorum non videatur obstrepere. Prope est, ut referri mihi litterarum gratiam putem, si sciam quae scribo non afferre fastidium. Vale.
EPIST. LXXI.
recensereSYMMACHUS TYMASIO. Ad scribendum me relatu vicissitudinis incitasti. Ea quippe rerum natura est, ut officiorum diligentia fructu vicissitudinis incalescat. Sume igitur salutationem, simulque indicium sospitatis meae laetus amplectere, redditurus voto atque animo meo reciproca gaudia similium de tuis actibus nuntiorum. Vale.
EPIST. LXXII.
recensereSYMMACHUS TYMASIO. Urgeo te frequentibus scriptis, et animi affectione non desero. Est autem sequester sermonis mei Felix, probabilis et honestate vitae, et exercitatione militiae; cujus considerationem ut habeas, commonere non audeo, cum tua aequitas tantum pro eo possit efficere, quantum favor meus optare. Vale.
EPIST. LXXIII.
recensereSYMMACHUS TYMASIO. Petitio domini et fratris mei Stemmatii, monitorem magis apud te quam peccatorem requirit. Nam cum tanta sit tibi ejus antiquitas, ut votum nostrum favore praecurras; laborem rogandi in lucro habere debemus. Breviter igitur, quid poscat, adverte. Subsidia vitae, quae bona dici solent, ubi census uberior est, infortunio proscriptionis amisit. Haec in magno reipubl. gaudio tuis potissimum meritis repensanda committit. Suscipe, oro te, plenum bonitatis negotium; et amici inopiam, cui miserae valetudinis casus accessit, rei familiaris integratione solare. Vale.
EPIST. LXXIV.
recensereSYMMACHUS PROMOTO. Multa in te virtutum natura congessit. Quae si quis trutinet pensiore judicio, nesciat utrum bona fortitudinis magis an mentis excellant. Sed alterius laudis astipulator est princeps humani generis, officiorum vero familiarium nos testes esse debemus; qui tibi religioso studio nequimus aequare. Miror tamen in hoc te mei amore progressum, ut mihi falsis laudibus blandiaris, cum ais aliquid te ex nostri oris desiderare promptuario. Quo tibi inter rauca cornua meorum affatuum strepitus? Est quidem familiare virtuti, delinimenta exercitii sensibus admovere. Nam et Achillem vatum maximus refert, aegri animi curas fidibus resolvisse. Sed nos et musicae facundiae inopiam confitemur, et nutrimentum loquendi eorum litteris aucupamur, quos haerere comitatui tuo et fama loquitur et tua scripta testantur. Vale.
EPIST. LXXV.
recensereSYMMACHUS PROMOTO. Satisfaciet quidem tibi ad omne gaudium conspectus tuorum. Sed ego hanc hilaritudinem cumulari posse conjecto, si noster sermo quoque jungatur. Nam cum prae caeteris tibi domestica bona cara sint, proximum sibi gaudium jure amicorum cura defendit. Ergo ubi desiderio tuo piae necessitudines satisfecerint, ad nostras quoque litteras oculi conferantur: quarum haec summa est, ut me valere cognoscas. Nolo enim te a colloquiis tuorum pagina longiore producere. Vale.
EPIST. LXXVI.
recensereSYMMACHUS PROMOTO. Duo mihi grata proveniunt, quoties a me litterae postulantur: et quod te honore salutationis impertio, et quod operam commendationis praesto poscentibus. Cum igitur ad Africam reditum Paregorius cliens noster instrueret, et hujusmodi litteras impendio flagitaret; desiderio ejus effectum libenter impendi, sciens apud amantem mei nec illius petitionem beneficio carituram, nec meum inefficacem futurum sermonem. Vale.
EPIST. LXXVII.
recensereSYMMACHUS PROMOTO. Nec quidem prioribus litteris meis vicissitudinem reddidisti. Sed mei officii fuit scripta geminare, ne tam fida occasione fraudarer. Maxime cum amicus communis auxentius accessurum sibi aliquid gratiae ex meis litteris judicaret. Quem tibi propterea commendare non debeo, quia illi apud te potius quam alios testis esse consuesti. Vale.
EPIST. LXXVIII.
recensereSYMMACHUS PROMOTO. Haerentem me litteris impulisti, ut amicitiam, quam dudum tacitus optabam, nunc provocatus excolerem. Amplector futurae inter nos familiaritatis auspicem voluntatem. Et quamvis praeventus voto tuo, enitar, ut potero, ne vincar officiis. Has enim partes video mihi reservatas, ut religio, quae te hortante sumpsit exordium, me annitente augmentum sumat. Vale.
EPIST. LXXIX.
recensereSYMMACHUS PROMOTO. Primis quidem litteris tuis vicissitudinem mox rependi. Sed quia novae familiaritatis auspicibus plus debetur officii, excolere amicitiam litterario munere persevero, ut perspicias bene cum his misceri foedus animorum, qui cumulatiorem gratiam religioni referre noverunt. Vale.
EPIST. LXXX.
recensereSYMMACHUS PROMOTO. Beari me multis bonis judico, quoties sermonis tui honorificentia et splendore delector. Idque ut merear, etiam ipse non desero diligentiam frequentis officii. Stet igitur inter nos, ut animorum fida sinceritas, ita hujus muneris amica certatio. Vale.
EPIST. LXXXI.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Succensebam silentio tuo. Sed postquam mihi indicium de fratris honore fecisti, vicit offensionem voluptas. Et in eam conditionem res rediit, ut ei agam gratias, quem pie objurgare meditabar. Tu vero sub hac petitione dum voles retice, modo postea bonis epistolis redimas styli tui ferias. O nuntium voto tuo similem! Nullum decuit haec scribere, nisi quem constat optasse. Nae tamen, praeter gaudium, quod de processu fratris acquiro, etiam judicium tuum admodum decoloras. Solus enim tibi visus sum, reparatis virtutum praemiis, posse gaudere. Sed quod ais exclusis improbis, spem bonis redditam; non ut insolitum, vel inchoatum recens gratulor. Nam solemne est domino nostro Theodosio in suos exercere censuram, morumque agere delectum, et singulos, et novos semper expendere, nec consuetudini condonare judicium. Inde est, quod sincerissimos mores tuos benignius recipit, quos severe et diligenter inspexit. Quid quod etiam longe intendit oculos, et per immensum requirit venas bonorum, nullosque avidius trahit quam nihil desiderantes? Ut Flavianum meum, atque adeo tuum, nuper excivit; quem adhuc verecundia tegeret, nisi clara merita prodidissent. Haec sunt quae mihi pro tempore laetitia dictitavit. Nunc ut amantissimum fratrem, vel, quod est verius, partem mei diligas, rogo sponte facturum. Ama in eo studia sua, et quidquid agnoveris virtutibus tuis proximum. Mihi ut est curae, quod a fratre discernor; ita solatio erit, si eum sciam vere in te Symmachum reperisse. Vale.
EPIST. LXXXII.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Adhuc siles. Sed loquacitas mea non cohibetur exemplo, et est otium mihi ad verborum copiam commodum. Nam ruri sum, nec tamen rusticor. Tantum de ripa Tiberis (nam per fines meos fluvius elabitur) onusta specto navigia; non jam sollicitus, ut ante, de fame civium. Versus est namque ex inopia in gaudium publicus metus, postquam venerabilis pater patriae Macedonicis commeatibus Africae damna pensavit: quem nunc omnes altorem generis humani Deum diligunt. Nihil enim passus est Austris contumacibus adversus Romam licere. Ergo de mei agri specula peregrinarum navium numero transcursus, et gaudeo victum populi Rom. non fata provinciarum, devotione, qua soles non occulere bonum publicum. Merito parcius loquor, tuae facundiae relinquens, ut haec ornatius, si ita placebit, insinues, quae nos inculta veritate narravimus. Vale.
EPIST. LXXXIII.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Iter, ut opinione metior, expedisti: quod solum tibi ad silentium suffragabatur. Nunc stativa requies, stylo et animo scribendi ad nos usum reformet: licet oris tui facultas, et cum viam carperes, luculento potuerit affatu sitim nostram rigare. Sed fuerit tibi adversum culpam taciturnitatis de labore purgatio. Nihil jam suffragii restat, cum et facundia, quae nec ante impediebatur, supersit, et otium, quod desiderabatur, accesserit. Vale.
EPIST. LXXXIV.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Sequor te litteris, quia mente et affectione non desero. Nec videor mihi cito haec arripere solatia, cum adhuc apud nos recens jucunditas tua vigeat. Sentio enim bonorum separationem statim diuturnam videri. Quod si, ut praesumo, etiam tuus animus expertus est, fac noverim festinata scriptorum vice, te quoque hoc intervallum dierum longum putare. Vale.
EPIST. LXXXV.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Mos et ratio flagitavit, ut mansurus domi, veniam de augustissimo principe imperati mihi itineris postularem. Excusationis causam litteris indicavi, quas favor tuus molli aditu, et blanda recitatione commendet. Nihil enim meorum sine boni cujusque auxilio placeret. Rem loquor omnibus notam, mihi nunquam tacendam: hoc amici, hoc aemuli sciunt. Quorum alii gaudent esse apud te locum meritis, alii dolent non esse divitiis. Vale.
EPIST. LXXXVI.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Intelligebam non esse de nihilo, quod diu a litteris temperabas. Tandem patuit, impedito per aegritudinem visu, officiorum stetisse solertiam. Itaque ego illo de silentio sollicitus probare me fateor, quod asperae rei nuntium usque ad sanitatis tuae gaudia distulisti; ne de te ante caperem exorti incommodi sollicitudinem, quam securitatem remoti. Nunc quia valetudo tecum in gratiam redit, indulgentioribus paginis amicitiam munerare: alioquin cessantibus simile aliquid rursus timebo. Sed de hoc satis verborum est. Flavianum pectoris mei dominum, tui socium, haerere animo tuo usque ad improborum dolorem, nimis gratulor. Nam saepe apud me de tali amicitia gloriatur: hoc ego futurum ante prospexeram, virtutes utriusque considerans, quarum similitudo concordiam facit. Et ideo plus gaudii quam miraculi, capto, teque oro, ne quid in tales amicos fascino liceat. Ille enim mihi non est rogandus, cui aliud velle non expedit. Vale.
EPIST. LXXXVII.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Longo orationis ambitu commendentur incogniti. Severiani autem C. V. merita, annosae militiae probata documentis, elaboratum testimonium non requirunt. Principem locum regendis praefecturae urbanae cohortibus obtinuit; in ordinem senatorium lege transcriptus est. Restat, ut post dignitatem curiae, quae honoribus major est, etiam reip. provinciali specimen sui praebeat: quod futurum arbitratur, si domini mei praefecti Urbi super hoc litteras promptus stipulator adjuveris. Vale.
EPIST. LXXXVIII.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Silentium meum de excessu civis Emeriti lepidissimo argumento epistolae momordisti. Nam quid excogitari facetius potuit, ad castigationem suppressi a me nuntii, quam ut Coelii montis habitator adventitiis litteris Romae cognoscerem? Sed mihi judicii tui spectata gravitas induxit religionem. Metui quippe tibi hujusmodi indicio laetus videri. Scis humanitatis hanc esse rationem, ut parum probatis, et ante discordibus, ad vicem doloris, quem mors incutere solet, reverentiam saltim silentii deferamus. Quare parce oblique stylo caedere, quod displicere auribus tuis timui. Quinimo age circumspectioni meae gratias, quae tuis salibus locum facit. Atque utinam saepe epistolas joco scribas, quas negas serio! Quid avare uteris ingenii tui copiis? Vereor ne mihi posthac utilius sit mittendis litteris abstinere. Nam proximam de te paginam offensione taciturnitatis elicui. Et ideo praestabis forsitan culpae meae, quod non reddis officiis. Vale.
EPIST. LXXXIX.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Commendarem tibi Flavianum filium meum, ni te volente esset accitus. Nihil igitur tuo beneficio derogabo. Satis est juveni meo ad argumentum grati circa te animi, quod de litteris parentis non requirit auxilium. Puto tamen convenire pietati, ut me quoque ejus nomine tibi fatear obligatum. Ex quo fiet, ut plura in eum congeras studii tui munera, pro quo tibi non unus obnoxius est. Vale.
EPIST. XC.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Saepe mihi auctor laetitiae, aut primus, aut solus es; quaestorem antehac fratrem, nunc rectorem praetorianum litteris nuntiasti. In omnibus ergo litteris tuis magna aliqua mei gaudii causa est. Quid, quod et ipsa verba luxuriant, et animi sui alacritatem styli nitore testantur? Haec cum paribus aequare non possim, voto divina convenio, ut fortuna optimorum virorum semper tuae felicitati grata sit. Vale.
EPIST. XCI.
recensereSYMMACHUS RUFINO. Probitate et honore pollentibus viris nihil addit aliena oratio. Sua enim luce conspicui precariis testimoniis non juvantur. Qualis igitur quantusque sit dominus et frater meus, in aperto est. Merito ejus laudibus nostrum cedit ingenium. Hoc unum tamen praetereundum non puto, summam mihi cum illo esse officiorum familiarum societatem: quae res etiam tibi minora merita plerumque commendat. Unde arbitror ex abundanti promptam fore in eum praeclarae tuae mentis affectionem, quam illi et decus proprium, et meae amicitiae praerogativa conciliat. Vale.