Libri Decem Epistolarum/I

This is the stable version, checked on 1 Februarii 2018. Template changes await review.

EPISTOLA PRIMA.

recensere

SYMMACHUS PATRI SUO. Ne mihi vitio vertatur intermissio litterarum, malo esse promptus officii quam longa exspectatione vicissitudinis desidere: tum quod parentibus, non ad lancem, neque ad dimensum verba tribuenda sunt. Injurius videar, si summo vobiscum jure contendam. Nam praeter aequum censet, qui inter dispares obsequium par requirit. Itaque sermo vester ex beneficio proficiscitur, noster ex debito. Haec me, atque alia hujusmodi oppido perpulerunt, scribendi munus insuper non habere. Nunc vobis actuum nostrorum ordo pandendus est; libet enim non minus otii, quam negotii praestare rationem. Baulos Lucrina sede mutavimus: non quod ejus diversorii satietas ceperit nos, quod, cum diutius visitur, plus amatur: sed quod metus fuit ne si Baulorum mihi inolevisset affectio, caetera, quae visenda sunt, displicerent. Ibi

Acyndino conditori, ejusque majoribus emmetra verba libavi, et picturae licentiam, quae vestitum disparem singulis tribuit, in rationem coegi. Protelarem te paululum, ni vererer ne dilatione exspectatio minuatur. Quare elaboratam soloci filo accipe cantilenam. Attica palla tegit socerum, toga picta parentem. Praefuit ille sacris: hic dixit jura Quiriti. At mihi castrensem quod mordet fibula vestem; Aurorae in populis regum praetoria rexi. Sed fasces pictura tacet; tu, respice fastos. Scio te simul atque haec legeris, actutum poetica plectra moturum. Nullus feceris, ne mei periculo gloriere. Ego te nostri vatis exemplo quasi quadam

lege convenio. Liceat inter olores canoros anserem strepere. Silentium mihi, nisi praestiteris, imperabis. Quam nihil abs te metuam, vis probare? En tibi aliud allucinationis meae prodo secretum, adhuc sollicitus

de priore. Audi versus ad Baulorum historiam pertinentes. Huc deus Alcides stabulanda armenta coegit,    Eruta tergemini de lare Gerionis. Inde recens aetas corrupta Boalia Baulos    Nuncupat, occulto nominis indicio. Ab divo ad proceres dominos Fortuna cucurrit;    Fama loci obscuros ne pateretur heros. Hanc celebravit opum felix Hortensius aulam,    Contra Arpinatem qui stetit eloquio. Hic consul clarum produxit Acyndinus aevum,    Quique dedit leges Orfitus Aeneadis. Hos inter juvenale decus, sed honore senili,    Bis seno celsus, Symmache, fasce cluis. Sed te Baulorum necdum lenta otia quaerunt,    Cura habeat juvenem publica pervigilem. Nempe, derides, quod de me aliqua justo indulgentius praedicavi? Est haec vera et digna reprehensio. Omnis

quippe ostentatio non caret suspicione mendacii: quia quidquid assumitur, proprium non putatur. Dehinc quod jactantia avara laudis multum decoquit de pudore. Possem dicere (si quis irrepserit externus auditor) meos esse versiculos: efficerem utique, ut verecundiae ignoscat, si esset ab altero profecta laudatio. Sed video opusculum non esse poenitendum. Ita res crepera atque anceps dubium me habet, verecundiae praemetuendum sit discrimen, an gloriae. Tibi igitur, qui prudentia caeteris antistas, optationis hujus delego provinciam. Quid facto usus fiet ipse videris. Ego et infantiae et imprudentiae meae patrem conscium non impudenter elegi. Vale.

EPIST. II.

recensere

PATER SYMMACHO. Hoc est munus, quo se non sola possit jactare Campania; sed praeterea Romae aut Athenis in Graecum loquendi honorem hujusmodi lingua vertatur. Quid enim concinnius epistola tua, quam nuper accepi? Quid versuum admixtione jucundius? Vere dicam tibi, plura legere volentibus celeriter terminata est. Quod utinam sensus aliquis eorum supersit! quorum imaginibus praescripta videmus epigrammata. Facile laudabunt tales successores laborum suorum, qui picturae nitorem pulchrioribus versibus illuminarint. Et ego igitur gratulor non magis ostreis, et peloridibus abdomen, quam pectus eloquio tibi esse satiatum. Et quoniam pudorem meum ipse ordiendo solvisti, a nobis quoque accipe bonorum aetatis

meae exarata nuper elogia. Nam quia nihil est quod agam, et, si nihil agam, subit me majorum meorum misera recordatio: inveni quod illis libellis, quos nuper dictaveram, possimus adjicere. Scis Terentium, non Comicum, sed Reatinum illum Romanae eruditionis parentem, hebdomadon libros epigrammatum adjectione condiisse. Illud nos, si fors tulerit, conamur imitari. Sed quae prima compegi, interim pauca misi, obtestatus te per Deum, ut si quid in his displicebit, emendes. Quod mihi pudendum non est. Nam si quid ex te placuerit, mea laus est, nec vito consortium, in quo talem non erubesco censorem.

Aradius Rufinus.

Princeps ingenio, fortunae munere princeps,

Aetatis, Rufine, tuae, cui prospera, cuique Tristitiam tumidis aequabat gloria rebus. Unus amor cunctis, et praesidium trepidorum. Principibus quorum viguisti tempore, doctus Aut calcaria ferre bonis, aut frena tyrannis.

Valerius Proculus.

Cum primis quos non oneravit gloria patrum Ponemus Proculum, vitae morumque decore, Haud unquam indignum magnorum Poplicolarum. Olli semper amor veri, et constantia, simplex Coelicolum cultus, non illum spernere posses: Et quanquam reverendus erit, non deinde timebis.

Anicius Julianus.

Cujus opes, aut nobilitas, aut tanta potestas, Cedenti cui non praeluxit Anicius unus? Acer ab ingenio, cunctisque accommodus idem. Hic et carus erat conferre; juvare paratus: Nam dives, tum celsus honoribus, attamen illis

Grandior, aeternam complebat nomine Romam.

Petronius Probianus.

Jactet se Fortuna aliis, quos judice nullo Lucem ad Romuleam sua sola licentia vexit. Te, Probiane, pudor, te felix gratia, teque Itala simplicitas morum, et solertia juvit. Quocirca assiduus Augustis notus et hospes Praemia magnorum retulisti dignus honorum.

Verinus.

Virtutem, Verine, tuam plus mirer in armis, Eoos dux Armenios cum caede domares? An magis eloquium, morum vitaeque leporem? Et (nisi in officiis, quoties tibi publica cura) Quod vitam innocuis tenuisti laetus in arvis. Nullum ultra est virtutis opus: nam si esset, haberes. Octoginta personis nescio an solus occurram. Et ideo in socerum atque avunculum nostros tibi delegamus epigrammata. Nam et Varronis libri diversis notantur auctoribus.

EPIST. III.

recensere

SYMMACHUS PATRI.

Summa afficior gratia, quod animadverto litteras meas tibi insubidas non videri: et in gravi dono habeo hanc apud vos esse de nostris epistolis censionem. Laudari quippe ab laudato viro rara est merces ingenii. Verum ut hoc mihi laetitiae fuit, ita illud ludificandi gratia opinor adjectum, si quid in tuis versibus sorduisset, id ut mei styli cura limaret. Nae ego sum stultus ac nihili, si os sublinitum mihi esse non sentio. Quid enim corrigi vel a me potest, vel in te fas est? Unus aetate nostra monetam Latialis eloquii Tulliana incude finxisti. Quidquid in

poetis lepidum, apud oratores grave, in annalibus fidele, inter grammaticos eruditum fuit, solus hausisti, justus haeres veterum litterarum. Ne mihi verba dederis. Novi ego quid valeat adagio: SUS MINERVAM. Apprime calles epicam disciplinam, non minus pedestrem lituum doctus inflare. Ain' tandem? orandi aeque magnus et canendi, meae n' te opis indignum mentiare? Haud aequum facis: neque me juvat falsa jactatio. Interea si nobis vacuas aures utendas datis, dicam quid diebus superioribus egerimus. Baiis remotis arbitris otiabar. Eo postquam rumor allatus est terrae filios convenire; oppido cavimus, ne sobriam solitudinem nostram sodalitas plebeia fuscaret. Ac primo Neapolim, dehinc brevi intervallo Beneventum

me recepi. Ibi summo cultu omnium plausuque susceptus, tanto honore celebrabar, ut jam gravarer officiis. Sedulitas enim, quae non compensatur, onerosa est. Et urbs cum maxima sit, singuli ejus optimates visi sunt mihi urbe majores, amantes litterarum, morumque mirabiles. Deum magna pars veneratur. Privatam pecuniam pro civitatis ornatu certatim fatigant. Nam postquam terra movit, nihil pene illis reliqui factum est, sed fractae opes infractos animos repererunt. Pro se quisque operam boni civis affectat. Nox diei jungitur ad laborem. Unde nobis summa cura fuit abire ocius quam volebam: ne aut mihi diu dediti ab opere desiderent, aut eos occupatio geminata distenderet. Itaque Baianum sinum rursus accessi. Nam Baiae id temporis jam silebant.

Hinc vos munere salutationis impertio, doque nuntium, propere nos, Deo volente, esse redituros. Fors fuat hujusce promissi. Vestra tamen indulgentia affatum saepe tribuat, quasi diutius abfuturis. Vale.

EPIST. IV.

recensere

SYMMACHUS PATRI.

Studium quidem Menippei Varronis imitaris, sed vincis ingenium. Nam quae in nostrates viros nunc nuper condis epigrammata, puto hebdomadon elogiis praenitere; quod haec aeque sobria, nec tamen casca sunt. Illa bono metallo cusa, torno exigi nescierunt. Et duriorem materiem, nisi fallor, adniteris. Ille Pythagoram, qui animas in aeternitatem primus asseruit; ille Platonem, qui deos esse persuasit; ille Aristotelem,

qui naturam bene loquendi in artem redegit; ille pauperem Curium, sed divitibus imperantem; ille severos Catones, gentem Fabiam, decora Scipionum, totumque illum triumphalem senatum parca laude perstrinxit. Tu ruinam proximae aetatis illuminas. Difficile factu est ut honor angustis rebus addatur. Me quoque jubes versibus tuis nonnulla subnectere. Haud ita Flaccus tuus praecepit in illis poeticae artis edictis, quorum hoc memini esse principium, ne humano capiti cervix equina jungatur. Male itaque tibi contumacia negati officii, quam mihi imprudentia promissi operis displicere. Plura de hoc coram loquemur, quando hanc epistolam sequi paramus aut consequi. Tu coepta perage, et tam solertis eloquii esto munificus. Ego tibi ut linguae obsequia nego, ita

aurium commodabo. Vale.

EPIST. V.

recensere

SYMMACHUS PATRI.

Ne quidquam taciturnitatis incessimur, quibus summa cautio est officii prosequendi, fere ut nulla fuerit statio tot locorum, in qua hujus muneris ferias egerimus. Sed sane juvat animum pia sermonis exactio. Dulcis est enim querela, quae nascitur ex indulgentia. Vos modo facile noveritis hanc expostulationem magis esse religiosam quam justam. Interea loci de Praenestina secessione siluisti, cujus mihi fama fecit indicium. Quam vellem deliciis vestris improvisus obrepere! Licet Campaniae amoena praeniteant, mihi tamen esse accommodatius agitare vobiscum,

et spiraculis regionis illius aestivam fragrantiam temperare. Sed res familiaris inclinat. Ea nobis usquequaque visenda est, non ut quaestuum summa ditescat, sed ut spes agri voluntariis dispendiis fulciatur. Namque hic usus venit in nostram aetatem, ut rus, quod solebat alere, nunc alatur. Verum haec missa facio, ne salutatio in querelam versa, minuat officii voluptatem. Date operam bonae valetudini, et alloquio crebriori: quod cum petimus, sedulo pollicemur. Vale.

EPIST. VI.

recensere

SYMMACHUS PATRI.

Solent impatientes dilationis esse, qui sperant in se aliquid muneris conferendum. Hoc vero a vobis recens ortum videmus, ut suarum rerum munifici

moram non ferant largiendi. Nunc nuper ad vos praedium lege venit, cujus me jure donastis. Cucurrit quaestus vester in meum commodum, et meliore voto fortunam estis imitati. Nam quod ex propinquae bonis cum moestitia sumpseratis, cum laetitia tradidistis. Quid, quod hanc liberalitatem cumulastis amplissimo testimonio? Cujus ego honestamentum praeopto muneribus. Nam qui opibus illaudatus juvatur, necessarium magis donum, quam justum praemium videtur adipisci. Igitur judicio vestro ago, atque habeo gratias, quantae sunt maximae, quod mihi honorem utrumque fecistis; et deos precor, ut datis in commune omnes longum fruamur, sintque ex nobis quibus Ostiense praedium nostro judicio, vestro tradamus exemplo. Vale.

EPIST. VII.

recensere

SYMMACHUS PATRI Bono animo sumus, cum viam, promissi memores, inchoastis. Nunc properato opus est, ut dum anni tempus calet, autumni bona raptim fruamur. His quippe mensibus Campania nitet agri ubere et arbusti honore. Baiae imbre raro, sole modico temperantur; mensae ab edilibus copiosae sunt, quibus tu amicorum catervas minaris. Sed mihi honestae multitudinis nulla vitatio est. Et si bis tanto plures, quam scribis, adfuerint, bonam frugem feceris. Non deerit, quo famem pellant. Nam comitibus vestris utpote sobriis, caedundae saginae cura posterior est. Quousque longum loquor? Mitto verba, rem flagito. Occasionem arripere prudentis est. Si quid dilatione

itineris adimitur, mora otii rependetur. Vale.

EPIST. VIII.

recensere

SYMMACHUS PATRI.

Jamdudum vestri cupiunt Lucrina tacita, et liquida Baiana, et Puteoli adhuc celebres, et Bauli magnum silentes. Vos apud Coram rusticam, vel apud steriles Formias desidetis. Tandem si operae est, contendite viam, et meliora terrarum animadvertite, ubi alte turbis quiescitur, ubi fruendis feriis nullus est modus. Ubi corniger Lyaeus Operit superna vite, Vulcanus aestuosis Medium coquit cavernis.

Tenet jam pisce multo Thetis et Baia sorores: Calet unda, friget aethra, Simul innatat choreis Amathusium renidens, Salis arbitra, et vaporis Flos siderum Dione. Num vobis videor quasi multae luxuriae ebrius, mentis insipere, atque adeo in poetas nomen dedisse? Nihil moror hanc litteraturam: loci potius, quam ingenii mei munus exercui. Sed si invitantia loquor, gradum tollite, ut et vos sitis laeti praesentium, et nobis potiundi, quae volumus, fortuna succedat. Vale.

EPIST. IX.

recensere

SYMMACHUS PATRI.


In metu fuimus, ne vos imber inhiberet. Sed verum est illud, quod poeta noster scriptum reliquit; iter durum vicisse pietatem. Quare adventum vestri in diem placitam praestolamur. Dii modo auctores sint, ut quae animo destinatis, nullis causationibus obstrepantur. Vale.

EPIST. X.

recensere

SYMMACHUS PATRI.

Hanccine mihi esse fortunam, ut quoquo versum pedem gradumque contulero, exaedificandum aliquid offeratur? velut me nunc Capuani praetorii instauratio in graves cogit expensas: cujus pars fatiscit incuria, pars negligenti dudum celeritate reparata, indecorum et imbecillum praestat habitaculum. His nisi properata cura subvenerit, aut pecuniae postea

dispendium cumulabitur, aut ruinae. Nam quisquis haec opera intermittit, amittit. Quare animus est amoliri aedium senectutem. Ita desiderato et expetito otio ad negotium concessimus sumptuosum. Quid rerum geramus, audistis. Facite vicissim vestrae salutis atque actuum prospera noverimus: ut hoc pauxillum tempus, quod in Campania paramus absumere, sine offensa vestri silentii transigamus. Vale.

EPIST. XI.

recensere

SYMMACHUS PATRI.

Cum jam filiae nostrae dies natalis appeteret, commodum aderant, quae muneri miseratis. Ea nobis in commune quam cara et gravia fuere. Nam si quid in

absentes bene consulas, impensu majore gaudetur Illico amplexi litteras, quae prosequebantur oblata, in exspectatione esse coepimus, quam mox vobis capessendum iter Appiae scriberetis. Nihil horum pagina nuntiabat. Percontor tabellarium, num constantiam decreti rerum subita turbassent. Ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donec cunctatio Formiana multa fruge, et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. Tunc mihi animus ab aegritudine remigravit. Do fidem, nihil humili mensae, nihil servitiis, aut pecori defuturum. Ne mihi sit dicti hujus posthac negatio, en vobis chirographi instar litteras. Sponsionem stipulat affectio. Neque enim patiar decipi, quos opto complecti. Vale.

EPIST. XII.

recensere

SYMMACHUS PATRI. Censorum notio fuit spectare opera, quae locassent. Hoc me negotium curare voluisti. Mos gestus imperatis; vel quod tibi dicto audiens esse debui, vel quod studio meo congruere mandatum munus agnovi. Habe igitur quantum in aedibus nostra cura promoverit. Scalis suppactus est honor marmoris: superiora conclavia crustis teguntur, ea operis levitate, ut compago solidum mentiatur. Columnas nihilo amplius mercatus es, quam si tibi muneri contigissent. Eas bithyno lapide caesas, si bene oculis utor, existimo. Hactenus est, quod scire debueris. Deinceps tantum adjiciemus cognitioni tuae, quantum aedificationi viderimus accedere. Vale.

EPIST. XIII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Solet facunda esse laetitia, et angustias clausi pectoris aspernata gestire. Tibi, amice, scribendi oblivionem peperit res secunda. Id mihi imitationi esse non potuit, quem domini nostri Gratiani coelestis oratio bonae spei et hilaritatis implevit. Ultro igitur alloqui desidem non peperci, officii, vel gaudii mei gratia: quorum alterum familiaritas nostra, alterum felicitas publica suggerebat. Nunc si operae est, utendum mihi tantisper animum fac remittas. Primores calendae Januariis appetebant. Frequens senatus maturrime in curiam veneramus, priusquam manifestus dies creperum noctis absolveret: forte rumor allatus

est sermonem desiderati principis multa nocte venisse, et erat verum. Nam tabellarius vigiliarum fessus adstabat. Nondum coelo albente concurritur luminibus accensis, novi saeculi fata recipiantur. Quid multa? lucem, quam adhuc opperiebamur, accipimus. Dic mihi, inquies (nam id praestat audire), quid nostri patres super ea oratione senserunt? Rerum tibi natura respondeat, quibus suffragiis exoptata pietas audiatur. Novimus bona nostra complecti. Si credis, etiamnum illius gaudii mei quamdam patior cruditatem. Bonus Nerva, Trajanus strenuus, Antonius pius, innocens Marcus plenis officii temporibus adjuti sunt, quae tunc mores alios nesciebant. Hic in laude est natura principis; ibi priscae munus aetatis. Cur verso ordine ista optimarum artium putemus exempla, et

illa de saeculo priore vestigia? Vetus officium suum fortuna tueatur, et has saltim Romano nomini velit servare delicias. Nullo fascino felicitas publica mordeatur. Audisti omnia, sed summotenus ore libata. Monumenta curiae nostrae plenius tecum loquentur. Ubi cum plura rescripta repereris; aestima, quanto uberiora unius mens optaverit, quam plausus effuderit. Vale.

EPIST. XIV.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Petis a me litteras longiores. Est hoc in nos veri amoris indicium. Sed ego qui sum paupertini ingenii mei mihi conscius, Laconicae malo studere brevitati, quam multijugis paginis infantiae maciem publicare.

Nec mirum si eloquii nostri vena tenuata est; quam dudum neque ullius poematis tui, neque pedestrium voluminum lectione juvisti. Unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati fenoris credidisti? Volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum, divinis a te versibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur. Cur me istius libelli, quaeso, exsortem esse voluisti? aut amusos tibi videbar, qui dijudicare non possem; aut certe malignus, qui laudare nescirem. Itaque vel ingenio meo plurimum, vel moribus, derogasti. Ego tamen contra interdictum tuum mox ad illius operis arcana perveni. Velim reticere, quid sentiam: velim de te justo silentio vindicari, sed admiratio scriptorum sensum frangit injuriae. Novi enim istum fluvium, cum aeternorum

principum jam pridem signa comitarer, parem multis, imparem maximis. Nunc improviso clarorum versuum dignitate Aegyptio Melone majorem, frigidiorem Scythico Tanai, clarioremque hoc nostro populari Fucino reddidisti. Nequaquam tibi crederem, de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, nisi certo scirem quod nec in poemate mentiaris. Unde illa amnicorum piscium examina reperisti? quam nominibus varia, tam coloribus, ut magnitudine distantia, sic sapore; quae pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti. Atqui in tuis mensis saepe versatus, cum pleraque alia, quae tunc in praetorio erant, esui objecta mirarer; nunquam hoc genus piscium deprehendi. Quando hi pisces in libro tibi nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? Jocari me putas, atque

agere nugas? Ita me diis probabilem praestem! ut ego tuum carmen libris Maronis adjungo. Sed jam desinam mei oblitus doloris, inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam accedat, quod te miramur offensi. Spargas licet volumina, et me semper excipias: fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate. Vale.

EPIST. XV.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Pene evenerat, ut tecum succincta brevitate loqueremur, quoniam deerant digna memoratu: et in defectu rerum nihil opus est indulgere verbis. Sed tempestive Palladii rhetoris nostri declamatio auxit paginam. Ea complacita summatibus litterarum, clam te esse non debuit. Itaque cum et meo officio,

et tuo studio talis relatio conveniret, vix soluto coetu, necdum eventilatam auditionis meae fidem judicio calente dictavi. Movit novus Athenaei hospes Latiare concilium, divisionis arte, inventionum copia, gravitate sensuum, luce verborum. Opinione mea dico: tam probus est oratione quam moribus. Tunc nostrates viri, qui inter se aliarum rerum saepe dissentiunt, concordem sententiam super hujus laude tenuerunt. Credo plane, nec fides cassa est, rhetorum hanc esse prosapiam. Nam plenum ingenio pectus noscitur. Nec solus vultus, aut colos, asserit posteros in honorem parentum. Certiores habet natura vindicias bene sentiendi, ac bene loquendi. Gignuntur, non scribuntur haeredes. Quod alii docentur, hic natus est. Haec

apud te, mi domine, silenda non credidi, et quod prae tui amore nihil habeo pensi; et quod vicissim, quanti a te fiam, nunquam me poenitet. Quod Palladio factum volo, ne lateant honesta prolatu. Cura ut valeas; et quoniam tibi facultas scribendi praesto est, adhibe voluntatem. Vale.

EPIST. XVI.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Saepe unanimitatis tuae sermone convenior, ut de acceptis litteris, quas ad me cura propensiore misisti, vel scribam; quibus ego, ut quaeque redditae sunt, actutum pari religione respondi: quia neque rescriptorum ratio, neque amoris vicissitudo sinebat diutius desidere. Nunc quoque agere me atque habere gratias protestor, quod prospera nuntiorum clam me

esse non pateris. Haec et alia prioribus quoque litteris tecum fueram collocutus. Sed si te tabellarii sermonis mei compotem reddiderunt, congesta non onerant. Malo quippe aures tuas iterando obtundere, quam fraudare reticendo. Fratris mei Hesperii honore exsulto, taciturnitate convulneror. Nam si me sui amantem usu rerum probavit, scriptis famam decuit praevenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat. Ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistolae assertio nihil relinqueret opinionis ambiguo. Sed dicis, eum pudore praestrictum, successuum suorum vitasse jactantiam. Quisquamne, cum de se apud seipsum loquitur, erubescit? Quid quod eam rem mihi supersedit ingerere, quam juste ad utrumque noverat pertinere? Verum ego, ut religiose

ista conqueror, ita libenter omitto: quia nec amori in vos meo convenit silere, quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. Vale.

EPIST. XVII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Ambrosium de summatibus provincialis fori ad dominos et principes nostros Siciliae commune legavit, variis instructum mandatis, quae spectare visa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris futurum reor, ut illi pro labore fructus accommodet. Quaeso igitur vel legationis merito, vel meo nomine in optimum virum bene consulas, qui satis animi confirmatus est, suffragio tuo successuram facilitatem

petitionibus promovendis. Vale.

EPIST. XVIII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Ego etsi continuis litteris honorem tuum celebrare possem; non satis mihi viderer proquam res postulat, fungi debitum meum: tantum abest, ut operam assiduitatis exprobrem. Sed ut hoc meae verecundiae competit; ita tuae humanitatis est, studium nostrum pari gratia sustinere. Animadverte quo tendat summa verborum. Jamdudum nihil tribuis, quod legamus. Totum me, inquies, emancipavit sibi cura praetorii. Verum est. Potiris merito summa judicia. Sed maximas ingenii tui vires fortuna magna non onerat

Proinde his etiam rebus intende, quae ita occupatis nihil molestiae afferunt, ut ipsas molestias plerumque solentur. Vale.

EPIST. XIX.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Qui sua fiducia deseruntur, epistolas meas in usum commendationis accipiunt. Id nunc aliter est. Nam fratri meo Potito hac conditione litteras dedi, ut eas ipse commendet. Est enim nihilo secius atque ego sum de summatibus amicorum tuorum: qui ubi te compotem fecerit praesentiae suae, vereor ne excusatio mea ignoscenda non sit. Sed si mihi placabilitas tua experiundo probe cognita est, futurum reor, non ut me, qui resedi, collatione alterius venientis incessas, sed ut illum magis pro utroque suscipias.

Vale.

EPIST. XX.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Abundo gaudio, cum te consulem novus annus excipiat. Sed nunc transcurso est opus. Plenius enim secundis litteris contestabor hujusmodi de te gratulationem. Alius in praesentia mihi sermo sumendus est. Patroinus c. v. accitu tuo iter adornans, in rem suam fore existimavit, si meo testimonio niteretur. Huic ego nihil per me accessurum putavi: et tamen deesse nolui, sciens judicio erga illum tuo nihil adjici posse si scriberem; decessurum tamen aliquid meo officio, si tacerem. Unum est igitur, quod oratum te atque exoratum volo, ut ineat gratiam suscepti laboris, praeter eum fructum, qui illi ex tuo conspectu,

tuo congressu tuo honore, proveniet. Vale.

EPIST. XXI.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Bene ac sapienter majores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie junctim locarunt; commenti, quod in te videmus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita virtutis. Sed enim propter eas Camoenarum religio sacro fonti advertitur; quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promovetur. Haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt: cui morum gravitas et disciplinarum vetustas, curulis sellae insigne pepererunt. Multi posthac adnitentur artes bonas, et laudes germanas et meras litteras. Sin ignoramus Magnum illum,

cujus supra votum fortuna fluxit, Stagiritae suo nihilum commodasse, nisi Quinto Ennio ex Aetolicis manubiis captiva chlamys tantum muneri data Fulvium decolorat. Enimvero neque Panaetio Africanorum secundus, neque Opillo Rutilius, vel Cyneae Pyrrhus, aut Metrodoro suo Mithridates Ponticus liberalium disciplinarum pretia solverunt. At nunc eruditissimus imperator, et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi praemia detulerit, ita super sortem fenoris reddit. In hac tanta laetitia mea, quibus verbis diluam, quod adesse non possum? Nimis vereor, ne male interpretatus excusationem meam, quantum tibi gratuler parum credas. Optavi ad oculos tuos raptim venire: sed fessus virium, quas diu

morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum, et decessiones dierum, quaeque alia sunt noxae opportuna vitavi. Si sum tibi spectatus ex animo, quaeso ut aequus sis mihi, atque has allegationes boni consulas. Fors fuat, an obtineamus apud te veterem gratiam: nunc quod satis est, eluctemur offensam.

EPIST. XXII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Gaudeo me tibi pluris esse, quam caeteros: quando ita animatus es, ut sponte in rem meam consulas, nec opperiaris petitiones, sed solam voluntatis meae famam sequaris. Accepi evectiones quatuor, immane quantum commodas in excursus et recursus mearum. Dii te pro tanta gratia munerentur: et quia

perfectis atque elatis in cumulum bonis nihil adjici potest, velint tuta manere, et propria, quae dederunt. Vale.

EPIST. XXIII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Post longum silentium tuum non minus desiderabam quam sperabam litteras longiores. Namque his vicibus humana variantur, ut defectui succedat ubertas. Ea me opinio frustra habuit: siquidem brevis in manus meas pagina recens a te profecta pervenit. Erat quidem illa Atticis salibus aspersa et thymo odora; sed parcior, quae magis fastidium detergeret, quam famem frangeret. Quid? si ego coenas dapsiles, et saliare convivium, tum viscerationes, atque epulum

postulassem: tu mihi mensas secundas, et scitamenta exiguae lancis apponeres? Fac veniat in mentem, quid Graeca super hoc dicat oratio. Parvis nutrimentis, inquit, quanquam a morte defendimur, nihil tamen ad robustam valetudinem promovemur. Putasne me de occupationibus tuis esse taciturum? Quaestor es, memini: consilii regalis particeps, scio: adde huc alia mille rerum. Nunquam evenit, ut ingenium tuum labor deterat, benignitatem cura flectat, facundiam usus exhauriat. Si diurna negotia nunquam distingues quiete; certe antelucano somno nullus indulseris, ut detur aliquod tempus officiis. An tibi parum exempli videtur in comico, cum ait: Quam vellem, etiam noctu amicis operam mos esset dari! Sed cur ego diutius sermonis pauper obgannio?

Imitanda est mihi epistola recens, ut caetera morum tuorum: forte occupatus recusas litteras longiores. Id ita esse recte conjecto. Video enim, quam nolis multa legere, cui vix est otium pauca dictare. Vale.

EPIST. XXIV.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Si te amor habet naturalis historiae quam Plinius elaboravit, en tibi libellos, quorum praesentanea copia fuit: in quis, ut arbitror opulentae eruditioni tuae negligens veritatis librarius-displicebit. Sed mihi fraudi non erit emendationis incuria. Malui enim tibi probari mei muneris celeritate, quam alieni operis examine. Vale.

EPIST. XXV.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO. Etsi plerumque vera est apud parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patitur, dum personarum spectare gratiam judicatur. Quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. Si parce morum ejus decora attingam, liventi similis aestimabor: si juste prosequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes virum dignum te, et per te familia consulari; quem fortuna honori patris majorem beneficiis suis reperit, emendatio animi et sanctitas honoribus aequiparavit. Vale.

EPIST. XXVI.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO. Utor apud te fiducia, quam dedisti. Dudum parcus es litterarum, sed non imitabor exemplum: ut qui noverim, viro in specula honorum locato, et ideo varia et magna curanti, non tam studium deesse quam copiam. Ea quippe natura est rerum, ut quae praeter industriam negliguntur, ignoscenda dicantur. Ego tamen securus, ut soleo, amoris tui, solemne officium non renuo: in summa gratia et honore positurus, si familiari meo, qui has tibi litteras dabit, fructus aliquis pro tanta in nos sedulitate responderit. Vale.

EPIST. XXVII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO. Quid agam scire postulas. Opperior in dies litteras, quales nunc mihi facultas tua promittit, amor semper exhibuit. Sum vero praesentium laetus, ut qui sciam insidiatori meo nihil loci relictum, atque insuper tibi, cui factum semper volo, meritam polliceri fortunam. Ergo quando res ita tulit, ut sollicita mutarentur: optati sermonis tui fructum feramus qui animum mihi exaugeat, atque indicet, pro tanta retro familiaritate, mei te oppido esse cupientem. Vale.

EPIST. XXVIII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO. Facis pro mutua diligentia et antiquitate amicitiae nostrae, quod honorem tuum vires meas esse confirmas.

Convenit dictum cum fide morum tuorum, nec unquam te dissimilem scriptis talibus dies arguerit: tantum fortuna munifica prosperorum secundet optata. Longum de his loqui cautio est, ne blanditiae longiores corrumpant veri dignitatem. Si quid de me scito opus fuerit, frater meus Claudius, et cultui tuo deditus, et studii mei gnarus expediet. Vale.

EPIST. XXIX.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Nihil moror caeteros, vulgus ignobile, qui philosophiam fastu et habitu mentiuntur. Paucos (et in his praecipue familiarem meum Barachum) nostra aetas tulit, quorum germana sapientia ad vetustatem

vergeret. Tunc, inquies, audeas de philosophis judicare? Licet alienas spectare virtutes. Nam et Phidiae Olympium Jovem, et Mironis buculam, et Polycleti Canephoras, rudis ejus artis hominum pars magna mirata est. Intelligendi natura indulgentius patet. Alioqui praeclara rerum paucis probarentur, si boni cujusque sensus, etiam ad impares non veniret. Concede igitur mihi de Baracho testis officium, et amicitiam viri prudentis amplectere: cujus exploratio brevi faciet, ut mihi de omnibus, quae scio, aeque facile credas; cum videas, nec in his falsum esse, quae nescio. Vale.

EPIST. XXX.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

En tibi rusticum vix urbanis negotiis absolutum:

cui volo pro nostra amicitia morarum culpam remittas. Neque enim laboris fuga indulsit quieti. Difficile est hinc abire, cum veneris: adeo si contemplari majestatem urbis nostrae velis, justo citius videbitur revertisse. Sed de hoc non laboro, quando ita es ingenio placabili inter reliqua virtutum, ut boni consulas errata leviora. Illud orare impensius convenit, tanta ut animo tuo scribendi cura sit, quanto me amore dignaris. Vale.

EPIST. XXXI.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Merum gaudium mihi eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae locatus accepi. Erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas, et sermonis mei non tam vera quam blanda laudatio. Quid igitur magis

mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. Quippe ita facundia antistas caeteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra comprobas, ut libeat non tacere. Si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere, et magis imitator tui alloquii, quam probator. Simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est, genuina in te bona tanquam affectata laudare. Unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium, quem prae te diligam: sic vadatum me honorabili amore tenuisti. Sed in eo mihi verecundus nimio plus videris, quod libelli tui arguis proditorem. Nam facilius est ardentes favillas ore comprimere, quam luculenti operis servare secretum. Cum semel a te carmen profectum est, jus omne posuisti.

Oratio publicata, res libera est. An vereris aemuli venena lectoris, ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? Tibi uni nihil ad hoc locorum gratia praestitit, aut dempsit invidia. Ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. Proinde cassas dehinc seclude formidines, et indulge stylo, ut saepe prodaris. Certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adjudica. Fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo. Novi ego quae sit prurigo emittendi operis, quod probaris. Nam quodam pacto societatem laudis affectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatem quidem gloriam scriptores tulerunt: Roscio tamen atque Ambivio

caeterisque actoribus fama non defuit. Ergo tali negotio expende otium tuum, et novis voluminibus jejunia nostra sustenta. Quod si jactantiae fugax garrulum indicem pertimescis, praesta etiam silentium mihi, ut tuto simulem esse nostra, quae scripseris. Vale.

EPIST. XXXII.

recensere

AUSONIUS SYMMACHO.

Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, et quam suada facundia. Persuasisti mihi, quod epistolae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset. Sed hoc non diutius, quam dum paginam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem suis, veluti succo nectaris delibuta perducit. Ubi enim chartulam pono et meipsum interrogo, tum absynthium

merum resipit, et circumlita melle pocula deprehendo. Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior; et retrorsum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis afflatus, deposita lectione vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat; chamaeleontis bestiolae vice, quae de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea. Et iis me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti. Haud quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat. Quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Socratis conclusiones, enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri

Maronis accedat? Quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi, fili Symmache, non vereor ne in te blandius dicta videantur esse quam verius. Et expertus es fidem meae mentis atque dictorum, cum in comitatu degimus ambo, aevo dispari: ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui: nedum me peregre existimes composita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, me tibi et parente, et amico, et si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his; ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere. Illud quod pene praeterit, qua affectione addidisti, ut didascalicum aliquod

opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem? Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum et alacrem commovebo? Eadem opera et Musas hortabor ut canant; et maria ut effluant; et auras ut vegeant; et ignes ut caleant admonebo: et si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Satis est unius erroris, quod aliquod meorum me renitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra evenisset, nec tu mihi persuaderes, placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint. Caetera quae noscere aves, compendifaciam: sic jam quoque longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae si quid de nobis percontandum arbitraris, tibi allego: simul admoneo,

ut cum causam ejus adventus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale.

EPIST. XXXIII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Aiunt cochleas, cum sitiunt aeris, atque illis de coelo nihil liquitur, succo proprio victitare. Ea res mihi usu venit, qui desertus eloquii tui pastu, meo adhuc rore sustentor. Diu scribendi operam protulisti, et vereor ne forte in nos parentis claudat affectio. Si falsum me opinio habet, facito caeteris negotiis tuis respondendi cura praevertat. Vale.

EPIST. XXXIV.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO. Plenum laboris negotium gero, qui compellare toties tacitum persevero. Contra nisi instare pergo, atque exsculpere a te aliquid litterarum, gliscet oblivio. Sive igitur hoc officium meum sedulum judicas, seu molestum; stat sententia, honorem suum celebrem praestare colloquiis: adeo mihi veteris in te amoris nulla discessio est. Et merito: nam amicitiae operam nusquam locavi aeque bene. Propterea silentium tuum conqueror. Facit enim tenerior affectio, ut sit querela proclivior. Mollis est animus diligentis; et ad omnem sensum doloris argutus. Si negligentius tractes, cito marcet, ut rosa: si durius teneas, livet ut lilia. Legisse memini, vultu etiam saepe laedi pietatem. Quid ille tam serius arbiter super continuo silentio ac dissimulato scribendi munere censuisset?

Tecum haec pensius aestimabis. Mihi religio fuit, tegere, quae dolebant. Nam ut in te animi usque pendeo; ita opere maximo usuram tuae unanimitatis exspecto. Vale.

EPIST. XXXV.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Diu in Campaniae secessibus otiatus, occasione carui scriptionum. Ideo paulisper sermonis mei circa te munus intepuit. Sed ubi in patriam pedem retuli, antiqua mihi fuit instaurandi officii diligentia. Ergo debito honore salutationis te impertio, utrumque deposcens; ut et silentio superiori venia justa praestetur, et praesenti obsequio vicissitudo respondeat. Vale.

EPIST. XXXVI.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO. Interpello occupationes assiduitate colloquii. Nam et ipse hujusmodi pascor officio, et peregrinationem tuam talibus solatiis credo recreari. Tuas autem litteras vicissim exspecto; non exigo. Injurium quippe est, magnopere flagitare quod speres; ne quod est voluntarium, videatur extortum. Sane fratri meo Innocentio gratulor, amicitias tuas, priusquam scriberem, contigisse: quia facilior mihi coepit esse ejus commendatio, quem probasti, quam fuisset incogniti. Itaque hoc unum beneficii expostulo, ut qui sui emendatione jam nititur; testimonii nostri gratia cumulatius diligatur. Vale.

EPIST. XXXVII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Non frustra praedicant: Mentes hominum nitere liquido die, coacta nube flaccessere. Meus animus fidem facit exemplo. Nam quoties tibi scribo, ex sententia usus verborum suppetit, quorum alias suppellex mihi desit. Quippe laetitia loquax res est, atque ostentatrix sui: adeo magnae parti hominum ab hoc morbo nulla cautio est. Patere igitur, quae ad laudes tuas pertinent, obloquentem, vir quantum est hominum in terris spectatissime; qui ex summis copiis vigiliam pro meis rebus anniteris, et amicitiam stabili diligentia perseveras. Si fides seria cuiquam fuit, tibi puto esse: quam plerique verbo ostentant, opere deserunt: quod genus nulli rei est, nisi ad loquendum.

Merito processus tuos in meo aere duco: quando juxta magnae curae sum tibi, atque cum maxime fui. Superest tamen aliquid, quod huic in me studio adjici velim. Nolo memineris, quod aliquando animo tuo succensui. Amor fiduciam nutrit. Quid tam liberum, quam amicitia? Negotiis plerumque apposita est expostulatio sine labe concordiae. Ita verum est, quod hodie tibi gratias ago, ut illud non potuerim dissimulare, quod dolui. Cassa fide sunt, qui jugiter blandiuntur. Sed quid diutius ea retexo, quorum te oblivisci volo? Esto, ut es, benigna in me voluntate: quod ego sperandum magis a te sentio quam petendum. Vale.

EPIST. XXXVIII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Falso creditur judicii nesciam esse fortunam. Illa vero et praeteritorum memor, et praesentium diligens, et prudens futuri, tibi rependit, quidquid caeteris praestitit. Non ergo vana, neque erratica est: a qua scimus alios domum coepisse, te praemium. Quis tibi honoris nostri (inquies) fecit indicium? Celebritas famae, cui justa narranti statim creditur. An opperirer super hoc tuas litteras, quas verecundia differebat? Minime; siquidem difficilis est patientia gaudiorum. Fungor igitur, ut vides, partibus tuis, et quae debui cognoscere malui quodammodo nuntiare. Sed nolo ista properatio litterarum mearum tuum munus impediat. Scire me, quod nunc scribo, dissimula, et tribue quasi novum nuntium, quem ego gratulabor iteratum. Vale.

EPIST XXXIX.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Scio quidem litteras meas tibi sero reddendas, vel propter occupationes, quae te in procinctu aliquantisper tenebunt; vel quod frater meus Gorgonius, admirator virtutum tuarum, diutinae apud Picentes indulgebit quieti. Ut ut est tamen ista conditio, supersedendum officio non putavi. Fors fuat, an haec mature in manus tuas scripta sint ventura. Ego tamen quantum per commeantes licebit, justi muneris operam non reparcam. Vale.

EPIST. XL.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Non novum aut incognitum, sed compertum jam

fide et sedulitate militiae, sanctum Victorem amicum meum promptus commendator insinuo, quem ad hoc aevi nulla actuum culpa fuscavit; sed fortunae licentia (interdum optimos decolorans) spes ejus paulisper infregit, quas in integrum saeculi beatitudo retituet, si innocentiam supplicis secundo favore respexeris. Vale.

EPIST. XLI.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Facio rem, cum tuis moribus, tum meo studio congruentem, ut praestantissimo viro amicitias optimi cujusque conciliem: velut nunc tibi a me traditur philosophiae candidatus; cujus pudorem, vel prima facies; caetera bona longus usus expediet. Hunc ego abs te nollem diligi, ni mereretur probari. Sed si

bene aestimo, actutum merebitur, atque ideo diligenter de hoc nihil amplius oro. Neque enim praejudicio meo debet astringi, cujus exspecto judicium. Illud te potius oratum volo, ut nostri diligentiam perseveres. Quod cum efflagito, vereor ne me injurium putes, qui a te postulem, quod sponte praestaturus es. Vale.

EPIST. XLII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO. Compensasti longum silentium gemina scriptione. Pariter enim binas litteras praebuisti, desiderium meum officio largiore complexus. Ex quo adverti, non voluntatem tibi hactenus, sed bajulum defuisse. Neque enim aliter potuisset accidere, ut me tandiu sermonis tui honore fraudares. Merito apud nos in dies singulos tui cultus augescit, et justo cumulo crescit

affectio. Namque ita usu comparatum videmus, ut amicitia bene locata, experiundo quotidie provehatur. Sed de ista parte verbis supersedendum est. Neque enim me oportet dicere, quae te malo sentire. Comperi sane ex litteris tuis, quantopere publici muneris absolutionem requiras, et stupere me fateor, tantum tibi administrationis ejus esse fastidium, cui fructus optabiles omnium amor spondet. An est aliquid tenacius gloria, quae laudem adjicit voluptati? sed tamen cura non deerit, ut potiaris: tu tantum peregrinationem solare justo amore provinciae. Vale.

EPIST. XLIII.

recensere

SYMMACHUS AUSONIO.

Vetus sententia est: Artes honore nutriri. Eam

nostrae aetatis usus confirmavit. Nemo enim belli notus, aut domi clarus exsortem praemii sensit industriam. Ita cum dignis fructus tribuitur, eamdem viam capessentibus spes paratur. Glisco igitur gaudio, cum propter alios, quibus fortunam solers vita conciliat; tum maxime Juliani fratris mei gratia, quem sic a te diligi volo, probari posse confido. Scis nempe, in illo forensi pulvere quam rara cognatio sit facundioris et boni pectoris: dum aut modestum ingenium verecundia contrahitur; aut successu eloquens insolescit. Haec in meo familiari ac necessario ea societate viguerunt, ut neque objectu pudoris areret, nec cum detrimento frontis afflueret. Nunquam in mercedem ornamenta linguae corrupit. Merito ac fortunis

tenuis, opulentiam fide, quaestum laude mutavit. Hunc tibi in manum, vel magis in animum libens trado. Nam mihi summa curatio est ut amicitiam tuam boni uberent. Te quoque idem velle, habeo compertum. Semper enim natura gaudet aequalibus; et familiare sibi est omne quod simile est. Sed ne prolixo testimonio suspicionem laudatoris incurram; quaeso ipse de eo judices examine pensiore. Ita cum illius institutum probaveris, periculum judicii mei feceris. Vale.

EPIST. XLIV.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Meretur indulgentia in me tua, ut ea, quae proxime laudi mihi fuerunt, clam te esse non patiar. Credo indicium fecisse tibi famam, quod parentem

meum ruri atque in secessu amissae domus injuriam decoquentem, frequentibus suffragiis; denique oratoribus missis, novo honore senatus acciverit. Qua causa ubi primum facultatem loquendi apud collegas attulit dies, egit ille senatui gratias, ea facundiae gravitate, qua notus est. Calendae tunc erant, quibus annus aperitur. Brevi intervallo cum familiaris mei Trigeti filio praetorio candidato actionis operam spopondissem, animum religio convenit ut occasione destinati officii obirem munus adhuc a me patri debitum; sed, ut dixi, ab illo senatui jam solutum. Ergo ad quintum idus Januarii verba feci in amplissimo ordine: quae ubi in manus tuas venerint, ex tuo animo conjicies judicia caeterorum. Ego sub incerto examinis tui, aliorum sententias occulendas

putavi, ne te praejudicio tanti ordinis viderer urgere. Vale.

EPIST. XLV.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Auctus sum gaudio, quod valetudo tecum revertit in gratiam. Nam semper incolumitas tua voti mei summa est. Nunc si diis volentibus reconciliatae vires animi tui integraverunt vigorem, facito epistolae tuae multijugis paginis augeantur. Odi parcimoniam verborum bonorum. Scribendi quippe brevitas, magis fastidio, quam officio proxima est. Nolo litteras de summo ore stillantes. Illas peto, quae arescere nesciunt; quae ex intimo pectoris fonte promuntur. Memini brevitatem Spartanam laudi quondam fuisse. Sed ego tecum Romanis legibus ago, et si ita vis,

Atticis: quibus tantum decus a facundia fuit, ut mihi videantur Lacones metu collationis in diversum studia destinasse. Vellem plura; sed tuo modo compungendus es. Simul cautio est, ne te sermo multus offendat. Instituto igitur meo calcem pono, dum tuo pareo. Qua ex re intelligis, eo te invidiae et conditionis adductum, quasi a me pauca scribi velis, nisi multa rescripseris. Vale.

EPIST. XLVI.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Potui facere scripta compendii, cum tibi germanus meus verbis suis uberius satisfacturus videretur, quam ego meis litteris. Sed in majore lucro officia honesta, quam otia multa ponenda sunt. Ergo neque

tacito opus est, ut honor amicitiae mihi feratur accepto; neque omnia mandata sunt litteris, ut illi aliquid ad narrandum relinquatur. Accipe tamen rerum capita, et summas negotiorum, quibus frater admonitus, quaesita latius exsequatur. Convenit inter sacerdotes, ut in custodiam civium publico obsequio traderemus curam deorum. Benignitas enim superioris, nisi cultu teneatur, amittitur. Ergo multo tanto ornatior, quam solebat, coelestis factus est honor. Exspectare mihi videris omnia, quae supersunt. Titianus meus fungetur indicium, cui indulgentius narrandi quod velis, opera legata est. Edictum principum, nisi jam notum est, idem tibi assertor expediet. Statuas etiam recepistis iisdem pene populi acclamationibus, quibus amiseratis. Rides? et libet rideas affatim: plura

desino, ne qui strictim meliora detexui, in minoribus videar immorari. Vale.

EPIST. XLVII.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Silentii nostri ratio diversa est, sed unus effectus. Me impedit pontificialis officii cura, te Baiani otii negligentia. Neque enim minus residem facit remissio animi, quam occupatio. Nec mirum, si te illa ora totum sibi vindicat; cum ipsum Annibalem fides certa sit, bello invictum manus dedisse Campaniae. Non illius coeli aut soli illecebram retinax adventorum lotos aequaverit, et suada Circe pocula, et tricinium semivolucrum puellarum. Neque ego te pingues ferias agere contendo, aut virtutem puto fregisse deliciis. Sed dum tibi legis, tibi scribis, et urbanarum rerum

fessus ingentem animum solitudine domas, amicitiarum munia nullus exsequeris. Quin arripis stylum, nostraeque in te affectioni honorem mutuum facis? Nisi mavis auctoritatem pontificis experiri. Multa nobis in collegio deliberanda sunt. Quis tibi has inducias publici muneris dedit? Senties jus sacerdotis, nisi impleveris jus amici. Vale.

EPIST. XLVIII.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Dii boni, quam nihil homini tutum atque exploratum est! Certe levandi animi causa Baias concesseratis. Quis oculus fascinavit destinatam quietem? Paulina ergo cura communis extremum salutis accesserat. An vester pro illa tantus est metus, ut omne ejus incommodum periculi instar habeatur?

Quidquid horum est, spectari animo licet, quas aerumnas dierum, quas noctium vigilias duxeritis. Sic nati sumus, ut saepius adversa fungamur. Fugiunt voluptates, et bonae cujusque rei tam brevis usus, quam levis sensus est. Verum haec philosophorum disputationibus relinquantur. Nunc habitum laetiorem mentibus suadeamus, quando Paulinae nostrae valetudinem rursus locavit in solido pax deorum. Vale.

EPIST. XLIX.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Quaeris ut civis ad bonum commune genitus, quid super rebus anxiis vero proximum nuntietur. Certis indicibus secunda cognovimus. Dehinc multi silentii

suspicio sollicitis rumoribus locum fecit. Sed mihi opinionum talium, quae sine auctore produnt, nulla curatio est. Impendio angor animi quod sacrificiis multiplicibus, et per singulas potestates saepe repetitis, nec dum publico nomine Spoletinum piatur ostentum. Nam et Jovem vix propitiavit octava mactatio, et Fortunae Publicae multijugis hostiis nequidquam undecimus honor factus est. Quo loci simus, intelligis. Nunc sententia est, in coetum vocare collegas. Curabo scias, si quid remedia divina promoverint. Vale.

EPIST. L.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Ego quidem securus amicitiae aequi bonique facio, si quid in me ab amante peccatur. Sed tuos mores,

quibus nihil desit ad laudem, decet officii negligentia. Queri me opinaris, quod nihil scribas: et refellere mendacium paras, quia te aliquid scripsisse meministi. Ego vero minimum animi angerer, si taceres, prout hoc est, quod mihi et patri unas atque eas oppido breves litteras detulisti. Ita tibi ambo digni singulis paginis non videmur? Tui, inquies, honoris interfuit, ut jungeris parenti. Alia sunt, quae cum illo nobis vel communia opto, vel paria. Amor mihi meo nomine deferatur. Abstine igitur epistolis, quae sunt instar edicti. Facessat omne fastidium, ex quo nascitur cura compendii. Sed longum de his loqui cautio est, ne tibi molestior sit prolixitas querelae nostrae, quam mihi brevitas epistolae tuae. Quod superest, deos quaeso, ut nos plenus gaudii quam primum

revisas. Facile erit, angustiam scriptorum tuorum multiloquio repensare. Vale.

EPIST. LI.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Statueramus in externis adhuc morari; sed labantis patriae nuntius destinata mutavit; cum mihi in omnibus malis decolor videretur securitas mea. Ad hoc sacri pontificalis administratio curam de me et officium stati mensis exigit. Neque enim fert animus in tanta sacerdotum negligentia sufficere collegam. Fuerit haec olim simplex divinae rei delegatio. Nunc aris deesse Romanos genus est ambiendi. Vos Etruria quousque retinebit? Jam querimur esse aliquid, quod tandiu civibus praeferatur. Sit licet ruris status

mitior, non potest bene defrui otio, qui suis absentibus timet. Vale.

EPIST. LII.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Orationem meam tibi esse complacitam, nihilo sequius gaudeo, quam quod eam secunda existimatione pars melior humani generis senatus audivit. Adjecisti sacramenti pondus; et in bona verba jurasti: ut qui scires in suspicionem gratiae venire amantium judicata. Nam ubi certa est amicitia, ibi fides laudis incertior. Ergo securus examinis tui nihil moror sententias caeterorum. Quid si adfuisses tam bonae voluntatis auditor, nae ego digito, ut aiunt, supera convexa tetigissem. Erit alias fortasse nobis optatior

praesentiae tuae copia. Nunc testimonio epistolae tuae fruimur: tunc adjumento favoris utemur. Vale.

EPIST. LIII.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Otio et venatibus gloriare. Est haec quidem jucunda jactatio, sed ludo magis a te prolata, quam serio. Nam remissa tempora et ab negotiis publicis feriata, libris veterum ruminandis libenter expendis. Aliis igitur dabis verba, qui te congressu primore non noverunt. Ego actus, quos pernox et perdius tibi curae habes, tum quotidiana ingenii tui pabula de litterarum, quas mihi tribuis, sapore conjecto. Nisi forte in sylvis Apollinem continuaris, ut ille pastor Hesiodius, quem poetica lauro Camoenalis familia coronavit. Nam unde est haec in epistolis tuis sensuum novitas,

verborum vetustas, si tantum nodosa retia, vel pennarum formidines, et sagaces canes, omnemque rem venaticam meliorum oblitus affectas? Quare cum scribis, memento facundiae tuae modum ponere. Rustica sint et inculta, quae loqueris, ut venator esse credaris. Vale.

EPIST. LIV.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

Moestitiae meae solatium grande tribuisti. Nam ut dudum tibi fama fecit indicium, fratris obitu vulneratus, continuo animi dolore discrucior. Non mediocre tamen inter praesentes curas levamen accepi, quod te comperi secundum communia optata salvere. Superest, ut istiusmodi officiis frequentem operam digneris impendere; quae perspicis medicinam quamdam

infortunii et moeroris afferre. Vale.

EPIST. LV.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT

Scio germani amoris esse quod suades. Sed reconciliatio eum requirit auctorem, quem habuit injusta dissensio principem: ne noxam meruisse videatur, qui abjuratas amicitias, quasi nihil passus, affectat. Quare oblatam concordiam non refuto. Sequestrata consideratione fortunae, redeat in gratiam, qui movit offensam. Tibi pro nostra amicitia satis gratulor, cujus labor saluti publicae commodabit: de quo interim parcius loquar. Res enim, quae ad omnes pertinet, nunquam uno teste contenta est: et mihi magnopere convenit, ita meminisse gloriae tuae, ne verecundiae

oblitus existimer. Vale.

EPIST. LVI.

recensere

SYMMACHUS PROBO.

Et tibi publicis negotiis occupato, breves litterae demunt fastidium lectionis, et mei officii assiduitas, quidquid scribendum videatur, exhausit. Merito salutatione libata, frugi epistolam necessario stringo compendio. Alia est enim protestatio amoris, alia linguae ostentatio: atque ideo antiquior mihi fuit obsequendi opera, quam loquendi. Copiosi videbimur, si abunde seduli judicemur. Vale.

EPIST. LVII.

recensere

SYMMACHUS PROBO.

In praesentia quantum satis visum est amicitiae munerandae,

cum tuas occupationes, tum festinationem tabellarii contemplatus, exhibeo. Alias mihi et usus veniae, et cura non deerit epistolae longioris. Dii modo optata fortunent, salutem Reip. in solido locent! Tum voluntas promptior erit, et ad scribenda, quae libenter accipias; et ad legenda, quae animo vacante rescripseris. Vale.

EPIST. LVIII.

recensere

SYMMACHUS PROBO.

Sit tibi animus aequus, et patiens muneris imperati. Saepe usu venit, ut in secundos labores virtus probata reparetur. Quid? tui? libenter C. Atilio factum putas? quod fascibus aratra mutavit, et in medio sementis opere anhelos boves statuit rusticus? Quisquis bonae frugis est, in publicum commodum vindicatur.

Pone illas interim cogitationes felicis otii tui. Quam bene urbana opera novis fastigiis excitabam! Ubi ager noster? vel ille autumno omnis copiae ferax, vel ille hieme apricus? Aut qui vere anni primas rosas humo exuit, aut qui sub aestivo sole de nemore et fonte frigescit? Sed quid a proposito excidi? Dum medicinam facio querelis tuis, ultro desideranda suggessi. Esto, ut es, curarum omnium tolerans, et debitam operam solve principibus, qui rationem magis meriti tui, quam voluntatis habuerunt. Vale.

EPIST. LIX.

recensere

SYMMACHUS PROBO.

Mones amicitiae bonum scriptis frequentibus excolamus. Placet hortatio invitatrix religionis. Et, ut

verum fatear, decus mihi est haec tua voluntas; amor enim maximi plus requirit. Sed quod ais, me potius, qui sim vacuus publicae rei, istiusmodi vigiliam debere sortiri, aequum esse dissentio. Jam primum quod homo licentis otii scrutari vices commeantium non laboro: tuus honor vecturam litteris nisi invenit, facit. Dehinc quod mihi iners desuetudo oblimat ingenium. Tibi impigro jamdiu negotii levatur usus loquendi. Ergo quo tu ad scribendum major copia, hoc ego dignior venia raritatis. Satisne videor his causis munitus in posterum? Memineris volo, quidquid a me sermonis acceperis, obsequii esse, non otii. Vale.

EPIST. LX.

recensere

SYMMACHUS PROBO. Scio te non fortunarum habere dilectum, sed meritorum. Romanus familiaris meus aulicis etiam nunc paret officiis, utpote sacri administer aerarii. Sed instrumenta probitatis sub usu honoris excoluit. Quare dignitas illa est promiscua cum plurimis, honestas aequa cum paucis. Quod eo memorandum putavi, ut a te quoque pro ratione vitae, non pro gradu militiae censeatur. Fac periculum maximis in negotiis; fac in seriis remissisve. Reperies hominis tectam fidem, patentem religionem, prudentiam liberam, verecundiam liberalem. Cui ego propterea factum volo, ut mei testimonii fides clareat, et tibi amicus limatae probitatis accedat. Vale.

EPIST. LXI.

recensere

SYMMACHUS PROBO. Ais te multijugis necessitatibus impediri, quominus gnaviter amicorum carissimos alloquaris. Notae rei cesset assertio. Nam et qui procul absumus, curas ac vigilias tuas communis patriae copiis et satietate sentimus. Mutasti igitur officium, non negasti. Antiquior enim tibi fuit, ut esse debuit, salus civium, quam salutatio. Nunc sane et desideramus et exposcimus tuas litteras, largiter congesta fruge in proximae hiemis impendium: quanquam scio necdum tibi hanc partem nimis tutam videri. Nunquam enim est securus amor patriae: et quamvis magna remedia conquirat, semper illud putat imminere quod timuit. Vale.

EPIST. LXII.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI. Bonae spei plenus, postquam mihi adventus vestri fecistis indicium, calcar quoddam suppingo properantibus; et in eam rem tuum munus imploro, ut parentum studia hortator acceleres. Stabit apud me memoria beneficii tui, nec unquam tacita erit; si fratrum delegata curaveris. Vale.

EPIST. LXIII.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Longum loquantur pro incognitis aut alienis verba facturi. Mihi haec opera desinenda est, cum litteras nostras Saturus frater communis accipiat, quas non commendationi ejus praestiti, sed nostra circa vos amore factas emisi. Vale.

EPIST. LXIV.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI. Commendari a me episcopum forte mireris. Causa istud, non secta persuasit. Nam Clemens boni viri functus officium, Caesareum, quae illi patria est, conciliata maximorum principum pace, tutatus est. Fando acceperas, rebellione barbarica quot auri, quot argenti privati aut publici sacri et profani, Mauritaniae fuit direptione hostium lancinatum. Evenit ea tempestate, ut etiam fisci depositum belli jure raperetur: quod a summatibus civitatis, quos reliquos fuga fecerat, jus aerarii reposcebat. Misera et acerba conditio, nisi tristitia temporum Clementis curam movisset; quem ego non minus famae saeculi, quam

civium securitati commodasse dixerim. Quid enim praeter invidiam referret aerarium, si opes ab inopi curia poscerentur? Habes ordinem rei. Quod restat enitere, ut tui aspiratio vela faciat impetratis. Vale.

EPIST. LXV.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Scire postulas, quid de lacessentibus sentiamus. Nolo consilium succensentis exspectes. Neque in ejus noxam labores, quem vides abundare peccatis. Ipse causas dabit, quas non videaris optasse. Sed de illo satis habeo dictum. Veniam quo me ducit affectio. Immane quantum a litteris desidetis, neque metuitis, ne vos ratione silentii mordeamus. Quid hiems faciet, quae terra et mari morabitur commeatus? Cogitate

vestri officii necessitatem, nostrae sollicitudinis vicem, eamque arripite diligentiam, quam de nobis mutuo flagitatis. Vale.

EPIST. LXVI.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Gelasius, cui factum volo, imperialis domus curam recepit, quod negotium ei aliquid dignitatis attulit, etsi plus habet honoris in moribus. Medicinam cum primis nostrae aetatis exercuit. Inde est illi via facta meritorum. Nam summates aulae, quibus juvanda salute profuerat, testes potius habuit, quam patronos. Absit, ut tibi veniat usus artis ejus, cum caetera honestamenta sanctissimi viri possint pro illo ferre suffragium. Ergo ama Gelasium, mihi jamdudum placitum, tibi me spondente placiturum. Vale.

EPIST. LXVII.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Commendarem tibi Anysium, laudabilem virum, nisi in meam amicitiam te auctore venisset. Quando igitur nihil est, quod illi meus sermo conciliet, beneficii loco habeo, si in eum sancti animi tui gliscat affectio. Nam ubi amoris rudimenta praeventa sunt; secundae gratiae locus est, ut augmenta poscantur. Vale.

EPIST. LXVIII.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Rufus pontificalis Arcarius prosequitur apud te mandata collegii, cui prae caeteris retinendi Vaganensis saltus cura legata est. Effice, oro te, ut divinitus

videatur oblatum tui honoris auxilium, et utriusque sacerdotii te antistitem recordare. Quidquid publicus vigor, aut privata poscit industria, oratus exsequere. Multum in gratiam tuam publica utilitas promovebit. Habes summam petitionis meae. Singula autem tibi vel commonitorii series indicabit, vel Rufus expediet; cui maturum praestabis effectum, ut sequestratum paulisper officium regressus arripiat. Vale.

EPIST. LXIX.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Potuit frater meus Acutianus suo nomine, quod poscit, adipisci, ut qui sit non minus tibi, quam mihi familiaris. Sed interfuit officii mei, ut ei voluntariam operam commodarem. Juvat autem desiderium illius justitia postulati. Nam germanos suos, Nichasium et

Rogatianum, negotium commune curantes, vel ad disceptationem Numidici consularis remitti postulat, vel, quod ei antiquius est, te potissimum cognitore mavult quam primum molestia litis absolvi. Quare si et illius apud te grande momentum est, et a legibus causa non discrepat, et interventus meus libram tui favoris inclinat; anniti aequum est, ut optimo viro ex sententia procedat optatum. Vale.

EPIST. LXX.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Fratrum nostrorum Romani atque Magnilli petitio justa est, quam prosequendam recepi; quibus impendio curae est, ut homines Euticiae clarissimae feminae

judicum praesidio fulciantur. Intelligis eas esse personas, quibus haec gratia magis ex suo merito, quam ex meis litteris debeatur. Nec mireris, ipsos super ea rescribere noluisse, cum reverentia mei fecerit, ut nostro suffragio potius uterentur. Vale.

EPIST. LXXI.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Caecilianum virum honestum, Laurentium Lavinarium defensorem susceptum commendat officium. Cui si nihil conciliationis caetera vitae honestamenta praestarent, interventus meus gratiam tuam deberet acquirere. Ama ergo hominem placitum mihi, et religiose civitatis commodis obsequentem. Amoris autem tui sumemus indicium, si eos quibus negotium

familiare mandavit, adjuveris. Vale.

EPIST. LXXII.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Amicorum desideriis operam non negamus, dum justa credimus, quae petuntur: ut nunc mihi usu venit, qui Bassum optimis viris complacitum, non putavi suffragio deserendum. Salva igitur mea existimatione, qui bonis credidi, meritum tibi hominis dies longior indicabit. Mihi satis est, si illi primus aditus spem dederit pleniorem. Vale.

EPIST. LXXIII.

recensere

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.

Quando eam dii potestatem tibi dederunt, ut amicis

ac necessariis meis usui esse possis; confido Romano optimo viro, quo cum mihi jam diu familiaritas est, in tuo praesidio paratam bonae spei copiam. Duabus enim commendationibus, quarum tibi antiqua cura est, adjuvatur, mei testimonii praerogativa, et sui meriti conscientia. Nam sedulo audeo judicare, dignum esse, quem pensi habeas, et, ne longum loquar, cujus amicitia non graveris. Spectata mihi est in eo quies animi, officii diligentia. Nemo in amicos fide utitur promptiore. Haec ita esse, si quid mihi tribuis, velim credas. Si haeret animus, hortor examines. Vale.

EPIST. LXXIV.

recensere

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXTATO.

Est aliquid in querelis Fasgamiae filiae meae, quod

mihi ex voto fateor accidisse. Nam nisi futuras sibi usui litteras poposcisset, ad scribendum defuisset occasio. Praelibo igitur salutationem, quae meum spectat officium. Reliqua pars paginae ad causam clarissimae feminae pertinebit, quae sibi ab hominibus tuis nescio quid agrorum ereptum deflet. Id ego loci et meriti tui conscius, servili ausu clam te opinor admissum; atque ideo filiae meae correctionis facilitatem spopondi, si ad te familiaris conquestio genus injuriae pertulisset. Quaeso igitur temeratae possessionis statum jubeas reformari. Si quid autem controversiae est, in pignoris nostri differatur praesentiam, quae secura justitiae tuae recusat alios cognitores. Vale.

EPIST. LXXV.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Quoties viris militiae notis testimonia deferuntur, decet operam verborum facere compendii, quia nihil negotium est rebus cognitis immorari. Pro Caesario nosti omnia facere, quae probantur. Hunc ut pensi habeas, sperare magis debeo, quam rogare. Si quid ultra expetis, in alias litteras conferemus. Nunc mihi multiloquio temperandum est, cum satisfactum esse videatur, et illius voluntati, et tuo honori, et meo muneri. Vale.

EPIST. LXXVI.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Natura rerum est, ut qui balbutiunt, plus loquantur; affectant enim copiam pudore defectus. Hoc

exemplum in me expetit, cui magna scribendi impatientia est, cum desit oratio. Duobus igitur pariter commeantibus, non putavi officio convenire, ut unis litteris gemina expediretur occasio. Erit super hoc judicatio tua, garrulusne justius dicar, an sedulus. Vale.

EPIST. LXXVII.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Amicorum orata curare bonae frugis officium est, praecipue si non refragetur aequitas postulatis. Quorsum spectet hoc anteloquium breviter explicabo. Sabinianum clarissimum virum ita magnifico, ut quos maxime colo. Huic per impressionem nequaquam patior fratris sui liberis tutelae munus imponi. Duobus enim privilegiis amolitur injuriam, maturitate

aevi, et numero filiorum. Ea res publicis signata monumentis, necdum a proposita obstinatione deducit pervicacem petitionem. Nunc quia secundante fortuna in re hujus negotii spes recumbit; quaeso ut ei virtute, qua celsus es, factum velis; cui vel in meam gratiam praestandus est favor, vel ad tuam gloriam juris praerogativa servanda est. Vale.

EPIST. LXXVIII.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Unus adhuc superas ex summatibus litterarum, cui probari orationem meam laudis avarus optarim. Res cecidit ex voto: utor teste, quo volo. Jam mihi comici adolescentis voce clamandum est: Quis me hodie fortunatior, venustatisque adeo plenior? Nisi

forte amor mei stylum tuum coegit in gratiam. Fit enim saepe, ut judicii severitatem frangat affectio, et amicorum facta dictaque ea indulgentia censeamus, qua plerumque singuli etiam vitia nostra diligimus. Sed haec merito dicerentur, ni tecum faceret existimatio optimatium, quibus sermo noster auditus est: non quo sententiae tuae ex aliorum consensu quaeratur auctoritas; sed quia non patet suspicionibus judicatum, a quo nemo dissentit. Videro tamen, utrum fides tua, an amor illas litteras scripserit. Mihi in alterutra conditione aeque summus honor: sive ita magnifice de me judicas, ut gratificatus videaris: seu ita es mei diligens, ut sequius judicare non possis. Vale.

EPIST. LXXIX.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Praesumptum aut compertum tenes, quanta sit mihi tuae laudis antiquitas. Ea propter nihil fieri patior, quod actuum tuorum gratiam devenustet. Priscianus frater meus, cum primis philosophorum litteratura et honestate censendus, senatu auctore salarii emolumenta consequitur. Super ejus annonis dicitur orta dubitatio. Cui si nihil compendii optimatium voluntas ante tribuisset; eruditio tua fructum ferre deberet. Scis enim bonas artes honore nutriri, atque hoc specimen esse florentis reipublicae, ut disciplinarum professoribus praemia opulenta pendantur. Quaeso igitur, ne hac inquietudine, aut illius minuatur utilitas, aut amplissimo ordini censendi auctoritas

derogetur. Interest famae et gloriae tuae, ut confirmandi magis quam negandi commodi causa, de philosophi salario dubitasse videaris. Vale.

EPIST. LXXX.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. En tibi secundas litteras meas, et adhuc vicissitudo prioribus debetur. Dices viandi negotio impeditam diu operam scriptionis, et alia forsan multa causabere. Ego pro tui amore hanc veniam non gravabor. Sed eodem amore postulo, ut cum erit otium, mora necessarii silentii officio voluntario suppleatur. Vale.

EPIST. LXXXI.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Vitalianum clarissimum virum mei potius officii

gratia, quam in adjumentum suum credo litteras poposcisse. Nam cum ipsi ad promerendum tuum amorem nihil ultra possit accedere; id tantum videtur egisse, ut mihi ex munere conciliatio tui uberior proveniret. Cape igitur delibatam cursim salutationem: cui si facundia largiore responderis, in exemplum copiae ingenii mei maciem provocabis. Vale.

EPIST. LXXXII.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Sum quidem silentii tui vehementer impatiens, quod genus querelae amantibus familiare est. Sed proximis litteris tuis desiderium meum expletum esse confiteor. Itaque habeo gratiam, multoque opere te obsecro, scriptioni frequenter indulgeas. Haec enim sola officia nullum faciunt de assiduitate fastidium.

Vale.

EPIST. LXXXIII.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Religionis indicium est, quod me taciturnitatis incessis. Sed velim credas, infortunii fuisse, non voluntatis, quod diu officio scriptionis abstinui. Nec puto ignorare te, quatenus in nos fortuna saevierit, quae me amantissimo atque optimo fratre privavit. Proinde, si dies longior sensum tanti doloris exemerit, familiaribus litteris solemnis cura praestabitur. Vale.

EPIST. LXXXIV.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Quoties tua sumo colloquia, quaedam ante oculos

praesentiae tuae imago versatur: atque ideo uberiorem capio voluptatem, quod et tui officii, et mei meriti sentio vigere monumentum. Sed ut promptior circa me hujus muneris diligentia perseveret, etiam ipse curam deferendi sermonis arripui, frequenter expertus, dilectum religiosi animi incentivo vicissitudinis provocari. Vale.

EPIST. LXXXV.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO. Tandem bonae valetudinis compos, quae a me hucusque dissenserat, nunc te societate commoditatis impertio, quem praeteritae sollicitudinis participem habere vitavi: etsi scio ne illo quidem tempore, quo officium meum morbus inhibebat, ab hujusmodi munere temperatum. Restat, ut observantiam vicissitudine

munereris. Ea namque res et tuam curam probabit, et refectioni meae adjumenta sufficiet. Vale.

EPIST. LXXXVI.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO.

Utrum Mediolani etiam nunc tibi posito pagina ista reddenda sit, in ambiguo colloco. Peccari tamen in amicitiae fidem credidi, si litteris tuis mutuum honorem destitissem. Nihil ergo cunctatus commisi eventui solemnem hanc et simplicem dictionem salutis; quae si in manus venerit, fac, oro, ut pervenisse litteras meas sermonis tui recursus ostendat. Vale.

EPIST. LXXXVII.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO.


Si facultas ad scribendum saepe suppeteret, voluntas nunquam deesset officio. Hujus rei evidens certumque documentum est, quod ubi primum amici communis fida affulsit occasio, libens scribendi munus arripui. Intellexi enim jucundiores tibi fore litteras, si has tibi familiarior tabellarius reddidisset; qui non solum epistolam, sed insinuationem quoque actuum meorum fideliter exhibebit. Vale.

EPIST. LXXXVIII.

recensere

SYMMACHUS HESPERIO.

Nunquam in me parcam, quin tuo animo obsequar. Novi quam sis sermonis mei exoptans. Propterea decrevi cum animo nihil supersedere litteris porrigendis, nec exspectare vicissitudinem, ne scribendi tardior fiam. Sed ut ipse metui, ne mihi foret

flagitio, si tacerem; sic velim tu caveas, culpam dissimulatae familiaritatis accendere. Quod te curaturum liquido habeo compertum; quia non minus ingenium tuum quam meritum meum cogitans, nequeo tui amoris esse diffidens.

EPIST. LXXXIX.

recensere

SYMMACHUS ANTONIO.

Non incognito quidem nobis eloquii splendore nituisti; sed magnis rebus accommodata, et majestate scripti aptata, gloriam, quam magisterio ante quaesisti, recens auxit oratio. Nam praeter loquendi phaleras, quibus te natura ditavit, simile quiddam, planeque conveniens auribus patrum, gravitate sensuum, verborum proprietate sonuisti. Denique etiam

hi, quorum Minerva rancidior est, non negant, facundiam tuam curiae magis quam caveae convenire At illi, quos cothurnus altior vehit, et structurarum pegmata delectant, neque tristem soliditatem, neque lascivum leporem consona laude celebrarunt. Haec sunt enim condimenta oris et pectoris tui, quod nec gravitate horres, nec venustate luxurias; sed ratione fixus ac stabilis germanos colores rebus obducis. Nolo igitur exspectes judicium meum, ne amore delinquam. Quid varia ingenia senserint, res intimavit. Fuit enim in illa ratione, quod unusquisque diligeret, et pro ingenii sui qualitate laudaret. Quare sequere coepta felicia, et te in omnibus aemulare. Nobis ad testimonium religionis satis est non siluisse sententiam caeterorum. Vale.

EPIST. XC.

recensere

SYMMACHUS ANTONIO. Etsi amore praevenior, ne sim circa te avarus officii; nunc tamen libentius, quam saepe alias, scribendi munus insisto. Primo, quod abitio fratris nostri Marii, quodam viatico carere non debuit. Dehinc, quod litteras meas putavi plusculum commendationis habituras, si tibi per eum, quem sancte atque efflicte diligis, redderentur. Fit enim plerumque, ut levia rerum portitor festivus exornet. Alia quoque de causa studii mei ardor incanduit; quod tecum super talis viri laude putavi gratulandum, qui e provincia suburbana tantum reportat publici desiderii, quantum reliquit exempli. Non dicam dolo, ut pote subpalpandi nescius. Viget in eo vena fraterna.

Eoque magis factum est, ut discessum ejus impatienter feramus, qui in uno frui videbamur ambobus. Vereor protelare testimonium meum, ne magis laudi ejus obsecutus judicer, quam pudori. Nam quorum mens honesta est, eorum imbecilla frons est. Tu de paucis conjice plura, quae nunc insinuare non decuit, sed per alium scribere non pigebit. Vale.

EPIST. XCI.

recensere

SYMMACHUS ANTONIO.

Dudum te, mi frater, silentio indulgere mirabar. Ea res impendio augebat dolorem, quod ipse minime scribendi observantiam negligebam. Simul atque accepi litteras tuas, animum subiit laetitia, querela deseruit. Amicitia enim cito sanatur officio. Tu quoquo ita paginam melle eruditissimi oris obleveras, ut quaelibet

offensa tanquam Lethaeo poculo mergeretur. Verso igitur stylo gratiam fateor, qui expostulare meditabar, adjiciens postulatum, ne unquam supersedere litteris perseveres. Quod si scribenda defuerint, mihi satis erit, ut tibi gratuler sospitatis. Vale.

EPIST. XCII.

recensere

SYMMACHUS ANTONIO.

Dulce certamen est officii: et ideo jure ambo cavimus, ne alternis vinceremur. Gratulor igitur pares nos esse, non solum affectione mentium, sed etiam vicissitudine litterarum. Curabo tamen posthac, ut obsequii mei trutina, et libra praeponderet, ne videatur inertiae quoddam esse colludium, semper aequa lance censeri. Itaque scribam saepius, modo facultas

commeantium non desit optanti. Ita fiet, ut et ipse laudem sedulitatis affectem, et te curis publicis occupatum, ad rependenda colloquia assiduitate sollicitem. Vale.

EPIST. XCIII.

recensere

SYMMACHUS ANTONIO

Sanctum Zenonem commendare non debeo, quem scio ad clientelam tuam et amicitias pertinere. Sed in eo tanta morum probitas est, ut laudes silere non possim. Itaque virum bonis omnibus merito suae sedulitatis acceptum, quaeso etiam me precante propensius fovere digneris; praestaturus et tuae famae, quae debet omnium ore celebrari, et interventui meo, ut has litteras sibi profuisse subintelligat. Vale.

EPIST. XCIV.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Laudentur incogniti, ut eorum merita in occulto sita testimonii splendor irradiet. Mihi impraesentiarum supersedendum est hujusmodi scriptione, ne incepti frustra sim, si fratrem meum Palladium spectatum bonis omnibus, facundiae atque eruditionis astipuler. Dehinc cauto opus est, ne impar tanto viro precatio, neque eum cui defertur, aequiparet, et meam operam devenustet. Quiesco igitur has partes, et hoc unum tibi persuasum volo; mereri facundiam Palladii, ut doleamus, quod urbi negatus est: mereri amabilitatem ejus, ut quod accitus est, gaudeamus. Vale.

EPIST. XCV.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Quod nullas sumpsi litteras tuas, cum mihi a principibus aeternis legenda in concilio patrum delegaretur oratio; scio non fuisse fastidii tui. Nam bonae et exploratae amicitiae, vel si cesset officium, satis tutae aestimationes sunt. Propterea talionem referre vitavi, veritus, ne quod tu invitus feceras, ego offensus crederer reddidisse. Longe enim diversa conditio est fortuiti, quam affectati silentii. Res quidem una negligitur: plurimum tamen refert, quis eam quasi occupatus, quis quasi oratus omiserit. Sed de hoc satis habeo dictum. Nunc, si me amas, vel quia me amas, (nam referri confido, quod defero) constare apud invictos principes gaudium meum, qui humanae voci divinas litteras crediderunt; quorum victorias ex mei

oris promptuario senatus audivit. Fac veniat in mentem, quis ille dies illuxerit, quo quasi ex media profectus acie auribus et animis omnium salutarem nuntium primus infudi. Olim cum res Romana adoreae militaris potita est, Polluces gemini apud Juturnae lacum praelii secunda vulgarunt. Eos quippe priscorum voluminum fides tradit, anhelis equis, plenos sudoris et pulveris, fama belli post tergum relicta, indicium affectasse victoriae. Idem nunc mihi sacro judicio factus est honor. Ita quantum gratiae Castores adepti sunt, tantum principes praestiterunt. Haec pro me copiosius et ornatius, quantum es linguae melior, apud auctorem beneficii prosequeris. Habes summam voluntatis meae; cui si quid commendationis inspiraveris,

caeteris ornamentis animi tui adjicietur decus praesentis officii. Vale.

EPIST. XCVI.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Studium quod scribendis orationibus exhibeam, praemio laudis auxisti. Vetus quippe sententia est, Artes honore nutriri. Quis autem tam cumulatus honor, quam palma dicendi? Ergo etsi intelligo, quod nostri amore fallaris; tamen titulum praeclari testimonii albo calculo veterum more signabo. Non enim mihi ex ore jejuno tributa laudatio, sed de facundiae penu boni judicii fructus arrisit. Vereor indulgere verbis praeconii tui, ne gratificandi operam mutuam credamur adniti. Vale, et ut es nostri diligens, religiosam observantiam persevera. Vale.

EPIST. XCVII.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO. Meae litterae, quoniam acceptae sunt tibi, crebrius commeabunt. Nam ut respondeas, non laboro, siquidem videtur injurium flagitare officia, quae sponte religiosus animus pollicetur. Vale.

EPIST. XCVIII.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Dudum mihi nullus litteris tuis honor factus est. Quererer de silentio tuo, si de religione dubitarem. Sed quia amicitia usu credita, et expensa documentis; periculo suspicionis aliena est. Intelligo quidem per occupationes publicas inhibitam diligentiam scriptionum tuarum: verum, quaeso, intermissum munus instaures. Stabit apud me gratia tributi officii, quasi

nulla negati culpa praecesserit. Vale.

EPIST. XCIX.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Si quando mihi apud amicum testimonii dictio est, cohibeo operam plus loquendi. Nam quid religio ubi agit, desideratur oratio? Fero igitur ad te nudum de familiari meo Pontigano, sed fidele judicium; quem nisi amore nostro dignum probassem, minime tuo traderem. Mens ejus in aperto est, vita spectat ad laudem. Scis certe, nunquam me faciliorem favoris esse, quam veri. Horum omnium fidem confirmabis, cum in illo plura repereris. Vale.

EPIST. C.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Instaurant dolorem sera solatia, et ideo mutuum

silentium calamitatibus nostris praestare debemus, ne fortunae vulnera, quae cicatricem processu temporis ducunt, intempestive contrectata crudescant. In alia potius sermo vertendus est, quae te ad curam sanitatis hortentur. Omnis quippe internus dolor corporis hiemali crescit injuria: ac nisi iter apricis diebus et auris salubribus egeris, male metuo, ne vitium contemptus exaggeret. Nunc ea, quae remedio accommodare credidisti, vel quae nobis commendavit utendi exploratio, ad te misi; inter votorum summa constituens, ut remediorum talium necessitatem spontanea incolumitate praevenias: aut si quae morbi reliquiae fuerint, his orationibus tergeantur. Satis autem muneris communi amicitiae dabis, si sollicitudinem, quae

mihi ex aegritudine tua oborta est, prosperiore nuntio nihil moratus exemeris. Vale.

EPIST. CI.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Video, consul amplissime, quantum mihi amor tuus honoris imponat. Jubes te adeam, et coram defruar magistratus tui gaudio. Quo pacto istud possim negare, nisi ea religione ignoveris, qua vocasti? Nam quid agam fortunae dubius, cum hinc inveterato obsequio honoris, hinc luctu amissi fratris impediar? Duae mihi simul dispares personae offeruntur. Qui fieri potest, ut os unum contrariis affectionibus induamus? Proinde animi aequus hujus oneris facito mihi gratiam. Fortunati sellam tuam laeto agmine prosequantur. Auspiciis tuis quivis fati integer amicus intersit.

Me sinito interim tempore aut ratione decoquere crudum dolorem. Quid, quod etiam parentes mihi in communi moerore solandi sunt? quorum aerumna geminabitur, si illis tam immaturae peregrinationis meae cura jungatur. Esto igitur promptus ad veniam. Certe si putas arguendum, quod desimus, fortunae meae potius irascere. Illa injecit manum, illa invitum retraxit. Ita tibi non persuadeat, ut est eadem dea impotens, me noluisse proficisci. Vale.

EPIST. CII.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Mediolani te agere ante litteras tuas fama pertulerat, quae nihil ignorari de conspicuis viris patitur. Sed quid juvat desiderantes, quod pervectus in proxima nobis negaris? Aequius ferebam longinquam tui

separationem. Spes enim praesentiae tuae magno intervallo negata cessabat. Nunc exspectationem nostram viciniae facilitate sollicitas. Nec te excusare collegis interventus Alpium potest; eo quod justior nobis ad querelam facta est via, quo tibi ad veniam causa deterior. Sed dolori meo faciendus modus. Saltem posthac epistolae tuae Romam frequentent, Hyblae aut Hymetti favis jucundiores; quarum me in maximo fenore perceptio juvat, solutio defatigat. Vale.

EPIST. CIII.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Quidquid muneris in praesentes contulisti, officio

videtur esse delatum. Nos qui consulatui tuo varia occupatione defuimus, amicitiae honore affecti sumus, non mercede praesentiae. Ago igitur tibi oblatione consulari gratias uberes, sed bona mente majores. Et nisi verecundia tua verbis meis poneret modum, latius evagarer. Atque ideo sermo interim parcus erit, memoria vero prolixior. Vale.

EPIST. CIV.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Tuae quidem virtutis est, omnes qui Palatinis stipendiis enitescunt, juvare praesidio. Sed specialis a me viro optimo Romano cura debetur, amicitiae gratia, quae inter nos longa adolevit aetate. Quare si quid testimonio meo tribuis, nolo dubites, dignum esse, quem diligas, et quem maximis officiis muneres.

Certe si examen de eo habere digneris; pronuntiabis meis litteris defuisse, quae in illius meritis invenies redundare. Vale.

EPIST. CV.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO.

Ne otiosum penitus arbitreris, committo eruditioni tuae vigiliarum mearum testem libellum, quo nuper in senatu sustuli civium secunda suffragia. Vides quo praejudicio antevertam gravissimi examinis tui severitatem. Non styli mei meritum praetendo, sed ordinis judicatum. Communis mihi et auctoribus meis causa est. Scient omnes, aut consensum tuae de nobis sententiae, aut contumeliam suae. Vale.

EPIST. CVI.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO. Posse aliquid amicitiis aestimor. Hinc spes oritur, quae Theophilo clarissimo viro tuam opem de meo sermone promittit. Quid igitur ejus commodo velimus, in aperto est. Effice, oro te, ut cum fiducia mei non videatur esse frustrata. Vale.

EPIST. CVII.

recensere

SYMMACHUS SYAGRIO. Alexander vir ornatissimus sortitus provinciam praesidialem, putat honori suo incrementa praestari, si tuo amore potiatur. Quare desiderii sui me ascivit interpretem, sciens apud te tantum loci esse litteris meis, ut haec commendatio maximi testimonii instar habeatur. Vale.