Liber sacramentorum (Grimaldus Sangallensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber sacramentorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Liber sacramentorum

Liber sacramentorum (Grimaldus Sangallensis), J. P. Migne 121.0798A

PAMELII MONITUM.

121.0795B| Libri hujus cum praecedenti in haec verba meminit Micrologus, de divin. Observ., cap. 60. « Fecit tamen idem Albinus in sancta Ecclesia non contemnendum opus. Nam Gregorianas orationes in libris Sacramentorum collegisse asseritur, paucis aliis adjectis, quas tamen sub obelo notandas esse indicavit. Deinde alias orationes sive praefationes, etsi non Gregorianas, ecclesiasticae tamen celebritati idoneas, collegit, sicut prologus testatur, quem post Gregorianas orationes in medio ejusdem libri collocavit. » Hactenus ille: qui etsi Alcuino (nam idem ille Alcuinus Albinus Flaccus cognominatur) ascribat, nos tamen vetustissimorum mss. codicum sequi fidem maluimus; potest enim in Micrologo error esse librariorum, quibus Grimaldi nomen erat incognitum. Sive interim huic, sive illi ascribatur, videtur certe ad eum alludere Amalarius, lib. I, cap. 22 et 24. « Pro illo, inquit, precatur a sacerdote in Sacramentario: Ut ab immaculato Domini fontis utero, in novam renata creaturam, progenies coelestis emergat. » 121.0795C| Neque enim priori, sed hoc libro continetur cerei paschalis consecratio, cujus verba latius utroque capite explicat. Cujus adeo primam institutionem perperam quidam Zosimo papae ascribunt, cum jam diu antea, et in Hispaniis Prudentius hymno, quo etiamnum utimur, eam celebraverit, et Mediolani D. Ambrosius peculiari quoque cerei benedictione sit usus. 121.0796B| Quare recte sic hac de re, lib. I, cap. 18, Amatarius: « Romanis ita agentibus, nobis quoque praeceptum est a papa Zosimo benedicere cereum. » Ac si dicat antea quidem Romae id usitatum, sed a Zosimo papa in aliis quoque omnibus Ecclesiis fieri decretum. » Verum etsi haec παρεργῶς dicta sint, confirmant tamen quod in dicto prologo scribit Grimaldus, vetustiora pene esse Gregorianis quae in hoc opus digessit. « Sed quia, inquit, sunt et alia quaedam quibus necessario sancta utitur Ecclesia, quae idem Pater, ab aliis jam esse edita inspiciens, praetermisit, idcirco operae pretium duximus ea velut flores pratorum vernantes carpere et in unum colligere, atque correcta et emendata, suisque capitulis praenotata, in hujus corpore codicis seorsum ponere ut in hoc opere cuncta inveniret lectoris industria quaecunque nostris temporibus necessaria esse perspeximus. » Et certe constat hujus libri complures orationes Dominicarum post Epiphaniam, Pascha et Pentecosten, ex D. Ambrosio mutuatas. Porro et 121.0796C| alio loco alludit ad hujus libri cap. 102 Amalarius: « Habemus, inquit, scriptum in quodam Sacramentario quod officia mortuorum agenda sint circa tertiam diem, et septimam, et trigesimam. » Quae verba deinde pulchre et late explicat, ac auctoritate Scripturarum corroborat.

GRIMALDI PRAEFATIO. 121.0797|

121.0797A| Hucusque praecedens Sacramentorum libellus a B. papa Gregorio constat esse editus, exceptis his quae in eodem in nativitate vel assumptione B. Mariae, praecipue vero in Quadragesima, virgulis antepositis, lectoris invenerit jugulata, solertia. Nam sicut quorumdam relatu didicimus, domnus apostolicus in eisdem diebus a stationibus penitus vacat, eo quod caeteris septimanae feriis stationibus vacando fatigatus, eisdem requiescat diebus, ob id scilicet ut tumultuatione populari carens et eleemosynas pauperibus distribuere, et negotia exteriora liberius valeat disponere. Missam vero praetitulatam, In Natali ejusdem beati Gregorii, virgulisque ante positis jugulatam, a successoribus ejus, causa amoris, imo venerationis suae, eidem suo 121.0797B| operi non dubium esse interpositam. Praefatus sane Sacramentorum libellus, licet a plerisque, scriptorum vitio depravante, non ut ab auctore suo est editus haberetur, pro captu tamen ingenii, ob multorum utilitatem, studii nostri fuit enim artis stylo corrigere. Quem cum prudens lector studiose perlegerit, verum nos dicere illico comprobabit, nisi iterum scriptorum vitio depravetur. Sed quia sunt et alia quaedam, quibus necessario sancta utitur Ecclesia, quae idem Pater ab aliis jam edita esse inspiciens, praetermisit, idcirco operae pretium duximus, ea velut flores pratorum vernantes carpere et in unum congerere, atque correcta et emendata suisque capitulis praenotata in hujus corpore codicis seorsum ponere, ut in hoc opere cuncta inveniret lectoris 121.0797C| industria, quaecunque nostris temporibus necessaria esse perspeximus, quanquam plura etiam in aliis Sacramentorum libellis invenissemus inserta. Hanc vero discretionis gratia praefatiunculam in medio collocavimus, ut alterius finis, alterius quoque exordium esset libelli; ita, videlicet, ut hinc inde formabiliter eisdem positis libellis noverit quisque quae a B. Gregorio, quaeve sint ab aliis edita Patribus; et quoniam excludendos tantarum quaesitores diversarumque 121.0798A| institutionum sanctarum nequaquam dignum vel possibile esse censuimus, saltim eorum omnium condignis desideriis in evidenti hujus operis copia satis faceremus. Si cui autem placent ea quae sine fastu arrogantiae summo studio pioque collegimus amore, suscipere, precamur ut non ingratus nostro existat labori, sed potius una nobiscum gratias agat omnium bonorum largitori. Si vero superflua vel non necessaria sibi illa judicaverit, utatur tantum praefati Patris opusculo, quod minime respuere sine sui discrimine potest; et ea quaerentibus, hisque pio animi affectu uti volentibus, utenda admittat. Non igitur ingratis et fastidiosis, sed potius studiosis ac devotis, illa colligimus, in quibus, cui animo sedent, potest reperire unde et debita vota sua et officium divini cultus digne ac 121.0798B| placabiliter Domino valeat exhibere. Noverit itaque nos perspicacitas lectoris non alia huic inseruisse operi, nisi ea quae a probatissimis et eruditissimis magna diligentia exarata sunt viris. Ex multis ergo multa collegimus, ut multorum utilitati prospiceremus. Praefationes porro, quas in fine hujus posuimus codicis, flagitamus ut ab his quibus placent, cum charitate suscipiantur, et canantur. Ab his vero qui eas intelligunt, nec tamen delectantur necnon et ab his qui eas volunt, nec tamen intelligunt, poscimus ut nec assumantur nec canantur. Addimus etiam et Benedictiones ab episcopo super populum dicendas, necnon et illud quod in praefato codice B. Gregorii, ad gradus inferiores in Ecclesia constituendos, non habetur. Obsecramus itaque vos, quicunque hunc codicem ad legendum 121.0798C| sive transcribendum sumpseritis, ut pro me preces ad Dominum fundatis, qui ob utilitatem plurimorum ea colligere atque corrigere studuimus. Precamurque ut eum ita diligenter transcribatis, quatenus ejus textus, et eruditorum aures demulceat, et simpliciores quosque errare non sinat. Nihil enim, ut ait B. Hieronymus, proderit emendasse librum, nisi emendatio librariorum diligentia conservetur.