Liber primus ad Constantium Augustum

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber primus ad Constantium Augustum
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 10

HilPic.LiPrAdC 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Liber primus ad Constantium Augustum

1. Ecclesiae ne a fratribus affligantur. Judices saeculares ne cognoscant causas clericorum. --Benignifica natura tua, domine beatissime Auguste, cum benigna voluntate concordat. Et quoniam de fonte paternae pietatis tuae misericordia largiter profluit; quod rogamus, facile nos impetrare posse confidimus. Non solum verbis, sed etiam lacrymis deprecamur, ne diutius catholicae Ecclesiae gravissimis injuriis afficiantur, et intolerabiles sustineant persecutiones et contumelias, et quod est nefarium, a fratribus nostris. Provideat et decernat clementia tua, ut omnes se ( abundat se) ubique judices, quibus provinciarum administrationes creditae sunt, ad quos sola cura et sollicitudo publicorum negotiorum pertinere debet, a religiosa se observantia abstineant: neque posthac praesumant atque usurpent, et putent se causas cognoscere clericorum, et innocentes homines variis afflictationibus, minis, violentia, terroribus frangere atque vexare.

2. Ne inviti vi subjiciantur heterodoxis. Catholicorum oppressorum vox, ne rectores locorum haereticis favorem praestent. Mysteriorum solemnia, et preces pro rege. --Intelligit singularis et admirabilis sapientia tua, non decere, non oportere cogi et compelli invitos et repugnantes, ut se his subjiciant et addicant vi oppressi, qui non cessant adulterinae doctrinae corrupta semina adspergere. Idcirco laboratis, et salutaribus consiliis rempublicam regitis; excubatis etiam, et vigilatis: ut omnes quibus imperatis, dulcissima libertate potiantur. Non alia ratione quae turbata sunt componi, quae divulsa sunt coerceri possunt; nisi unusquisque nulla servitutis necessitate adstrictus, integrum habeat vivendi arbitrium. Certe vox exclamantium a tua mansuetudine exaudiri debet: Catholicus sum, nolo esse haereticus; Christianus sum, non Arianus: et melius mihi in hoc saeculo mori, quam alicujus privati potentia dominante castam veritatis virginitatem corrumpere. Aequumque debet videri sanctitati tuae, gloriosissime Auguste, ut qui timent Dominum Deum et divinum judicium, non polluantur aut contaminentur exsecrandis blasphemiis; sed habeant potestatem, ut eos sequantur episcopos et praepositos, qui et inviolata conservant foedera charitatis, et cupiunt perpetuam et sinceram habere pacem. Nec fieri potest, nec ratio patitur, ut repugnantia congruant, dissimilia conglutinentur, vera et falsa misceantur, lux et tenebrae confundantur, dies quoque et nox habeant aliquam conjunctionem. Si igitur, quod sine dubitatione et speramus et credimus, haec permovent non insitam, sed ingenitam tuam bonitatem; praecipe ut non studium, non gratiam, non favorem, locorum Rectores gravissimis haereticis praestent. Permittat lenitas tua populis, ut quos voluerint (mss. volunt), quos putaverint, quos delegerint, audiant docentes, et divina mysteriorum solemnia concelebrent, 537 et pro incolumitate et beatitudine tua offerant preces. 3. Suspicio seditionis eximitur. Arianorum astus. --Non quisquam perversus aut invidus maligna loquatur: nulla quidem suspicio est non modo seditionis, sed nec asperae obmurmurationis. Quieta sunt omnia, et verecunda. Et nunc, qui Ariana et pestifera contagione inquinati sunt, non cessant ore impio et sacrilego animo evangeliorum sinceritatem corrumpere, et rectam apostolorum regulam depravere. Divinos prophetas non intelligunt. Callidi et astuti artificio quodam utuntur, ut inclusam perniciosam corruptelam inquisitorum verborum velamine contegant, et non prius venenatum virus effundant, quam simplices et innocentes sub praetextu nominis Christiani raptos atque irretitos, ne soli pereant, participes horrendi criminis sui reos faciant. 4. Sacerdotes pii ad suas sedes remeent. --Et hoc obsecramus pietatem tuam, ut eos, qui adhuc (egregii videlicet sacerdotes, qui tanti nominis praepollent dignitate), aut in exsilio, aut in desertis locis tenentur, jubeas ad sedes suas remeare: ut ubique grata libertas sit, et jucunda laetitia. 5. Ariana haeresis novella. --Quis non videt, quis non intelligit? Post quadringentos fere annos, post quam Dei unigenitus Filius humano generi pereunti subvenire dignatus est, quasi ante non apostoli, non post eorum martyria et excessus fuerint Christiani, novella nunc et teterrima lues, non corrupti aeris, sed exsecrandorum blasphemorum, Ariana effusa est. 538 Ita illi, qui ante crediderunt, inanem spem immortalitatis habuerunt? Nuper didicimus commenta haec fuisse inventa et a duobus Eusebiis et a Narcisso et a Theodoro et ab Stephano et Acacio et Menophanto, et imperitis atque improbis duobus adolescentibus Ursacio et Valente: quorum epistolae proferuntur, et idoneis testibus etiam convincuntur, qui eos magis oblatrantes quam disputantes audierunt. Quibus qui communionem suam imprudenter et incaute commiscent, quia sunt socii scelerum, participes criminum necesse est etiam eos, qui jam in hoc saeculo abjecti sunt et abdicati, cum advenerit dies judicii, pati supplicia sempiterna. 6. Litterae et legatio post absolutionem Athanasii. Arianorum crudelitas. --Jam nemini dubium est, cujuscemodi curam in absolutionem Athanasii, sancti illi viri receperint: ut post synodi sententias, quas, pro sacerdotalis judicii reverentia, fas fuerat sacerdotali vel ecclesiastica conscientia contineri, scribi ad regem, legationemque instrui oportuerit. Sed quid aliud his litteris, quam libertatem fidei et contagionem Ariani nominis deprecantur, orantque vincula, carceres, tribunalia, et omnem illum feralem habitum, novas etiam in reos quaestiones inhiberi? Deus cognitionem sui docuit potius, quam exegit: et operationum coelestium admiratione praeceptis suis concilians auctoritatem, coactam confitendi se adspernatus est voluntatem. Si ad fidem veram istius modi vis adhiberetur; episcopalis 539 doctrina obviam pergeret, diceretque: Deus universitatis est Dominus, obsequio non eget necessario, non requirit coactam confessionem. Non fallendus est, sed promerendus. Nostra potius, non sua causa venerandus est. Non possum nisi volentem recipere, nisi orantem audire, nisi profitentem signare. Simplicitate quaerendus est, confessione discendus est, charitate amandus est, timore venerandus est, voluntatis probitate retinendus est. At vero quid istud est, quod sacerdotes timere Deum vinculis coguntur, poenis jubentur? Sacerdotes carceribus continentur, plebs in custodia catenati ordinis constricta disponitur, virgines nudantur ad poenam, et sacrata Deo corpora, publico exposita conspectui, ad fructum spectaculi et quaestionis aptantur. Cogunt nempe, non ut Christiani omnes sint, sed ut Ariani: et confessam in Deo fidem ad consortium piaculi sui scelere compellunt. Auctoritate etiam nominis sui in errorem Imperatorem transducunt: rectum affirmantes, ut sub specie timoris Dei, in hac perversitate subditos sibi tradant. Quaestiones poscunt, judiciorum subsidia desiderant, auctoritatem regiam implorant: et nec sic perversitatem sceleris sui erubescunt, extorquere conniventiam plebium nec cogendi jure potuerunt. 7. Judicialis forma in causa Athanasii non servata. --Haec si de veteribus chartulis prolata aetatis nostrae tempus instruerent; ambigendum, ut opinor, tantis de rebus fuisset. Et cum ab aliis quibusque pronuntiari posceretur reus; quaereretur in fidem litterarum, in judicum vitam, in accusatorum fidem, in ipsius quoque hominis mores atque actus. Moveret enim absolutionem ejus Arianorum juncta damnatio: magnique periculi esset, judicium simul cum reatus et innocentiae non suscepta rursum inquisitione dissolvere: totaque in patrocinium suum, cum fidei doctrina, auctoritas sibi antiquitatis assisteret. At cum ipsi, qui tunc Ariani haeretici damnati sunt, rem exagitent, turbent 540 omnia, omnesque ex potestate et ambitione corrumpant, et Athanasius si fuit, esse adhuc reus potest; testes loquantur, videant judices, fidei doctrina praeceptis evangelicis atque apostolicis eluceat: quae obtusio intelligentiae est? quae cordis hebetudo? quae oblivio spei? qu amor scelerum? quod odium veritatis? in damnatorum favorem, Dei amorem transducunt. 8. Eusebii Vercellensis injusta damnatio. --Venio nunc ad id, quod recens gestum est, in quo se etiam professio sceleris in secreto artis suae dedignata est continere. Eusebius Vercellensis episcopus est vir omni vita Deo serviens. Hic post Arelatensem synodum, cum Paulinus episcopus tantis istorum sceleribus contraisset (Arelate an. 353), venire Mediolanum praecipitur (an. 355). Collecta jam illic malignantium synagoga, decem diebus ad Ecclesiam est vetitus accedere, dum adversus tam sanctum virum malitia se perversa consumit. Suppuratis deinde consiliis omnibus, ubi libitum est, advocatur. Adest una cum Romanis clericis (Hilario diac. et Pancratio), et Lucifero Sardiniae episcopo. Conventus ut in Athanasium subscriberet, ait, De sacerdotali fide prius debere constare; compertos sibi quosdam ex his, qui adessent, haeretica labe pollutos. Expositam fidem apud Nicaeam, cujus superius meminimus, posuit in medio: spondens omnia se, quae postularent esse facturum, si fidei professionem scripsissent. Dionysius Mediolanensis Episcopus chartam primus accepit: ubi profiteri scribendo coepit, Valens calamum et chartam e manibus ejus violenter extorsit, clamans non posse fieri, ut aliquid inde gereretur. Res post clamorem multum deducta in conscientiam plebis est: gravis omnium dolor ortus est, impugnata est a sacerdotibus fides. Verentes igitur illi populi judicium, e Dominico ad palatium transeunt. Cujusmodi sententiam in Eusebium longe ante, quam ecclesiam ingrederetur, scripserint: de se loquitur ipsa sententia.