I.
In nomine piissimi et misericordissimi Dei.
Postquam iam locuti sumus de praedicabilibus quot sint species eorum et qualiter coniungantur sibi ad faciendum conclusiones, volumus nunc ostendere quae sit argumentatio demonstrativa et quot species eius et qualiter sit ordinanda et quomodo sit utendum ea ad eliciendum conclusiones. sed prius oportet ostendere quae sit intentio philosophorum in utendo argumentatione demonstrativa.
Scias ergo quod quamvis viae scientiarum et cognitiones et perceptiones et sensibilitates sunt multae — sicut iam ostendimus de quibusdam earum in epistola de sensu et sensato et de quibusdam earum in epistola de intellectu et intellecto et de quibusdam earum in epistola de generibus scientiarum — tamen viae per quas ambulaverunt philosophi in illis disciplinis, in quibus sua inquisitio fuit de cognitione certitudinis rerum, comprehenduntur in quatuor speciebus, scilicet divisione et resolutione, definitione et demonstratione.
Opus est autem ut loquamur de unoquoque istorum et ostendamus qualiter est via in illis et quod ea quae sciuntur, sciuntur per illa et quare sint quatuor tantum, nec plures nec pauciores. causa vero huius est haec:
Iam enim ostensum est in categoricis de via divisionis, quod omnia ea quae sunt necessario vel sunt genus vel species vel individua. necesse est autem ut via cognitionis uniuscuiusque sit alia ab alia. quod sic ostenditur:
Quoniam certitudo generum cognoscitur per divisionem eorum in species et specierum in individua. sed per resolutionem cognoscitur certitudo individuorum, scilicet unde componitur unumquodque eorum et ex quibus est coniunctum. — per definitionem etiam cognoscitur certitudo specierum, scilicet cuius generis sit unaquaeque earum et qua differentia discernatur ab alia a se. per demonstrationem vero cognoscitur certitudo generum quae sunt significata universalia intelligibilia, sicut postea ostendemus.
Prius autem volumus ostendere hic viam resolutionis, postquam iam ostendimus viam divisionis in categoricis, et propter aliam causam etiam: quoniam via resolutionis est propinquior intelligentiae introducendorum. est enim uia qua cognoscitur certitudo individuorum. individua vero sunt res singulares sensibiles, sicut iam ostendimus. via autem definitionum et via demonstrationum sunt tenuiores et subtiliores, per quas non sciuntur nisi res insensibiles, scilicet species et genera.
Scias autem quod intentio de hoc, quod est individuum, est assignatio quod est collectio omnium coniuncta ex rebus diversis vel composita ex multis partibus, solitaria et discreta ab omnibus aliis a se. individua autem sunt duobus modis. nam quaedam sunt coniuncta ex partibus consimilibus, ut haec spica et hic lapis et hoc lignum et alia his similia individua, quorum omnes partes sunt unius naturae. et quaedam sunt individua coniuncta ex partibus diversarum substantiarum et alteratarum accidentibus, sicut hoc corpus et haec arbor et haec civitas et alia his similia, quae sunt coniuncta ex partibus diversis. Cum igitur volueris scire consuetudinem alicuius istorum individuorum, considerabis prius ea, ex quibus est compositum, quid sunt; et inquires partes, ex quibus est coniunctum, quot sunt.
Scias enim quod res compositae multae sunt species, quas non numerat nisi solus Deus gloriosus. sed tamen omnes comprehenduntur in tribus generibus, quoniam vel sunt corporalia naturalia, vel corporalia artificialia vel spiritalia spirantia. ponamus autem de unoquoque istorum unum exemplum, in quo considerentur cetera.
Individua igitur corporalia naturalia sunt ut corpus hominis, quod est collectio coniuncta ex membris diversis figuris, sicut est caput, manus, pectus et pedes et alia his similia. sed unumquodque istorum est etiam compositum ex partibus diversis in substantiis et accidentibus, sicut sunt ossa, nervi, venae, caro et cutis et alia his similia. sed unumquodque istorum est etiam generatum ex quatuor humoribus. unusquisque vero humorum est complexionatus ex queilo. queilum est autem ex collatione ciborum. cibus vero est ex parvitate plantarum. plantae vero sunt ex subtilitate elementorum. elementa vero sunt ex corpore absoluto cum proprietatibus quae sunt eis. corpus vero compositum est ex materia et forma. et haec sunt duo prima simplicia; sed corpus humanum est compositum ultimum; omnia vero alia sunt simplicia et composita secundum respectus.
Corporalia autem artificialia sunt ut civitas, de qua assignamus quod est collectio ex foris et vicis, quorum unumquodque est collectum ex mansionibus et domibus et tendis, et unumquodque istorum est compositum ex parietibus et tectis. sed unumquodque istorum est compositum ex terra et lapide et latere et lignis et aliis consimilibus. haec autem omnia sunt ex elementatis. elementata vero ex elementis. et elementa ex corpore, et corpus ex hyle et forma.
Spiritalia vero spirantia sunt ut cantus qui est in numero sonorum ordinatorum. sonus vero componitur ex tonis proportionalibus et versibus metricis. versus vero componuntur ex pedibus. sed pedes componuntur ex syllabis. unaquaeque autem syllabarum componitur ex litteris vocalibus et consonantibus. nemo autem cognoscit hoc nisi qui novit proportiones musicas.
Secundum autem haec exempla considerabis viam resolutionis, quousque manifestatur tibi ex quibus sint coniuncta et composita ea, quae composita sunt. et tune scies certitudinem earum.
De via autem definitionum intentio haec est, scilicet ut cognoscamus certitudinem specierum. sed qualiter agendum sit in ea ad hoc ut assignemus aliquam specierum, hoc est scilicet ul inquiramus genus eius et numerum differentiarum eius et coniungentur omnia propriis nominibus. verbi gratia, sicut cum in definiendo hominem dicitur quod est animal rationale. sed si quaeritur quae est definitio animalis, dicetur quod est corpus mobile sensibile. si vero quaeritur quae est definitio corporis, dicetur quod est substantia lata, longa et profunda. si autem quaeritur quae est definitio substantiae, dicetur quod non habet definitionem sed descriptionem, quae est ut dicatur quod ens est, stans per se, receptibilis contrariarum proprietatum. si autem quaeritur quae sunt proprietates contrariae, dicetur quod sunt accidentia quiescentia in substantiis, non sicut pars earum. et secundum hoc considerabis viam definitionum. sed iam fecimus de hoc epistolam.
De via autem demonstrationum intentio quae quaeritur est haec, scilicet cognitio formarum constituentium singularia inventa. differentia vero inter ea et inter formas perficientes ea est haec: quod omnes sunt proprietates eorum, et dispositiones quae superveniunt eis, et illa sunt appropriata per illas. sed sensus non discernit ea quoniam sunt submersa sub his proprietatibus et cooperta eis. quapropter opus est speculatione subtili et inquisitione sufficiente ad cognoscendum ea et ad discernendum inter ea et illa et ea quae comitantur ea et superveniunt eis per argumentationem et demonstrationem.
Scias autem quod plura ei de his, quae novit homo, sunt adquisita per argumentationem. sed iudicium argumentationis aliquando est rectum, aliquando erroneum. ideo oportet ostendere quae sit causa huius, ad hoc ut caveas illud in utendo argumentationem. Prius autem dicam quod argumentatio est ordinatio propositionum, ex qua provenit conclusio.
Scias autem quod propositiones argumentationis sumuntur ex cognitis in principio intelligendi. sed principia illorum cognitorum sumuntur ex sensibus, sicut ostendimus in epistola de sensu et sensato.
De hoc autem quod necessarium fuit homini uti argumentatione ratio haec est: scilicet, quod sensus non apprehendunt nisi singularia, composita ex substantiis simplicibus, quae sunt in locis discretis, et accidentibus particularibus in substantiis discretis, quae sunt designata alia ab aliis. sed quantitates et qualitates non possunt sciri recte nisi argumentationibus factis de compositis. verbi gratia, quamvis enim sciret homo aliquo sensu. quod aliqua ex corporibus sunt gravia vel multa vel magna, tamen non potest scire quantitatem gravitatis eorum nisi ponderando, nec multitudinem nisi numerando, nec magnitudinem nisi mensurando; et alia his similia. et haec omnia sunt pondera et considerationes, per quas cognoscit homo quod non potest scire per aestimationem.
Scias autem quod error contingit in argumentatione tribus modis. unus est cum id per quod mensuratur est iniustum, scilicet maius vel minus. secundus est cum utens argumentatione est imperitus in utendo ea. tertium autem est cum id per quod mensuratur est iustum et utens eo est peritus, sed elus intentio est ad decipiendum.
II.
Per imperitiam autem utentis contingit error in
argumentatione hoc modo:
Scias quod naturale est uti argumentatione a pueritia sua, sicut naturale est ei uti sensibus. infans enim cum incipit discernere et considerare sensibilia et considerare parentes et cognoscit eos sensibiliter et discernit inter se et ipsos et incipit uti opinionibus et aestimationibus, tune si viderit aliquem puerum sibi consimilem et consideravit eum, sciet eum habere parentes, quamvis non viderit eos sensibiliter, consideratione sumpta ex se. et hoc est argumentatio vera, in qua non est error, quoniam est attestatio quod visio causati est stabilimentum causae. si vero habuerit fratres, quos iam viderit sensibiliter, incipit tune putare et aestimare quod ille alius puer similiter habet fratres, secundum consuetudinem sui. sed in hac argumentatione est error, et certitudo ecus est quoniam visio causati, quod sint aliqui filii sui generis, non est testimonium stabiliendi causam suam. similiter etiam, cum hic puer vidit mulierem vel virum, putabit et aestimabit eos habere filium, quamvis non viderit eos sensibiliter, secundum considerationem indicii suorum parentum. sed iudicium suae considerationis aliquando est verum, aliquando est falsum, quoniam visio filiorum generis causae testificatio est de stabilimento sui causati. et secundum hoc exemplum considerabis quod homo a pueritia sua cuiuscumque rei dispositionem invenerit in se vel in suis parentibus vel in suis fratribus, putabit consimilem esse in aliis pueris et eorum parentibus et eorum fratribus, consideratione sumpta a se et a suis parentibus et a suis fratribus. ita quod si acciderit sibi fames vel sitis vel denudatio vel acciderit sibi calor vel frigus vel comederit aliquid quod bene sapiat vel biberit aliquid quod bene sapiat vel induerit aliquid quod sibi non placeat, vel tristetur propter aliquid quod amiserit, vel gaudeat propter aliquid quod invenerit, profecto, cum aliquid horum sibi contigerit, putabit quod iam tale contingit ceteris pueris, qui sunt filii sui generis. et secundum hoc exemplum current ceterae eius putationes et aestimationes in iudicando de sensibilibus, ita quod, si fuerit in domo suorum parentum pecus vel pannus vel aliquid huiusmodi vel puteus aquae salsae, putabit et aestimabit quod in aliis domibus aliorum puerorum sit simile huic; sed postquam creverit et intellexerit et consideraverit res sensibiliter et respexerit dispositiones aliorum singulorum, cognoscet certitudines eorum qui putabat et aestimabat in diebus pueritiae. et manifestabitur ei, unum post aliud, an certa fuerit elus aestimatio an erronea.
Scias igitur quod secundum hoc exemplum currunt etiam omnia iudicia intelligentium et eorum putationes et aestimationes in rebus ante inquisitionem et revelationem veritatis. plures enim ex hominibus cum vident in terra sua ventum vel pluviam, vel calorem vel frigus, vel diem vel noctem, vel hiemem vel aestatem, putant et aestimant quod similiter sit in ceteris terris, secundum considerationem eius quod invenitur in terra sua. sicut solebant putare, cum erant pueri, quod in domibus aliorum hominum erat simile ei, quod erat in domibus suorum parentum, quousque, per experientiam, postea manifestetur eis certitudo eius quod putabant tune vel falsitas, sicut praediximus ante. sic currit etiam iudicium intelligentium hominum in suis putationibus et suis aestimationibus de huiusmodi rebus, quas diximus, ita quod cum consideraverit in scientiis disciplinalibus et praecipue in scientia astrologiae, palam fit eis certitudo eorum quae putabant tunc, an sit vera vel falsa.
Scias autem quod paene nullus homo liberabitur ab huiusmodi opinionibus et aestimationibus, nec intelligentes nec scientes disciplinari nec sapientes philosophantes etiam. quod cum ita sit, tune non erit securitas, quin ceterae argumentationes eorum procedant cum simili cursu. et hoc est quod significat debilititatem suae argumentationis et destructionem suae significationis. invenimus enim quod plures ex his qui putant se scire philosophiam et intelligibilia et demonstrationes , putant et aestimant quod terra tota in suo proprio loco sit gravis, etiam consideratione gravitatis, quae est in qualibet istarum suarum partium. similiter putant plures ex illis quod status eorum qui sunt in alio opposito nobis terrae hemisphaerio transversum est, quemadmodum si quis staret sub superficie super quam alius staret pedibus suis oppositis contra pedes eius. et similiter plures putant extra mundum sit spatium infinitum plenum vel vacuum, secundum quod inveniunt extra suas domos alia loca et extra suas terras alias terras et extra suum mundum mundum caelorum. similiter etiam putant quod Deus, qui est benedictus, creavit mundum in loco et tempore, secundum quod inveniunt sua opera et sua artificia fieri in loco et tempore. et ob hanc causam putaverunt plures ex illis quod Deus gloriosus est corpus, eo quod inveniunt quod non est agens nisi corpus, sed Deus est agens. cum autem se exercuerint in scientiis divinis, tune notum fit eis quod res e contrario est, sicut ostendimus in epistolis divinis.
Scias autem quod homo non ascendit gradatim ad aliquem ordinem scientiarum et cogitationum nisi quia apparent ei ea, quorum cognitionem habet ante manifestationem et detectionem, sicut fuerunt opiniones eius in rebus sensibilibus ante cognitionem certitudinis earum, cum erat puer, sicut supra ostendimus.
Scias etiam quod comparatione scitorum, quae apprehendit homo quinque sensibus, illud quod concluditur ex illis in primis intellectibus multum est, sicut comparatione litterarum simplicium sunt multa alia nomina quae componuntur ex illis. sed comparatio scitorum, quae sunt in primis intellectibus, ad illud, quod concluditur ex illis per demonstrationes et syllogismos multarum scientiarum, est sicut comparatio nominum ad orationes, quae componuntur ex illis, et locutiones et linguas. probatio autem de certitudine huius, quod dicimus, scilicet quod ea, quae sciuntur argumentatione, sunt plura numero quam ea, quae sunt prima intellecta, est hoc: quod Euclides in unoquoque tractatu praemittit decem nota vel plura vel pauciora, quae sunt prima intelligibilia, ex quibus conclusionibus elicit infinitas quaestiones cognitas demonstratione. et similiter est in libro almagesti. et in pluribus libris philosophiae est hoc iudicium.
Postquam autem iam ostendimus qualiter subintrat error in argumentatione ex parte argumentantis, oportet nunc ostendere qualiter subintrat error ex parte argumentationis.
III.
Scias quod error qui incidit in argumentationem — ex hoc ipsa in se vitiosa est — multis modis est. et prolixum est ostendere. dictum enim est in libris logicae. unde nunc volumus nominare hic conditiones argumentationis rectae tantum, ut eas observes et eas solas assumas in argumentationibus et praetermittas ceteras argumentationes in quibus potest esse error et fallacia. quoniam ex argumentationibus quae aliquo modo fallunt et aliquo modo verae sunt est argumentatio quae, secundum cursum usus regularis, est argumentatio de parte ad totum.
Scias autem quod argumentatio in qua non cadit error nec fallacia est illa in cuius compositione et usu servantur conditiones quas praecepit Aristoteles discipulis suis, quae sunt haec: scilicet, ut in omni scientia et disciplina argumentabili accipias duas intentiones notas, quae sunt prima intelligibilia, scilicet an est et quid est. haec autem non praecepit Aristoteles nisi cum non est possibile sciri ignotum per ignotum [ei] nec ex ignoto potest haberi notum. necesse est igitur accipi aliqua ex his quae sunt nota et prima intelligibilia, et argumentari, et ex his reliquum quod quaeritur demonstrari.
prima autem intelligibilia duo sunt, scilicet esse rerum et earum quidditas. esse autem rerum adquiritur in animabus ministerio sensuum. sed quidditas earum adquiritur meditatione et consideratione et cogitatione , sicut ostendimus. in epistola de sensu et sensato. cum autem adquiritur esse rerum in anima ministerio sensuum et earum quidditas meditatione et consideratione, tune dicitur anima intelligens. sed cum consideraveris et volueris scire quid est intellectus humanus: non est aliud nisi anima humana, quae fit sciens in effectu, postquam fuit antea sciens in potentia. non fit autem sciens in effectu nisi postquam adquisitae sunt in ea formae esse rerum ministerio sensuum et forma quidditatis earum per meditationem et considerationem. scias igitur quod semper scientia horum duorum, scilicet an est et quid est, inititur tota fabrica scientiarum demonstrativarum. verbi gratia: in principio primi libri Euclidis ponuntur novem nota — quae sunt prima intelligibilia, quibus mediantibus probantur ceterae quaestiones — quae sunt haec:
(1) quaecumque aequalia eidem, et inter se.
(2) si aequalibus aequalia addantur, tota quoque aequalia fiunt.
(3) si de aequalibus aequalia dirimantur, quae remanent aequalia sunt.
(4) si inaequalibus aequalia addantur, tota quoque inaequalia fiunt.
(5) si de inaequalibus aequalia tollantur, quae remanent quoque inaequalia erunt.
(6) dupla eiusdem rei aequalia sunt.
(7) dimidia eiusdem rei aequalia sunt.
(8) quaecumque quantitates sibi superpositae non se excedunt, aequales sunt. etiam:
(9) totum maius est sua parte.
haec autem omnia iudicia sumpta sunt ex his quae sunt nota primis intellectibus aequaliter; et intelligentes non differunt in aliquo illorum, sed id in quo differunt est id quod consideratur secundum ea.
Scias autem quod haec et his similia vocantur prima intellecta, eo quod omnes intelligentes noscunt ea; nec differunt in eis, cum consideraverint ea, multum speculantes ea. non est autem differentia inter intelligentes nisi in his quae sciuntur probationibus et argumentationibus. causa vero differentiae illorum in illis non est nisi multitudo maneriarum argumentationum et qualitates utendi eis. cuius rei expositio prolixa est, quae iam dicta est in libris logicae et topicae. volo tamen ostendere quo modo adquiritur certitudo istarum per se notarum in animabus intelligentium ea.
Scias enim quod haec nota, quae vocantur prima intellecta, non adquiruntur in animabus intelligentium nisi per inductionem rerum sensibilium unius post aliam et post considerationem unius partis post aliam et per meditationem unius individui post aliud. cum enim ex his fuerint plura individua contenta sub una proprietate, adquiretur in animabus hominum, secundum hunc respectum, quod quidquid fuerit generis illius individui, vel generis illius partis, est hoc iudicium illius, quamvis non viderint partes omnes illius generis nec omnia individua illius speciei.
verbi gratia, puer adultus cum inceperit aspicere et considerare singula animalia unum post aliud et invenerit quod omnia sentiunt et moventur, cognoscit quod quidquid est sui generis, est quoque hoc iudicium eius. similiter cum consideraverit unamquamque partium aquae et invenerit eam humidam, liquidam, et unamquamque partium ignis invenerit calidam, adurentem, et unumquemque lapidem invenerit durum et siccum, scitur tune quod omne quod fuerit illus generis, est hoc iudicium eius. secundum igitur hunc respectum adquiruntur nota in principio intelligendi ministerio sensuum.
Scias autem quod ordo intelligentium in huiusmodi rebus, quae adquiruntur in anima ministerio sensuum, est excedens in gradibus. scilicet quia omnis qui fuerit in illis vehementior in speculando et fuerit melioris meditationis et. subtilioris ingenii et perspicacioris, ea quae sciuntur ex principiis intellectuum plura erunt in anima illius quam in anima elus, qui in tota vita sua est negligens, occupatus circa cibos et potus et cantilenas et delectationes corporales.
Scias etiam quod plerumque error accidit considerationibus certitudinum rerum sensibilium, cum iudicaverint de certitudine earum uno sensu. verbi gratia, sicut qui videt asarab, et si bene considerat, putat esse stagna et flumina. sed hic error non subintrat in eum, nisi qui iudicavit de certitudine eius uno’ sensu. non enim cognoscitur certitudo omnis rei uno sensu; scilicet, quoniam sensus visus non apprehendit nisi colores et figuras. certitudo vero aquae non cognoscitur colore et tactu, sed gustu. plurium etiam corporum liquidorum color videtur esse color aquae, sicut acetum sublimatum et neptae album sublimatum et alia huiusmodi.
Scias. etiam quod unumquodque genus sensibilium habet proprium, quo cognoscitur certitudo illius generis. sicut differentia quorundam liquidorum corporum dignoscitur tactu et quorundam differentia dignoscitur gustu, sed colores eorum dignoscuntur visu. unde non oportet consideratorem iudicare de certitudine aliquorum sensibilium nisi per sensum illum qui proprius est ad cognoscendum certitudinem generis illorum. sensibilium, sicut ostendimus in epistola de sensu et sensato.
Redeamus igitur ad id in quo eramus.
Quod enim dixit Aristoteles debere poni in argumentatione demonstrativa primum rem, cuius anitas et quidditas sint nota, ut per eam sciatur aliud, est sicut hoc quod facit geometer cum ponit lineam ab et postea facit super eam triangulum aequilaterum, vel dividit eam in duo aequalia, aut ponit super eam aliam perpendicularem, vel facit super eam alium angulum, et cetera, quae dicuntur in libro Euclidis et in aliis libris geometriae. igitur notum an est et quid est lineam ab, et quaesitum ignotum, ut sciat vel faciat, id est triangulum vel aliquod aliorum. sic oportet etiam fieri in argumentatione demonstrativa, ut primum accipiantur aliqua, quae sint nota primis intellectibus et componantur sic ut adquirantur per ea res ignotae, quae non apprehenduntur sensibus nec sciuntur primis intellectibus.
Quod autem dixit non oportere in demonstratione aliquid esse causam sibi ipsi, hoc est manifestum primis intellectibus, scilicet quia id quod est causatum non est causa sibi ipsi. sed plures, qui praesumunt de demonstratione, aliquo modo causatum ponunt causam sibi ipsi, nec percipiunt hoc propter prolixitatem sermonis. verbi gratia, qui praesumit de scientia naturalium, cum interrogatur quae est causa pluviarum in aliquo anno, dicet quod multitudo nubium. si vero interrogatur quae est causa multitudinis nubium, respondebit quod multitudo vaporum, qui elevantur ex mari et stagnis in aérem. si vero interrogatur quae est causa elevationis vaporum, dicet vel putabit quod multitudo accessionum maris et decursus aquarum ex fluminibus et currentibus ad maria. si autem interrogatur quae est causa huius, respondebit quod multitudo pluviarum. secundum hanc igitur considerationem sequitur: causa multitudinis pluviarum est multitudo pluviarum.
et ideo opus est doceri ut dicat quod una ex causis est talis vel talis, et similiter de secunda et de tertia et de quarta, et sic declinet oppositionem, eo quod potest esse ut nubes sint multae et pluviae paucae. unaquaeque enim res causata habet quatuor causas, sicut iam ostendimus in epistola de causis et causatis.
Et quod dixit quod causatum non est prius quam causa, et hoc manifestum est primis intellectibus. causatum enim non potest prius esse quam causa ob hoc: scilicet, quod sunt de genere relativorum. quae autem sunt de genere relativorum, non sunt nisi simul quantum ad sensum, si habuerint esse, et quamvis causa sit prior causato intellectu, adeo quod aliquando dubium erit discerni causam a causato. verbi gratia, si quis praesumens de scientia astrologiae interrogatur quae est causa longitudinis diei in una terra potius quam in alia, dicet demoratio solis in tempore longiore. si autem converterit hanc propositionem et dixerit: igitur in quacumque terra sol diutius moretur, dies ibi longior est, et erit hoc certum. sed pluribus, qui non sunt instructi, discipulis incertum est, quid illorum sit causa alterius, an demoratio solis super terram sit causa longitudinis diei, vel longitudo diei sit causa demorationis solis super terram.
Similiter est in igne et fumo. aliquando enim erunt simul et aliquando unum invenitur prius altero. aliquando enim fumus praestat ignem et aliquando ignis ponitur causa essendi fumum. et tune nescitur quid illorum sit causa alterius. scias autem quod fumus et ignis unum non est causa alterius. causa enim virtutis utriusque materialis sunt corpora combustibilia et eorum causa agens est calor. sed differunt in forma. calor enim cum agit in corporibus combustibilibus aliqua actione, fit ignis. si vero debilis fuerit in actione propter humiditatem, fiet fumus vel vapor.
Quod autem dixit ut non ponantur in argumentatione accidentia inseparabilia, non dixit hoc nisi quia accidentia inseparabilia non separantur a rebus quibus sunt accidentia, sicut causa non separatur a suo causato. scilicet, quoniam si iudicaveris de aliquo, quod est causatum, necessario tune causam habebit; accidentia vero comitantia, quamvis non separantur, non sunt tamen causa agens. verbi gratia, quoniam mors quamvis: non separatur ab occisione, tamen non est causa eius, nec occisio etiam est essentialis causa mortis; eo quod multotiens est mors sine occisione. non est autem causa sine causato.
Quod autem dixit quod causa sit essentialis rei, non est nisi quia rei aliquo modo sunt causae multae accidentales. sed non currunt per omnes species illius generis, nec per omnia individua speciei, sicut occisio quae est causa accidentalis morti non currens per omnes species elus. sed necesse est esse causam essentialem, ad hoc ut propositio iudicans sit vera ante conversionem et post, sicut si dixeris: omne habens colorem est corpus, eo quod nihil invenitur habens colorem quod non sit corpus. igitur corpus est causa essentialis habenti colorem.
Quod autem dixit quod propositio sit universalis, est propter hoc quod conclusiones ex propositionibus particularibus non sunt necessariae sed possibiles. sicut si dixeris: Iohannes est scriba, et quidam scriba est iudex, igitur possibile est ut Iohannes sit iudex. sed cum.dixeris quod omnis scriba legit, sed Iohannes est scriba, tune necessario Iohannes erit legens.
Quod autem dixit quod praedicatus sit primo in subiecto, est propter hoc quod praedicata sunt in subiecto duobus modis: quaedam primo, quaedam secundario. verbi gratia, esse tres angulos in omni triangulo est esse primo, eo quod haec est forma constituens eum. sed quod sint anguli acuti vel recti vel amplius, hoc est esse secundario. iam igitur manifestum est, quod non accipit in argumentatione demonstrativa nisi proprietates assentiales substantiales, quae sunt formae constituentes rem. et per eas illud iudicium quaesitum, quod exibit conclusione, erit certum.
Scias autem quod proprietates essentiales dividuntur in tres, scilicet generales, speciales, individuales, sicut iam ostendimus in epistola isagogarum. dico autem et sine dubio iudico quod omnis proprietas generalis vera est necessario, cum dicitur de toto illo genere. similiter omnis proprietas specialis vera est necessario, cum dicitur de omnibus individuis illius speciei. et hae sunt proprietates quae exeunt in conclusione verae et certae. exerce igitur eas in demonstratione et iudica per eas. proprietates autem individuales non est necesse veras esse de tota specie. nec omnis proprietas specialis vera est de toto genere. unde non exerceas eas in demonstratione, nec iudices per eas absolute, quoniam non eris per eas certus in iudicando.
Iam igitur manifestum est tibi quod sapientes et philosophantes non posuerunt argumentationem demonstrativam nisi ut per eam scirentur ea quae non sciuntur nisi per syllogismum. et haec sunt ea quae non possunt sciri per sensum, nec sunt de primis intellectibus, nisi secundum viam designationis. et hoc est quod vocatur demonstratio.
Scias autem quod unaquaeque ars habet opificem suum. et unusquisque opifex cuiusque artis in ministerio suo habet radices, in quibus conveniunt, et habet prima in sua scientia, in quibus non differunt. prima enim uniuscuiusque artis sumpta sunt ab alia arte, quae praecedit eam. et scias quod prima artis demonstrativae sumuntur ex his quae sunt primi intellectus... primorum autem intellectuum principia sumuntur a sensibus, sicut praediximus.
Scias etiam quod artis demonstrativae sunt duae species, scilicet geometria et logica. prima autem quae sunt in geometria sumuntur ex alia arte quae est prior illa, sicut ea quae dixit Euclides: punctus est cui pars non est. et linea est longitudo sine latitudine. superficies est quae habet longitudinem et latitudinem, et alia his similia de axiomatibus, quae praemittuntur in principiis suorum tractatuum. similiter etiam est iudicium de demonstrationibus logicis. quoniam eius principia sumpta sunt ex alia arte, quae est prior ea, quae necessarium est praeponere discipulis ante demonstrationem. quale est illud, quod dicitur: quod omne quod est, excepto Deo glorioso, est substantia vel accidens. et quod substantia est id quod est existens per se, receptibile contrariorum. et quod accidens est quod est in aliquo, non sicut pars eius, et destruitur absque destructione illius. et quod substantia alia est simplex, sicut hyle et forma, alia est composita, ut corpus. et quod omnis substantia vel est causa agens vel causatum patiens. et quod causa agens dignior est suo causato patiente. et quod inter affirmationem et negationem non est medium, nec inter privationem et esse est medium. et quod accidens non habet actionem. et alia his similia, quae praemittuntur discipulis ante demonstrationes.
Ille autem qui vult scire demonstrationes logicas oportet ut sit demoratus in exercitationibus geometricis et ut iam acceperit ex eis regulas, eo quod sint proximiores discipulis ad intelligendum et faciliores ad speculandum, quoniam exempla eorum sunt sensibilia et visibilia visu, quamvis intentiones eorum sint audibiles, intelligibiles. sensibilia enim sunt propinquiora intellectui discipulorum.
Scias etiam quod demonstrationes, sive sint geometriae sive logicae, non fiunt nisi ex conclusionibus certis. uni autem conclusioni necessariae sunt duae propositiones certae vel plures quotlibet. verbi gratia, id quod in libro Euclidis demonstratur, quod tres anguli cuiusque trianguli rectilinei sunt aequales duobus rectis, non potuit probari nisi post triginta duas figuras. quod quadratus cordae anguli recti aequalis est quadratis duorum laterum, non potuit demonstrari nisi post quadraginta sex figuras. et secundum hoc exemplum est in allis quae probantur. similiter etiam est iudicium de demonstrationibus logicis, quia aliquando sufficiunt duae propositiones, aliquando plures. verbi gratia in demonstratione, qua probatur animam esse in corpore, sufficiunt tres propositiones, quae sunt hae: (1) omne corpus habet partes [scilicet plagas]. et haec propositio est universalis affirmativa certa in principio intellectuum. item alia est haec: (2) nullum corpus potest moveri ad omnes partes suas simul. et haec est propositio universalis negativa certa in principio intellectus. tertia est haec: (8) omne corpus quod movetur ad quamlibet partem est ex aliqua causa movente illud. et haec est propositio universalis affirmativa certa in principio intellectus. concluditur igitur ex his propositionibus animam esse in corpore. restabat quidem demonstrari, scilicet, quod est substantia, non accidens. adiungitur autem ad has propositiones praecedentes haec alia, scilicet: (4) motus omnis causae quae movet corpus necessario vel est uno modo, ad unam partem, sicut motus gravium deorsum et motus levium sursum, et haec causa vocatur naturalis; vel est eius motus ad partes diversas et modis diversis, per voluntatem et electionem, sicut motus animalis, et vocatur voluntarius vel animalis. et haec divisio est intelligibilis, apprehensa sensu. omne igitur quod movet corpus voluntate et electione est substantia, quoniam accidens non habet actionem. et hae propositiones sunt receptibiles in principio intellectuum. et concluditur quod anima est substantia.
IV.
[Capitulum]| qualiter demonstratur quod in mundo non est inanitas.
Sensus autem de inanitate est hic, quod est locus vacuus. nullus autem locus est in mundo qui sit nec lucidus nec tenebrosus. et haee est propositio universalis negativa certa in principio intellectus. item alia: necesse est autem ut lux et lenebrae vel utrumque sit substantia, vel utrumque accidens, vel alterum substantia et alterum accidens. et hae divisiones sunt intelligibiles verae. item alia propositio: si autem utrumque fuerit substantia, tune inanitas non erit. si vero utrumque fuerit accidens, accidens autem non est nisi in substantia, tune inanitas non erit. si autem unum fuerit substantia et alterum accidens, similiter erit iudicium.
[Demonstratio quod extra mundum nec est inanitas nec plenum.]
Item demonstratio quod extra mundum nec est aliquid inane nec plenum. scias autem quod inanitas et plenitudo sunt proprietates loci. locus vero est una de proprietatibus [totius] corporis. si autem fuerit extra caelum aliquod corpus, nos autem in hoc quod dicimus mundum, non intelligimus nisi illud corpus cum hac tota universitate, tune quomodo extra mundum erit aliquod aliud?
[Capitulum] de hoc quod sapientes dicunt [aliud] quod mundus vel est antiquus vel est novicius.
Sed si per antiquum intelligunt longitudinem temporis, tune verum est quod dicunt. si vero intelligunt quod non cessavit esse stabilis in sua identitate, qua ipse est modo, tunc non est verum. mundus enim non est stabilis in sua identitate in una dispositione uno ictu oculi. tune multo minus cessavit secundum quod ipse est modo. item in eo quod. sapientes nominant mundum non intelligunt nisi mundum corporeum, qui est duarum specierum, scilicet caelestis et naturalis. corporum autem, quae sunt sub circulo lunae, sunt duae species. una est elementa generalia et alia generata singularia. generata vero semper sunt in generatione et corruptione; sed elementa generalia sunt semper in varietate et alteratione. hoc autem manifestum est speculatoribus naturalium. corpora vero caelestia sunt semper in motu et permutatione secundum distantias. ubi igitur erit stabilitas eius secundum unam dispositionem?
Si autem per stabilitatem intelligunt formam et figuram sphaericam, quae est ei in omnibus horis, sciant tum quod figura sphaerica et motus circularis non sunt in corpore ex hoc quod est corpus, nec sunt constituentia suam essentiam. sed sunt duae formae perfectivae, ex intentione intendentis, sicut ostendimus in epistola de hyle et forma. omnis autem forma quae est in formato ex intentione intendentis non est stabilis identitatis nec sempiterni esse. non enim est stabilis identitatis et sempiterni esse, nisi per formam constituentem.
Scias etiam quod conservator mundi in hac forma est velocitas motus caeli circumdantis. motor vero caeli alius est a caelo. quies quoque motus caeli non erit nisi in ictu oculi, sicut scriptum est: quod dies iudicii erit in ictu oculi, vel si minus potest dici. Scias autem quod si caelum cessaret revolvi, cessarent planetae a suo cursu, et signa cessarent ab oriendo et occidendo, et destrueretur forma mundi et eius existentia et fieret dies iudicii magna. hoc autem sine dubio esse debet. quidquid enim est possibile, si positum fuerit tempus finitum, necesse est ut exeat ad effectum. caelum autem cessare a revolutione possibile est. res enim quae movet illud potest facere ut cesset, quod est ei facilius. nam ei est potestas inclinandi illud ad quam partem voluerit. sed iam ostendimus in epistola de principiis quae sunt causae initii mundi corporum, et in epistola de revolutione ostendimus quae est causa permanentiae corporum.
V.
Scias etiam quod homo cum ambulaverit secundum intentionem suae animae rationalis et dispositiones eius ad modum, quo processit in creatione sui corporis et suae formae, pertinget ad ultimum humanitatis et vicinabitur ordini angelorum et appropinquabit ad deum suum gloriosum et excelsum et retribuetur ei talis retributio, quae dici non potest. id autem secundum quod processit in creatione sui corporis hoc est: ipse enim incepit ex spermate, aqua scilicet vili, et deinde coagulatus est in matrice, et postea fuit quoddam viscosum. deinde fuit formatus. deinde fuit animal mobile et sensibile. postea puer intelligens. postea adolescens exercitabilis, fortis. postea senex expertus, cognitor, sapiens. deinde decrepitus, annosus, sapiens, philosophus. et post mortem fit anima angeli caelestis spiritualis, sempiterni esse, delectabilis gaudere semper.
Scias autem quod sicut tu non comitaris ad aliquem istorum ordinum, nisi quia prius exspoliaris ab aliquibus accidentibus et proprietatibus imperfectis et deinde vestiris aliis melioribus et nobilioribus illis: similiter oportet ut, ad quemcumque gradum cognitionum et scientiarum te erexeris, exspolies animam tuam a moribus et consuetudinibus et sententiis et operibus , in quibus te exercueras a pueritia inscienter, quousque separeris a forma humana et induaris forma angelica, ut sic possis conscendere ad regnum caelorum et ad latitudinem mundi caelorum, ubi retribuetur retributio ineffabilis et vives vita felici cum filiis tui generis, qui praecesserunt te ad illa, scilicet sapientes et sancti et prophetae.
Scias etiam quod ita naturale est homini uti argumentatione et consideratione, sicut naturale est ei uti sensibus, sicut supra diximus. regulae autem argumentationum sunt diversae, sicut ostensum est in libris logicae et conditionibus topicae prolixa ostensione. aliquas tamen ex illis dicemus hic ut sint exemplum ceterorum.
Pueri enim pro regulis suarum argumentationum ponunt dispositiones suarum animarum et suorum parentum et suorum fratrum. et id quod solent facere in rebus et quod inveniunt in suis domibus de rebus, ponunt indices ceterarum dispositionum aliorum puerorum, quamvis non viderint ea. et hoc secundum considerationem dispositionum, quas sciunt de se ipsis.
Adulti vero regulas suarum argumentationum ponunt ea, quae noverunt suis exercitiis de rebus et de dispositionibus earum, quas experti sunt. et sunt eis radices ad id quod considerant de allis rebus, quas non viderunt nec experti sunt.
Sapientes vere, qui praesumunt de scientia topicae et subtilitate speculationis, regulas suarum argumentationum ponunt id, in quo conveniunt illi et sui adversarii. et haec sunt radices et propositiones, per quas considerant id in quo dissident sive [illud] in quo conveniunt, sit verum sive falsum, sive certum. sive erroneum.
Sed exercitati in .demonstrationibus geometricis regulas suarum argumentationum ponunt ea quae sunt in primis intellectibus. et haec sunt radices et propositiones, ex quarum conclusionibus eliciunt alia nota, quae nec sunt sensibilia nec nota primis intellectibus, sed sunt adquisita demonstrationibus necessaris, deinde ipsa tota adquisita ponunt propositiones, ex quarum conclusionibus eliciunt alia nota, quae sunt subtiliora quam ea, quae fuerunt prius. et sic faciunt semper in tota vita sua.
Scias etiam quod de animalibus quaedam habent unum sensum, quaedam duos, quaedam tres, quaedam quatuor, quaedam quinque integros. scias etiam quod esse animalis in quo fuerit plurimum sensuum, habebit plura sensata. homo vero habet hos quinque sensus plenarie. sed qui ex hominibus fuerit perspicacior circa sua sensata et magis considerans dispositiones eorum, ea quae sunt nota primis intellectibus erunt in eo plura; et qui fuerit huiusmodi ut hie prius nota ponat propositiones, et ex eis eliciat conclusiones et nota demonstrativa, erunt in eius anima plura. in quo fuerint plura nota, ipse erit similior angelis et vicinior Deo suo.
Scias quod homo sapiens cum diligenter speculatus fuerit sensibilia et consideraverit dispositiones eorum meditatione sua, et discreverit ea sua consideratione, multiplicabuntur nota intelligibilia prima in anima eius. cum autem exercuerit haec nota in argumentationibus et eduxerit ex eis conclusiones, tune tota demonstrativa multiplicabitur in eius anima. omnis autem anima in qua multiplicantur nota prima eius cum demonstrativa, confortatur ad imaginandum formas spirituales, quae sunt spoliatae ab hyle. et tune assimilatur eis, et fit in potentia talis qualia ipsa sunt. cum autem in morte separatur a corpore, fit in effectu. quales sunt ipsae et occupabitur circa se et evadet a gehenna, scilicet a mundo generationis et corruptionis, et intrat paradisum, qui est saeculum animarum.
Rogo igitur semper ut studeas inquirere scientias divinas et adquiras mores angelicos et ante mortem facias opera munda et bona. et per hoc elevaberis ad regnum caelorum et ad latitudinem mundi caelorum et ingreditur anima tua munda spiritualis [ad] paradisum, qui est saeculum animarum. Deus te adiuvet semper ad cognoscendam veritatem et ad faciendam bonitatem.
[Completa est epistola. Deo gratias.]