EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de regno Sicilie
Saeculo XII
editio: incognita
fons: incognitus

HUGO FALCANDUS LIBER DE REGNO SICILIE

Rem in presenti me scripturum propono que sui ipsius atrocitate satis habundeque sufficeret vel omnino fidem excludere vel suspectam reddere veritatem, nisi quod in Sicilia nichil miraculi est ea monstra scelerum perpetrari, que potius tragedorum sint deflenda boatibus quam historice veritatis ordine contexenda. Non enim alibi rotam fortuna torquet celerius aut maiori mortalium ludit discrimine. Itaque loci ipsius inhumanitas eorum que dicturus sum fidem faciet, eritque opere pretium tam atroces quam repentinas rerum alterationes memorie tradere posterorum, ut qui fortune funibus alligati suam ex rerum affluentia gloriam metiuntur, aliorum casu moniti, beatos se desinant predicare, ne totiens miseros rursus se clamitent quotiens aut a dignitatis gradu deciderint aut opimi acervi quomodolibet fuerint imminuti. Ad id quoque nichilominus operam sum daturus ut pauci, quorum inter tot ac tanta pessimorum flagitia memorabilis fides enituit, meritis nunquam possint laudibus defraudari perpetuisque in evum successibus virtutis gloria propagetur. Que sicut preclaris ab initio factis virens, ut ita dixerim, enitescit, sic in p[osteru]m taciturnitate consenescens elabitur. Ita fit ut gloria quam ingenti quisque labore, summa industria multisque periculis sibi ipse peperit, in brevi favillatim decidens evanescat. Interest ergo multorum si qua fortiter acta sunt, ea posterorum cognitioni transmictere. Hinc enim accidit non solum viros fortes meritum laboris fructum percipere, verum totius quoque posteritatis commodo provideri, presertim cum ad virtutem plerumque liberi patrum provocentur exemplo patrieque probitatis, velut quedam in filios transfusa scintilla, licet in quibusdam sopita sit et quasi premortua, facile tamen hereditarie virtutis memoria convalescat. Si qui vero suopte ingenio ac natura perpetuandi nominis amorem conceperint ipsa tamen patrum recordatio eorum foveat desiderium ac proposito robur adiiciat ad maturandum id quod speraverint, eos utique faciens promptiores. Hinc nimirum antiquitus Romani patrum domi conservabant ymagines ut antecessorum eis acta semper occurrerent puderetque degenerem sequi lasciviam ac turpi languere desidia et amplectende virtutis quasi quamdam necessitatem haberent pre oculis. Nec igitur inerti situ patiar eorum obliterari memoriam que non sine multorum periclitatione nuper in regno gesta Sicilie, partim ipse vidi, partim eorum [qui in]terfuerant veraci relatione cognovi. non tamen id ago ut omnia bellorum discrimina militumque congressus aut quid in singulis urbibus oppidisque gestum fuerit sigillatim expediam; satis fecisse videbor proposito, si qui laude digni fuerint, eos non taceam, si maiora rerum momenta breviter ac succinte transcurram, in hiis maxime que circa curiam gesta sunt occupandus.

Primum igitur satis constat quod cum Rogerius comes Sicilie, frater Roberti Guiscardi ducis Apulie, rebus excessisset humanis, Rogerius eius filius totam primum Siciliam ac partem Calabrie iure successionis optinuit; postmodum vero consanguinei sui Wilelmi ducis Apulie morte cognita, transiens in Apuliam postquam, universis civitatibus ac principibus qui ei resistendum putaverant expugnatis, ad suum cuncta redegit imperium, tandem ducatum suscepit Apulie minusque ratus ydoneum tantam ac tam late diffusam potentiam in dignitate nominis coartari, regem se maluit appellari quam ducem, exindeque Siciliam regnum esse constituit. Placet ante, nec a proposito quidem dissidet, de moribus eius pauca summatim perstringere, cum satis incivile sit tanti viri mentione habita, virtutem eius silentio preterire.

Inter alias ergo nature dotes, quibus ingentis spiritus virum ipsa ditaverat, promtissimus erat ingenio nec nunquam adeo sibi diffidens ut de qualibet re consultus vel modicam responsioni moram innecteret; quotiens tamen ad maiorum rerum examinationem ventum erat, contracta curia non pudebat eum singulorum prius opiniones audire ut ex eis potiorem eligeret. Si quid autem ei super eodem negotio subtilius aut examinatius occurrebat, suam ultimus proferebat sententiam, ratione statim subiuncta cur hoc ei potissimum videretur. Cumque vigilantissimus viri animus altiora semper appetens, nullum inertie segnive otio locum relinqueret, nichil tamen inconsulte aut ex precipiti agere instituerat, ingentisque animi motus discretio temperabat adhibita, ut in consultissimi regis operibus nulla prorsus levitas appareret, nec erat facile cognitu utrumne consultius loqueretur an ageret. Ingens illi studium erat et presentia caute disponere et ex presentibus futura sollicite premetiri; idque curabat ut non magis viribus quam prudentia et hostes contereret et regnum suum productis finibus ampliaret. Tripolim namque Barbarie, Affricam, Faxum, Capsiam aliasque plurimas barbarorum civitates multis sibi laboribus ac periculis subiugavit. Aliorum quoque regum ac gentium consuetudines diligentissime fecit inquiri, ut quod in eis pulcherrimum aut utile videbatur sibi transumeret. Quoscumque viros aut consiliis utiles aut bello claros compererat, cumulatis eos ad virtutem beneficiis invitabat. Transalpinos maxime, cum ab Normannis originem duceret sciretque Francorum gentem belli gloria ceteris omnibus anteferri, plurimum diligendos elegerat et propensius honorandos. Postremo sic iustitie rigorem ut novo regno pernecessarium studuit exercere, sic pacis ac belli vicissitudines alternare, ut nichil quod virtutem deceret omittens, neminem regum aut principum temporibus suis parem habuerit. Porro quod quidam pleraque eius opera tyrannidi dant eumque vocant inhumanum eo quod multis penas graviores et legibus incognitas irrogaverit, ego sic existimo virum utique prudentem et in omnibus circumspectum in novitate regni ex industria sic egisse, ut neque flagitiosi quilibet de scelerum sibi possent impunitate blandiri, neque benemeritos nimia severitas absterreret, quibus ita mitem se prebuit, ne tamen ex nimia mansuetudine locus superesset contemptui. Ac si forte in quosdam durius animadvertisse visus est, quadam ad id necessitate compulsum intelligo. Nec enim aliter rebellis populi ferocitas conteri aut proditorum poterat audacia coerceri. Is, ubi post multos labores ac pericula pacem regno quoad viveret peperit inconcussam, ingentes etiam thesauros ad regni tuitionem posteritati consulens preparavit ac Panormi reposuit. Exinde iam otio quietique deditus, faustaque se prole felicem existimans, filiis suis Rogerio duci Apulie Amphulsoque Capue principi, in quibus verissima paterne virtutis reddebatur effigies, regni sollicitudinem participandam crediderat. Qui postea, non sine dolore patris incredibili totiusque regni luctu maximo, fati debitum agnovere, superstite Willelmo Tarenti principe, quem vix pater eodem dignum principatu censuerat. Huic igitur, quando iam alius nullus supererat, regium diadema pater imposuit regnique fecit participem. Nec multo post ipse tum immensis attritus laboribus, tum ultra quam bona corporis exigeret valetudo rebus assuetus veneriis, immatura senectute consumptus, cessit in fata. Cui succedens Willelmus eius filius, quem adhuc vivens regem fecerat, palatium ac thesauros optinuit regnique curam suscepit. Eo tempore regnum Sicilie strenuis et preclaris viris habundans, cum terra marique plurimum posset, vicinis circumquaque gentibus terrorem incusserat summaque pace ac tranquillitate maxima fruebatur.

Verum, brevi temporis interiecto spatio, sic tranquillitas omnis elapsa repente disparuit, ut facile quidem ex hoc intelligas regnorum fortunam ac statum virtuti parere regnantium, tantumque regni cuiuslibet gloriam ampliari posse non dubites, quantum in principe virtutis esse cognoveris. Willelmus enim rex, cum patrie solum potestatis, non etiam virtutis heres existerit, in tantam est primum efferatus amentiam ut optimi patris acta contempneret, suaque industria curie statum in melius reformatum, pessum iri permitteret, unde et quos familiares pater habuerat, eos partim condempnavit exilio, partim carcerum deputavit angustiis. Maionem quoque barensem, humili ortum genere, qui cum primum in curia notarius extitisset, gradatim ad cancellariatus pervenerat dignitatem, magnum admiratum instituit. Monstrum utique quo nulla pestis immanior, nulla ad regni perniciem ac subversionem poterat efficacior inveniri. Nam ingenium illi promptum erat ad omnia; facundia non dispar ingenio; simulandi ac dissimulandi que vellet summa facilitas; preceps in libidinem animus, nobilium maxime matronarum ac virginum concubitus expetebat, et quas honestius viventes audierat, earum vehementius pudicitiam attemptabat; dominandi quoque semel accensus desiderio, multa volvebat in animo, multis mentem fatigabat consiliis et continuis scelerum stimulis agebatur, sed estuantis animi tempestatem vultus serenitate celabat.

Huic igitur maxima collata dignitate totiusque regni cura et administratione commissa, in brevi sic actum est ut rex plenam verbis eius fidem adhibens, nichil alii cuipiam credere, nichil prorsus ab alio vellet audire. Ceteros omnes excludens, cum rege singulis diebus solus habebat colloquium, solus regni tractabat negotia, regisque animum quocumque libuerat inclinabat, tum falsa pro veris ingerens, tum adulationibus illius temeritatem demulcens. Subit inde spes animum effectui mancipandi quod preconceperat, visaque temporis adesse oportunitas ut maturet consilium et, quem regnandi libido precipitem agit, moram omnem dampnosam existimat. Nulla interim animo pax datur, nulla tranquillitas; omnia circuit, omnia premetitur, omnia diligenter explorat, quo consilio, quibus artibus regnum optineat. Multaque diu precogitans, intelligit viros nobilissimos, quibus adhuc regnum florebat Sicilie, suum impedire propositum; pre ceteris autem ei metum incutiunt Robertus comes Lorotelli regis consobrinus, Symon comes Policastrensis, Ebrardus comes Squillacensis, quorum illi virtus haud dubia erat, sciebatque fidem eorum nulla fraude, nullis unquam premiis corrumpendam; nec, si superessent incolumes, sperabat rem posse procedere. Visum ergo primum aliquid ad eorum machinari pernitiem, in eoque sceleris sui primitias prelibare, placuit etiam, et ad id totis viribus nitebatur, ut Hugonem archiepiscopum, qui tunc Panormitane preerat ecclesie, socium ac participem eius haberet consilii, cuius fretus auxilio, ad id quod speraverat maturius perveniret. Sciebat enim illum prudentem, providum summeque virum esse industrie et ad quaslibet machinationes aptissimum; ceterum, elati quidem erat animi, glorie cupidus, libidinique deserviens. Huius primum admiratus pedetemptim pertemptat animum, dehinc confidentius mentem aperit, propositi partem exponit, regnandi tamen dissimulat voluntatem, nec difficile persuadet ut amoto rege inutili, ipsi tutele munus subeant, regnum pueris conservantes incolume dum pubertatis annos impleverint. In hoc ambo consentiunt ut regem deponant; cetera Maio reticet, ne facti socium atrocitate deterreat, sperans, si tutor possit fieri puerorum, nullius se de cetero ad optinendum regnum indigere consilio. Dictum est preterea quod hii, iuxta consuetudinem Siculorum, fraterne fedus societatis contraxerint seseque invicem iureiurando astrinxerint ut alter alterum modis omnibus promoveret, et tam in prosperis quam in adversis unius essent animi, unius voluntatis atque consilii; quisquis alterum lederet, amborum incurreret offensam. Hac inita societate, prefatus archiepiscopus, instinctu et consilio Maionis, in familiaritatem regis admictitur, ut quicquid admiratus regi suggereret, socii testimonio confirmaret.

I. De transitu regis Salernum.

Dum hec inter eos Panormi versantur consilia, rex Farum transire disposuit, ac primo Messanam, dehinc, paucis post diebus, Salernum proficiscitur. Cumque ex diversis Apulie et Terre Laboris partibus ad videndum regem proceres multi concurrerent, Robertus comes Lorotelli, eadem ratione persuasus, Salernum iter instituit. Cuius adventu precognito, sic erga comitem Maionis astutia regis animum immutavit, ut neque loquendi cum rege copiam impetraret, eoque non viso, tristis iratusque discederet. Ibi rex aliquanti temporis intervallo consumpto, paucisque nec dignis memoria gestis negotiis, Panormum rediens deinceps ac si humanos horreret aspectus, inaccessibilem se prebuit, nisi quod admirato singulis diebus, archiepiscopo plerumque sui copiam faciebat, audiens ab eis regni sui negotia non qualia erant, sed qualia ipsi proposito suo conformabant. Sub id temporis Ascotinus cancellarius et comes Symon cum magno exercitu in Apulia erant ut Alemannorum imperatori, cuius adventus fama predixerat, obviarent, simul et nequid ibi turbinis accederet providentes; omnia enim iam timoris ac suspicionis plena erant, nec satis liquebat qui regis quive admirati essent: ita in incerto ambiguoque res erat. Nam admiratus per totum regnum propositi sui multos iam habebat participes et fautores eiusque nomen haud aliter quam regis ipsius ab omnibus timebatur.

II. De comite Lorotelli.

Eoque ipso spe subnixa, regnandi cupiditas acriores viro stimulos ingerebat. Scribit itaque cancellario uti Robertum comitem Lorotelli tanquam ad audiendum regis imperium Capuam evocet idque modis omnibus agat ut eumdem captum, sub fida custodia Panormum transmittat. Ut enim rex idem vellet multis persuasionibus effecerat, asserens quod ipse comes ad regni subreptionem plurimum aspiraret, ipsumque regnum sibi iure diceret pertinere eo quod Rogerius rex, avunculus eius, in quodam testamento suo precepisse diceretur, ut si quidem Willelmus eius filius inutilis aut parum ydoneus videretur, Robertum comitem, cuius virtus haud dubia erat, regno preficerent. Comes ergo acceptis litteris cancellarii cognitoque per amicos quid fraudis intenderet, animadvertit eiusmodi sibi expedire consilium, ut neque regis imperio contumaciter obloqui videretur et propositos sibi laqueos evitaret. Itaque, cum quingentis fere militibus optime armis instructis Capuam veniens, extra urbem in plano figit tentoria. Cancellarius, ubi hunc venisse comperit, illico denunciat ei ut omissis militibus suis ipse cum paucis in urbem veniat, velle se cum eo secrete loqui et regis aperire mandatum. Ad id comes urbem se non ingressurum asserit; siquidem cancellarius exeat, paratum audire quidquid ex parte regia sibi preceperit. At ille contra spem suam comitem dolos intelligens presensisse, egressus est ad eum, dicens voluntatem regis hanc esse, ut universos milites suos, prout feudum suum exigebat, Boamundo comiti assignaret. Quod quidem molestissime comes tulit, responditque indignum et contra consuetudinem esse ut milites sui ducem alium sortirentur, ac si ipse proditor aut bello videretur inutilis. Cumque instaret cancellarius, persuadens ut regie satisfaceret voluntati, adiecit comes aut non sani capitis aut proditoris istud esse mandatum: ideoque se nullatenus id facturum. Sic inani spe delusus cancellarius, Capuam rediit, comes in Aprutium iter convertit. Nec multo post in exercitu inter milites cancellarii et comitis Symonis orta seditio, eousque processit ut in dominos quoque militum iniuria redundaret multaque hinc inde verba mineque discurrerent. Quod utrum industria cancellarii factum sit, casuve contigerit parum constat. Verisimile tamen est Maionis intercessisse mandatum, ipsumque cancellarium in optimo comite non videntem quid crimini daret, in excitanda lite id habuisse consilii, ut inde maledicendi causam eliceret. Nam et super hoc litteris curie destinatis rem non tam vere quam hostiliter expressit et maiori comitem quam res exigeret criminatione pulsavit, dicens eum in exercitu crebras suscitare discordias; milites suos ad seditionem hortari; comitem etiam Robertum eius indicio propositas insidias effugisse; nuncios inter eos crebro discurrere, nescio quid eum fovere propositi, satis periculose deinceps ei creditum iri exercitum. Hec et huiusmodi plurima regi magnus admiratus suggerens, a cancellario sibi transmissa subiunxit fidem plenissimam eisdem litteris adhibendam. Nam se quoque dudum audisse quod Robertus comes cum plerisque aliis contra regem conspiraverat, comitemque Symonem eius ipsius factionis esse participem, quod claris nunc apparebat indiciis. Inde maturandum censet ut emergentis mali periculum evitetur; sero carnem putridam resecari, cum vicinas partes corruperit. Ideo facilius regi persuasum, quod propinquos omnes consanguineosque habebat suspectos. Comes igitur literis regiis citatur ad curiam, aliusque in eius locum comestabulus subrogatur. Sed eidem venienti neque suam purgare licuit innocentiam, nec obiectis ordine iudiciario respondere. Statim enim, non sine multa Maionis invidia, captus et in carcerem est retrusus.

III. De credulitate mortis regis

His eo modo gestis, ita rex deinde suam omnibus absentavit presentiam ut per multum temporis spatium, excepto Maione admirato et Hugone archiepiscopo, nulli penitus appareret. Que res argumento fuit ut a plerisque mortuus putaretur. Erant qui venenum ei ab admirato dicerent propinatum, nec erat difficile creditu, cum id eum machinari dudum audissent. Multi quoque, cum ex diversis Apulie partibus venissent ad curiam, videndique regem prout consueverant eis copia negaretur, certissimos de morte eius rumores per totam Apuliam detulerunt, nichil hesitandum super hoc quod fama predixerat asserentes. Tunc Apulorum inconstantissima gens, libertatem adipisci frustra desiderans, quam nec adeptam quidem retinere sufficeret, ut que nec bello multum valeat nec in pace possit esse tranquilla, capescit arma, societates contrahit, castellis muniendis operam dat. Alii, quia iam diuturne pacis pertesum erat, sola raptantur inconstantia; alios prede spes trahit ad bellum; plerique ea ratione concitantur ad arma, quod regis mortem censeant vindicandam. Multi tamen admirati causam armis tuendam suscipiunt. Sic ubique re turbata tumultuque exorto, dubiis eventibus hinc inde sepe confligitur. Comes Lorotelli plerasque maritimas occupat civitates. Imperator etiam Grecorum a comite rogatus auxilium, speque ductus recuperandi Apuliam, nobilissimos ac prepotentes viros cum maxima pecunia mittit Brundusium. In Terra vero Laboris non minori turbine cuncta cerneres agitari, aliosque ab rege deficere, alios stare cum rege. Robertus Surrentinus a Capuanis suscipitur et hereditario sibi iure pertinentem occupat Capue principatum.

IIII. De Maione.

Hec ubi Panormi cognita sunt, inopinata res admirati paulisper animum conturbavit, non tamen usque adeo ut vultum quoque sufficeret immutare. Nam in maximis quoque periculis ex industria dignitatem oris integram conservabat, ne si quotiens timendum erat, vultus id fateretur indicio; hostibus quidem spem ingerens, suis nichilominus metum incuteret. Quod ergo ratus est optimum in tanta perturbatione consilium, eos qui nondum rebellaverant litteris regiis suisque crebrius exhortatur uti virtutis sue memores cum proditoribus audacter dimicent habitamque de se hactenus opinionem ratam faciant; meminerint virtuti premia laudesque proponi, e contra penas et perpetue notam infamie proditoribus irrogari. Ipse interim Panormi quoscumque potest sibi conciliat, propositum suum eis de morte regis aperit, censetque hoc maturius peragendum, timens ne si forte rex id eum sceleris machinari perpenderit, crimine sibi maiestatis obiecto, capitali supplicio deputetur. Erat tunc Panormi Gaufredus comes Montis Caveosi, vir utique summe liberalitatis, armis eximius admodumque consulti pectoris, sed mobilis erat ingenii, fidei vacillantis, novitates rerum semper exoptans. Huius opem admiratus plurimum sibi tore putans necessariam, ita commodissime sibi eum allici posse perspicit, si prius odium ei regis incutiat. Habebat autem ipse comes oppida quedam in Sicilia, Notum, Sclafanum, Calatanissetum, sed Notum ceteris specialius diligebat. Nam idem castellum tum virorum frequentia, tum natura loci munitissimum erat et defensioni locum prebebat aptissimum. Primum ergo regi Maio persuadet ut hanc sibi munitionem accipiat, dicens non sine periculo eam a comite possideri. Dehinc, ubi comitem ex amissione oppidi satis comperit indignatum, secreto eum ad se precipit accersiri. Iurat ultra quam credi facile sit hac de re se dolere, regique cum hoc preciperet plurimum restitisse, sed tantam hominis esse temeritatem, tantam insaniam ut neque cuiuspiam consilium iam admittat, nec ab eo quod semel dixerit qualibet possit persuasione deflecti. Quodque indignius est, Salomonem etiam parum scisse commemorans, ipse cum sit mortalium stolidissimus, sibi soli prudentiam, sibi virtutem ascribat. Preterea, tyrannum hunc verius quam regem nescio quid sceleris in animo gerere facile ex verbis eius posse conici, si diutius regnaverit, brevi futurum ut virorum nobilium paucos superesse contingat qui non aut suppliciis deputentur aut carceri. "Nec immerito", inquit, "deteriora nobis contingerent, nam siquidem viri et non feminis molliores essemus, si ratione utentes et non brutorum similes animantium, huius tante pestis exitio dudum querelas eiusmodi sopissemus. Sed forte ad interitum fata nos trahunt et imminentis mali necessitas cecitatem nobis inducit. Certe fatum hoc temeritas nostra est, que iam ad extrema nos periculorum adduxit". Tunc comes quid hec sibi vellet oratio satis intelligens, subiungit in hac omnes opinione versari quod absque ipsius admirati consilio nichil omnino rex gereret, ideoque huius rei culpam penes eum esse qui regis insanias et tyrannidem publicare deberet, nec alienam in se criminationem transfundere, sed ad omnium vindictam singulos exhortari, facile ei omnes obsequi, si voluntatem eius cognoverint sese quoque ad primum eius imperium sanguinem regis hausturum. Ad hec admiratus comitis laudare prudentiam virtutemque ad celum tollere ipsumque cepit amplecti, referens ei quod archiepiscopus aliique quamplures in id consenserint, ut, interfecto rege, ipsum admiratum ei substituant. Inde magis temptandi gratia quam ex animo, subiungit, indignum se esse qui tanto regno preesse debeat; sanius sibi videri consilium ut regis filius patri succedat. Sed et quo id animo dixisset comitem Gaufredum non latuit, responditque hoc se nunquam passurum. Nam de semine tyranni nichil nunquam nisi tyrannicum procreari, impioque patre genitos, paterne quoque futuros impietatis heredes. Hoc unum se laudare, hoc velle ut admirato regia dignitas conferatur, subinferente illo sic futururm siquidem ipsi placuerit, comes ei suum ad hoc spondet auxilium et ut mutantem adhuc animum certiorem efficiat, illi se iureiurando astringit. Exhinde iam admiratus perpetrando sceleri locum ac tempus querebat ydoneum, existimans comitem Gaufredum sibi per omnia fore subsidio.

V. De voluntate et mente comitis.

Comiti vero longe alia mens erat aliudque volvebat in animo; iam enim plurimos Barensium qui tunc Panormi morabantur ipse sibi iurare fecerat, erantque cum eo Symon Sangrensis et Rogerius filius Richardi pluresque nobiles et factiosi milites per quelibet eum pericula secuturi, quibus indignum, turpe miserumque videbatur ut cuius pater oleum Bari vendere consueverat; sic enim dicebatur; eum regnare permicterent. Sed neque displicebat eis regem interfici ob tyrannidem quam in viros nobiles exercebat. Erat autem hoc eorum consilium ut quum mature regem admiratus occidisset, ipsi statim in eum tanquam interfecti regis ultores irruerent, ne sua diutius proditione gauderet regisque filium maiorem natu patri sustituerent heredem. Ita comes adversus dolos Maionis fraudulenter agere instituerat, plurimum interim ipsi blandiri, rogare ne rem tantam negligendo differret, paratos semper habere secum milites, prestolari de die in diem ut admiratus quod proposuerat adimpleret. Ubi segnius eum videt rem gerere tepidumque languere propositum, fidem suam illi suspectam esse sibique parum credi certis colligit argumentis. Post habito igitur de morte regis consilio, Maioni parat insidias et vel in presentia regis, si quidem aliter non possit, eum sibi destinat occidendum. Quod quadam die non secus ac providerat accidisset, nisi quod iam in palatium percussoribus introductis, subito nunciatum est in curia, de partibus Apulie galeas advenisse. Ea re tunc ab incepto milites absterrente, Maio fortune beneficio liberatus evasit; comes autem, videns id quod actum erat celari non posse; nam et multi milites cum armis viderant introductos; pro tempore consilium capit et cum admirato secretum habens colloquium, narrat ei ex ordine quid sibi acciderit et qualiter sit spe frustratus. Nam "hodie", inquit, "ad curiam optime venimus preparati, ultimumque vite tyrannus diem clausisset, nisi quod galea calipolitana, quam applicuisse audivimus, impedimento nobis fuit". Admiratus autem frustra eum timuisse respondit, nam Calipolim totam ei iurasse et unius secum esse propositi. Eadem die suggestum est ei a pluribus amicorum quod comes Gaufridus cum armis curiam eum interfecturus intraverit. Quibus ille hec omnia scire se dixit; suo totum id actum consilio; regi timendum fuisse, non sibi.

VI. De manifestatione Maionis.

Interea iam incipiente turbari Sicilia, Bartholomeus de Garsiliato cum quibusdam aliis Buteriam occupat, locum utique munitissimum et adversus quoslibet obsidentium impetus prerupti montis beneficio facile resistentem. Ad quem plures alii confluentes, ceperunt ex agris finitimis predam agere, loca vicina populari, cum plerisque potentibus viris societatem contrahere. Ea res Maionem ad ultimum fere desperationis compulit, adeo quidem ut inceptum facinus necessario crederet differendum, nec aliter invalescentis mali posse dispendium evitari, nisi regi ipsi, tum adhuc ad debellandos hostes vires suppetunt, rem totam aperiat, alioquin totam Siciliam in brevi defecturam ad hostes. Quod ubi regi cognitum est, primum negligendo rem distulit, dicens non tanti viros esse momenti qui perseverare audeant ultro, ab occupata munitione nuperrime discessuros. Id enim regi consuetudinis erat, ut difficile palatio vellet exire, sed ubi necessitas eum compellebat egredi, quanta prius torpuerat ignavia, tanto deinceps impetu, non tam audacter quam indiscrete ac temere raptabatur, quantislibet se periculis obiecturus. Nec quid sibi, quid adverse parti virium esset attendebat, par an impar hostes adoriretur parum sollicitus. Mox ubi comperit eos qui erant Buterie ab incepto nolle desistere, sed acrius urgere propositum, comitem Ebrardum ad eos legatum mittit ut sciscitetur ab eis quo consilio, qua mente castellum suum occupaverint; quid se deinceps acturos existiment. At illi non aliter id se dicturos respondent, quam si comes eis iureiurando se obliget, ut quicquid ei dixerint, ipse regi seriatim exponat. Prestito deinde quod petierant a comite sacramento, dicunt se contra regem nichil agere aut egisse, sed eo duci consilio ut Maionis admirati et Hugonis archiepiscopi proditionem detegant, impediantque propositum quos adversus regem certissime noverant conspirasse, ipsumque Maionem ad regnum totis viribus anelare. Ultro se Panormum ad regios pedes venturos, si de proditoribus supplicium sumptum audierint. Cum igitur hec omnia comes Ebrardus, ut erat incorrupte vir fidei, non tam efficaciter quam audacter ad regis pertulisset notitiam, rex primum novitate rei attonitus mirari cepit; dehinc inhumanum ratus ut crederet eum sibi mortem moliri quem tanta sublimaverat dignitate, quicquid ei comes dixerat retulit admirato, subiungens numquam se de illo tale quippiam crediturum. Admiratus exinde comitem Ebrardum suspectum habens, atrox in eum odium exercebat, sed id prudenti dissimulabat consilio donec ultioni tempus congruum inveniret. Interim comes Gaufridus Buteriam transfugit, per aliquot castella sua militum relicto presidio. Tunc vero Panonni tumultus ingens exoritur, ubique civitatis timor et indignatio, tota plebs adversus Maionem fremit ac murmurat; comitem Symonem iniuste captum omnes unanimi de voto deposcunt. Admiratus autem, videns murmur invalescere, nec iam facile posse compesci, nisi plebis satisfiat desiderio, persuadet regi ut comes Symon extrahatur de carcere. Quo ad iussionem regis educto, ita subito status civitatis immutatus est, ut cum eo pax et tranquillitas urbi reddita videretur. Rex itaque, ut in tanto necessitatis articulo nullum videt superesse locum ignavie, nec dilationis causam ydoneam, vix tandem instinctu Maionis educit exercitum, Buteriam obsidet, ubi nisi comitem Symonem secum duxisset, non parum fuerat temporis consumpturus. Cum igitur aliquandiu castellum totis viribus oppugnasset, oppidani vero nichilominus audacter ei resisterent et ad deditionem eos cogi fere iam impossibile videretur, demum hortatu et consilio comitis Symonis res est in transactionem deducta, comitique Gaufredo et sociis eius ab admirato, archiepiscopo ac plerisque comitibus in animam regis iuratum, quod eos rex incolumes, libere ac secure et absque impedimento extra regnum suum ire permitteret. Sic oppido recepto totaque iam quiescente Sicilia, paucis post diebus Messanam proficiscitur, in Apuliam transiturus.

VII. De transitu regis in Apuliam et pugna cum Grecis.

Eodem tempore cancellarium ad curiam venientem comes Symon, instigante Maione, multis pulsavit criminibus. Qui cum singulis audacter se diceret responsurum, suis ei allegationibus uti non licuit, nam captum subito dampnatumque carcer excepit, ubi etiam, post aliquot annos, diem vite clausit extremum. Rex itaque, Farum transiturus, comiti Gaufredo, qui parata iam navi ceterisque ad transfretandum necessariis Messane morabatur, transitum interdici precepit et ipsum usque ad reditum suum diligenter observari. Multiplicato dehinc exercitu, Brundusium venit, ubi cum Grecis conflicturus, ad pugnam iubet milites expediri. Greci vero, ubi comitis Roberti, cuius prestolabantur adventum, vident se defraudatos auxilio, quod unicum restabat consilium, fortunam eligunt experiri. Anceps in principio pugna fuit, inde Greci non valentes amplius hostiles impetus sustinere, fusi cesique sunt, magna pars eorum cum ducibus suis Panormum transvecti.

VIII. De excidio civitatis Barensis.

Ea rex potitus victoria, Barum traducit exercitum, ibique populum eiusdem urbis inermem obvium habet, ut sibi parcatur orantem. At ille, castelli sui quod a Barensibus dirutum erat ruinas aspiciens, "iusto", inquit, "vobiscum agam iudicio, et quia domui mee parcere noluistis, certe nec ego vestris sum domibus parciturus; vos autem omnes libere cum rebus vestris abire permictam". Dantur ergo eis duorum dierum inducie, ut interim exeuntes omnia sua secum asportent. Quod ubi factum est, muris primum equatis solo, totius insecutum est excidium civitatis. Ita prepotens Apulie civitas, fama celebris, opibus pollens, nobilissimis superba civibus, edificiorum structura mirabilis, iacet nunc in acervos lapidum transformata. Huius rei fama comitem Robertum aliosque qui rebelles extiterant valde perterruit, presertim cum viderent de totius Apulie civitatibus ad regem omnes confluere. Nec iam facile tantis erat viribus resistendum, omnemque spem venie crudelitas regis excluserat. Relictis ergo castellis, oppidis urbibusque quas possederant, multi regni terminos exierunt, plerique cum comite Roberto in terram Aprutii transfugerunt. Robertus Surrentinus Capue princeps, cum nichil sibi fuga tutius comperisset, per terram comitis Richardi de Aquila secure transiens, in transitu fluminis ab eodem capi iussus regique traditus est. Quem admiratus Panormi non multo post in vincula coniectum, oculis fecit privari. Eo facto, comes Richardus cum regem antea plurimum offendisset, gratiam eius promeruit, sed nec infamie notam penitus evitavit. Nam a multis crimini datum accepi, quod idem dominum suum, summe nobilitatis ac mansuetudinis virum, cui sacramentum quoque fidelitatis prestiterat, turpiter prodidisset. Rex autem, Grecis devictis fugatoque comite Roberto, reliquos hostes suos persequens, cum omnes ante faciem eius disparerent, totius Apulie ac Terre Laboris tumultum compescuit; ac demum prospere gestis omnibus, Farum transiens, Panormum rediit.

VIIII. De reditu regis in Siciliam.

Interea comes Gaufredus, cui Fari transitus interdictus fuerat, suadente Maione, privatus oculis carceri datur. Comes Symon, qui Policastri remanserat, ob idem accersitur ad curiam, ut quam primum venerit capiatur. Sed in ipso procinctu itineris felici morte preventus est. Preterea comes Wilelmus Alesinus, Boamundus Tarsensis, cum pluribus aliis, Panormi iam in vinculis tenebantur, inter quos erat et Robertus Bovensis, comitis Ebrardi, ut ferebatur, avunculus, vir quidem armis strenuus, sed parum habens fidei, quem Francorum rex, ob proditionem quam ibidem perpetraverat, ad tempus iusserat exulare. Filii quoque ducis Rogerii, Tancredus et Willelmus, nobilissima matre geniti, ad quam dux ipse consuetudinem habuerat, inter septa palatii servabantur inclusi. Nec dum tamen Maionis quiescit animus aut nefandum cessat propositum cum tot preclaris ac nobilibus viris carceres plenos aspiciat; quorum aliis oculos fecerat effodi, alios cedi fustibus, quosdam in teterrimis locis cum serpentibus habitare. Uxores quoque ac filias eorum e domibus suis abstractas, diversis clauserat in locis, aliasque sue deservire libidini, alias inopia cogente venalem passim formam compulerat exhibere. Hiis omnibus proditoris rabies expleri non potest, nichil actum putat quia comitem Ebrardum superesse videt incolumem. Sed neque satis scit quid tanto viro criminis possit intendere, cuius fides omnibus evidenter apparet. Iam tunc ergo omnia comitis facta dictaque subtiliter explorat, ut detrahendi causam inveniat. Cum ergo quadam die comes cum paucis venatum exisset, admiratus ilico regem adit nunciatque comitem Ebrardum absque licentia curie cum multitudine militum recessisse; rebellandi hoc esse satis evidens argumentum, eum, siquidem abire libere possit, multos eiusdem propositi socios habiturum, suadetque missis absque dilatione nunciis comitem ex itinere revocari. Comes autem regis mandatum audiens, omissa venatione, redit Panormum, subitoque vocatus ad curiam, ibidem retentus est et in vincula coniectus; cui primum effossis oculis, non multo post admiratus linguam quoque fecit abscidi. Iamque viris fortibus, quoscumque sibi timendos admiratus putaverat, aut captis aut in exilium compulsis, totius regni tumultus quieverat. Videns autem Maio superesse iam neminem qui sue possit vel audeat contradicere voluntati, ad perpetrandum quod necessitate cogente distulerat facinus rursus accingitur. Sed ita facillime sperat id posse fieri, si populi prius amorem sibi conciliet, si propinquis et affinibus suis maximas regni conferat dignitates, quorum adversus nobilitatis superbiam sese tueatur auxilio. Symonem ergo senescalcum, maritum sororis sue, toti Apulie ac Terre Laboris magistrum capitaneum preficiens, Stephanum quoque fratrem suum stolii constituit admiratum. Ipse interim indigentibus multa largiri, omnibus prebere se facilem, legatos undecumque venientes plurimum honorare in animum induxerat; strenuos bello milites longobardos ac transmontanos indifferenter plurimis sibi largitionibus alliciens, clericos quoque magnis sepe promovebat honoribus, prout cuiusque dignitas exigebat. Ita modis omnibus sollicitus erat ut nichil omitteret, quod ad alliciendum plebis animos utile videretur. Dum hec in regis pernitiem premoliens, admiratus callide suum occultaret propositum, r[egnum aliquandiu visum est qu]ievisse, nisi quod comes Robertus terram Aprutii vicinasque partes Apulie crebris adeo fatigabat incursibus, ut in Apulia necessario teneretur exercitus, ubi variis est sepe pugnatum eventibus. Richardus de Mandra, comitis Roberti comestabulus, interim cum episcopo Tetino captus est et Panormum deductus.

X. De amissione Affrice.

Per idem tempus cum imperatore Grecorum fedus initum est paxque firmata, Greci Constantinopolim dimissi, qui post Brundusinum bellum in vinculis tenebantur; iam itaque omnem rei difficultatem Maio superaverat; iam ad id pervenerat potestatis, ut non tam admirati quam regis videretur preditus dignitate; iam regis ipsius aperte predicabat insanias; iam stultitiam eius publice deridebat, et si quid tyrannicum aut inhumanum rex, eo suadente, preceperat, veluti innocenti cuippiam oculos erui, linguam abscidi, vel aliquid talium perpetrari, ipse sua postmodum auctoritate prohibebat id fieri, dicens non omnia que tyrannus inconsulte aut delirando iusserit, statim effectui mancipanda, alioquin innocentium vitam periclitari sepissime. Nam ad hoc nitebatur ut in regem plebis exasperaret animos et omnium ei conflaret invidiam. Eam plerique causam fuis[se existimant ut idem Affricam a Saracenis] capi permicteret. Cum enim in partes Hispanie misso stolio, Masmudorum rex potentissimus Affricam obsedisset, idque nunciatum esset in Sicilia, placuit ad auxilium Affrice stolium revocari, cui tunc preerat gaitus Petrus eunucus. Isque, sicut et omnes eunuchi palatii, nomine tantum habituque christianus erat, animo saracenus. Erant autem galee circiter .CLX. que cum ex Hispania redeuntes e stationibus Masmudorum possent iam conspici, ceperunt milites qui Affrice erant, resumptis animis, clamorem tollere, insultare hostibus et venientes galeas ostendere. Contra vero, Masmudorum rex inopinato galearum adventu perterritus, intra castra cogebat exercitum, qui tamen pre sui magnitudine regi vix poterat. At ubi iam terre stolium propinquabat, ingens in urbe cum letitia militum clamor exoritur et siquidem, ut arbitrabantur, stolium ex uno latere, ipsi, apertis portis, ex alio in hostes irruerent, ea die victus fususque barbarorum cessisset exercitus. Sed secus actum est. Nam gaitus Petrus magister stolii, totum id previdens, cum iam plerique vela deducerent, ultro, mirantibus cunctis, in fugam conversus, carbasa ventis exposuit. Cetere quoque galee fugientem ducem prout queque poterat sequebantur; barbari vero, quos proditoris dolus non latuit, sexaginta galeas armantes, quas ad terram metu stolii prius eduxerant, persecuti sunt ilico fugientes. Septem galee capte sunt a Masmudis; relique turpiter misereque re gesta in Siciliam pervenerunt. Ea res et barbarorum animos plurimum extulit et obsessis desperationem incussit. Nam et pauci quidem sed invicti bello milites erant et cibi premebantur inopia. Quicquid tamen in tanta rerum angustia virtus poterat, effecerunt. Nec enim solum tante multitudinis creberrimos impetus viriliter sustinebant, sed et singulis fere diebus egressi, barbarorum perturbabant exercitum, nonnulli post multam stragem hostium revertentes. Rex itaque Masmudorum, consumptis omnibus que ad optinendam urbem sibi crediderat expedire, iam obsessorum militum audaciam considerabat attonitus eorumque virtutem et constantiam mirabatur, et nullis urbem iam sperabat posse viribus expugnari, ultroque nisi famis intolerantiam perfugarum inditio cognovisset, ab obsidione amoturus erat exercitum. Sed ubi contra consuetudinem humanam nec equis iam parci, nec a canibus aliisque immundis animalibus abstineri cognovit, cepit milites ad deditionem hortari, dicens frustra suam eos indigentiam occultare; que patiebantur sibi non esse incognita; e Sicilia nichil venturum auxilii, nam se litteras eunuchorum palatii nuperrime recepisse, quibus rei veritatem plene didicerat; denique, nichil spei reliquum esse ut evasuros se putent, sed eorum virtuti velle se parcere, et siquidem regis Sicilie tyrannidem metuentes secum morari maluerint, largissima eis quotquot fuerint stipendia se daturum. Sin autem in Siciliam redire prelegerint, datis que sufficiant navibus, liberum eis transitum permittendum. At illi, super hoc habentes consilium, paucorum dierum inducias petiere, ut missis in Siciliam legatis, postularent auxilium, quo non impetrato, tum demum conditioni starent proposite; nec idipsum eis negatum est. Sed cum eorum nuncii Panormum venientes, urbis sue periculum et famem exponerent, omnia iam se passos quecumque summa necessitas indixisset, peterentque frumentum saltem eo transmitti, nichil tamen multis persuasionibus effecerunt. Nam admiratus falso regi suggesserat frumentum Affrice, quod per totum annum sufficeret, se iubente, fuisse repositu[m; foris autem publice predicabat in ea regem esse sententia,] ut diceret si caperetur Affrica, nichil se dampni passurum, eamque civitatem plus oneri sibi esse quam honori; cum in stipendiis militum aliisque ad urbis tuitionem necessariis maximos quidem sumptus faceret, unde nichil unquam emolumenti speraret. Hoc autem ab admirato, sicut dictum est, eo fiebat animo ut insani capitis esse regem ostenderet, qui nobilissime civitatis amissione regnum suum mutilari iacturam non duceret, cum eidem posset facillime subveniri; nec animadverteret rei turpitudinem aut quod inde Sicilie periculum immineret. Igitur ubi Affrice cognitum est legatos elusos esse, cum iam nichil sperarent auxilii, sed neque fames ultra poterat sustineri, prehabite transactioni stari placuit; ac tunc demum Masmudis urbe tradita, acceptisque navibus, que ad transfretandum sufficerent, in Siciliam transierunt.

XI. De Maione.

At vero Maionis propositum amplius regi non poterat aut diutius occultari, nec erat dubium quin regnandi libidine traheretur. Nemo tamen tam impie machinationis index erat; nemo tam apertam proditionem audebat regi detegere; sciebant enim omnes id eum minime crediturum, memores quid inde co[miti Ebrardo aliisque quam plurimis contigisset. Preelegerant] ergo silere quam subire periculum attonitique rei exitum expectabant. Iamque totam fere Siciliam varii super hoc dissonique rumores impleverant, passimque vulgatum erat, admiratum diademata quedam aliaque regis insignia, que sibi preparaverat, multis familiaribus suis ostendisse, nec deerant qui reginam hec ei de palatio dicerent transmisisse. Nam et eius consensu totum hoc fieri eamque Maioni putabant inhonesti contractu federis obligatam. Plerisque falso videbatur id dici; alii quoque nichilominus asserebant notarium Matheum, Maionis familiarem, Alexandro pape, qui tunc Romane presidebat Ecclesie, multam pecuniam detulisse idque consilio et ope Iohannis neapolitani, qui unus erat cardinalium, impetrasse, ut amoto rege Sicilie, admiratus in eius locum succederet, ad exemplum cuiusdam regis Francorum, cui deposito, eo quod inutilis videretur, Romanus pontifex Pipinum, Karoli patrem, substituit. Hec et huiusmodi plurima totus iam triviatim populus loquebatur. Quidam in ipso palatio regem gladio feriendum, multi claudendum in monasterio predicebant. Erant et qui in aliquam insularum crederent deportandum. Hec eadem in Apulia iam divulgata erant omniumque mentes adversus Maionem indignitas rei commoverat. Melfenses igitur, qui primis semper consueverant rumoribus excitari, decernunt in primis, ut nulli deinceps Maionis mandato pareant, nec in urbe sua quemlibet eorum recipiant, quos Apulie capitaneos idem prefecerat. Comites etiam aliique viri nobiles, quibus precipue Maionis erat suspecta potentia, consilio super hoc habito, sibi invicem iuravere, quod Maionis mortem totis viribus totoque posse perquirerent, neque parerent deinceps curie, aut ab ea societate discederent, nisi prius illum aut interfectum esse cognoscerent aut extra regnum fugisse; idemque iusiurandum proposuerant per totum regnum vel a spontaneis accipere, vel ab invitis nichilominus extorquere. Iamque multe civitates oppidaque quam plurima eorum se societati coniunxerant. Circuibant ergo totam Apuliam ac Terram Laboris cum ingenti militum multitudine, ut universos sibi iurare compellerent. Erant autem in ea societate: comes Ionathas, comes Richardus de Aquila, comes Rogerius Acerranus aliique comites ac potentes viri, cum quibus erat et comes Gillebertus consanguineus regine, cui rex nuper ex Hispania vocato Gravine dederat comitatum. Marius quoque Burrellus, vir eloquentissimus, Salerni habita oratione ad populum, satis efficaciter peroravit maximeque parti civium persuasit ut comites reciperent, in eumque modum quo et ipsi iuraverint, sacramentum eis prestarent.

XII. De comite Andrea.

Per idem tempus Andreas de Rupe Canina, qui tunc in Campanie partibus exulabat, videns tanto scismate regnum distrahi, congregatis militibus, Aquinum cepit, oppidoque Sancti Germani, quod Cassino monti subiacet, occupato, dehinc Aliphias usque pertransiit. Sed paulo post ab eisdem civibus qui eum sponte receperant circumventus, cum paucis militum suorum vix evasit, tutiusque potuerat urbes hostium expugnare, quam expugnatas deserere. Interim, dum in hunc modum Apulia turbaretur, adhuc Sicilia quiescebat, nec ullis agitabatur tumultibus; licet enim utraque gens infida, mobilis pronaque sit ad quodlibet facinus perpetrandum, Siculi tamen cautius dissimulando celant propositum et quos oderunt blandis adulationibus demulcent, ut improvisi ledant atrocius. Sed nec in Sicilia quemquam admiratus reliquerat, cui ad audendum animus superesset. Nam comes Silvester, hominum timidissimus, quamquam Apulorum consilium approbaret, quibus etiam sese modis omnibus spoponderat futur[um auxilio, suam tamen nullis audebat] indiciis [detegere voluntatem. Comes etiam] Rogerius Creonensis, cuius filiam Maio virginitate privaverat, iniuriam suam patienter dissimulans, vindictam Apulis reservabat. Admiratus, ubi contra spem suam animadvertit comitum vires in immensum excrescere, primum Amalfiam, Surrentum, Neapolim, maritimas civitates, que nondum defecerant, dehinc ex altero mari Tarentum, Ydrontum, Brundusium, Barolum literas ex parte regis transmisit, admonens ut nullis moverentur rumoribus, neque falsis comitum suggestionibus crederent, aut se proditorum turbe miscerent. Sed eo res devenerat, ut regis litteras nemo susciperet: dicebatur enim per manus proditoris eas fieri, neque regis in eisdem, sed Maionis exprimi voluntatem. Stephanum quoque fratrem suum, qui militibus in Apulia preerat; ut comitis Roberti crebros impetus sustineret, sepius admonens hortabatur, ut amplioribus stipendiis militum sibi mentes alliceret eosque tam muneribus quam promissis ad resistendum comitibus invitaret. Nam Symonem senescalcum in quoddam munitissimum oppidum se receptare comitum timor compulerat. Placuit etiam Mazariensem episcopum Melfiam mitti legatum, ut civium animos mitiga[ret et eorum indignationem compesceret. At il]le, non solum ab incepto Melfenses revocare non studuit, verum etiam amplius eorum mentes exasperans, plura de proditione Maionis et atrociora quam audissent, eis narravit. Sed et Calabria, iam ingruentibus Apulie procellis, quati ceperat, cuius antea fides difficillime consueverat vacillare. Ea res admirato plurimum terroris attulit, visumque est mature talem eo mitti oportere legatum, cuius facile persuasionibus fides habeatur a Calabris.

XIII. De Matheo Bonello et qualiter occidit Maionem.

Huic autem legationi neminem magis quam Matheum Bonellum putabat posse sufficere. Nam et genere nobilissimus integreque apud omnes opinionis erat, et eum plerique nobiles viri Calabrie propinquitatis linea contigebant. Sed et eum admiratus non aliter quam filium diligebat. Videns enim eumdem, adhuc etate iuvenem, ut qui prima lanugine genas vestiret, summe nobilem, forma pulcherrimum, corporis prestantem viribus ultra quam id etatis exigeret, optimam terram in Sicilia possidentem, filiam suam adhuc parvulam illi desponderat. Idem vero militibus multa largiens omnibusque se prebens affabilem, et in equestribus ludis, que vocant hastiludia, nemini posthabendus, militum [sibi grati]am magnumque nomen pepererat. Ceterum inconstans erat animo, facilis a proposito resilire, quod persuasum esset, audax promittere, ubi ad rem ventum erat, tepidior. Is autem cuiusdam filie regis Rogerii spurie, que Hugonis comitis Mollisinii uxor fuerat, forma captus, desponsate sibi puellule, eo quod ignobilis esset, ceperat nuptias abhorrere. Sed et hoc molestissime ferebat, quod admiratus, re cognita, palatium eiusdem comitisse diligentius custodiri preceperat, utriusque votum impediens. Cum igitur, legatione suscepta, Farum transisset et quibusdam potentibus viris Calabrie, qui ad loquendum ei convenerant, adventus sui causam exponeret, Maionis innocentiam modis omnibus asseverans, Rogerius de Marturano, qui tunc in Calabria magni nominis erat, omnium qui aderant vice respondit, satis superque se mirari quo consilio ad id temeritatis devolvi potuerit, ut nefandissimi proditoris mandatum exequens, contra omnium opinionem eum ostendere velit innoxium, adeoque causam admirati tuendam susceperit, ut eiusdem conspirationis non immerito particeps estimetur. "Nam alios", inquit, "Maionis deliramenta sectari eiusque negotiis ac sceleribus immisceri equiore tulerim animo, nec tanta dignum admiratione crediderim. Quosdam enim tenue patrimonium et rei familiaris angustia cogit honestatem negligere, dum suam quolibet pacto tolerabilem faciant egestatem. Alios obscuritas generis altum aliquid sperare non sinit, eoque miserie traducit ut potentioribus adulando deserviant, summam beatitudinem estimantes si possint vel nobilium pedibus inherere eoque pacto quibuslibet se non vereantur obiectare periculis, nec ullius reatum sceleris pertimescant. Differunt item ab hiis, sed non dispari laborant insania, qui cum ignobiles sint nullaque genus virtute redimant, sublimia tamen sperare presumunt, potentium virorum patrocinia multis ementes periculis ut abiecti generis possint ignominiam diffiteri. Plerique nobiles criminosis actionibus bonam famam demeriti, fas et nefas equa lance trutinant, nichil se deinceps sperantes acturos, quo possint semel inflictam notam infamie propulsare. Nonnulli quoque de proditorum semine procreati, patrum eligunt sequi vestigia. Eiusmodi quidem homines haud indigne ferendum est Maionis parere mandatis eiusque limina frequentare. Te vero summe nobilitatis et integerrime fame iu[venem, amplissimis ditem patrimoniis, nulla permittit ratio lucris turpibus inhiare, pre] oculis habe qui te parentes genuerint, et omnem tibi delinquendi viam obstructam intelliges aspernandique sceleris necessitatem indictam. Certe, si neminem videres proditoris huius obviare sceleribus, tu saltem nobilitatis, quam idem atrocissime persequitur, vindex esse debueras. Nunc autem, cum omnes adversus eum unanimiter moveantur, tu solus eumdem predicas innocentem? Cuius dum asseris innocentiam suspectum te facis, verendumque tibi ne fame dispendium ac lesionem incurras. Quis enim eo putandus nocentior; qui bonorum omnium sanguinem sitit, qui nemini nocet nisi quem innocentem cognoverit, qui demum ei fraudulenter querit regnum subripere, per quem in hanc eminentiam potestatis evasit? tu consilium hoc innocentiam vocas, tu propositum hoc approbas, tu regem occidi consenties, aut honore privari, cum ei sacramento sis fidelitatis astrictus, aut, eo deposito, notarium hunc regem fieri, dudum olei venditorem? at, eo regnante, secundus eris a rege, summis fulgebis honoribus, optio tibi dabitur quem velis comitatum eligere. Sic tibi iam, nisi fallor, de futura prosperitate blandiris. O perditissimi virum ingenii! Puta [iam regem depositum. Quid ergo? Maionem regnaturum exist]imas? Eadem cer[te die qua reg]num occupaverit cum omnibus hiis qui eius familiaritati adheserint, et si ferrum nusquam compareat, saltem lapidibus obruetur. Adde quod unus es in Sicilia cui virtutis aliquid imputetur; te solum omnes respiciunt; quicquid egeris, obscurum esse non potest. Elige virtutem malis an scelera publicari? Pudeat te quidem omnium expectationem deludere; pudeat inter prime iuventutis auspicia malarum artium rudimenta suscipere. Aspernare socerum, cuius affinitatis contagio tua sit nobilitas polluenda. Respue, si sapis, uxorem liberos tibi parituram degeneres prolemque generis biformitate patri dissimilem. Adquiesce tandem amicorum consiliis et ad eorum omnium vindictam accingere; teque pariter et id nobilitatis quod superest in libertatem vendica, nec patere truculentissimam hanc beluam in nostram perniciem diutius debacchari. Experiatur certe virtuti, licet innumeris eam persecutionibus oppressam attriverit, ad vindictam tamen scelerum audaciam et ultores gladios non deesse. Regis quidem ipsius incolumitas regnique salus ac libertas in manibus tuis est. Nam, ceteris omnibus [huius] tam preclari facinoris impotentia condempnatis, tante laudis cumulum fortune tibi benignitas reservavit. Nec ad id cuiuslibet procrastinationis dilatio necessaria est, aut temporis oportunitas expectanda. Adeo enim suis te fraudibus ac dolis circumventum existimat, ut neminem alium putet iam familiarius admictendum. Sive igitur eidem armatus sive inermis, solus an militum multitudine stipatus occurras, nichil ex hoc ei timoris, nichil suspicionis innascitur. Unde et eum secure potes ubicumque libuerit obtruncare. Quo semel occiso, nichil tibi verendum est ne quempiam ad vindictam sui superstitem derelinquat. Age ergo, iuvenis; enitere ut gradum hunc felicitatis attingas, quo te virtus vocat sequaris intrepidus, nec poscenti fortune tuum deneges obsequium. Quod si te facturum non dubia nobis pactione spoponderis, preter eam quam inde consequeris immortalem gloriam, non deerit etiam mutua grataque meriti compensatio. Nam id modis omnibus perquiremus et impetrabimus, ut comitissa Catacensis matrimonii tibi federe coniungatur, et omni dubietatis sublato scrupulo, huius te pactionis reddemus certissimum, seu iurisiurandi religione [ma]lueris esse contentus, seu quolibet alio satisdationis genere tibi prospiciendum esse putaveris. Quantum autem eadem comitissa nobilitate tibi premineat, quam potentium virorum nuptias recusaverit, non attinet dicere, cum nichil horum tibi putem incognitum".

Hec eo dicente, ceperat iam animus iuvenilis, ut facile movebatur amore laudis, accendi, ipsiusque Maionis detestari scelera, iamque eius affinitatem plurimum abhorrebat, quadam tamen adhuc velut hesitatione suspensus. Mox autem, dum paulisper secum deliberans, hinc desponsate sibi virginis genus obscurum, patris eius infamiam et quod ei periculum imminebat, inde pactas sibi comitisse nuptias animo metiretur, puduit eam super hoc hesitasse, cepitque in eodem proposito plenius roborari. Nec diutius moratus, Rogerio de Marturano aliisque qui aderant nobilibus viris respondit: ea se que persuadent confidenter ausurum, plenaque peracturum fiducia, si pactioni starent proposite. Sic ubi visum est utrique parti nichil eorum penitus que promiserant immutare, ipsaque etiam postmodum comitissa nec non et eius propinquis predispositum fedus matrimonii ratum habentibus, utrinque prestito sacramento, pactum preha[bitum roboratur, mortique Ma]ionis termi[nus certus prefigitur. Additque etiam Matheus Bonellus,] si temporis interim occurrat oportunitas, nequaquam id sibi esse animi ut prefixam diem expectet, nec per se staturum quin illud quam mature possit perficiat. Nec minus alibi quoque fortunam, tantis admirati fatigatam successibus, iam ab eius obsequio descivisse perciperes. Cum enim instaret iam dies quem idem interficiendo regi providerat, placuit ei cum archiepiscopo secretum habere colloquium. Cum de rege maturius amovendo, de sedandis populi motibus regnique statu mox futuro deliberantes invicem disceptarent, suborta est inde controversia de thesauris ipsiusque regis filiis, cuius deberent custodie deputari. Dicebat enim admiratus puerorum tutelam ac thesauros totumque palatium sibi debere committi, quoniam oporteret regni negotiis insudare, maximeque thesauros necessarios esse ad tumultus rebellantium comprimendos et arcendos exterorum incursus hostium, nec sine magnis sumptibus emersuras dissensiones et intestina bella posse compesci. Archiepiscopus autem aiebat id se numquam passurum, nam ex ea puerorum tutela plurimum posse suspicionis innasci maxime[que roborari precedentem plebis opinionem: tunc omnes fore certissimos nichil illum aliud quam reg]num appetere, [tunc adversu]s eum modis omnibus asperandos. Suspectum enim tutorem pueris dari, nec iura permictere, et si datus sit, removendum censere. Sanius autem esse consilium ut archiepiscopis, episcopis aliisque venerabilibus et religiosis personis, de quibus nulla posset haberi suspicio, puerorum ac thesaurorum custodia crederetur. Nam et redditus totius regni sumptibus faciendis suppetere, et si necessitas exigeret, ab ipsis eum thesaurorum custodibus quantum sufficeret accepturum. Sic igitur alternis disceptationibus ea controversia diutius protracta, cum archiepiscopus a predicta non posset avelli sententia, eademque Maioni penitus displiceret, quippe quem suis noverat machinationibus obviare, tandem iratus subintulit, non ita se de archiepiscopo meruisse ut suo debuerit adversari proposito. Sed nunc compensationem sibi mutuam reliberi, quod eum sola gratia socium et consilii participem ascivisset, cum eius non indigeret auxilio, et eo quidem ignaro, aut etiam reluctante, facile posset quod proposuerat adimplere. Verum hanc ad presens nichil obfuisse discordiam, nec enim esse iam dubium quid in tali socio spei sibi debeat reservare. Preterea iam [se penite]re propositi, animumque suum ab incepto penitus avertisse, nec unquam deinceps tale quidpiam admissurum. Tunc archiepiscopus, licet hec eum ex animo dixisse non crederet, "oportunum quidem", ait, "et satis approbandum consilium; nam et me quoque facti deterret atrocitas, nec absque salutis et fame nostre periculo posset hoc fieri". In hunc modum, contracte dudum societatis federe dissoluto, Maio discessit, totis iam se nisibus preparans ultioni. Ac primo quidem erga socium ita regis animum spe lucri, ut erat cupidissimus, irritavit, ut septingentas ab eo auri uncias extorqueret. At ille, quamquam eiusmodi iactura satis efficaciter ad doloris eum impatientiam permovisset, pudore tamen et indignitate rei vehementius exestuans, totum ad eius rei vindictam ingenium transportavit. Cumque prius tanto pacis ac dilectionis federe tenerentur astricti ut se fratres invicem appellarent, nunc hostes atrocissimi sed occulti in exitium suum plenis operabantur affectibus, non iam fortunas alter alterius petituri, sed vite dispendio peneque capitis imminentes. Admiratus enim pestifera veneni potione meditabatur illum extinguere, ad idque locum ac tempus prestolabatur ydoneum. At ille detestabile Maionis facinus tam per se, quam per familiares suos multis detegens, ad vindictam eos tanti sceleris hortabatur, et prehabitam de se suspicionem removens, adversus illum plebis animos irritabat, multos etiam milites ac nobiles viros plurimis sibi persuasionibus alliciens. Sub ea tempestate Nicholaus logothetus, qui tunc in Calabrie partibus iussu curie morabatur, Maioni scripsit epistolam, ubi quicquid a Matheo Bonello gestum fuerat pactaque inter eum et comitissam Catacensem habita, prout relatu didicerat amicorum, breviter enarravit. Ea res primo dubiam viri mentem longa deliberatione suspenderat, necdum fide dignum censebat eum suis refragari consiliis, quem summa promotum diligentia, tamquam filium educarat. At ubi multis id asserentibus pleniorem fidem adhibuit, iam de vindicta secum deliberans, ad id operam dabat, ne factum hoc impunitas sequeretur. Matheus autem Bonellus ita re gesta, reversus in Siciliam iam Thermas pervenerat, quod oppidum ab urbe Panormo .XX. milibus distat. Ibi quemdam militem suum obvium habens, quem in Calabriam profecturus Panormi reliquerat, mentem ac propositum Maionis eiusdem persensit indicio quodque iam sibi venturo carcerem prepararet, et quamquam admirati litteris cre[brius citaretur, nec] longam temporis angustia deliberationem admitteret, prudenti tamen consilio statuit non prius Thermas ascendere, quam missis nunciis animum illius prelibaverit. Litteris ergo Maioni directis narrat opera sua sedatos esse Calabrie tumultus; Calabros omnes de inimicis amicissimos ei factos et ad peragendum quicquid iniunxerit expeditos, nichilque iam aliud quam eius imperia prestolari; additque suam ipsius fidem hac in re maxime satis habundeque spectatam, qui tanto studio tantaque sollicitudine negotia gesserit admirati, licet semper eius nichilominus voluntati diligentissime fuerit obsecutus sue per omnia iussioni deserviens, ea spe quidem ac fiducia, ut quem suis videret insudare negotiis, eum ampliori benivolentia crederet amplectendum, pactasque sili filie nuptias non differret; verum hoc in contrarium cessisse. Nam pro gratia potius ingratitudinem compensationis vice sibi redibitam, iamque se longa promissionis expectatione suspensum, diutius cruciari, suoque fraudari desiderio. Nunc id se rogare, id plenitudine votorum exposcere, ac per si quid de eo bene meruerat obtestari, ut qui timorem eius in gaudium commutasset, qui timendum ac triste belli principium ad letos exitus perduxisset, eum redeuntem promissi coniugii letitia muneraret.

Has igitur litteras admiratus inspiciens, familiaribus suis eas ostendit, illis precipue qui adversus Matheum Bonellum eius indignationem commoverant, dicens palam esse nunc eorum falsitatem que sibi dicta fuerant; iniquum esse tanti criminis eum argui, qui filie sue nuptias tanta prece tantisque votis expeteret, nec se deinceps crediturum, si quis de eo mali quidpiam sibi suggesserit. Dehinc illi sub omni celeritate rescribit, uti securus veniat et conceptam deponat sollicitudinem, suo, quam primum venerit, satisfacturum iri desiderio, eumque nuptias, quas tam affectuose postulaverat, adepturum. At ille visis eiusmodi litteris, tanquam ea nuptiarum promissione lenitus, leta fronte Panormum ingreditur, ibique ab admirato benigne et cum honore susceptus, gratias ei agit, rogatque ut promissionem suam celeri prosequatur effectu. Hinc archiepiscopum febribus laborantem secretius adit, eique quod gestum fuerat totum expediens, ab eodem plurimum admonetur ut omnibus modis acceleret et dilationis impedimentum omne submoveat, rem enim tantam non sine periculo iam differri. Interim ergo Matheus Bonellus perpetrando facinori tempus ydoneum sollicite perquirebat; sed et huic eius sollicitudini fortuna non defuit, que quasi penitentia ducta, quod virum ignobilem, tantis horrendum flagitiis, in summo fere rerum culmine collocasset, iam ei precipitium minabatur et volubilis circuli supereminentiam sensim detrudens, ad infima, circumductis anfractibus, rotam ceperat obliquare. Cum enim iam admiratus ipsi archiepiscopo per manum cuiusdam familiaris sui, quem donis ac promissis illexerat, venenum propinari fecisset, mirabatur eum tardius mori diuque languere, et curis ingentibus angebatur, timens ne forte posset pristine sanitati restitui. Idque ex impotentia veneni previdens accidisse, preparat aliud multo vehementius ad nocendum et amplioris malitie. Quod secum deferens, die quadam, circa horam undecimam, archiepiscopum visitat, eique assidens, primo de statu eius interrogat; inde subiungit eum facile, si consilio amicorum crediderit, evasurum; rogatque ut facilem et expertissimam ad hoc genus egritudinis medicinam accipiat, quam ipse in presentia sua diligentissime fecerat preparari. Ad hec archiepiscopus tantum se iurat pati fastidium, tanta membrorum debilitate vexari, [ut neque] sine magno periculo corpus ita debile possit amplius inaniri, et ipse quamlibet medicinam solo visu abhorreat, sed et cum summa difficultate cibos accipiat. At Maio, ne videretur importune instare, eoque ipso suspectus fieret, preparatam iubet potionem in diem aliam reservari: dehinc illi familiarius assidet, et blande super hoc eum redarguens, hortatur ne consilium amicorum tam negligenter audiat, neque sue semper obtemperet voluntati, cum sciat eam esse legem egritudinis ut animus nociva frequentius appetens, ea que prosunt nichilominus aspernetur; vim sibi, si sanari desiderat, aliquotiens faciendam; seque de illius ut propria salute iurat indifferenter esse sollicitum, nam siquidem eum mori contigerit, nescire se quid deinceps sit acturus, quo se vertat, quam expetat societatem, cuius fidei se committat. Nichil enim in alio quoque spei aut fiducie sibi repositum. At ille grates ei referens, impotentiam suam excusat, fidemque laudat amicitie. Ad singula prolixius respondendo, aliisque insuper de rebus verba multiplicans, mittit ilico qui Matheo Bonello dicat, ut siquidem vir est, nunc acceleret et ad peragendum quod promisit viriliter accingatur; milites suos occulte faciat armari; armatos competentibus disponat in locis; interim se Maionem variis sermonum ambagibus detenturum. Matheus ergo Bonellus, prout ei imperatum fuerat, in secretiore domus parte militibus convocatis, rem eis totam exponit, paucisque admonet ut audaci fortique sint animo; sine metu, sine periculo facillime posse rem fieri; sive enim nesciens hoc sibi periculum imminere securus exierit, non esse dubium quin omnis ei fugiendi aditus obstruatur; sive re cognita timens exire, aliud quicquid machinari voluerit, itidem eum in ipsis edibus nichilo segnius obtruncandum, nec ei deliberandi spatium indultum iri. Nec vero longis erant persuasionibus onerandi, quos ad id perpetrandum, et sacramentum astrinxerat, et Maionis dudum inflammaverat odium, et lucri spes vehementius accendebat. Inter hec occasui solis iam succedente crepusculo, totam urbem subitis incertisque rumoribus videres attonitam civesque hinc inde turmatim dispersos incedere, et quidnam esset timoris quod urbem repente sic attonuerat, ab invicem sciscitari; alios autem obstipo quidem capite, sed arrectis auribus per plateas urbis conventicula facientes, varias super hoc dissonasque proferre sententias. Plurimorum tamen circa id versabatur opinio ut Maionis instinctu, regem ad archiepiscopum ea nocte venturum in ipsaque via crederent occidendum. At Matheus Bonellus, ubi videt militum sibi promptam audaciam non deesse, Maionem ab archiepiscopo satis commode detineri, noctem interim nichilominus oportune suas mundo tenebras iniecisse, primum in via Cooperta, ab eisdem archiepiscopi domibus ad palatium regis protensa, qua Maioni fuga sperari poterat, plerosque militum per congrua loca disponit; dehinc eam qua transiturus erat occulte premunit insidiis, ac sic ubi forte per venulas, ut vulgo dicitur, in vias alias lateraliter effluebat, easdem militibus suis provide distribuit observandas; turbe quoque que Maionem sequebatur quosdam suorum preceperat immisceri. Ipse cum paucis ad portam Sancte Agathes exeuntem prevenire disposuerat admiratum, eumque locum putabat oportunum insidiis, eo quod ibi via plurimum coartata, deinceps sese dispergebat in trivium et precedentis culpam angustie dilatatione prodiga redimebat. Itaque ubi iam admirato visum est re parum bene gesta discedere, iubet archiepiscopus fores diligentissime quam primum exierit obserari. Cum igitur episcopo Messanensi, qui eius lateri adherebat, colloquens, prope locum insidiarum in vie iam angustias incidisset, subito Matheus notarius eius familiaris et Adenolfus camerarius, vix sequentis turbe multitudinem transeuntes, ad eum perveniunt, eiusque auri immurmurant Matheum Bonellum cum plerisque militibus armatis visum esse in insidiis, ipsumque ab eodem, sicut audierant, debere interfici. Tunc Maio, stans ac subiti mali rumore turbatus, Matheum Bonellum ad se precipit accersiri. At ille sentiens se vocari, suaque Maionem iam non latere consilia, prosilit ex insidiis, strictoque gladio, terribilis ei repente supervenit, "et ecce", inquit, "adsum, o proditor, pessundate nobilitatis ultor vel serus, ut nefandissimis sceleribus tuis modum imponam, unoque semel ictu in te tam admirati quam regis adulterum nomen abradam". At Maioni, cum nec orandi veniam indulgeretur spatium, nec in extremo tamen vite discrimine fatigatum defecit ingenium. Nam in alteram partem defluens, et sublati ensis ictum evasit, et ferientis violentiam in irritum transportavit. At eiusdem fortius redeuntis impetum evitare non potuit, acceptoque letali vulnere, ad terram corruit moribundus. Hii vero qui sequebantur eum, subito disparentes, qua quisque potuit aufugerunt. Matheus notarius vix inter noctis tenebras, graviter vulneratus, evasit. Matheus ergo Bonellus ciusque comites, ita re gesta, timentes Panormi diutius immorari, cum incertum haberent quo id factum animo rex erat accepturus, ipsa nocte Cacabum, quoddam eius oppidum, devenerunt. Tota vero civitas que prius ambiguis erat suspensa rumoribus, proditoris morte cognita, sic exilarata est ut tunc primum in Maionem plebis odium appareret. Nam alii cadaver in media via proiectum, pedibus conculcabant; alii barbe pilos protervius evellentes, eius faciem conspuebant. Nec vero deerant qui Maionem putarent adhuc vivere, tantique virum ingenii nunquam adeo consilii fuisse inopem, ut sic interfici potuisset; eum autem qui iacebat exanimis, aliquem fuisse ex militibus suis afferrent. Eadem nocte rex, insolitum e palatio vulgi tumultum audiens, mirabatur quid in urbe turbinis accidisset, vidensque Odonem magistrum stabuli, qui ob id ipsum nunciandum ad palatium accedebat, rem ab eo totam edidicit, indignatusque est plurimum tam audacter id, iniussu suo, quempiam presumpsisse. Nam, etsi contra regiam maiestatem admiratum [aliquid m]achinari const[aret], ad [se tamen] primo referri debuisse, sibique reservari vindictam. At regina mortem Maionis multo molestius nec adeo patienter audivit, et in Matheum Bonellum eiusque socios maiori quidem impetu indignationis exarsit. Interim ergo, ex mandato regio, delecti sunt qui civitatem tota nocte pervigiles circuirent, ne forte ex ea occasione inter cives seditionis aut discordie quidpiam oriretur. Plerique etiam domus admirati custodie deputati; propinquorum enim et affinium eius domos, quia facile plebi inhiberi non poterat, permissum erat licite depredari.

XIIII. De captione regis.

Sequenti die rex Henricum Aristippum, archidiaconum Cataniensem, mansuetissimi virum ingenii et tam latinis quam grecis litteris eruditum, familiarem sibi delegit ut vicem et officium interim gereret admirati, preessetque notariis, et cum co secretius de regni negotiis pertractaret. Cum igitur hic et comes Silvester admirati dolos ac propositum regi plenius indicarent, et erga Matheum Bonellum temptarent eius animum mitigare, nullis tamen assertionibus illius indignatio poterat emolliri, nisi quod in thesauris Maionis regia quedam [inventa diademata] scelerum [eius fi]dem [fecer]e, tandemque rex se deceptum non dubiis comperit argumentis. Eadem ergo die capti sunt Stephanus Maionis filius eiusdemque frater Stephanus, uterque admiratus, cum notario Matheo, qui plurimum illi familiaris extiterat. Thesauris autem eius quotquot inveniri potuerunt ad curiam sine dilatione translatis cum Andreas eunuchus ac plerique alii tortoribus traditi cogerentur indicare quidquid de rebus Maionis scirent vel alicubi secretius occultatum, vel apud amicos depositum, multaque eorum indicio fuissent inventa, tandem Stephanus eius filius, multis terroribus et minis adactus, iurabat se nichil atnplius scire quod curiam super hoc edoceret, nisi quod olim patrem, ut sibi videbatur, dicentem audierat episcopum Tropeensem ab eo depositi nomine quasi trecentas auri uncias accepisse. episcopus ergo, vocatus ad curiam iussusque reddere predictas uncias auri, quas apud eum Maio deposuerat, respondit plura se quam peterent redditurum, domumque reversus, septingenta milia tarenorum carceris hostiariis, qui cum eo missi fuerant, assignavit. His ita gestis, missi Cacabum legati, qui Matheum Bonellum accersirent regemque nuntiarent admirati mortem, post comperta eius scelera, letis auribus accepisse, prestitoque etiam sacramento, metum omnem ac periculi suspicionem excluderent. At ille quamquam huiusmodi iuriiurando parum crederet, sciens tamen regem in se nichil ausurum, tum ob favorem plebis, tum quia comites omnes qui ob id ipsum rebellaverant totamque Calabriam sperabat sibi futuram auxilio, cum universis militibus suis Panormum securus accessit. In ingressu vero civitatis plurima tam virorum ei quam mulierum turba obviam exierunt, cum ingenti eum gaudio usque ad portam palatii prosequentes. Ibi benigne susceptus est a rege, et in eius gratiam integre restitutus; dehinc a maioribus curie sub eadem est frequentia plebis ad domurm suam perductus. Eo igitur tam famoso facinore Matheus Bonellus non solum in Sicilia, verum trans Farum quoque per totam Calabriam Apuliamque ac Terram Laboris adeo sibi plebis nobiliumque mentes allexerat, ut eius universi virtutem et audaciarm laudantes extollerent, nec in remotissimis quoque regni partibus eius ad quemquam inefficaciter iussio perveniret. Comites quoque ipsi ac civitates Apulie cum omnibus qui eis confederati erant, rebellandi iam causa sublata, eius deinceps voluntatem et consilium expectabant. In Sicilia vero, Panormique maxime, totus iam aperte populus conclamabat: quisquis Matheo Bonello nocere temptasset, hostem eum publicum iudicari, seseque, etiam adversus regem, siquidem ob admirati mortem in eum severius animadvertere presumpsisset, arma sumpturos. Nam ei debere omnes obsequi qui, publico regni sublato periculo, libertatem omnibus reddidisset. At eunuchi palatii, quibus flagitiosus animus ac scelerum conscientia potentiam illius suspectam fecerat, eo quod et ipsi machinationum admirati conscii fuissent et participes, ad id operam dabant, ut adversus illum regis indignationem et odium concitarent. Itaque regine ipsius freti consilio, sollicitudinis sue regi causas aperiunt asseruntque non negligendum eius capiti, nisi mature precautum fuerit, periculum impendere. Nam Matheum Bonellum, ob id quod ei nuper acciderat, in tantam elatum superbiam ut neminem sibi iam in regno viribus vel potentia parem existimet. Cumque quadam ductum temeritate totum ad se videat populum confluentem, virosque etiam nobiles suis per omnia parere consiliis et iussionibus obsequi, nichil eorum quecumque animus imperaverit putet illicitum, nec [a plebe] solum, verum et ab ipsis curie magnatibus propensiorem sibi velit reverentiam exhiberi. Interim eum sibi omnes astringere sacramentis et ignotis pactionum federibus obligare. His accedere quod universi transfarini proceres, quibus hoc ipsum desperationem incusserat, quod eatenus regem offenderant ut eum sibi crederent implacabilem, litteris suis iuvenilem animum crebrius hortabantur, ut siquidem plenam consequi gloriam affectabat, si nulli deinceps subiacere periculo, eniteretur quatinus integram et regno libertatem et sibi securitatem adquireret, quam adipisci rege vivente non poterat, neque fallaci curie promissione seductus estimaret eum tam facile sibi placatum cui manum dexteram amputasset. Sic enim regem opinari, sic dicere: interfecto Maione, manu se dextera mutilatum. His ergo persuasio num stimulis avidum glorie iuvenem plurimum incitatum promptumque audere et experiri omnia, et nisi citius eiusmodi consiliis provide fuerit obviatum, quocumque fervor animi et iuventutis impetus eum traxerit, facile secuturum nulloque cohercendum metu periurii; satis quippe vecordem esse et improvidum quisquis existimet fidem eum cuipiam servaturum, qui tam iurisiurandi, quam affinitatis iure posthabito, socerum suum quem vice patris habuerat, cuius etiam opera patrimonii sui restitutionem impetraverat, tantis ingratus beneficiis prodiderit et interfecerit innocentem; falsum enim quicquid ipse complicesque sui adversus admiratum confinxerant, nec illum inventa in thesauris eius diademata sibi preparasse, sed regi, ut eadem in kalendis ianuarii strenarum nomine, iuxta consuetudinem, ei transmicteret; verum nunquam ob id solum a Matheo Bonello tot contracta federa, tot societates initas ut Maionem interficeret. Aliud eum maius ambire altiusque fovere propositum, ad quod eiusmodi principio viam sibi comode censuerat preparandam. Hec et huiusmodi plurima sepissime regis auribus inculcantes, id effecerant, ut neque iam Matheum Bonellum inter familiares admicteret, neque Maionem ob aliam causam ab eo crederet interfectum, nisi ut comunicatum cum quibusdam proditoribus de morte sua consilium liberius posset ad effectum perducere. Sed huius rei vindictam vix iam, ut erat ad puniendum facilis, moras sustinens, in tempus congruum necessario deferebat, dum populi tumultu composito, novitatis fervor et impetus quievisset. Interim tamen, .LX. milia tarenorum, tam ab eo quam ab illis qui pro ipso fideiusserant, repeti iubet, quos idem olim, ut patrimonium suum reciperet, curie spoponderat se daturum. Eorum autem solutionem admiratus, genero parcens, ignorante rege, distulerat. Itaque Matheus Bonellus ex improviso repentina debiti veteris exactione pulsatus, simulque videns solito rarius ad curiam se vocari, neque iam ut solebat admicti, mirabatur quod hoc novitatis portenderet. Sed et hoc eius animo non parum metus ac suspitionis iniecerat, quod Adenolfum camerarium plurimum posse videbat in curia, qui summum amicitie locum apud Maionem optinuerat, et tam hunc quam alios hostes suos audacius atque apertius in se odium exercere, eo quod eum archiepiscopi viderent ope et consilio destitutum, qui diuturna fatigatus egritudine, nuperrime mortem obierat. Hec autem omnia non sine consensu regis existimabat fieri, nec unquam viros eiusmodi adversum se quicquam ausuros nisi regis animum erga se crederent immutatum. Nam eo furoris et audacie ventum erat, ut Philippus Mansellus, nepos Adenolfi, cum militibus armatis viam Marmoream noctu perambulans, a plerisque visus fuerit domum Mathei Bonelli tardius pertransire. Quod ubi Matheo cognitum est, sequenti nocte militibus suis armatis, primum circa domum suam per congrua loca disponens insidias, reliquos militum precepit per viam Coopertam, usque ad portam Galcule replicato frequenter itinere transeuntes, ante domum Adenolfi morari diutius, sperans ita posse Philippum et eius milites, siquidem ea nocte, sicut in precedenti, exierint, vel ab istis per viarum transitus inveniri, vel ab illis qui in insidiis erant intercipi; simulque ut ostenderet eorum se non ignorare consilia, neque sibi militum deesse copias aut virtutem, ut eos posset ad unum omnes delere, nisi regis timor eiusmodi facultatis licentiam refrenaret. Sic mediam fere noctem ducentes insompnem, demum, infecto negotio, redierunt. Matheus autem Bonellus cum hiis atque aliis pluribus rerum indiciis voluntatem ac propositum regis agnosceret, aliter interim sibi providendum existimans, nondum deliberandi libertate sublata, Matheo de Sancta Lucia consobrino suo et quibusdam aliis nobilibus viris Sicilie, qui litteris eius citati, Panormum convenerant, omnia pandit ex ordine que sibi acciderant quodque hostes [sui] cum eunuchis societatem inierant, ut in se regem exasperent eosque facile quod voluerint effecisse. Iam enim se ab ipso rege ad veteris debiti solutionem urgeri, a quo conservate salutis premium expectabat. Dehinc rogat eos, obsecrans per fidem amicitie federisque nuper inter eos habiti sanctionem, uti hac in necessitate sibi non desint, qui pro salute totius regni periculum istud subierit, nec se communi quisquam oneri fraudulenter connetur subtrahere, admonetque id mature capiendum esse consilii, ut hostium dolos regisque deliramenta precaveant; siquidem unius fuerint animi et nimia firmiter voluntate permanserint, ut omnem fortunam comunicato velint periculo sustinere, nunquam sibi plebis animos, nunquam militum gratiam defuturam. Ita, quicquid aggressi fuerint, facile peracturos. Quod si dissimulando subterfugere quisque maluerit, neminem eorum qui in mortem Maionis consenserint evasurum. At illi, rumorum novitate permoti, cum mirarentur et gravissime ferrent inde sibi periculum et ingratitudinem emersisse, unde se benemeritos estimabant, maxime tamen indignabantur Adenolfum camerarium eo precipitatum audacie ut in Matheum Bonellum mani[fes]tas auderet inimicitias exercere. Neque vero putabant rem deinceps habendam neglectui, aut eiusmodi regis tyrampnidem et insaniam oportere diutius sustineri, erantque qui iam tunc in ipsum Adenolfum, ubicumque eum inveniri contingeret, impetum faciendum, neque tante presumptionis vindictam ulterius protelandam censerent, nam quicquid ab eis inchoatum foret, plebem avide secuturam. Alii vero rem inceptam moderatius et cum cautela dicebant felicius proventuram, neque nunc Adenolfi morte periculum minui, sed augeri si flagitiorum caput, quod ante precidi debuerat, relinqueretur incolume; ad id dandum operam ut malorum origine sublata, cetera facile subsequantur; fontis enim copia preconsumpta, sine difficultate deinceps rivorum inopiam exsiccari. Hoc igitur apud eos preponderante consilio, placuit eiusdem rei sibi socios adhibere Symonem comitem, Rogerii regis filium, ex consuetudinaria matre progenitum, Tancredumque filium Rogerii ducis, ingenio magis et industria quam corporis virtuce prestantem, cuius supra meminimus. Sciebant enim eos, quicquid adversus regem decretum foret, facile consensuros. nam idem Symoni principatum Tarenti contra patris testamentum abstulerat, dicens patrem in multis errasse, spuriorum amore deceptum. Ducatum enim Apulie, Tarentique et Capue principatum legitimis tantum filiis debere concedi. Ad comitatus autem aliasque regni dignitates non indignum esse liberos etiam naturales admicti. Tancredum vero, sicut predictum est, intra palatii muros tenebat inclusum, cuius etiam frater Willelmus ibidem, non sine magna regis invidia, nuper obierat, adolescens utique pulcherrimus, qui, cum fere .XXII. etatis annum ageret, neminem militum viribus sibi parem reppererat. Hos itaque sibi Matheus Bonellus iureiurando seque illis invicem obligat, multosque preterea milites et potentes viros, in quibus et nobilem adolescentulum Rogerium comitem Avellini, regis consanguineum, non dissimili pacto sibi confederat. Erat autem eorum hoc propositum, ut in primis regem caperent; captum in qualibet includerent insularum, vel in alio quolibet loco, iuxta quod omnium communi decerneretur assensu; dehinc eius maiorem filium Rogerium, ducem Apulie, novennem fere puerum, regem crearent, id existimantes populo gratum fore, seque videri nichil animo malignandi gerere si tyranno ob facinora sua sublato, filium eius ipsi substituant. Ad hoc autem facillimus putabantur aditus preparari si Malgerium castellanum palatii quibuslibet possent promissionum pactionibus irretire, ut idem ab eo iusiurandum quod inter se fecerant extorquerent. Nam aliter incoacta parum procedere videbantur, cum ille trecentos fere iuvenes secum haberet, assidue ipsius palatii custodie deputatos, qui sic erant per portarum angustias distributi, ut quantumvis numerum militum ab ingressu facile submoverent, et si furtim aliquos ingredi contigisset, certum erat ibidem eos sine spe salutis intercipi, redituris exitu non patente. Verum id eorum desideriis obviabat quod, idem Malgerius multe austeritatis homo erat, nec facilis ulla persuasione quopiam inclinari aut huiusmodi se negotiis immiscere. Timebant ergo rem secretissimam illius fidei sub hac ambiguitate commictere, indeque ad aliud necessario divertere consilium, sperantes idem se per gavarretum palatii tutius effecturos. castellanus enim ut discursandi crebrius necessitatem et laborem subterfugeret, oneris sui difficultatem in eum traiecerat, et totam [ei custo]diendi palatii curam crediderat: ad huius quoque spectabat officium, eos qui per diversos carceres tenebantur inclusi frequenter inspicere, eorumque statum mitius asperiusve, prout ei visum fuerit, commutare et pro velle suo custodes singulis deputare carceribus. Confidebant autem cupiditatem illius spem lucri non difficile secuturam, quodque non multum votis eorum viri facilitas repugnaret, presertim cum iam plerique amicorum eius in eadem confederatione sacramento tenerentur astricti, quorum indicio res ei secure poterat aperiri. Primum itaque sensim eius animo pertemptato, dehinc eiusdem certius agnita voluntate, quod speraverant voto plenius assecuti, spontaneum ab illo iusiurandum accipiunt, imperata se sine fraude prout ipsi disposuerant impleturum. Modus autem dispositionis hic erat, ut ad prefixam diem incarceratis omnibus, quos etiam ab hac societate placuerat non excludi, vinculis relaxatis, aperiret carceres, armaque singulis provideret, ut et ipsi, dato signo, quisque de loco suo promptius exilirent. In ipso enim palatio, circa campanarium eamque partem que turris Greca vocabatur, carceres eran[t dispositi]. His ita dispositis, Matheus Bonellus Mistretum profectus est, ut eo frumentum armaque convehi faceret ceteraque oppida sua rebus necessariis premuniret; recessurus tamen socios suos diligenter premonuit, ut usque ad reditum suum prudenter et circumspecte se haberent, neque secretum illis creditum temere publicarent. Si quid interim preter opinionem cura dignum emergeret, suis eum litteris evocarent; nam si res exposceret, cum ingentibus militum copiis sperato citius adfuturum. At illi non eam quam promiserant super adhibentes diligentiam, secura rei principia periculoso satis exitu concluserunt. Quidam enim eorum, cum amicissimum sibi militem eiusdem conspirationis optaret esse participem, quicquid actum fuerat ei seriatim exposuit, iusiurandumque de non propalando consilio negligenter omisit, sive fidem illius ex sua metiens, sive rei periculum, ut minus discretus, parum intelligens. Sed et tempus ad hoc prefixum reique auctores illum edocens, diligenter omnia perscrutantem, demum expertus est verum esse quod dici solet: "superhabundantem non nocere cautelam". Miles autem prefatus grates illi referens, quod rem sibi perutilem indicasset, tanquam ad deliberationem in crastinum postulatis induciis, ad alterius amici sui notitiam audita protulit, tam horrendurm inquiens scelus non oportere dissimulando celari; quod si perpetrari contigerit, perpetuam Sicilie sit allaturum infamiam, nec immerito Siculos omnes proditores deinceps appellandos. Verum id se precauturum ne accidat, curiamque quantum mature poterit et actores sceleris et conspirationis socios edocturum. Ille vero, cum et ipse de coniuratorum esset numero, proditores eos appellans, simulabat super hiis se plurimum indignari, laudansque viri propositum, qui noluisset corum consentire sceleribus, quam primum avelli potuit ab eo, Symonem comitem aliosque confederationis principes adiit, referens quid per sociorum negligentiam accidisset, hortatusque est eos, ut ea nocte sibi consulerent, nam ad aures regis in crastino quidquid egerant perferendum. At illi, rem audientes plenam periculi, cum Matheum Bonellum non pateretur angustia temporis accersiri, statuerunt per se susceptum implere negotium. Premonitus ergo gavarretus, ut quia statutum tempus expectari non poterat, sequenti die, prout ipsi decreverant, incarceratos educeret, spopondit omnia provide se facturum totamque rei difficultatem facile submovendam; eos tantum oportere circiter horam tertiam preparatos affore, ut cum e palatio rex in ampliorem locum exiret, ubi cum archidiacono Cathaniensi singulis diebus solebat de statu regni disserere, sine tumultu, sine clamore, posset ibidem intercipi. Hec igitur tam certe promissionis fiducia labentes eorum animos in spem erexit, quibus inopinata res formidinis et diffidentie non parum attulerat, tum propter absentiam Mathei Bonelli ceterorumque qui cum eo recesserant, tum quoniam id quod cum summa cautela futurum providerant, quasi turbatim raptimque fieri superingruens compellebat necessitas. Sequenti vero die gavarretus, nichilo segnius aut imprudentius quam disposuerat, promissionem suam celeri prosecutus effectu, viros nobiles, quos iam armis premunierat, e carceribus eduxit, sociis eorum prius in palatium introductis. Illi vero Symonem comitem sequentes, qui cum in palatio nutritus fuisset, amfractus viarum cognoverat, ad eum locum ubi rex Henrico Aristippo colloquebatur venerunt. Qui cum primo fratrem suum, fratrisque filium Tancredum ad se veni[entes aspiceret, indignatus] est eis aditum patuisse mirabaturque quid eorum sibi vellet adventus. At, ubi videt cum armis reliquos insequentes, rem ut erat mente concipiens, fuge se territus preparabat; sed universis repente concurrentibus, comprehensus est ab eis cum in angulos et occulta palatii se recipere conaretur. Blandius tamen tyrannidis sue causas ab eo sciscitantes verbisque minus asperis eius arguentes insaniam, spem effugiende mortis ei reliquerant. Mox autem, cum videret Willelmum comitem Alesinum, virum atrocissimum, Robertumque Bovensem, note nichilominus crudelitatis hominem, strictis ensibus venientes, rogabat eos a quibus captus fuerat, ne eum ab illis interfici paterentur, cum ultro se regno cuperet abdicare. Arbitrabatur enim tam crudeles hostium manus se nullatenus evasumm: eaque non fallax fuisset opinio, nisi quod Richardus de Mandra quorumdam in eum irruentium impetus propulsavit vetuitque regem occidi. Huic igitur omnium communi providentia custodibus assignatis, deinceps ad interiora palatii progressi, foribus proturbatis, ceperunt singula loca disquirere, rapere, predari quod cuique potissimum videbatur; alii gemmas anulosque, quia [parvo loco concludi] potera[nt], alii purpuras vestesque regias avidius appetebant; quidam aurea argenteaque vasa tarenis implentes porrigebant amicis, domum interim deferenda; nonnulli quoque, per fenestras palatii in plebem que foris stabat, tarenos habundantissime dispergebant; nec deerant qui puellarum pulcritudinem crederent lucris omnibus preferendam. Sic homines etate, moribus genereque diversi, variis nichilominus dissonisque rerum studiis agebantur. Eunuchorum vero quotquot inveniri potuerunt nullus evasit, plures autem eorum in initio rei ad amicorum domos confugerant, quorum plerosque repertos in via, milites occiderunt qui de castello maris exierant, aliique qui iam ceperant per civitatem discurrere. Multi quoque Sarracenorum, qui vel in apothecis suis mercibus vendendis preerant, vel in duanis fiscales redditus colligebant, vel extra domos suas improvidi vagabantur, ab eisdem sunt militibus interfecti. Postea vero Sarraceni, perturbatione cognita, viribus se quidem ad resistendum impares arbitrati, cum eos precedenti anno admiratus omnia arma sua curie reddere coegisset, relictis domibus quas plerique eorum in civitate media possidebant, in eam partem que trans Papiretum est secesserunt, ubi Christianis in eos impetum facientibus, aliquam diu frustra conflictum est. Nam illi ad introitus et angustias viarum nostris tutius resistebant.

XV. De Rogerio filio regis.

His ita gestis, comites eorumque complices Rogerium ducem maiorem regis filium educentes de palatio, per totam urbem equitare fecerunt, ostendentes eum omnibus, plebique dicentes, ne quemque alium deinceps regem aut dominum appellarent, hunc eorum esse dominum, hunc avi sui Rogerii regis auspicio regnaturum, hunc totius populi communi consilio coronandum, nichilque aliud expectari quam Mathei Bonelli presentiam, quem ea ipsa die vel in crastino non dubium erat venturum. Gualterius quoque Cephaludensis archidiaconus, preceptor pueri, convocata virorum multitudine, regis tyrannidem publice predicabat et iusiurandum exigebat ab omnibus quod Symonis principis, sic enim eum vocabat, parerent imperio; multique monitis eius persuasi iurabant, alii vero minus fideliter dicebant eum agere; nam si sacramentum ea tempestate cuipiam esset prestandum, duci potius oportere iurari, quem regem futurum esse sperabant. Sic illis ad libitum cuncta disponentibus, nemo iam erat qui vel auderet vel vellet eis resistere. nam et ipsi episcopi vel eorum facta publice laudabant, vel dissimulantes silentio confirmabant.

XVI. De liberatione regis.

Plebs autem cum id Mathei Bonelli consilio gestum audisset, eius prestolabatur adventum. Cum ergo iam in diem tertium sustinentes, eum neque venisse cognoscerent, neque venturum quibuslibet indiciis persentirent, ceperunt invicem murmurare, dicentes indignum esse satisque miserabile regem a paucis predonibus turpiter captum in carcere detineri, neque populum id pati debere diutius, cum thesauros etiam ad regni defensionem multis laboribus optimique regis industria conquisitos asportari videant et penitus exhauriri. Quod ubi a paucorum, ut accidit, confabulatione profectum in vulgi multitudinem emanavit, repente quasi divino commoverentur oraculo, aut ardentissimi ducis impetum sequerentur, omnes ad arma concurrunt, palatium obsident regemque sibi reddi depostulant, interminantes, si diutius eum tenuerint, se quidem scalas aliasque ad expugnandum palatium machinas illaturos ac de ipsis non secus [ac de proditoribus sumptu]ros supplicium. At illi tam subita mutatione rerum attoniti, primo tamen instantes acerrime per muros distributi depellunt, neque propius accedere patiuntur, missis eos desuper molibus proturbantes. Verum et pauci admodum erant, ambitusque castelli diffusior ad defensionem sui multo maiorem virorum copiam exposcebat. Hoc igitur previdentes, temptabant populi furentis iram et impetum mitigare, rogantes eos ut interim ab armis discederent et Matheum Bonellum ceterosque proceres, quorum id consilio gestum fuerat, expectarent. Sed eorum semel excitata rabies facile sedari non poterat, eoque magis instabant, acrius comminantes, nisi regem eis ostenderent. Illi vero, tametsi viderent ad defension em palatii se nequaquam posse sufficere, rem tamen ex industria protrahere conabantur, sperantes Matheum Bonellum interim adfuturum. Hoc autem ut opinati fuerant minime procedente, tandem ad ultimum desperationis adducti, populo spondent eorum se voluntati satisfacturos, regemque adeunt et cum eo paciscuntur ut salvos eos et incolumes abire permittat; dehinc ad Ioharie fenestras eum perducunt. Tunc vero, viso rege, totius multitudinis clamor et tumultus ingens exoritur; portas ocius postulant aperiri censentque non oportere proditores evadere. Rex autem, manu silentium indicens, iubet eos quiescere, satis inquiens ad promerendum fidelitatis titulum sufficere quod eorum sit opera liberatus; deinceps arma deponant eosque libere sinant egredi, quibus ipse quo maluerint eundi concesserit libertatem; alioquin eos posse gratiam suam, quam integre promeruerant, iterum demereri. Sic igitur, tumultu plebis utcumque sedato, reseratis foribus exeuntes, Cacabum transfugerunt. Hec autem licet subita repentinaque rerum varietas rnagnam tamen malorum seriem intra brevissimi temporis angustias coartavit, totique regno non parum attulit detrimenti. Non solum enim plurime nobilitatis amissione debilitatum est, et exhausta thesaurorum parte non minima pauperatum, sed et aliam irreparabilem quidem in multa tempora iacturam sustinuit, interfecto Rogerio duce, cuius supra meminimus, qui tam avi quam patrui moribus ultra quam id etatis exigeret iam evidentissime ceperat insigniri, et alterius quidem prudentiam, alterius vero benignitatem cum utriusque nomine preferebat. expediret quidem Sicilie perpetuo regem carcere detineri, vel certe capitalem subisse sententiam, ne tam felicis indolis auspicio privaretur.

XVII. De Willelmo filio regis.

Verum hec insula, ne tyrannis quandoque careat, eam sibi circa regum filios consuetudinem vindicavit, ut morti meliores primum obiciat, eos sibi reges constituens per quos in ea perpetue possit tyrampnidis privilegium conservari. Sic olim Rogerium ducem Apulie, unice benignitatis ac dulcedinis virum, prematura morte sustulit ut Willelmo regnandi non deesset occasio, qui quantum eius frater prudentiam et mansuetudinem avide fuerat amplexatus, tantum crudelitati studuit et ineptie deservire. Sic et nunc, Rogerio duce sublato, Willelmum distulit ut regnaret; quos eorum secuturos vestigia, quorum nomina sortiti fuerant, nemo qui utrumque noverit, ignorabit.

XVIII. De mestitia regis.

Hic autem puer, dum eos qui palatium obsidebant per fenestram minus caute prospiceret, sagitta percussus est, nec eius rei satis certum auctorem fama produxit. Communis tamen omnium opinio tanti sceleris culpam in Darium hostiarium refundebat. Alii vero, qui secreta palatii fatebantur se plenius agnoscere, negabant eius efficacie fuisse vulnus acceptum ut mortem inferre sufficeret, ipsique regi putabant eius atrocitatem criminis imputandam. Cum enim, ut aiebant, liberato patri puer applaudens accurreret, pater indignatus quod illum quasi sibi prelatum hostes sui regem appellaverant, repulit eum a se et calce percussum, quanto potuit impetu proturbavit. Unde vix ille digressus, ad reginam que passus fuerat pertulit, nec multum postea supervixit. Rex itaque tam acceptis incommodis, quam rei pudore vehementissime perturbatus, abiecta veste regia, sueque dignitatis immemor, humi sedebat flens inconsolabiliter, et in stuporem ex dolore conversus, eatenus malis que sibi acciderant memoriam hebetemque merore mentem infixerat, ut neque sui curam gereret, neque quid sibi capiendum esset consilii, cum eius hostes undique secus imminerent, ad animum revocaret. Apertis etiam et inobservatis palacii foribus, omnes ad se venientes benigne ac familiariter admictebat, suum illis dolorem et luctus causam insinuans, ut a multis etiam qui prius eum oderant lacrimas extorqueret.

XVIIII. Allocutio regis ad populum.

Tandem vero, monitus et rogatus ab episcopis aliisque qui ad consolandum eum venerant, des[cendit in aulam que pa]latio coniuncta erat, [iussit]que populum convocari, eo quod amplitudo loci capiende multitudini vulgi sufficeret. Ac primum fidem illorum commendans gratesque referens quod eum de proditorum manibus abstraxissent, dehinc exhortatus est ut in ea qua ceperant fidelitate permanerent, si quid adversus eum deinceps hostes suos moliri contingeret, non satis certum inquiens quo se contulissent, aut quos haberent in Sicilia fautores quorum freti consilio tantum facinus perpetrassent. Adiecit etiam id sibi, meritis suis exigentibus, ob multa mala que fecerat accidisse, et hoc se quidem cognoscere, hoc fateri; deincepsque sic acturum ut inflictum sibi divinitus correctionis flagellum nequaquam obstinato videatur animo percepisse. Si quid a subiectis sibi populis quod iuste dari debeat postuletur, non difficile concessurum, consuetudines etiam suis introductas temporibus, que vel iustam populi libertatem minuere, vel eos iniquis gravare videantur oneribus, placere sibi penitus antiquari. De cetero enim malle se diligi quam timeri. Hec et his similia que rex non sine lacrimis demissius loquebatur, electus Siracusanus, vir licteratissimus et eloquens, ad populum referebat. [Ut autem illorum sibi plenius conciliaret gratiam, portarum eis] immunita[tem concessit, ut] omnes cives panormitani victualia sua, vel empta vel ex agris et vineis suis collecta, libere possent inferre, nichilque ab ipsis eo nomine quis exigeret. Quod plebi gratissimum fuit, rem se nunc adeptos esse, quam diu desideratam numquam potuerant impetrare.

XX. Restitutio Mathei Bonelli in gratiam regis.

Interea Panormi nunciatum est Symonem quem principem appellabant, Tancredum ducis filium, Willelmum Alesinum, Alexandrum Conversanensem, Rogerium Sclavum filium comitis Symonis spurium aliosque quotquot in captione regis consenserant, cum Matheo Bonello Cacabi esse plurimamque militum multitudinem illis adiunctam. Placuit igitur ad ipsum Matheum mitti legatos, ut sciscitentur ab eo quid erga regem gerat animi, quid hec sibi velit militum adunatio, quidve se facturum proponat, dicantque non oportuisse illum proditorum consiliis immisceri, vel eos, post audita que perpetraverant scelera, recepisse. Hac autem legatione fungentibus ille respondit: numquam eorum se quos proditores appellent sceleribus consensisse, nec eorum scisse aut approbasse consilium, sed tyrampnicum et crudele fuisse tot viros nobiles ad se confulgientes non recipere, capitalibus periculis exponendos. Enimvero regem, si sua diligenter facta discutiat, magis debuisse mirari quod regni proceres velud in servitutem se redigi tam diu sustinuerint, quam quod adversus eum, multis iniuriis provocati, vix tandem impatientia doloris exarserint. Ut enim cetera que perpessi fuerant omittantur, miserrimum esse vel apud servilis conditionis homines filias suas innuptas domi toto vite tempore permanere. Nec enim inter eos, absque permissione curie, matrimonia posse contrahi adeoque difficile permissionem hanc hactenus impetratam, ut alias quidem tunc demum liceret nuptui dari, cum iam omnem spem sobolis senectus ingruens sustulisset, alias vero perpetua virginitate dampnatas sine spe coniugii decessisse. Nunc autem totius regni viros nobiles, seque cum illis, hoc regem postulare, hoc requirere, ut hiis aliisque pernitiosis legibus antiquatis, eas restituat consuetudines, quas avus eius Rogerius comes a Roberto Guischardo prius introductas observaverit et observari preceperit. Alioquin si contra antecessorum statuta niti voluerit, hoc eos minime diutius perpessuros. Hec ad regem legatis deferentibus, respondit: malle se regno privari, vel morti, si necesse sit, audacter occurrere, quam ab eo metu vel minis indignum se pactum eliciant. Quod si depositis armis dimissisque proditoribus ad se pacifice venientes aliquid postularint, facilius eos quod petierint adepturos. Quod ubi Cacabi relatum est, displicuit universis qui aderant, et Mathei culpantes ignaviam, persuaserunt ei ut ad obsidendam urbem accederet. Quorum ille consiliis adquiescens, Panormum profectus est, tribusque fere milibus procul ab urbe cum militibus suis consedit. Rex autem interim Messanam mittit nuncios ad stratigotum populumque civitatis, ut quotcumque galeas possent viris armisque diligenter instructas, sine dilatione sibi transmicterent. At vero Panormi militum adventu precognito, videre erat desolate miserateque faciem civitatis; cives trepidos, paventes, attonitos omnemque fame strepitum arrectis auribus haurientes, et auditis animum conformantes rumoribus; alii Matheo Bonello, quum primum veniret, sese dedere cogitabant; alii, quia socios eius offenderant, timebant se suaque predam fore militibus; nemo civium spem in armis po[suerat; nemo de civitatis] defe[nsione sollicitus er]at. Hiis accedebat [quod annone] deficientis inopia future famis intolerantiam minabatur, nec enim iam frumentum eo poterat de locis finitimis comportari, cum ex omni parte viarum transitus milites custodirent. Igitur in urbe perturbata erant confusaque omnia, et siquidem Matheus Bonellus, inoffenso pergens itinere, propius accessisset, poterat utique, nemine prohibente, civitatem ingressus occupasse palatium, ipsumque regem in vincula coniecisse. Sed alio fretus consilio, Cacabum rursus iter instituit. Inter hec autem subitus Messanensium galearum adventus, civium metu sublato, regi quoque spem restituit, sed et multi milites ex interioribus Sicilie partibus ad auxilium regis confluxerant, quantum illi roboris accrescebat, tantum adverse parti diffidentie ac formidinis accedebat. Statuit ergo, resumpto spiritu, cum fortuna respirante progredi, et humilitate legationis abiecta, regiam in verbis pretendere dignitatem, cum nichil illi facilius esset quam ab humilitate ad superbiam transvolare. Rursus itaque ad Matheum Bonellum legatum misit Robertum de Sancto Iohanne Panormitanum canonicum, preclari nominis et exami[nate fidei virum, quem nulla coniuratorum unquam societas], nulla [persecutio]nis procella, cum totum sepe regnum concuteret, ab eo cui semper inheserat proposito fidelitatis avulsit. Nunquam eum blanda fortuna sic extulit, ut innate benignitati superbie quicquam aut tyrannidis admisceret; nunquam sic adversa deiecit, ut fidem suam vellet potentium virorum gratia vel cuiuslibet dignitatis pretio nundinari. Hinc eum archiepiscopus latenti semper odio prosecutus, parum perfecit, cum multas adversus eum consiliorum machinas erexisset. Hinc admiratus ei, cum aperte non posset, occulte parans insidias, obfuit quidem, sed nec omnino quod optabat effecit. Cum enim rex, a nemine rogatus vel monitus, in id incidisset voluntatis ut predicto Roberto cancellariatum dare decerneret, idque Maio cognovisset ipsius regis indicio, laudavit eius super hoc voluntatem, dicens: hoc equitati congruere et regnantis esse maiestate dignum propositum, ut qui fideliter ei diuque servierint, tandem regie liberalitatis in beneficio non fraudentur; verum quia legatos Venetiam curi a mictendos esse providerit, et ad hoc ipsius Roberti fidem et industriam constet esse perutilem, expedire ut hanc prius legationem perficiat, quatinus et regi promotionis eius uberior causa suppetat, et ille, peracta legatione, diuturni fructum servitii post laborem gratius amplectatur. Quod ubi regi persuasum est, illico Maio scripsit Petro de Castro Novo, qui tunc in Apulia capitaneus erat, uti Roberto de Sancto Iohanne in Venetiam transituro navem fragilem et vetustate dissolutam nautasque maris inscios, inertes et improvidos assignaret, ut et putrida navis ad quoslibet undarum insultus fatiscens, non sufficeret sinum Adriaticum transmetiri, nec ille nautarum peritia posset incolumis conservari. Qui, traiecto Faro, cum in Apuliam pervenisset, Tranensis archiepiscopus ei non solum hoc verbis exposuit, sed et ipsius ostendit literas admirati. At ille prudenti consilio, non veritus salutem suam auro redimere, propriis sumptibus navem nautasque conduxit, et licet multis fatigatus periculis, insidias tamen Maionis evasit. Hic igitur Cacabum profectus, post multas variasque disceptationes et controversias, eo fine conclusit negotium, ut rex omnibus hiis qui ad Matheum Bonellum confugerant galeis que sufficerent assignatis, extra regni fines eos faceret salvos et indempnes perduci; ipsum vero Matheum, omni questione remissa, tanquam fidelem suum benigne susciperet, suam ei gratiam plene restituens. Quod postquam ex parte regia sacramentis prestitis roboratum est, Matheus cum ingenti plebis alacritate Panormum veniens, tranquillitatem urbi restituit. Alii fere omnes ad galeas perducti, regni terminos exierunt.

XXI. De captione Mathei Bonelli et de Rogerio Sclavo.

Pepercit autem rex consanguineo suo Rogerio comiti Avellini quod in aliis crimen atrocissimum iudicabat, in eo putans ob etatis lubricum errorem debere non facinus appellari, simulque prece motus et lacrimis Adelicie consobrine sue, eiusdem comitis avie, que cum alium heredem superstitem non haberet, nepotem suum tenerrime diligebat; Richardum quoque de Mandra, tanquam de se benemeritum, Panormi retinens, militibus suis comestabulum eum prefecit. Erant eo tempore familiares regis, per quos negotia curie disponebat, Richardus Siracusanus electus, Silvester comes Marsicensis et Henricus Aristippus, quem tamen rex habens suspectum, latens adhuc odium dissimulabat, credens eum coniurationis in se facte fuisse participem. Sed et idem, capto rege, quasdam palacii puellas in domo sua per aliquot dies tenuerat, quod maxime regis adversus eum indignationem commoverat. Cum autem eis terrarum feudorumque distinctiones, ususque et instituta curie prorsus essent incognita, neque libri consuetudinum, quos defetarios appellant, potuissent post captum palatium inveniri, placuit regi, visumque est ne cessarium, ut Matheum notarium eductum de carcere in pristinum officium revocaret; qui cum in curia diutissime notarius extitisset, Maionisque semper adhesisset lateri, consuetudinum totius regni plenam sibi vindicabat peritiam, ut ad componendum novos defetarios, eadem prioribus continentes, putaretur sufficere. Dum hec ita Panormi geruntur, Rogerius Sclavus cum Tancredo, ducis filio, paucisque aliis, qui prius a Matheo Bonello discesserant, cum viderent eum ad iniqui pactiones federis inclinari, Buteriam, Placiam ceteraque Lombardorum oppida, que pater eius tenuerat, occupavit, et a Lombardis gratanter avideque susceptus, cum se promicterent per quantalibet eum pericula secuturos, multique etiam ad ipsum milites confluxissent, in Sarracenos prima iussit armorum auspicia prelibari; Lombardi vero nichil unquam libentius audituri, iussionis eius non tardi sunt executores effecti, et in loca finitima repentinos impetus iacientes, tam eos qui per diversa oppida Christianis erant permixti, quam eos qui separatim habitantes villas proprias possidebant, nullo sexus aut etatis habito discrimine, perimebant. Eius tunc gentis haud facile numerabilis cecidit multitudo, paucique qui, vel fuga furtim elapsi, vel Christianorum assumentes habitum, propitiam sensere fortunam, in australem Sicilie partem, ad tutiora Sarracenorum oppida confugerunt, et usque nunc adeo Lombardorum gentem exhorrent, ut non solum eam partem Sicilie deinceps habitare noluerint, verum etiam accessum eius omnino devitent. Sed et adiacentem Siracusanorum et Cathaniensium regionem Rogerius Sclavus crebris incursibus perturbabat, et tantum virtus et audacia viri circumiectis populis terrorem attulerat, ut neque regii comestabuli possent eius impetum sustinere, cum assidue numero militum inferior eis congressus victoria potiretur. Ea res denuo curiam repentino terrore concussit, nec id arbitrabatur Silvester comes absque Mathei Bonelli consilio geri, eo magis timendum illum existimans, quod curie familiarius adhereret; nam apertos hostes posse facile devitari, familiares autem inimicitias difficilius quidem, nec sine periculo precaveri. suspicabatur autem illum, ut erat natura timidus, sibi primum insidias paraturum, eo quod ad auxilium regis veniens, videretur illius impedisse propositum, et nunc quoque nichilominus impedire. Cum ergo rex precepisset stipendia militibus dari, contra Rogerium Sclavum eiusque socios educturus exercitum, persuasit ei comes ut Matheum Bonellum prius captum carceri manciparet; quem si secum duceret, se quidem hostibus suumque traditum iri exercitum, nec ad palacium de cetero rediturum incolumem. Neque vero servande iurisiurandi religioni locum esse, cum absque periurio non possit mortis periculum evitari, quod timore mortis admictitur facile veniam promereri. Placuit ergo regi quod ultro se facturum decreverat, hoc ab alio promoveri, comitisque laudavit consilium, idem sibi dudum placuisse testatus. Sciebat autem ipsum Matheum extra palatium capi non posse, neque tante quempiam temeritatis futurum, ut hoc plebi saltem persuadere niteretur. Nam illum et in ipso palatio non sine periculo captum iri, totiusque civitatis perturbationem factum hoc necessario secuturam. Verum eiusmodi popularis impetus hanc esse consuetudinem, ut ubi res peracta fuerit, in seipsum rursus deficiat, nec difficile compescatur; ideoque motum hunc populi contempnendum, neque rem propositam inde segnius peragendam. Itaque, constituto quidem ab eis die, Matheus Bonellus ad curiam vocatus est; nec defuit eius lateri qui rem ei totam ediceret comitisque dolos et consilium aperiret. Sed confidebat ab hac presumptione regem metu periurii deterrendum, nec estimabat eum, etsi iusiurandum contempneret, hoc ausurum, cum eo facto regnum amplius perturbatum iri cognosceret. Ita, neglectis amicorum consiliis, ad palatium securus ascendit; sed antequam ad regem accederet, a castellanis exceptus est et teterrimo carcere deputatus. Moxque, non solum palatii, sed et omnibus Galcule portis diligentius obseratis, armati viri per murorum ambitus sunt dispositi, ut si necessitas ingrueret, primos plebis impetus propulsarent. Quod ubi malorum audax prenuncia per populum fama dispersit, illico plurima plebis multitudo cum ipsius Mathei militibus concurrentes, ad palacium recto tendebant itinere, ut eum inde vi eximerent comitemque Silvestrum tanquam proditorem meritis penis afficerent. Qui cum portas clausas undique repperissent, omnemque viderent aditurn prohiberi, cogitabant ignem portis immittere, magnam ibidem lignorum congeriem extruentes. Cumque nichil ita possent proficere, et huc illucque aliquamdiu sine certo proposito discurrissent, tandem ex desperatione cepit animorum fervor tepescere, timore regis precipitem audaciam cohercente, subitoque cum fortuna vultum avertente conversi, quod cognatum est Siculis, maluerunt tempori servire quam fidei, quantaque prius diligentia Mathei Bonelli gratiam appetebant, tanto nunc elaborabant studio ne viderentur illius amicitiam coluisse. Neque tamen defuit, tot amicis fortune disparentibus, qui virtutis nomen auderet amplecti, et [qua] se libertate periculi contemptor animus ad promerendam glorie diuturnitat[e]m eve[niat, experiri]. Nam Ivo, quidam ex militibus eius, cum videret Adenolfum camerarium a curia redeuntem, memor inimicitiarum quas in Matheum preexercuerat, simulque dolore stimulatus, audacter in eum irruit, et equi velocitate fretus, altius ensem sublatum cerebro fugientis immersit, ac deinde, nemine prohibente, per medium civitatis elapsus, cum iam ab urbe longius abscessisset, a militibus regis comprehensus est et Panormum reductus; iussitque curia manum ei dexteram amputari. Matheus autem Bonellus, effossis oculis nervisque super talum incisis, sublatus omnino solis aspectui, in horrendum detrusus est carcerem, tam suis quam loci perpetuo tenebris obvolutus. Matheus quoque de Sancta Lucia, eiusdem consobrinus, Iohannesque Romanus, eius senescalcus, privati oculis, diversis sunt carceribus deputati.

XXII. De vindicta proditorum per diversas regni partes et de subversione Placie.

His ita peractis, velud universis iam difficultatibus superatis, rex educens exercitum, adversus Rogerium Sclavum rapto contendit itinere, primumque Placiam, nobilissimum Lombardorum oppidum, in plano situm, evertit penitus ac destruxit; ubi, cum inter Sarracenos et Christianos in exercitu fuisset orta seditio, plurima Sarracenorum multitudo cecidit, acriter in eos irruentibus Christianis, neque metu vel interminatione regis cessantibus, cum et ipse, missis ad auxilium Sarracenorum comestabulis, prohiberet eos occidi.

XIII. De castro Buterie qualiter destructa fuit.

Inde Buteriam, quo se, post auditum eius adventum, hostes contulerant, obsidione vallavit. At Rogerius Sclavus, ubi se vidit obsessum, primum socios breviter cohortatus, dehinc oppidanos admonuit ut unius essent animi, neque diversa sentirent aut regis formidarent exercitum, nam si paucis diebus equanimiter sustinerent, maximam partem Sicilie totamque Calabriam eorum secuturam exemplum; patris etiam in eos quam plurima beneficia recensebat, simulque regis exponebat atrocitatem et tyranniderri in subiectos. At illi constanter et audacissime spoponderunt, se nunquam eius defuturos imperio neque difficultatem aliquam aut periculum, quominus ei pareant, causaturos. In exercitu vero tedio iam ceperant aIfici plerique militum, quia videbant regem in obsidione diutius moraturum, neque spes erat oppidum captum iri nisi fames ingruens, quod vix in multum tempus accidere poterat, ad deditionem cogeret oppidanos. Nam et loci natura munitissimum erat, nec ad sui defensionem virtute vel audacia sub Rogerio Sclavo aut sub Tancredo prudentia consiliove poterat indigere. Ita, crebri conatus obsidentium hostibus nichil oberant, illique, licet audacter magnaque vi sepe descenderent, nichil aut parum ledebant exercitum. Rex enim, cum sciret Tancredum, fratris sui filium, astrol[ogic]is rationibus dies tam obsessis quam obsidentibus utiles previdere, ipse quoque cum astrologis suis eosdem dies diligentius attendebat, indicans familiaribus suis diem quo descensuros eos previderat, ut adversus repentinas eorum eruptiones exercitum premunirent. Sic, aliquandiu re pro tracta, difficultatem hanc solvit inter proceres et plebem in oppido nata discordia. Nam Rogerii Tancredique voluntas et consilium erat totius oppidi frumentum adunatum tam militibus quam oppidanis per equas portiones distribui. Plebs vero negabat victualia sua publicatum iri volebantque singulis oppidanis singulos milites assignari, ut eis in domibus suis necessaria providerent. Quod militibus suspectum quidem et fidei vacillalltis indicium videbatur cepit ergo plebs a militibus plurimum dissidere, adeo quidem ut se regi dedere militesque regios in oppidum latenter introducere molirentur. Sed ubi Rogerius Sclavus et qui cum eo erant hoc illorum percepere consilium, rebus omnibus iam diffidentes, statuerunt ipsi quoque pacisci cum rege, ut, oppido recepto, salvos atque incolumes eos abire permicteret. Quod eis facile rex concessit, cum neque se tam mature speraret [oppido potiturum] et, necessitate cogente, proponeret in Italiam sine dilatione transire. Robertus enim comes Lorotelli, dum Siciliam fortuna crebris tumultibus fatigaret, maximam regni partem invadens, usque Orgeolum pervenerat, quod in Apulie Calabrieque confinio situm est. Omnesque comites, qui primum ob admirati scelera rebelles extiterant, postmodurn de regis gratia desperantes, illi se coniunxerant, preter Gillebertum Gravine comitem, qui regis gratiam consanguinee sue regine precibus impetraverat, et relicta societate comitum, exercitui preerat in Apulia, Roberti comitis impetum quantum poterat moraturus. In Calabria quoque comitissa Catacensis ad eum defecerat, Tabernamque, castrum fortissimum, tam militibus quam aliis rebus necessariis premunierat, ut si regem Farum transire contigeret, eo se cum matre sua posset secure recipere.

XXIIII. De habitatione Butherie.

Rex itaque, iuxta quod pactum fuerat, dimissis hostibus receptaque ac destructa Buteria, deinceps eam habitari prohibuit, ac non multo post, aucto exercitu, in Apuliam transiturus, Tabernam obsidere disposuit. Prius tamen, ne quid in Calabrie partibus improvisi repperiret obstaculi, Rogerium Marturanensem, qui non parve tunc [auctori]tatis apud Calabros habebatur, in Siciliam evocatum, cum proditionis eum argueret, in carcerem retrudi iussit oculisque privari, neque convictum neque sollempniter iure confessum, prout ordo iudiciarius exposcebat. Cum ergo Tabernam exercitum transduxisset, iniquam positionem loci et conscensum arduum conspicatus, cum omnes fere de captione oppidi desperantes censerent in Apuliam ad maiora negocia properandum, interimque Tabernam omitti debere usque ad reditum, nec ibi multum tempus inefficaciter consumendum, constanter asseruit non prius inde se quam oppidum captum fuerit abscessurum; ipsaque die tam milites quam pedites armari precepit et ad oppidum oppugnandum, impetu facto, conscendere. oppidani vero, desuper missis molaribus, et dolia que peracutis arrnata claviculis ad murum suspenderant per precipitium dimictentes, obrepentium multitudinem proterentes facile proturbabant: Quorum plurimis interfectis, reliqui frustra multumque fatigati, plerique affecti vulneribus ad exercitum redierunt. Paucis autem interiectis diebus, iubente rege, denuo viros armari temptarique fortunam omnes ad bucinarum sonitum unanimiter irruentes, primo tumulum quemdam magnis occupavere conatibus, arduum quidem sed modica superius distentum planicie, qui ex uno latere muris oppidi contiguis adherebat; dehinc illatis scalis, primo muros impetu non sine rei periculo transcenderunt. Neque satis video quin tam facilis in oppidum irruptio fieri potuit, nisi quod oppidani loci fortitudini temere confidentes, muros negligentius observabant; nec enim ibi proditione vel oppidanorum discordia quicquam accidit, et militum eis virtus ac copia suppetebat ducesque bellicarum rerum expertissimi, quibus et ad audendum animus et ad providendum discretio non deesset. Hoc utique constat quod misere turpiterque captum oppidum, milites depredati, comitissam et matrem eius, ipsiusque rei principes Alferium et Thomam, eiusdem comitisse iunioris avunculos, ad regem cum aliis plerisque militibus perduxerunt. Quorum Alferius ibidem iussu regis est supplicio destinatus; Thomas vero Messane suspensus; reliqui milites, partim abscissione manuum, partim oculorum amissionc mulctati. porro comitissa cum matre sua Messanam, inde Panormum traducta est carceri mancipanda. Quod ubi nunciatum est comiti Lorotelli, Tabernam preter spem et opinionem omnium subito captam atque deletam, licet equitum peditumque numero longe regis anteiret exercitum, metuens Longobardorum fidem ancipitem, quam non sine magno periculo dampnoque sepe probaverat, maluit cedere, quam belli fortunam cum infidis militibus experiri, Tarentumque reversus, aliquot ibi milites ad urbis presidium dereliquit; inde quedam oppida, veluti cohortandi roborandique causa pervadens, cepit paulatim in Aprutiorum terram iter deflectere. Eisdem diebus gaytus Iohar eunuchus, magister camerarius palatii, cum in exercitu multas a rege preter meritum, ut aiebat, iniurias pertulisset ac verbera, cum sigillis regiis ad comitem Lorotelli transfugiens, in itinere captus est et ad regem perductus; quem rex impositum lintri, deduci iussit in pelagus ibique submergi. Inde Tarentum perveniens, cum urbem facile recepisset, quosdam milites Roberti comitis, quos ei cives reddiderant, extra civitatem suspendit; totamque dehinc Apuliam ac Terram Laboris pertransiens, universa recepit que prius hostes invaserant. Quantum enim inconsulte dudum ab eo desciverant, tanta nunc ad eum levitate pariter confluebant. Universas etiam civitates et oppida quecumque comitem Lorotelli receperant vel aliquatenus ei consentiendo visa fuerant recepisse, certam pecunie quantitatem, redemptionis nomine, datum iri constituit, volens ea pecunia quod de thesauris suis imminutum fuerat resarcire; simulque iustum existimans, ut qui domos et possessiones suas hostibus se dedendo debuerant de rigore iu ris amictere, levis altem eas pretio redimere cogerentur. Preterea Ionatas comes Consanus, Richardus comes Fundanus, Rogerius comes Acerranus Mariusque Burrellus et alii qui societatem eorum secuti fuerant, regis adventu perterriti, partim in Aprutium, partim in Campaniam transfugerunt. Rogerius quoque comesAvellini regis iram censuit declinandam, eo quod nuper iniussu curie, filiam Phenicie le Sancto Severino duxisset uxorem, cuius etiam filius Willelmus de Sancto Severino, cum Comite fugiens, furorem regium declinavit. Comitissa vero, cum obsessum castellum defendere niteretur, capta est et cum matre sua Phenicia Panormum transvecta. Dum hec in Italia gererentur, interim fortuna [Panormi n]ovo malignandi genere [sevi]ebat, regisque discessum e Sicilia multorum est periclitatio consecuta. Nam gaytus Martinus eunuchus, quem rex ad custodiam civitatis ac palacii Panormi reliquerat, cum in captione palacii fratrem suum a Christianis sciret occisum, nec eius facti certos repperisset auctores, in omnes Christianos atrociter occulteque deseviens, fratris mortem omnibus imputabat. Cum ergo plerique civium accusarentur quod palacium cum proditoribus ingressi, multam inde pecuniam abstraxissent, idque iuxta curie consuetudinem accusatores monomachia se probaturos assererent, eorum probationes tam prompte quam libenter admisit et victores quidem tamquam de rege benemeritos collaudans, penas victis atrocissimas irrogavit, nactusque tempus ad ulciscendum fratrem ydoneum,quod a paucorum temeritate fuerat inchoatum, ad multorum traxit perniciem. Hortabatur enim iuvenes et propositis premiis incitabat eos, maxime quibus nullum aut tenue patrimonium erat, quosque virtute corporis partam gloriam affectare cognoverat, ut eiusmodi civium accusationibus audacter insisterent, dicens ob id ipsum eos efficacissime regis posse gratiam promereri, et siquidem eos vinci contingeret, nichil mali passuros cum regis ipsius causam agere viderentur. tantaque iam urbem rabies et furor incesserat, ut quisquis adversus quempiam vetus odium exercebat, vel cum alio forte litigans in verborum proruperat contumeliam, statim ad gayti Martini pretorium convolabat, qui semper ad huiusmodi suscipiendas actiones paratissimus, omnibus sui copiam faciebat, his de rebus maxime cogniturus. Eorum autem quos vinci contigerat, alios videntibus Sarracenis et illudentibus suspendebat, alios diuturnis cesos verberibus, diversis afficiebat tormentis, et in hiis accusationibus admictendis summam diligentiam adhibebat; sed cum in campum pugnaturi descenderent, sua parum interesse censebat uter eorum victoria potiretur, dum fratris mor tem posset in altero vindicare. At, ubi iam continuis malis et penarum atrocitate perterritis civibus, rarus procedebat accusator qui monomachie vellet subire discrimen, placuit mulierum quoque, non solum honestarurn et que integre erant opinionis, verum impudicarum etiam et infamium delationes admictere; statuitque servos nichilominus et ancillas super huiusmodi licite postulare. Quorum sepe suggestionibus vice probationum admissis, multorum quidem et opinionem lesit, et fortunam exhausit, et corpora penis affecit.

Interea rex, totius Apulie rebus se datis tumultuque composito, Salernum accessit. cuius adventu precognito, maxima pars eorum qui dissensionis principes fuerant, quos Salernitani capiturinos appellant, fugerunt eo quod comitibus Marioque Burrello iuraverant. Cum autem Salernitanorum maiores regi vellent occurrere, rogaturi ut urbem ingrederetur simulque ut, coniurationis principes universos fugisse nunciantes, eos qui remanserant excusarent, ille nec urbem ingredi voluit et eos a conspectu suo submoveri precepit. Nam adversus Salernitanos plurimum indignationis conceperat et exemplo Bari totam decreverat destruere civitatem. sed Matheus notarius, familiaris curie, cum et ipse salernitanus esset, alios regis familiares, Richardum Siracusanum electum et Silvestrum comitem, multis precibus t exoravit, ut modis omnibus eniterentur ne tanta tamque nobilis civitas deperiret. Henricus enim Aristippus, antequam in Apuliam pervenisset, iubente rege, captus fuerat et Panormum reductus, qui etiam in carcere, p[os]t non multum temporis, miserie simul et vivendi modum sortitus est electus ergo Siracusanus et Silvester comes diu multumque regi supplicantes, multis ei rationibus persuadere conabantur urbem opinatissimam totique regno non parum decoris afferentem, ob paucorum scelera non oportere destrui, cum omnes ex urbe proditores aufugerint, ac si forte quospiam illorum remansisse contigerit, eorum incumbendum suppliciis, neque populum immeritum ob aliena crimina puniendum. Rex autem, cum difficile primum huiusmodi persuasiones admicteret, demum tamen multis assertionibus emollitus, ab urbis excidio se temperaturum spopondit, precipiens stratigoto et iudicibus, ut quotquot de numero coniuratorum in urbe remanserant ad se vinctos perducerent. At illi paucos ei viros, quasi dissensionis principes, tradiderunt, quos ipsa die iussit suspendi. Inter eos autem vir quidam eidem supplicio deputatus, iudicio totius fere civitatis innoxius, qui, ut communis civium erat assertio, non modo contra regem nemini prestiterat iusiurandum, sed nec unquam in urbe visus fuerat seditiose quicquam egisse. Verum Matheus notarius, iurgiorum iniurias ab illo propinquis suis illatas atrociter ulcisci desiderans, falso sug gesserat regi totius eum mali quod Salerni gestum fuerat caput et principium extitisse, cuius statim innocentia manifestis est indiciis declarata, et evidenter apparuit aliquid fuisse contra iusticiam perpetratum, quod iusti rerum omnium iudicis oculos offendisset. Cum enim adeo serenus esset aer ut nullum prorsus in eo nubis vestigium appareret, tantl repente tempestas exorta est, tonitrua, choruscationes et im brium in inundatio subsecuta, ut per totum exercitum mstar rapidissimi torrentis aqua decurreret, et tam ipsius regis, quam ceterorum omnium tentoria, paxillis avulsis ruptisque funibus, procella subvelteret; tantusque regem et universum exercitum terror invasit, ut rerum omnium iactura posthabita, cogerentur de salute propria desperare. Illud ctiam ad eius rei vindictarn plerique refermlt, quod postmodum Mathei notarii propinquis accidit, non sine totius dispendio civitatis. Nam cum idem Matheus adolescentem quemdam ncptis sue nuptias recusantem auctoritate metuque curie coegisset, et au contrahenda sponsalicia corrogati de maioril.us civitatis cum uxoribus plurimi convenissent, repente corruens domus, viros nobiles ac mulieres circiter .LX., cum ipsa puella que nuptui tradebatur, oppressit. Ea res Salernitanorum animos non aliter conturbavit quam si barbaris irruentibus capte iam urbis viderent excidium imminere. Mulieres huc illuc sparsis crinibus discurrentes, vicos et plateas ululatu complebant; civium autem quidam extrahendis de ruina corporibus operarn dabant; alii domestica lugebant incommoda vel amicorum mestitiam solabantur; nonnulli quoque miseram desolate civitatis fortunam mirabantur attoniti. Nam et, apothecis clausis, contractus nulli fiebant, et scole, velud indicto silentio, quiescebant, ipsosque iudices miserandum urbis ac triste iustitium ab examinandarum litium cognitione suspenderat. Tota civitas luctui vacans Mathei notarii detestabatur scelera, qui tanti causam prestitisset incommodi. sed et de rege nichilominus, ubi iam supra meturm dolor excreverat, inconsulte plurima loquebantur. Verum hec eatenus preoccupasse licuerit, ne maiores evagandi licentiam turbulenta narrationis series consequeretur. Itaque rex, ubi sedata vidit omnia neque iam hostes uspiam compa[rere, quorum alii transfretarant in Greciam, alii cum comite Lorotelli ad imperatorem Alemannorum confugerant, plerique rerum omnium inopes in Campania morabantur, reversus in Siciliam, pa]latio [se conclusit et otio] quietique [vacare post la]borem disposuit, confidens non facile deinceps in regno quisquam turbinis emersurum. Nec multo post, moriente Silvestro comite, Siracusanus electus et Matheus notarius soli consilio regis intererant et regni disponebant negotia, quibus socius datus est gaytus Petrus eunuchus, qui post mortem gayti toharii fuerat magister camerarius palacii constitutus.

Matheus ergo notarius, cum iam plurimum posset in curia, disposuerat admirati ritus et consuetudines imitari, omnibusque se prebens affabilem, eis maxime quos oderat arridebat ipsumque regem adulationibus iam ceperat demulcere, sciens ob id ipsum Maionem ei maxime placuisse. Largitatem vero Maionis, avaritia prepeditus, imitari non poterat, nec illi se, cum impeditioris esset lingue, facundia similem exhibere. Sed et abiectus generique concors animus in eam que Maionem foverat regnan[di spem non suffi]ciebat illum [attolier]e, licet totis nisibus affectare et perquirere videretur, ut solus regia preditus familiaritate, locum admirati plenius obtinerct, cum nomcn efficaciter, rege vivente, sperare non posset. Neque vero Siracusani electi, college sui, fidelius amicitiam excolebat aut alio venerabatur affectu, quam admiratus Panormitanum olim archiepiscopum diligebat. Electus autem non multum eiusmodi versutiis et simulationibus operam dare decreverat ipsique regi maiori quadam fiducia loquebatur, indignum honestate sua iutlicans catenus illi blandiri, ut vel occultaret veritatem, vel falsa pro veris impudenter ingereret.

Eo tempore, post subactos hostes et pacem integre restitutam, cum rex nichil ultra sibi crederct formidamdum, repentinus eum casus edocuit ita fortunam plerumque mortales eludere, ut ubi quis minus precaverit, citius dampnum aut periculum incurratur. pauci namque viri, qui divcrsis cx causis adhuc in carcere tenebantur, ne palatium quandoque nulluill ciramlidis prctenderet argumentunl, cum ianl de venia desperanltes, vivendi tedio vexarentur, fortune se commissum ire decreverant, ut vel, ea favente ceptis, evaderent, vel adversante, [morti potius vellent] occurrere, quam eiusmo[di mise]riis affigi, diutius [perpetuis hor]rendorulu carcerum pedorillus cruciandi. Itaque, custodibus carcerum multis promissionis pactionicbus precorruptis, nacti tempus congruum, quo post distractam curiam palatiun] inobservatum remanserat, cum pauci quidem essent numero, sed virtute prestantes, impetu facto, primum ad portam palatii descenderunt, eo consilio ducti, ut Ansaldo castellano, quem ibi sedere cognoverant, interfecto, facilius reliqua perpetrarent. At ille, cum eos subito respexisset iam ei sublatis ensibus imminentes, nichil ex timore perturbato consilio, extra portam que semiaperta erat, tam provide quam prompte desiliens, eamdem toto conamine post se retractam, venientibus illis, opposuit, inter extrinsecam intrinsecamque portam loco tutissimo constitutus. Illi vero spe frustrati, ad inferiorem ingressum palatii se transtulerunt, sive ut ad regem indcflexo gressu contenderent, sive ut ibidem in scolis regis filios invenirent, quos eorum preceptor Gualterius, Cephaludensis archidiaconus, in campanarium, primis rei motibus precognitis, asportarat. acciderat autem [gayto Martino post primum ianuam in introitu sedenti viros quosdam assistere, quorum unus, irruentibus illis, obs ium se dedit, et primos ictus excipiens, eorum impetum retardavit, spemque sustulit. interim enim] gaytus Martinus, foribus obseratis, intra palatium se recepit. Ita, cum nichil eorum que speraverant effecissent, subita virorum multitudille circumventi, que cum Odone magistro stabuli repente confluxerant, ad unum omnes interfecti sunt. Cadavera eorum, proiecta canibus, prohibuit curia sepeliri. Rex autem, ut eiusmodi casus discrimen in posterum amputaret, et quod ei bis acciderat non oporteret eventurum denuo formi dari, omnes incarceratos e palatio censuit removendos; quorum alios iussit ad castellum maris tran sferri, alios per di versa Sicilie castella distribui. Robertus autem Calataboianensis, magister castelli maris, ultime crudelitatis homo, cum esset eunuchorum amicissimus et eorum omnino devotus obsequiis, quoscumque Christianorum captos ad eum perduci contigerat, ingentibus cathenis oneratos, crebris torquebat verberibus, et eos in nova quedam detrudebat ergastula, que ut antecessorum videretur tyrannidem superasse, plena [fetoris ac formidinis] ipse constru[xerat. Cives] etiam multis afficiebat iniuriis, quotiensque adversus eorum aliquem privatum habebat odium, aut eius domum, vineam, hortum, vel omnino talium quidpiam affectabat, accusabat apud gaytum Petrum, iussumque capi, tam diu fame, siti penisque variis affligebat, donec rem suam, ut evaderet, gratis dare vel minoris quam valeret distrahere cogeretur. Volens autem plenius eunuchorum gratiam promereri, falso suggessit gayto Petro multos proditorum per Siciliam maximeque per Lombardorum oppida remansisse, qui et opibus affluerent et largissima predia possiderent, impetravitque ut eosdem liceret ei capere et quantam posset ab eis pecuniam extorquere. Ea preditus potestate, multos viros innoxios per diversa loca Sicilie condempnavit, quibus hoc solum obfuir, quod unde mitigari possct eunuchorum cupilitas inexpleta penes ipsos contigit reperiri; sed et Barthololmeus Parisinus aliique iusticiarii, stratigoti, camerarii, catapalli, gayti Petri patrociniis innitentes, innumeris plebem rapinis et iniuriis atterebant. Hoc in omnibus iudiciis precipuum atttndentes, ut ab utralibet partium vel ab utraque, si fieri posset, pecuniam extorquerent; per totam autem Apuliam et Terram Laboris in eos plurimum qui minus poterant redemptionis exactio seviebat, expediretque regno Sicilie hostilibus adhuc incursibus fatigari, ne domesticis populandum predonibus traderetur.

XXV. De regis obitu et creatione regis Willelmi filii.

Cum ergo regnum ab extrinsecis tumultibus aliquando quievisset, rex autem interim otio quietique vacaret, timens ne quevis occasio voluptuosum otium impediret, familiares suos premonuerat ut nichil ei quod mestitiam aut sollicitudinem posset ingerere nunciarent, ac se totum deinceps voluptati devovens, cepit animo latius evagari, cogitans ut quia pater eius Favariam, Minenium aliaque delectabilia loca fecerat, ipse quoque palatium construeret, quod commodius ac diligentius compositum, videretur universis patris operibus premillere. Cuius parte maxima, mira celeritate, non sinc magnis sumptibus expedita, antequam supremam operi manum imponeret, dissenteriam incurrens cepit diuturno morbo dissolvi. Ac duorum fere mensium spatio protracta valetudine, denuo convalescens, cum iam eum medici crederent evasurum, repente, recidivo morbo consumptus, interiit qui, cum adhuc in extremis ageret, magnatibus curie convocatis et archiepiscopis Salernitano Reginoque presenrtibus, ultimam] voluntatem suam exponens, Willelmum maiorem filium post se regnatum ire constituit; Henricum vero principatu Capue, quem dudum ei concesserat, voluit esse contentum; reginam autem precepit totius regni curam et administrationem, que vulgo balium appellatur, tamdiu gerere dum puer cius discretionis esset que negotiis provide disponendis sufficcre putaretur electum quoque Siracusanum, gaytum Petrum, Matlleum notarium, quos ipse sibi farniliares elegerat, in eadem iussit famitiaritate curie permanere, ut eorum regina consilio que gerenda viderentur disponerct. Nec multo post, ingruente rmortis articulo, communi iam luce defungens, presentibus illis atque flentibus, regno vitaque sc pariter abdicavit. At illi, metuelltes ne subito dispersus rumor in populo motus quoslibet excitarct, iusserunt eum interim in ipso palatio sepeliri, simulantes eum adlzuc vivere, donec ad curiam proceribus evocatis, que ad coronandum regem putabantur necessaria prepararent quod ubi paucis dicbus peractuol est, primum in palatio morc lugubri funere conclamato, repente totius luctus subsequutus est civitatis. Moxque proceres cum epis[copis et magnatibus curie, de loco] ubi [sepultum fuerat,] in capellam [corpus regium] transtulerunt. Universi quoque cives, nigris induti vestibus, usque in diem tertium in eodem habitu permanserunt. Per totum autem hoc triduum mulieres nobilesque matrone, maxime sarracene, quibus ex morte regis dolor non fictus obvenerat, saccis operte, passis crinibus et die noctuque turmatim incedentes, ancillarum preeunte multitudine, totam civitatem ululatu complebant ad pulsata tympana cantu flebili respolldentes.

At ubi dies transierunt luctui publico deputati, Willelmus, qui iam fere .XIIII. annum etatis attigerat, sub ingenti plebis gaudio rex creatus, per urbem sollempniter equitavit. Qui cum pulcherrimus esset, ca tamen die, nescio quo pacto, pulcrior apparens et augustiorem quamdam in vultu preferens venustatem, adeo gratiam et favorem omnium promeruit, ut etiam hii qui patrem eius atrociter oderant neque putabantur fidem unquam eius heredibus servaturi, dicerent humanitatis eum terminos transgressurum qui adversus puerum hunc aliquid impie moliretur. Sufficere enim malorum auctorem sublatum esse de medio, nec innocenti [debere puero patris tyrannidem] imputari [erat autem eius puer] pulcritudi[nis que facilius] quidem parem excludere videretur, quam superiorem admictere. Itaque regina, ut plebem ac proceres sibi filioque gratos efficeret, statuit eorum gratiam copia meritorum elicere, et fidem, si fieri posset, immensis saltem beneficiis extorquere ac primum universa recludi iussit ergastula plurimamque multitudinem virorum, tam in Sicilia quam in adiacentibus insulis, liberavit. Inde redemptionis onus inaportabile, quod totam Apuliam Terramque Laboris ultima iam desperatione concusserat, omnino censuit amovendum, scripsitque magistris camerariis ut a nemine deinceps quicquam nomine redemptionis exigerent. Familiares autem curie non in eo gradu quo fuerant aut dignitatis equalitate voluit permanere; nam gayto Petro summa rerum omnium potestate concessa, super omnes eminentiori loco constituens, electum Siracusanum Matheumque notarium precepit, ut eius coadiutores, interesse quidem consiliis et familiares appellari, sed eius in omnibus imperio subservire.

XXVI. De regina et officialibus eius.

Idem Petrus, licet parum consulti pectoris et inconstantis esset animi, mansuetus tamen, benignus et affabilis erat et nullum in actibus suis ma[lignandi] preferens argumentum. Largitatem quoque pre cunctis amplectens virtutibus, dare quam accipere beatius estimabat, unde et milites eum plurimum diligebant et eius per omnia voluntatem et imperia sequebantur, et nisi gentile vitium innatam viri mansuetudinem prepediret, nec eum pateretur christiani nominis odium penitus abiecisse, regnum Sicilie multa sub eo tranquillitate gauderet. Erant eo tempore Panormi circa curiam commorantes archiepiscopi quidem Rumoaldus Salernitanus et Rogerius Reginus; episcopi vero Gentilis Agrigentinus et Tustinus Mazariensis. Quorum Gentilis Agrigentinus episcopus, ob timorem regis diu simulate religionis umbram amplexus, sub eius obtentu popularis laudis gloriam venabatur et diuturnis ieiuniis satagebat favorem regium promereri. post obitum vero regis, sublato iam metu, cepit, velud excusso freno, liberius evagari, et omissis ieiuniis, dissolutiorem vitam agere, convocatisque militibus, crebra convivia splendidissima celebrare; interim inter epulas loqui plurimum et, quod ei familiare semper fuit, de rebus notissimis audacter mentiri, ut qui consuetudinem eius iam habebant expertam ipsius impudentiam deriderent, qui vero minus eum noverant mirarentur apertissimam falsitatem [episcopum tam impuden]ter astruere. tum genus suum operaque sua magnifice loquebatur, tum se spondebat si familiaris esset curie malas omnes consuetudines abrasurum, neque sub se notariorum et hostiariorum ceterorumque officialium curie rapinis et exactionibus locum fore, sed ad certum mensure compendium omnia restringenda; electoque Siracusano maxime detrahens, multorum ei conflabat odium et apud plebem proceresque eius opinionem ledere conabatur, summa diligentia perquirens et excogitans ut a curia posset occasione qualibet amoveri. Oderat autem illum, eo quod solus videbatur suum impedire desiderium, et rem sibi diu multumque desideratam preripere conabatur. Ad optinendam enim Panormitane sedem ecclesie totis ambo nisibus anelabant. Hic igitur archiepiscopo Regino, viro inexplete cupiditatis et avaritie, qui ut propriis sumptibus parceret, aliene mense nidore facile trahebatur, crebris ac splendidis inescato conviviis, adversus electum Siracusanum eius animum irritavit, eumque sibi socium adhibens, archiepiscopum Salernitanum eiusdem veneno conspirationis infecit, dicens electi Siracusani superbiam iam ulterius sustineri [non posse, satis] eum superque de [rapinis pauperu]m ingentem [coacervasse pecuni]am et inferendo multas iniurias, nec ipsis quidem episcopis pepercisse. nunc elaborandum ut a curia separatus tandem intelligat alicuius eos esse momenti quos, in familiaritate regia constitutus, erecto collo rigentique cervice, grandia verba trutinans, tanquam sibi subiectos despexerit nulloque dignos honore putaverit. Matheoque notario non difficile persuasum est, ut eidem se societati coniungeret, quem adversus electum invidie pridem stimulus incitarat. Occulte tamen id se facturum promisit, ne crudelitas nimia videretur in eum repente sine manifesta causa patenter irruere, cuius diu socius extitisset. Timebat enim ne forte res aliorsum ac opinabantur vergeret, ideoque se non audebat hostem apertum ostendere. Enimvero, preter eas que dicte sunt privatas singulorum inimicitias, alia quoque causa suberat que in odium electi satis eos efficaciter inducebat. Aiebant enim Transalpine gentis superbiam, que hactenus potestate predita curie fretaque regum amicitia Longobardos impune multis exacerbasset iniuriis, deinceps a curia penitus excl[udendam, si prius ele]ctum amov[eri contigerit. eo] namque seme[l expulso, nec eius] gentis quempiam [in curia re]mansurum, ipsumque regem, cum ad etatem discretam pervenerit, eos habiturum familiares inter quos nutritus fuerit et quos eum usus longevus consuetudoque docuerit, neque peregrinis et advenis, quorum mores ut ignotos abhorreat, dignitates curie collaturum. Ceperunt itaque cum gayto Petro singulis diebus equitare, frequenter ei assistere et honorem ac reverentiam, ultra quam episcopalis pateretur dignitas, exhibere. Inde familiarius eum admonent ut notos et amicos circa se semper habeat, nec ignotum quempiam ad se patiatur accedere. Nam electum Siracusanum, cum in curia superiorem pati non possit, cum quibusdam aliis inisse consilium ut ipsum interfici faciat, ideoque dandam operam ut illius possint insidie precaveri. Ille, ut erat pronus quicquid sibi suggestum foret credere, collaudans eos, rem ad amicorum transfert notitiam, quorum consilio statuit non solum a curia Siracusanum electum expellere, verum etiam eligere [viros qui eum in] ipsius ingressu palatii gladiis exceptum confoderent. interimque regis militibus eorumque comestabulis denunciari precepit, ut nullus eorum cum electo deinceps equitare vel ad curiam euntem sequi presumeret. Electus, licet multorum relatu que facta fuerant agnovisset, neque se tamen adversus eorum consilium aliquatenus premunivit, neque segnius ob hoc ad curiam singulis diebus ascendit, ut quicumque periculum rei cognoverant securitatem illius et fiduciam mirarentur. Cumque sepe palatium ingressus propositas insidias offendisset, eo viso gaytus Petrus, ut erat natura mitissimus, ad eius salutationem statim mutabat consilium, et a perpetrando scelere milites avertebat, illoque recedente, crebris episcoporum suggestionibus denuo stimulatus, spondebat se proculdubio quod suaderent facturum. Ubi ad rem ventum erat rursus a proposito decidebat. Videntes autem episcopi Matheusque notarius rem inutiliter diu protrahi, persuaserunt ei ut quia vellet in impium pius esse, bonumque pro malo reddere decrevisset, saltem illum a curie familiaritate semotum, ad episcopatum suum transmicteret, eius[que loco Salerni]tanum archiepiscopum subrogaret. quod ille se facturum promisit, parumque diligenter rem exequens, eorum animos expectatione longa speque dubia suspendebat, ceterique iam dilationis tedio fatigati, ab eo quod inceperant facile destitissent, nisi quod archiepiscopus Reginus continuis eos persuasionum stimulis incitabat. Summo namque mane domos illorum incipiens circuire, ad perficiendum susceptum negotium singulos incitabat, et ne deficiendo tepescerent, hortabatur increpansque desidiam illorum et inhertes eos appellans, eiusmodi exhortationibus totum diei spatium consumebat et diffidentes animos in spem iterum erigebat. Adhuc enim ob sanctitatis opinionem omnes eum venerabantur et eius libenter admictebant consilium, nondum ipsius ypocrisi denudata. Erat autem etate iam vergens in senium; statura procerus; ultima consumptus et extenuatus macie; vocem adeo debilem habens ut quasi sibilus audiretur; faciem vero totumque corpus nigredini mixtus pallor infecerat, ut sepultis quam viventibus videretur affinior, habitumque mentis color extrinsecus indicaret; laborem nullum difficilem estima[bat, unde lucri quid]piam speraretur; [famis ac sitis u]ltra morem hu[manum patiens], ut sumptibus [parceret; domi] nunquam inter epulas letus, in alieno nunquam tristis convivio; totos sepissime dies ieiunus pertransiens, expectabat ut eum aliquis invitaret, frequenter enim consueverat eum vocare episcopus Agrigentinus aliique qui consuetudinem eius cognoverant. Huius indesinenter monitis Salernitanus archiepiscopus eiusque socii, velud quibusdam stimulis incitati, multas adversus electum Siracusanum machinationum adinventiones et versutias consumebant. regina vero nichilominus eisdem consentiebat consiliis, nec illius ipsi persecutio displicebat, eo quod adhuc vivente marito suo, cum pro quibusdam negotiis suis aliquotiens electo preces porrigeret, ille ut in prosperis semper elatus, contemptorem induebat animum, superbe nunciis mordaciterque respondens, nunquam eius petitiones efficaciter admictebat. Sed et Iohannes Neapolitanus, Ecclesie Romane cardinal, qui forte tunc aderat, videns eo scismate curiam laborare, partes suas interponere studuit, et gayto Petro consentiens, electum a curia nitebatur expe[llere; quod eo] consilio fac[ere putabatur, quia] gayto Petro [deincepsque per] eum regine [persuaderi posse credebat ut Panormitanam ecclesiam ei regendam committerent, ipsosque sperabat dissensionis auctores ob invidiam electi facile consensuros. Dum ita Siracusanus electus gravi persecutionis turbine quateretur, nunciatum est Panormi Gillebertum comitem Gravinensem, regine consanguineum, post auditam regis mortem, ad curiam venientem, Farum transiisse. Quo permoti rumore, persecutores electi paulisper ab inceptis machinis quieverunt ad aliam necessario deliberationem traducti. Constabat enim ob hoc venire comitem, ut totius regni magister capitaneus constitutus, negotia curie, post reginam, principe loco disponeret. Sed neque regine sic ferebat animus ut gaytum Petrum, quem plurimum diligebat, secundo post aliquem loco poneret, nec ea comes venerat manu militum premunitus, ut, ipsa nolente, ceteros posset a curia familiares excludere. Electus ergo, missis ad eum occulte nunciis, persecutionem suam et quas passus esset iniurias illi aperuit, [monuitque ut circumspecte] se habens, Siculorum precaveret fallacias, sciturus a gayto Petro ceterisque sociis eius proculdubio sibi paratum iri insidias. Ad hec electo comes rescripsit ut securus de cetero permaneret, nam se diligenter super hiis omnibus se ipsius consilio provisurum. Cum autem Panormum venisset, ceperunt ad eum gayti Petri fautores crebrius convenire, studium eius et prudentiam laudare, quod audita regis morte, sine dilatione reginam consolatum venerit, dein absentantes illi blandiri, et se suaque voluntati eius exponere. Interim ei latenter apud reginam, tum per se ipsos, tum etiam interposita cardinalis auctoritate, detrahere. Nam et ipsa postmodum prodente, cognitum est Iohannem Neapolitanum ei suggessisse et paratum fuisse iurare, quod comes illi balium et omnem imperandi facultatem auferre sibique transsumere conaretur. Comes, ubi certius expectationem suam animadvertit eludi neque bonum erga se reginam animum gerere, statuit asperioribus cum ea verbis agere, eamque presente gayto Petro secretius alloquens, cum de rebus illam plurimis convenisset, subiecit rem omnibus videri dignam miraculo, quod non aliter curiam [ordinaret, cum in eo sta]tu non posset diutius permanere. Iam enim universos proceres indignari, quod omissis comitibus aliisque viris prudentibus quorum oportebat consilio curiam regi, toti regno servum effeminatum prefecerit. Nec enim regem sanum habuisse consilium aut eius debere super hoc iussionem impleri, qui viros contemptibiles, immo deviratos homines ad regimen regni putaverit posse sufficere. Sed et hoc insanius esse quod adversus electum Siracusanum, virum prudentem regnoque necessarium, ob quem solum in consulta regis decreta videbantur atiquatenus excusari, nescio qui conspiratores eam commoverint et ipsum a curia censeant amovendum. At illa respondit: regis ultimam voluntatem quam maxime deceat observari, sua nunquam infirmatum iri opera. Quod si gaytus Petrus ad administrationem regni parum sufficiens putabatur, ipse cum eo familiaris in curia remaneret, ut auctoritate et prudentia sua quod deerat curie suppleretur. Tunc indignatus comes: "bene", inquit, "honorem michi debitum ut consanguineo detulisti, preclare michi locum reservans dignitatis que servo tuo parem me facere dispo[nebas. At ego] mores inge[niumque tuum co]gnovi, neque [me latet consili]um tuum; sci]o te quidem fac]turam ut ab administratione regni turpiter expellaris; iam enim per totam Apuliam opera tua fama dispersit; iam hic etiam quod plenius ibi dicta corroboret intellexi". Hiis aliisque non mitioribus eam verbis aggressus, deincepsque paulatim in apertam verborum contumeliam prorumpens, tandem ad lacrymas coactam nichilo tamen segnius eius proposito reluctantem deseruit, iratusque domum reversus est. At gaytus Petrus, cum aperte comitis animum ex ipsis dictis, ut presens aderat, cognovisset, arbitratus ei viribus resistendum, cepit animos militum beneficiis sibi largisque donis allicere. Erant tunc consiliorum eius participes duo viri nobiles, in quibus maxime confidebat: Hugo filius Atonis, vir tam prudens quam armis strenuus, quem militibus suis ipse prefecerat, et Richardus de Mandra, magister comestabulus, qui cum Roberto comite Lorotelli rebus diu bellicis insudaverat, audacie plurimum habens, prudentie parum: proceres ergo ceterique viri nobiles quicumque predia vel feudorum quicpiam possidebant, comitem malebant pre[esse curie capitaneumque constitui; milites vero stipendiarii, cum comestabulo suo, preter paucos Transmontanos, gayti Petri munera sequebantur. Qui, cum Richardi comestabuli fidem multis sibi non ambigeret beneficiis] obligatam, eo tendebat ut eumdem factum comitem quasi propugnaculum quoddam adversus comitem Gravinensem erigeret, ut velut ex equo deinceps comes comiti plena posset auctoritate resistere. Quod non difficile, porrectis super hoc regine precibus, impetravit. Hic itaque, non sine multorum indignatione, comes creatus, tubis, tympanis cymbalisque de more sollempniter preeuntibus, Bovianum, Venafrum integreque universa oppida, que ad comitatum Molisii pertinebant, optinuit. Cepit interea gaytus Petrus frequenter cum ingenti multitudine militum, hostiariis sagittariisque precedentibus, equitare; universis ad se confluentibus multa largiri, et sibi quos poterat sacramentis astringere; comes autem Gravinensis hec omnia velud negligere dissimulando paucorum comitatu contentus esse, eoque ipso gayto Petro suspectior fieri. Coniectabat enim note virum industrie [callidum dissimulare propositum et occulte] cum electo Siracusano magnum aliquid machinari. Ex ea demum suspicione timorem concipiens, comitis consilium per amicos diligentius inquirebat. Cumque multi nichil esse timendum assererent, et addita spe, niterentur labantem eius animum roborare, plures ad eum secretius accedentes, parari sibi latenter insidias astruebant. Ita variis dissonisque concussum rumoribus eo desperationis impulerant, ut non aliter se quam nocturna fuga speraret manus comitis evasurum. Itaque sagitteam quanta potuit celeritate faciens preparari, nautis, armis ceterisque rebus necessariis eam premuniit. Cumque thesauros suos fecisset illuc sub noctis silentio comportari, sequenti die post occasum solis, fingens se novum adire velle palatium quod in ea parte civitatis que vocatur Kemonia nuper construxerat, cum paucis eunuchis quos secum decreverat adducendos, ad mare perrexit; ibique, dimissis equis, navem conscendens ad Masmudorum regem in Affricam transfretavit. Quod cum summo mane fama per populum dispersisset, eorum qui partes eius sequuti fue[rant animos inopinate] rei perturbavit eventus; [Gille]bertum vero comitem eiusque fautores in amplioris spei fiduciam extulit, arbitrantes propositum suum nullo posse deinceps obstaculo prepediri. Dicebant autem plerique, et hec erat plebis opinio, quod gaytus Petrus preter immensi ponderis aurum, de quo dubium non erat, plurima quoque secum abstulerat regie dignitatis insignia. Quod tamen regina constanter denegans, asserebat nichil eum penitus de thesauris regiis attigisse. Cum ergo post hec ad palacium episcopi, comites et familiares curie convenissent, diuque super eo quod acciderat invicem disceptantes, causam modumque rei disquirerent, subintulit comes Gravinensis hec et deteriora se priusquam acciderent timuisse, nam insanum fuisse consilium servum saracenum qui stolium quoque dudum prodiderat in tantam attollere potestatem. Illud quidem maiori dignum miraculo, quod non latenter introductis Masmudis in palacium, regem ipsum cum omnibus thesauris fecerit asportari. Quod profecto decreverat se facturum siquidem ipsi liceret ea quam usurpaverat uti diutius potestate. Hec et hiis similia comitis dicta mole[ste ferens Richardus comes Molisii respondit: gaytum Petrum servum quidem, ut aiebat, fuisse, sed in testamento regis solempniter manumissum, eamque libertatis dationem novi quo]que regis [et regine privilegio roboratam]; quod si vel ipse vel alius quilibet in eam prorumpere velit audaciam, ut eumdem gaytum Petrum proditionis arguat, paratum se defensionem eius suscipere, et singularis pugne iudicio fidem absentis adstruere. Qui cum instans periculum et paratas insidias aliter evitare non posset, nichil mirandum si timore mortis aufugiens, quocumque pacto vite consuluit; in eum culpam refundi debere qui minis eum et terroribus adactum fugere compulisset. Hiis itaque velud quibusdam litigandi iactis seminibus, alterna responsione comitum eousque res processit ut Richardus Molisii comes, eo quo loquebatur impetu, comitem Gravinensem timidum appellaret indignumque cui regis commicteretur exercitus, et nisi qui aderant sese medios iniecissent, inter eos orta discordia non sine partis alterius gravi dispendio sopiretur. Tunc iussu regine precibusque magnatum curie, remissis hinc inde verborum iniuriis, ad concordiam sunt reducti, que tamen inter eos deinceps perfecte nunquam potuit solidari.

Interea regina, persuasionibus Richardi comitis et aliorum qui gayto Petro faverant acquiescens, occasionem sibi desiderabat congruam exhiberi ut Gillebertum comitem a curia removeret, ita tamen ne quid eius odio facere videretur. At Matheus notarius qui ceteris omnibus astutia preminebat, ad Maionis artes confugiens, famam excitat aliquanto iam tempore quiescentem; rumores dispergit in populo; licteras falsas conscribit imperatoris Alemannorum adventum certissime continentes, easque, velud a remotis regni partibus regi transmissas, coram omnibus evolvit ac recitat: hoc enim ad eius officium pertinebat. Hinc oportune regina, quesitam occasionem eliciens, comiti Gravinensi precipit multumque blandiens exhortatur, ut quia non negligenda necessitatis ingruat difficultas cui potissimum ipse videatur sufficere, maturet in Apuliam proficisci; adversus imperatorem exercitum preparet; civitates ne dubia fide vacillent admoneat, castellaque faciat premuniri. At ille, tametsi non ambigeret hos adversum se machinationum rivulos de Maionicis fontibus emanasse, [videns tamen se] contra regine volunta[tem] nichil in curia profecturum, opere pretium ratus est eorum non adversari consiliis, ne, si quod occulte se facturos speraverant, viderent secus accidere, posthabitis simulandi fallendique consiliis, aperte iam eum, licet reluctantem, utpote fortiores, expellerent. Igitur Apulie Terreque Laboris capitaneus constitutus cum filio suo Bertranno, cui nuper Andrie comitatus datus fuerat, Farum transiit et in Apuliam reversus est. Eius autem loco regina Richardum Mandrensem Molisii comitem, eo quod gaytum Petrum fidelissime dilexisset, curie familiarem constituit et maiorem ei quam ceteris familiaribus contulit potestatem. Qui, cum ob familiaritatem curie, tum ob precipitem eius audaciam, tum etiam quia militibus adhuc velud comestabulus preerat, ab omnibus maxime timebatur. Interea litem adversus electum Siracusanum que timore comitis aliquanto tempore sopita fuerat episcopi rursus instaurant, regine suggerentes illius opera factum ut gaytus Petrus aufugeret; nam Gillebertum comitem, eiusdem licteris ad curiam evocatum et in via clandestinis nunciis quid agere deberet edoctum, satis eum impune reginam totamque curiam offen[disse, perturbasse] magnisque [obiectasse per]iculis; neque mirum, [cum ipsa] facinorum impunitas audendi quicquid libitum fuerit prestet illi fiduciam. Quod, si solum ipsa consenserit, facile se facturos ut licteris pontificis Romani citatum, oporteat eum Romam proficisci, nec in eam super hoc possit culpe quidpiam retorqueri, cum nec eius factum videatur consilio. Post consecrationem vero suam, velud iam curie familiaritate privatum, ad episcopatum suum recto tramite reversurum. assentiente regina idque sibi gratum fore modis omnibus attestante, die constituto, Iohannes Neapolitanus, harum machinationum princeps, vocatur ad curiam, paucisque de negotiis Ecclesie Romane pro quibus venerat verbis prehabitis, pape licteras demum ostendit precipientis ut omnes electi Sicilie, quorum ad Romanum pontificem spectabat consecratio, Romam pergerent consecrandi. Hiis in presentia regis ac regine totiusque curie perlectis, adiecit sibi papam precepisse ut quod licteris deerat ipse suppleret, et prefatis electis ex parte sua certum quo consecrari deberent terminum prefiniret. Ad hec electus respondit: paratum se mandatum pape libenter, quam primum potuerit, adimplere, sed neque terminum quem cardinal ipse prefixerit recepturum, nec omnino, si quid preter literarum tenorem super addere velit, facturum. Hiis aliquanta disputatione protractis, cum electus prudenter ad singula respondendo spem cardinalis aliquatenus elusisset, magna diei parte consumpta, simul e palatio descenderunt.

XXVII. De eo quod in vita hodio habebatur a multis quod post mortem dilexerunt eum.

Hiis diebus Willelmum regem, quem viventem velut atrocissimum tyrannum oderant, plurimi mortuum deflevere, videntes privatis inimicitiis regni posthaberi negotia, thesauros multis artibus inaniri, et contra dignitatem curie regnique privilegia plurima perpetrari. electus quoque, cum aliquando, multis presentibus, vellet eiusdem regis mortem dampnosam innuere, Catonis dicta presenti tempori coaptabat, qui Pompei morte cognita,

    Civis obit, inquit, multum maioribus impar
    Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis evo.

Nec illud reticendum arbitror, quod cum ad cardinalem magnates curie die quadam ceterique proceres et episcopi convenissent, aderat inter eos note loquacitatis et urbane quidam insanie, qui ob stultitiam suam libere quidem et nimis quandoque mordaciter in ipsos etiam familiares invehi consueverat, et assidue curiam sequebatur. Hic, cum universos solitis verborum contumeliis afficiens, ad risum singulos permovisset, tandem, omissis ceteris, Iohannem Neapolitanum intuitus: "quot", inquit, "o cardinal, videtur tibi miliariis Panormum ab urbe Romana distare?" Cumque responsum esset .XV. dierum itinere: "At ego", inquit, "te videns totiens tamque secure tanti difficultatem itineris quasi negligendo discurrere, non ampliori spatio nos ab Romanis abesse quam .XX. miliariis arbitrabar. Nunc autem intelligo qua spe lucri ductus pericula tanta contempnis, sentiens in manus stultorum thesauros palatii devenisse. Quod si Willelmus senior viveret, neque Romam redires ita suffarcinatus auro Sicilie, neque totiens Panormum recurreres ut contentiones et rixas in curia suscitares". Hoc illius dictum cum astantibus placuisset, subito dispersum in populo, multam adversus cardinalem plebis invidiam excitavit, versumque est in proverbium: "Iohannem Neapolitanum ab urbe Romana usque Panormum .XX. miliaria computare".

XXVIII. De amicitia inita inter electum Siracusanum et Richardum comitem.

Ille tamen, nichilo segnius electum Siracusanum contemptus arguens, propinquum ei consecrationis terminum assignabat, ut maturius iter arripere cogeretur. Electus autem, videns illum [in proposito pertinacem], timensque ne, si contra [cardinalem], adversante regina que [iura regni] tueri debuerat, aperte libereque velit contendere, Romani pontificis offensam incurrat, ad aliud se transfert consilium, et Richardi comitis qui plurimum apud reginam poterat multa persuasionum instantia largisque muneribus gratiam sibi conciliat, et cum eo firmat amicitiam, ceterorum deinceps odia parvipendens. Cum ergo rursus omnes ad curiam convenissent, ceperunt fictis rogare precibus cardinalem, ut maiores electo daret inducias. Qui cum id se facturum negaret, responderunt: eius oportere fieri voluntatem, nec electum debere vel posse Romane curie iussionibus obviare. tunc Richardus comes ex abrupto, ut erat impetuosus, in verba prorumpens: "Miror", inquit, "vos utilitate regni posthabita in eo fixos consilio, ut electum Siracusanum, virum prudentem et curie necessarium, velitis expellere, cui rex, et dum viveret pre ceteris familiaribus honorem exhibuit, et in extremis agens, filios suos specialiter et attentissime commendavit. Ego certe neque consilium istud adprobo neque, salva fidelitate regis, id fieri posse perspicio. Sed neque regina pati debet ut idem vel consecr[ationis causa, vel occa]sione qualibet [a curia separetur"]. Ad hec verba com[itis, mir]antibus aliis atque tacentibus, cum eum cardinal post consecrationem suam statim diceret reversurum, regina mutato consilio respondit: electi presentiam curie necessariam esse, nec eum ad presens posse quopiam proficisci; alias iturum, cum temporis oportunitas pateretur.

XXVIIII. De mobilitate mulierum.

Sic hostium machinis dissolutis et consiliis redactis in nichilum, electus in curie familiaritate permansit. Per idem tempus Richardus de Sagio Panormum veniens, uxorem suam, sororem Bartholomei Parisini, secum adduxerat, ut ea dimissa, neptem archiepiscopi Capuani, nobilissimam meretricem cuius amore dudum captus fuerat, matrimonio sibi coniungeret. Hic cum Apulie diu capitaneus et magister comestabulus extitisset, totiens aliis rebellantibus, fidem inconcussam retinens, nunquam ab rege defecit. Quem regina benigne suscipiens, dedit ei comitatum Richardi de Aquila Fundani comitis, qui sine spe reditus, in Romanorum finibus exulabat. De solvendo quoque matrimonio precepit curie familiaribus, ut convocatis episcopis aliisque personis ecclesiasticis, et auditis utriusque partis allegationibus, quod inde dictaret equitas expedirent. At illi rogaverunt cardinales ut eiusdem interessent examinationi negotii, eo quod ipsi promptiorem harum rerum haberent notitiam, cum Romana curia frequenter super huiusmodi causis cognosceret. Iohannes ergo Neapolitanus eorum facile petitioni consensit. Episcopus autem Hostiensis, vir honestatis non dubie, cum socium suum vidisset muneribus et gratia precorruptum, eoque ipso recte iudicandi libertatem sublatam, nullis precibus adduci potuit ut eorum vellet iudiciis interesse.

Causa vero propter quam predictus Richardus putabat oportere dissolvi coniugium hec erat: quod se, dudum ante contractum matrimonium, cum quadam uxoris sue consobrina rem habuisse dicebat; cuius rei testes processerant .II. milites hoc se vidisse certissime protestantes. Quod cum adversa pars denegaret, essentque qui falsum eos perhibere testimonium se probaturos assererent, non quia causam huiusmodi crederent, etsi constaret, ad solvendum matrimonium posse sufficere, sed ut obiecti consanguinee sue criminis iniuriam propulsarent; cardinal rem breviter satagens definire, predictos testes iurare precepit. inde, soluto matrimonio, et ab utraque parte de non coeundo deinceps prestito sacramento, Richardo potestatem dedit ad secundas nuptias licite transeundi, illam autem iussit sine spe coniugii permanere.

XXX. De sententia lata per cardinalem contra iustitiam in parte.

In quo, licet eum ecclesiastici viri qui aderant Richardi de Sagio et amicorum eius gratiam sequutum fuisse non ambigerent, illud tamen propensius mirabantur quod, viro qui deliquerat absoluto, mulieri que nihil admiserat perpetuam continentiam indixisset. Cumque latenter eius impudentiam arguentes, temptandi gratia quererent ab eodem, utrum in causis paribus idem ius consequenter admicterent, respondit: sibi licere quod eis non liceret, neque nunc id se fecisse ut ad consequentiam traheretur.

XXXI. De fratre regine et moribus eius.

Tunc etiam Panormi morabatur quidam regine frater, qui morte regis audita, nuper in Siciliam ex Hispania transfretarat, multosque milites hispanos spe lucri secum adduxerat. Quem, ut eorum plerique qui cum ipso venerant asserebant, rex Navarrorum nunquam filium suum vel esse credidit vel dici voluit, indignum existimans eum quem mater multorum patens libidini vulgo concepisset, regis filium appellari. Hunc ergo regina, cum antea Rodericus diceretur, idque Siculi nomen [abhorrentes velut igno]tum et [barbarum irriderent, Hen]ricum ap[pellari precepit, et] ei Montis Caveosi comi[tatum] integre dedit oppidaque Sicilie que cum eodem comitatu Gaufridus comes olim tenuerat. Idem autem Henricus statura parvus, barbam habens rarissimam, sub pallida nigredine cutem fedatus, indiscretus, elinguis, preter alearum ac tessare ludum nullius sibi rei peritiam vindicabat nichilque aliud affectabat nisi ut haberet qui secum luderet et pecuniam, quam prodigus indiscrete ac temere posset effundere.

XXXII. De qualitate et diversitate hominum civitatis Messane.

Hic aliquandiu Panormi commoratus, cum immoderatis sumptibus immensam pecuniam a regina sibi traditam facile consumpsisset, in Apuliam transire disposuit, veniensque Messanam, multos ibi viros quales affectabat invenit. Hec enim civitas ex convenis, piratis, predonibus adunata, omne fere genus hominum intra menia sua conclusit, nullius expers sceleris, nullum abhorrens flagitium, nichil eorum que possit putans illicitum. Itaque latrones, pirate, scurre, assentatores ceterisque flagitiis irretiti confluebant ad eum, et diem conviviis extrahentes, totis noctibus tessararum iactibus insistebant. Quod ubi regine cognitum est, [durius eius temeritate]m redar[guens, scripsit ut Farum] sine dilatione transiret. Qui,] suadentibus sociis, [vix in]de tandem avulsus in Apuliam iter instituit.

Emenso itaque post mortem regis annuo fere spatio, cum paulatim decidens procella curie recedisset, proceres regni multis evicti regine beneficiis interim quiescebant. Ut enim incarceratorum multitudinem liberatam, servos libertate donatos, civibus immunitates concessas, consuetudines que perniciose videbantur explosas, ut villas oppidaque multis nobilibus viris donata preteream, octo comites eodem anno creaverat: Richardum Mandrensem, Bertrannum comitis Gravinensis filium, Richardum de Sagio, Rogerium Richardi filium, Iocelinum, Symonem Sangrensem, Willelmum Silvestri comitis filium, Hugonem de Rupeforti consanguineum suum, hominem omnis virtutis expertem, qui de Francia nuper advenerat; Rogerium quoque comitem Acerranum et Rogerium Avellini comitem, ab exilio revocatos, pristine restituerat dignitati. Hiis ergo multisque preterea beneficiis regine liberalitatem experti, temptabant ab innata rebellandi consuetudine feroces animos cohibere.

XXXIII. De statu curie.

Curie vero status hic erat: Richardus Molisii comes, ceteris familiaribus potestatis eminentia prelatus, apud reginam postulata facilius impetrabat; electus vero Siracusanus et Matheus notarius cancellarii gerebant officium; gaytus quoque Richardus magister camerarius palacii et gaytus Martinus, qui duane preerat, consiliis nichilominus intererant et cum predictis familiaribus negotia regni tractabant. Porro Matheus notarius cum sciret admiratum se non posse fieri ob multam eius nominis invidiam, cancellariatum totis nisibus appetebat; electus autem in proximo se confidebat ecclesie Panormitane regimen adepturum. Sed regina longe diversum fovebat propositum et eandem dignitatem alii reservabat. Scripserat enim avunculo suo Rothomagensi archiepiscopo, ut aliquem de consanguineis suis, vel Robertum de Novo burgo si fieri posset, vel Stephanum comitis Perticensis filium, sibi transmicteret. Quorum quia sperabat alterum sine dilatione venturum, interim tam electi Siracusani, quam Agrigentini episcopi spem et desiderium eludebat. Nec eam diu sua fefellit opinio.

XXXIIII. De adventu Stephani filii comitis Perticensis.

Paucis enim interiectis diebus, fama precurrente, compertum est Stephanum [comitis Perticensis filium in Siciliam venientem ad comitem Gravinensem fratris sui filium divertisse. Quem ipse comes multis honoratum muneribus et de statu curie diligenter instructum,] ad [saluberrim]a Sicilie loca transmisit, [timens] eum, cum iam estas ingrueret, ob intemperiem aeris in Apulia diutius detinere, simulque sciens reginam illius adventum summo desiderio prestolari. Cum igitur, transito Faro, Panormum accessisset, curie familiares episcopique ac milites cum comestabulis illi obviam exeuntes, ad palatium eum ut iussi fuerant perduxerunt. Quem regina multo cum honore suscepit, et astantibus cunctis: "Ecce", inquit, "completum video quod plenis semper votis expetii. Nec enim aliter quam fratres proprios diligere quidem et honorare debeo filios comitis Perticensis per quem, ut verum fatear, pater meus regnum obtinuit. nam idem comes patri meo terram amplissimam cum nepte sua, matre mea, dotem dedit, quam in Hispania multis periculis ac diuturnis laboribus expugnatam, Sarracenis abstulerat. Nec ergo mirari debetis si filium eius, matris mee consobrinum, loco michi fratris habendum censeam, [et de remotissimis partibus ad me venientem gratanter excipiam, quem q]uidem volo iubeo[que, ut qui me fi]liumque meum [diligere] se fatentur, propensius diligant et honorent, ut eorum gratia erga nos ex hoc ipso fidei dilectionisque quantitatem emetiar". Tunc omnes id se libenter facturos promptissime responderunt, licet inter eos essent nonnulli quibus illius adventus maxime displiceret. Interea regina voluntatem eius diligenter inquirens, cum intellexisset eum nolle diutius in Sicilia commorari, summa ope niti cepit ut hoc eius propositum immutaret, et gloriam ei divitiasque, quas habiturus erat si remaneret, ostentans simulque Transmontanorum inopiam ei frequenter obiciens, socios quoque ipsius propositi ingentibus premiis hortabatur, ut cum eo se promicterent remansuros, intelligens non posse mentem illius aliter ad id quod postulabat inflecti.

XXXV. De creatione Stephani in cancellarium.

Quod ubi plurima precum instantia multisque promissionibus vix tandem optinuit, constituto die cunctis qui tunc aderant episcopis proceribusque convocatis ad curiam, cancellarium eum instituit, iussitque ut universa curie negotia deinceps ad eum principaliter referrentur. Nec multo post cum eum archiepiscopus Salernitanus subdiaconum ordinasset, missi sunt qui canonicis Panormitanis diceren[t regem ac re]ginam precibus eo[rum quas sepe] porrexerant exauditis, liberam eis concedere potestatem ut ecclesie sue pastorem eligerent, et ad palatium venientes, quem sibi putarent ydoneum, iuxta consuetudinem, in curia nominarent.

XXXVI. De consuetudine Panormitane ecclesie.

At illi, nulla super hoc inter eos, quod raro contingit, oborta controversia, concordes atque unanimes cancellarium elegerunt, gaudente populo, et quod actum fuerat adprobante Willelmo Papiensi, Romane Ecclesie cardinali, qui Panormum nuper venerat in Gallias transiturus.

XXXVII. De ordinatione curie.

Itaque .IIas. regni maximas dignitates adeptus, totius curie post reginam onus et honorem suscepit. Domui vero sue prefecit Odonem Quarrellum Carnotensem canonicum, qui remanendi consilium ei dederat, et cum eo .IIobus. annis se spoponderat remansurum, donec amicos in Sicilia probate fidei repperisset, aut aliquos de propinquis et amicis suis, quibus eque consilia sua crederet, ad eum de Francia venire contigeret. Nam eumdem Odonem plurimum diligens consilium illius, ultra quam expediret ei in maximis quoque negotiis admictebat.

XXXVIII. De avaritia Oddonis.

Quem cum neque litterarum exornaret scientia, neque prudentie secularis utilitas commendaret, tante nichilominus cupiditatis erat, ut nec in extorquenda pecunia modum attenderet, et in conci]liandis [amicitiis, virtutis fi]deique ratione posthabita, solam quantitatem munerum sequeretur. Cum autem villarum reddituum atque prediorum ad cancellariatus iura pertinentium multa Siracusanus diu tenuisset electus, a rege sibi dudum ad tempus concessa, eo quod circa curiam moraretur, cancellarius, volens beneficiis eius animum mitigare, quem alia quoque de causa satis commotum esse cognoverat, .IIas. ei villas optimas, que Siculi casalia vocant, eorum vice que tenuerat, dari fecit, eo tenore, ut illarum, altera quam diu moraretur in curia non careret, et alteram vero eius successores in perpetuum possiderent.

XXXVIIII. De illo qui retribuit malum pro bono.

Sed quanta celeritate curaverat electi spem ac petitionem collato beneficio prevenire, tam mature compensationis improbe vicem electus ei studuit redibere. Quidam enim viri de remotis partibus ad curiam venientes, hiis que postulaverant impetratis, cum pro licteris suis Petro notario consanguineo Mathei notarii, quod eis iustum videbatur offerrent, ille vero multa maiora petens, oblata sibi respu[eret, rem ad cancellarii notitiam pertulerunt. Qui precepit uni ex astantibus notariis ut alias licteras super eodem negotio] scriberet ipsaque die predictos viros absolveret. Petrus autem notarius videns eos qui prius importune instare consueverant ad se iam non reverti, persensit illos licteras suas ab alio notario recepisse, assumptisque quot visum est sociis, viam qua transituri erant observans, cum in eius insidias incidissent, licteras regias illis ablatas rupto sigillo frustatim discerpsit, ipsosque contumeliis et verberibus affecit. Quod ubi cancellario cognitum est, precepit eosdem sibi viros in curia presentari, vocatoque Petro notario, cum factum negare non posset, iussit eum carceri mancipari. Tunc electus Siracusanus nimis mordaciter respondit: contra ius et rationem eum sententiam eiusmodi protulisse, et in Francia forsitan ita solere decerni, sed in Sicilia nequaquam hoc iudicium obtinere; non levis auctoritatis esse notarios curie, nec eos oportere tam facile condempnari. Ea res non parum cancellarii permovit animum, cum eum, cui preter opinionem omnium duo casalia nudius tertius gratis dari fecerat, tanta nunc in se videret asperitate verborum insurgere, ne[que sibi saltem] in curia defer[re, ut eum] super hoc secretius [aut] moderatius conveniret. Nichil tamen ei respondit, sed iniuriam suam patienter dissimulans, Ansaldum palacii castellanum accersiit, iussitque notarium Petrum in carcerem sine dilatione retrudi donec examinaretur attentius cuiusmodi pene subiacere deberet, quem et contra regni pacem egisse et regie maiestati specialiter iniuriam constaret ac dedecus intulisse. Post paucos vero dies, rogatus a familiaribus curie, liberum eum abire dimisit, prohibens tamen ne deinceps notarii fungeretur officio.

XXXX. [De] eo quod notarii a [sin]gulis deberent [a]ccipere circum quod ... non populus.

Hac igitur occasione, primo notariorum enormem studuit rapacitatem ad mensuram redigere, certumque modum quid a singulis deberent accipere pro negotiorum diversitate constituit. Sed et stratigotorum nichilominus eorumque qui provinciis vel singulis oppidis preerant perniciosam licentiam refrenavit, quia plebem impune multis dampnis et iniuriis atterebant. Iusticie vero rigorem eatenus voluit observari, ut nec amicis quidem aut ipsis magnatibus curie parcendum crederet, nec a potentibus viris subiectos opprimi pateretur, nec omnino quamlibet iniuriam pauperis dissimulando transiret. Cuius rei fama [totum] regnum brevi pervaden[s, ple]bisque gratiam et favorem ei concilians, tanta nomen eius celebritate diffudit, ut omnes assererent velut consolatorem angelum a Deo missum, qui curie statu in melius immutato, aurea secula revexisset. Unde contigit ad curiam ex omnibus regni finibus tantam virorum ac mulierum turbam confluere, ut et iudices examinandis litibus, et notariorum numerus, licet nuper adauctus esset, vix licteris scribendis sufficeret.

Interea qui ob confirmandam electionem missi fuerant redeuntes, licteras Romani pontificis affectuosissimas attulerunt, asserentes promotionem se cancellarii gratanter audisse et eius electionem modis omnibus approbatam velle ratam et stabilem permanere. Requisiti ergo suffraganei episcopi canonicique ut ipsi cancellario securitatis sacramentum prestarent, assensum facile prebuerunt. Cumque Mazariensis episcopus et Maltensis iuxta propositum sibi modum iurassent, episcopus Agrigentinus, ut affectuosius et ex animo videretur iurare, novis quibusdam et expressioribus verbis ipse sibi iurandi modum instituit. Qui quanto ceteris iuravit expressius, tanto postm[odum] quod iuraverat deterius observavit. Verum hec alias, nunc ad rei seriem revertamur.

XXXXI. De accusatione Roberti Calataboianensis.

Videntes ergo Panormitani [can]cellarium neque precibus neque premiis aut gratia cuiusquam ab equitate posse deflecti, multos apud eum accusaverunt apostatas de Christianis Sarracenos effectos, qui sub eunuchorum protectione diu latuerant. Quorum ille neminem quem tanti criminis reum esse constaret impunitum dimisit. His animati, magna pars civium ad accusandum Robertum Calataboianensem audacter prosiliunt; concursus fit ad cancellarium; omnes ingenti clamore deposcunt hominem sceleratissimum meritis deputari flagitiis; alii domos, alii vineas iniuste sibi conqueruntur ablatas, plerique fratres aut consanguineos in carcere diuturnis cruciatibus interfectos; quedam etiam mulier filiam suam virginem ab eo dicebat illata violentia constupratam, nec deerant qui assererent eum in castello maris antiquissimum Sarracenorum templum propriis sumptibus renovasse, quod minime testibus indigebat, cum hoc ipsa res patenter ostenderet; preter hec autem obiectum est illi plerosque vini venditores quamdam ab eo domum enormi pretio conduxisse, ut ibidem sub eius patrocinio Sarraceni et christianas feminas licite constuprarent et pueris abuterentur impune ceteraque flagitia perperarent, ex quibus inhonesta lucra cauponibus accedebant cum ipso domus domino dividenda. Tantorum ille criminum obiectione pulsatus, cepit primo rem parvipendens negligere, interminari accusatoribus suis, deterius eis postmodum se facturum sibique facilem huius accusationis exitum polliceri. Dehinc, ubi pecuniam oblatam respui datisque vadibus rem districtius agi videt, ad eunuchorum patrocinia se convertit. At illi regis regineque pedibus provoluti, cum lacrimis eos exorant ne patiantur virum regno pernecessarium, qui curie semper fidelissime servire studuerit, condempnari, nichil mirandum asserentes adversus eum tumultus eiusmodi suscitari, cum certum sit neminem populo placiturum qui fideliter curie iussis obtemperare voluerit. Harum regina precum assiduitate permota, cancellarium primo rogat, deinde renitenti precipit ut neminis adversus Robertum Calataboianensem accusationes admictat. Rapinas enim et homicidia que fecisse dicatur, non ei, sed gayto Petro, cuius ea ius[su fecerit, imputanda; qui cum preesset curie, manifestum quoniam idem] Robertus eius non potuerit iussionibus obviare. Inter has cancellarius angustias deprehensus, ignorabat quorsum animum inclinaret aut quid sibi potissimum faciendum eligeret. Hinc enim populus acclamabat non oportere sceleratissimum hominem impunitum dimicti, negligenter a cancellario tepideque rem geri, videri muneribus eum aut gratia corruptum a bono proposito decidisse; verum hac in re certissime cognitum iri utrumne iuris amorem, cuius hactenus formam pretenderit, perpetuo velud innatum debeat conservare, an ad tempus ex industria simulatum, ut nove potestatis auspicium oculis plebis obiecerit. hinc illum urgebat regina precipiens ut plebis loquacitate posthabita, porrectas accusationes dissimulando negligeret. Sed et curie familiares Roberti Calataboianensis partes quantum poterant tuebantur, tam ut eunuchis ipsique regine prestare viderentur obsequium, quam ut adversus cancellarium plebis odium excitarent. At ille mediam quamdam eligens viam, ut et regine satisfacere videretur, nec omnino populi spem et expectationem deluderet, regine pollicitus est omissurum se questiones ad curiam pertinen[tes, que penam capitis irrogabant; super hiis autem que ad Ecclesie iura] pertinere constaret, exactissime cogniturum: ipsumque Robertum, si convictus foret, quatenus ecclesiastice severitatis censura permicteret puniendum; quod si niteretur ipsa postmodum impedire, facilius se quidem utraque privatum iri dignitate quam ab hac posse sententia detorqueri. Convocatis ergo curie familiaribus et episcopis aliisque personis ecclesiasticis, Robertus sub multa frequentia plebis introducitur, omissisque furtis, rapinis, iniuriis civium homicidiis et illata constuprate virgini violentia, periurii, incestus, adulterii questio ventilatur.

XXXXII. De sententia lata contra Robertum.

Cumque multis testibus obiectorum veritas patuisset, de iure dictum est Robertum Calataboianensem publice loris cesum in carcerem denuo detrudendum, bonis eius fisco addictis. sed quoniam per urbem sub voce preconis sollempniter circumduci non poterat, eo quod populus omnes viarum angustias observabat ut lapidibus transeuntem obrueret, decretum est ut circum ambitum ductus ecclesie, populum falleret expectantem. Licet autem illum ensibus accincti milites sequerentur et preirent, et ex utroque vallarent latere, vix tamen potuerunt accurrentis furorem populi declinare. Post paucas ergo dies, cum pecuniam quam curie spoponderat se daturum reddere nollet aut, ut aliis videbatur, non posset, ad castellum maris ductus est et carceri datus, in quem multos olim ipse coniecerat, ubi diversis consumptus penis interiit. Hoc factum omnibus Sicilie populis maximeque Lombardis, quos innumeris ille malis attriverat, adeo placuit ut universi faterentur, si necesse foret, pro cancellario se mortis periculum subituros.

XXXXIII. De invidia contra Stephanum cancellarium.

Curie vero magnates ceterique potentes viri qui iam non poterant libere solitam in subiectos tyrannidem exercere, cum omnia lucra curie viderent ad cancellarium eiusque familiares transiisse, sibique de tanta munerum affluentia vix modicos arescentesque rivulos superesse, ceperunt familiariter inter se, velud invicem se consolando, conqueri, minus caute contumeliosa verba iacere, dicentes: indignum esse puerum hunc alienigenam, maximis curie dignitatibus occupatis, in tantam prorupisse presumptionis audaciam, ut neminem sibi socium adhibere dignetur, solus velit tanti regni curam gerere et singularis privilegio potestatis omnibus preminere. Se vero, qui iam in servitio curie consenuerint, qui difficultates plurimas et pericula consilio suo propulsari vel precaveri docuerint, nunc humiles abiectosque despici nulloque dignos honore censeri. Reginam, cum hispana sit, Francum hunc consanguineum appellare, nimis ei familiariter colloqui et velud rapacibus eum oculis intueri; verendum ne sub nomine propinquitatis amor illicitus occultetur.

XXXXIIII. Ratio contra detractores.

Gaytus quoque Richardus illi cum ceteris eunuchis infestissimus erat, eo quod Robertum Calataboianensem contra voluntatem eius dampnaverat. Nec minus Bulcassem inter Sarracenos Sicilie nobilissimus ac prepotens multam illi Sarracenorum conflarat invidiam, cum eum ab initio plurimum dilexissent. Indignabatur enim quod gaytum Sedictum, ditissimum Sarracenum, cum quo privatas habebat inimicitias, cancellarius nimis familiariter admicteret et eius consilio multa facere videretur, et inde se cum ei dona plurima contulisset, putabat contempni, nec eius posse gratiam promereri.

XXXXV. Nota quod odia ad tempus sunt dissimulanda.

Cancellarius, cum hec omnia persensisset, cepit rem dissimulans blandius eosdem ac familiarius alloqui et multis eos beneficiis attemptare, nec interim tamen quod ad tuitionem sui [necessarium vide]batur omittere. Nam Berengario magistro comestabulo trans Farum in terram quam ei curia dederat abeunte, Rogerium Tironensem, de quo plurimum confidebat, illi substituit. Qui, cum multa generis nobilitate polleret et virtutis esset haud dubie, fidem quoque servare studuit eatenus inconcussam, ut non solum adversus regem neque conspiraverit neque conspirantibus unquam consenserit, sed amicis quoque semper eque robustam fidem servaverit. Hic igitur et Robertus de Sancto Iohanne, cuius supra mentio facta est, cum plurimos haberent amicos, neque Panormi facile posset aliquid cura dignum accidere quod non ad eorum notitiam perveniret, conspirantium machinamenta cancellarium edocebant et quibus oporteret ea consiliis prepediri. Quorum siquidem ipse monitus Odonis Quarrelli consilio pretulisset, emergentes ab initio motus facile compressisset. Verum, tanta cupiditas eiusdem Odonis mentem invaserat, ut ex sola munerum quantitate fidem omnium metiretur. Inde factum est ut auri gemmarumque splendore seductus, salubre consilium amicorum neglexerit, et velut angues in sinu fovens, [nonnullo]s hotium valde familiares habuerit.

XXXXVI. Nota quod cupiditas fidem corrumpit.

Interea, cum Matheum notarium cursores suos cum licteris ad fratrem suum Cathaniensem episcopum sepissime preter consuetudinem mittere compertum esset, putabatur ei conspirationis modum in eisdem licteris aperire et quid eum facturum vellet in partibus Cathaniensium edocere. Volens autem cancellarius certis hoc experimentis cognoscere, misit Robertum Bellisinensem cum quibusdam aliis ut viarum transitus observaret et predictos cursores, quos sciebat nuperrime Cathaniam fuisse directos, in reditu caperet eisque licteras quas deferebant auferret. Quo vias negligentius observante, qui licteras ferebat pertransiit; socium autem eius tardius subsequentem cepit et cum se niteretur defendere, vulneravit. Ea re cognita, Matheus notarius illatam cursoribus suis moleste tulit iniuriam, sibi quoque non parum timendum existimans, cum opinionem suam apud cancellarium lesam agnosceret.

XXXXVII. Qualiter Robertus Bellisinensis infirmatus est.

Nec multo post, cum Robertus Bellisinensis cepisset febrili molestia fatigari, Salernus medicus, Mathei notarii plurimum familiaris, cuius etiam opera Salernitane urbis iudex fuerat institutus, ipsum cancellarium instantius admonebat ut illum diligentie sue sanandum committeret. Porro cancellarius, ob familiaritatem Mathei notarii suspectum eum habens, timensque ne sub hac occasione vellet acceptam nuper iniuriam vindicare, noluit ut ad illum accederet, sed alios ei iussit medicos provideri.

XXXXVIII. Nota periculum medici.

Salernus tamen, contra voluntatem eius, latenter egrum adire disposuit, velud in invitum beneficia collaturus, summaque diligentia domum in qua iacebat perquirens, eum aliquotiens visitavit. Quo postea rebus humanis, non sine magno cancellarii dolore, sublato, mirabantur qui aderant videntes capillos eius sponte defluere cutemque lividam ad tactum manus avelli et a carne facillime separari; dicebant ergo venenum ei fuisse sine dubio propinatum. quod cum ad aures cancellarii pervenisset, statuit rei veritatem modis omnibus explorare. Sed quoniam putabatur idem in quibusdam egritudinibus posse contingere, misit archiepiscopum Salernitanum, virum in fisica probatissimum, et episcopum Maltensem aliosque prudentes et discretos viros, qui rei modum et causam agnoscerent. Hii autem, visa re, constanter asserebant nunquam eiusmodi posse corruptionem ex ea quam passus fuerat egritudine provenire. Cum ergo quesitum esset utrum aliquis ad [eum me]dicus preter eos qui ad hoc deputati fuerant accessisset, dictum est de hiis qui egro assidebant, Salernum iudicem quiddam ei quasi siroppum in vase vitreo porrexisse. Quorum unus manum ostendens late patenti vulnere sauciatam, dicebat hoc sibi ex eiusdem siroppi malitia contigisse. Aiebat enim quod forte sociis recedentibus, solus in domo remanens, voluisset ex eadem potione latenter accipere, sicut imprudentium quorumdam mos est velle quecunque viderint attemptare, maxime cum ad expellendam egritudinem quam passus nuper fuerat illam sibi crederet profuturam. Quam tamen, sic ferente fortuna, concave manui prius infudit, digito manus alterius ipsam aliquamdiu confricando. cumque paulo post eam in terram effudisset, cutem, dicebat, multis lesam apparuisse scissuris, eamque paulatim, ut patebat, postmodum decidisse. Sed et Willelmus notarius, qui ante adventum cancellarii Matheo notario servierat, dicebat quemdam ex hominibus eiusdem Mathei sepius ad se venisse, et ex parte domini sui rogasse importunius ut ei domum in qua Robertus Bellisinensis iacebat ostenderet. Hec omnia cum audisset cancellarius, convoca[tis in domum suam electo Siracusano, Matheo notario, Richardo Molisii comite, Rumoaldo Salernitano archiepiscopo ceterisque e]piscopis ac plerisque [proceribus], rem eis totam exposuit iussitque Salernum eorum consiliis accersiri.

XXXXVIIII. [De] captione Salerni medici qui propinavit venenum.

Qui, cum interrogatus esset utrum ipsi Roberto medicinam aliquam obtulisset, audacter et prompte respondit: numquam ei quidpiam se dedisse. At ubi productis testibus falsum dixisse convictus est, adicit nichil ei se dedisse quod lesionem posset inferre. Nam siroppum rosatum simplicem fuisse quem dederat, et eum quidem non a se factum, sed emptum ipsa die a quodam apothecario, Iusto nomine, fatebatur. Vocatus autem Iustus, respondit eo toto mense qui transierat nichil ei se penitus vendidisse. Ita Salernus in omnibus que dixerat fallax inventus, obiecti criminis suspicionem magnopere roboravit. Sequenti vero die, congregata curia vocatisque magistris iusticiariis, cum sollempniter accusaretur, conscientie flagitio prepeditus, ita misere respondebat obiectis, ut plenam iudicibus fidem faceret hoc eum maleficium perpetrasse.

L. De sententia lata contra Salernum medicum.

Itaque prolata in eum sententia, decrevere bonis omnibus spoliatum capitali supplicio [subiacere, solum ei vivendi spem in misericordia curie relinquentes. Qui detrusus in carcerem multis adactus est minis et promissionibus] attemptatus [ut fateretur] cuius id prece vel consilio fecisset, sed hoc ei persuaderi non potuit.

Dum hanc in Sicilie partibus fortuna conspirationis seriem ordiretur, aliam interim in Apulia multorum roboratam confederatione texuerat. Cum enim multi proceres indignarentur Richardum Molisii comitem tante subito dignitatis esse culmine sublimatum, Henricum fratrem regine Montis Caveosi comitem adversus illum stimulaverant, dicentes: inhertem eum a multis et timidum appellari, qui dedecus et iniuriam sibi totique regno simul illatam vel nimis patienter sustineat, vel consentiendo dissimulet. Nec enim ambigi parum honestam intercessisse causam ut regina, quam primum regni balium adepta est, Richardum de Mandra, nullius virum consilii, nobilissimo Molisii comitatu donatum, pre ceteris omnibus sibi familiarem asciverit. Quod si ipse, quem res ad vindictam specialiter exposcebat, a predicto Richardo tante vellet presumptionis penas exigere, suum ei nequaquam defuturum auxilium. Ad hoc comes id hactenus se nescisse respondit: ignorantie non timiditati quod vindictam distulerit ascribendum; nunc iam ipsi quid actum iri velint confidenter edicant; prompte se facturum quidquid decreverint neque sororis sue dedecus ultra passurum. At illi Richardum [Molisii comitem] vel interfici, vel a curia saltem amoveri censebant. Regni vero curam ad eum, qui regine frater et regis esset avunculus, pertinere. Hiis ille ductus consiliis, multos milites hispanos, qui partim cum eo venerant, partim ad eum nuper confluxerant, armis premuniens, quam mature posset in Siciliam transire disposuit; plerosque etiam procerum, quorum hoc agebat instinctu, secum ducturus. Nam Boamundus comes Monopoleos, vir prudens et facundus, Willelmus de Gisoaldo, Ricardus Balbanensis aliique plures eum sequi decreverant, sperantes siquidem propositum suum adimpleri contingeret, facile se per eum quod a curia peterent adepturos. Necdum enim, cum huiusmodi consilia pertractarent, cancellarii potestatem eo pervenisse cognoverant ut omnibus in curia premineret. Quod ubi paulo post fide non dubia perceperunt, primum ab incepto paulisper absterriti, deinde resumptis animis ad propositum nichilo segnius peragendum accincti, tandem in Siciliam pervenerunt. Quorum adventu comperto causaque simul adventus precognita, Richardus comes cancellarium adit; Henrici comitis et Apulorum ei consilium aperit, rogatque obsecrans, ne patiatur hominem insanum, et eos qui cum ipso venerint, sola stimulatus invidia, temeritatis sue votum explere. Siquidem enim in curia eis seditiones impune liceat excitare, et in eos qui curie serviunt conspirationibus factis licite debachari, ipsi culpam oportere specialiter imputari et in eum [iniuriam redun]dare qui cum administrationem regni susceperit, improborum debeat contumaciam cohercere. Cancellarius autem, licet illum sibi suspectum multorum fecisset opinio, ne tamen ipse contempni videretur, aut ea regnum occasione perturbari contingeret, seditiosos a curia tumultus arcere disposuit et improbis Apulorum consiliis obviare. Missis itaque litteris regiis Henrico comiti, qui iam Thermas usque pervenerat, iussum est ad urbem eum accedere; Boamundum vero comitem aliosque qui cum eo erant Thermis interim mandatum curie prestolari. Venientem ergo comitem, cancellarius benigno vultu et post multam collocutionem blandioribus eum verbis aggressus, hortari cepit ac diligentius admonere, ne rebellandi multis occasionem daturus, haud facile reparabilem regni quietem quibuslibet seditionum motibus exturbaret, nec Apulorum fabulis traheretur, quorum in eo semper hesisset consilium ut regnum aliquatenus perturbarent; nichil esse quod eum exasperare debeat, cum et opes ei affluenter suppetant et inter maximos regni proceres loco sit non impari constitutus; id ei maxime cavendum, ne reginam offendere presumat, aut contra voluntatem eius quidpiam agere, per quam hec adeptus fuerit et maiora putetur, nisi per eum steterit, adepturus. Ita multis assertionibus ex animo conceptum in Apulia furorem [eliminans, vixque tandem ad innate stoliditatis simplicitatem eum retrahens, indignationem eius compescuit, et Richardum] comitem accersiens, [pacem inter eos et con]cordiam renovavit. Reg[ine quoque] nichilominus erga eumdem comitem animum mitigavit, quam plurimum quidem offenderat, multis in Apulia perperam ac temere contra mandatum curie perpetratis. Promisit autem se deinceps consilium in omnibus habiturum cancellarii, nec ulterius regine voluntatem in aliquo transgressurum. Tum demum cancellarius licteris suis Boamundum comitem eiusque socios qui Thermis morabantur accersiit, eisque benigne susceptis, cum adventus causam inquireret, dixerunt: id sibi principale fuisse propositum ut visitarent eum, optantes ab eo cognosci et inter fideles eius milites computari, simulque ut per eum quedam que petituri erant apud maiestatem regiam optinerent. At ille sibi gratum esse quod venerint, opemque suam illis non defuturam, respondit; suum tamen esse consilium ne quid ad presens a curia peterent, alias eorum petitionem efficacius admictendam. Sic ergo Panormi paucis diebus commorati videntesque rem secus ac providerant accidisse, tandem in Apuliam redierunt. Boamundus tamen comes, ut erat vir non negligende prudentie, multa cancellario familiarius colloquendo, favorem et amicitiam eius optinuit, quam postmodum non ea qua solent Apuli levitate vel inanibus verbis, sed fide non dubia certisque rerum argumentis excoluit.

Henricus autem comes [cancellarii penitus voluntatem et consilium sequebatur, eique tanta se familiaritate coniunxerat, ut cum eo balneum frequenter intraret,] cum eo singulis [diebus a]d curiam ascenderet, indeque [reverte]ntes, magnam diei partem secretius colloquendo transmicterent. Qui vero conspiraverant adversus cancellarium, videntes, si concordiam illam inter eos perseverare contingeret, machinationes suas sperato non posse fine concludi, modis omnibus perquirebant quibus possent artibus eam amicitiam et familiaritatem dissolvere; primoque mentem comitis quibusdam insinuationibus pertemptantes, aiebant non oportere regine fratrem in curia quempiam superiorem admictere, nec eius frequentare domum et inherere vestigiis a quo potius ipse debuerat visitari; nam ad eum potestatis prerogativam et totius regni curam merito pertinere. Quibus ille Francorum se linguam ignorare, que maxime necessaria esset in curia, nec eius esse, respondebat, industrie ut oneri tanto sufficeret; cancellario curam hanc rectissime debere committi, qui discretus esset et prudens summeque nobilis, regi quoque nichilominus ac regine non dubia propinquitate coniunctus. Hac illi repulsa non contenti, milites hispanos, quos ei maxime familiares esse cognoverant, ceperunt secretius convenire, dicentes: multe mansuetudinis et patientie comitem esse, qui [cancellarium, quem velut hostem deberet persequi, potius diligat et honoret propensiorem ei reverentiam exhibendo, et hoc eum forte videri prudenter agere, quod sororem nolens offendere, docuerit animum patienter omnia sustinere, nisi patientiam hanc gravis infamia sequeretur; nunc reliquum quidem esse, ut aut inhonestis regine votis deservire credatur ipsiusque cancellarii libidini seu potius incestui consentire, aut illicitam eorum familiaritatem se nescire fateatur. Patere autem omnibus hanc esse, ut dici solet, nimis crassam ac supinam ignorantiam, ut quod omnes predicant solus ignoret: hec igitur a multis frequenter audita, milites ad aures comitis pertulerunt. Qui, cum primum mente dubia vacillaret, dehinc ab ipsis rei principibus qui confinxerant ea cumulatius eadem audiens, plenam hiis que sibi dicta fuerant fidem adhibuit, relictoque cancellario, consiliis eorum adhesit, quod inde suaderent se facturum pollicitus. At illi rem quam multum desideraverant adsequuti, non distulerunt eum, prestitis hinc inde sacramentis quibus visum est pactionibus obligare. Hec ergo conspiratio iam eo usque processerat ut amicis cancellarii plurimum terroris incuteret. Nam gaytus Richardus, magister palacii, quem eisdem constabat esse sacramentis astrictum, magnas conspiratoribus vires addiderat. Nec enim contentus militibus suis, quibus ipse stipendia dabat, maximam partem militum regis et universos curie sagittarios [ita sibi do]nis ac beneficiis multis illexerat ut eius in omnibus voluntatem et imperia sequerentur. At cancellarius, adversus eorum insidias sese premuniens, statuit non iam omnes, ut consueverat, indifferenter admictere, sed certas horas constituit, quibus ad eum omnibus pateret accessus, militesque suos eisdem horis paratos adesse precepit. Sed et quinquaginta viros eligens qui post primam ianuam in vestibulo domus cum armis parati semper assisterent, numerum quoque militum studuit adaugere, plerosque etiam milites transmontanos, qui de Francia nuper venerant Ierosolimam transituri, secum detinuit, inter quos erat Iohannes de Lavardino, cuius acta cancellario non parum attulerunt incommodi, quemadmodum sequentia manifestius declarabunt.

LI. De profectu regis Messanam.

Post aliquantum vero temporis cancellarius cupiens patefactis hostium consiliis ad vindictam accingi, reique statum prius diligenter considerans, animadvertit nondum tantas sibi vires suppetere ut auderet sollempni iudicio coniurationis principes accusare, ne latentes et occultas insidias in apertam seditionem converteret. Sed nec oportere rem dissimulando diutius occultari, ne cum amplius virium collegissent, difficile posset eorum machinationibus obviari. Ad aliud ergo traductus consilium, regi regineque persuasit ut Messanam proficiscentes, instantem hyemem ibidem transigerent, deinceps, si visum foret, ad primam [veris temperiem in Apuliam transituri. Huius autem diem et causam itineris Gilleberto comiti Gravinensi missis licteris indicavit], scribens eidem ut, n[egotiis omnibus ad] presens posthabitis, quam [mature posse]t Messanam veniens, Farum transiret. Caveret autem ne, sicut tempore gayti Petri fecerat, ad curiam inhermis accederet, sed ita militibus armisque premunitus ne tamen exercitum ducere videretur. Hiis diebus tanta contigerat inundatio pluviarum, quanta per multum temporis in Sicilia visa non fuerat; unde curie familiares, occasionem nacti, persuadere nitebantur cancellario ut in proxime venturam estatem iter propositum distraeretur. Quod cum optinere non possent, sperabant tamen regem ac reginam ipsumque cancellarium ob imbres continuos et itinerum difficultatem ab eo quod proposuerant absterrendos; at ille, nichilo segnius, misso cum licteris regis hostiario per universa que in transitu erant oppida, iussit dilatari viarum angustias et abrupta precidi omniaque transituro regi necessaria, iuxta consuetudinem, preparari. At vero circa prefixum terminum repente contra spem omnium celi facies immutata, quanta prius imbrium horruerat densitate, tante serenitatis indicio gratam cepit: deinceps spondere temperiem. itaque rex, .xv. die novembris, ut constitutum fuerat, Messanam proficiscitur, relictis Panormi militibus ad ipsius custodiam civitatis.

LII. De officialibus curie.

Erat tunc Messane Robertus comes Casertinus cum filio [suo Rogerio Tricarici comite, et regis ibidem prestolabat adventum. Audierat enim Willelmum de Sancto Severino, consobrinum suum, qui nuper ab] exilio revocatus fuerat, a regina multis amicorum precibus impetrasse ut ei terra sua, quam extra regnum fugiens amiserat, redderetur, eaque de causa cum advocatis suis ad curiam venerat preparatus ut Montorium et castrum Sancti Severini ceteraque oppida que predictus Willelmus tenuerat, sibi de iure pertinere contenderet, ipsiusque Willelmi patrem iniuste ac violenter eadem possedisse. At cancellarius, cum neque Willelmum, quem sibi fidelem agnoverat, iacture vellet quippiam sustinere comitemque timeret offendere, ne suspecte viro fidei malignandi preberetur occasio, et huic patrimonium suum integre fecit restitui, et illi terram aliam in Apulie partibus eo tenore concedi ut, ea quam adversus Willelmum intendebat actione sopita, nunquam super hoc de cetero controversiam suscitaret. Paucis autem diebus post adventum regis maiores civium cum magnis muneribus cancellarium adeuntes, rogabant eum instantissime ut privilegium eis reddi faceret quod olim Rogerius rex supra quibusdam civitatis immunitatibus factum, postea, penitentia ductus, eis abstulerat. At ille, ratus sua plurimum interesse ut eorum sibi conciliaret animos, noluit oblata dona suscipere, sed eorum gratis petitionem implevit.

LIII. De accusatione stratigoti.

Videntes interea Messanenses de totius regni partibus [ad curia]m multam virorum ac mulierum turbam confluere, neque suo quempiam iure fraudari, sed in omnibus iudiciis districte rigorem observari iustitie, ad accusandum Richardum Messane stratigotum audacter prosiliunt; libellos accusationis conscribunt, eosque cancellario porrigentes, ingenti clamore postulant iudicio rem committi; alii rapinas, homicidia, furta, incendia consensu illius asserunt a maleficis, accepta pecunia, perpetrari; alii vineas aut domos sibi conqueruntur ablatas; multi stupra virginum, adulteria, plerique etiam iudiciorum ei subversionem obiciunt. Cancellarius autem, cum viri prudentiam et ingenium agnovisset, arbitratus eum parti sue plurimum roboris allaturum si mentem illius beneficiis sibi posset allicere, temptabat rem aliquamdiu protrahendo furentis plebis iram compescere: illi vero, nichil ex dilatione mutato consilio, videntes cancellarium negligentius ac tepidius respondere, rursus accusationes in scripta redigunt, eaque a summitatibus harundinum suspendentes, ante palatium ingentem clamorem attollunt, miserum esse dicentes, ceteris omnibus ius suum consequentibus, solos Messanenses, qui regi fidelissimi semper extiterint, haberi ludibrio et eorum voces in curia non audiri. Tunc regina clamorem vulgi non ferens, cancellario precipit ut eorum scripta recipiens, negotium hoc sine dilatione definiat. Cancellarius autem magistris iusticiari[is] causam delegat, precipiens itidem ut Richardo stratigoto diem dicant et nunquam a districti iuris tramite recedentes, controversiam ipsam legitimo fine concludant. Qui, die constituto, diligenter allegationibus utriusque partis auditis, cum post ipsius negotii examinationem stratigotus multorum reus criminum patuisset, lata sententia, decreverunt eum, post bonorum amissionem, carceri mancipandum. Messanenses igitur ob redditum sibi privilegium et stratigoti dampnationem cancellarii nomen multis laudibus extollentes, eius se beneficio libertati redditos fatebantur, paratos se dicentes ipsius gratia quantelibet difficultatis onus suscipere. Verum exitus rei fidem eorum ostendit tam greca perfidia quam levitate piratica vacillare. Paulo post enim magna pars civium Henrico comiti, suadente Bartholomeo Parisino qui plurimum apud Messanenses poterat, occulte iuravit. Multi quoque Calabrorum, qui Messanam audito regis adventu confluxerant, eisdem erant sacramentorum nexibus irretiti, nec incertum erat Gentilem Agrigentinum episcopum a cancellario defecisse, neglecto quod ei prestiterat sacramento. interea Gillebertus comes Gravinensis ex insperato superveniens, coniuratorum repressit audaciam, et incipientem iam apertis indiciis apparere compulit inter suas iterum latebras occultari. Centum enim milites non dubie virtutis secum adduxerat, armis, ut premonitus fuerat, diligenter instructos, quos de nomina[tissimis Apulie ac Terre Laboris militibus multis cognitos bellis elegerat. Tota vero civitas variis iam ceperat rumo]ribus fl[uctuari et plebem multosque] milites adversus cancellarium, preter eam que iam plurimum invaluerat conspirationem, e vicino quoque causa suppetens, instigabat. Nuper enim ad eum de Francia Normanniaque clientuli multi confluxerant, qui, ut eorum mos est, in contumeliosa verba precipites et curie patrocinio licentius abutentes, Grecos et Longobardos proditores appellabant, multis eos iniuriis lacessentes. Henricus ergo comes, crebris eorum qui conspiraverant exhortationibus et consiliis animatus, terminum certum constituit ut in cancellarium a curia redeuntem irrueret improvisus et incautum occideret. Cumque dies instaret qua id sibi faciendum decreverat, a multis occulte iusiurandum interim exigebat, inter quos Rogerium, unum de iudicibus civitatis, nocte quadam accersiens, petiit itidem ab eo ut iuraret voluntatem comitis se facturum. Qui cum respondisset nequaquam adeo se temere iuraturum nisi rem ei manifestius indicaret, comes ei de morte cancellarii propositum suum aperuit, dicens multos proceres et episcopos magnamque partem Messanensium in idem sacramento sibi prestito consentire, diemque nichilominus ad hoc comuni consilio deputatam eidem exposuit. At ille gratum hoc sibi fore simulans asserensque nemini sapienti displicere rem tan[torum procerum consiliis adprobatam, sed inconsulti ac precipitis esse animi sine deliberatione rem tantam inconsulte promictere,] vix tandem in crastinum inducias impetravit, interposita fide quod creditum sibi consilium nemini revelaret. Summo vero mane cancellarium adiens, omnia illi verba comitis enarravit, multos inquiens adversus eum Sicilie proceres coniurasse; mature deliberandum qualiter improbis eorum consiliis obvietur; unius ad hoc diei spatium indulgeri, diem enim crastinam ad peragendum eorum propositum certissime constitutam. Tunc cancellarius vocatis ad se Gilleberto comite Gravinensi, Boamundo comite Monopoleos Rogerioque Avellini comite, de quibus maxime confidebat, rem eos ex ordine totam edocuit. At illi, periculum imminens attendentes, Rogerio iudici preceperunt ut ad comitem rediens, eius satisfaceret voluntati, ne, si iurare nolens adversus eum confidentius loqueretur, ex hoc ipso quippiam illi suspicionis ingereret; neque vero periurium incurrere vereretur, per quod ipsius regis iniuriam totiusque regni dedecus et obprobrium propulsaret. Id cum ille non secus ac iussus fuerat peregisset, visum est cancellario regem ac reginam super hiis convenire eosque consilium et acta comitis edocere. Quod ubi regina cognovit, anxia cepit distrahi sollicitudine multeque fluctuationis estibus agitari. Durius enim in fratrem decernere quippiam tantamque presumptionem animadversione digna punire crudele quidem tyrampnidique proximum videbatur; sed et si fratri parceret, intelligebat cancellario non dubium capitis periculum imminere, neque posse proditores ab eo quod ceperant absterreri; simulque considerabat indignum eum esse, cui fraternus exhiberetur affectus, qui sororis posthabita reverentia, qui tot eius beneficiorum immemor id solum agere decrevisset quod ad eius dedecus et infamiam non ambigeret retorquendum, multisque rebellandi prebens materiam, regni pacem et quietem niteretur modis omnibus impedire. Huic ergo deliberationi iusta succedens indignatio, fraternam ab eius animo clementiam exturbavit, placuitque, congregata curia, comitem sollempni iudicio conveniri, convictumque vel confessum interim in aliqua munitionum servari, donec eius indicio ceteri possent proditores agnosci. Missis igitur hostiariis, curie familiares episcopi, comites ceterique proceres cum magistris iusticiariis ad curiam convocantur. Quibus admissis, ceteri omnes ab ingressu palatii prohibentur, preter paucos milites cancellarii quos ipse iusserat introduci, timens ne tumultus in curia vel seditio quelibet oriretur. Cum enim sciret plerosque procerum qui aderant Henrici comitis favere partibus, timebat ne, si cum eo districtius agi cepisset, rem in seditionem converterent, ideoque sub tunica loricam indutus, predictos milites paratos ibidem adesse iusserat et a quibusdam clericis suis aliquot enses latenter inferri. Cumque iam omnes in curia consedissent, Henricus comes, ut a complicibus suis edoctus fuerat, indigentiam suam cepit exponere, dicens multis se debitis coartari; comitatum Montis Caveosi sumptibus vel angustiis non posse sufficere, petiitque principatum Tarenti vel comitatum quem in Sicilia Symon comes olim tenuerat sibi concedi, quasi iustam habiturus adversus cancellarium occasionem, si quidem hec ei petitio negaretur. At Gillebertus comes Gravinensis ex illius verbis oblata sibi copia respondendi: "Hec ", ait, "que velut ense stricto, preces porrigens, timide nunc improbeque postulas, facile dudum impetrare potueras, si in animum induxisses erga regem ac reginam te qualem oportuerat exbibere. Nunc autem hanc eorum animis de te non iam opinionem, sed firmam stabilemque sententiam iniecisti, ut non solum indignum te credant, qui ad altiora debeas promoveri, verum etiam id tibi dando quod possides magnopere se fuisse deceptos existiment, neque dignum censeant in regno suo quidquam a te deinceps possideri. Ut enim immensam pecunie quantitatem in usus turpissimos temere prodigeque consumptam, ut oppida que tibi data fuerant domesticis rapinis et iniuriis multis attrita preteream, ausus es etiam in ipsum regem eiusque matrem nequitie tue venenum aspergere, ut regine consuleres castella sua munire, eoque thesauros suos dum liceret transferre, dicens incertum esse quem erga ipsam animum rex esset postmodum habiturus. Regi vero persuadere temptabas ut regni tibi curam et administrationem concederet; asserebas enim reginam privatas utilitates sectantem, regni statum in deterius commutare; civitates oppidaque large distribuere; regios paulatim exhaurire thesauros; multa demum agere, que et regnum evidenter pessundarent et honori filii derogarent, et maternum prorsus affectum excludere viderentur. Rex vero temeritatem tuam agnoscens, respondit: ubi matrem suspectam haberet, multo se tibi difficilius crediturum. Sic inter matrem et filium discordiam seminans, tranquillitati regni, quam deflebas pessundari, provide consulebas. Heu michi falsitatem impudenter coneris obicere! Hec eorum me scias indicio cognovisse. Ecce presentes sunt ambo, quod utrique dixisti coram utroque nega, si potes. Nunc autem ad aliud devolutus consilium et proditionis furiis agitatus, eo te sceleris immersisti, ut cancellarii sanguinem tibi proponens hauriendum, eligensque tantis non solus involvi flagitiis, cum id te facturum iurasses, multos idem iurare fecisti. Velim ergo te palam in presentia regis edicere quod cancellario crimen intendas, cuius eum sceleris arguas, quid demum cause sit quod tam atroces in eum inimicitias excitavit. An tibi debitam hereditatem subripuit, aut patrimonii tui fines invasit? Numquid eum tibi dampni vel iniurie quidpiam intulisse conquereris? An, quod verius est, invidia stimulatus, in eius odium exarsisti? Indignaris nimirum eius arbitrio curiam regi; moleste fers eum vice regis omnibus regni populis imperare. Si parem gloriam affectas, virtute prudentiaque illi te parem exhibeas, et ambitam tibi dignitatem ultro concedimus. Quod si temeritatis innate preiudicio condempnatus, eo aspirare non potes, neque nos certe patiemur sub rectore temerario regni periclitari fortunam. Sed ad hec michi forte respondes, te semper in curia viros prudentes ac strenuos habiturum, et quod industria tua non possis hoc eorum facturum consiliis. Quod id quibusdam forsitan vere dicere putareris, nisi terre tue, quam opulentissimam recepisti, presens calamitas argumento nobis esset quid in te sit spei ac fiducie reponendum. Quod ergo iure tibi negandum palam non ausus es postulare, id facta coniuratione per te ipsum, ausu temerario, subripere conabaris. In quo, et regni quidem inventus es perturbator, et contra maiestatem regiam contumax ac rebellis, eoque ipso meruisti non solum terram quam possidebas amictere, sed et capitalem subire sententiam, nisi veniam tibi velit regia benignitas indulgere.

Henricus itaque comes audiens ex insperato palam esse cuncta que gesserat, tanti se criminis obiectione pulsari, neque dari sibi copiam ut quamlibet dilationis interim causam opponeret, inter metum ac stuporem anxie deprehensus, tarde timideque respondit, nunquam se contra cancellarium conspirasse. At Rogerius iudex, productus in medium, quod ille negabat se probaturum asseruit, dicens seipsum minis adactum nuper ei iusiurandum de morte cancellarii prestitisse. Quibus verbis adeo comitis mentem et ingenium perturbavit, ut nec illius dicta refelleret, nec obiecta purgaret, sed in contumelie verba prorumpens, Rogerium iudicem proditorem appellabat ac periurum, qui iureiurando neglecto, consilia sibi credita prodidisset. Ita sua ipsius confessione dampnatus, intra palacium iussus est custodiri; subitoque nunciatum est in curia milites Henrici comitis armatos in domum illius se recepisse; totam urbem esse in motu; multos civium ad arma concurrere. Tunc cancellarius milites comitis Gravinensis suosque iussit armari et ante palatium convenire; missique sunt per urbem hostiarii, qui cives ab armis iuberent discedere populique metum sedarent. Inde voce preconia denunciatur Hispanis ut omnes eadem die Farum transeant, alioquin in crastino quotquot eorum inventi fuerint in carcerem retrudendos. At illi, relictis armis, ut eis imperatum fuerat, prout quisque celerius poterat, in Calabriam transierunt. Greci vero quod Messane gestum fuerat audientes, spe lucri fugientibus occurrebant et multis eos verberibus affligentes, tandem saucios, nudos omniumque rerum inopes dimittebant; quorum magna pars in Solanie silve nivibus perierunt hiemis asperitate consumpti. Urbis ergo tumultu sedato, Bartholomeus Lusciensis cancellarium adiens, ultro confessus est eiusdem se conspirationis fuisse participem, veniamque postulans et congruam satisfactionem offerens, Egidii Venusini abbatis precibus impetravit ut extra regni terminos aliquanti temporis sustineret exilium, donec universis proditoribus expulsis integreque paci curia restituta, regis eum indulgentia revocaret, terra ipsius interim ab eodem Egidio possidenda. Huius secutus exemplum, Rogerius Sorellus se quoque manifestavit cum aliis iurasse, multis persuasionum fraudibus circumventum; sed idem, venia non impetrata, carceri datus est, eo quod id tarde confessus fuerat, cum iam omnes coniurationis auctores Henrici comitis indicio proderentur. Hostibus itaque cognitis, ingens cancellarium sollicitudinum turba concusserat ambigentem cui se consilio potissimum inclinaret. Amicorum enim eius plerique coniuratorum numerum et potentiam attendentes, periculosum estimabant in singulos vindictam extendere, nec eo modo posse malum hoc radicitus amputari, cum certe pluribus eorum vel omnibus qui conspiraverant captis, semper tamen superesse contingeret qui propinquorum vellent iniurias vindicare. Ideoque cancellario [suadebant ut eos deinceps mitigare potius quam persequi conaretur; eisque simul] ad curiam convocatis, [in presentia regis] ignoscens, impunitatem concederet et innocentiam suam paucis exponens, adderet se quidem ad vindictam viribus uti posse, sed malle vincere beneficiis quam in viros nobiles, quos honorare proposuerat, tirannice desevire. Porro Gillebertus comes Gravinensis, cuius sententia prevaluit, hiis omnino contraria sentiebat, neque censebat oportere quempiam illorum impunitum evadere quos tanti sceleris participes aut conscios esse constaret, maxime cum adversus Richardum Molisii comitem, qui eum a curia dudum expulerat, videret ultionis sibi tempus congruum occurrisse. Alii terre ipsius consuetudinem et tirannidem plenius agnoscentes, cum futura diligentius providerent, aiebant illos oportere vel omnino non capi, vel captos in pelagus demergi, aut alias latenter interfici, vel membris saltem principalibus mutilari: hoc enim modo Rogerium regem prudentissimum regno suo pacem olim integram peperisse. Utilis quidem et securitatis plena sententia, sed tantam crudelitatem in misericordiam pronior cancellarius abhorrebat.

Post paucas igitur dies, cum ad curiam vocati comites aliique proceres ex ordine consedissent, Boamundus Tarsensis frater Carbonelli, adolescens egregie virtutis et nobilitatis preclare, surgens in medio procerum, dixit: Richardum Molisii comitem, inter familiares curie regis ac regine [beneficio constitutum, erga eos parum fideliter se gessisse, cum hiis] qui adversus cancellarium iuraverant consensisset. Ipsum enim non solum ex ore Henrici comitis eorum agnovisse propositum, sed et consilium approbasse, nec, ut debuerat, adversus eorum insidias curiam premunisse. Quod si quidem ipse negare contenderet, se probaturum nichilo segnius asserebat. Comes autem, audacter ei falsitatem obiciens et oblatam probationem prompta defensionis instantia subsecutus, iurabat nunquam se contra cancellarium mali quippiam cogitasse, et ut erat impotens ire, velut ex indignatione prorumpens in lacrimas, clamabat susceptam cum Boamundo monomachiam sibi esse pro minimo, nam se quidem adversus illum aliosque duos ei similes confidentissime pugnaturum. Sed hinc eius animo iustam doloris causam ingeri quod id de se cancellario persuaderi potuerit, cui devote semper obsequi studuisset, et nisi comitis ei Gravinensis obfuisset odium, facile potuerat a cancellario veniam impetrare, cum nec eum iurasse constaret, neque iurantibus quicquam virium ministrasse. Dum hec adversus comitem agerentur, Robertus comes Casertinus adiecit eundem auctoritate sua dudum in Apulia Mandram et quedam oppida regis in Troianorum finibus invasisse furtimque adhuc, eadem ignorante curia, possidere. Ad hec ille respondit quod gaytus Petrus, qui tunc preerat curie, Mandram ei tenendam ad tempus eo tenore dederat, ut inde singulis annis curie certam redderet pecunie quantitatem; oppida vero que in partibus Troianorum invasisse dicebatur, itidem sibi a Turgisio terre illius camerario fuisse concessa. Interrogatus idem Turgisius, qui tunc forte presens aderat, negavit eum hec oppida sua licentia tenuisse. Iussi sunt itaque proceres omnes, preter curie familiares, in partem secedere, super hiis que adversus comitem dicta fuerant iudicialem sententiam prolaturi. erant autem hii qui ad iudicium faciendum surrexerant: Boamundus Monopolis comes, Robertus de Lauro comes Casertinus, Rogerius eius filius Tricarici comes, Rogerius comes Avellini, Symon comes Sangrensis, Rogerius comes Giracii, Rogerius Tironensis magister comestabulus, Florius Camerotensis, iudex quoque Tarentinus et Abdenago Hannibalis filius, qui magistri erant iusticiarii. Quibus invicem super hiis disceptantibus, visum est Richardum Molisii comitem, antequam gaytus Petrus fugeret, Mandram quam ab eo acceperat licentia curie tenuisse. Post illius autem discessum, cum eam teneret occulte, neque rem, ut oportebat, ad regis notitiam referret, non iam precario possidentem, sed invasorem rectius estimandum, ut qui sua tantum auctoritate, non consentiente sed ignorante curia, possideret, eumque de tota terra quam tenuerat in misericordia regis esse tum propter id, tum propter dicta oppida que constabat eum sua itidem auctoritate contra fidem regi debitam occupasse. Hanc ergo sententiam, vice consensuque omnium, Boamundus comes, ut erat vir eloquens, in presentia regis exposuit. tunc Richardus comes exclamavit: iniuste se gravari; odium equitati manifeste preferri; paratum se probare quod iniquam falsamque protulisset sententiam. quibus verbis Boamundus [comitem prohibuit curie respondere, dicens iniuriam hanc non in eos qui iudicaverant, sed in caput regium principaliter redundare. Dehinc iniunctum est ar]chiepiscopis et episcopis qui ader[ant ut in aucto]rem tante contumelie quod equum esset de iuris severitate decernerent. At illi, iuxta constitutiones regum Sicilie, decreverunt Richardum comitem non solum de terra sua, verum etiam de membris et corpore regis misericordie subiacere, eo quod iudicium curie falsum dicere presumpsisset. Captus igitur et militum custodie deputatus, Taurominium iussus est perduci et ibidem in castello quod in ardua rupe positum oppido supereminet summa diligentia custodiri. Hiis itaque duobus viris potentissimis ita captis, nemo iam coniuratorum supererat quem sibi crederet cancellarius formidandum. Episcopus autem Agrigentinus, dum hec in curia gererentur, presentiam suam interim curie subtrahebat, gravi se fingens egritudine molestari. Nec multo post Iohannes de Sinopoli et Bartolomeus Parisinus eiusdem criminis condempnati sunt et in principatu Salerni per loca munitissima distributi. Gualterius autem Modicensis super eadem coniuratione sollempniter accusatus, pacta cum accusatore suo monomachia datisque fideiussoribus, diem constitutam iussus est expectare. Interea mortuo Symone comite Sangrensi, Richardus frater eius illi substitutus cancellarii partem totis viribus tuebatur. Hannibal quoque puer, Rainaldi comitis filius, comes creatus, integre terram patris obtinuit. Gillebertus vero comes Gravinensis, considerans cancella[rium opera] sua tot hostium insidias eva[sisse, om]nia sibi prospere cedere nullumque, ut [estim]abat, iam superesse periculum, in tantam est precipitatus audaciam ut Lorotelli comitatum a curia postulans impetraret, eligeretque stabilem in quo erat gradum non dubio precipitio commutare. Hoc enim facto, multorum in se procerum et civitatum Apulie congessit invidiam et inexorabiles inimicitias suscitavit. Nam, accepto comitatu Lorotelli, Roberto comiti, cuius omnes reditum summis desideriis exoptabant, obstruxisse videbatur aditum revertendi et spem que diu foverat eos penitus sustulisse. At cancellarius, licet nonnullos familiares curie aliosque multos contra se facte coniurationi consensisse non ambigeret, tamen erga illos blandius agens, eorum facta dissimulare proposuit, ne rem atrocius persequi videretur; simulque sperans eos aliorum penis admonitos a scelesto proposito posse facile revocari. De Henrico vero comite Montis Caveosi regine consilium fuit ut datis ei mille auri unciis in Hispaniam eum ad fratrem remicteret. Iussit ergo .VII. galeas armari, que Odonem Quarrellum in Franciam transiturum et sub eius custodia comitem usque in Arelatensium fines transveherent. Interim autem in castello Regii servabatur, que civitas ex opposito Messane super Farum in extremis Italie finibus sita est, ut inde promptius eum et facilius galee susciperent, quam primum rex Panormum rediturus ab urbe Messanensi discederet.

LIIII. De reditu regis Panormum.

Hiis itaque dispositis, .XIIa. die martii rex iter [arripiens], .xx°. die mensis eiusdem Panormum per[venit]. Gillebertus autem comes Farum transiens [cum mili]tibus suis in Apuliam reversus est. O[do] vero Quarrellus Messane remansit, multum a cancellario preinstructus et diligenter admonitus ut omni dilationis occasione sublata, statim post discessum regis galeas intraret.

LV. De officialibus curie.

Interea gaytus Richardus magister palacii camerarius, Matheus notarius et Gentilis Agrigentinus episcopus, aliique quibus cancellarius rem dissimulando scelerum impunitatem indulserat, semel conceptam rabiem nitebantur ad effectum urgere, nec illius erant beneficiis emolliti, sed, ex absentia comitis Gravinensis considerantes cancellario multum subtractum esse virium, facile suis eum patere iam estimabant insidiis, tanquam improvidum et incautum et velut omni difficultate superata, nichil ultra periculi formidantem. Itaque novas ex integro pactiones instituunt mutuisque se rursus obligant sacramentis; dehinc implendo proposito dies certa prefigitur, et iureiurando prestito, milites eliguntur qui dominica in ramis palmarum, ubi rex e palatio iuxta consuetudinem exierit, cancellarium gladiis in ipsa turba confodiant. Sed et multos civium tam Panormi quam in aliis quibusdam oppidis adversus cancellarium instigaverant, multa dando multaque pollicendo quibus non difficile persuaserant cancellarium, si diu perseveraverit in eo culmine potestatis, universis populis Sicilie libertatem quam hactenus habuerant sublaturum. Cuius rei magnum illis visum est argumentum quod Iohannes de La[vardino, cui rogatu cancellarii terra Mathei Bonelli nuper data fuerat, oppidanos suos tantis affligebat iniuriis, ut om]nium [rerum mobilium quas habebant [medietatem ab eis partem exigeret]. Hanc enim esse terre s[ue consuetudin]em asserebat. At illi libertatem civium et oppidanorum Sicilie pretendentes, nullos se redditus, aiebant, nullas exactiones debere, sed aliquotiens dominis suis, urgente qualibet necessitate, quantum vellent sponte et libera voluntate servire; Sarracenos autem et Grecos eos solum qui villani dicantur solvendis redditibus annuisque pensionibus deputatos. Cumque nichil hec allegando proficerent, rem ad cancellarii notitiam pertulerunt. Qui Roberti de Sancto Iohanne Rogeriique Tironensis magistri comestabuli neglecto consilio, maluit quorundam quos de Francia secum adduxerat temeritate seduci, qui super hoc nullam illis iustitiam oportere fieri decernentes, dicebant intolerabilem hanc esse rusticorum audaciam, et siquidem eos id quod postulent optinere contigerit, multis inde perniciosum exemplum datum iri, ut adversus dominos suos contumaces ac rebelles existerent. Itaque nichil eorum que speraverant impetrantes, coacti sunt iniuriam suam patienter interim sustinere. Ea res hostibus cancellarii plurimam oportunitatem attulit ut adversus illum multorum civium et oppidanorum odia suscitarent, dicentes id eum proponere ut universi populi Sicilie redditus annuos et exactiones solvere cogerentur, iuxta Gallie consuetudinem que cives liberos non haberet. Cancel[larius autem, agnitis eorum consiliis, ubi nulla vidit eos mansuetudine, nullis beneficiis a proposito revocari, primo Matheum notarium, qui ceteris astutia preeminebat, congregata curia,] iudicio sollempni pos[tulatum, neque] defensionem congruam offerentem, recipi iussit in carcerem. Inde capti sunt plerique milites, quos de morte ipsius iusiurandum prestitisse constabat. Cumque regina nullatenus consentiret ut Richardus gaytus caperetur, qui coniurationis caput erat et principium, vix tandem cancellarius id solum optinuit, ne liceret ei extra palatium egredi, neque copiam haberet militibus colloquendi. Episcopus Agrigentinus, captis sociis, nichil spei reliquum videns ut ad peragendum propositum facinus tot partibus mutilata conspiratio convalescat, statuit adversus cancellarium urbis Agrigentine et adiacentium oppidorum populos commovere et apertas in eum inimicitias profiteri, confidens Rogerium comitem Giracii, eiusdem coniurationis socium, et eius hortatu multos alios consilium suum facile sequuturos, simulque sperans Willelmum Leluciensem in Calabria, iuxta quod inter eos convenerat, idem facturum. Itaque, sine licentia curie, cum paucis militibus clam discedens, occulta quadam via pervenit Agrigentum, convocansque populum, Mathei notarii et aliorum eis captionem exponit, dicens hoc esse propositum cancellarii ut omnes Sicilie proceres, quotquot ei non consenserint, primo capiat; inde veneno regem extinguens, regnum ipse sibi transsumat, cum regina, quam propinquam suam nunc appellat, matrimonium contracturus; eo [ventum esse] necessitatis, ut oporteat [Siculos omnes qui] fidem regi servare vo[luerin]t unanimiter adversus proditorem insurgere et antequam tam detestabile perpetretur flagitium, consiliorum eius machinas prevenire. Hec et Agrigenti publice concionatus est et Messanensi populo scripta transmisit. Verum Agrigentinis horum nichil persuaderi potuit, neque satis iusta visa est occasio rebellandi. Rex autem ac regina fugam episcopi cognoscentes, Burgundium iusticiarium cum licteris regiis Agrigentum miserunt, precipientes Agrigentinis ut episcopum tanquam proditorem sub eiusdem Burgundii custodia Panormum transmicterent. Qui cum ad curiam veniens ea que palam gesserat quibusdam niteretur ambagibus excusare, multorum convictus testimonio, ductus est in castello Sancti Marci, quod in valle Demenie situm est, ibidem interim servandus, donec operum eius series ad Romanum pontificem perferretur. Ita iam metu reique difficultate sublata, viribus omnino destituta conspiratio deinceps respirare non poterat, nisi novus denuo casus emergens novum induxisset periculum et multorum prudentium virorum industria sopitum extinctumque pene malorum fomitem unius viri temeritas suscitasset. Nam, cum Odonem Quarrellum Messane diutius morari post constitutum abeundi terminum cancellarius comperisset, quod futurum erat presaga mente `concipiens, minis et contumeliis plenam ei direxit epistolam, precipiens ut infra triduum post susceptas licteras, omni lucri spe neglecta omnique dampni posthabita ratione, discederet. At ille, fatali iam [imminente prec]ipitio, cupiditatis tenebris exce[catus], nullis inde minis aut precibus, n[ullo po]terat genere persuasionis avelli, ob id solum tanto se periculo negligenter obiciens ut a navibus in Siriam transituris extorqueret pecuniam, non aliter eis indulta copia transeundi. Hanc exactionem cives molestissime ferentes, ceperunt inter se primum occulte conqueri, deinde licentius ac manifestius indignari, suamque ipsorum temeritatem et ignaviam accusare qui predones alienigenas paterentur regni thesauros et de civium iniuriis conquisitam pecuniam in Franciam asportare. Sed et Odonis Quarrelli clientes, qui per urbem ebrii vagari consueverant, forte Grecos in domo quadam ludentes invenerunt, eorumque ludos improbe perturbantes, cepere multis eos verborum iniuriis irritare. Qui ob timorem cancellarii patienter aliquamdiu sustinentes, rogabant eos ut abscederent, vel ab iniuria temperarent. At ubi iam ira iugibus accensa contumeliis, propulsato metu, patientiam eos dedocuit, raptis fustibus, illos aggressi improbam eorum loquacitatem multis verberibus represserunt. Odo Quarrellus ea re cognita, stratigotum accersiit ipsosque sibi Grecos captos exhiberi precepit. Stratigotus autem respondit: variis urbem concussam rumoribus et ad seditionem pronos civium animos non oportere nunc amplius asperari, sed hanc interim quasi negligendo dissimulan[dam iniuriam, et ultionem in tempus congruum differendam. Tum ille, ut semel ad iram motus nullum admictebat] consi[lium, subintulit: quicquid acturi] essent reliqui, istos impresentiarum ob illatum sibi dedecus puniendos; inefficaciter eiusmodi causas pretendi, ut factum hoc sequeretur impunitas; nichil sibi de rusticorum confederatione timoris innasci; expedire nunc ut eorum exemplo ceteri terrerentur. Cum ergo stratigotus eius voluntati satisfacturus ad locum ubi res acciderat pervenisset, plurimam ibi Grecorum multitudinem conglobatam invenit. Quos cum cepisset asperius convenire, responderunt non esse tempus hoc quo stratigoti civibus debeant minari, sed blandiri; neque dicto segnius in eum pariter irruentes, cum equi rapiditate fretus in fugam se verteret, multas post eum lapides proiecerunt. Videntes Latini qui ob navium redemptionem in odium Francorum inducti fuerant, Grecos quoque adversus eosdem novis iniuriis lacessitos, ceperunt ad seditionem eos hortari, asserentes Francis id esse animi ut, omnibus Grecis expulsis, ipsi domos eorum, vineas ceteraque predia possiderent. Reginam vero nupsisse cancellario, neque satis adhuc constare quid regi contigerit, sed eum, si quidem vivat, magno discrimini subiacere. Itaque tota iam civitas falsis rumoribus perstrepebat, et evidens rebellandi pretendens indicium, eo rerum turbine laborabat ut neque stratigotus, neque iudices contra voluntatem [plebis auderent iuris quidpiam exercere. Quod ubi regi regineque cognitum] est, falsa civitatem opinione [delusam, im]mensis tumultuum flu[ctibus agitari], Messanensibus in hunc modum scriptam epistolam direxerunt: "Willelmus Dei gratia rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, una cum domina Margar[ita] gloriosa regina matre sua, Andree stratigoto et iudicibus et universo populo messanensi fidelibus suis salutem et dilectionem. certum est eos maiestatis crimen admictere, non solum si quos tanta vis furoris exagitat, ut ausu nefario vite salutique nostre insidiari presumant, verum etiam quos in familiarium nostrorum necem aliquid clam palamve moliri contigerit, quicquid adversus eos qui negociis nostris invigilant, quorum ope et consilio regnum nostrum feliciter gubernatur, impietatis sue machinas putaverint erigendas. Quod genus hominum cum ad totius regni pernitiem natum appareat, meritis quidem expedit deputari suppliciis, et quod in alios nitebantur atrociter exercere, in caput eorum iustissime retorqueri. Inde est, quod Gentilem Agrigentinum episcopum, gaytum Richardum, Matheum notarium, quos contra Stephanum, dilectum consanguineum et cancellarium nostrum, conspirasse manifestis rerum argumentis agnovimus, in presentia nostra convictos dampnatosque carcerali iussimus custodie mancipari. Statuit autem maiestatis nostre serenitas, eiusdem Stephani precibus, erga eos misericorditer agere, citraque iu[ris] severitatem punitis, vivendi copiam indulgere. Hec idcirco fidelitatem vestram [la]tere noluimus, ne forte vos, [fallaci cu]iuspiam suggestione deceptos, aut aliis quibuslibet rumoribus perturbatos, contra voluntatem nostram agere fidemque quam erga nos hactenus inconcussam servastis, aliquatenus violare contingeret. Itaque, scitote nos sanos et incolumes in palatio nostro summa tranquillitate gaudere, omnesque de civitate vestra seditionum motus et occasiones excludite, ut nostram possitis gratiam uberius promereri".

Has licteras recipiens, stratigotus iussit ad ecclesiam novam populum convenire, ut eas faceret coram universis civibus recitari. Cumque moram eo faciente populus diutius expectaret, ceperunt invicem colloquendo varias opiniones confingere. Alii Stephanum cancellarium asserebant proculdubio regem factum, et hanc eius epistolam quam audituri venerant regias licteras appellari; nam Willelmum regem interfectum esse; Henricum fratrem eius, cum paucis militibus in castello maris clausum, obsidione vallari; alii, quibus ratione magis utentibus tam aperta falsitas huius rei fidem subtraxerat, velud moderatius astruebant, non ipsum cancellarium, sed Gaufridum quemdam eius fratrem regnaturum, et ob hoc Odonem Quarrellum cum ingenti pecunia transiturum in Gallias ut eius opera ductuque predictus Gaufridus in Siciliam transfretaret, et Constantiam, Rogerii regis filiam, uxorem duceret, inde sibi dandam occasionem existi[mans] ut videretur regnum iustius occupare. cum ergo iam murmur invalesceret et plebis indignatio multiplicatis rumoribus augeretur, exclamavit quidam, ad eius vocem facto silentio: solum hoc in tanto turbine superesse consilium ut Odonem Quarrellum primo interficerent, dehinc Henricum comitem, qui Messanenses pluri[mum semper dilexerat, liberarent. Tunc universi qui aderant, non aliter quam si consiliis illius se paritum ire iurassent, ad expugnandam Odonis Quarrelli domum, neglecto stratigoti mandato, concurrunt. Sed cum primo impetu nichil agere potuissent, ad portum repente se transferunt, et septem galeas ibi repertas viris armisque complentes, Regium, traiecto Faro, perveniunt. Regini vero consilio Iohannis Calomeni, qui tunc Calabrie camerarius erat, portas Messanensibus aperientes, eorum societati se iureiurando prestito coniunxerunt. Inde ad castellum ubi comes sub paucorum militum custodia servabatur confidentius accesserunt, dicentes militibus qui ad defensionem parati muros ascenderant ut comitem sibi redderent, alioquin ipsos si vi capti forent tanquam proditores illico suspendendos; sed nec eos posse quidem evadere, nam si forte, quod vix accidere possit, ea tota die sustinuerint, in crastino Messane .LX. galeas armatum iri seque machinas ad expugnandam turrim necessarias allaturos. At illi primo neglectis eorum minis, instantes acerrime [repellebant, et importunitatem piraticam multiplicatis lapidum iactibus proturbabant. Inde] vero se paucos ad[modum esse consideran]tes, nec in toto castello [tantum esse] victualium quod per triduum eis posset sufficere, Messanensibus instantissime comitem sibi reddi poscentibus responderunt: homines ignotos, qui sine duce, sine rectore venerint, non oportere super hiis que postulabant audiri. Si vero stratigotum vel iudices, vel omnino quospiam de maioribus civitatis adducerent, eorum se verbis facile credituros. Quod illi statim se facturos polliciti, Messanam reversi sunt, et Iacob hostiarium, qui ad armandum stolium a curia missus fuerat nolentem reluctantemque Regium perduxerunt. Milites igitur, omni spe fiduciaque resistendi sublata, tandem illis comitem reddiderunt. Quo post Fari transitum a Messanensibus non sine totius civitatis concursu multaque plebis alacritate suscepto, iuraverunt omnes Henrici comitis de cetero se per omnia secuturos imperium, nec ei vita superstite defuturos. Interim autem Odo Quarrellus in palatium regis, quod domui sue proximum erat cum omnibus rebus suis se contulerat, ibique virorum multitudine circa muros excubantium circumseptus, nec ipse poterat exire, neque per licteras cancellario quod ei contigerat indicare nam et palatii custos, cum aliter irruentis populi furorem arcere non posset, eum se capitis sui periculo spoponderat servaturum. Comes igitur, [missis cum notario suo plerisque civium, universam illius pecuniam, aurum,] argentum, gemmas vestes[que sericas] scripto consignari fecit et in [interiore par]te palacii summa diligentia custodiri. Ipsum autem Odonem lintri sub silentio noctis impositum, ad castellum vetus, quod in portu secus ecclesiam novam situm est, iussit transferri. Interea Messanenses, veriti ne comes illum ea spe custodiri faceret, ut eo curie reddito veniam impetraret, eorumque societati se fraudulenter subtraheret, optimum arbitrati sunt ipsum Odonem interficere. Hoc enim perpetrato, non posse comitem erga curiam deinceps excusari. Itaque, magna virorum multitudine convocata, comitem adeunt postulantes ut Odonem Quarrellum eis traderet puniendum; non enim eo captum fuisse consilio ut incolumis servaretur, sed ut eo diris excruciato suppliciis, tam regis quam suas iniurias vindicarent. Comes autem, ne videretur eorum ingratus beneficiis, simulque videns, etsi reluctari vellet, plebis tamen oportere desiderium adimpleri, noluit eorum petitioni moras opponere, licet ei plurimum displiceret. Timebat enim ne speratum finem non posset res inconsulte cepta sortiri. At illi repente castellum adeunt, et Odonem Quarrellum a castellano sibi traditum exuentes, asino quem ad hoc preparaverant eum imponunt, pedibus eius in anteriorem asini partem porrectis, capite vero in partem contrariam acclinato. Dehinc universo populo ad hoc spectaculum confluente, per medium urbis eum cum ingenti clamore deducunt, contumeliis interim ac verberibus insistentes. Ubi ad portam civitatis ventum est, quidam eorum cultrum pisanum quantis potuit viribus illius immergens cerebro, cruorem qui ferro adheserat sub omnium aspectu lingebat ad inexorabilis odii magnitudinem exprimendam. Cuius exemplum sequuti, ceteri membratim Odonem innumeris confossum vulneribus discerpserunt. Capud autem eius affixum lancee per urbem diutius ostentantes, ad ultimum illud in cloacas publicas proiecerunt. Quod inde furtim sublatum est et traditum sepulture. Inter hec autem Greci transalpinos quotquot invenire poterant occidebant, donec Henricus comes id fieri cum interminatione pene prohibuit. Messanenses igitur ut venturo regis exercitui, quatenus poterant, aditus viarum obstruerent, primo Rimetulam, castellum fortissimum, occuparunt, castellani fide promissis facile precorrupta; inde Tauromenium tam dolo quam viribus aggressi sunt ut Richardum comitem Molisii liberarent, et oppido quidem non difficile potiti sunt; castellum autem nullis poterat viribus expugnari. Sed et Mathei castellani fides, licet multa premiorum pollicitatione multisque minis attemptata, nusquam tamen a propositi soliditate roboris excidebat; demum autem uxoris eius frater a Messanensibus missus exorabat eum cum lacrimis ut tante consilio crudelitatis abiecto, misereretur uxoris ac liberorum, quos in carcerem missos preceperant Messanenses interfici nisi Richardum comitem mature reddi contingeret. At ille respondit: non solum necem illorum sibi tolerabilem fore, verum etiam se ipsum morti paratum audacter occurrere, antequam huiusmodi proditione vitam fedaret, quam hactenus nullius infamie nota resperserat. Tum is qui missus fuerat, cum intelligeret illius animum ab eo quod dixerat non posse deflecti, gavarreto ipsius castelli, quem dudum noverat, interposita fide, multa pollicitus persuasit ei ut quam primum temporis oportunitas pateretur, Richardum comitem solveret et hostium ei carceris aperiret. Quadam ergo die, dormiente Matheo castellano, gavarretus, ut spoponderat, Richardum comitem a vinculis expeditum eduxit. Cumque mox ad castellanum itinere recto contenderet, ille ad strepitum pedum excusso sompno, cum vidisset comitem, repente perterritus ensem arripuit, et sibi paratas insidias in capud illius facile retorsisset, nisi proditor, cuius id opera patratum fuerat, amplexus improvidum, ferientis conatum eluderet, et illi cultro quem tenebat superiorem dorsi partem inter humeros transfixisset, manu tamen comitis quam ensi sublato pretenderat vulnerata. Ita Matheo multis confosso vulneribus, Messanenses Tauromenii castellum ipsumque comitem alacres receperunt. Hec ubi cancellario nunciata sunt, tanto repente turbatus infortunio, consilium amicorum quod diu neglexerat, tum demum expetiit; visum[que est persuadere regi, ut exerci]tu congregato Messanam] obsessum pergeret, quod [ille facile prona]que voluntate concessit, ad educendum exercitum certo ab astrologis termino constituto. Interim autem Cathaniensibus scripsit ut nichil omnino victualium Messanam deferrent, neque naves Messanensium ibidem onerari permicterent, omnesque insuper Cathaniensium naves ad terram subduci precepit, singulis earum carinis singulas tabulas subtrahendo. Ea res, annone comportande subtracta copia, Messanensibus famis necessitatem indixerat, cum nullum aliunde super hoc solatium expectarent. Calabria enim eius anni sterilitate dampnata, vix sibi sufficere poterat. Interea Randacini, Vacarienses, Capiciani, Nicosiani, Maniacenses ceterique Lombardi qui cancellarii partes ob multa eius beneficia tuebantur, haud dubiam proditorum invidiam ac scelera detestati, legatos Panormum miserunt, rogantes cancellarium, et ei modis omnibus persuadere nitentes,ut adversus Messanenses exercitum confidenter educeret; nam eum quidem de solis Lombardorum oppidis .xx. milia pugnatorum, ubicumque preciperet, habiturum. Quorum laudata fide, cancellarius terminum eis ad hoc constitutum exposuit, iussitque ut interim se rebus necessariis premunirent. Rogerius autem Giracii comes, ubi vidit denuo conspirationem multum ex improviso virium collegisse, rebellandi desiderium quod hactenus dissimulan[s occultaverat apertis cepit in]diciis profiteri, castellaque sua muniens, Cephaludium adiit et cum eiusdem civitatis episcopo colloquium habens, persuasit ei ut iuraret nunquam opem suam adversus cancellarium Messanensibus defuturam, adiecitque ut ab universis civibus suis idem iusiurandum acciperet. Cancellarius tamen eiusdem urbis arcem munitissimam preoccupaverat, cum iam ab initio fidem episcopi dubiam agnovisset, et ad ipsius arcis custodiam Andream hostiarium deputarat. Matheus autem notarius cum in palacio clausus teneretur, audiens quod Messane gestum fuerat, simulque videns Ansaldum castellanum amicum cancellarii in superiori parte palacii valitudine detineri, ex illius absentia datam sibi perpetrandi quod optabat oportunitatem agnovit, et Constantinum eius socium, penes quem solum custodiendi palacii cura tunc erat, multis persuasionibus eo impulit ut universos palacii servientes, qui fere quadringenti erant, iurare faceret quod die certa quam eis prefixerat cancellarium ad curiam venientem, et cum eo Iohannem de Lavardino et Rogerium Avellini comitem, inter primam ac secundam portam interficerent. Iam tunc ergo conspiratoribus in spem et audaciam rursus erectis, in partes scissa civitas variis assensibus laborabat. Sed et plerique viri rapinis assueti, qui circa viam Coopertam et in superiori parte vie Marmoree commanebant, videntes rixas et seditiones inter curie familiares exortas, societatis inter se fedus inierant, non quia favore partis utriuslibet traherentur, sed lucri spem sequentes, iuraverant in illum quidem impetum se facturos, in quem primum acclamari contingeret. Optabant aut m e um fore cancellarium, eo quod in domo illius multam arbitrantes congestam esse pecuniam, credebant se quod optaverant ibidem uberius et facilius effecturos.

Inter has rerum ambiguitates et pericula cancellarius deprehensus, ab Ansaldo castellano statuit sciscitari quid ei potissimum in tanto turbine faciendum decerneret. Cuius consilium fuit: ut, neglecto termino quem astrologi prefixerant, cum militibus suis in aliquam munitionum Sicilie se reciperet, et tam Lombardos quam ceteros quos sibi fideles noverat accersiens, quantum posset exercitum congregaret, ibique regis prestolaretur adventum. Nam eum, si Panormi diutius moraretur, vix tantas hostium insidias evasurum. Prevaluit tamen Roberti comitis Mellenti ceterorumque Francorum sententia, qui proditorum astutiam et curie consuetudinem nescientes, Panormi morari tutius asserebant, nec oportere cancellarium, sine rege quopiam proficisci, ignorantes nusquam aptius insidias quam in ipso palacio preparari, ubi nemini liceat armis se vel militibus premunire. At, ubi, iam constituta dies aderat, servientes palacii, sperantes cancellarium mane iuxta consuetudinem ad curiam ascensurum, parati ante ianuam consistebant, ut eum venientem cum paucis admictentes, milites eius excluderent. Odo vero magister stabuli, cum eorum intellexisset consilium, repente descendens e palatio, cancellarium quod ei periculum imminebat edocuit. Qui paucos amicorum secum retinens, milites et hostiários, qui ante domum eius convenerant ut euntem ad curiam sequerentur, iussit abscedere. Constantinus itaque castellanus, ubi spem et opinionem suam elusam animadvertit, mittens plerosque palatii servientes, quos civibus notissimos esse cognoverat, per singulas urbis regiones eos distribuit, iussitque clamare ut universi cives ad arma concurrerent et domum cancellarii, qui paratis iam navibus cum thesauris regiis fugere decreverat, obsiderent. Hiis urbe commota rumoribus, Herveus Floridus, quem non tam familiaritas cancellarii quam ipse de se plurimum loquens palatinis suspectum fecerat, cum Rogerio comite Avellini secus palatium equitabat. Quem cum vidissent clientes gayti Richardi ac plerique alii viri, qui iam illuc armati confluxerant, irruerunt in eum et equo deiectum gladiis transfoderunt. Inde comitem persequentes, cum extra portam urbis in planum quod palacio adiacet pervenissent, fugiendi spe sublata iam in eum lanceas intendebant, cum rex, ut ad fenestras palacii quid tumultus esset prospectum venerat, exclamans, multum illis interminatus est, nisi sibi vivum illum et inco[lumem assignarent. S]ic eorum impe[tu vix] compresso, cum aliter comitem [liberare] non posset, iussit eum in castello maris summa diligentia custodiri. Tunc vero sagittarii curie, qui nunquam in seditionibus ubi lucri spes appareat ultimi consueverunt occurrere, cum hiis quos superius coniurasse diximus, magnaque preterea confluentium virorum multitudine, domum cancellarii circumvallant. Simon autem Pictavensis, cuius diligentie domus eius cura commissa fuerat, milites peditesque, prout locorum oportunitas exigebat, per murorum disponens ambitum, singula loca congrua defensione premuniit. Militum vero maximam partem repentinus plebis concursus excluserat. Cancellarius, ubi rem videt in id discriminis pervenisse, cum plerisque viris nobilibus quos a se non passus erat discedere, per ecclesiam que domui sue contigua erat, in campanarii fortissimam ut in plano munitionem se recipit. Erant autem qui semper ei familiarius adherebant: Carbonellus et Boamundus Tarsenses, Willelmus de Sancto Severino, Alduinus Cantuensis, Hugo Lupinus, Robertus quoque Mellenti comes, cum quibusdam Francis militibus. Interea Rogerius Tironensis magister comestabulus cum militibus suis superveniens, viros quos ibi repererat acerrime proturbabat. At ubi iam multitudo populi confluentis in immensum excrevit, resump[tis animis in euun pariter irr]uentes, tam ipsum quam eius milites fugere compulerunt, domumque cancellarii, que multo distendebatur ambitu, ceperunt ex omni parte totis viribus oppugnare. Obsessi vero non solum de locis sibi deputatis nichilo segnius instantibus resistebant, verum etiam apertis aliquotiens foribus erumpentes, totam multitudinem audacissime repellebant longiusque cogebant absistere. Matheus quoque notarius et gaytus Richardus de locis in quibus clausi fuerant exeuntes, pristine se dignitati, nemine prohibente, reddiderant. Qui servis buccinariis accersitis, preceperunt eis ut ante domum cancellarii tubis ac tympanis personarent. Tunc universa civitas tam Sarraceni quam Christiani signum belli notissimum audientes, iussu regis id fieri crediderunt, moxque cum ingenti clamore ac strepitu concurrentes, ceperunt instare vehementius, videntesque se diutius insistendo nichil proficere, tandem ad portam ecclesie magna lignorum strue composita, decreverunt ignem supponere. Cumque iam redactis in carbones foribus liber patuisset introitus, plerique milites cancellarii, quibus universa virtus periculi metum sustulerat, opposuerunt se conantibus introire. Ibi diu multumque summa virtute pugnatum est, hiis quidem urgentissima necessitate vires et audaciam ministrante, illis autem indignantibus quod paucissimi viri tante multitudinis impetum sustinerent. Prevalente vix tandem multitudine, fatigati se milites in campanarium contulerunt. At illi per ecclesiam in domum cancellarii libere transeuntes, milites peditesque qui muris defendendis operam dabant repente captos vinctosque castellanis palacii transmiserunt. Quos autem reppererant de locis adhuc munitioribus resistentes, ut se dederent bonis conditionibus effecerunt. Inde ad expugnandum campanarium redeuntes, cum iam multis eorum vulneratis acrius instando nichil agerent, variis huc illuc consiliis agebantur. Alii multa lignorum coacervata congerie supponendum ignem censebant; nam ex eiusmodi saxis constructum esse campanarium, que perseverante diutius igne facile dissolvantur; alii machinas ocius inferendas; alii cratibus invectis suffodiendum ab imo campanarium decernebant. Interea cum rex ad matris petitionem e palatio vellet exire ut ab obsidione populum amoveret, Matheus notarius ceterique conspiratores qui aderant prohibuerunt egredi, dicentes non esse tutum illuc accedere, nam sagittarum ac lapidum circumquaque turbinem agitari. Cumque viderent nullatenus ea die posse campanarium expugnari, timuerunt ne, si res produceretur in crastinum, plebis tepescerent animi, vel penitentia ducti desisterent ab incepto, cum id regi displicere cognoscerent.

Statuerunt ergo cum cancellario pacisci, ut, abiurato regno Sicilie, liceret ei in quam eligeret terram libere transmeare. Missis itaque nunciis qui hanc ei conditionem proponerent, ita demum inter eos transactum est, ut armata galea cancellarius cum paucis quos eligeret traduceretur in Syriam, comiti vero Mellenti ceterisque Francis ad transfretandum navigia pararentur. Nobiles autem viri de regno Sicilie, qui cum eo in campanario erant, terras suas secure ac libere possiderent, militibus stipendiariis indulta licentia vel in curia commorandi, vel ad alium locum quemlibet transeundi. Hoc ita sine dolo factum iri iuraverunt Richardus Siracusanus electus, Matheus notarius, gaytus Richardus, Rumoaldus Salernitanus archiepiscopus, Iohannes episcopus Maltensis; ipsaque nocte galeam preparari fecerunt. Mane vero cancellarium e campanario cum paucis sociis extrahentes, ad portum eum Gallicum perduxerunt. Cumque galeam ascenderet, canonici panormitani qui aderant rogabant eum ut a sacramento fidelitatis eos absolveret; at ille rem dissimulans, nichil respondit. Tunc curie familiares ceperunt eum primo blandius hortari, dehinc acrius et importunius comminantes instare ut, electioni renuncians, eligendi pastoris canonicis copiam daret. Ille vero videns armatam circumfremere multitudinem, tumultu[ari milites, magnates] indignari, [quod] necdum revertendi videretur animum abiecisse, metu compulsus, renunciavit electioni. Moxque galeam ingressus, iussit eam a terra propelli, suspectum habens populum magno illuc impetu confluentem. Itaque curie familiares ad campanarium regressi, comitem Mellenti ceterosque Francos eduxerunt, plebisque seditiosos impetus et adventum Messanensium formidantes, in duobus castellis Partenico Carinulaque fecerunt illos interim commorari, donec eis ad transfretandum navigia providerent. At cancellarius a portu quam primum potuit avulsus, per Mazariensium fines australem Sicilie partem circumiens, Lecatulam pervenit, quod castellum in finibus Agrigentinorum situm est. Ibi necessario coactus ad terram egredi, premisit episcopum Maltensem, qui dux ei datus fuerat, ut oppidanis ex parte regis preciperet ne illum aliquatenus impedirent. Iam enim galea, procelloso maris turbine fatigata, dissolutis compagibus, naufragium minabatur. Cumque brevi temporis intervallo congrue resarciri non posset, neque sine certo capitis periculo liceret cancellario triduum ibi transigere, navem onerariam in eodem inventam littore a Ianuensibus emit, eisdemque nautis conductis, in Siriam prospere transfretavit.

Interea Gentilis Agrigentinus episcopus qui in vallem Demenie missus fuerat revocatur [et curie familiaris effi]citur. Henricus comes Montis Caveosi et Richardus Molisii comes cum plerisque Messanensium .XXIV. galeis armatis Panormum perveniunt, viribusque freti, curie statum innovant, et .x. familiares instituunt: Richardum Siracusanum electum, Gentilem Agrigentinum episcopum, Rumoaldum Salernitanum archiepiscopum, Iohannem Maltensem episcopum, Rogerium comitem Giracii, Richardum Molisii, Henricum Montis Caveosi comitem, Matheum notarium, gaytum Richardum, Gualterium decanum Agrigentinum regis preceptorem. In eo statu curia constituta, decernitur in primis uti Gillebertus comes Gravinensis cum filio suo Bertranno comite pellatur e regno, salvus tamen et incolumis, si quidem hiis curie mandatis ultro parere voluerit. Quod si viribus uti et militibus adunatis reniti presumpsisset, cum eo deinceps hostiliter agi, et tanquam proditorem totis regni viribus oppugnari. Hoc autem negotium Rogerio comiti Albensi Richardoque de Sagio Fundano comiti delegatur. Qui de totius Apulie civitatibus immensum congregantes exercitum, Gillebertum comitem in castello quodam, quo se cum uxore receperat, obsederunt. Nam, audito curie mandato, universi milites ab eo discesserant. At ille multam in se procerum attendens invidiam, civitatum atrox odium nichilque spei sibi relictum intelligens, elegit se Richardo comiti Fundano cum thesauris suis eo pacto dedere ut liceret ei cum uxore ac liberis in partes Syrie transmeare.

Eo sic expulso, cogitabant etiam curie magnates Hugonem comitem Catacensem, quia cancellarii consanguineus erat, expellere. Sed quia nullius consilii audacie homo erat ut vel occulte paraturus insidias, vel ex precipiti magnum ausurus aliquid timeretur, maluerunt ei parcere, sperantes eo ipso posse regine indignationem aliquatenus mitigari. Post paucos dies, Gualterius decanus Agrigentinus conducta plebis multitudine, metuque compulsis canonicis, consentiente curia, non tam electus quam violenter intrusus Panormitane regimen suscepit ecclesie. Ea res his qui cancellario foverant ipsique regine plurimum spei subtraxit. sperabant tamen Romanum pontificem id quod actum fuerat ratum non habiturum, cum non sponte cancellarium, sed capitalibus minis adactum electioni renunciasse constaret; quod autem vi metuve gestum fuerit ratum non habere pretorem; eiusmodi vero metum intercessisse, qui et in constantissimum virum cadere posset, nulli dubium erat, neque tam manifesta res ullis testibus indigebat. His accedebat quod Petrus Caietanus Romane curie subdiaconus certissime promiserat electionem hanc nichil roboris habituram, septingentasque auri uncias opera studioque regine acceperat Romano pontifici deferendas. Pars autem contraria, cuius opinio prevaluit, asserebat in eo statu Romanam esse curiam, ut voluntati procerum Sicilie non audeat obviare, neque censeat immensam pecuniam ob confirmandam electionem sibi oblatam in eo necessitatis articulo contempnendam. Hoc itaque negotio paucis diebus protracto, ne videretur precipitari sententia, demum Romanus pontifex electionem ratam habuit, ipsumque iussit electum a suffraganeis episcopis consecrari. Qui tante dignitatis culmine sublimatus, repente statum immutavit curie, summamque sibi potestatem retinens, Matheum notarium et Gentilem Agrigentinum episcopum sub se familiares instituit. Eodem anno, quarta die februarii, circiter primam horam eiusdem diei, vehemens terre motus tanta Siciliam concussit violentia ut in Calabria quoque circa Regium oppidaque proxima sentiretur. Cathaniensium opulentissima civitas usque adeo subversa est, ut ne una quidem domus in urbe superstes remanserit. Viri ac mulieres circiter .xv. milia cum episcopo eiusdem civitatis maximaque parte monachorum sub ruina sunt edificiorum oppressi. Leontini, nobile Siracusanorum oppidum, eadem terre concussione subversum oppidanorum plerosque ruentium edificiorum mole consumpsit. Multa preterea in finibus Cathaniensium ac Siracusanorum castella diruta sunt; multis in locis terra dehiscens et novos protulit fontes, et veterum nonnullos [obstruxit, eaque pars Ethnei cacuminis que Taurominium respicit visa est aliquantulum subsedisse. Siracusis Aretusa fons nominatissimus, quem ab Elide Grecie civitate fama est in Siciliam occultis meatibus derivari, de limpido turbulentus effectus, saporem salsum multa maris admixtione contraxit. Taius fons quidem aquis uberrimus, qui de Pedemontis iuxta Casale Sarracenorum egreditur, quasi duarum horarum spatio manens obstrusus, aquas continuit, magnoque dehinc erumpens impetu, sanguinei coloris latices per unius spatium hore mirantium oculis indigenarum exhibuit. Messane vero mare, cum tranquillissimum esset, in seipsum primo se contrahens, paulisper cessit a littore, deinde pedetemptim rediens, prefixas littoris metas transiliit, murosque civitatis alluens, ipsis etiam se portis infudit. Hiis aliisque prodigiis curie familiares eorumque fautores perterriti, arbitrabantur novitatem hanc rerum magnam Siculis calamitatem portendere. Timebant ergo ne cancellarius, ope et consilio Constantinopolitani imperatoris, qui legatos eius, ut ferebatur, benigne susceperat, regnum Sicilie, collectis viribus, occuparet. Nec enim dubium erat plerosque regni comites ac proceres illius adventum avidissime prestolari. Credebant autem etiam Robertum comitem Lorotelli regine voluntatem [et imperium, cuius opera] nuper ab exilio revocatus fuerat, proculdubio secuturum.

Dum igitur adversus ea que accidere poterant multis se consiliis et artibus premunirent, repente de morte cancellarii certissimus ad curiam rumor perlatus, et regine prorsus animum deiecit, et partem contrariam in id roboris ac securitatis evexit ut nichil sibi deinceps estimarent difficultatis ac periculi formidandum. Itaque summa regni potestas et negotiorum cognitio penes Gualterium archiepiscopum Panormitanum erat, qui sibi regem eatenus suspecta satis familiaritate devinxerat ut non tam curiam quam regem ipsum regere videretur.