Liber de ordine antiphonarii

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 2 pending changes await review.

Liber de ordine antiphonarii (Symphosius Amalarius), J. P. Migne PROLOGUS. De ordine Antiphonarii. (1243A) Cum longo tempore taedio affectus essem propter Antiphonarios discordantes inter se in nostra provincia, moderni enim alio ordine currebant quam vetusti, et quid plus retinendum esset, nesciebam; placuit ei qui omnibus tribuit affluenter, ab hoc scrupulo liberare me, inventa copia Antiphonariorum in monasterio Corbeiensi, id est, tria volumina de nocturnali officio, et quartum, quod solummodo continebat diurnale, certavi a pelago curiositatis carbasa tendere ad portum tranquillitatis. Nam quando fui missus Romam a sancto et Christianissimo imperatore Ludovico ad sanctum et reverendissimum papam Gregorium de memoratis voluminibus, (1243B)retulit mihi ita idem papa: Antiphonarium non habeo quem possim mittere filio meo domino imperatori, quoniam hos quos habuimus Wala quando functus est huc legatione aliqua, abduxit eos hinc secum in Franciam. Quae memorata volumina contuli cum nostris Antiphonariis, invenique ea discrepare a nostris non solum in ordine, verum etiam in verbis et multitudine responsoriorum et antiphonarum, quas nos non cantamus. Nam in multis rationabilius statuta reperi nostra volumina quam essent illa. Mirabar quomodo factum sit quod mater et filia tantum a se discreparent. Inveni in uno volumine memoratorum Antiphonariorum ex his quae infra continebantur, esse illud ordinatum prisco tempore ab Adriano Apostolico. (1243C)Cognovi nostra volumina antiquiora esse aliquanto tempore volumine illo Romanae urbis. In quibus tamen alicubi cognovi corrigi posse nostra ab illis, et in aliquibus nostra esse rationabilius et satius statuta, ut praetuli: arripui medium inter utraque, ut a nostris, ubi melius erant ordinata, non discederem; et ubi poterant corrigi a voluminibus urbis, non negligerem, seu in ordine, seu in verbis. Ubi nostri moderni cantores rationabilius authenticis verbis statuerunt officia sua, dividendo antiphonas per ferias, necnon et responsorios, et in festivitatibus sanctorum antiphonas distribuendo singulis vigiliis suas, scripsi primo ordinem Romanum, dein nostrorum cantorum. Et ubi talem ordinem reperi deficere addidimus illum ex utrisque voluminibus, ut se demonstrabunt (1243D)feriae et hebdomadae ante nativitatem Domini, et hebdomada Paschalis. Ubi ordo responsoriorum et antiphonarum in perspectis voluminibus dissonare videbatur ab ordine librorum, de quibus sumpta sunt, et a consonantia quae ratione (1244A)astipulatur, non dubitavi sequi in nostro Antiphonario ea potius quae historiae et rationi istius vel illius festivitatis visa sunt congruere. Ubi ordinabilius visum est mihi scriptum haberi in Antiphonario Romano quam in nostro, ibi scripsi in margine R. propter orbem urbis Romae; et ubi in nostro M. propter Metensem civitatem; ubi nostrum ingenium cogitavit aliquid posse rationabilius illis ordinare, I. C. propter indulgentiam et charitatem. Idcirco precor cantores ut non prius despiciant nostra quam discutiant ea juxta ordinem librorum et rotunditatem rationis. Et si invenerint minus congruere ea ordini librorum et rationi alicui, dent indulgentiam meae imperitiae; sin autem, non despiciant edere nostra olera, quae rubra testa illis ministrat. (1244B)In versibus quos pene mutatos reperiet, si forte quis dignum duxerit praesens volumen frequentare, laboravit et sudavit sacerdos Dei Elisagarus [Helisachar] apprime eruditus, et studiosissimus in lectione et divino cultu, necnon et inter priores primus palatii excellentissimi Ludovici imperatoris. Non solum ille, sed et quoscunque de eruditis viris ad se potuit convocare, in praesenti negotio sudaverunt. Quamvis enucleatissime mutati versus conjuncti sint responsoriis suis, tamen quos aptos reperi, transcurrendo in prioribus Antiphonariis, non dubitavi inserere in nostro Antiphonario, ut inveni insertos. Notandum est necessarium nobis esse ut alteros versus habeat noster Antiphonarius quam Romanus, quoniam altero ordine cantamus nostros (1244C)responsorios quam Romani. Illi a capite incipiunt responsorium, finito versu, nos versum finitum informamus responsorium per latera ejus, ac sic facimus de duobus corporibus unum corpus. Ideo necesse est ut hos versus quaeramus, quorum sensus cum mediis responsoriorum conveniat, ut fiat unus sensus ex verbis responsorii et verbis versus. Hoc prospexit memoratus vir et gloriosus presbyter Elisagarus; qua de re certavit ut ex diversis libris congregaret versus convenientes responsorii, quos nos et alii multi cupiunt frequentare in nocturnali officio. In omnibus istis assensus me adjuvat summi ac sanctissimi Apostolici Gregorii, qui interrogationi sancti Augustini satisfecit, ut undecunque vellet colligere ecclesiastica officia, addere seu inserere (1244D)Romano Ordini, licenter colligeret et usui suorum tribueret. Unde scriptum est in Historia Anglorum, libro primo, capite quinto. Interrogatio Augustini: Cum una sit fides sunt Ecclesiarum diversae consuetudines, et altera consuetudo missarum in Romana (1245A)Ecclesia, atque altera in Gallia tenetur. Respondit Gregorius Papa: Novit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem in qua se meminit nutritam; sed mihi placet ut sive in Romana, sive in Galliarum, seu in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc ad fidem nova est, institutione praecipua, quae de multis Eccclesiis colligere potuisti, infundas; non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. Hucusque beati Gregorii. In multis locis praenotavi in primo ordine nomina responsoriorum et (1245B)antiphonarum juxta ordinem Antiphonarii Urbis, et conjunctim in secundo juxta ordinem nostrae consuetudinis: ut utraque haberet psalta prae oculis, et illud caneret quod judicio mentis potius eligeret. Notandum est volumen quod nos vocamus Antiphonarium tria habere nomina apud Romanos: quod dicimus Gradale, illi vocant Cantatorium; qui adhuc juxta morem antiquum apud illos in aliquibus Ecclesiis in uno volumine continetur. Sequentem partem dividunt in duobus nominibus: pars quae continet responsorios vocatur Responsoriale; et pars quae continet antiphonas, vocatur Antiphonarius. Ego secutus sum nostrum usum et posui mixtim responsoria et antiphonas secundum ordinem temporum, in quibus solemnitates nostrae celebrantur.

De his quae meo interrogatui responsa sunt a magistris Romanae Ecclesiae. (1245C) Interrogavi archidiaconum Theodorum sanctae Romanae Ecclesiae, quem rogavit dominus apostolicus ut me instrueret juxta interrogationem meam de ordine Romani officii quot versus cantaret Romana Ecclesia in Responsorio, Aspiciens a longe, respondit: Duos. Sciscitatus sum cur duos cantasset extra solitum morem in illo responsorio, Respondit: Propter honorem magnae festivitatis. Reperi postea non solum in isto, id est, Aspiciens a longe, tres versus, ut in nostro antiphonario continetur, sed etiam in aliis multis in Romano Antiphonario aut duos, aut tres scriptos. Visum est mihi ut ratio (1245D)talis reddi possit de tot versibus. Quando contigit bis aut ter unum responsorium cantari in una hebdomada, aut in hebdomadis, cui subnexi sunt tres versus aut duo convenientes: ut unus cantetur in una nocte, alter in altera, tertius in tertia. Interrogavi quotus ordo responsoriorum celebraretur in Dominica nocte, quam solemus nominare Octavas Paschae. Responsum est, « Novenarius, in ea cantamus de auctoritate. » Similiter interrogavi officio Pentecostes. Responsum est, « Novem cantamus, ut in caeteris Dominicis in noctibus. » Interrogavi memoratum archidiaconum, quo ordine responsorios cantarent post octavas Pentecostes usque ad Adventum Domini responsum est: In octavis Pentecostes (1246A)incipimus legere librum Regum; in eadem prima hebdomada cantamus responsorios de psalmis; in sequentibus hebdomadis usque in Augustum mensem de historia Regum. In prima hebdomada Augusti legimus Salomonem, et responsorios cantamus de Psalmis. In sequentibus usque in Septembrem mensem de Salomone. In prima hebdomada Septembris legimus Job, et cantamus responsorios de Psalmis; in duabus sequentibus de Job; in novissima hebdomada mensis memorati, de Tobia; in primis duabus hebdomadis mensis Octobris, de Judith et de Esther et Esdra; in duabus novissimis mensis suprascripti de Machabaeis; In prima hebdomada mensis Novembris legimus de Prophetis, responsorios cantamus de Psalmis. In caeteris sequentibus usque in Adventum (1246B)Domini de Prophetis. » Interrogavi si aliquid dicerent Magistri Romanorum inter interstitium nocturnalis officii et matutinalis. Responsum est mihi, « Nihil, sed continuo post nocturnale officium dicunt: Deus, in adjutorium meum intende. » Orationem Dominicam non cantant post psalmos nocturnales, sed dicunt aliquod capitulum tale quale istud est: Intercedente beato principe apostolorum Petro, salvet et custodiat nos Dominus. Saepe in octo responsoriis et novem lectionibus finiunt nocturnale officium. Interrogavi si canerent per Dominicas noctes Te Deum laudamus. Responsum est; « Tantum in natalitiis pontificum, Te Deum laudamus canimus. » Hic inserimus quomodo invenimus scriptum de auctoritate Adriani Apostolici: In nomine (1246C)Domini nostri Jesu Christi incipit responsoriale de circulo anni temporibus ter beatissimi et Apostolici domini Adriani papae per indictionem septimam. Item in fine: Hoc opus summus reparat pontifex dominus Adrianus sibi memoriale per saecla.

Praenotavi obelo Alleluia, quod sequitur Psalmum Confitebor tibi, Domine, in Pascha Domini ad vesperum. Scripsi illud ut inveni in Romano Ordine, quod tamen apud nostrum ordinem videtur superfluum esse. Scripsi olim in libello qui vocatur officialis, de tempore septuagesimae, et de mysterio ejusdem numeri, et de caeteris officiis quae aguntur in Ecclesia per annum, sive sint nocturnalia, sive diurnalia; nunc dicturus, Deo miserante, de ordine Antiphonarii, cupio summatim aliquid scribere, (1246D)quasi quoddam manuale de solis nocturnalibus officiis, et de his quae vocantur vulgo, Cursus. Quo ad memoriam reducto, renovetur mens ad desiderium coelestis patriae, recordeturque quomodo ad eam revocata sit, et quomodo quotidie revocetur, et quod per singulas horas noctis et diei possit servire Domino per eosdem cursus atque in novissimo die vota sua reddere pro eo quod quinque sensus virginitatis suae suam pulchritudinem servaverint et suum habitum sponso suo. Quando affectibus his attingitur animus meus, quos subter notare cupio per singulos cursus, afficior nempe dulcedine dilectionis Dei, et dilectionis proximi aeternaeque patriae, et praesentiae Salvatoris nostri. Simulque notandum (1247A)quod deficit animus meus ab adjutorio humano, et confirmat se in adjutorium Domini, separaturque a terrenis et caducis, et conjungitur coelestibus et spiritalibus.

CAPUT PRIMUM. Incipit adnotatio de nocturnalibus officiis et diurnalibus, quae vulgo cursus vocantur. Restauratio et renovatio status nostrae innocentiae in Christi resurrectione reddita est nobis. Idcirco locuturi, quod Dominus dederit, de nocturnalibus et diurnalibus officiis, a Dominica nocte, quam Dominus sua resurrectione praetulit caeteris noctibus, incipiendum est. In Dominica nocte congrue, juxta consuetudinem Romanae Ecclesiae a somno surgentes, dicimus primo, [ Domine, labia mea aperies ] (1247B)et post hunc versum glorificamus sanctam Trinitatem, quae glorificanda est et de praeteritis, et de praesentibus, et de futuris. Postea dat tuba cantoris signum per antiphonam invitatoriam, ut excitentur Christiani circumquaque, et concurrant ad scholam doctorum et pastorum Ecclesiarum. Unde dominus Beda in tractatu suo super Lucam de quodam versu psalmi invitatorii sic: At, inquit, cum ejusdem operis compares quaero canendo cum Propheta: Venite, adoremus et procidamus ante Dominum, ploremus coram Domino, qui fecit nos, columbas ad altare deporto. Post hanc antiphonam canuntur duodecim psalmi ante lectiones et responsorios: duodenarius numerus universitatem temporis et rerum continet in se. In duodecim psalmis imbuitur apud ecclesiasticos (1247C)viros memoria sanctorum Patrum, qui ante legem excoluerunt vineam Domini. Per hunc numerum instruuntur, qui ad nocturnale officium occurrunt, de eo quod Dominus ab initio mundi habuit praedicatores in sua Ecclesia, qui populum Dei coluerunt suis laboribus, ut reditum quaereret ad propriam patriam per Christi resurrectionem. Primus psalmus, Beatus vir, concinit quodammodo Abel justo homini, cujus sanguis effusus est in typo sanguinis Christi. Et psalmus [ Domine Deus meus, in te speravi, ] Noe et filius ejus, atque uxoribus eorum, quae salvae factae sunt per aquam. Et, [ Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, ] Abrahae, qui solus restitit ne adoraret idola, caeteris corruentibus in ea. Dehinc sequitur versus. Versus dicitur ille (1247D)cantus per quem revertitur intentio mentis in aliam intentionem, quasi quaedam compositio officialis, disponens iter mentis suavi cantilena de uno affectu ad alterum: verbi gratia, de psalmodia ad lectionem; de solitudine omnium Ecclesiarum ad propriam conscientiam, quae conversio addiscitur in responsoriis; iterum de psalmodia ad evangelicum hymnum, sive ad orationem Dominicam, cujus prologus solet esse [ Kyrie eleison, et Christe eleison ] seu ad orationem, quam solet proferre solus sacerdos. Iste status mentis in multis Ecclesiis demonstratur per statum membrorum. In multis Ecclesiis in principio cantus qui vocatur versus, vertit se chorus ad altare. Post versum sequuntur tres lectiones cum (1248A)suis responsoriis. Merito nostra Ecclesia post cultum Abrahae transit ad scholam disciplinae. Abel et Enoch sancti et justi viri fuerunt; sed non vocati patres gentium, neque patres Christi, neque in signo positi sunt fidei gentilis populi. Abraham a Matthaeo evangelista ponitur in primo ordine genealogiae Christi; Abraham dicitur pater multarum gentium; Abraham accepit signum fidei quae est in praeputio. Talis agricolae excipienda est doctrina et tenenda. Nam et status temporis admonet nos ab Abraham lectiones et responsorios celebrare. Sexta diei hora legitur in Evangelio Matthaei Abraham intrasse ad agriculturam; nos vero mediae noctis tempore admonemur procedere ante Dominum exemplo Psalmographi, dicentis: Praeveni in maturitate, hoc est, (1248B)in media nocte. Quod aliquando nostra infirmitas solet protrahere usque ad gallicinium. Merito memoria eorum mortuorum qui in Christo mortui sunt recolitur per noctem, quoniam eorum transitus et quies nocti comparatur, dicente Evangelio: Veniet autem nox, quando nemo poterit operari. Per psalmos opus praedicatorum monstratur, per lectiones doctrina. In isto ordine sequimur textum Lucae evangelistae, dicentis: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere. Doctrina namque praedicatorum quaerit imitatores. Ad hoc enim surgit cantor a sede, et exaltat vocem in responsorio, ut excitet mentes quae audierunt doctrinam ad actiones bonas. Surgunt namque devotae mentes per devotionem bonorum (1248C)operum in responsorio, ut respondeant exhortatori. Ordo postulat exhortatoriae functionis ut tale aliquid praecedat exhortationem quod intentum faciat audientem et afficiat ad sequendum, ut in promptu monstratur ubi utilitas lectionis divinarum Scripturarum praecedit exhortatoriam vocem cantoris. Et ut nullatenus mens exhortatoris possit per aliquam arrogantiam propter citatam responsionem subjectorum elevari, constringitur versu in quo solus debet laborare. Quo facto admonetur ex propriis laboribus et ex propria conscientia, se scire esse mensurandum ante tribunal Christi, non ex opinione populi et discipulorum. Priscis temporibus non cantabatur Gloria post versum, sed repetebatur responsorius. Ordo rationi congruus ut qui coepit exhortator (1248D)fieri propter reditum ad coelestem patriam perseveret in eo usque in finem. A modernis vero Apostolicis additus est hymnus, [ Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ] post versum, quo admonemur ut ex omnibus donis atque datis semper laudemus Creatorem. Ad quam patriam et societatem nos intentet exhortari chorus sanctorum praedicatorum per Christi resurrectionem, numerus lectionum et responsoriorum qui celebratur in Dominica nocte, evidenter manifestat, scilicet ad coelestem Hierusalem et novem ordines angelorum. Qui rectius et aequius non possunt dividi, quam ternario numero per interstitia psalmorum trium vigiliarum, in quibus recoluntur tria tempora nominata in Evangelio, (1249A)id est, prima vigilia, et secunda vigilia, et tertia vigilia. Nam in prima vigilia recolitur eorum resurrectio futura in Christo, qui ante legem coluerunt vineam Domini; in secunda, eorum qui post legem datam usque in adventum Christi; in tertia, Christi discipulorum. Hujus enim excellentia in tribus novissimis psalmis canitur Alleluia. Horum psalmorum divisio sic se habet: [ Conserva me, Domine; ] memorat quiescentes in Christo de levitico genere. [ Exaudi, Domine, justitiam meam ], requiem judicum; [ Diligam te, Domine, ] regum Veteris Testamenti palmam: [ Coeli enarrant, ] praedicatorum Novi Testamenti: [ Exaudiat te Dominus in die tribulationis, ] martyrum Christianorum triumphum: [ Domine, in virtute tua, ] regnum manens spiritualium (1249B)regum. Hae personae membra sunt capitis illius cujus regnum memoratur in psalmo, Dominus regnavit, decorem induit. Hoc differt inter tres nocturnas Dominicales et tres quae per caeteras noctes canuntur, quando festivitas est sanctorum, quod illae recolunt resurrectionem corporum, istae autem beatitudinem animarum sanctarum, quam tunc percipiunt quando fiunt cives spirituum coelestium et bonorum.

CAPUT II. De matutinali officio per Dominicas noctes. Officium matutinale Dominicalium noctium admonet ecclesiasticos viros prospicere, quomodo primo post Christi resurrectionem fugatis tenebris errorum et vitiorum, primitiva Ecclesia surrexit ad (1249C)lucem verae fidei, quae est in Novo Testamento, et quomodo in posteriore tempore adjungeret sibi Ecclesiam de gentibus, atque iterum in unum cunctas duas Ecclesias oporteat eam tribulationibus probari, et per patientiam probatam inveniri, necnon et per probationem ad supernam beatitudinem pervenire. Primus versus primi psalmi matutinalis officii, demonstrat Christum regnasse post resurrectionem suam, et induisse se decorem et fortitudinem. Secundus versus monstrat firmatum esse orbem terrae, videlicet apostolos roboratos Christi resurrectione atque ascensione ad coelos, nec non et effusione Spiritus sancti. Secundus psalmus monstrat eorum intentionem, quam habuerunt, ut multos sibi conjungerent ex Judaea, et ut una eademque fides esset in (1249D)magistris et subditis, et una salvatio atque una glorificatio. Tertius psalmus admonet, ut intendatur quod post Judaeorum salutem eadem salus perveniret ad gentes. Ex persona gentium cantatur psalmus [ Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo ]. Interim repulsa Judaea, colligetur et ipsa iterum per praedicationem Enoch et Heliae, et fiet una Ecclesia ex duobus populis. Idcirco praesentes duo psalmi, id est, [ Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo: ] et, [ Deus misereatur nostri, ] non dividuntur, ut sint in signum illius temporis, quando nulla distantia erit inter fidem gentilis populi et Judaici: Adunata Ecclesia ex duobus populis prosperabitur per patientiam, ut Scriptura dicit: Vasa figuli probat fornax, et homines (1250A)justos tentatio tribulationis. Tribulatio enim patientiam operatur. Tres pueri in caminum missi, quorum hymnus canitur in quinto ordine Psalmorum, in tribulatione exstiterunt patientes, et non cesserunt minis Nabuchodonosor regis, et ministrorum ejus. In sua constantia praefigurant constantiam illorum sanctorum, qui in tempore Antichristi non cedent insidiis et minis ejus, sed perseverabunt in fide catholica. Ipsi erunt patientes in tribulatione, et per patientiam probati invenientur, et per probationem spe beati, de quibus scriptum est: Beati qui exspectant et perveniunt usque ad dies mille trecentos trigintaquinque, Spes autem non est sine fide et charitate. Idcirco in nostra Ecclesia tres psalmi canuntur conjunctim, qui referti sunt laude (1250B)Dei. Docent enim isti tres psalmi, sanctos victuros post interfectionem Antichristi in firmitate fidei, et beatitudine spei, et laetitiae dilectionis, atque unanimitate inseparabili. Post hos psalmos canitur aliqua lectio. Non deerit enim illo tempore cibus spiritalis in Ecclesia, qui augeat laetitiam semel coeptam. Post quam lectionem dicitur versus [ Dominus regnavit, decorem induit ]. Iste versus nos docet iterum electos recitaturos triumphum Christi, post interfectionem Antichristi, qui ejus tempore quasi in latibulis silebant. Sicut post tristitiam discipulorum Christi de ejus morte, renovata est mens eorum laetitia de resurrectione ejus, ut ruminarent versum, [ Dominus regnavit ], ita et post tristitiam Christianorum de persecutione Antichristi, renovatur mens (1250C)eorum laetitia de ejus interfectione, ut canant [ Dominus regnavit, decorem induit. ] Post hoc tempus sequitur ut hymnus dicatur [ Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae ]. Sicut eo tempore, quando hunc cantavit Zacharias, in proximo erat Christi adventus primus: ita et in novissimo tempore, de quo superius dixi, in proximo erit secundus adventus ejus in quo sancti servient Domino sine timore, de manu inimicorum liberati, in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus, et caetera bona attribuentur electis Dei, quae in praesenti hymno canuntur. Usque ad versus, qui proprie resultant de Joanne, id est, Tu puer Propheta, et deinceps.

CAPUT III. De nocturnali officio quotidianarum noctium. Numerus psalmorum qui currit per quotidianas noctes nocturnali officio, id est, duodenarius, certat per clerum ecclesiasticum orare pro propriis peccatis, et pro eorum quorum oblationibus sustentatur Ecclesia. Scriptum est in Evangelio Joannis. Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt qui autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Per duodecim psalmos comprehenditur universalis admonitio ad clerum, ut intercedant pro offensis populorum, quae in nocte operantur. Et per statum noctis comprehenditur qualitas peccatorum, dicente Paulo in Epistola ad Thessalonicenses: Omnes (1251A)enim vos filii lucis estis, et filii diei: non estis noctis neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut et caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus. Debitores enim sumus nos, qui ex oblationibus fidelium vivimus, tam pro eorum peccatis intercedere, quam pro nostris. De qua re scribit sanctus Gregorius in homilia sua: Pensemus cujus damnationis sit, sine labore hic percipere mercedem laboris. Ecce ex oblatione fidelium vivimus: sed nunquid pro animabus fidelium laboramus? illa in nostrum stipendium sumimus, quae pro redimendis peccatis suis fideles obtulerunt, nec tamen contra peccata eadem vel orationis studio, vel praedicationis, ut dignum (1251B)est, insudamus. Nos fratres cantemus in nocturnali officio totidem psalmos, quot horae sunt in nocte aequinoctiali: et ex statu temporis, discamus debitores nos esse, pro peccatis eorum intercedere, quorum oblationibus sustentamur. Et ex senis antiphonis, quas vicissim chori per singulos versus repetunt, admonemur, ut nostra intentio tendat ad perfectionem bonorum operum, qui pro aliorum peccatis debitores sumus intercedere. Si fecerimus, non erit periculosa et reprehensibilis suscepta oblatio fidelium a nobis, dicente Evangelio: Dignus est enim operarius cibo suo. Recordemurque sententiae Jacobi apostoli, dicentis: Confitemini alterutrum peccata vestra, orate pro invicem, ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. Qualitatem (1251C)peccatorum, quae tam facile remittitur, ex scriptis sancti patris nostri Bedae hic inseruimus. In hac autem sententia debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, eaque quotidiana credamus, oratione salvari. Et sanctus Augustinus in lib. Enchiridion: De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur: quotidiana oratio fidelium satisfaciat.

CAPUT IV. De numero lectionum et responsoriorum suprascriptarum noctium. Saepe inculcatum est responsorios sequi lectiones propter disciplinam ecclesiasticam, quae non vult auditores legis tantum habere in sua schola, (1251D)sed factores, scribente sancto Gregorio in suis responsis, ad Augustinum ita: Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Addiscimus ex vigiliis militaribus, ad quid instruamur ex tribus lectionibus et responsoriis. Dicit sanctus Ambrosius: Imitare milites istius saeculi, et te militem esse Christi existima. Armiductores constituerunt in militia sua dormientibus militibus castra tueri per tres vigilias in nocte. Quarta autem est in matutinali tempore, quando nos matutinos cantamus. In memoratis tribus vigiliis vigiles constituti sunt, qui custodiunt militum dormientium corpora, et supellectilem eorum. In militia saeculari (1252A)vicissim dormiunt milites, et vicissim vigilant. In Christianorum vero militia dictum est in Evangelio Marci: Quod autem vobis dico, omnibus dico, Vigilate. Tres lectiones et tres responsorii per quotidianas noctes insinuant sanctae plebi, clerum Ecclesiae Dei ad hoc esse intentum ut admoneat per lectionem, hoc est, suam doctrinam et per responsorium, hoc est, clamorem non parvum mentis praedicando et exhortando populum Dei ad vigilias, si Dominus domus repente venerit, sero an media nocte, an galli cantu, an mane, ne inveniat eum dormientem. Si enim venerit Dominus domus secundum Lucam, in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et pulsanti confestim aperitur, beati sunt servi illi. Haec est intentio cleri Dei, ut si quis gravi somno (1252B)addictus, in prima vigilia negligens exstiterit, in secunda vigilia solerti cura exspectet Dominum revertentem a nuptiis: Quod si etiam in secunda vigilia negligens exstiterit, saltem in tertia vigilans inveniatur. Notandum est, quod unaquaeque anima fidelis quacunque die exuta fuerit corpore, septimam sabbati recipit, et resurrectio sanctorum corporum octavam diem exspectat: ita quaecunque anima evigilaverit a gravi somno negligentiae per curam ecclesiasticam, sive in prima vigilia, sive in secunda, sive in tertia, statim attingit matutinum tempus in quarta vigilia. Ut reor, sancta Romana Ecclesia hoc speciatim nobis insinuat per suam consuetudinem. Ipsa enim quotocunque ordine vel numero lectionum viderit maturam procedere, ut audivi, dimittit (1252C)nocturnale officium, et incipit matutinale, periculosum est enim transgredi terminos patrum, hoc est, nisi aut in maturitate, juxta auctoritatem prophetae David surgamus, aut juxta consuetudinem nostrae fragilitatis, in gallicinio.

CAPUT V. De matutinali officio quotidianarum noctium. Quoniam homo pars est mundi, apud Graecos appellatur μικρόκοσμος, id est, minor mundus: et ideo non immerito statui temporum comparatur tota series nativitatis humanae; Nox enim dicta est quod noceat aspectibus vel negotiis humanis, sive quia fures latronesque in ea nocendi aliis occasionem nanciscantur. Ignorantia mentis, quae solet evenire ex tenebris peccatorum, comparatur nocti. De quo (1252D)peccato dicit sanctus Augustinus in libro Enchiridion: Duabus ex causis peccamus: aut nondum videndo quid facere debeamus, aut non faciendo quod debere fieri jam videmus. Quorum duorum illud ignorantiae malum est, hoc infirmitatis. Pro his enim, quorum mens obcaecata est ignorantia peccatorum orant ecclesiastici viri, ut et ipsi resipiscant, et cognoscant sua peccata. Talium mentes solet Christus propter suam misericordiam intervenientibus meritis sanctarum, visitare quodammodo hora matutina. Matutinum est secessus tenebrarum, et adventus aurorae. Eo tempore sol appropinquat ad superiora, ut expellat tenebras a superficie terrae. Adveniente sole, vero, expellitur caligo ignorantiae a mente humana, (1253A)sicut factum est super Petrum quando flevit amare, et quando misit Deus Natham prophetam ad David, ut recognosceret peccatum suum. Jam enim adventante aurora dixit David, Peccavi Domino, pro tali statu mentium conversarum, cantat sancta Ecclesia in matutinali tempore psalmum, [ Miserere mei, Deus, ] quem cantavit David, postquam cognovit peccatum suum. In isto psalmo fides purificans corda, innuit mente remissionem peccatorum per symbolum, dicens: Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Sicut in psalmo, [ Dominus regnavit ] qui cantatur in libera nocte, recolitur status eorum qui post baptismum in cursu coepto perseverant: ita in psalmo, [ Miserere mei, Deus, ] qui cantatur (1253B)in servilibus noctibus eorum, qui post baptismum declinant a cursu suo, et postea per orationes fidelium corriguntur, et illuminantur. Post matutinum tempus sequitur diluculum. Diluculum est quasi jam incipiens parva lux diei. Nisi haec pars pertineat ad noctem, non erunt septem partes noctis quas doctores enumerant, id est, crepusculum, vesperum, conticinium, intempesta, gallicinium, matutinum, diluculum. De eadem hora dicitur in Evangelio: Una sabbati valde diluculo veniunt ad monumentum. Eadem hora vocatur et mane. Scribit et Joannes de eadem hora: Maria venit mane cum adhuc tenebrae essent. Et Marcus, quod jam praetulit: Sero an media nocte, an galli cantu, an mane. Omnes psalmi qui sunt positi in secundo ordine per quotidianas (1253C)noctes, aliquid de mane resonant. Primus dicit [ Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam mane: astabo tibi ]. Secundus [ Emitte lucem tuam et veritatem tuam ]. Tertius [ Exitus; matutini, et vespere delectabis ]. Quartus [ Mane sicut herba transeat, mane floreat ]. Et iterum [ Repleti sumus mane ]. Quintus [ Auditam fac mihi mane ]. Sextus [ Ad annuntiandum mane misericordiam tuam ]. In isto psalmo operatur spes, in primo vitantur mala, in secundo appetuntur bona per spem. Quamvis poenitens spem habeat, tamen ex nocte, id est, ex peccato habet unde tristetur. De qua tristitia dicit Apostolus: Tristitia autem quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Ipsa tristitia pars est noctis. In tertio ordine sunt duo psalmi (1253D)conjuncti simul. In istis duobus celebratur praeceptum dilectionis, quod est geminum. In primo psalmo dicit homo imbutus dilectione Dei, [ Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo, ] id est, postquam secesserunt tenebrae et aurora, venit fidei, atque diluculum restaurationis per spem bonam mihi illuxit, ad te vigilo, et per amorem, quo rapior ad te: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi et caro mea. In isto psalmo dilectio Dei memoratur, in secundo psalmo dilectio proximi. Ista duo praecepta nulla interpositione disjunguntur. Qua propter non invenitur ulla disjunctio inter praesentes duos psalmos. Dicit divina Scriptura: Flagellat Deus omnem filium quem recipit. Iste homo cujus status nunc recolitur, fuit (1254A)primo tentatus et victus, Vult iterum Deus, ut tenetur et vincat, atque possideat triumphum victoriae. Hujus documenti causa et admonitionis sequuntur cantica, quae cantaverunt patres nostri, postquam tentati sunt, et Deus triumphum praestitit illis. Primum canticum dicit: [ Confiteor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ]. Audisti flagellum, audi triumphum. Conversus est furor tuus, et consolatus es me. Et iterum: Fiducialiter agam, et non timebo. Et iterum: Exsulta et lauda, habitatio Sion. Secundum canticum cantatum est ab Ezechia, postquam convaluit de infirmitate. Tertium ab Anna, postquam aemula ejus humiliata est, et illa exaltata partu filii. Quartum celebratum est postquam prostrati sunt Aegyptii, qui persequebantur populum Dei. Quintum (1254B)ab Habacuc propheta, de quo dicit Hieronymus: Interim secundum litteram causatur adversus Dominum propheta, cur Nabuchodonozor templum vastet et Judam, cur Hierusalem quondam urbs Domini destruatur, quare clamet populus et non audiatur, vociferetur ad Dominum oppressus a Chaldaeis, et non salvetur: quare etiam ipse propheta, vel populus, ex cujus persona nunc loquitur, adhuc vixerit, ut hucusque perductus sit, ut iniquitatem hostium, et suum videat laborem: cur injustitia praevaleat adversum se. Et hoc dicit prae mentis angustia, nesciens aurum in igne conflari, et tres pueros de camino puriores exisse quam intraverant. Et infra: Dominus noster sciens clementiae suae pondera atque mensuras, interdum non exaudit (1254C)clamantem, ut eum probet et magis provocet ad rogandum, et quasi igne excoctum, justiorem et puriorem facit. Sextum a Moyse, qui vexatus est propter Judaeos, qui exacerbaverunt spiritum ejus et tali fine concluditur: Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui. Post haec epinicia introducitur persona exhortantis ad laudem Dei juxta Psalmistae vocem, dicentis: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem. In isto ordine incipit exhortari consortes et concives suos ad laudem sanctae Trinitatis, quae separata est tribus personis, et conjuncta in una eademque substantia. (1254D)Ideo tres psalmi qui laude divina pleni hujus exhortationis vice canuntur, canuntur sine aliqua defunctione apud nostram Ecclesiam. Post hos psalmos, qui finem faciunt Psalterii, et perfecte restauratum hominem monstrant, sequitur lectio. Etenim perfectum hominem oppido delectat docere et admonere negligentes, more David, qui tribus versibus memorat renovationem mentis suae, id est, Cor mundum crea in me, Deus; et, Ne projicias me a facie tua; et, Redde mihi laetitiam salutaris tui, et illico subjungit: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Post lectionem sequitur versus. Nostra provincia solita est per omnes quotidianas noctes canere in isto ordine super [ Forte, semper] (1255A)versum Repleti sumus mane misericordia tua. In Romano vero Antiphonario inveni plures. Idcirco coepit ex hoc canere versum in matutinis. Domine, meditabor in te, per secundam feriam et tertiam. Repleti sumus misericordia tua, per quartam et quintam feriam, [ Auditam fac mihi mane ], per sextam et septimam. Omnes isti versus precantur bona Domini quae necessaria sunt mente conversum retinere in matutina hora unumquemque, sive pro praesenti conversione, sive pro futuro mane, quod exspectatur in resurrectione. Post hos gradus ascenditur ad ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Apostropha fit de converso homine per poenitentiam ad evangelicum virum, qui exhortatus est laudare (1255B)sanctam Trinitatem pro beneficiis praestitis converso, et dicit: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit miseriam humanam, et fecit redemptionem illius, sicut locutus est per os sanctorum. Per eorum os promisit, in quacunque die impius conversus esset ab impietate sua, quod omnes injustitiae ejus oblivioni traderentur. Reddiditque jusjurandum, quod juravit Abraham patri nostro, daturum se nobis, hoc est, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus Domino in justitia et sanctitate; ac si dicat ecclesiasticus vir: Iste qui infirmus fuit, profecto sanitati redditus est. Omnes partes noctis, cujus caligine iste obscuratus erat, repulsae sunt. Agamus Deo gratias quoniam nunc poterit deinceps servire Domino et honeste ambulare, (1255C)sicut decet in die. Dona Dei quae in isto hymno memorantur partim percipit sancta Ecclesia in primo adventu Domini, sed plenius accipiet in secundo.

CAPUT VI. De cursibus diei. Proprie vulgus omnem diem, solis praesentiam supra terras, appellat. Ex hac definitione datur intelligi diem duodecim horarum inchoari debere ab ortu solis, et finiri in ejus occasu. Mane est quidam angulus noctis et diei. Diluculum et exortus solis mane vocantur, ut praetuli, in Evangelio. Jam dictum est de mane in superioribus, Cum adhuc tenebrae essent. Et iterum dicitur, et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. Et iterum: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, (1255D)qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam: Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno. Ex isto diurno intelligitur in justo loco mane pertinere ad diem. Scriptum est in altero Evangelio: Si quis ambulaverit in die, non offendit. Conventus sanctorum fratrum, qui congregatur prima hora, tertia ac sexta, atque nona, illorum statum in suo officio recolit, qui post ablutionem aquae, sive post sanitatem receptam per poenitentiam, sine retractatione currunt per viam Domini, hoc est, per legem ejus scilicet usque ad vesperum, id est, usque ad finem vitae suae. De quo cursu Paulus dicebat in novissimis suis diebus: Certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. (1256A)Etenim psalmus, Beati immaculati, plenus est sanctis moribus, per quos oportet ambulare unumquemque qui legem Domini certat implere. Psalmus, Deus in nomine tuo salvum me fac, qui praeponitur centesimo octavo decimo, non est ita praepositus quasi necessarius sit tantum uni parti diei quae vocatur prima, sed toti spatio diei. Homo qui incipit ambulare in lege Domini, sciat se ex una parte habere leonem, et ex altera parte draconem: leonem in apertis persecutionibus, draconem in insidiis. Quando insidiati sunt David Ziphaei, ut eum comprehenderent, et traderent in manus Saul, qui eum volebat occidere, cantavit psalmum istum; et nos quando inchoamus in prima hora diei vitare persecutiones et insidias diaboli, cantemus psalmum (1256B)pro toto itinere diei, Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Quare hoc? quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et caetera. Quid enim volunt precari ambulantes per viam, nisi quod sequens versus monstrat, dicens: Averte mala inimicis meis, et in veritate tua disperde illos. In isto psalmo oratum est pro custodia utriusque partis viae. In prima parte psalmi, Beati immaculati, intramus in viam Domini. Quae sit intentio ambulandi, per istum psalmum ex verbis sancti Augustini edocemur. Dicit inter caetera in tractatu praesentis psalmi: Nam profecto qui exhortatur, id agit, ut excitetur voluntas ejus cum quo agit, ad illud propter quod exhortationis adhibetur alloquium. Ut quid ergo nobiscum agitur, ut velimus quid velle (1256C)non possumus nisi quia omnes quidem beatitudinem concupiscunt, sed quonam modo ad eam perveniatur, plurimi nesciunt? Ideoque hoc docet iste qui dicit, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Tanquam diceret: Scio quid velis, beatitudinem quaeris; si ergo esse vis beatus, esto immaculatus. Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad illud quod omnes volunt. Sed ubi erit quisque immaculatus, nisi in via? In qua via, nisi in lege Domini? Sermocinationi hujus legis commisimus nos per primam partem psalmi octavi decimi in prima hora diei. Per secundam partem anticipamus secundam partem diei: sicut in prima parte, ita in ea facimus mentionem de lege Domini. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia (1256D)de lege tua. Et iterum: Viam iniquitatis amove a me, * et lege tua miserere mei. Versus qui sequitur, Exsurge, Domine, adjuva nos, sicut et psalmus, Deus, in nomine tuo salvum me fac, pertinet ad spatium totius diurni itineris, sic et iste versus pertinet ad orationem, ut Dominus sit sui gregis per totum cursum itineris adjutor, et liberator propter suam misericordiam. Tertia pars memorati psalmi celebratur in hora tertia diei, necnon et ibi mentio fit de lege Dei, dicendo: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum. Et iterum: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et caetera. Quarta pars psalmi cantatur pro quarta hora diei. Et ibi mentio fit de lege Domini: Portio mea Domine, (1257A)dixi custodire legem tuam. Quinta pars psalmi canitur pro quinta hora diei. Et ibi mentio fit de lege Domini: Coagulatum est sicut lac cor eorum, ego vero legem tuam meditatus sum. Et iterum: Bonum mihi lex oris tui. Lectio quae legitur per singulos cursus hoc docet, ut quandocunque congregati fuerint sancti viri, exceptis bonis operibus, quae secum singuli student agere, passim divino colloquio reficiantur. In sexta parte psalmi intratur ad sextam horam diei. Et ibi mentio fit de lege Domini. Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Et iterum: Nisi quod lex tua meditatio mea est, et caetera. Septima pars psalmi canitur pro septima hora diei. Et ibi mentio est de lege Domini. Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea (1257B)est. Octava pars psalmi pro octava hora diei canitur. Est et ibi mentio de lege Domini: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. In nona hora diei canitur nona pars psalmi; ibi habemus legem Domini: Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas. Decima pars psalmi canitur pro decima parte diei. Ibi est mentio de lege Domini: Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. Undecima pars psalmi canitur pro undecima hora diei. Et ibi habemus de lege Domini: Iniquitatem odio habui et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. Et iterum: Pax multa diligentibus legem tuam, Domine. In duodecima hora diei reddit Dominus operariis suis denarium promissum. Scripsi nuperrime in libello officiali de vespertina hora (1257C)juxta etymologiam ejusdem nominis, id est, vespertina hora juxta suam etymologiam est post solis occubitum, et pertinet ad noctem. Si quis vespertinale officiuim in ea hora celebraverit, unde etymologiam habet, id est quando stella quae Vesper nuncupatur apparet, habet in libello officiali de eo scriptum quod potui sentire: nos vero saepissime solemus vespertinale officium celebrare ante solis occubitum. Ut ordo ille in nostra Ecclesia celebretur, qui descriptus est, in libro Esdrae: Quater in die confitebantur Domino peccata sua, oportet vespertinum officium computare ad partem diei. Dominus Beda ex scripto hujus historiae dicit inolevisse consuetudinem in nostra Ecclesia, ut quatuor lectiones recitentur fratribus in die, quod non fit nisi lectio vespertinalis (1257D)computetur parti diei, cum lectionibus de nona, et sexta, et tertia. In prima non recitatur lectio. Officium primum diei inchoamus ab ortu solis. Vespertinalem synaxim agimus circa duodecimam horam, quae hora est circa finem diei. Finis diei potest uniuscujusque hominis finem designare: dies enim ponitur pro toto tempore unius hominis. Unde dicit Dominus in Evangelio: Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est; veniet hora quando nemo poterit operari. Dicit sic sanctus Augustinus, ubi exponit sententiam Evangelii de quinque virginibus sapientibus quarum devotioni optabam comparare eorum qui quinque psalmos cantant vesperae. Nam interrogatus Dominus (1258A)secreto a discipulis de consummatione saeculi, inter multa quae locutus est, hoc quoque dixit: Tunc simile aestimabitur regnum coelorum decem virginibus, et caetera. et infra: Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinque partitam continentiam a carnis illecebris: continendus est enim animae appetitus, hoc est, a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit ut illi placeatur interioris gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana capiatur, quinque dicuntur sapientes, et quinque stultae: utraeque tamen virgines, quia utraque continentia est, quamvis adverso fomite gaudeant. Qui coram Deo gaudent gloriari de suis operibus, (1258B)illi ambulaverunt per diem in lege sua, ipsi vocantur sapientes virgines. Istae sapientes virgines habebunt veniente sponso lampades in manibus cum oleo in fine mundi. Per lampades designantur bona opera, quae secum quisque habet qui ea operatus est, et non quaesivit retributionem pro illis fallacem. Simili modo per psalmos designantur bona opera. Quinque virginum vice in novissima parte diei quinque psalmos canit chorus, ac si teneat unusquisque secum sua bona opera quae operatus est per quinque sensus corporis, cum quibus quasi quibusdam lampadibus habentibus oleum in se, festinant venire obviam sponso. Qui enim contendit obviam sponso venire, gradus ascensionis disponit in corde suo. Idcirco non absque providentia psalmi (1258C)quindecim graduum includuntur in vespertinali officio. Et quoniam hi non sufficiunt ad numerum dierum septem, altrinsecus assumuntur qui derilecti sunt a caeteris officiis. Post hos psalmos sequitur confabulatio sanctorum mutua per lectionem, ut ea admoneantur quomodo ornatum animi sui renovent et componant se sicut oportet ornari singulos qui intrant praesentiam regis. Versus qui sequuntur, id est, vespertina oratio, et, Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo, pulsant ostium conclavis ubi rex sedet. Nam in Romano antiphonario inveni versus, Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et, Magnus Dominus noster; sed quos praetuli, ipsi evidenter demonstrant, quantum fieri potest, totam devotionem vespertinalis officii. Post hoc in hymno (1258D)evangelico quem cantavit sancta Maria, chorus virginum secum recolit illuc se oportere contendere, quo praecessit Virgo virginum, hoc est, in praesentiam Salvatoris. Sancta Maria, postquam audivit salutationem archangeli, et illius verba retinuit in corde suo, cantavit praesentem hymnum, id est, Magnificat anima mea Dominum. Ideo enim dixit de se, Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Nam et chorus virginum si postquam audierit verba Evangelii dicentis, Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis, retinuerit in corde suo, beatus vocabitur apud omnes. De eadem re scriptum est in Evangelio Lucae: Extollens (1259A)quaedam mulier vocem de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti: At Jesus dixit ei: Quinimo, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Beata dicitur sancta Maria, quia audivit salutationem angeli; beatus dicitur chorus virginum, quia audivit a Domino sententiam evangelicam supra scriptam, et custodivit illam. Cantet chorus virginum hymnum, quem cantavit Virgo virginum, et omni nisu illuc contendat intrare quo pervenit sancta Maria.

CAPUT VII. De completorio. Septem officiis commemoratis, de quibus dicit Propheta, Septies in die laudem dixi tibi; et in alio loco, Benedicam Dominum in omni tempore, semper (1259B)laus ejus in ore meo; et alia Scriptura, Septies cadit justus in die, et resurgit, remanet octavum, quod vocatur completorium. In eo summa perfectio est caeterorum officiorum. Quae enim septem officiorum gradus proficiendo operantur, haec octavus demonstrat perfectum, id est, consummatum. Istud officium ad noctem pertinet, sed propter effectum sui nominis, in fine caeterorum officiorum ponitur. In isto consumitur esus, potus, et collatio, et omne commune opus, omnia membra derelinquuntur a suffugio humano: soli Deo, qui non dormit, neque dormitat, committuntur. Somnus enim est imago mortis. Idcirco aliquos psalmos in isto officio cantamus, quos solemus cantare in nocte sabbati, quando Dominus requievit in sepulcro, et quos ipse cantavit (1259C)in cruce, et nostra Ecclesia canit in officio mortuorum. Psalmus, Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae, cantatur in nocte sabbati memorata. Ipse cantatur in completorio propter orationem quam in se continet, In pace in idipsum dormiam et requiescam. Psalmus, In te, Domine, speravi, cantatus est a Christo in cruce, et in eo loco ubi se commendavit Patri dicens, In manus tuas commendo spiritum meum, finitur in isto officio. Psalmus, Qui habitat in adjutorio Altissimi, scutum est contra insidias diaboli. Quot latentes insidiae possunt ingruere super dormientes per ipsum diabolum, et per sua membra, et pericula vermium ac bestiarum, non valeo explanare. Contra quas praesens psalmus habet congrua verba in oratione, dicentia: Scuto circumdabit te (1259D)veritas ejus, non timebis a timore nocturno. Etenim veraciter dicimus Salvatori nostro: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Non recolo utrum scripsissem in libello officiali aut in altero. De ordine cantatorii sensum, quem mihi misericordia Domini ministravit si verus est, eo tempore quando deprecatus sum pro officio completorii, ideo non me piget illud scribere in isto loco quamvis proprius sit temporibus illis, quando tractus, Qui habitat in adjutorio Altissimi, cantatur: Admonet nos tractus, Qui habitat in adjutorio Altissimi, ut quotiescunque diabolus nobis persuadere voluerit, linguis hominum succumbere, sibi per gulam et inanem gloriam, atque avaritiam, toties in corde (1260A)nostro versentur verba psalmi praesentis, in quo scriptum est: Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus: sperabo in eum, quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. In initio Quadragesimae legitur Evangelium, in quo Dominus tentatus est, qui sua tentatione nostram tentationem devicit? ut admoneamur ex eo, quod praecipue in ilio tempore se infert diabolus ad tentandos Christi servos: tractus vero monstrat nobis, quem murum debeamus opponere contra ejus tentationem. Post quadraginta dies, id est, in Parasceve canitur idem tractus juxta morem antiquum Romanae Ecclesiae. Qui status recolit ordinem temporum et rerum. Postquam enim Dominus jejunavit quadraginta diebus, coepit eum diabolus tentare, et cantavit ei versus de (1260B)praesenti tractu. Et secessit victus ad tempus, usquedum iterum reverteretur, non jam ad tentandum, sed ad persequendum per membra sua, sicut legitur in passione fecisse, quae sequitur post tractum. Nos vero quando persequimur a membris diaboli usque ad martyrium, nihilominus frequentare oportet verba tractus, quae dicunt: Ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Cantatur etiam quartus psalmus in completorio, propter verba in quibus continetur, in noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Quatuor elementa sunt, pro quibus custodia postulatur. Quamobrem quatuor psalmos canimus, sive quia quatuor vigiliae celebrabantur apud (1260C)antiquos in nocte. Petitionem nostram in praesenti completorio eliquat versus, Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me. Ut fessa membra quiete potiantur, credit se hoc sancta Ecclesia profusius percipere, si evangelici viri Simeonis memoriam fecerit: cantat ideo hymnum quem Simeon cantavit, postquam Christum vidit et suscepit, atque deprecatus est pacem sempiternam. In isto officio et in prima, non est confabulatio lectionis; habet tamen consuetudinem nostra Ecclesia, ut post officium primae, conveniant in unum fratres ad lectionem, et ante istud officium similiter. Lectio est quaedam refectio mentis. In prima dirigatur grex Domini in via, ut veniat ad pascua. Operetur primo, ut postea impleatur refectione in hora tertia. In isto (1260D)vero officio consummantur omnia sicut praedixi. Hoc incipit fieri a primo psalmo ubi dicitur, In pace in idipsum dormiam et requiescam: Et in secundo, In manus tuas commendo spiritum meum. Post istam commendationem non est ordo, ut sequatur collatio consueta: sed tantummodo postulatio pro custodia deprecetur.

CAPUT VIII. De officio, Aspiciens a longe. Propter versum, qui praeponitur in vespertinali synaxi, Rorate, coeli, desuper, officiis cantorum de adventu Domini, sequentes versus simili modo praepono, qui currunt per omne tempus adventus Domini in nocturnali officio, et matutinali, ac vespertinali. (1261A)Non de singulis responsoriis proposui dicere, sed de singulis officiis Dominicalium noctium. Prima duo responsoria, id est: Aspiciens a longe, et Aspiciebam in visu noctis, figunt in capite libri personam illius Christi, qui est Deus et homo et rex universalis. Hujus adventum certat nunc sancta Ecclesia divulgare longe lateque. In primo responsorio introducit cantor dicta seu facta Joannis praecursoris. Ex persona Joannis potest dici, Aspiciens a longe, scilicet tantum a longe quantum distat coelum a terra. Ipse enim Joannes dicit de se: Qui de terra est, de terra loquitur; de Christo, sic: Qui de coelo venit, super omnes est: Quid aspiciendo viderit, subinfertur: Ecce video Dei potentiam venientem. De eadem potentia dicit sanctus Gregorius in homilia sua vice praecursoris: (1261B)Qui et humilitatem suam, et divinitatis potentiam considerans, dicit: Qui de terra est, de terra loquitur, et caetera. Sequitur: Et nebulam totam terram tegentem, id est, video caliginem ignorantiae tegentem terrena corda Judaeorum, qui praesentem Deum non cognoscunt in nomine Christo. Iste responsorius divinam naturam in Christo recolit. Dicit Joannes, Dirigite viam Domini. Quod sic exponit sanctus Gregorius: Via Domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur; hucusque Gregorii: Quando veritatis sermo ad cor vadit, Christus vadit ad mentem hominis; cum idem sermo humiliter auditur, cor hominis Christo obviam vadit. Iste sensus recolitur in responsorio dicente: Ite obviam ei. Sequitur: Et dicite, Nuntia nobis si tu es ipse (1261C)qui regnaturus es in populo Israel. Nempe praecursor mittit discipulos suos ad Christum, ut dicant ei: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Unde sic beatus Gregorius: Sicut pro hominibus nasci dignatus es, an etiam pro hominibus mori digneris insinua. Non immerito interrogatio praeposita in responsorio Joannis interrogationi comparatur. Qui enim nescivit utrum mori dignaretur Christus pro populo Israel aut per se ad claustra inferni descendere, ipse poterat [nescire] utrum Christus per se vellet regnare in populo Israel, an per alios, sicut per multos fecit. In secundo responsorio manifestatur humana nativitas, dicendo: Et ecce in nubibus coeli filius hominis venit, atque inde respondetur superiori responsorio, quod interrogat, si Christus debeat regnare (1261D)in populo Israel. Iste responsorius dicit: Et datum est ei regnum et honor, et non solum ut regnet in populo Israel, sed ut tribus Judaica et populus Israel et omnes linguae serviant ei. Signo posito in eminenti loco, id est, manifestato rege, qui Deus et homo est, sequentes responsorii currant per ordinem librorum et historiarum, ubi hoc perspicere occurrerit nobis. Hic notandum, quod indifferenter in antiphonario posita sunt verba secundi adventus Salvatoris et primi. Multa enim prophetata sunt de primo adventu Domini, et multa de secundo, ex his quae in adventu Domini canuntur. Post praescriptos duos responsorios sequitur: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es, de nostro. Ipse est enim primus (1262A)in contextu librorum. Post hunc sequitur: Audite verbum Domini. Qui quamvis posterior sit in contextu responsorio, Ecce virgo concipiet, tamen convenientiam habet aliquam ut praeponatur. In ipso enim respondetur Moysis deprecationi dicentis: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es: cum dicit, Audite verbum Domini, gentes. Et infra: Salvator noster adveniet. Et iterum. Convenit rationi, ut responsorii, qui conceptum sanctae Mariae praenuntiant, conjunctim ponantur: Responsorius, Ecce virgo concipiet, aperte de conspectu sanctae Mariae prophetat: Sequens vero, Missus est Gabriel angelus, ea quae prophetata sunt, praesentia monstrat. Ave, gratia plena, ordinem contextus tenet. Compositus vero responsorius, Suscipe verbum, virgo Maria, superioribus (1262B)concinens, de Romano in nostrum translatus est. Sequitur ordo, ut post evangelicos responsorios sequatur apostolicus, Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum. Propter coeptum ordinem responsoriorum sequuntur responsorii ad tertiam, et sextam, ac nonam. Idem prologus qui stat in capite tertii voluminis, quod vocatur apud Romanos Antiphonarius, praeponitur primis antiphonis, id est: In illa die stillabunt montes dulcedinem, et, jocundare, atque caeteris sequentibus in nostro Antiphonario. Currit idem ordo antiphonarum in nostro Antiphonario, qui continetur in Romano usque ad antiphonam, Angelus Domini nuntiavit Mariae. Dein ordo, quem accepimus de Metensi Antiphonario. In isto officio antiphonas mutavi de urbis Metensis (1262C)Antiphonario in nostrum Antiphonarium de quarta feria, invenimus in memorato Antiphonario in quarta feria antiphonam, Veniet fortior me post me, de verbis sancti Joannis Baptistae. Et in sequenti hebdomada antiphonam de Isaia propheta, Vox clamantis. Reservavi eas usque ad illud tempus quando legitur Evangelium de Joanne, unde ipsae antiphonae assumptae sunt. Et posui de Isaia propheta, Egredietur virga de radice Jesse, in feria quarta primi officii et praecipue in feria quarta et in feria sexta de adventu Domini posui antiphonas de prophetis, quoniam ipsae feriae in prophetia Christi et Ecclesiae exstiterunt ab initio. Feria quarta sol et luna collocata sunt in coelo, quae sunt in prophetia Christi et Ecclesiae. Sexta feria, homo qui fuit forma futuri Adam, creatus (1262D)est.

CAPUT IX. De responsorio, Hierusalem, cito veniet salus tua. Priores responsorii ex persona familiarum Dei cantati sunt, hoc est, ex persona Ecclesiasticorum virorum. Ideo aliqui responsorii de collato sibi beneficio sibimet congratulando, propriae personae loquuntur. Sicuti est in primo responsorio: Ecce video Dei potentiam venientem; et in secundo: Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli filius hominis venit; et Salvatorem exspectamus, Dominum Jesum Christum. Et Moyses ipse per se loquitur, Domino dicens: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. At in praesenti hebdomada loquitur aut ecclesiasticus (1263A)chorus, aut propheticus aliquis sermo internuncius ad Hierusalem, quae quondam erat metropolis et civitas Regis magni, et per Hierusalem ad primates totius Dei famosae congregationis. Absentia enim Christi nequaquam sine tristitia potest recordari: illo modo loquuntur praesentes responsorii, quasi consolantes sint populum de adventu Regis et defensoris sui: Hierusalem, cito veniet salus tua. Hoc loquitur, Civitas Hierusalem, idipsum simili modo: Ecce Dominus veniet, et omnes sancti ejus cum eo. Quartus, Sicut mater consolatur filios suos, consolatur cives et vicinos Hierosolymitanos. Quintus, Hierusalem plantabis vineam in montibus tuis: de Jeremia, consolatur captivos qui erant in Babylone. Sextus, Virgo Israel, iterum de Jeremia, consolatur (1263B)decem tribus, super quas regnavit domus Ephraim. Juxta ordinem prophetiae Jeremiae, stant isti duo in supradicto ordine. Responsorius, Egredietur Dominus de Samaria, mentionem facit Bethlehem, de qua reges oriundi sunt qui regebant populum Dei, scilicet, David et Christus rex regum. Responsorius, Bethlehem civitas Dei summi, declarat dominium regis regum, ideoque subjunxi illum priori. Responsorius, Ecce veniet Dominus protector noster, habet in se stemma regum, ideoque sequitur, Bethlehem responsorium. Antiphonae vadunt per ordinem juxta Romanum Antiphonarium, usquequo, Benedicta tu inter mulieres. Deinde sequitur ordo Metensis Antiphonarii. Ubicunque potui, inserui antiphonas, quae praeconium habent declaratione et consolatione (1263C)Hierusalem, id est, primatu qui desiderat adventum Domini.

CAPUT X. De responsoriis, Gaudete in Domino semper, et, Ecce apparebit Dominus. In Metensi Antiphonario quem legi, non continetur responsorius, Gaudete in Domino: sed de Romano transtuli illum in nostrum. Per praesentes responsorios loquitur nuncius Dei ad pauperes et plebem, quae facile opprimitur a potentibus. Sicut in prioribus responsoriis consolatus est dignitatem potestatis, ita in istis consolatur subjectam plebem. Responsorius, Gaudete in Domino, plenus est consolatoriis verbis. Ecce apparebit Dominus, ipse configit in capite regem regum, qui venturus est liberare pauperes (1263D)et afflictos de manu potentiae saecularis. Utrumque demonstrant praesentes responsorii, et liberatorem venturum pauperum, et eumdem proximo tempore venturum. Hoc certat facere secundus responsorius, Prope est ut veniat tempus ejus; et tertius, Qui venturus est; hoc etiam quartus, Aegypte, noli flere. Orietur stella, transtuli de aliis responsoriis hic in quintum ordinem, ut ex eo eliquetur, qui sit ille qui in superiori responsorio dictus est dominator: Ante cujus conspectum movetur abyssi. Sequentes responsorii sunt iidem, qui in caeteris Antiphonariis continentur. Excipitur, Laetentur coeli et exsultet terra, qui prae omnibus corda pauperum consolatur. Antiphonae ordinem Romani Antiphonarii sequuntur (1264A)usque ad antiphonam: Hoc est testimonium. Dein Metensis Antiphonarii, certavi in ista hebdomada antiphonas inserere de proprio Evangelio, de prophetis ea quae plurimum consolantur pusillanimes.

CAPUT XI. De responsoriis, Canite tuba in Sion. In hac hebdomada continentur mixtim in Romanis voluminibus responsorii, quos solemus cantare in Dominica, quae habet primum responsorium [ Canite tuba ], et illi, quos per sequentes noctes infra hebdomadam distincte canimus. Praetermisi ordinem confusum, et conatus sum ordinare numerum responsoriorum: qui distinctus est a nostris a Dominica nocte per ferias singulas, ut in sequentibus continetur. Praesentes responsorii et sequentis hebdomadae, (1264B)certant multitudinem populi congregare, ut praesto sint et parati ad suscipiendum Dominum dominorum. Idcirco plurimi [ Ecce ], quod est adverbium demonstrativum, continent in se, sicut est in responsorio [ Canite tuba in Sion, Ecce Deus salvator noster ]: et in responsorio [ Clama in fortitudine: ecce Deus noster quem exspectabamus ]: et in responsorio [ Ecce jam veniet plenitudo temporis ]. Primus responsorius [ Canite tuba in Sion ], commonet cives, ut sciant regis adventum, et annuntient illum vicinis. Secundus responsorius [ Intuemini quantus sit gloriosus iste ], admonet considerare cives, quod ultra reges sit iste, qui ingreditur ad salvandas gentes. Tertius responsorius [ Non auferetur sceptrum de Juda ], docet reges Judaeorum suo in tempore (1264C)deficere. Quartus [ Clama in fortitudine ], nuntiat civitati Hierusalem regem longo tempore exspectatum, in foribus esse. Quintus admonet cives, ut se vestiant dignis vestimentis ad suscipiendum tantum regem, id est, ut vicesima quarta die jejunent. Notandum quod iste responsorius canebatur in Galliis octava decima die decimi mensis. Pro quo inveni scriptum in Romano, vicesima quarta die decimi mensis: necnon et de ipso interrogavi apostolicum Gregorium. Qui respondit: Non cantamus octava decima die decimi mensis, sed vicesima quarta die. Sextus responsorius [ Ecce jam veniet plenitudo temporis ], ostendit modum ingressus maximi regis. Tres enim responsorios sequentes aptavi convenientiae evangelii, quod in propria Dominica (1264D)legitur. Evangelium dicit ex persona Joannis Baptistae: Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini, sicut dicit Isaias propheta. Responsorius septimus dicit [ Rex noster adveniet Christus, quem Joannes praedicavit sponsum esse venturum ]. Evangelium dicit: Qui post me venit, ante me factus est, cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Responsorius octavus dicit [ Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ecce de quo dicebam vobis, qui post me venit, ante me factus est ]. Nonus responsorius dicit [ Me oportet minui, illum autem crescere: qui post me venit, ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere ]. Antiphonae vadunt per ordinem juxta Romanum (1265A)Antiphonarium usque ad antiphonam. Ecce apparebit Dominus.

CAPUT XII. De antiphonis feriarum in proxima hebdomada ante nativitatem Domini. Per septem dies renovantur antiphonae de matutinis in omnibus Antiphonariis ante Nativitatem Domini, id est, a prima antiphona, Canite tuba in Sion, de Dominica nocte usque ad primam antiphonam, [ Judaea, et Hierusalem, ] de sabbati nocte. Septiformis spiritus, cujus opus est conceptio S. Mariae et partus, nobis ad memoriam reducitur per septenarium numerum. Unde et eadem hebdomada legitur Isaias propheta, qui numerat septem dona Spiritus sancti in sexta feria, quando primus homo (1265B)creatus est, quem modo venit secundus homo reformare. Congruit enim itineri nostro, quo pergendum est obviam Christo infanti, frequentatio septenarii numeri, quatenus eo discamus necesse nobis esse precari dona septiformis Spiritus, quibus renovati et ornati, possumus digne praesentari mysteriis nativitatis Christi. Etenim sanctae Mariae, ut potuisset ipsa eum, id est, Christum Dominum nostrum suscipere et portare, et fieri ejus habitaculum, idem Spiritus sanctus obumbravit. Responsorios, ut dixi, non inveni distinctos ab antiquis Patribus per ferias memoratas, ideo sileo de eis. [ Nascetur nobis parvulus, ] inveni inter responsorios qui habent initium a [ Canite tuba in Sion ] in Romano (1265C)Antiphonario, et in Metensi Antiphonario inter ferias positum, ut reor, quia de futuro scriptum est in Antiphonario [ Nascetur nobis parvulus. ] Nos enim legimus Isaiam prophetam, unde iste responsorius assumptus est et inventum est in illo, et in Hebraica translatione, et Septuaginta, de praeterito ibi dictum esse [ Natus est nobis. ] Secuti sumus prophetam, et scripsimus illum in nocte nativitatis Domini quando leguntur verba responsorii in nocturnali officio, et in lectione ad missam: praecipue cum audirem illum prius in nativitate Domini cantare, sic tamen ut usque modo cantatus est, [ Nascetur nobis, ] quem nos mutavimus juxta Isaiam prophetam, [ Natus est nobis. ]

CAPUT XIII. De antiphonis quae in principio habent O. Antiphonae quae canuntur per praesentem hebdomadam cum hymno sanctae Mariae, et habent omnes O in capite, signum quoddam admirabile et investigabile ostendunt nobis in his diebus celebrari. De quo signo dicit Isaias propheta: Propter hoc vobis dabit Dominus signum, Ecce virgo concipiet et pariet filium. De quo partu dicit Joannes Baptista, Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. O, interjectio est admirantis. Per illud O voluit cantor intimare verba sequentia pertinere ad aliquam mirabilem visionem, quae plus pertinet ad mentis ruminationem, quam ad concionatoris narrationem. (1266A)Et quoniam per conceptionem et partum sanctae Mariae facta est haec admiratio, amplius congruunt memoratae antiphonae hymno sanctae Mariae quam Zachariae. Et si quis voluerit octavam addere propter summam perfectionis, habet rationem apertam quam sanctus Augustinus scribit de sermone Domini in monte, dicens: Beati ergo qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit perfectumque hominem declarat. Antiphona quae prima est ex octo praesentibus in contextu Antiphonarii, et inscribitur, [ O sapientia, quae ex ore Altissimi prodisti, ] partim assumpta est ex libro Jesu filii Sirach, partim ex Sapientia, quae vulgo inscribitur Salomonis. Ipsa enim mirabiliter laudat (1266B)sapientiam. Ita enim scriptum est in libro Jesu filii Sirach de laude sapientiae, Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Non enim cogitare debemus membra et lineamenta corporis humani Dominum habere, sicut homo habet, sed propter diversa opera quae operatur in singulis hominibus membra humana nominantur in eo, quia non desinit quotidie operari quae simul creavit. Manus ei inscribuntur, ut est illud, Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, quia generat perpetualiter Filium ex sua substantia. Uterus, ut est, Ante Luciferum genui te. Quando tribuit sapientiam et sermonem rectum ad manifestationem hominum, os ei inscribitur, ut hic est, Ex ore Altissimi prodii. Et iterum de Isaia: Tunc delectaberis super Dominum, (1266C)et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui. Os enim Domini locutum est. De fine hujus capituli ita scripsit S. Hieronymus in tractatu super Isaiam sexto decimo libro, dicens: Os Domini locutum est, ut quomodo in manibus opus, et in pedibus incessum, et in ventre generationem, et in auribus oculisque auditum atque intuitum, sic in ore Dei sermonem intelligimus. Caeterum simplex et incommutabilis Dei natura, semper et ubique est. Sequitur, [ Attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; quod ita continetur in memorato libro: Sapientia vincit malitiam, attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea. Juxta superiora (1266D)praesentis libri, possunt haec verba historialiter intelligi. Ita enim scriptum est: Ipse enim mihi dedit horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem terrarum, et virtutes elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, et meditationem omnium, et caetera quae sequuntur. Et paulo post: Et quaecunque sunt abscondita et improvisa didici, Omnium enim artifex docuit me sapientia. Et infra: Omnibus mutabilibus melior est sapientia. Attingit autem ubique propter suam munditiam. Quae attingit ubique propter suam munditiam, attingit ubique a fine uniuscujusque operis, cujus ipsa artifex est, usque ad finem alterius perfecti operis. De qua sapientia sanctus Augustinus (1267A)dicit in opere suo contra Arianos: ubi autem non est sapientia Dei * quod est Christus, de qua legitur, Attingit a fine usque ad fidem fortiter, et disponit omnia suaviter? Cum ergo ubique sit etiam Filius, quo mittendus erat? Fortiter attingit a fine usque ad finem, quia nunquam et nusquam et a nullo resistitur. Disponit omnia suaviter, scilicet sine lite, sine clamore, sine angore, sine taedio. Haec interim. De caetero tentemus cantoris affectum depingere circa nativitatem Christi. O quam mira es apud homines tu, sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti, usque ad humanam confabulationem! Attingis a fine usque ad finem fortiter, quoniam es aeterna et ubique regnas et insuperabilis. Ex ore Altissimi prodisti, quando visibiliter apparuisti hominibus. (1267B)Unde tu ipsa dixisti: Exivi a Patre et veni in mundum. De te enim dicit apostolus Paulus, Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. In Christo apparuisti, in eo finisti legem et implesti: non solum in illo, sed et in omnibus credentibus in se. Attingis tu ab homine Christo, qui est finis legis, usque ad finem credentium in se, ita fortiter, ut fortis armatus non inveniat rupturam et scissuram, quo introeat in ovile electi gregis sui. Adimpletum est quod longe praedixit propheta David: Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum, in circuitu impii ambulant. Iterum tu sapientia attingis a fine usque ad finem fortiter, quando a Christo, qui in fine mundi venit, et implevit legem, usque ad consummationem saeculi es (1267C)cum discipulis tuis, in tantum, ut omnes adversarii non possint resistere et contradicere ori et rationi eorum quam dedisti. Et disponis illis omnia dona Spiritus sancti in uno eodemque spiritu suaviter. Quoniam praesentes antiphonae dulcedine sua decorant septem ferias vel octo in quibus recolitur septiformis Spiritus, qui in Christo homine semper habitavit ex quo coepit homo esse, et Verbum caro factum est ut habitaret in nobis, fas est ut demonstrem, in quantum possum, quam consonantem habeant singulae cum singulis gradibus Spiritus sancti. Licet alter ordo scriptus inveniatur praesentium antiphonarum in Romano Antiphonario et in Metensi. Prima Antiphona, O sapientia, congruit primo gradui spiritus sapientiae. Aliud est enim sapere, (1267D)et aliud intelligere. Multi enim aeterna sapiunt, sed haec intelligere nequaquam possunt. Sapientia enim, quae in Christo est, mentem de aeternorum certitudine et spe fortiter reficit, et mature disponit omnia. Sapientia summa est in Christo; sapientia quae in caeteris hominibus est scintilla est summae sapientiae. Secunda antiphona mirabilem ostiarium demonstrat Christum, quod ipse claudit, non est qui aperiat, et quod aperit, non est qui claudat. Ita scriptum est in Apocalypsi de eo: Hoc dicit sanctus et verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit. Quod ita intelligitur: Qui habet clavem David, id est, regiam potestatem quasi ex David stirpe natus, sive quia (1268A)prophetia David Christi est dispensatione patefacta. Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit. Legis divinae secreta, solius Christi potestate panduntur fidelibus, clauduntur incredulis. Haec antiphona aptatur gradui spiritus intellectus. Spiritus intellectus qui in Christo est, acumine luminis sui abdita penetrat, et tenebras cordis illustrat. Hoc enim agit, qui quando vult aperit quod nemo potest claudere, Christus est lux vera, quae illuminat omnem hominem. Tertia Antiphona dicit: O Emmanuel, rex et legifer noster. Quod est mirabile dictu, ut Deus sit cum hominibus, manducet cum illis et bibat, et ad eorum interrogata, quotiescunque voluerint, respondeat. Ipse rex David, non temporaliter, sed aeternaliter. Ipse est quodammodo alter Moyses, qui legem (1268B)nobis det permanentem in saecula saeculorum. Illum nos qui de gentibus sumus exspectavimus, ipse salvabit nos in aeternum. Haec antiphona convenit tertio gradui spiritus consilii. Spiritus consilii, qui in Christo est, providendo praemunit membra sua, ne in praeceps ruant. Hoc est regis ministerium et legiferi, ut secundum rationem regat sibi populum subjectum, et provideat quid agere eum oporteat, et quid vitare. Christus est consiliarius, Deus fortis. Quarta mira laude et quodammodo ineffabili se profert, quae dicit radicem Jesse stare in signum populorum, et in praesentia ejus silere reges, et eum gentes deprecaturas. Ita enim canit: O radix Jesse, qui stas in cruce, in cujus manibus cornua sunt, et es in signum populorum, quando sol obscuratus est, et (1268C)terraemotus factus est, et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt. Super quem continebunt reges os suum, id est, principes hujus saeculi, qui cum rhetorica et dialectica sua silebunt adveniente praedicatione sanctae crucis et sancti Evangelii: unde hodierna die gentes excitatae sunt ad praedicandum Crucifixum. Haec antiphona quarto gradui spiritus fortitudinis aptatur. Spiritus fortitudinis, qui in Christo est, facit adversa non metuere, et trepidanti menti fiduciam praestat. De radice enim Jesse David rex ortus est, id est, fortis manu. Qui rex fortis manu, ipse stat in signum populorum, scilicet Dominus Jesus Christus in cruce crucifixus, ut ad eum multi respiciant, et velint sub ejus fortitudine tueri. Super quem continent qui sunt nomine tenus reges os (1268D)suum, quia non possunt, neque audent contra fortitudinem ejus inire certamen. Idcirco multae gentes ad eum confluunt deprecantes ejus protectionem, Quinta nempe miratur inauditum orientem, qui non more vicissitudinem temporum mutatur de die in diem, sed est aeternus; cujus sol non solum corporis oculos illuminat, sed etiam mentis. Justitia enim ad aspectum mentis pertinet. Haec Antiphona congruit quinto gradui spiritus scientiae. Spiritus enim scientiae, qui in Christo est, scit quid misericorditer puniat, et quid misericorditer dimittat. Ortus enim scientiae, quae charitate radicata est, Christus. Est opus solius justitiae, ut scientes reddat oculos se intuentes mentis. Sexta antiphona mirum quid narrat, (1269A)id est, quod Dominus in igne flammae rubi apparuisset Moysi, et rubus non combureretur. Haec antiphona congruit sexto gradui spiritus pietatis. Spiritus pietatis, qui in Christo est, parcit misericorditer eis qui sibi mala ingerunt. Illo enim spiritu repletus erat Moyses, de quo legitur quod mitissimus fuisset super omnes homines; sed nullus mitior Christo: Christus, qui versatus est inter populum Judaicum, resplenduit in flamma ignis. Miracula fecit, peccata dimisit humilibus, et quietis, et trementibus verbum Domini; sed superbi cordis Judaeorum spineta non sunt combusta, qui contra Christum insidias et persecutiones parabant: tamen pietas Christi omnia haec toleravit, adeo scilicet, ut pro persecutoribus suis orarit in cruce. Septima vero regem gentium (1269B)memorat, et miro modo ponit lapidem in capite anguli, quem lapidem nos credimus vivere, et vult esse opus suum, sicut Antiphona dicit, ut utraque unum faciat, id est, duos parietes ex diverso venientes, scilicet, de populo Judaico et populo gentili simul conjungat, et unam Ecclesiam faciat. Haec antiphona convenit septimo gradui spiritus timoris. Spiritus timoris qui in Christo est, timere facit gentes, sicut scriptum est: Timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Octava, O virgo virginum, insinuat mirabilem partum Ecclesiam mirari, dicens: Filiae Hierusalem, quid me admiramini? divinum est mysterium hoc quod cernitis. Haec antiphona monstrat illum hominem qui ex Maria carnem assumpsit solum et perfectum esse inter caeteros homines, quia (1269C)in ipso solo habitat septiformis Spiritus, qui superius memoratus est. De qua re scribit sanctus Augustinus in libro primo de sermone Domini in monte. Septem sunt ergo quae perficiunt, nam octava clarificat et quod perfectum est demonstrat. Siquidem delectat ordo praesentium antiphonarum qui in Romano Antiphonario continetur, reperiet illum in nostro Antiphonario praetitulatum in sequentibus.

CAPUT XIV. De officio Sanctificamini. Praesens officium certat hoc ut diem certum monstret nativitatis Domini, et salutem nostram quam affert secum ipsa nativitas, instar admonitionis Moysis, qui praecepit populo se sanctificare antequam Dominus descenderet in montem. Unde ita (1269D)scriptum est in Exodo, capitulo decimo nono, Vade ad populum, dixit Dominus Moysi, et sanctifica illum hodie et cras, laventque vestimenta sua, et sint parati in die tertio. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sina. Et infra: Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eos. Cumque lavissent vestimenta sua, ait ad eos: Estote parati in die tertio, ne appropinquetis uxoribus vestris. Istam sanctificationem multi sequuntur in nostra Ecclesia; sed qui spiritualiter sunt renati, spiritualiter debent vestimenta lavare, id est, lacrymis et compunctionibus abluere mala perpetrata, ut possint descensui Domini occurrere sine offensione.

CAPUT XV. De nativitate Domini. (1270A) Reperi in Romano Antiphonario duo officia nocturnalia in una eademque nocte posita. Primum officium post antiphonam [ Dominus dixit ad me, ] habebat antiphonas [ Tanquam sponsus, ] et, [ Diffusa est gratia. ] Secundum, [ In sole posuit tabernaculum suum ], et, [ Elevamini, portae aeternales ]; unde interrogavi quemdam clericum educatum ab incunabulis in sancta Romana Ecclesia, cur essent haec duo officia in una nocte posita, id est, unum quod currit per antiphonas, Dominus dixit ad me, et [ Tanquam sponsus ], et [ Diffusa est gratia ]; et alterum quod habet primam antiphonam, Dominus dixit ad me; secundam: [ In sole posuit; ] tertiam: [ Elevamini, (1270B)portae aeternales ]. Qui respondit: Illud quod habet secundam antiphonam, [ In sole posuit ]; et tertiam, Elevamini, solet Apostolicus canere in vigiliis et in ecclesia S. Mariae ad Praesepe sine invitatorio. Alterum quod habet secundam antiphonam, [ Tanquam sponsus, ] solent clerici canere in ecclesia S. Petri, cum invitatorio, [ Christus natus est nobis, ] nocturnali tempore quando populus solet ad officium surgere. Propterea primo posuimus antiphonas in nostro Antiphonario, quae habent cursum per secundam antiphonam. [ In sole posuit, ] quoniam illud officium prius celebratur ab Apostolico in vigiliis, et postea quod habet in secundo loco, Tanquam sponsus, in ecclesia S. Petri nocturnali tempore. Juxta ordinem psalmorum et pulchritudinem soni conveniunt antiphonae (1270C)ipsi nocti nativitatis Domini, quas solemus canere in octavis Domini, et Apostolicus vir canit ad primas vigilias in ecclesia Sanctae Mariae Majore. Antiphona: [ In sole posuit tabernaculum suum, ] praeponitur in eodem psalmo et in eodem versu antiphonae, [ Tanquam sponsus ]. Antiphona, [ Speciosus forma, ] praeponitur in eodem versu antiphonae, diffusa est gratia. Melodiaque pulchriores sunt sequentibus se. Sic et caeterae sequentes juxta ordinem illum, ubi secunda est, In sole posuit tabernaculum suum. Sed interest quod antiphonae de tertia nocturna non habent Alleluia in fine neque in medio. Notandum est quod tres nocturnae tria tempora totius mundi recolant, id est, tempus legis naturalis, tempus datae legis per Moysen, tempus gratiae. Tertiam (1270D)nocturnam, quae recolit gratiam Novi Testamenti, oportet habere antiphonas cum Alleluia, si eo tempore cantatae fuerint, quo resurrectio Domini frequentatur a fidelibus, id est, circa matutinale tempus; nocturnae vero, quae in primis vigiliis celebrantur, frequenter habent finem ante medium noctis, in qua parte non celebratur resurrectio Domini nisi in Pascha, propter conveniens sibi mysterium; idcirco solent aliae esse sine Alleluia, sicuti in isto loco sunt quae cantantur in vigiliis primis. Sed neque ipsa quae canuntur in matutinis memorata hora Alleluia habent, ut perspici potest in Antiphonario nostro, qui habet antiphonas juxta Romanum Antiphonarium in primis vigiliis, et in matutinis, nisi (1271A)una in Evangelio, Facta est cum angelo. Dixit mihi memoratus clericus sanctae Romanae Ecclesiae quod in hymno Zachariae cantaretur in ipsa nativitate Domini a S. Romana Ecclesia antiphona, Dum ortus fuerit sol, quam tamen scriptam reperi in Romano Antiphonario cum hymno Zachariae, ea nocte, quando canitur responsorius, Sanctificamini hodie, quam nos solemus canere cum hymno sanctae Mariae praecedente nocte nativitatis Domini secundum carnem. Antiphonae vero quae celebrantur in eadem nocte circa populorum cantum et deinceps, habent in tertia nocturna Alleluia, ut est, [ Ipse invocavit me, Alleluia; ] et [ Laetentur coeli, et exsultet terra ante faciem Domini, Alleluia, Alleluia. Notum fecit Dominus, Alleluia; ] necnon et omnes antiphonae habent (1271B)Alleluia, quae canuntur in matutinis. Responsorii de eadem nocte morem illum sequuntur quem frequentant domestici regales et imperiales quando conveniunt in praesentiam regis unusquisque quod valet offerre regi. Diversa dona offerunt, sed animos regis aequaliter cupiunt sibi reconciliare et blandiri. Ita et responsorii multarum mentium cogitationes vario colore et multiplici gratiarum actione depictas offerunt regi Christo: agunt gratias laudando sanctam Mariam, quia quem coeli capere non possunt suo gremio protulit; agunt gratias, quia dignatus est coelorum rex carnem assumere ex virgine, ut perditum hominem revocaret ad coelum, unde gaudet exercitus angelorum; agunt gratias, eo quod per suam nativitatem coeli, id est, (1271C)praedicatores, melliflui facti sunt per dulcedinem spiritualis sensus. Ni fallor, hunc affectum, qui quaesierit, reperiet per multos responsorios de praesenti nativitate Domini. Numerus lectionum et responsoriorum, necnon et antiphonarum nocturnalis officii, admonet nos benedicere Dominum, et laudare, atque gratias agere, qui propterea voluit Verbum suum carnem fieri, ut perditum hominem ad societatem colligeret novem ordinum angelorum. Antiphonas in matutinali hora ita ordinavi, ut prima ostenderet, id est, Genuit puerpera regem, Christi nativitatem de virgine Maria, et virginitatem perpetuam ejusdem sanctae Mariae: sequentes de Evangelio ita, similiterque et de ratione festivitatum sanctorum.

(1271D)Sed et hic notandum est quod sicut per novenarium numerum, qui celebratur in nativitate Domini, gratias agimus de Dei descensione usque ad nostram humiliationem, ita per eumdem numerum gratias agimus in festivitatibus sanctorum, quoniam illi digni sunt ascendere usque ad altitudinem coeli, in quo habitant angeli.

CAPUT XVI De officiis vespertinis in nativitate Domini et in natalitiis sanctorum. Quando juvenis fui, vidi cantores praecedentem vespertinalem synaxim ante diem alicujus solemnitatis celebriore cantu et gloriosiore celebrare, quam sequentem vesperam diei festivitatis; in tantum, (1272A)ut aliquoties in praecedente vespera celebraretur cantus de festivitatibus sanctorum, et in sequente de feriis communibus. Habuimus tamen scriptum in Antiphonariis de die nativitatis Domini et natalitiis apostolorum Petri et Pauli atque Andreae, antiphonas aptas et congruas memoratis diebus in vespere sequente ea die, quando missa de natalitiis eorum celebratur, et ibi cecinimus eos sicut adhuc facimus. Ego imbutus prisca consuetudine, coepi cogitare quare non essent memoratae antiphonae de natalitiis sanctorum in praecedentibus vesperis constitutae, in quibus audiebam per caeteras festivitates sanctorum gloriosiorem sonum et videbam majorem conventum populorum atque celebrius officium luminum quam in sequentibus. Inveni, Deo miserante, (1272B)rationabilius inventum esse cultum solemnitatum vespertinalium apud scriptores antiquos qui antiphonas scripserunt, quam apud cantores modernos. Adhuc solent dicere interrogati de vespertinali synaxi, Benedictus Dominus Deus meus, pertinere illam ad diem Dominicum. Si enim voluissent intendere quod psalmi hujus vesperi in fine psalmorum vespertinalium essent positi, nunquam hoc dicerent, quoniam ille qui psalmos vespertinales constituit, procul dubio a Dominica die coepit initium psalmorum vespertinalium componere, et non a fine hebdomadis. Idcirco, [ Dixit Dominus Domino meo, ] ad Dominicam diem pertinet: Dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae, ] ad secundam feriam: [ Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, ] ad tertiam (1272C)[ Nisi Dominus aedificaverit domum,] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, ] ad sextam: [ Benedictus Dominus Deus meus, ] ad septimam. Nisi iste ordo servetur, non erit verum, juxta expositionem domini Bedae, quod in Esdra scribitur, Quater in die confitebantur Domino, id est, hora tertia, sexta, et nona, et vespere. Qui enim antiphonas volunt celebrare de Evangeliis quae leguntur per Dominicos dies, rite celebrant eas in matutinali officio pertinente ad Dominicam diem, et ad vesperum, in quo canitur psalmus, [ Dixit Dominus Domino meo. ] Quod si superabundaverint antiphonae, indifferenter dici possunt per singulas quasque ferias quandiu idem Evangelium legitur. In festivitatibus sanctorum et aliis solemnitatibus, si sero fuerint vespertinalia officia (1272D)celebrata, ita ut sol ad occasum transierit, rite possunt dici antiphonae festi diei in praecedentibus vesperis, quia scriptum habemus, festa vestra celebrabitis a vespera usque ad vesperam, id est, a solis occasu usque ad solis occasum. Quod si voluerit dicere cantor, quamvis sol ad occasum nondum transierit, tamen quia officium agimus in memoriam istius et illius solemnitatis, in mente nostra jam illa solemnitas agitur, idcirco officium illius rite peragimus, cujus solemnitas in mente nostra agitur, agimus Deo gratias de amore mentium illarum, quia charitas, quae omnia credit, omnia accepta facit apud Deum. Compositor Antiphonarii, qui posuit antiphonam vespertinalem, [ Tecum principium, ] et caeteras (1273A)sequentes in fine diei Nativitatis Domini, post celebrata caetera officia, hoc intendit quod ipsa vespera magis pertineat ad festa Nativitatis Domini, quam praecedens ante solis occasum. Haeccine ratio est per festivitates apostolorum et caeterorum sanctorum, quod magis pertineat ad diem natalitium eorum vespera in fine diei post celebrata caetera officia, quam praecedens vespera ante solis occasum. De duodecim noctibus scripsi in prologo Lectionarii, et cogito scribere in commentario diurnalis officii.

CAPUT XVII. De festivitate S. Stephani protomartyris. Dixi in superioribus more antiquo ratione ministrante, quoniam praescripsi, habere antiphonas de (1273B)tertia nocturna, quae canitur circa quartam vigiliam noctis, Alleluia; similiter et antiphonas matutinales magnarum festivitatum, quod non invenitur in festivitate sancti Stephani, et sancti Joannis, et Innocentium. Sunt festivitates quarum officia celebrantur nocturnalia circa vespertinam horam, quae vulgo appellantur propria; et in posteriore parte noctis canitur alterum officium sive de propria feria seu de communibus sanctis. Ita enim reor actitatum esse apud antiquos de illis festivitatibus quarum antiphonae in matutino officio non habent Alleluia. Antiphonae quas solemus canere in nocturnali officio in festivitatibus sanctorum, et habent initium, Antiphona in lege Domini fuit voluntas ejus die ac nocte, exceptae sunt, ut reor a mordis [modernis] de multitudine (1273C)antiphonarum quas habemus scriptas in nostro Antiphonario de Romano. Si quis voluerit eas legere, reperiet eas non a principio ita esse statutas ut cantantur apud nos. Responsorios ita ordinavi ut ratio docuit historiae et gestorum ordo. Ubi verba mutavi de Romano Antiphonario, in margine ejusdem paginae e regione R posui.

CAPUT XVIII. De festivitate sancti Joannis. In festivitate sancti Joannis sex responsorios reperi, quibus praeponimus tres, id est, Justus germinabit sicut lilium, et, Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est, et, Iste homo perfecit omnia quae locutus est ei Deus, ut tres nocturnas faciamus. In (1273D)novissimo responsorio, id est, In medio Ecclesiae, contra consuetudinem caeterorum responsoriorum cantatur neuma triplex, et versus ejus atque Gloria, extra morem neumate protelatur. Non enim frustra hoc actum est a prioribus. Voluerunt nobis per hoc aliquam doctrinam insinuare, quae forte poterat excedere mentem cantorum, quorum pars aliqua saepe mutatur a transitoriis ad aeterna, et laetatur potius in aeternis quam in transitoriis. Fit enim neuma memoratum inter caetera verba circa verbum intellectum. Quando venerit cantor ad intellectum, celebra neuma, id est, fige gradum in stantibus et manentibus rebus. Quid hoc vult? Vult nempe te docere, si aliquando veneris ad intellectum, in quo conspicitur divinitas et aeternitas ut desiderio mentis (1274A)preceris moras in eo. Si enim intellexeris illa, ibi te delectabit morari in his quae jubilabis, id est, laetaberis sine verbis transitoriis: intellectus vero erat intra viscera Joannis, qui ei praestabat ructum quemdam, quando dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Versus, [ Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, ] sic fatur, quasi respondeat Joannes interroganti. Unde tibi, Joannes, hic intellectus, in quo cantores neuma faciunt? Respondet inquiens: Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum. Cur, inquam, in isto versu neuma facis, cantor; inquit, Quia haec missio manus et tactus oris, per intellectum debent conspici. Cantus Gloriae Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ipsa virtute debet sanctam Trinitatem laudare, qua Deus (1274B)utcunque conspicitur, id est, intellectu. Non enim Romanos versus debemus ad hoc constringere, ut sensus qui in fine versus est, conveniat sensui lateris responsorii. Non enim sancta Romana et nostra regio uno ordine canunt responsorios et versus. Apud eam praecentor in primo ordine finit responsorium. Succentores vero eodem modo respondent. Dein praecentor canit versum. Finito versu, succentores vero secundo incipiunt responsorium a capite et usque ad finem perducunt. Deinde praecentor canit Gloriam Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Quo finito, succentores circa mediam partem intrant in responsorium, et perducunt usque in finem. Postremo praecentor incipit responsorium a capite, et perducit illum ad finem. Quo finito, succentores tertio (1274C)repetunt responsorium a capite, et perducunt illum usque ad finem. Idcirco quoniam succentores ter canunt responsorium, trifarium neuma est circa verbum intellectus. Succentorum est neuma canere propter fortitudinem conjunctarum vocum. Ab initio tertio cantabantur responsorii a cantoribus, quem ordinem monstrant responsorii de passione Domini. Non enim ab initio cum responsoriis cantabatur Gloria. Habemus et alium versum in nostro Antiphonario scriptum, cujus sensus conveniens est cum latere responsorii, ut si alicui superfluum videatur neuma canere, habeat nostro more versum aptum ad cantandum. Post et altero modo intelligi neuma pertinere ad cantores circa verbum intellectus. (1274D)Maxima pars cantorum studet sono placere, tanto minus imbuitur de intellectualibus rebus. Eorum inscitiam potest neuma eliquare circa verbum intellectus. Neuma Graecum est, et interpretatur mutus, ut Comminianus grammaticus dicit. In fronte enim percutit neuma cantores stolidos in verbo intellectus, quando eos monstrat solo sono delectari, circa intellectum Scripturarum. Canunt etiam moderni cantores praesens neuma in responsorio. [ Descendit de coelis, ] et in verbo, [ Fabricae mundi. ] in quo verbo, potest neuma apte convenire. Eo neumate monstrant difficultatem magnam inesse in schola cantorum verbis explicare, quomodo idem qui natus est hodierna die ex Maria virgine, fabricasset mundum et ornasset, et quomodo ipse sit (1275A)lux et decus universae fabricae mundi. Eadem sententia est in versu, [ Tanquam sponsus Dominus processit de thalamo suo. ] Impossibile est apud scholam cantorum de ordine processionis Christi de utero Virginis narrare, quae comparatur sponso procedenti de thalamo.

CAPUT XIX. De Octavis Domini. Nos enim non solemus canere nisi unum officium nocturnale in Nativitate Domini; idcirco unum de duobus quae celebrantur a Romana Ecclesia, et scripta sunt in Antiphonario Romano et nostro in nocte Nativitatis Domini, cantamus in Octavis Domini. Antiphonas in matutinis de eadem nocte scripsimus, ut reperimus in Antiphonario Romano. (1275B)Quid de Octavis Domini et sanctorum audierim a Romanis clericis, et quid nostra regio frequentet ex eis, partim scripsi in libello Officiali, partim conor scribere in libello de diurnali Officio

CAPUT XX. De Dominica prima post Nativitatem Domini. Antiphona, [ Puer Jesus, ] est assumpta de contextu Evangelii qui continet locum post officium Simeonis. Quod omnino peractum est ante adventum Magorum: ideoque teneat locum in Dominica ante Epiphaniam, quando legitur evangelium unde assumpta est.

CAPUT XXI. De Epiphania, id est, apparitione sive manifestatione. Antiphonam, [ Christo datus principatus, ] inveni (1275C)in Romano Antiphonario inter antiphonas de Nativitate Domini, et in Metensi inter antiphonas de Epiphania: etenim in suo sensu utrique festivitati congrua est; et antiphonam [ Ecce advenit ] inter illas de Nativitate Domini; quae huic festivitati congrua est, quod potest dignosci ex introitu ipsius diei. Idcirco inscribo eam ad primam vespertinalem synaxim; et [ Christo datus est principatus, ] ad vesperum ipsius diei Epiphaniae. Nostra regio in praesenti officio solita est unum omittere de consueto more, id est, invitatorium. Invitatorius est psalmus, [ Venite, exsultemus Domino. ] Illo convocantur fratres in unum, et docentur quid agere eos oporteat postquam convenerint. Venite, inquit, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro. Praeoccupemus (1275D)faciem ejus in confessione, quandiu tempus est acceptabile. Dein reddit causas qua de re oporteat praeoccupari faciem ejus in confessione, Quoniam Deus magnus Dominus, et in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit. Iterum docet psalmus quid agamus. Venite, inquiens, adoremus et procidamus, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos. Atque forti instinctu nos pulsat, dicens: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut fecerunt filii Israel, qui opera Domini viderunt per quadraginta annos, et propter duritiam cordis eorum non intraverunt in requiem Domini. Hunc psalmum audivi Constantinopoli in ecclesia Sanctae Sophiae in principio missae (1276A)celebrari. Mentio dualis facta est in praesenti solemnitate verborum adorandi Dominum: una est Magorum, qui in veritate quaerebant Dominum, ut eum adorarent et salutarent muneribus; altera est Herodis, qui dolose dicebat Magis: Ite et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Magorum benevolentia, qui communes erant homines, nobis imitanda est. Versutia Herodis, qui videbatur princeps et rex esse in populo Judaico, vitanda est. Propter hanc admonitionem et castigationem potest rationi congruere ut omittatur in praesenti officio in primo ordine psalmorum, [ Venite, exsultemus Domino, ] et ponatur in sexto ordine. Antiphonae sex per duas nocturnas Magorum obsequia recolunt (1276B)circa Christi nativitatem. Tres Magi, qui venerunt in ista nocte ad Dominum, legati exstiterunt mysticis suis muneribus gentilis populi, qui in terra insulisque habitat. Tria munera eorum triplicem personam Christi praefigurabant, id est, regis et sacerdotis, et mortalis hominis, necnon et tres functiones membrorum Christi, id est, sapientiam, virtutem orationis, et mortificationem carnis. Harum trium functionum legationem munera Magorum portaverunt. Ex munere thuris dicunt per primam antiphonam; [ Afferte Domino, filii Dei; ] ad insulas sacerdotum, qui inhabitant terram: Afferte Domino, filii Dei, qui propterea potestatis dici filii Dei, quia sacerdotes estis. Quid debeant afferre, subauditur, thura. Ac si dicatur: Virtutem orationis vestrae (1276C)Christo afferte, quoniam vestrae preces per illum diriguntur Deo Patri. Thus enim sacerdotio congruit. Ex munere auri dicitur sapientibus et intelligentibus per secundam antiphonam, [ Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite sapienter. ] Per aurum sapientia offertur. Scriptum est enim: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Aurum Deo et regi congruit. Ex munere myrrhae dicitur de omni populo mortali et studium habenti ad meliora per tertiam antiphonam, Omnis terra adoret te, et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo, Domine; ac si dicat praesens Antiphona, Omnis terra adoret te, et psallat tibi per mortificationem carnis: dicatque tibi, Propter te mortificamur tota die. Myrrha enim condimento convenit mortuorum (1276D)corporum. Ista vigilia mentionem facit de gentibus quae habitant in terra, secunda vigilia de eis quae habitant in insulis. Dicit, per primam antiphonam, de sapientibus: [ Reges Tharsis et insulae munera offerent. ] Reges enim, qui propterea vocantur reges quia semetipsos regunt et caeteros, sapientes vocantur. Per secundam antiphonam dicitur de omni populo, [ Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine. ] Per tertiam antiphonam hortantur se invicem sacerdotes, et dicunt: [ Venite, adoremus eum, quia ipse est Dominus Deus noster. ] Ast tertia vigilia de baptismo Christi mentionem facit. Tertia vigilia solet nobis ad memoriam reducere Novum Testamentum. Novum vero Testamentum (1277A)fundatum est per baptismum. In tertia vigilia legatio Magorum completur. In prioribus vigiliis dicitur allegationibus Magorum de futuro: [ Omnis terra adoret te. ] Et iterum: [ Reyes Tharsis et insulae munera offerent; ] at in ista, in qua recolitur Novum Testamentum, per frequentationem alleluia cantat in praesenti omnis terra Domino, dicitque suis subditis: [ Adorate Dominum; ] et iterum: Laetentur insulae multae, dicunt; Adorate Dominum. Psalmus [ Deus noster refugium ] propterea in ista vigilia ponitur, quoniam in eo memoratur perturbatio hominum, qui conturbabantur propter praedicationem Novi Testamenti, et voluerunt resistere praedicationi apostolorum, et tamen, Deo disponente, fluminis impetus, qui ministratus est ab apostolis (1277B)per officia baptisterii, superavit commotionem terrenorum hominum, et laetificavit civitatem Dei. Nam et haec Dei civitas constat ex incolis terrae et insularum. Ecclesia in Novo Testamento dicit ad eos qui in Christo baptizati sunt, et in terra habitant, per secundum psalmum: [ Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra; ] et per antiphonam: [ Adorate Dominum in aula sancta ejus. ] Dicit ad eos qui habitant in insulis, per tertium psalmum: [ Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae; ] et per antiphonam: [ Adorate Dominum, omnes angeli ejus. ]

CAPUT XXII. De responsoriis. In ordine responsoriorum habemus scriptum primum (1277C)responsorium, [ Dies sanctificatus; ] dein, [ Illuminare, Hierusalem; ] ipse enim de translatione LXX scriptus est. In Hebraica vero legitur, [ Surge, illuminare, quia venit lumen tuum. ] Assumptus est enim de Isaia propheta, narratque illuminationem sanctae Ecclesiae per Christi adventum. Si ita oportet dicere, ut vere oportet de Magis, sicut sanctus Ambrosius dicit: qui enim viderant Christum, Christum intellexerant, debemus intelligere Magos factos Hierusalem. Non enim intelligerent Christum, nisi illuminati essent ab eo. Post illum sequitur responsorius tertius de memorato propheta, juxta ordinem contextus historiae, [ Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes. ] In memoratis Magis, quos credimus fuisse legatos totius mundi, omnes de (1277D)Saba venientes possumus intelligere. Per eos qui de Saba, id est, de captivitate, veniunt ad Dominum, intelligimus multitudinem gentium convertentium ad Dominum. Saba, ut sanctus Hieronymus dicit in tractatu suo super Isaiam prophetam, libro decimo septimo, tota provincia est in qua sunt regiones Madian et Epha. Saba interpretatur conversio, vel captivitas. Et omnes de captivitate venientes, et conversione sua aurum fidei deferentes et thus sacrificii, et per haec munera nequaquam propria salute contenti, proficient, ut caeteris praedicent salutare Dei. Hucusque Hieronymi. Post hos duos sequuntur responsorii de Evangelio juxta ordinem evangelii quod narrat ordinem adventus Magorum, (1278A)et oblationem munerum suorum, necnon et declarat incitamentum eorum itineris fore apparitionem novae stellae. Et post recessum ab Herode, eamdem praeviam constare usque ad domum in qua erat Christus. Post hanc historiam posui responsorios in tertia nocturna de baptismo Christi, et novissimo loco de miraculo ex aqua vino facto, juxta ordinem rerum gestarum.

CAPUT XXIII. De antiphonis in matutinis. Primo notandum est intentionem esse cantorum ut in ista nocte praecipue celebrent quod primo actum est de praesenti solemnitate, id est, adventum Magorum. Ideo in praesentibus antiphonis certavi, juxta tenorem responsoriorum, antiphonas ordinare (1278B)de adventu Magorum. Et ubi ratio constrinxit ad hoc ut de caeteris solemnitatibus cantaretur quae in ista nocte recoluntur, non distuli scribere. Prima antiphona, [ Ante Luciferum genitus, ] demonstrat praesentem solemnitatem, id est, apparitionem Domini. Secunda, [ Venit lumen tuum, Hierusalem, ] monstrat ex prophetia sua quem fructum perciperet sancta Ecclesia ex apparitione Domini. Tertia ex prophetia eadem, [ Venient ad te qui detrahebant tibi, ] recolit lucrum sanctae Ecclesiae. Quarta, [ Maria et flumina, ] quae ex hymno trium puerorum assumpta est, de baptismo Domini resonat. In quinto loco ponitur antiphona, [ Magi viderunt stellam; ] quae prima est in contextu Evangelii de adventu Magorum. (1278C)Antiphona, [ Hodie caelesti sponso, ] tres solemnitates praesentes recolit. Sequentes antiphonae, ut praetuli, manifestant Magorum adventum, et servant textum Evangelii, quae ex eo assumptae sunt.

CAPUT XXIV. De Dominica prima post Epiphaniam. Antiphonas duas, id est, [ Tolle puerum et matrem ejus, ] et, [ Revertere in terram Juda, ] scribo in isto loco. Sunt enim assumptae de Evangelio, [ Defuncto Herode, ] quod legitur in eadem Dominica. Continetur in eo evangelio reversio Christi de Aegypto post Magorum adventum antequam baptizaretur.

CAPUT XXV. De octavis Theophaniae. (1278D)Sicut certavit schola cantorum in Epiphania frequentare adventum Magorum, simili modo certat in octavis Epiphaniae frequentare baptismum Christi, quasi ipsa die baptizatus esset. Qua de re non dubitavi scribere antiphonam de Evangelio, ut primo audivi illam canere, hoc est, [ Hodie Joannes exsultat. ] Notandum est quod ubi deficiunt antiphonae de solemnitate Magorum, ibi coepi scribere de antiphonis quae baptismum Christi resultant, et deinde tendunt ad octavas Epiphaniae. Plures enim sunt quam sit necesse celebrare in una nocte octavarum. Neque enim tot sunt scriptae de adventu Magorum, ut illis ordinatim cantando possimus pervenire ad octavas Epiphaniae.

CAPUT XXVI. De Dominica prima post octavas Epiphaniae. (1279A) In Dominica prima post octavas Epiphaniae celebratur miraculum quod Dominus fecit de aqua in ipsa Epiphania, ideoque hic scribimus antiphonas de eodem evangelio.

CAPUT XXVII. De responsoriis qui a Psalterio sunt excerpti. De responsoriis Psalmorum non debet nos pigere, neque audientibus fastidium fore, si eos recitavero in suo ordine. Manifestum est quod castigatio corporis per jejunium, et humiliatio mentis, et amor Christi excludat diabolum de peribolo sanctae Ecclesiae. Exclusus est diabolus ante nativitatem Domini per haec obstacula; excluditur et tempore nativitatis (1279B)Christi per ipsam Christi praesentiam. Tristatur diabolus, quia exclusus est; laetatur Ecclesia, quia Christus intravit in mundum. Sic enim cecinit angelus pastoribus: Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator. De pace Ecclesiae tristatur diabolus, angelorum chorus gaudendo canit, Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Omnes sancti admonent Ecclesiam, ut gaudeat in praesenti festivitate, quam celebrant solemniter; sicut angelus pastoribus cecinit, ut gauderent de videndo oculis corporeis nato Salvatore. Ex quibus unus, id est, Gregorius Nazianzenus, ordinem gaudii in homilia de secundis Epiphaniis exponit. Nos, inquiens, exsultemus in Christi baptismo, et diem festum celebremus, (1279C)non ventri indulgentes, sed spiritu exsultantes. De qua re quidam magister Graecorum dicit iu homilia secunda super librum Numerorum: Paulus dicit, Omnia honeste et secundum ordinem fiant. Paulus vero tanquam Evangelii minister non solum in actibus, sed in ipso habitu ordinatum vult esse Christianum. Et paulo post: Unusquisque nostrum si de cibo et potu sollicitus sit, et omnem curam in rebus saecularibus gerat, unam vero aut duas horas ex integro die etiam Deo deputet, et ad orationem veniat in ecclesiam, vel in transitu verbum Dei audiat, praecipuam vero curam erga sollicitudinem saeculi et ventris expendat: iste non complet mandatum quod dicit ut homo secundum ordinem suum incedat. Hucusque magister Graecorum. Transgrediendo (1279D)praesens mandatum plerique, insistendo servitio ventris, delinquunt in festivis diebus Nativitatis et Epiphaniae Domini. Diabolus semper est paratus, ut recedente parumper pastore, ovem rapiat incautam. Credimus enim Christum semper adesse, ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine ejus: ita et in Ecclesia per memoratas festivitates, quae de suo adventu laetatur. Idcirco, eo quod laetitia est suscepta festivitatum in nomine suo praecipue id, ipsis praecinente angelo, Christus est in circuitu populi sui, et custodit eum. Festivitatibus celebratis, necesse est ut Ecclesia curam sui adhibeat altero modo, sive quia in peregrinatione est adhuc; seu quia in diebus festivis spiritum gaudii fragilitate humana (1280A)et genuino usu declinavit ad curam et sollicitudinem et laetitiam ventris. Contra hoc oportet nos pugnare, et ideo subsequuntur responsorii de psalmis, qui continent in se plurimam orationem, et habent initium a psalmo primo poenitentum, id est, Domine, ne in ira tua arguas me. Et iterum: Tempus enim praesens, id est, a festivitate Theophaniae, usque in septuagesimam, recolit devotionem et ministerium praedicatorum a primis praedicatoribus Ecclesiae, usque ad novissimos Novi Testamenti. Idipsum insinuant nobis epistolae summi praedicatoris Pauli quae eodem tempore leguntur. Praedicatoribus enim congruit oratio, ut apertum ostium habet praedicatio eorum. De ordine psalmorum per communes Dominicas noctes et ferias in diurnali (1280B)officio et in nocturnali, scripsi in libello officiali.

CAPUT XXVIII. De officio sancti Marcelli. De sancto Marcello unum responsorium reperi in Romano Antiphonario, id est, Hic est vere famulus Dei. Qui responsorius cantatur saepe in festivitatibus caeterorum summorum pontificum. In eo loco ubi Metensis Antiphonarius habet, Ideoque in stadio positus: in Romano vero continetur, ideoque in oratione positus. Legens ergo sermonem sancti Augustini de Poenitentia, inveni, Sanctos in stadio positos. Itaque non mutavi hoc, quod dudum nostra Ecclesia coepit canere, id est, Ideoque in stadio positus, Domini Jesu Christi confessor effectus est. Ut enim scriptum reperi, ita scribo hic: utrumque, (1280C)inquit, verissime scriptum est. Et qui natus est ex Deo non peccat, et quod in eadem Joannis epistola legimus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est: Illud enim ex primitiis novi hominis, hoc ex reliquis veteris dictum est. Utrumque enim agimus in hac vita. Paulatim autem novitas accedit, et paulatim vetustate cedente succedit. Cum vero utrumque agitur, in stadio sumus. In praesenti responsorio de festivitate sancti Marcelli inscribitur [ Ideoque in stabulo positus ]. Quare responsorius [ Hic est vere famulus Dei ], hoc proprium habeat in festivitate sancti Marcelli, scribam ex verbis domini Bedae, quae excerpsit de Vita sancti Marcelli in Martyrologio suo: Decimo septimo Kalendas Februarii natale (1280D)sancti Marcelli papae, qui jubente Maximino [Maxentio] imperatore primo fustibus caesus, et a facie ejus quem corripiebat, expulsus est. Deinde audiens quod domum sanctae Lucinae, quam ipse damnaverat proscriptione, eo quod de facultatibus suis Christianis donaverit, ecclesiam faceret, atque in ea missam celebraret, in media civitate jussit in eadem ecclesia plancas exstrui ad animalia stabuli publici, et eumdem stabulo episcopum ad servitium animalium deputavit cum custodia publica. Multa officia sanctorum indidi in nostro Antiphonario ex Romano, quae non habet Metensis Antiphonarius. Cogitavi cur ea omitterem, cum eadem auctoritate fulciantur, qua et (1281A)illa, quae scripta invenimus in Metensi Antiphonario, scilicet sanctae matris nostrae Romanae Ecclesiae. Addidimus etiam pauca, quae nostra regio sola continet, ut sunt antiphonae de sancto Medardo, et de sancto Mauritio. Utraque enim designantur ex signis praescriptis in prologo Antiphonarii.

CAPUT XXIX. De ὑπαντὴ. Olim quando solus Antiphonarius Metensis erat mihi notus, in quo reperi antiphonas super psalmos nocturnales de communibus virginibus quae non videbantur mihi congruere festivitati Praesentationis Domini in templo, coepi inquirere antiphonas de diversis locis, quae congruerent memoratae (1281B)festivitati, atque eas coepi canere cum meis fratribus in choro. Postea reperi in Romano Antiphonario proprias, quas utrasque posui in nostro antiphonario. Si quis tenet Romanas, cantet illas: si quis eas non tenuerit, videat si possint aptari in suis locis quas scripsi. Responsorios scripsi ex Romano antiphonario, addidi [ Hic qui advenit, nemo scit nomen ejus. ] Antiphonas in matutinis diverso ordine positas inveni inter Metensem Antiphonarium et Romanum. Ipse enim scriptus est in nostro Antiphonario. In secundo ordine scripsi easdem antiphonas, juxta ordinem historiae Evangelii.

CAPUT XXX. De officio Septuagesimae. (1281C)Primo notandum est, quorum hominum status celebratus sit a nativitate Domini usque in Septuagesimam, et a Septuagesima usque in mediam Quadragesimam. Scilicet Christi generatio et sanctorum praedicatorum liberalitas celebrata est a nativitate Christi usque in Septuagesimam, et a Septuagesima generatio eorum qui de captivitate emergi desiderant, et de angustiis praesentis peregrinationis usquedum iterum renascatur Christi generatio circa paschalia sacramenta. Christi generatio et suorum praedicatorum liberalitas, maxima ex parte migravit de praesenti saeculo, ut regnet cum angelis coram Deo. Tempus talis demigrationis vocatur nox, dicente Domino in Evangelio, Venit nox, quando nemo potest operari. Praesens Ecclesia, (1281D)quae in ista peregrinatione est, Septuagesimae in nocte recoli gloriam, quae celebratur apud cives qui demigraverunt; in die vero eorum qui detinentur in captivitate, et suspirant ut ad libertatem redeant: apud illos vero non celebratur claritas Alleluia, qui tristitia captivitatis constringuntur; apud eos vero qui demigraverunt celebratur Alleluia, quoniam ipsi non recedunt de laude Dei. In Antiphonariis est primus responsorius, Alleluia dum praesens est, imitantur illam. Quantum ad nomen Alleluia pertinet, non possumus dicere, dum praesens est imitantur illam. Alleluia neutri generis est. Potest enim fieri ut pro aliqua re intelligatur Alleluia, et indicatur, dum praesens est imitantur illam. (1282A)Historia enim unde praesens responsorius assumptus est, docet cui rei respondeat persona pronominis. Ita enim illa scriptum est: O quam pulchra est casta generatio cum claritate. Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines: cum praesens est, imitantur illam, et desiderant illam cum se subduxerit, et in perpetuum coronata triumphat. Ordo verborum ratus est, si praeponatur nomen ei, et supponatur postea persona pronominis. Ideo praeposui in isto ordine responsorium. Alleluia, nomen bonum melius est quam divitiae multae, ut aliquod nomen praecederet, cui subderetur, imitantur illam. De hoc nomine bono scribit dominus Beda in expositione super Parabolas Salo monis: Nomen ergo bonum, est nomen religionis, (1282B)quod divitiis mundialibus jure praefertur. Nam etsi mundum quis lucraretur universum, merito hunc contemneret tantum, ut nomen ejus scriberetur in coelo memoria inter angelos et inter homines sanctos figeretur aeterna: haec est generatio pulchra et casta, cujus memoria figitur inter angelos, et inter homines sanctos. De ipsa generatione dicit responsorius, Dum praesens est, imitantur illam. Usque ad noctem Septuagesimam videbatur nobis illam habere praesentem, quia illam frequentabamus cum Alleluia per plura officia a Nativitate Domini usque ad illud tempus. Primus responsorius, Alleluia, Nomen bonum, sic praeponitur, quasi signum aliquod in monte positum, ad quod viatores oportet intendere. Tota intentio est in ista nocte cantorum, ut (1282C)magnificent nomen Alleluia. Secundus responsorius habet in capite Alleluia, dum praesens est, imitantur illam. Hoc nomen Alleluia pro ipsa re accipiendum est, hoc est, pro verbis historiae, dicentis: O quam pulchra et clara et casta est generatio spiritualis: dum praesens est, imitantur illam; et cum se subduxerit, desiderant illam. Qui, nisi filii et filiae remanentes in praesenti saeculo? Tertius responsorius in suo Alleluia laudem sapientiae recolit, ac si dicatur: O laus sapientiae, sola tenes principatum in conspectu Domini. Per ipsam omnia facta sunt. Diciturque rebus in eo responsorio a matre, quae hic relicta est in saeculo ad perficiendum corpus Christi. Mihi congruit ut declinem ad eam prolem nostram, quae in angustiis posita est, et celebrem pro ea laudem Latine, (1282D)compatiendo ejus tribulationi. Tu laus sapientiae, revertere in thesauros tuos, id est, in frequentationem prolis nostrae cum Hebraea lingua, quae triumphat ante Dominum: ibi enim te benedicent angeli. Quartus responsorius ex eodem corpore est ut plures responsorii sunt. Quintus, responsorius, mane apud nos hodie est assumptus de libro Judicum. Ita enim scriptum est in illo capitulo decimo nono: Fuit quidam vir Levites, habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda, quae reliquit eum, et reversa est in domum patris sui Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus, secutusque est eam vir suus. Et infra: Die autem quarto de nocte consurgens, haud dubium quin (1283A)vir mulieris voluit proficisci. Quem tenuit socer. Et iterum infra: Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperam: mane apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam. Ille habet in suo Alleluia laudem charitatis. Gener iste quinta die recessit a laetitia communi, quam habuit cum socero suo. Responsorius, Mane apud nos hodie, quintam regionem tenet. Ex isto ordine residui responsorii frequentant in sua oratione, ut Alleluia iterum revertatur ad praesentem Ecclesiam cum sponsus dignatus fuerit resurgere a mortuis. Sextus responsorius assumptus est de Tobia. Ita enim scriptum est: Dixit autem illi angelus: Ego salvum ducam, et sanum tibi reducam filium (1283B)tuum. Respondens autem Tobias dixit: Bene ambuletis, et sit Dominus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. Et iterum: Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. Iste tangit aliquam consolationem, quam non audivimus in superioribus, id est, ut iterum revertaris cum gaudio ad nos; ac si dicatur, Cum gloriosa frequentatione Alleluia comitetur angelus Domini bonus, et bene disponat itinera tua, et cum iterum advenerit tempore resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, et nativitas pulchra et clara et casta per baptismalia sacramenta, cum gaudio revertatur ad nos, et ex ore nostro per omnes Ecclesias audiatur Alleluia. Septimus responsorius, (1283C)Multiplicentur a Domini anni tui, pene eumdem sensum habet. Potest convenienter subdi responsoriis istis, Narrabo nomen tuum fratribus meis: ac si dicat Mater nostra, quae commendavit Alleluia apud cives coelestes, et iterum deprecatur ejus adventum, Cum reversum fuerit ad me Alleluia, narrabo nomen tuum fratribus meis. Hunc sequitur responsorius, Bonum est confiteri. In eo declaratur quid sit narrare et laudare nomen Alleluia.

CAPUT XXXI. De Sexagesima. Praesentes responsorii conveniunt et praesenti celebrationi, id est, Septuagesimae, et statui temporum, id est, principio anni. In istis enim revelatur (1283D)miseria hominis, quali modo commeruisset captivitatem: et primordia creaturarum decantatur. Vernum tempus principium est anni. In eo cantantur responsorii, qui assumpti sunt de Historiis primorum sanctorum patrum, per quos sancta religio primaevis temporibus reformata est post damnationem primae massae. Responsorii de Sexagesima admonent nos sat de felice creatione primi hominis, et satis misera mutatione ejus, id est, de luce in tenebras, de felicitate in miseriam. Quod potest admoneri ex duobus responsoriis, scilicet, Dum deambularet Dominus in paradiso: et, In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Responsorios hujus conclusionis ordinavi juxta tenorem historiae, de qua assumpti sunt.

CAPUT XXXII. De antiphonis matutinalibus in Sexagesima. (1284A) Sexagesimae nomen per obliquum descendit a Septuagesima. Sexagesima crevit ex senario numero et denario. In supputatione numerorum sunt decem inter Septuagesimam et Sexagesimam. In hac consueta denominatione librorum nostrorum, non sunt plus quam septem dies inter Septuagesimam et Sexagesimam. Quod non, est ita denominatum absque providentia. Quisquis enim mysticos sensus voluerit scrutari, reperiet in septenario numero denarium, hoc est, in septem donis Spiritus sancti perceptionem decem praeceptorum legis. Septuagesima perficitur, ut saepe dictum est, in sabbato, quod vocatur, clausum Pascha. Et sexagesima in quarta feria, (1284B)quae nominatur medium Pascha. Tres enim dies sunt integri a feria quarta usque in sabbatum. Ubi datur intelligi, quod quis si peccatorum remissionem digne et ordinate quaesierit in primordio suae conversionis, ad contemplationem perveniet sanctae Trinitatis. Septuaginta annis fuerunt patres nostri in captivitate, circa terminum Septuagesimae supputationis meruerunt revocari de captivitate. Illa captivitas praefigurabat captivitatem Christiani populi, quam patitur sub diabolo et ministris ejus. Ipsa deploratur in psalmo, Miserere mei, Deus. Psalmus, Miserere mei, Deus, continetur numero quinquagesimo: Qui numerus orditur ex quinario numero. Quinario enim sensu nostrum peccatum colligitur. Psalmus, Confitemini Domino, continetur numero centesimo (1284C)septimo decimo. Per hunc numerum designatur regnum Dei perpetuum. Qui in Psalmo, Miserere mei, Deus, satisfacit poenitendo, et publice confitendo peccata sua in terra aliena, hic meretur revocari et restitui regno Christi per psalmum, Confitemini Domino. Satisfactionem memorant poenitentis primae antiphonae de psalmo, Miserere mei, Deus. Duabus ex causis peccamus: aut quando dimittimus quod facere debuimus; aut quando facimus quod non debuimus facere: contra quae quidem pugnare nos convenit. Pro peccato delicti clamat prima antiphona, Miserere mei, Deus, et a delicto meo munda me: quia tibi soli peccavi. Postquam mens hanc scintillam lucis perceperit ex dono Spiritus sancti, et perseveraverit clamare verba antiphonae, (1284D)jam initium capit redeundi ex captivitate. Post praesentem psalmum, id est, Miserere mei, Deus, sequitur psalmus, Confitemini Domino, quoniam bonus: Hujus psalmi, id est, centesimi septimi decimi, initia, et conclusio quinquagesimi psalmi conveniunt: Utraeque partes beneficia Dei recolunt. Initia vero quinquagesimi psalmi et termini centesimi septimi decimi psalmi mutuo respondent. In initiis psalmi quinquagesimi, est confessio peccatorum ad abluenda peccata: in terminis centesimi septimi decimi, est confessio laetitiae pro perceptis beneficiis et gratiarum actio. Tanta est Dei misericordia erga poenitentes, ut a gradu timoris suscipiantur gradu pietatis, et a gradu humilitatis suscipiantur gradu exaltationis. (1285A)Antiphonae primae de psalmo, Miserere mei, Deus, recolunt sententiam dicentem: Justus in principio accusator est sui: et antiphonae de psalmo, Confitemini Domino, tenent ordinem Evangelii dicentis, Cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi: Amice, ascende superius: tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Juxta hanc sententiam versus, sursum tendunt antiphonae praesentis psalmi: Qui per poenitentiam revocantur ad Ecclesiam, per gradus humilitatis debent ascendere. Antiphona, Confitebor tibi, ad laetitiam pertinet, dicente Cassiodoro in tractatu ejusdem psalmi: Breviter edicimus, ut hanc confessionem laetissimam, post percepta beneficia fusam intelligere debeamus. At caeterae Antiphonae (1285B)sequentium psalmorum vadunt per ordinem contextus singulorum psalmorum. Cum enim venerimus, Deo miserante, ad loca ubi ordo se commutaverit, dicemus ibi quod Dominus dederit.

CAPUT XXXIII. De Quinquagesima. Quinquagesima per obliquum descendens, stat a Septuagesima in tertio gradu. Nam et Abraham tertia aetate mundi exstitit. Quinquagesima habet denominationem a quinario numero. Quinarius enim numerus congruit exteriori homini, qui quinque sensibus vegetatur, sive ad bonum, sive ad malum. Quinquagesimus psalmus habet vocem poenitentis: Quinquagesimus annus ponitur in jubilaeo. Quinquagesima habet responsum in ipsa die resurrectionis (1285C)Domini. Nam a Quinquagesima sunt quinquaginta dies usque ad Pascha Domini. Qui in Quinquagesima orat pro peccato, consequitur laetitiam in Pascha Domini. Responsorios de Noe qui in isto ordine habent locum, inveni conjunctos in Romanis Antiphonariis cum antiquis responsoriis de Quadragesima. De qua conjunctione non est mihi aliquid dicendum, praesertim cum in ipso sequar modernos in nostra Ecclesia, qui cum responsoriis de quinquagesima ante Abraham posuerunt eos. Juxta contextum scilicet historiae ordo est ut inter responsorios de Adam et Abraham inserti sint de Noe. Quomodo conveniens sit numero sacramentum quadraginta dierum et noctium, quibus coeli aperti sunt, cum hebdomada praesenti, occasionem intelligendi ponam ex (1285D)dictis sancti Augustini, ut inveni in volumine Eugypii, capitulo sexagesimo primo: Quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum in decem praeceptis legis amittitur per universum orbem terrarum qui quatuor partibus continetur. Decem quippe quater ducta quadraginta faciunt. Sive ergo ille reatus, qui ad dies pertinet ex rerum prosperitate, sive qui ad noctes ex rerum adversitate contractus sit sacramento baptismi coelestis abluitur. Hi enim qui reformandi sunt per baptismum, oportet rimas tangere quadragenarii et senarii numeri. Per baptismum recolitur dispersus primus homo Adam per quatuor partes mundi ad unum corpus Christi; corpus Christi legitur fabricatum (1286A)per quadraginta et sex annos. De quo mysterio ex dictis Augustini habemus scriptum in libello officiali, in loco ubi scribitur de feria quarta, quae vocatur caput jejunii. A praesenti feria quarta sunt quadraginta sex dies usque ad publicum baptismum. Quamvis ordo non teneat ut in eadem feria quarta primo cantetur responsorius, Quadraginta dies et noctes, tamen juxta ordinem historiae primus cantatur in ea Dominica nocte, cui subditur in sua hebdomada feria quarta caput jejunii. Et juxta ordinem historiae et juxta sacramentum quod cuditur de ratiocinatione quadragesimi numeri, congruum locum habent responsorii de Noe, in Quinquagesima ante Abraham; responsorios de Abraham, ut priores ordinavi, juxta ordinem historiae, et in novissimo (1286B)posui duo de Evangeliis quae in eadem hebdomada leguntur.

CAPUT XXXIV. De antiphonis in matutinis in Quinquagesima. In isto ordine dicit antiphona: Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. In ista oratur venia pro his quae operati sumus contra legem Domini. In priore Dominica deprecati sumus pro his, quia ea quae debuimus facere, non fecimus; in ista deprecamur pro his, quia fecimus quae non debueramus facere. Post has duas antiphonas datur gratiarum actio in antiphona de psalmo secundo, ac si se credat mens adeptam esse quod deprecata est. Unde dicit Cassiodorus in tractatu memorato: Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus (1286C)meus es tu, et exaltabo te. In primo enim commate dicit: Confitebor tibi, quod ad gratiarum pertinet actionem; in secundo, Exaltabo te, quia praedicationibus beatorum per cunctas gentes exaltatur Dominus Christus qui reddit bonum pro malo.

CAPUT XXXV. De Quadragesima. Metenses solent canere invitatorium in media Quadragesima, Non sit vobis vanum mane surgere ante lucem, quia promisit Dominus coronam vigilantibus. Haec enim antiphona continet quamdam exhortationem congruam ad praesens tempus. Idcirco visum est mihi, ut in cap. quadragesimalis temporis praeponam illam. Responsorii de Quadragesima sunt claves tituli de conversatione et statu totius Quadragesimae. (1286D)In his enim diebus oportet corrigere mores nostros, jejunare, plorare, orare, patientes esse, vigilare, poenitere, eleemosynam dare prae caeteris temporibus anni. In isto catalogo spurcitia hominum abstergitur, et lavatur homo ab omnibus inquinamentis. Responsorios de jejunio sic mihi visum fuit scribendos, ut primus statueretur, Emendemus in melius quae ignorantes peccavimus. Ordo est, si quis voluerit conversionis iter arripere, ut primo dimittat vitia. Quid postea agendum sit, secundus responsorius monstrat, In jejunio et fletu. Quid per hanc castigationem consequantur pia mens, tertius responsorius monstrat, Paradisi portas aperiet nobis jejunii tempus. Praepositis enim responsoriis qui (1287A)de jejunio praedicant, sequitur alter modus ablutionis, id est, per cor poenitens, nec non et tertius, id est, eleemosynarum. Propterea de jejunio praeponuntur, quia praecipue quadragesimale tempus jejunio consecratum est. Responsorium, [ Pater, peccavi in coelum, ] abstuli de isto loco, et posui illum in ea hebdomada quando id evangelium legitur unde assumptus est. More nostro subdidi, post hos responsorios, responsorios ad tertiam et sextam et nonam, quos scripsi duobus ordinibus. Nostra regio solita est ad tertiam canere per duas hebdomadas, Participem me fac, Deus, et caeteros qui inscribuntur in Metensi Antiphonario. De memorato responsorio facta est mentio in Vita S. Ambrosii. Ipse de se narrat quid sensus memorati versus apud se recoleretur (1287B)in sua oratione, id est, ut participem eum faceret Deus in quadragesimali tempore omnium timentium se, quando ei revelatum fuit de sanctis martyribus Gervasio et Protasio. Etenim inveni alteros responsorios breviores in Romano Antiphonario. Scripsi utrumque ordinem in nostro Antiphonario. Aliquoties enim istos cantamus, aliquoties illos. Quadragesima denominatur a quatuor. Haec denominatio in quarto loco stat a suo authentico, id est, a Septuagesima, et habet suam perfectionem in Coena Domini, quando lavantur pedes fratrum et pavimenta ecclesiarum. Vere qui quadraginta dies studuerit sub disciplina constringi, quae ostensa est in responsoriis de Quadragesima, non est dubium quin in coena Domini possit notari cultui munditiae.

CAPUT XXXVI. De antiphonis matutinalibus in Quadragesima. (1287C) Prima antiphona in matutinis dicit, Cor mundum crea in me, Deus, spiritum rectum innova in visceribus meis. Nam et praesentes antiphonae, sicut et caetera officia quae pertinent ad istum diem, instruunt qualem intentionem abstinentes debeant exhibere suam coram Deo in tempore emendationis suae. Antiphona, Cor mundum crea in me, Deus, postulat rectam cogitationem in abstinente. Quod enim est, Cor mundum crea in me, Deus, idipsum repetitur, Spiritum rectum innova in visceribus meis. Spiritus rectus ad cor mundum pertinet: Crea et innova unum postulant. Antiphona, O Domine, salvum me (1287D)fac, O Domine, bene prosperare postulat, per interjectionem O, id est, per magnum desiderium, ut Dominus abstinentem salvum faciat a peccatis, et quod asperum videtur et naufragosum in diebus abstinentiae, Dominus faciat illud tranquillum et portabile atque serenum. Quod est alio modo dicere, Hanc prosperitatem tribuat Dominus abstinentibus, ut in abstinentia quam inchoaverunt in isto tempore, perseverent usque in finem. Tertia antiphona, Sic benedicam te in vita mea, rogat ut sic se firmato in his quae superius dixi, dein insistat bonis operibus: hoc est enim benedicere Dominum, vigilanter insistere in bonis operibus. Et deinceps, Levabo manus meas, in oratione in modum crucis. Ne ventus elationis (1288A)destituat tale aedificium, postulatur in quarta antiphona spiritus humilitatis et anima contrita, et in his oblationibus et holocaustis suscipi militem a Domino. Antiphona quinta, Laudate Dominum, coeli coelorum, tenet ordinem psalmi. Excipitur sol et luna, quae reservantur ad historiam Joseph.

CAPUT XXXVII. De responsoriis qui canuntur de Isaac et Jacob. Responsorii de Isaac et Jacob, juxta ordinem historiae, stant post Abraham patrem illorum. Nam et hos juxta ordinem historiae statui. In novissimo loco praesentium responsoriorum stat responsorius, Pater, peccavi in coelum, propter evangelium quod legitur in Sabbato praesentis hebdomadae, unde assumptus (1288B)est. Rato ordine stat iste responsorius post responsorios de Jacob, qui memorat exsulem reversum de exsilio, utique Jacob reversus est de exsilio ad patriam. Potuit institutor officiorum denominationem tricesimam ponere in isto ordine juxta quantitatem numerorum; sed quia denominatio Septuagesimae et Sexagesimae et Quinquagesimae praefationes sunt Quadragesimae, quae denominatio currit per totum tempus jejunii usque in pascha Domini, ab illa, id est, Quadragesima, cessant sequentes denominationes.

CAPUT XXXVIII. De antiphonis in matutinis. Prima antiphona dicit [ Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam ]. In ista (1288C)hebdomada memoratur consolatio illa, quam populus Dei audivit per os Aggaei et Zachariae prophetarum post tribulationem quam passi sunt sub Assuero rege. Renovatio mentis illius populi ad gaudia aedificandi templi memoratur per praesentes antiphonas. Post intermissum opus, et iterum incoeptum, dicitur antiphona [ Domine, labia mea aperies ]. Iste mos adhuc servatur in Ecclesia. Post intermissum colloquium, colloquium tempore noctis praesentem versum repetit iterum. Sequitur antiphona, Dextera Domini fecit virtutem, Dextera Domini fecit hanc virtutem, ut inciperetur reaedificari domus Domini, et ad hoc factus est Dominus adjutor. Ereptus populus de camino quem praeparavit ei Assuerus, (1288D)alius scilicet Nabuchodonozor, merito antiphonam cantat Deo [ Trium puerorum cantemus hymnum ]. Multi adversarii voluerunt turbare populum Dei, ne aedificaret domum Dei; sed quia a Domino erat hoc statutum, non valebant destruere opus illud: hoc memorat Antiphona [ Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi ].

CAPUT XXXIX. De responsoriis Joseph. Fratres Joseph adoraverunt Joseph, quoniam venturum erat ut Ecclesia adoraret Christum. Idcirco suis responsoriis praeponatur antiphona invitatoria [ Adoremus Deum ]. Responsorios vero de eodem Joseph, ordinavi juxta contextum historiae.

CAPUT XL. De antiphonis in matutinis. Prima antiphona est, Benigne fac, vel, ut quidam dicunt, Fac benigne, quod non continetur in translatione propria unde Antiphonarius assumptus est, sed Benigne fac in bona voluntate tua. In ista hebdomada recolitur consummatio murorum Hierusalem quae facta est sub Nehemia. Pro qua consummatione praevenit precatio in praesenti antiphona, dicente, Benigne fac in bona voluntate tua, Domine, ut aedificentur muri Hierusalem. Impedimentum adversariorum Nehemiae, qui volebant infatuare opus illud, explanatur in libro Esdrae: Sed Dominus resistebat illis, hortante Nehemia sic: Nolite timere a facie eorum, Domini magni et terribilis mementote. (1289B)Vice istius sententiae cantatur antiphona, Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. In ista nocte mutantur de suo ordine duae antiphonae, id est, ista quae, juxta ordinem versus, caput psalmi post antiphonam, Bonum est sperare in Domino, deberet stare; et, sol et luna, quae descendendo a capite psalmi, deberet stare ante antiphonam, Statuit ea in aeternum: verso ordine, ista stat in priore loco, et illa in posteriore. Ista consolatur fratres in magna tribulatione, quam patiebantur ab insurgentibus in se, quibus convenit Dei solius recordari, et non timere hominem. Idcirco juxta versum, De tribulatione invocavi Dominum, stat antiphona maximae consolationis, Dominus mihi adjutor est: spes enim tepidis solet arridere. Qui cogitant se defendere contra (1289C)imminentem hostem, necesse habent dicere antiphonam: Deus misereatur et benedicat nobis. Legitur in inferioribus partibus historiae memoratae. Factum est autem cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro, et considerent inter semetipsos. Haec sententia potest non inconvenienter aptari antiphonae, [ Vim virtutis suae oblitus est ignis, ut pueri tui liberarentur illaesi. ] Furor ignis, qui erat contra Nehemiam et pueros suos in universis gentibus quae erant in circuitu Hierusalem, sopitus est, cum consummatus fuit murus Hierusalem. Potest haec antiphona [ Vim virtutis suae oblitus est ignis, ] specialiter accipi de castitate Joseph inviolabili: quando domina sua exarsit libidine in eum, vis ignis libidinosi exstincta est in Joseph (1289D)ut ipse puer innocens permaneret. Antiphonae de psalmo, Laudate Dominum de coelis, coeperunt currere per ordinem; sed iste ordo mutatur in versu, Laudate eum, sol et luna. Nempe hoc factum est propter hanc convenientiam quam habent inter se responsorii de Joseph, et ista antiphona quae facit aliquam mentionem de somnio Josephi, in quo vidit solem et lunam se adorare, quae est prophetia de Christo. Reservata ea de suo ordine usque ad hanc noctem, propter dictam causam, ordo postulabat post laudem angelorum, sequi laudem coeli coelorum et omnium aquarum: juxta ordinem sequitur tunc antiphona, [ Statuit ea, ] quae juxta congruentiam suae interpretationis stat in convenienti loco.

CAPUT XLI. De media Quadragesima. (1290A) Responsorii de Moyse vadunt per contextum historiae usque ad responsorios de Josue. Inter responsorios de Josue, inveni unum de Michaea propheta, id est, Popule meus, quid feci tibi, quem praenotavi ex auctore proprio de quo assumptus est. Qui idcirco conveniens est praesenti loco, quoniam superiorem historiam depingit.

CAPUT XLII. De antiphonis matutinalibus. Antiphonae praesentes temporibus Moysis et Josue coaptantur, et temporibus Nehemiae. In nocte quando istae antiphonae cantantur, cantantur responsorii de Moyse et Josue. Moyses docuit sacrificium offerre (1290B)Deo. De sacrificio nempe dicit prima antiphona. Tunc acceptabis sacrificium justitiae. Tempora patrum antiquorum replicantur in historia Nehemiae. Inter caetera sic in ea scribitur de tempore Josue: Dedisti eis regna et populos, et partitus es eis sortes, ut possiderent terram Sion, et caetera. Ubi sors in tercedit, humanum consilium abscedit; ubi humanum consilium aut refugium abest, ibi est spes sola in Domino, de qua antiphona dicit: Bonum est sperare in Domino. Et infra: Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae. Hujus sententiae proximus est sensus novissimi psalmi, Deus misereatur nostri. Unde antiphona est, Benedicat nos Deus Deus noster, et benedicat nobis. In benedictione enim possederunt filii terram. Tunc (1290C)metuebant Dominum omnes habitatores terrae, quos Deus humiliavit ante filios Israel. Et infra, unde supra: In tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de coelo exaudisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvaverunt eos de manu hostium suorum. Verbis hujus sententiae arrident verba antiphonae dicentis: Potens es, Domine, eripere nos, et de manu mortis liberare. In subsequentibus historiae memoratae sequitur catalogus regum Judaeorum qui peccaverunt in Dominum. Pro quo, versa vice, cantatur antiphona in isto ordine: Reges terrae et omnes populi, laudate Deum. Temporibus Nehemiae conveniunt memoratae antiphonae; sic scriptum est in inferioribus partibus historiae: Statuemus super nos praecepta, ut demus tertiam partem (1290D)sicli per annum ad opus domus Dei nostri, ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum in sabbatis, et Kalendis, in solemnitatibus et in sanctificatis, et pro peccato, ut exoretur pro Israel. Huic sententiae congruit antiphona, [ Tunc acceptabis sacrificium justitiae. ] Sequitur: Reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem, qui habitaturi sunt in Hierusalem. Notum est his qui historiam Esdrae legunt, plebem istam, quae nunc sortem mittit pro his qui habitaturi sunt Hierusalem, et Nehemiam confisos esse in sola spe coelesti et in via et in patria: ideo ex eorum persona non immerito cantatur antiphona: Bonum est sperare in Domino. Et sequitur infra: Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Hierusalem. Pro istis verbis stat antiphona [ Benedicat nos Deus Deus noster. ] Sequitur in fine libri, [ De filiis Joiadae filii Eliasib, gener erat Sanabalath Oronites, quem fugavi a me. Recordare, Domine Deus meus, adversus eos qui polluunt sacerdotium, et caetera. Mente canebat Nehemias antiphonam, [ Potens es, Domine, eripe nos, ] qui effugavit generum ducis. Non timuit mortem ab homine sibi inferri, qui contra potentiam saeculorum certabat, ne pollueretur sacerdotium. Post hoc sequitur in historia constituisse eumdem Nehemiam ordinem totum ministrorum Dei. Hujus, id est Nehemiae intentionis vice, potest antiphona decantari, [ Reges terrae et omnes populi, laudate Deum, quia exaltatum est nomen ejus (1291B)solius. ] Repetam quod in superioribus partibus omisi de ratione antiphonarum quae sunt de benedictione. Ab illa Dominica die, quando jam ab Alleluia se continet os Ecclesiae, id est, a Sexagesima usque ad responsorios de Joseph, tres antiphonae sunt de memorata benedictione, videlicet, [ Benedictus es in firmamento coeli ] et, [ Hymnum dicite, et superexaltate ] et, [ Trium puerorum cantemus hymnum. ] Hae tres antiphonae memorant tres pueros, laudantes sanctam Trinitatem in camino. Antiphona, [ In spiritu humilitatis, ] quae cantatur in Quadragesima, est quaedam praedicatio ad totam ecclesiam pro toto tempore quadragesimae afflictionis. Antiphona vero in Septuagesima, [ Benedicat terra Dominum, et omnia nascentia in ea hymnum dicant ei, ] humiliter conjungit humanam (1291C)laudem cum laude angelorum. Alleluia cantus est angelorum in coelo. Monstratur hoc in Apocalypsi Joannis apostoli. Benedictio, unde antiphona assumpta est, [ Benedicat terra Dominum, ] laus est hominum in tribulatione positorum, ad significandum societatem sanctorum angelorum esse cum his qui pro Deo patiuntur. Cum tribus pueris in camino ignis visus est vir similis Filio Dei, et pro hac significatione in Septuagesima cum continuo Alleluia miscetur antiphona. Benedicat terra Dominum, et omnia nascentia in ea hymnum ei dicant. ]

CAPUT XLIII. De passione Domini. De numero noctium quae ad celebrandam passionem Domini pertinent, et de omissione Gloriae, dictum (1291D)est in libello suprascripto officiali. In duabus hebdomadibus ante Pascha Domini undecunque potuit colligere compositor Antiphonarii sermones convenientes passioni Domini, super eos fecit sonum cantus habilem ad id tempus, id est, lugubrem, juxta numerum necessariorum responsoriorum et antiphonarum. Antiphonas de unguento Mariae mutavi de prima feria Metensis Antiphonarii in septimam feriam. Illa enim die celebrata est eadem unctio, id est, pridie ante Palmas. In die Palmarum inveni antiphonam, [ Cum angelis et pueris in benedictione, ] et in aliquibus, [ Videns Dominus; ] ad laudes, [ Confundantur. ] Visum est mihi, [ Confundantur ] congruere Chaldaeis et Judaeis, qui succenderunt ignem irae; (1292A)[ Cum angelis et pueris, ] his qui laudant Dominum de coelis. In Coena Domini congregavi illos responsorios in quibus Dominus praedixit discipulis suis de sua traditione et quid egerit orando, et quid Judas e contra insidiando et tradendo. Eos quos reperi de Evangelio excerptos juxta ordinem Evangeliorum posui; caeteros conatus sum juxta consequentiam rerum gestarum ponere. In nocte Parasceves mutavi de Coena Domini responsorium de Isaia propheta, [ Ecce vidimus eum, ] qui proprie pertinet ad tempus crucis. Illum sequitur de Jeremia propheta, [ Animam meam dilectam tradidi in manus iniquorum. ] Hos duos de prophetis praemisi. In contextu sequentium responsoriorum inscribitur responsorius de Isaia propheta, [ Expandi manus meas. ] quem non cantavimus (1292B)in istis noctibus, sed in festivitate sancti Andreae. Idcirco posui illum in isto ordine, quia inventus est in Romano Antiphonario. Caeteri compositi sunt a magistris sanctae Romanae Ecclesiae, in quibus compunctio traditionis ejus frequentatur, et dolor crucifixionis ejus stimulat corda fidelium. In novissimis duobus de Evangelio celebrantur ea quae in novissimo peracta sunt circa passionem ejus, usque ad celebrationem sepulturae in die Parasceves. In sabbato sancto recolitur sepultura ejus in aliquibus responsoriis, in aliquibus vero planctus et fletus dolentium de nece injusta.

CAPUT XLIV. De exstinctione luminum circa sepulturam Domini. Mos Ecclesiae nostrae obtinet per tres noctes, id (1292C)est, per feriam quintam, quae vocatur coena Domini, et per sextam, quae vocatur Parasceve, et per septimam, quae vocatur sabbatum sanctum, ut exstinguantur luminaria ecclesiae in nocte. De more sanctae matris Romanae nostrae Ecclesiae interrogavi archidiaconum Theodorum memoratae Ecclesiae, scilicet Romanae, qui respondit: Soleo esse cum apostolico in Lateranis, quando officium celebratur de Coena Domini. Nihil enim ibi in eadem nocte observatur de exstinctione luminum. In feria sexta nullum lumen habetur lampadum sive cereorum in ecclesia in Hierusalem, quandiu dominus Apostolicus ibi orationes solemnes facit, aut quandiu crux salutatur; sed tamen in ipsa die novus ignis accenditur, de quo reservatur usque ad nocturnale officium. Utrique (1292D)mores per rationabile iter gradiuntur. Noster mos qui exstinguit lumina cereorum aut lampadum per tres noctes, docet nos apostropham facere de laetitia in tristitiam, de gaudio in moestitiam. Cognitum est omnibus significari Ecclesiae laetitiam per lumen cereorum et lampadum. Simili modo cantus magis pertinet ad delectationem et laetitiam mentium, quam ad luctum et moestitiam. Per tres enim noctes exstinguuntur lumina, quae continent in se cum suis diebus septuaginta duas horas. Per praesentem exstinctionem designatur exstinctio laetitiae quae recolitur facta esse in cordibus discipulorum Christi, quandiu Christus jacuit in sepulcro. Sive illa exstinctio laetitiae, quae facta est in cordibus apostolorum (1293A)post traditionem Domini usque dum intravit ad eos januis clausis, et ostendit eis manus et pedes, atque manducavit coram eis. Et bene in eo loco exstinguuntur, ubi cantus renovatur, ut innotescat in unoquoque articulo alicujus improvisae laetitiae adfuisse semper obicem tristitiae. De hac re et numero cereorum habemus scriptum in libello officiali. Ut enim in sexta feria juxta Romanum morem reaccenditur lumen novum, hanc habet rationem: in eadem die sol obscuratus est a sexta hora usque ad horam nonam; instar ejus obscurationis exstinguuntur lumina consueta in ecclesia, et iterum renovantur, quoniam circa horam nonam reversum est lumen solis ad orbem illuminandum. Per tres enim horas non dedit lumen suum, ut praedicaret orbi tribus (1293B)diebus et tribus noctibus Creatorem suum operatorem obscuraturum se in sepulcro. Et propter necessitatem communem reaccenditur in sancta Romana Ecclesia eodem die, ut ex illo cibi coquantur et reservetur ad usum noctis necessarium. In eadem vero nocte, id est, Dominica, quae pertinet ad resurrectionem Christi, causa significandi mysterii omnia lumina renovantur. Propter sacramentum Dominicae sepulturae et resurrectionis in Dominica nocte, liquet ratum esse ordinem, ut cum ventum fuerit ad officium quod pertinet ad resurrectionem Christi, novus ignis et permansurus exsurgat, qui illuminet totam ecclesiam. Hoc est quod dico reservetur ignis de sexta feria, ut luminetur cereus qui ponitur in vice columnae ignis ad benedicendum, qui ab initio benedictionis (1293C)illuminatus est. Et cum benedictus est, ab eo illuminetur secundus cereus. Caetera illuminaria exstincta permaneant usque ad novissimam litaniam, quae pertinet ad officium missae de resurrectione Domini. Tunc accendantur luminaria ecclesiae et neophytorum, ut significetur resurrectione Christi de terra illuminandum orbem terrarum.

CAPUT XLV. De resurrectione Domini. De numero psalmorum per paschales noctes scripsimus quod potuimus in memorato libello qui vocatur officialis. In nostro Antiphonario reperitur ordo, qui in Romano Antiphonario est, antiphonarum et responsoriorum de paschalibus diebus. In eo ordine non inveniuntur antiphonae quas solemus canere (1293D)in nocte resurrectionis Domini super nocturnales psalmos, id est, [ Ego sum qui sum: ] et, [ Postulavi patrem meum: ] et, [ Ego dormivi ]. Nescio unde eas collegissent Metenses. Unum scio, quia verba habent consonantia resurrectionis Christi. Prima antiphona, [ Ego sum qui sum ] ostendit Christum crucifixum, Deum esse, et Dei voluntatem non esse cum impiis qui Christum voluerunt exstinguere, sed cum illis Judaeis qui in lege Dei veraciter perseverarunt, sicut Petrus et Paulus fecerunt. Antiphona, [ Postulavi Patrem meum ], docet gentilem populum additum esse gregi Christi per passionem suam. Tertia vero, [ Ego dormivi, ] Christi resurrectionem monstrat. Responsorios distinctos reperi in Antiphonario (1294A)Metensi per singulas quasque ferias usque ad quintam feriam. Visum mihi fuit rationi congruere ut quia quinque feriae deputatos responsorios habuerunt, sextae et septimae non deesset haec proprietas. Juxta ordinem Evangelii in capite debui responsorium depingere, [ Dum transisset sabbatum ], sed propter nobilitatem cantus et manifestam explanationem resurrectionis Domini, juxta tenorem plurimorum Antiphonariorum posui in capite, [ Angelus Domini descendit de coelo, ] quem sequuntur duo juxta textum Evangelii, id est, [ Dum transisset sabbatum, ] et, [ Angelus Domini locutus est mulieribus. ]

CAPUT XLVI. De feria secunda. Maria Magdalene resurrectionem Domini declarat. (1294B)[ Introduxit vos Dominus ] competentibus Judaeis loquitur. [ De ore prudentis, ] convenit superioribus verbis, scilicet melli et legi Domini.

CAPUT XLVII. De feria tertia. Surgens Jesus Dominus noster, de resurrectione Domini sonat. [ Virtute magna, ] constantiam primorum praedicatorum decantat. [ Si consurrexistis cum Christo, ] attrahit ministros ad locum ubi victor certaminis est.

CAPUT XLVIII. De feria quarta. In feria quarta est adhuc allocutio ad Judaeos, qui jam invitantur ad regnum Christi. Christus est leo (1294C)de tribu Juda et radice David, qui vicit et aperuit suis portas coeli. Responsorius, [ Expurgate vetus fermentum, ] continet in se haec verba [ Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur in Domino. ] De hac epulatione dicit offertorium quod ea die canitur: Panem angelorum manducavit homo. Responsorius, [ Christus resurgens a mortuis, ] consummatam victoriam Christi et primitivae Ecclesiae manifestat.

CAPUT XLIX. De feria quinta. [ Tulerunt Dominum meum, ] assumptus est de evangelio quod legitur in quinta feria. In responsorio [ congratulamini mihi omnes qui diligitis Dominum, ] Maria circa monumentum quaerit Dominum, (1294D)et invenit. In monumento sepultus est Dominus. In responsorio, [ Populus acquisitionis, ] monstratur in hac feria mentionem ejus populi fieri qui de praeputio acquisitus est Christi sanguine.

CAPUT L. De feria sexta. Responsorius [ Surrexit pastor bonus, ] ostendit eum resurrexisse qui in sexta die animam posuit pro ovibus suis. In sexta die memoratur baptismus gentium. In responsorio, [ Dignus es, Domine, ] praedicatores praecipui laudes dignas dant Christo. Etenim cujus sanguis effusus est pro nostra redemptione, dignus est revelare arcana Scripturae, quae de eadem redemptione praelibata sunt. Responsorius, (1295A)[ Data est mihi, ] de proprio evangelio excerptus est.

CAPUT LI. De sabbato. [ Ostendit mihi angelus fontem aquae vivae. ] Sic loquitur, quasi hi loquantur ad Ecclesiam, qui in Christo baptizati sunt, et sunt agni novelli, et hodie revertuntur ad fontes ut exuant se albis. Quibus subditur responsorius, [ Omnes qui in Christo baptizati estis. Christum induistis.]

CAPUT LII. De glorioso officio quod fit circa vespertinales terminos in paschali hebdomada in Romana Ecclesia. Notum solemniter est canere matrem nostram Romanam Ecclesiam tres psalmos ante hymnum (1295B)Evangelii, et post hymnum duos per diversa altaria diversorum locorum. Saepissime tamen ad crucem et ad fontes, ut ex scriptis dicimus, quae continent per diversos libellos ordinem Romanum. Simili modo notum est quod in fine psalmorum versum solemus dicere ante orationem quam solemus facere genua flectendo, sive, vultum declinando in terram. Versu enim commonemur ad aliquam mutationem et renovationem mentis, continentem habitum orationis. De eodem versu scriptum habemus in libello officiali et in prologo istius. Ea enim hic oportet dicere de illo, quibus intelligatur qua de re consuetudo sanctae Romanae Ecclesiae amittat versum in paschalibus diebus, et alter cantus constituatur pro eo. Paschalis enim dies, qui per septem (1295C)dies quasi unus dies celebratur, apud nos ordine officii sui praedicat nobis illud tempus de quo Jesus Christus dixit in Evangelio Joannis: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis: et in illo die me non rogabitis quidquam. Orando enim rogamus quod nondum habemus. Quod non erit necessarium quando cor electorum gaudebit, et gaudium eorum nemo tollet ab illis, et non erit necesse ut aliquid rogent. Ut jam gaudeamus in spe ex eo quod exspectamus futurum in re, versus qui solet animum nostrum revocare ad aliquam introducendam orationem, aufertur in paschalibus diebus, et cantatur pro eo ad aliquos cursus diurnales responsorius, [ Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. ] (1295D)Exsultatio et laetitia unde responsorius praesens dicit, clariores efficiuntur in mente nostra si clariore lingua, id est Hebraea, pronuntiatae apud nos fuerint. Ideo in ea statione in qua apostolicus celebrat vespertinale officium, Alleluia canitur cum omni supplemento et excellentia versuum et sequentiarum. In caeteris officiis diurnalibus pro versibus canitur responsorius, Haec dies. In vespertinali, post tres psalmos, canitur unum Alleluia ante hymnum sanctae Mariae; post quartum, unum; post quitum, unum, quae pertinent ad crucem et ad fontes. In Romano enim Ordine invenitur in ipsa die resurrectionis Domini repetitus psalmus, [ In exitu Israel. ] Hoc enim fit propter multiplicia altaria illius loci, (1296A)ubi illa die statio fit. Invenitur etiam quarta feria responsorius indutus, [ Haec dies quam fecit Dominus ] post duo Alleluia, ut demonstretur illum fuisse primo statutum pro versibus, sed dignitate apostolica Alleluia mutatum est pro eis. Eadem enim re factum est ut multi versus Alleluia Graeca lingua in memorato officio canantur. In sexta feria interponitur responsorius, [ Haec dies quam fecit Dominus ] inter duo Alleluia, ut opinor, propter loca stationum, quae prius designantur per loca vilia et postea nobilia. De quibus scribitur in Romano Ordine: Usque ad diem octavum Paschae, juxta Romanam consuetudinem, memoratum cursum celebramus. In nocte enim solemus versus canere. Scimus duo curricula temporum, diei scilicet et noctis, distincta (1296B)esse a Domino in Evangelio Joannis: Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt; si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Praesumimus enim in die, id est, in meliore parte hujus mundi, in spe laetari de futura re; pertimescimus vero in nocte, id est in deteriore parte hujus mundi, dicendo versum: Ne forte offendamus praesumendo de spe, quae potest in nobis corrumpi ex nostra fragilitate, nisi Dominus custodierit nos. Eosdem psalmos cantamus per singulos vesperos, quia una eademque die celebratur. In nocturnali officio eos recolimus quos solemus in singulis quibusque Dominicis noctibus celebrare.

CAPUT LIII. De responsoriis qui praetitulantur de auctoritate ex persona Synagogae credentis. Responsorii qui praetitulantur de auctoritate, memorant introitum apostolorum ad Ecclesiam, quae ex Judaeis collecta est ad fidem Novi Testamenti. Propterea iidem praetitulantur de auctoritate, quoniam apostoli, quorum habitus praesentibus responsoriis decantatur, vice Christi auctores exstiterunt Judaicae Ecclesiae et gentilis. Primus responsorius, Ego sicut vitis fructificavi, blande colligit partem Judaicae plebis ad unitatem fidei. Sapientia enim illa loquitur in praesenti responsorio, de qua dicit Dominus apostolis: Ego enim dabo vobis os et sapientiam. Ipsa Sapientia blande et suaviter alloquitur populum Judaicum per ora apostolorum, dicens: (1296D)Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, hoc est, qui concupiscitis sapientiam, et a generationibus meis adimplemini, id est, a mysteriis, quae revelantur per nos apostolos in tempore hoc. In multis Antiphonariis invenitur responsorius in secundo loco, [ Speciosa facta es et suavis, altitudo tua similis palmae indeficienti ]; quem nos ponimus in tertio loco propter responsorii convenientiam, [ Delectatio bona ] cum primo. Iste responsorius secundus per laudem sapientiae hortatur auditores transire ad doctores sapientiae. Sapientia est delectatio bona; in operibus manuum illius divitiae multae. Responsorius tertius [ Speciosa facta es, ] quodammodo potest concinere formidanti animo (1297A)auditorum, qui non fidant se posse ascendere ad altitudinem palmae, neque viriditati ejus indeficienti comparari. Cujus altitudini et pulchritudini altitudo sapientiae apostolorum assimilata est. Ex eorum coetu fuit aliquando Petrus, qui dixit Domino: Exi a me quia homo peccator sum. Tali querimoniae subvenit quartus responsorius, dicens: Veniens a Libano quam pulchra facta es, et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata; ac si dicatur rudi auditori: Noli timere: cum veneris a Libano baptismi, pulchra eris, et odor vestimentorum tuorum erit super omnia aromata Veteris Testamenti. Post hos sequitur quintus responsorius de Apocalypsi, [ Audivi vocem in coelo tanquam vocem tonitrui magni, Regnabit Deus noster, et caetera.] In isto responsorio (1297B)sponsorio est locutio ad baptizatos, et memoratur victoria Christi, qui dixit: Confidite, ego vici mundum. Sequitur sextus: [ Audivi vocem in coelo angelorum multorum, dicentium: Timete Dominum, et date claritatem illi. ] Ac si dicatur: Illum timete, et illi date claritatem, cujus victoria vobis intonuit in superiore responsorio, quia ipse Christus, qui vos eripuit de regno diaboli, et fecit esse suum regnum, ipse est qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum. In primis responsoriis narratur adunatio ad unam fidem auditorum et praepositorum; in sequentibus responsoriis monstratur Ecclesiae, quae nunc collecta est, mysterium sponsi et sponsae de quibus ipsa procreata est. Ipsa sponsa est Hierusalem, et idcirco frequenter praesens sponsa (1297C)memoratur per Hierusalem, ut per hoc mens vertatur cantorum in istis responsoriis ad primitivam Ecclesiam, quae primo coepit crescere in Hierusalem. Septimus responsorius, [ Locutus est ad me unus ex septem angelis, ] profert personam alicujus eximii auditoris, dicentis ad cives suos: Locutus est ad me unus ex septem, id est ex perfectis praedicatoribus; veni, ostendam tibi novam nuptam sponsam agni. Quod est aperte dicere, Mysterium illud ostendam tibi, quod est in Christo et in Ecclesia. Narratur in octavo responsorio, quid vidisset aspiciens. [ Vide Hierusalem descendentem de coelo, ornatam auro mundo, et caetera.] Ideo vidi Hierusalem descendentem de coelo quia sic mihi dixit unus ex angelis: Omne datum optimum et omne (1297D)donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum. In caeteris responsoriis narratur pulchritudo structurae Hierusalem, quae omnia oportet intelligi mystice de spiritualibus aedificiis et coelesti Hierusalem. In novo describitur porta ejus; in decimo, plateae ejus; in undecimo aperitur quod ipsa Hierusalem sit civitas magna coelestis, quae tamen adhuc in saeculo retinetur pro tabernaculo Dei. In duodecimo eliquatur quod populus Israel credens in Deum Deo laudes decantet in eadem civitate in qua prius David regnavit et cum suis cantoribus Deo laudes canebat. In tertio decimo, more Moysis, qui per verba responsorii, [ Docete filios vestros, ] admonuit populum antequam moreretur, memoriter (1298A)teneret legem Domini; admonetur populus Christianus ex circumcisione, ut doceat posteritatem suam legem Christianam memoriter tenere. Juxta tenorem officiorum quae continent in se personam primitivae Ecclesiae, oportet praesentes responsorios per tres hebdomadas decantari.

CAPUT LIV. De responsoriis psalmorum cum Alleluia ex persona filiae. Praesentes responsorii, qui praetitulantur de psalmis, conantur monstrare intentionem eorum qui olim habitaverunt in Babylone, id est, in confusione istius mundi, et postea desiderium habuerunt inde revocari per praedicationem, et orationem, et doctrinam eorum praedicatorum qui de Hierusalem (1298B)descenderunt visere eos. Idcirco primus responsorius est de psalmo, [ Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus dum recordaremur Sion, ] ipse responsorius non minus, [ Si oblitus fuero tui, Hierusalem, obliviscatur me dextera mea; ] iste responsorius fervens studium gentilitatis monstrat post conversionem ejus, adeo ut mala sibi optet, si deinceps oblitus fuerit matris suae Hierusalem. Secundus responsorius, [ In toto corde meo exquisivi te, ] juxta sensum verborum suorum praeponi potuisset, quia exponit cujusdam cor gentilis, tale quale fuit Cornelii. Sed, ut praedixi, ad manifestandam totam seriem praesentium responsoriorum, de memorato psalmo primus responsorius sumptus est, in quo plurimum queritur propter repagula (1298C)Babyloniae captivitatis. In tertio responsorio, id est, [ Deduc me in semita mandatorum tuorum, ] postulatur via exeundi de Babylone, et intrandi Hierusalem. Ipse qui fuit Babylon profitetur errorem suum in quinto responsorio, [ Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt ]. Ac si dicat, Quandiu merito bruto animali comparatus fui, non potui te videre: nunc rationabili sensu deditus ego et populus meus videmus te Deum esse, et timemus. Quomodo hoc sit factum in sequentibus eliquatur, vocem dederunt nubes: Hanc vocem audivit populus iste primo in Effrata, ut responsorius sextus dicit quoniam ibi natus est Christus: Ipsa inventa est in campis gentium. Qui descenderunt de Hierusalem, adoraverunt Deum cum populo, qui de (1298D)Babylone revocatus est, in sua Ecclesia. In ipsa Ecclesia perseverant pedes Domini, id est, visiones evangelicae. Postquam pedes Domini steterunt in gentili populo, coeperunt habitatores Babyloniae civitatis irridere eum, et conari evellere eum de statione sua, dicuntque ei in septimo responsorio, [ Hymnum cantate nobis. ] Superbus Babylonius et arrogans vult sibi lusus et delicias de Dei canticis exhiberi. Quibus respondendum est: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Miror cur subjunctum sit Alleluia pravae irrisioni, id est, [ Hymnum cantate nobis, Alleluia, ] pro quo mutavi, [ Alleluia, ait Babylon. ] Ob defensionem contra istos Babylonios cantatur responsorius octavus, (1299A)[ Judica judicium meum, ] et iterum nonus, [ Fac cum servo tuo. ] Post hanc persecutionem sequitur liberatio Domini. Pro qua liberatione dicit responsorius decimus: [ Dicant nunc qui redempti sunt a Domino. ] Quid habeant dicere undecimus responsorius manifestat: [ Bonum est confiteri Domino, et psallere. ] Quare? quia ex omnibus tribulationibus nostris liberavit nos Dominus. Sequitur duodecimus responsorius, [ Deus, canticum novum cantabo tibi. ] De quo Cassiodorus in tractatu Psalmi Benedictus Dominus Deus meus, ita: Venit, inquit, ad ordinem secundum in quo se post liberationem spiritualium nequitiarum et immanium populorum per novum canticum Propheta gratias agere Deo pollicetur. Et infra: Novum enim merito dicitur, quia (1299B)dum non sit a Judaeis receptus, quibus promissus fuerat ut veniret, transivit ad gentes. Sequitur: In psalterio decem chordarum psallam tibi. Et infra: Psalterium decem chordarum est decalogus, qui datus est tribubus Hebraeorum. Et ut ambo Testamenta unum habere manifestaret auctorem, in utrisque se Christo Domino psallere compromisit. Praesens Ecclesia non est contenta, ut ipsa sola cantet Deo; mavult divulgare nomen ejus toto orbe per responsorium tertium decimum, [ Narrabo nomen tuum fratribus meis. ] Quid dicat fratribus suis quartus decimus responsorius monstrat, dicens: [ In ecclesiis benedicite Dominum. ] In isto responsorio separat fideles a conventiculis haereticorum et pravorum, ac rogat Deum laudare in ecclesiis, in quibus (1299C)una fides est et doctrina apostolorum. Et iterum decimus quintus, [ Cantate Deo, psalmum dicite ei, ] hortatur populos ut in his quae audierant fideli mente praesumentes, laudes Deo hymnica exsultatione concelebrent: idcirco assumuntur praesentes responsorii de psalterio quod est decem chordarum, in quibus dilectio Dei propter tria, et dilectio proximi propter septem designatur, ut ex responsoriis psalterii proles se insinuet diligere sponsum matris suae, et matrem suam, et loqui se ac respondere civitati Hierusalem, quae in coelo habitat. Tria enim officia diurnalia, id est, [ Cantate Domino, ] et, [ Vocem jucunditatis, ] et, [ Exaudi, Domine, vocem meam, ] recolunt eadem tempora quae memorantur per praesentes responsorios. Idcirco nil delinquit qui praesentes (1299D)responsorios cantaverit per tres hebdomadas, id est, ab officio [ Cantate Domino, ] usque ad Pentecosten, salva et celebrata festivitate Ascensionis Christi. Neque reprehendo consuetudinem Ecclesiae nostrae quae ob amorem exaltationis Christi in coelis, et desiderium illius regni quo jam ipse praecessit, cantat responsorios de Ascensione per decem dies. Habeant finem responsorii de psalmis in quocunque tempore, cantor rationabiliter judicaverit: initium ratum non possunt habere ante Dominicam, in qua cantatur Introitus, [ Cantate Domino canticum novum. ]

CAPUT LV. De festivitatibus sanctorum. (1300A) Officia sanctorum, quae celebrantur infra dies Pentecostes, in nostro Antiphonario inserui inter responsorios de auctoritate, et responsorios de Psalmis, de quibus nunc scripsi. Etenim aliqua tempora illa, in quibus celebrantur festivitates sanctorum, de quibus supra memoravi, solent occurrere, priusquam cantentur responsorii de psalmis.

CAPUT LVI. De vigiliis in Ascensione Domini. Responsorios de Ascensione Domini, notavi juxta hanc consequentiam, quam tenet, ut nobis videtur, ordo rerum gestarum de eadem Ascensione. Notavi (1300B)in principio illos qui continent quamdam praelocutionem Christi ad discipulos de sua Ascensione, qui continentur ordine subscripto. Primus est, [ Tempus est ut revertar ad eum qui me misit: ] secundus, [ Non turbetur cor vestrum: ] tertius, [ Non relinquam vos orphanos. ] Per istos tres consolantur corda discipulorum, ne conturbentur de ejus Ascensione, cum ejus adventus procul dubio iterum promittatur, post decem dies. In quarto responsorio, id est, Exaltare, Domine, in virtute tua, est allocutio discipulorum, ad Christum illo genere locutionis, quo mater Ecclesia praelocuta est in Canticis canticorum, Fuge, dilecte mi, assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum: ac si dicat: Quoniam docente te credimus, quia existi a Patre et (1300C)venisti in mundum, ubi pro nobis multa flagella passus es a perfidis, qui sunt mundi amatores et non fuisti honoratus in mundo ut decuit, nunc praesertim cum audivimus abs te nobis necesse esse, ut eas et mittas nobis paracletum tuum, cum te deceat hymnus in Sion relinque mundum, et vade ad Patrem. Tu exaltaberis in virtute, paracletus tuus veniet, et docebit nos de tua clarificatione, quam habes apud Patrem tuum: interim cantabimus et psallemus Alleluia. Post hanc concordiam magistri et discipulorum, Magister discipulos commendat Patri in responsorio quinto, Pater, inquiens, cum essem cum eis, ego servabam eos quos dedisti mihi. In quatuor sequentibus narratur ipsa Ascensio Domini ad coelos. In responsorio, [ Post passionem (1300D)suam, ] loquitur persona cantorum ad concionem, narrans ei ordinem Christi ascensionis. In Romano Antiphonario reperi responsorium scriptum, Viri Galilaei, quem nos non piguit notare in nostro Antiphonario. Si quis voluerit eum cantare inter nocturnales responsorios, habet eum praesto. In novissimo ordine positus est, [ Omnis pulchritudo Domini, exaltata est super sidera. ] Christi corpus jam in re exaltatum est super sidera: membra videlicet ejus ibi sunt in spe, ubi caput est in re. Et ideo non frustra ponitur responsorius, [ Omnis pulchritudo Domini ] in novissimo loco, in quo narratur perfecta et summa receptio pulchritudinis Domini super sidera. Antiphonae super psalmos matutinales, tenorem (1301A)historiae, qui scriptus est in Evangelistis et in Actibus apostolorum, servant.

CAPUT LVII. Officium nocturnale de festivitate Pentecostes. Primo notandum est, antiphonas tres, id est, [ Factus est repente de coelo sonus ] et, [ Confirma hoc Deus ], et, [ Emitte spiritum tuum, ] quas nostra regio canit Romanos non canere: ex Metensi Antiphonario scripsimus eas in nostro. De ordine hujus officii: id est, nocturnalis in festivitate Pentecostes, quomodo apud Romanos celebretur, scriptum habeo in prologo hujusce opusculi. Numerum psalmorum et responsoriorum totum adimplet Romana Ecclesia, quem solemus canere per caeteras Dominicales noctes. De numero vero, quae nostra regio tenet per (1301B)aliqua loca, scriptum habemus in libello officiali.

Propter sacramenta baptismalia, numero trium psalmorum complemus nocturnalia officia per octo dies ultimae hebdomadis Pentecostes. Unde quod potui, ut memoravi, scriptum habeo in libello officiali. Restat solummodo hic scribere ordinem responsoriorum, quem noster Antiphonarius tenet. Primus responsorius, [ Dum complerentur dies Pentecostes, ] monstrat chorum discipulorum simul fuisse in quodam coenaculo, et exspectasse promissionem Christi. Monstrat etiam figurate, qualiter promissio Christi adveniret, instar videlicet sonitus vehementis spiritus. Secundus, [ Spiritus sanctus procedens a throno, ] exponit cui rei ministraret sonus spiritus vehementis, id est, Spiritui sancto procedenti a (1301C)throno. Hic sonus spiritus vehementis excitat corda, ut intendant operi Spiritus sancti, qui invisibiliter pectora apostolorum penetravit. Tertius responsorius, [ Factus est repente de coelo sonus advenientis spiritus vehementis, ubi erant sedentes, et repleti sunt omnes Spiritu sancto, ] hoc habet amplius in sua doctrina prae caeteris superioribus duobus, ut demonstret apostolos repletos esse Spiritu sancto. Quartus, [ Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. ] Hoc iste prae caeteris habet amplius, ut demonstret scientiam vocis diversarum linguarum, datam esse discipulis per adventum Spiritus sancti. Quintus [ Apparuerunt apostolis dispartitae linguae tanquam ignis, ] monstrat quod in superioribus non audivimus, hoc est, ut (1301D)linguae igneae sederint super apostolos. Sextus responsorius. [ Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. ] Hic monstrat quamdam fabricam peractam esse. Fabricam dico, quam fabricavit Spiritus sanctus per suum adventum in apostolis, id est, ut praedicatores existerent suae operationis. Hoc ostendit praesens responsorius in verbis suis: dicens: Et coeperunt loqui prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Hucusque historia praesentis festivitatis declarata est: Caeteri responsorii qui supersunt, id est, [ Ultimo festivitatis die ] Et, [ Jam non dico vos servos, ] de dictis verbis Domini in aliis locis sumpti sunt: qui tamen in suo textu aliqua verba habent de praesenti (1302A)festivitate, ut in [ultimo festivitatis die] continetur inter alia: Hoc autem dixi de spiritu, quem accepturi erant. Et, [ Jam non dico vos servos, accipite Spiritum sanctum in vobis paracletum. ] Et idcirco haec tenent loca, id est, septimum et octavum in nostro Antiphonario: Responsorius, [ Disciplinam et sapientiam docebat eos Dominus, ] non minimam partem operis Spiritus sancti declarat. Tria enim declarat maxima, id est, primo docuisse eos Dominum disciplinam et sapientiam, secundo gratiam Spiritus sui firmasse in illis; tertio implesse corda eorum intellectu. De disciplina exponit sanctus Augustinus in tractatu super psalmum octavum decimum in sermone decimo septimo ita: Addidit autem et eruditionem: vel, sicut plures codices habent, disciplinam, (1302B)sed disciplinam quam Graeci appellant paediam, ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ubi intelligenda est per molestias eruditio, secundum illud: Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit. Haec apud Ecclesiasticas litteras dici assolet disciplina, interpretata de Graeco, ubi legitur paedia. Hoc enim verbum in Graeco positum, est in epistola ad Hebraeos, ubi Latinus interpres ait: Omnis enim disciplina ad praesens, non gaudii videtur esse sed tristitiae, postea autem fructum pacificum his, qui per eam certarunt, reddet justitiae. Cum quo ergo facit Deus suavitatem, id est cui propitius inspirat boni delectationem, atque ut apertius id explicem, cui donatur a Deo charitas Dei, et propter Deum charitas (1302C)proximi, profecto instanter orare debet quo tantum sibi augeatur hoc donum, ut non solum pro illo contemnat delectationes caeteras, sed etiam pro illo quaslibet perferat passiones. Hucusque Augustinus: in responsorio sequitur post disciplinam sapientia. Sapientia est quae facit sapere aeterna, et pro eis instanter laborare et operari. Tenet enim iste ordo morem nostrae scholae ut primo erudiantur nostri scholastici per disciplinam, et postea sapientes fiant per sapientiam. Neque enim iste mos deest doctrinae Christi, dicentis: Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Dixit superius sanctus Augustinus disciplinam pertinere ad flagella salubria, quae perducunt hominem ad receptionem Dei. Quae nobis initiavit Christus, ut superius, (1302D)audivimus: Nonne haec oportuit pati Christum? Sapientiam dicimus vero juxta affectum eorum qui aeterna sapiunt. Qui aeterna sapiunt, certant et inter prospera et inter adversa aditum arripere, quo perveniant ad gloriam coelestem. Eumdem ordinem sequitur responsorius, ut dicat Dominum docuisse disciplinam primo discipulos, et postea cibasse eos per sapientiam de spe aeternorum. Gratiam sanitatum et curationum, et operationem virtutum quam tribuit illis ante passionem suam firmavit in illis per adventum spiritus sui et intellectum, quem illis primo dedit, quando aperuit sensum eis, ut intelligerent Scripturas, implevit perfectius corda eorum. Quoniam in isto responsorio (1303A)quodammodo summa operatio Spiritus sancti declaratur, teneat et iste novissimum locum responsoriorum in praesenti festivitate. Antiphonae super matutinas ordinem historiae sequuntur. Antiphona, in benedictione fontes, et omnia quae moventur in aquis consonat fontibus baptisterii. Hic notandum est, quod consueti simus per principia festorum dierum, ut est in Pascha Domini, et in ascensione ejus, et in praesenti festivitate antiphonas canere super psalmos in matutinis et in caeteris sequentibus noctibus Alleluia, excepto in benedictione. Quare hoc? nisi quia in his noctibus in quibus celebratur ipsa res gesta, certant cantores historiam praesentis festivitatis declarare: At in caeteris nostram devotionem, quam semper et ubique debemus recolere (1303B)pro beneficiis Dei, quae accipimus ex sua resurrectione, et ascensione, et ex adventu Spiritus sancti. Quare nostro more antiphonae in benedictione cantentur, scriptum habemus in libello Officiali, scilicet, quia in eo hymno, id est [ Benedicite, ] mememoratur tempus maximae tribulationis, quae futura est: et Latina lingua est humilior Haebraea et Graeca, ideo humiliore illa tempus humilitatis et afflictionis maximae rememoratur per Antiphonam suae linguae, [ In benedictione. ]

CAPUT LVIII. De responsoriis psalmorum. De responsoriis psalmorum, scripsi in prologo hujus somatis, quod tunc fuit mihi visum scribere. Unde iterum non piget me scribere aliqua ex illis, (1303C)quoniam veni ad ordinem temporum, in quo solemus illos canere. Ecclesiae nostrae regionis, consueto et usitatissimo more canunt illos ab octavis Epiphaniae usque in Sexagesimam. Mos vero nostrae humilitatis apud nostros obtinet, ut canamus illos ibi et hic, id est, ab octavis Pentecostes usque in Kalendas Julii. Audivi illos canere in isto ordine: quando videbar puer esse ante Albinum doctissimum magistrum totius regionis nostrae. Cujus auctoritate delectatus ac fretus, postquam libertate usus sum canendi quae congrua mihi videbantur, coepi illos canere tempore supra scripto, id est, ab octavis Pentecostes usque in Kalendas Julii. Post hoc veniens Romam, anno ab incarnatione Domini, octingentesimo tricesimo primo, indictione nona, sub imperio domini et piissimi (1303D)imperatoris Ludovici, et apostolatu gloriosissimi apostolici Gregorii, interrogavi de ordine responsoriorum a festivitate Pentecostes usque in adventum Domini. Responsum est mihi a viris eruditis sanctae matris nostrae Ecclesiae: Prima hebdomada ante responsorios Regum responsorios de Psalmis canimus. Similiter ante responsorios de Sapientia, similiter ante responsorios de Job, similiter ante responsorios de prophetis. Si istum ordinem a praeterito tempore audirem, non cantarem alterum, neque scriberem de altero. Talis enim ratio potest reddi de ordine psalmorum ante Septuagesimam, qualis sequitur. Simili modo et de responsoriis, qui canuntur inter octavas Pentecostes, et adventum Domini. (1304A)Dies enim a Nativitate Domini usque ad octavas Epiphaniae, memorant praesentiam sponsi cum sponsa. Simili modo dies a resurrectione Domini usque ad octavas Pentecostes. De his enim diebus videtur scriptum esse: Nunquid possunt filii sponsi jejunare quandiu cum illis est sponsus? Dies vero ab octavis Epiphaniae usque in Septuagesimam et a festivitate Pentecostes usque in adventum Domini, recolunt dies de quibus iterum scribitur in Evangelio: Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. In Septuagesima vero renovatur alter ordo dierum, qui videtur majorem afflictionem inferre in Ecclesiam. Majorem afflictionem sustinet homo qui captivus est et exsul, quam ille qui infra patriam spectat sponsi adventum. Tempus ab octavis (1304B)Pentecostes usque in adventum Domini, humiliationem illam insinuat, quam solet sustinere sancta Ecclesia a propria dominatione propter absentiam sponsi sui. Ut sapienter et mature agamus circa tale tempus, frequenter repetimus responsorios de psalmis, quibus admonemur, ut in eo tempore humiliemus nos sub manu potentis Dei et jejunemus, et oremus, quatenus eruamur de periculis instantibus, et reservemur sobrie usque ad adventum Domini. Jejunandum est eo tempore, quoniam oblatus est nobis sponsus: et laetitia vultus ejus. Jejunium et oratio unum meditamentum praestant: immundorum spirituum vel hominum tentamenta superant. His duabus virtutibus monstrat sponsus nobis medelam praestari contra quemdam morbum, dicens: (1304C)Hoc genus in nullo potest exire, nisi in jejunio et oratione. His diebus, de quibus supra dixi, qui recolunt praesentiam sponsi esse cum sponsa, majoribus epulis dedita est sancta Ecclesia ex consuetudine majorum, quam in caeteris. Idcirco in his diebus non habet occasionem diabolus tantam quantam vult habere, per Cererem et Liberum maculandi honestorum hominum animas. Expletis his diebus, consuetudine vetere et voluptate carnali imbuta humanitas, attrahitur appetitu suo ad epulas licitas dierum festorum. Cui non oportet obedire, quoniam ablatus est sponsus, sed atteri et jejunare. Ut hoc possit fieri, necesse est adjungatur oratio. Haeccine causa est, quae nos docet responsorios de psalmis, quae continent orationes plures, quam caeteri libri, (1304D)canere in memoratis temporibus? et ut amplius instruamur pertinere eos ad tempus poenitentiae, primus responsorius assumptus est de psalmo qui primus deputatus est in ordine eorum qui vocantur psalmi poenitentiae.

CAPUT LIX. De festivitate sancti Joannis Baptistae. Praesens festivitas antiphonas et responsorios habet de prophetia Jeremiae, et Isaiae, et de Evangelio. Jeremias et Joannes utrique sanctificati sunt utero matris, utrique fortissimi praedicatores exstiterunt contra duelles. Ideo verba quae facta sunt Jeremiae, congruenter deputantur Joanni Baptistae. Antiphonae quae excerptae sunt in praesenti festivitate de Isaia (1305A)propheta, Christi Jesu propriae personae conveniunt: sed quia Joannes Baptista praecursor ejus meruit fieri, et ex ventre matris sanctificari, conveniunt quodammodo ei antiphonae, Dominus ab utero vocavit me; et Posuit os meum, formansque me ex utero; atque Reges videbunt, et consurgent principes. Responsorios et antiphonas in matutinis juxta ordinem Evangelii, ut reor, notavi. Sed et hoc inquirendum est, cum antiphonae de festivitatibus apostolorum in tertia nocturna, et antiphonae de matutino habent Alleluia in fine, et istae non habeant. Duas causas hic possumus inspicere: prima est quod antiphonae de tertia nocturna et antiphonae de matutino pulsent animum audientem, ut intendat cogitare quod major sit gloria sub tempore gratiae (1305B)Novi Testamenti, quam foret sub tempore legis naturae et legis litterae. Joannis enim nativitas exstitit ante resurrectionem Domini; apostolorum vero nativitas in coelo exstitit post clarificationem Ecclesiae per novum donum Spiritus sancti. Ideo istae antiphonae non decorantur Alleluia, illaeque decorantur. Altera est, quam comperio ex Romano Antiphonario, qui ad nos pervenit. In praeclarissimis festivitatibus sanctorum consuetudo est sanctae matris nostrae Romanae Ecclesiae, duo officia peragere in nocte, quorum officia praetitulantur, De vigiliis. Primum eorum, quod canitur in initio noctis, sive Alleluia peragitur; alterum vero, quod habet initium circa medium noctis, et finitur in die, habet in tertia nocturna in suis antiphonis Alleluia, et in antiphonis, (1305C)de matutino, quasi primum recolat illa tempora, quando circa apostolicum chorum legalis mos observabatur et sabbata celebrabantur; alterum vero, quando penitus illa postposita sunt, et resurrectio Domini coepit celebrari per Dominicos dies, ut hodie cernitur. Officia primitivae Ecclesiae non solum ea procurabant, quae tantummodo necessaria erant ad Novum Testamentum, sed et ea quae poterant subvenire infirmitati rudis Ecclesiae, et obsistere falsitati Judaicae sub introductionis. Idcirco ea quae nunc aguntur in nostra Ecclesia in commemoratione illius temporis, quando mista erant nova cum veteribus, quae ut stercora deputata sunt a Paulo in Epistola ad Philippenses, non tam praeclara sunt quantum illa quae recolunt illa tempora quando (1305D)ea tantum coeperunt observari quae pertinent ad Novum Testamentum. Ideo illa sine Alleluia peraguntur, ista, quae transeunt usque ad consortia sanctorum angelorum, habent in suis antiphonis prope finem positis Alleluia. Quae sententia in initio apud perfectos semper teneretur, manifestatur ex dictis Bedae presbyteri in tractatu super Lucam: Prudentia vero, inquit, justorum est, non de legis operibus justitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere, ut quamvis in lege positi, legis jussa perficiant, gratia se tamen Dei per Christum servandos intelligant. De ordine nocturnalis et matutinalis officii scripsi in libello officiali.

CAPUT LX. De vigiliis apostolorum Petri et Pauli. (1306A) De numero psalmorum et antiphonarum et responsoriorum, quod potui, scripsi in libello officiali; nunc vero quia scripsi in nostro Antiphonario duas vigilias quae non continentur in Metensi Antiphonario, et ordinem mutavi responsoriorum, hinc dicenda sunt pauca. Ex Romano Antiphonario posui duas vigilias in nostro Antiphonario. Primam solet apostolicus facere in initio noctis, quae fit sine invitatorio, quoniam ea hora non invitatur populus ad vigilias. Populus enim invitatur ad vigilias ea hora noctis de qua dicebat David propheta: Praeveni in maturitate, et clamavi. Si quis vult discere quae sit illa hora, legat sanctum Augustinum super psalmum (1306B)decimum octavum, invenietque ibi maturitatem esse positam pro media nocte. Ea hora ingreditur clerus et populus ad secundam vigiliam, et cantatur invitatorium. Responsorios in more nostro scripsi juxta consequentiam rerum gestarum et ordinem historiae unde sumpti sunt; in antiphonis secutus sum ordinem Romani Antiphonarii, tam in vigiliis sancti Petri, quam in vigiliis sancti Pauli. Quare antiphonae canantur super psalmos vespertinales in fine diei festi, scriptum habemus in officio de Nativitate Domini.

CAPUT LXI. De vigilia sancti Laurentii. In vigilia sancti Laurentii inveni in Romano Antiphonario duo nocturnalia officia. Eumdem ordinem (1306C)inserui in nostro Antiphonario.

CAPUT LXII. De vigilia sanctae Mariae in die Assumptionis ejus. Simili modo ut superius duo nocturnalia officia inveni in Romano Antiphonario in vigilia sanctae Mariae de Assumptione ejus; idcirco et nos duplicia officia posuimus in festivitate in nostro Antiphonario.

CAPUT LXIII. De vigilia S. Andreae. In vigilia sancti Andreae inveni, ut supra, duplicia nocturnalia, quod secutus sum in nostro Antiphonario. Responsorios et antiphonas proprias sanctorum plures scripsi de Antiphonario Romano, quas non inveni in Metensi Antiphonario.

CAPUT LXIV. De responsoriis communibus sanctorum (1306D) Responsorios communes omnium sanctorum juxta Romanum Antiphonarium praetitulavi. Post haec scripsi seorsum de apostolis, de martyribus, de confessoribus. Iterum de eo sancto qui non fuit vocatus episcopus.

CAPUT LXV. De officiis pro mortuis. Post officia sanctorum inserui officium pro mortuis. Multi enim transeunt de praesenti saeculo qui illico sanctis conjunguntur. Pro quibus solito more officium agitur. Qui autem minor est in illo regno, major est isto sancto qui in praesenti saeculo est.

CAPUT LXVI. De natalitiis pontificum. (1307A) Ratio reddita est quare subjungatur officiis sanctorum officium pro mortuis. Scilicet, quoniam justi defuncti absque periculo insidiarum antiqui hostis libere vivunt et meliora sperant; pro quibus tamen agitur officium quod pro mortuis statutum est, ut superius intimatum est. Justi vero viventes in carne, quamvis religiosissime vivant, semper possunt esse solliciti et suspecti, ne aliqua fraude diaboli, aut sua ipsius negligentia torpentes, debilitentur a recto cursu.

CAPUT LXVII. De officio in dedicatione ecclesiae. Post officium pontificum inseritur officium quo (1307B)dedicantur loca quae vocantur proprie ecclesiae. Nisi prius fuerit episcopus, non sequitur dedicatio ecclesiae. Episcopus perficit officium quo dedicantur loca ecclesiae. Major est enim pontifex, qui benedicit, quam domus quae benedicitur. Quia mentionem feci de dedicatione ecclesiae, congruum est ut dicam de officio quod canitur in dedicatione ecclesiae sancti Michaelis, quod officium stat in suo ordine, id est, tertio Kalendas Octobris. Confiteor me in nocturnali officio posuisse ibi antiphonas, quae proprie positae sunt in dedicatione communium ecclesiarum; et hoc non ex me. Audivi illas in ea festivitate canere Albinum doctissimum magistrum nostrae regionis, de quo saepe mentionem facio. Responsorios quosdam qui in ea festivitate scribebantur in plurimis Antiphonariis, (1307C)et cantabatur a multis stultis cantoribus, audivi illum respuere. Quos non scripsi in nostro Antiphonario, sed pro eis statui de diversis officiis responsorios, in quibus tamen aliqua mentio recolitur de ministeriis angelorum. Quos ita ordinavi ut ratio et historia librorum docet.

CAPUT LXVIII. De antiphonis quae sunt ex evangeliis quotidianis. Post officium quo dedicatur ecclesia, scripsi antiphonas de evangeliis, de quibus interrogavi magistros Romanae ecclesiae, si illas canerent. Responderunt, Nequaquam. Nostri tamen magistri dicunt se eas ab eis percepisse, per primos magistros quos melodiam cantus Romani docuerunt infra terminos Francorum. Deus scit si isti fallant, aut si ipsi fefellissent, (1307D)qui gloriati sunt se eas percepisse a magistris Romanae Ecclesiae, aut Romani propter incuriam et negligentiam eas amisissent, aut si nunquam cantassent eas, tamen nos cantamus illas propter verba saluberrima, et auctoritatem nostrorum cantorum, qui gloriantur magisterio se uti cantilenae exercitationis.

CAPUT LXIX. De invitatoriis antiphonis. Post hoc scripsi invitatorias antiphonas, quae currunt per Dominicas noctes, et scripsi eas per ordinem juxta contextum psalmi, [ Venite, exsultemus Domino. ] Nam de quotidianis noctibus scripsi ante Septuagesimam.

CAPUT LXX. De antiphonis trium puerorum. (1308A) Post invitatorias antiphonas sequitur ordo ut scribantur antiphonae trium puerorum. Eas non aliter ordinavi nisi juxta ordinem caeterorum antiphonario rum. Quamvis haec omnia initium habeant ab octa vis Pentecostes, necnon et responsorii de psalmis, et Regum, et Salomonis, et Job, et sequentes, nolui his interpolare officia sanctorum, ut expedite in nostro Antiphonario possint inveniri officia sanctorum et officia de quotidianis diebus. Nam et Romani in omnibus suis libris officialibus quotidiana in fine officia ponunt, praeter capitula de Evangeliis. Ubi notandum quod maxime per Dominicas noctes ab octavis Pentecostes usque in Adventum Domini, (1308B)Romani canant antiphonas de historiis librorum unde responsorii assumpti sunt, aut Alleluia cum hymnis Zachariae et sanctae Mariae. Easdem antiphonas praeposui in capite responsoriorum. Eo tempore non fui recordatus quod illa hora diei septimae feriae, quando canitur psalmus ad vesperos, Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, frequentius pertineat ad praeteritam hebdomadam, quam ad sequentem. Manifestum est a Christi resurrectione habere initium diei ac noctis. Nox enim sequentis diei non potest dici priusquam sol praeteriti diei ad occasum redactus sit, ante cujus occasum frequentissime celebratur synaxis vespertina, in quo canitur psalmus: Benedictus Dominus Deus meus, et caeteri sequentes. (1308C)Ideo convenit scribere antiphonas quae pertinent ad Dominicam noctem illius noctis, quando cantantur re sponsorii Regum post responsorios. Simili modo dico de responsoriis caeteris et antiphonis. Unde precor, si aliquis dignatus fuerit nostra opuscula scribere, in fine responsoriorum dignetur eas scribere.

CAPUT LXXI. De responsoriis qui praetitulantur Regum. Ut praedixi, ita audivi a magistris Ecclesiae Romanae, hoc est, ut in prima hebdomada ante responsorios Regum canerentur responsorii de psalmis, quibus emendatur iterum inchoari tempus jejunii et orationis. Quid impedit ordini si contigerit per septem hebdomadas, aut per sex, aut per quinque (1308D)decantari responsorios Regum ante Augustum mensem, aut per duas vel tres cantari de psalmis, et quatuor Regum, cum necesse sit in isto tempore ut fiat admonitio et doctrina humilitatis et subjectionis? Admonitione hac perfuncta, restat aptum tempus quatuor hebdomadarum ad recordandum exemplorum sanctorum Patrum, id est, Samuelis, David, Eliae et Elisaei. Horum omnium personae, juxta contextum historiae, reperiuntur in responsoriis et antiphonis quae praetitulantur Regum. Juxta ordinem historiae conatus sum ordinare responsorios et antiphonas quas cantamus in nostro Antiphonario. Eo praecipue tempore cantamus illas, quo habile est ire ad pugnam. Vir bellicosus fuit David.

CAPUT LXXII. De responsoriis qui praetitulantur de Salomone, sive de sapientia. (1309A) Responsorios de Salomone et Sapientia, ut superiores, juxta ordinem historiae certavi ordinare. Hic contextus officiorum juxta ordinem canonicum currit. Tempus Salomonis concluditur in libris Regum; conjunguntur ei de Sapientia responsorii, quoniam sapientissimus fuit. David strenuus in bellicis rebus, Salomon strenuus prae caeteris in sapientia; nam et sapiens vir fortis dicitur. Unde Horatius poeta: Fortis et in seipso totus teres atque rotundus. Merito qui sapientia pollet fortis dicitur. De qua scriptum est: Sapientia vincit malitiam. Hi duo (1309B)menses fortissimi sunt calore, ut quidam versus referunt: Solstitio ardentis Cancri fert Julius astrum, Augustum mensem Leo fervidus igne perurit.

Ex traditione sanctorum Patrum discimus proprium esse sapientiae, ut fervorem praestet suis exsecutoribus. Ut de pluribus unum dicam, dicit Hieronymus in epistola ad Nepotianum de monachorum et clericorum vita. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur, ut significet calere sapientia, et divina lectione fervere. Idcirco congruere videtur Augusto mensi fervido, ut in eo cantentur responsorii de sapientia, quatenus eorum cantu instruamur oportere illos qui aliquam scintillam sapientiae perceperint, precari augmentum ejus a (1309C)summa sapientia et perfecta, quae in coelo habitat, juxta praesentium responsoriorum verba: Emitte, Domine, sapientiam de sede magnitudinis tuae. Et iterum: Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam. Fervor mensis nos admonet et instruit suos per responsorios fervorem et amorem sapientiae sitire. In praesentibus duobus mensibus finitur fortitudo, decorque et altitudo sapientiae, quantum ad historiam pertinet Veteris Testamenti, Israeliticae plebis. Quod manifestius demonstratur ex historiis Esdrae et libro primo Machabaeorum, cum per ordinem venero ad illos.

CAPUT LXXIII. De responsoriis Job et Tobiae. In Septembri mense, juxta doctrinam Romanae (1309D)Ecclesiae, canimus propter admonitionem necessariam de afflictione quam debemus recolere in diebus incolatus nostri, responsorios de psalmis in prima hebdomada, secunda et tertia de Job, in quarta de Tobia. Job de gentili populo electus est: Tobias in captivitate meruit probari, et probatus inveniri: Utrique propter coronam patientiae flagellati, utrique probati inventi per patientiam. Idcirco memoria eorum conjunctim et in uno mense celebratur. Quibus deficit numerus responsoriorum, id est, novenarius, his potest addi ad perfectionem novenarii numeri sufficientia de responsoriis Job, in quibus dolor et planctus continetur. Neuter enim eorum apice regni sublimatus erat. Quamobrem non possident (1310A)singuli singulos menses, sed in uno, in quo Assyriorum regnum memoramus, concluduntur. Ut comperi ab his: qui in plaga Orientali degunt, oppido infirmus est Septembris mensis: Idcirco responsorii de Job et Tobia infirmis in Septembri mense canuntur, ut aegrotantes in eo discant juxta exemplum beatorum Patrum Job et Tobiae, flagella Dei patienter tolerare. Narrant enim Orientales propter abundantiam novarum frugum et musti novitatem, mutari in infirmitatem corpora sumentia, ut quidam versificator canit, abundantia musti repletus est September: Sidere, Virgo, tuo Bacchum September opimat. Quantum pertinet ad historiam, quae per responsorios (1310B)praesentis temporis eliquatur, finitur regnum Assyriorum in responsoriis de Tobia. Responsorii de Judith, Esdra et de Esther, usque ad responsorios Machabaeorum, sub tempore Persarum et Medorum jacent.

CAPUT LXXIV. De responsoriis Judith, Esdrae et Esther. Liber Tobiae et Judith et Esther non recipiuntur in canone apud Hebraeos. Tamen quia nos legimus illos in Ecclesia, cantamus ex illis responsorios. Ita scribit Eusebius in Chronica sua de Judith: Cambyses Persarum rex secundus annis octo. Hunc aiunt ab Hebraeis secundum Nabuchodonosor vocari, sub quo Judith historia conscribitur. De Esther sic: Septimus Artaxerxes annis quadraginta. Ea, quae de (1310C)Esther et Mardochaeo scripta sunt, quidam affirmant sub hoc rege gesta, quod ego non puto. Nunquam enim Esdras de Esther siluisset qui scribit hoc tempore Esdram et Nehemiam reversos ex Babylone, et ea deinceps consecuta, quae ab his gesta referuntur. Hucusque divina Scriptura temporum seriem continet. Memorat memoratus Eusebius ea quae sunt scripta de Mardochaeo et Esther, contineri tempore Artaxerxis regis, qui fuit undecimus Persarum, sic dicens: Persarum undecimus Artaxerxes, qui cognominatus est Mnemon, Darii et Parysatidis filius, annis quadraginta. Sub hoc rege mihi videtur historia, quae in Esther libro continetur, expleta. Ipse quippe est, qui ab Hebraeis Assuerus, et a Septuaginta interpretibus Artaxerxes vocatur. De quo rege (1310D)scribit sanctus Hieronymus in expositione Ezechielis, sic: Artaxerxes cognomento Mnemon, Darii et Parysatidis filius, regnavit annis quadraginta, qui ab Hebraeis Assuerus appellatur, sub quo Mardochaei et Esther narratur historia, quando omnis populus Judaeorum de mortis periculo liberatus, recepit pristinam libertatem. Fiuntque a secundo anno Darii usque ad extremum Assueri, anni centum quinquaginta quinque, menses quatuor, qui additi superioribus annis ducentis triginta quatuor, faciunt annos trecentos octuaginta novem, menses quatuor. Idcirco juxta ordinem historiae post Judith ordinandus est responsorius de Esdra, et post hunc responsorii de Esther. Hos et superiores responsorios (1311A)more solito juxta contextum historiae studui ordinare. In istis responsoriis consummatur regnum Persarum et Medorum. Hos enim responsorios, id est, de Judith, Esdra et Esther, cantamus in priore parte Octobris mensis.

CAPUT LXXV. De responsoriis Machabaeorum. Machabaeorum historia tempora et regna Graecorum memorat. Nam et hos responsorios curavi, prout potui, statuere juxta ordinem historiae. Responsorium, [ Disrumpam vincula populi mei, ] non reperi in libro Machabaeorum. Ideo posui illum inter responsorios, de quacunque tribulatione sit necesse clamare. Regnum Medorum praecessit regnum Graecorum: quod superius memoravi defecisse in (1311B)officio Augusti mensis fortitudinem et decorum in populo Israel, ex historia Esdrae, ex libro Machabaeorum in isto loco monstrabitur. Scriptum est in primo libro Esdrae: Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum priusquam fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna. Et multi vociferantes in laetitia levabant vocem, nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi. Et iterum in libro primo Machabaeorum: Vae mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic cum datur inimicorum in manibus, sancta in manus extraneorum? Factum est templum ejus, sicut homo ignobilis. Vasa gloriae ejus captiva abducta sunt: (1311C)trucidati sunt juvenes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt gladio inimicorum. Quae gens non haereditavit regnum ejus? Omnis compositio ejus ablata est. Responsorii de Judith et Esdra et Esther, qui subjacent temporibus Persarum et Medorum, et responsorii de Machabaeis, qui subjacent temporibus Graecorum, uno mense concluduntur ob significationem minoris potestatis regnorum Medorum et Graecorum, quam fuisset Assyriorum et Romanorum. Quanto enim humiliora et viliora fuissent haec duo regna, id est, Medorum et Graecorum, quam Assyriorum et Romanorum. Orosius in primo libro historiarum ita manifestat, dicens: Ineffabili ordinatione per quatuor mundi cardines quatuor regnorum principatus distinctis gradibus eminentes et ut (1311D)Babylonium regnum ab oriente, a meridie Carthaginense, a septentrione Macedonicum, ab occidente Romanum. Quorum inter primum et novissimum, id est, inter Babylonium et Romanum, quasi inter patrem senem ac filium parvum, Africanum ac Macedonicum, brevia ac media, quasi tutor curatorque venerunt potestate temporis non jure haereditatis admissi. Ut opinor, satis monstratum est ex historia suprascripta, quare uno mense concludantur responsorii de tot historiis.

CAPUT LXXVI. De responsoriis prophetarum. In Novembri mense juxta morem Romanae Ecclesiae, in prima hebdomada cantamus responsorios (1312A)de psalmis, in tribus sequentibus de prophetis. Non requiratur in prophetis ordo historiae: nec enim mos est prophetarum, ut ordinem historiarum sequantur: sed tactum Spiritus sancti, qui ubicunque vult, spirat, et cum vocem ejus audieris, nescis unde veniat et quo vadat. Isti enim responsorii vice diversorum missorum, Spiritus sancti praemittuntur ante adventum Christi. In nullis libris Veteris Testamenti toties reperitur admonitio Spiritus sancti ad populum, ut convertatur ad Deum, quoties in prophetis. Et ideo quia in proximo est, ut veniat salus mundi, id est in mense Decembri, ut eadem admonitio in Novembri mense frequenter celebretur, necesse est. Adveniente tempore, quod nominatur Adventus Domini, ea quae lucidius narrant de Christi (1312B)nativitate leguntur et cantantur. Nemo prophetarum tam lucide et aperte prophetat de Christi nativitate, quantum Isaias. Propterea ipse legitur in adventu Domini. Quem statum sequuntur et responsorii, qui evidentissime reboant de nativitate Christi. Omnes prophetae de Christo prophetaverunt: idcirco in Novembri mense et eorum libri leguntur, et de ipsis sumpti sunt responsorii. Jeremias qui plurimum narrat de passione Domini, reservatur usque ad tempus passionis. Tamen una lectio legitur de eo quinta Dominica ante nativitatem Domini. Novembri mensis regno Romanorum quodammodo respondet, Assyriorum regnum quoddam praesagium fuit regni Christiani populi, quamvis a longe. Istud est enim aeternum, et illud temporale. (1312C)Prophetae seminaverunt temporibus regnorum Assyriorum, et Africanorum, atque Graecorum, quod Christiani colligunt tempore Romani imperii. Idcirco fas est ut mentionem faciamus eorum sacrorum nos, qui Christiani sumus, et a Christo ita vocati tempore memorati imperii, qui ad opus nostrum seminaverunt messem, quam colligimus, de qua nutrimur. Et hoc nullo in tempore satius, quam in Novembri mense, qui est conjunctus et affinis Decembri, in quo Christus natus est, qui ad maturitatem perduxit sationem prophetarum, et nobis dedit potestatem colligendi eam. Finitis responsoriis superiorum regnorum, ordo est ut sequantur responsorii prophetarum, qui nobis laboraverunt in quos fines saeculorum devenerunt. Ut liquidius (1312D)monstretur quod cupio intimare, scribatur pars historiae memorati Orosii presbyteri de eadem re. A primo anno imperii Nini usquequo Babylon a Semiramide instaurari coepta est, interveniunt anni sexaginta, et quatuor: et a primo anno Procae, cum regnare coepit usque ad conditionem urbis factam a Romulo, intersunt anni aeque sexaginta quatuor. Ita regnante Proca, futurae Romae sementis jacta est, etsi nondum germen appareret. Eodem anno regni ipsius Procae, Babylonis regnum defecit. Et infra: Babylon novissime eo tempore a Cyro rege subversa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est. Siquidem sub una eademque convenientia temporum illa cecidit, ista surrexit. (1313A)Illa tunc primum alienigenarum perpessa dominatum; haec tunc primum etiam suorum aspernata fastigium. Illa tunc moriens, quasi dimisit haereditatem: haec vero pubescens, tunc se agnovit haeredem. Tunc Orientis occidit, et ortum est Occidentis imperium. Et iterum infra Babylon post annos mille centum sexaginta quatuor, quam condita erat a Medis et Arbato rege eorum, praefecto autem suo spoliata, opibus et regno atque ipso rege privata est: ipsa tamen postea aliquandiu mansit incolumis; similiter et Roma post annos totidem, hoc est mille centum sexaginta quatuor, a Gothis et Alarico rege eorum, comite autem suo irrupta et opibus spoliata, nunc regno manet adhuc et regnat incolumis. Quamvis in tantum arcanis statutis (1313B)inter utramque urbem convenientiae totius ordo servatus sit, ut et ibi praefectus ejus Arbatus regnum invaserit, et hic praefectus ejus Attalus regnare tentaverit, tametsi apud hanc solam merito Christiani imperatoris attentatio profana vacuata sit: itaque haec ad hoc praecipue commemoranda credidi, ut tanto arcano ineffabilium judiciorum Dei ex parte patefacto, intelligant hi qui insipienter utique de temporibus Christianis murmurant, unum Deum disposuisse tempora, et in principio Babylonis, et in fine Romani imperii, illius clementiae esse quod vivimus: quod autem misere vivimus, intemperantiae nostrae. Ecce similis Babyloniae ortus et Romae, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala: tamen (1313C)non similis exitus similisve defectus. Illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore secura est. Et hoc quare? Quoniam ibi in rege libidinum turpitudo punita, hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege servata est. Ibi absque religionis reverentia aviditatem voluntatis licentia furoris implevit: hic et Christiani fuere, qui parcerent, et Christiani quibus parcerent, et Christiani, propter quorum memoriam, et in quorum memoria parceretur. Regnum Christiani populi sine fine perseverabit. Hoc enim certavit regnum Romanorum, ut totus orbis in unum concurreret et conveniret, ut uni Augusto census totius orbis describeretur. Hoc Deo auctore praestitum est Christiano populo. Ipse nominatur (1313D)per universum orbem terrarum, ipse uni Christo vere et perpetualiter describitur. Non erit inane quod propheta dixit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae, verba eorum. Et in Evangelio Marci: Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.

CAPUT LXXVII. De responsoriis de diversis officiis collectis. Inveni quosdam responsorios disperse positos per diversa officia nocturnalia, qui non conveniebant cum caeteris, quales sunt: ( Disrumpam vincula populi mei, ) quem inveni inter responsorios de Machabaeis: et tamen in historia Machabaeorum non invenitur: et, ( Peccata mea sicut sagittae infixae sunt (1314A)in me, ) reperi inter eos qui de psalmis sunt: et tamen ipse non est assumptus de psalmis. Eadem ratio est de caeteris sequentibus, qui simul in unum collecti, positi sunt in nostro Antiphonario post responsorios de prophetis. Collegique simul quasdam antiphonas, quae consonant tempori exomologeseos, et solemus eos et eas canere per noctes, quando observatur jejunium indictum, et jejunium quatuor temporum anni.

CAPUT LXXVIII. De antiphonis conversis per convenientiam soni in Alleluia. Antiphonae aliquae sunt post responsorios collectae, quarum sonus redactus est in sola Alleluia sibi invicem conjuncta, ut per Dominicas noctes (1314B)super psalmos matutinales solum Alleluia audiatur, ad memorandam laetitiam futurae resurrectionis, quae restat in octava die. Excipitur hymnus trium puerorum, de quo scriptum habemus in libello officiali.

CAPUT LXXIX. De ordine sepulturae cujuscunque Christianae. Inveni in Romano et in Metensi Antiphonariis ordinem scriptum, quomodo fungi officio conveniat circa fines hominum, et circa sepulturam eorum. Ex utrisque collegi ea quae recta mihi videbantur et rationabili cursui congruere, atque ea redacta in unum corpus, posui sub uno textu in fine Antiphonarii nostri.

CAPUT LXXX. De responsoriis, quae cantabantur ab antiquis ante hymnum sanctae Mariae. (1314C) Inveni in vetusto Romano Antiphonario responsoria ad vesperos, quae ego subinde audivi canere, et cantavi. Sed quoniam maxima pars regionis nostrae non ea cantabat, neque potui rationem invenire cantandi ea ante hymnum sanctae Mariae, cum ante hymnum Zachariae non cantarentur, praetermisi ea. At nunc quia inveni ea in Romano Antiphonario, hic subjungo illa. In adventu Domini responsorius, Tu exsurgens, Domine, misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. In nativitate Domini, responsorius, Benedictus qui venit in nomine Domini. Alleluia. Versus, Deus Dominus et illuxit nobis. In Epiphania responsorius, (1314D)Dies sanctificatus illuxit nobis, Alleluia, Alleluia. Versus, Venite gentes, et adorate Dominum, Alleluia, Alleluia. In Dominicis noctibus responsorius, Quam magnificata sunt opera tua, Domine. Versus: Omnia in sapientia fecisti, repleta est terra opera tua, Deus. Et iterum Responsorius, usque ad vesperum, Quam magnificata sunt opera tua, Domine. Versus, Omnia in sapientia, ut supra. Infra hebdomadam responsorius. Adjutorium nostrum in nomine Domini. Versus, Qui fecit coelum et terram, per duas hebdomadas infra; Quadragesimam, responsorius: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine. Versus: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. In sequentibus duabus hebdomadibus (1315A)responsorius: Esto nobis, Domine, turris fortitudinis a facie inimici. In novissimis duabus hebdomadibus responsorius, Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, Domine, Deus meus. Versus, Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. In paschalibus diebus, responsorius, Alleluia, Alleluia. Versus, Cantate Domino canticum novum, (1316A)cantate Domino omnis terra. In Ascensione Domini, Alleluia, Alleluia. Versus, Ascendit Deus, in jubilatione, et Dominus in voce tubae. In diebus Pentecostes responsorius, Alleluia, Alleluia. Versus, Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui, Alleluia, Alleluia. In festivitatibus sanctorum de responsoriis propriis quae in nocte cantantur.

(no apparatus)