Migne Patrologia Latina Tomus 107
Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne 107.0439A
Liber de oblatione puerorum
107.0419B| INCIPIT OPUSCULUM RABANI MAURI CONTRA EOS QUI REPUGNANT INSTITUTIS B. P. BENEDICTI.
Si quis Scripturam sacram, quam per homines probos divinitus inspiratos superna sapientia humano generi contulerat, inspexerit, non aliud eam quam destructionem infidelitatis atque cupiditatis, et aedificationem fidei ac charitatis nobiscum agere reperiet: ut abrenuntiantes diabolo, et pompis atque operibus ejus, per fidem, spem et charitatem, uni Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto fideliter serviamus. Unde mirandi, imo miserandi sunt illi qui, hoc negligentes quod in infantia professi sunt, et quod in primordio vitae suae abdicaverunt, quasi eminentioris ac majoris dignitatis sit, ei praeponunt. Sunt ergo quidam qui a cunabulis suis sacras litteras 107.0419C| didicerunt, et sanctae Ecclesiae nutrimento tandiu aliti sunt, quousque satis edueati in sublime sacrorum ordinum proveherentur. Sed ingrati tanto munere, contraria orthodoxorum Patrum fidei sentiunt, ac matrem universorum fidelium telis iniquitatis suae quotidie impugnant; cum hoc quasi probum fingunt, atque pro vero quibusque commendare satagunt, quod nec patriarchae, neque prophetae in Veteri Testamento unquam habuerunt, nec apostoli atque evangelistae in Novo fieri omnino consuerunt. Unde dementia eorum omnibus nota fiet, quando nec prioribus, nec sequentibus veris Dei cultoribus in ulla parte concordant.
Aiunt enim pompatice pravorum dogmatum impudentes artifices, quod non liceat parentibus filios 107.0419D| parvulos ad Dei servitium tradere, nec convenire homini libero ingenuum filium servum facere, humanam legem Deo imponere, voluntates ac dominationem omnem humanis sanctionibus subjicere conantes. 107.0420B| Nec recolunt id Apostoli, quo ait: « Sive servi, sive liberi, omnes unum sumus in Christo. » Et idem: « Qui enim, inquit, liber vocatus est, servus est Christi; » et: « Qui servus vocatus est, libertus est Domini. » Maxime cum et hoc pro magno honore sancti Patres habuere, quod servi Dei nuncuparentur. Unde et Abraham, Isaac et Jacob servi Dei excelsi appellati sunt. Hinc et Moyses et prophetae, hinc Job et David servorum Dei nomine nobiliter adnotati sunt, cum ipse Dominus ad Satan ait: « Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra? » et de David: « Inveni, inquit, David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. » Sed ad haec forsitan isti novorum dogmatum institutores respondent, non se contradicere quin omne 107.0420C| genus humanum divinae servituti obnoxium sit, sed non velle quod ad monasticam disciplinam et ad regularem ordinem sequendum aliquis filium suum tradat. Quasi in eo immunes sint quod non generi, sed speciei derogent, cum species ad genus. referatur, nec genus sine specierum diversitate consistere possit. Quis unquam haereticorum vel schismaticorum fuit, qui universam religionem Christianam penitus abjiceret atque denegaret? hoc enim proprie infidelium est; sed quia veris falsa permiscebant, et regulam veritatis per omnia sequi nolebant, extorres facti sanctae Ecclesiae, communione penitus privati sunt. Nam in Evangelio Dominus ait: « Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. » 107.0420D| Unde Jacobus apostolus ait: « Qui in uno offendit, factus est omnium reus. » Hinc et Paulus ait: « Modicum fermentum totam massam corrumpit. » Hinc et Joannes dicit: « Ex nobis exierunt, sed 107.0421A| non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum; sed ut manifesti sint, quoniam non sunt omnes ex nobis. » Et item: « Omnis, » inquit, « qui non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctrina, hic Filium et Patrem habet. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis, qui enim dicit Ave, communicat operibus illius malignis. » Ergo, quicunque religioni Christianae, et sanae doctrinae, quam ab apostolis et prophetis, necnon et ab ipso Domino susceptam honorabiliter sancta custodit Ecclesia, ex aliqua parte ore blasphemo reprehensionem ingerit, seu diminutionem facit, sciat se corporis Christi omnino unitate privatum esse, nec posse nisi per poenitentiam condignam 107.0421B| erroris sui veniam et coelestis regni aditum promereri, quia, secundum Salvatoris sententiam, « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. » Qui enim manet in unitatis compage, ad regnum simul ascendet cum capite; qui autem divortium amat, necesse est ut in ima inferni atque in tartari profunda simul cum erroris auctore ac dissensionis animatore diabolo mergatur, quia non est dissensionis Deus, sed pacis.
Sed quia negotium scribendi suscepimus adversus eos qui dicunt non licere parentibus liberis filios suos ingenuos Dei servitio mancipare, necnon et contra illos qui, parvi pendentes votum quod Deo voverunt, servitium sanctum quod professi sunt, quasi sine reatu deserere possent, indigne abjiciunt; 107.0421C| monasticam quoque disciplinam secundum sanctorum Patrum regulas ordinatam, ceu humana inventione, et non divina auctoritate institutam, despicientes detestantur; primo sacrarum Scripturarum testimoniis et sanctorum Patrum exemplis ostendemus, licere homini Christiano suam sobolem Deo consecrare: demum votum quod Deo vovetur, sine magno reatu omitti omnino non posse; postremo vitam monasticam non humana argumentatione, sed divina auctoritate institutam esse: ut hi qui in suis sectis magis confidunt quam in divinorum librorum scriptis, saltem ipsa veritate superati, poenitentiam agant, erroremque suum relinquentes, semetipsos decipere aliosque secum ad perditionem trahere desistant.
107.0421D| Juxta primordium ergo libri Geneseos, ubi de protoplasti primis filiis narrat Scriptura sancta, ita subjungit, dicens: « Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino: Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain vero, et ad munera illius non respexit. » Ecce habes juxta inchoationem humani generis, statim Deo placere primogenitorum oblationem, de innocenti pectore atque pinguedine charitatis prolatam, magis quam ad inquisitionem terreni cultus, ubi ingenium callet humanum. Et ne forte dicas, hic brutorum animalium oblatione Dominum 107.0422A| delectari, audi Apostolum dicentem: « Numquid de bobus cura est Deo? an magis scripta sunt propter nos? » Hinc Dominus per Psalmistam dicit: « Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos, quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus et boves. » Et paulo post: « Immola, » ait, « Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. » Et item: « Sacrificium laudis, inquit, honorificabit me, et illic iter est, in quo ostendam illis salutare Dei. » Cum autem Cain propter invidiam interficeret Abel, rursus Adam cognovit uxorem suam, quae peperit ei filium, quem vocavit Seth, dicens: « Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. » Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos, de quo non 107.0422B| frustra subsequitur Scriptura dicens: « Iste coepit invocare nomen Domini. » Sicut enim Abel filii Adam oblationem Deo placere approbavit, ita et nepotis ipsius, hoc est, Enos, devotionem in laudem Dei expressit, cum dicit: « Iste coepit invocare nomen Domini. » Non enim ait, iste studiosus ac callens fuit in exercitio operis terreni: sed quo magis Dominum delectari novit, hoc pro magno laudis honore extulit, dicens: « Iste coepit invocare nomen Domini. » Ille ergo rite invocat nomen Domini, qui devotum pectus, et oris officium, ac boni operis studium ad glorificandum Dominum coadunat. Iste merito cum Psalmista dicere potest: « In me sunt, Deus, vota, quae reddam laudationes tibi. » Similiter quoque Enoch et Noe hoc in laudis titulo 107.0422C| principatum habent, quod Dominum timerent et amarent, atque in ejus praeceptis bonorum operum gressibus ambularent. Quorum priorem tulisse Deus dicitur, ne diutius toleraret peccatorum vexationem; alterum, mundo diluvio pereunte, in arca simul cum sobole ad restaurandam humanam progeniem inscribitur reservasse. Cujus primogenitus Sem, juxta Hebraeorum opinionem, erat sacerdos Dei summi, quem in subsequentibus Scriptura Melchisedech appellat, offerens panem et vinum, secundum cujus ordinem ille sacerdos exstitisse perhibetur; ad quem patria vox in psalmis ait: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. » Igitur Abraham unicum fidei et obedientiae, atque verae pietatis exemplar, qui ad vocem Domini 107.0422D| egressus est de terra sua, et de cognatione sua, et peregrinatus est in terra quam illi Dominus promiserat se daturum, et semini ejus post eum in possessionem. Hic filium suum Isaac, de quo accepit repromissionem, ad imperium Domini obtulisse describitur, in locum, quem ostenderat et Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque colligasset filium suum dilectissimum, posuit eum in altare super struem lignorum, extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium; sed angelus Domini prohibuit eum, dicens: « Ne extendas manum tuam super puerum, neque facias ei quidquam. Nunc cognovi quod timeas Dominum, et non peperceris filio tuo unigenito propter 107.0423A| me. » Et paulo post sequitur Scriptura de eodem ita narrans: « Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo unigenito, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. »
Quid ad haec respondent importuni defensores genuinae libertatis, et vaniloqui contra Dominum? Nunquid dicunt, hunc patriarcham inique egisse, quod unicum filium et haeredem, de libera uxore natum, propter mandatum Domini offerebat? aut arguunt Dominum impietatis, quod fidelem suum cultorem coegerit parricidium committere? an non 107.0423B| magis iniqua est opinio eorum qui legem mundanam et temporalem legi divinae atque aeternae, quae omnia regit et cuncta nutu suo disponit, praeponunt? Si enim hoc non licet quod Deus aeternus fieri jubet, quomodo licet quod universa vanitas docet? scriptum est enim: « Universa vanitas omnis homo vivens. » Quanquam in imagine Dei ambulet, tamen vane conturbabitur. Idem ergo Dominus, qui tunc oraculo suo jusserat patriarcham offerre filium suum in holocaustum, nunc in Evangelio suo jubet plebem ecclesiasticam sobolem suam tradere ad servitium sanctum; et qui tunc laudavit pro amore suo obedientiam piam, nunc probat in amore suo devotionem sanctam. Nam qui tunc dixit in lege sacerdoti ut vestimentum non scinderet, et ad omnem 107.0423C| mortuum non ingrederetur omnino, super patre quoque suo et matre non contaminaretur, nec egrederetur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est: ipse nunc in Evangelio dicit homini Christiano: « Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te; et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. » Et item: « Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus: et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. » Et item: « Si quis, inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et 107.0423D| tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. » Et rursum: « Omnis, » inquit, « qui relinquit domum, fratres, aut sorores, aut matrem, aut patrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit? » Denique Isaac fidelis Dei cultor, atque paternae voluntatis devotissimus exsecutor, typus illius de quo dicit Apostolus: « Factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: » idcirco portavit ligna ad conficiendum de semetipso holocaustum, ut Christum exprimeret portantem crucem ad peragendum passionis suae sacramentum. 107.0424A| Fodit puteos plurimos, ut inveniret aquam vivam: docens nos intente meditari Scripturas sacras, donec percipiamus divinam sapientiam. Hic ergo patientia sua et obedientia arguit illos, qui paterno superbe resistunt voto, atque decreto, ne in eis divinae servitutis expleatur effectus.
Similiter et Jacob, vir simplex habitans in tabernaculis, humilitatis summae ac mansuetudinis nobis praebet exemplum, ut si velimus benedictionem haereditare paternam, maneamus in simplicitatis nostrae tabernaculis, et Ecclesiae matris per omnia subditi, magis subjiciamur regulis, quam cum Esau rufo et hispido, vanis mundi serviamus negotiis. Quid enumero specialiter patriarcharum singulorum facta, ad comprobandam paternae auctoritatis 107.0424B| potestatem, in filiis suis ad servitium Dei tradendis; cum Dominus ipse in lege praeceperit Israeli, omnium primogenitorum sibimet faciendam consecrationem, dicens ad Moysen: « Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus, quam de jumentis; mea sunt enim omnia. » Et rursum cum Levitas pro primogenitis vellet eligere in cultum tabernaculi, ita locutus est ad Moysen, dicens: « Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos. » Et paulo post: « Applicabis, inquit, Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israel: cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos, et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis 107.0424C| Israel, ut serviant in ministerio ejus; et consecrabis eos in oblationem Domini, quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus, quam ex jumentis; ex die quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi, et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel, tradidique eos dono Aaron, et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo foederis, et orent pro eis, ne sit in populo plaga. » Ecce Dominus expetit omne primogenitum ab his qui legibus suis obtemperare debent, et non tantum hominum, sed etiam primogenita jumentorum: ut ostendat quod non solum nostra, 107.0424D| sed etiam nosmetipsos debitores sumus illi offerre.
Et ne aliquam querimoniam rite opponere possis, et dicere fas non esse hominem quemlibet filium suum aeque liberum ad servitium Dei offerre, jubet universum populum, unam tribum de duodecim simul totam offerre ad tabernaculum foederis, et consecrare ibi in oblationem Domino ad ministerium ejus. Utrum tunc videtur majorem potestatem habere filios Israel in fratribus suis Levitis offerendis, quibus post oblationem decreto Domini abnegata est sors omnis haereditatis terrenae, et possessio inter caeteras tribus haberi: vel patrem cum filio proprio adhuc quidem tenerae aetatis, et nondum secundum legem sui juris aut potestatis existentem; 107.0425A| cum eum secundum sanctae Regulae instituta omnibus mundanis curis negotiisque, atque possessionibus exutum, soli Deo ad serviendum manci pare decreverit? Aliud est enim ab aequali aequalem tradi, et aliud a majore minorem alicui subjici. Inter aequales enim saepe contradictio oritur, ne una pars alteram superet, aut servire cogatur: sed inter majorem et minorem nulla ratio existit, quod junior majoris imperio omnino se non subjiciat. Si enim imperium Domini et in majoribus, et in minoribus justum est: cur non cessant vani murmuratores isti, et iniquarum compositores querelarum legibus Dei detrahere; atque contra illum loqui nequitiam, qui coelum et terram, et omnia quae in eis sunt creavit, regit, et secundum suam voluntatem disponit? maxime cum per Psalmistam increpando 107.0425B| tales Spiritus sanctus ita loquatur, dicens: « Nolite extollere in altum cornu vestrum, et nolite loqui adversus Deum iniquitatem: quia neque ab oriente, neque a desertis montibus, quoniam Deus judex est. » Meminerintque illius sententiae, quam Judas apostolus in sua Epistola protulit dicens: « Subintroierunt quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem Dominum nostrum Jesum Christum negantes. » Quibus et paulo post in eadem Epistola comminando subjungens ait: « Vae illis qui via Cain abierunt, et errore Balaam effusi sunt, et contradictione Core perierunt: hi sunt in epulis suis maculae, 107.0425C| convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur: arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae: fluctus feri maris, et despumantes suas confusiones: sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. » Via Cain abeunt, qui propter invidiam meliorum, nomen sibi doctorum, quo honorificantur, assumunt. Errore Balaam pereunt, qui, amore terrestrium commodorum, veritatem, quam ipsi norunt, impugnant. Contradictione Core, qui vivus ad inferna descendit, intereunt, quicunque appetitu indebiti primatus sese ab unitate sanctae Ecclesiae secernunt, scientesque et praevidentes, quantum mali gerant scelerum, tamen ad tartara descendunt. Et quidem Cain de fratricidio 107.0425D| cogitantem Dominus corripuit, sed eum invidia salvari non sivit. Balaam adversus Dei populum iter agentem Dominus vetuit: sed amor pecuniae, ne obtemperaret, obstitit. Core superbientem Moyses Domino in se loquente lenire curavit; sed eum elatio, quae fervebat, insanabilem reddidit. Sic profecto, sic faciunt haeretici, qui ad increpationem sanctae Ecclesiae emendari despiciunt; quin potius fratres gladio malae doctrinae, sicut Cain, interficere; malo consilio decipere, sicut Balaam; contra doctores catholicos se erigere, sicut Core, ad suam ipsorum perditionem contendunt.
Haec de illis patribus quos Pentateuchus Moysi copiose enumerat, ad comprobandam ratam et legitimam 107.0426A| esse oblationem parentum in filiis suis, pauca de pluribus commemorasse sufficiat: nunc ea quae de Judicum atque Regum temporibus menti occurrunt, ad confirmandam eamdem rem, stylo proferamus. Legitur in libro Judicum quod Jephte Galaadites, vir fortissimus, cum bellum contra Ammonitas agere disposuisset, ut erueret Israel de manu eorum, facto super se spiritu Dei, votum voverit Domino, dicens: « Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque fuerit primus egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos, quos tradidit Dominus in manus ejus. Percussitque ab Aner, usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque 107.0426B| ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis. Humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. Revertenti autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. Qua visa scidit vestimenta sua, et ait: Heu, filia mi! decepisti me, et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcunque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi praesta, quod te deprecor: dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus. Cui ille 107.0426C| respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus; cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. Expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem, et fecit ei sicut voverat, quae ignorabat virum. » Ad haec quid respondent isti amici mei, quorum sermo totus versus est in suggillationem ordinis nostri? Quis ergo tam stultus et tam perversus est, ut hunc Jephte sacrilegum esse dicat, pro eo quod filiam propter votum quod Deo vovit, obtulerit? cum Scriptura dicat hoc eum fecisse facto super eum spiritu Dei; maxime cum Paulus apostolus in Epistola quam ad Hebraeos scripsit eum in catalogo sanctorum enumeret. Si enim patribus illius temporis licuit per ferrum filium aut filiam Deo offerre, cur non modo licet istius aevi 107.0426D| hominibus sobolem suam Deo spiritualiter consecrare, et exhibere hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabiliter in obsequium Christi? Si autem Abrahae oblatio placuit Deo, et Jephte factum meritum sanctitatis illi acquisivit, cur non multo magis spiritualis oblatio per evangelicam doctrinam instituta Deo placere credenda est? cum de Abraham Jacobus apostolus testatus sit dicens: « Abraham pater noster, nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare. » Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius. Ex operibus enim illius fides consummata est, et suppleta est Scriptura dicens: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus 107.0427A| est. » Et de Jephte, post votum quod Deo vovit, ita scriptum est: « Transivit Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos, quos Dominus tradidit in manus ejus. » Ecce Abraham, offerendo filium suum, amicitiam Dei promeruit; Jephte, vovendo Deo votum, victoriam de inimicis suis adeptus est. Quid post haec consequitur, nisi quod illi qui Dei oblationem spernunt, et tale factum sanctorum patrum abominantur, inimici Dei nominentur ac sint; et ob hoc spiritualibus inimicis non solum non dominentur, imo merito suae perversitatis omnino subjiciantur? Scriptum est enim: « Quicunque vult esse amicus saeculi, inimicus Dei constituitur. » Deo enim placere omnino, nisi bonum, non potest. Quod autem bonum est facienti, id meritum sanctitatis 107.0427B| acquirit.
Hoc etiam probat Annae factum laudabile, quod liber Samuelis commemorat. Cum enim sterilis esse describatur, et ob hoc ab aemula sua, altera scilicet uxore Helcanae viri sui, irrideretur, ad deprecandum Dominum conversa est; nec fraudavit eam spes ejus, sed petitionis suae consequebatur effectum; sic enim scriptum est: « Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter, et votum vovit dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque sexum virilem servae tuae, dabo eum Domino omnes dies vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. Et non multo post: « Cognovit Helcana, inquit, Annam uxorem 107.0427C| suam, et recordatus est ejus Dominus. » Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. Ascendit autem vir ejus Helcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum. « Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum ut appareat coram Domino, et maneat ibi jugiter. Et ait Helcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum, precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit 107.0427D| eum ad domum Domini in Sylo. Puer autem erat adhuc infantulus: et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. Et ait: Obsecro, domine mi, vivet anima tua Deo! ego sum illa mulier quae steti coram te, hic orans Dominum pro puero isto. Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam posulavi ei. Idcirco et ego eum commodavi Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino. » Vellem scire, osores isti et contradictores oblationis regularis, quid de hac oblatione dicerent, quae pene consimilis est regulari oblationi, quam beatus Pater Benedictus in sua Regula constituit: quia sicut ibi jubet parentes filios infantulos cum oblatione atque petitione Deo juxta altare offerre, 107.0428A| ita hic et haec mulier sancta atque prophetissa filium suum infantulum cum oblatione farinae et caeteris speciebus quae in libro Regum commemorantur, coram Heli sacerdote in tabernaculo Domino solemniter offerebat. Utrum Annam proterviae spiritu incitatam hoc egisse arbitrentur quae, quasi propriae potestatis esset, sine viri consilio seu praecepto ante conceptum pueri primitus Deo votum vovit? Deinde post nativitatem ejus, licet cum viri sui consensu, tamen ipsa eum Domino fiducialiter obtulit, atque Heli sacerdoti ibidem totum ordinem voti sui diligenter exposuit. Quis autem audet dicere Dominum iniquum esse, qui huic mulieri, ob fidei meritum et magnae devotionis effectum, gratiam Spiritus sancti sui tribuit? Si enim hujus oblationis 107.0428B| displicuisset factum, nequaquam post perpetratam oblationem Spiritus sancti illi impenderet donum, unde potuisset de futuro sacramento adventus Christi, et de mutatione veteris sacerdotii, legisque pristinae, nec non et de abjectione plebis incredulae, atque convocatione gentium ad fidem prophetare. Postquam enim parentes beati Samuelis adoraverunt Dominum in Sylo, oravit Anna, et ait: « Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo, » etc. E contrario vero, si mundana lex tantum dominari deberet in cultu divino, quod nulli eam transgredi liceret in Christi officio: auctor totius boni et justitiae observantissimus custos, de quo scriptum est: « Justus Dominus, et justitiam dilexit, aequitatem colit vultus ejus » , quomodo id non suo 107.0428C| testimonio comprobaret, atque omnibus manifestum judicium suae voluntatis praeberet? Idcirco cessent aliquando vaniloqui isti et detractores religioni Christianae detrahere, ac gratiam Christi, quae in diversis donis sanctae matri distributa est Ecclesiae, dente venenoso lacerare: quia « disperdet Dominus, » Scriptura teste, « universa labia dolosa, et linguam magniloquam. »
Sed quia in Veteri Testamento plurima hujuscemodi possunt inveniri exempla, et in Novo similiter hujuscemodi rationis non pauca exstant testimonia: ne ultra modum oratio progrediatur, veteris omissis, de Novo exempla proferamus. Narrat enim sanctum Evangelium quod parentes Salvatoris puerum Jesum cum oblatione secundum legem sibi decretam in 107.0428D| templo sisterent Domino, ut dator legis suo exemplo eam comprobaret atque confirmaret, ostenderetque omnino sibi non displicere in ecclesia sua oblationem et devotionem fidelium. Si enim Jesus a parentibus ad templum deferri voluit, ibique offerri pro se hostiam Deo, quis est qui parentum oblationem in filiis suis reprehendere praesumat, et prohibere quod non exhibeant eos hostiam viventem Deo? nam fides non solum oblatorum, sed etiam offerentium, Scriptura teste, Deo acceptabilis erat. Unde et in sancta Ecclesia per parentum fidem atque professionem conficitur baptisma parvulorum. Offerebant Jesu paralyticum alii, « quorum fidem ut vidit, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi 107.0429A| peccata tua. Surge, et tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. » Centurionis fides impetravit salutem servo; et reguli filius, credente patre sermonibus Jesu, ad pristinam sanitatem reversus est. Archisynagogi filiam, rogante eo, a mortuis Dominus suscitavit, et Petri socrum postulatus idem Dominus a febribus liberavit. Cognito adventu Jesu in terra Genesar, viri loci illius miserunt in omnem regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et quicunque tetigerunt, salvi facti sunt. Mulier Chananaea pro filia rogat daemoniaca, et salutem illi a Domino meruit. Offerebant Jesu parvulos, ut tangeret eos: discipuli autem comminabantur offerentibus, quos, cum vidisset, indigne tulit, et ait 107.0429B| illis: « Sinite parvulos venire ad me, et nolite prohibere eos: talium est enim regnum coelorum. Amen dico vobis, qui non receperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. » Audiant haec qui oblationi detrahunt parvulorum, et intelligant conatum suum ad iniquitatem tendere, frustraque se niti in objectione aetatis parvae, quasi non liceat parentibus filios suos infantes offerre Deo, ejusque servitio illos mancipare. Si enim ipsa Veritas carnales adhuc discipulos, et nondum passione sua atque resurrectione nec non et adventu Spiritus sancti illuminatos atque confortatos, comminantes offerentibus parvulos indigne tulit, quid putant isti se promereri qui dilatata per orbem Ecclesia, et 107.0429C| manifestata ubique veritate, adhuc obcaecato corde per cupiditatem terrenam, contraria fidei catholicae sentiunt, atque sectas novas, appropinquante fine mundi, in Ecclesiam introducunt? Etenim, dum debuerant magistri esse propter tempus, rursus indigent ut doceantur quae sint elementa exordii sermonum Dei. Quare non pertimescunt Pauli sententiam dicentis: « Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus moritur testibus: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? scimus enim, qui dixit: Mihi vindictam, et ego reddam. Et iterum: quia judicabit Dominus populum suum: horrendum 107.0429D| est incidere in manus Dei viventis. » Bonorum enim doctorum semper mos fuit verbis atque exemplis Deo populum lucrifacere, et studere a regno diaboli quoscunque eripere, atque ad servitium Dei convertere. Unde gentium doctor Corinthiis ait: « Cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos facerem. Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar. » Et item: « In omnibus, » inquit, « tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: semper 107.0430A| mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. » Et alibi: « Omnia autem sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu in gloria coelesti. » Hinc est quod plurimi per gratiam Dei, et per bonorum studium magistrorum, tam ex Judaeis quam etiam ex gentibus, converterentur ad fidem Christi: sicut in Actibus apostolorum legitur, quod praedicante Petro una die appositae sint ad numerum credentium animae circiter tria millia. « Verbum enim Domini crescebat, et multiplicabatur numerus dicipulorum in Jerusalem valde. » Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. Similiter Paulo et Barnaba praedicantibus in Antiochia, multus numerus credentium conversus 107.0430B| ad Dominum est, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, Christiani. Crispus archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. Unde idem apostolus Paulus gloriatur quod ab Jerusalem usque ad Illyricum repleverit Evangelium suum. E contrario vero, quidam nunc intendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentes suam conscientiam, prohibent discedere quosdam a saeculari pompa, a cupiditate terrena, et se sociari contemptoribus mundi, servientibus Deo sub disciplina regulari. Videant hi, ne forte ad ipsos respiciat illa Dominica sententia, qua in Evangelio ad Pharisaeos et legisperitos ipsa 107.0430C| Veritas ait: « Vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro; vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra, nesciunt. » Et item: « Vae vobis, inquit, legisperitis, qui habetis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. » Hinc Petrus in Epistola sua scripsit, dicens: « Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare; magis autem eos qui post carnem alteram in concupiscentiam immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt facere, blasphemantes, deliciis suis affluentes, in conviviis suis luxuriantes, pellicentes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes: maledictionis 107.0430D| filii, derelinquentes viam rectam, erraverunt; secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit, correptionem vero habuit suae vesaniae, subjugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur: superbia enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur, libertatem illis permittentes, cum ipsi servi sint corruptionis: a quo quis enim superatus est, hujus et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi, in cognitionem Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus impliciti superantur, facta 107.0431A| sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non agnoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. »
Haec quidem cum auribus corporis percipiantur, nec aures interiores, quas Salvator in Evangelio requirit, dicens: « Qui habet aures audiendi audiat, » apponunt, ut intelligant quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: non solum qui faciunt; sed etiam qui consentiunt facientibus, prava intentione decertant, quomodo minuant, aut funditus evertant monasticam conversationem. Cum enim audierint regularem oblationem in pueris minoris aetatis, testibus idoneis confirmari debere: quia aperte contraire atque resistere veritati non audent; ex obliquo quaerunt 107.0431B| quomodo id, quod perversa mente tractant, hoc actu nefando perficiant: subtiliter argumentantur, atque hoc in commentum erroris sui assumunt, quo facilius possint sibi obsequentes atque obedientes deludere: quod non liceat cuilibet testes citare ad confirmandam veritatem religionis Christianae, nisi de propria sua gente: verbi gratia, dicunt quod super Saxonem nullus de Francorum aut Romanorum, aut ex alia qualibet gente, licet inter suos nobilis natu atque honestus conversatione habeatur, nisi Saxo testis esse possit. Hoc enim, aiunt, legem gentis suae pati non posse, ut alterius gentis homo in testimonium citetur ad infringendam legem libertatis suae. Quasi illi libertatem ac nobilitatem generis sui perdant qui servitium Christi profitentur, cum magis 107.0431C| illi liberi sint qui uni Deo, quam qui diversis vitiis atque peccatis, servire probantur. Hanc profecto non ob aliud argumentationem igitur fingunt, quam ut monasticam conversationem ac regularem disciplinam in odium hominibus vertant, dicentes eos servos fieri qui monachi fiunt; et non intelligunt se contra Dominum pugnare qui ejus devotionem servitii dicunt pensum esse naturae, cum nulla sit melior majorque potestas quam servire Deo, cui bene servit amor. Si veritas a testibus expetenda est, fides et probitas testium requirenda sunt. Et quomodo inveniuntur testes idonei, nisi haec consideratio apud eligentem fiat, ut non solum nobilitas generis, sed etiam constantia mentis in eis approbetur? sic enim ab initio testes a prudentibus hominibus exquirebantur, prae quibus placuit ante omnia inventio 107.0431D| veritatis, et non fictio falsitatis. Si autem personarum acceptio, et qualitas gentium a quolibet consideranda est; et testes approbandi, ut non alios quisque testes recipiat, nisi suae gentis homines, quomodo gentes natura Judaeorum testimonium, qui non fuerunt religione et natione sibi consimiles, in fide Christi receperunt? Apostoli enim et prophetae omnes ex Judaeis fuerunt. Aut quomodo Judaei gentium testificationem recipere voluerunt, qui non fuerunt illis ritu ac dignitate coaequales? Lucas enim evangelista Antiochenus, arte medicus, Syrus fuit, ut scribitur, natione, et magis ex auditu quam ex visu suum conscripsit Evangelium: quod tamen ex Judaeis 107.0432A| et ex gentibus quoque credentibus aequaliter recipiunt, et in numero quatuor Evangeliorum ascribunt. Deus enim personam hominis non accipit, sed in omni gente et conditione qui timet Dominum et operatur justitiam acceptus est illi.
Haec vero cum se ita habeant, quae ratio est secundum Deum, aut secundum homines, ut qui inferiores sunt virtute et dignitate, superiores sibi et eminentiores spernant, et quasi indignos omni honore respuentes abjiciant, quibus subjici oportebat? Quis enim ignorat sub hac plaga mundi habitans, Francos ante Saxones in Christi fide atque religione fuisse, quos ipsi postmodum suae dominationi subegerunt armis, atque superiores effecti, dominorum ritu, imo magis paterno affectu, ab idolorum cultu abstrahentes, ad fidem 107.0432B| Christi converterunt? Sed nunc a quibusdam primatibus de ipsa gente secundum carnem editis ingrate spernuntur, ac contra jus coeli contraque jus fori, ne testes esse veritatis valeant, indigne abjiciuntur: cum hoc nec ratio humana, neque divina id fieri de bere ullo modo dictet, nec talis ordo unquam in orbe triquadro fuerit. Narrant enim historiae totam Asiam, sub centum viginti satrapis constitutam, legibus Persarum obedisse. Sic etiam Romanorum dominationi omnes gentes censu ac sensu secundum sancita imperatorum per diversas provincias suis temporibus subjectas esse, civemque Romanum ascribi pro magna dignitate ac veneratione apud omnes nationes haberi. Sed non mirum quod isti, qui legibus divinis contraria sentiunt, foedera pacti humani rite non 107.0432C| servent; errantes enim, et in errorem mittentes, apud Deum culpabiles et apud homines vituperabiles fiunt. Denique veritas, quae ubique regnat, omnia vincit; licet multos inimicos habeat, ipsa tamen victrix omnes hostes suos aeterna superabit victoria, cujus sancta Ecclesia fidelissima observatrix ac custos, in soliditate firmissimae petrae fundata, nulla recipit consortia perfidorum. Unde nec portae inferi praevalebunt adversus eam.
Hujus quoque non pars minima monachorum exstat turba, quae creatori suo devote famulans pene in totius partibus orbis greges suos colligit, domicilia construit, atque uni Deo omnipotenti gratum servitium exhibere contendit. Haec ex apostolicae traditionis norma instituta, nihil proprium possidens, 107.0432D| communiter vivit propriisque manibus sibi victum quaeritans, Patris spiritualis in omnibus gestit obedire imperio; nullum spernit, nullum contemnit. Omnis sexus, omnis aetas, omnis conditio apud ipsam habilis Dei servitio habetur. Unde et recipit infantes, appetit juvenes, non respuit senes atque infirmos. Apud hanc locum habet adolescens in pueritia Deo consecratus: in hac remedium suae salutis invenit juvenis, pro peccatis suis salubriter compunctus; in illa senex vel decrepitus undecimae horae non perdit laborem, nec perdit sero conversus. Per ipsam et David noster eos quos mundus pro sceleribus vel infirmitate corporea despiciens abjecit, recolligens refecit, atque duces itineris sui fecit. Unde plurimos 107.0433A| in Patrum Collationibus ac Vita descriptos invenimus, qui ad propositum monasticum servandum spiritu Dei instigante defluxerunt; plurimos, qui suos filios ad Dei servitium nntriendos tradiderunt. Quod et beatus papa Gregorius apud venerabilem Patrem Benedictum, cujus Vitam ipse descripsit, ac Regulam institutionis ejus mirabiliter laudat, ita fecisse in libris Dialogorum commemoravit, dicens: « Cum sanctus vir Domino in eadem solitudine virtutibus signisque succresceret, multi ab eo in loco eodem ad omnipotentis Dei sunt servitium congregati, ita ut illic duodecim monasteria, cum omnipotentis Jesu Christi Domini nostri opitulatione, construeret: in quibus statutis patribus duodenos monachos deputavit, paucos vero secum detinuit, quos adhuc in sua 107.0433B| praesentia aptius judicavit erudiri. Coepere etiam tunc ad eum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere, suosque filios ei, omnipotenti Deo nutriendos dare. Tunc quoque bonae spei suas soboles Equitius Maurum, Tertullus vero patricius Placidum tradidit: e quibus Maurus junior, cum bonis polleret moribus, magistri adjutor coepit esse: Placidus vero puerilis adhuc indolis gerebat annos. » Enimvero sanctus Gregorius, qui praesulatu apostolicae sedis functus in pontificum ordine nobilissimus habebatur, qui et inter magistros Ecclesiae praecipuos, omni veneratione dignus pene in toto orbe celebratur, quomodo sancti viri gesta describendo puerorum oblationem ad omnipotentis Dei servitium nutriendorum rite fieri commemorat, si non ipsa oblatio rata, sed 107.0433C| contraria veritati ac divinae auctoritati credenda erit? Non enim est sanctus qui actibus est reprobus; nec laude dignus, qui divinis legibus invenitur esse contrarius. Quapropter videant hi, quorum sensus ac sermo divinis constitutionibus, atque sanctorum Patrum exemplis discordat, ne cupiditate terrena corrupti, et in suis voluptatibus abominabiles facti, sanctitatis meritum sibi minuant, ac praemium perdant. Quia, Paulo teste, « Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet, quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. »
Sed jam ad oblationem regularem confirmandam prudenti, ac sanum sapienti, in his quae breviter de 107.0433D| Scripturis sacris excerpta posuimus, satis esse credentes; nunc de voto, quod Deo vovetur, adimplendo, quam necessarium sit, ex eadem Scriptura, testimoniis paucis ostendemus. Loquitur Dominus per Moysen in lege ita dicens: « Si quis virorum votum Domino voverit, aut aut se constrinxerit juramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit implebit. » Et item: « Cum voveris, » inquit, « votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus: et si moratus fueris, reputabitur tunc in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris: quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate 107.0434A| ex ore tuo locutus es. » Nam et Psalmista similiter exhortatur, dicens: « Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. » Suoque exemplo hoc comprobans, alio loco dicit: « Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus, in medio tui, Jerusalem. » Et item: « Sic psalmum dicam, » inquit, « nomini tuo, Deus, in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. » Hinc et Ecclesiastes ait: « Si quid vovisti Domino, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis promissio, sed quaecunque voveris redde: multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. » Nam et idipsum Salvator in Evangelio sub quadam similitudine expressit, dicens: « Nemo mittens manum suam 107.0434B| in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei. » Et item: « Qui fuerit, » inquit, « in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa, et qui in agro similiter. Memores estote uxoris Lot. Quicunque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et quicunque perdiderit illam, vivificabit eam. » Hinc et doctor gentium in Epistola ad Hebraeos, admonet dicens: « Nolite itaque, fratres, amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit. Justus autem meus ex fide vivit. Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. » Hinc et pastor Ecclesiae hortatur, 107.0434C| dicens: « Succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae vobis offertur, gratiam, in resurrectione Domini nostri Jesu Christi. » Unde Joannes apostolus in Epistola sua salubriter persuadendo nos instruens, dicit: « Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. » His ergo et similibus Scripturae testimoniis sacrae instruimur, ne votum quod Deo vovimur, reddere negligamus, quia non habebit hunc insontem Dominus, qui ei mentiri non pertimescit. Sed, proh dolor! quidam, parvipendentes foedus quod cum Deo inierunt, quasi sine periculo deseri possit, ingrate omnino abjiciunt, atque amicitiam hujus mundi appetentes, inimici Dei fieri non pertimescunt. Qui enim vult amicus esse hujus 107.0434D| saeculi, inimicus Dei constituitur. Quandoquidem perfectiora sequi sua sponte elegerunt, et ob hoc animas suas, votum vovendo, Deo consecrarunt, ut ei per omnia placerent, cui se servire solummodo probaverunt: paulatim per desidiam ad vitia relabentes, contra Evangelium, mundo simul ac Deo se servire posse arbitrantur, cum Salvator manifeste dicat: « Duobus dominis nemo servire potest, hoc est Deo et mammonae. » Falluntur ergo hujusmodi habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt, et si non conversi denuo, id, quod destruxerunt, pro viribus restaurare studuerint, salutem consequi non poterunt.
Sed quia sunt quidam qui monachicam vitam de 107.0435A| testantes, constitutionibus sanctae Regulae contradicunt, despicientesque eam, murmurando invicem susurrant, quod superflua sit sanctio regularis, et non necessaria; magisque humanae fictioni, quam auctoritati divinae eam inniti: primum, secundum eorum sensum qui, catholica veritate imbuti, de hujus ordinis initio et ratione plenissime scripserunt, ostendemus monasticam conversationem Deo auctore per sanctorum Patrum dicta vel facta institutam esse; dehinc subjungemus ex canone divino testimonia huic disciplinae convenientia: ut qui jam diutius huic errori deserviunt, saltem, patefacta in omnibus veritate superati, vana garrire erubescant. Itaque coenobitarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. Nam talis exstitit 107.0435B| in Jerosolymis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus apostolorum ita describitur: « Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Possessiones et substantias vendebant, et dividebant ea omnibus, prout cuique opus erat. » Et item: « Neque enim quisquam egens erat inter illos: quotquot enim possessiones agrorum vel domorum erant vendentes, offerebant pecuniam eorum, quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. » Talis itaque erat tunc omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis invenire difficile est. Sed cum apostolorum post excessum tepescere coepisset credentium 107.0435C| multitudo, ea vel maxime, quae ad fidem Christi de alienigenis ac diversis gentibus confluebat, a quibus apostoli, prae ipsis fidei rudimentis et inveteratae gentilitatis consuetudine, nihil amplius expetebant, nisi ut ab ipsis immolatitiis idolorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine temperarent: atque ista libertas, quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est, etiam illius Ecclesiae perfectionem, quae Jerosolymis consistebat, paulatim contaminari coepisset, et crescente quotidie vel indigenarum numero, vel advenarum, primae illius fidei refrigesceret fervor; non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, verum etiam illi qui erant Ecclesiae principes, ab ipsa districtione laxati sunt; nonnulli aestimantes id quod videbant gentibus 107.0435D| prae infirmitate concessum, sibi etiam licitum, nihil se detrimenti perpeti crediderunt, si cum substantiis ac facultatibus suis fidem Christi confessionemque sequerentur. Hi autem quibus apostolicus adhuc inerat fervor, memores illius pristinae perfectionis, discedentes a civitatibus suis, illorumque consortio, qui sibi vel Ecclesiae Dei remissioris vitae negligentiam esse credebant, multoties suburbanum ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant instituta, privatim ac peculiariter exercere coeperunt. Atque ita coadolevit ista, quam diximus, discipulorum, qui se ab eorum contagio sequestraverunt, disciplina, qui paulatim, tempore procedente, 107.0436A| segregati a credentium turbis, adeo quod a conjugiis abstinerent, et a parentum se consortio mundique istius conversatione secernerent, monachi sive monozantes, hoc est, singulares, a solitariae vitae districtione nominati sunt. Unde consequens fuit ut ex communione consortii coenobitae, cellaeque ac diversoria eorum coenobia vocarentur. Istud ergo solum fuit antiquissimum monachorum genus, quod non modo tempore, sed etiam primum est, quodque per annos plurimos solum usque ad abbatis Pauli vel Antonii duravit aetatem: cujus etiam nunc adhuc in districtis coenobiis cernimus residere vestigia. De hoc priscorum numero, et, ut ita dixerim, fecundissima radice, sanctorum etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt: cujus professionis 107.0436B| principes hos, quos paulo ante memoravimus, sanctum scilicet Paulum vel Antonium, novimus exstitisse, qui non quidem pusillanimitatis causa nec impatientiae morbo, sed desiderio sublimioris profectus contemplationisque divinae, solitudinis secreta sectati sunt, licet eorum prior, necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis affinium suorum devitat insidias, eremum penetrasse dicatur. Ita ergo processit ex illa, quam diximus, disciplina aliud perfectionis genus, cujus sectatores anachoretae, id est, secessores, merito nuncupantur: eo quod nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli calcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu de omnibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare 107.0436C| non timeant, ad imitationem sancti Joannis Baptistae, qui in eremo tota aetate permansit; Eliae quoque ac Elisei, atque illorum de quibus apostoli ita meminerunt: « Circuierunt in melotis, et in pellibus caprinis, angustiati, afflicti, egentes, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et montibus et speluncis, et in cavernis terrae. » De quibus etiam figuraliter Dominus ad Job: « Quis autem est, qui dimisit onagrum liberum, et vincula ejus resolvit? posuit habitaculum ejus desertum, et tabernacula ejus salsuginem, irridens multitudinem civitatis, et querelam exactoris non exaudiens. Consideravit montes pascuae suae, et post omne viride quaerit. » In psalmis quoque scriptum est: « Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. » 107.0436D| Et post pauca: « Erraverunt in solitudine, in siccitate, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes, et anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. » Quos etiam Jeremias ita describit, dicens: « Beatus, qui tulit jugum a juventute sua; sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. » Quique id Psalmistae affectu et opere conficiunt: « Similis factus sum pellicano solitudinis, vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. » Igitur qui despiciendam monasticam disciplinam arbitrantur, primum oportet ut attendant quae sit virtus hujus normae atque conversationis; et si perspexerint legibus Dei 107.0437A| eam esse concordem, desinant eam odiis insectari, desistant ore blasphemo lacerare, quia non erit impunitus qui donis Dei per invidiam perfidus exstat inimicus. Unde Dominus per prophetam: « Vae vobis, qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. » Monachi enim propositum est ut abrenuntiet saeculo et voluptatibus, continentiae ac quieti, obedientiae atque humilitati operam det, tribulationesque atque angustias praesentis vitae patienter sufferat, et praemium coelestis gratiae super omnia expetat. Unde consideremus si haec ex divinis comprobentur testimoniis. Nam Salvator in Evangelio ait: « Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse 107.0437B| discipulus. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. » Et item: « Qui vult, » inquit, « venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. » Hinc et diviti de salute sua sollicite quaerenti ipsa Veritas respondit, dicens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. » Hinc et ad apostolos ait: « Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his 107.0437C| omnibus indigetis. Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae ventura sunt, et stare ante Filium hominis. Amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. » Sequenti ergo opera danda Isaias ostendit dicens: « Erit opus justitiae, pax et cultus justitiae, silentium et securitas usque in sempiternum. » Item per Jeremiam dicitur: « Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini: bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se; ponet in pulvere 107.0437D| os suum, si forte sit spes, dabit percutienti maxillam, saturabitur opprobriis, quia non repellet in sempiternum Dominus. Qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit. » Hinc et Paulus ad Thessalonicenses ait: « Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis et operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini, sicut praecepimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, nullius aliquid desideretis. » De humilitate autem, et mansuetudine atque obedientia ipse Salvator in Evangelio nos instruit dicens: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Omnis ergo qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Beati pauperes 107.0438A| spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. » Et iterum: « Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed ejus, qui misit me, Patris. » Hinc et Apostolus ait: « Christus factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, » etc. Nam et in libro Regum Samuel ad Saul regem peccantem ait: « Nunquid vult Dominus holocaustum, aut victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. » De tribulationis autem tolerantia et patientia ipsa Veritas ait discipulis: « In mundo pressuram habebitis, sed confidite, 107.0438B| quia ego vici mundum. In patientia vestra possidebitis animas vestras. » Et quia monachi opus est oratio et jejunium, commendat hoc atque approbat idem Mediator Dei hominumque, cum suggillanti apostolos de daemoniaco ab eis non sanato respondit, dicens: « Hoc genus a nullo potest exire, nisi per orationem et jejunium. » Ecce monachorum ordinem ac vitam, cum ipse Dominus suis sententiis ac prophetarum atque apostolorum suorum scriptis comprobet, quis est qui eam reprehendere audeat, nisi qui insanus ore et corde est, et ob hoc legibus Dei contrarius? Non est ergo leve crimen, atque minusculum peccatum, velle mendacem facere Veritatem, et Dominum iniquum fingere, cum hoc quod ipse laudat iste nititur improbare. Sed si iste adversarius 107.0438C| noster adhuc perstiterit in nequitia semel concepta, et dixerit sine monachi voto homines posse salvari: non hoc negamus, sed perfectionis tramiti detrahere non audemus.
Haec ergo, prout potuimus, ex multis pauca libavimus; sed si nostra scripta fastidio ducit, audiat quid beatus Hieronymus, in libro quem scripsit adversus Vigilantium, monachos simili blasphemia lacerantem, senserit. « Quod autem asseris, inquit, melius facere eos qui utantur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividant, quam illos qui, possessionibus venundatis, semel omnia largiuntur: non a me eis, sed a Domino respondebitur: « Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. » Ad 107.0438D| eum loquitur qui vult esse perfectus: qui cum apostolis patrem, naviculam, et rete dimittit. Iste, quem tu laudas, secundus, vel tertius gradus est, quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Nec astu tuo ac studio monachi deterrendi sunt, arte linguae vipereae et morsu saevissimo; de quibus argumentaris et dicis: Si omnes se recluserint, et fuerint in solitudine, quis celebrabit ecclesias, quis saeculares homines lucrifaciet, quis peccatores ad virtutes poterit coarctare? hoc enim modo, si omnes tecum fatui sunt, sapiens esse quis poterit? Et virginitas non est approbanda: si omnes virgines fuerint, nuptae non erunt, interibit humanum genus, infantes in cunis non vagient, obstetrices 107.0439A| absque mercedibus mendicabunt: et validissimo frigore solus atque contractus Dormitantius vigilabit in lecto. Clara est virtus, nec a pluribus appetitur, atque utinam omnes hoc essent quod pauci sunt, de quibus dicitur: « Multi vocati, pauci autem electi; » vacui essent carceres. Monachus autem non doctoris hujus, sed plangentis officium, qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum; qui sciens imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere, ne impingat et corruat ut frangatur. Unde et mulierum, maximeque adolescentularum, vitat aspectum, et in tantum castigator sui est, ut etiam quae tuta sunt pertimescat. Cur, inquies, pergis ad eremum? Videlicet ut te non audiam, non videam, ut 107.0439B| tuo furore non movear, ut tua bella non patiar, ne me capiat oculus meretricis, ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. Respondebis: Hoc non est pugnare, sed fugere; sta in acie: adversario armatus obsiste, ut postquam viceris, coroneris. Fateor imbecillitatem meam: nolo spe pugnam victoriae, ne perdam aliam victoriam; si fugero, gladium 107.0440A| devitavi; si autem stetero, aut vincendum mihi est, aut cadendum. Quid autem necesse certa dimittere, et incerta sectari? aut scuto, aut pedibus meis vitanda est. Tu qui pugnas, et superari potes et vincere. Ego cum fugio, non vincor in eo quod fugio, sed ideo fugio ne vincar. Nulla securitas est serpente vicino dormire. Potest fieri ut me non mordeat, tamen potest fieri ut aliquando mordeat. »
Sunt praeterea et alii sancti Patres orthodoxi, quorum super hac re par sensus et similis sententia est, affirmantium normam regularis disciplinae Deo auctore per apostolicam doctrinam institutam atque fundatam esse. Sed quia libri mensuram excederet, si eorum plurima dicta in hoc opusculum velim coacervare, sufficiant haec sobrio lectori quae dicta sunt. 107.0440B| Caeterum, qui plura ac majora quaesierit, et nostra scripta fastidio duxerit, legat catholicorum doctorum multiplicia volumina, et, ut credo, a nostro praesenti hoc opusculo eorum sensum non discrepare videbit.
Explicit,