Migne Patrologia Latina Tomus 104
Liber de imaginibus sanctorum (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne
Liber de imaginibus sanctorum (0199B)
Primum praeceptum decalogi est dicente Deo: Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium quae in coelo sunt desuper, et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea, et non coles. Ad quae verba beatus Augustinus brevissime subjungit, dicens (Homil. in Exod. cap. I): « In primo praecepto prohibetur aliqua in figmentis hominum Dei similitudo; non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla ejus imago coli debet, nisi illa quae et hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo. » Haec dicens beatus Augustinus docet nos breviter qualiter et caetera hujusmodi praecepta intelligere debeamus. Nam cum distincte dicatur non faciendam (0199C)similitudinem omnium quae in coelo sunt, aut quae in terra, non de solis similitudinibus alienorum deorum intelligitur dictum, sed et de coelestibus creaturis, aut quae in honore creatoris humanus sensus potuit excogitare. Propter quod et aperte Moyses loquitur ad populum, dicens: Locutus est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. Et post pauca: Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis; ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae, (0200B)similitudinem omnium jumentorum quae sunt super terram, vel avium sub coele volantium, atque reptilium quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis; ne forte oculis elevatis ad coelum, videas solem et omnia astra coeli, et errore deceptus adores ea et colas. In quibus verbis summopere notandum est, quia si opera manuum Dei non sunt adoranda et colenda, nec in honore Dei quanto magis opera manuum hominum non sunt adoranda et colenda, nec in honore eorum quorum similitudines esse dicuntur.
II. Ex libro sancti Augustini de Civitate Dei X (cap. 1) quibus modis cultus dicatur: Videndum ac disserendum est, quantum Deus donat, immortales ac beati in coelestibus sedibus, dominationibus, principatibus, (0200C)potestatibus constituti, quos isti deos, et ex quibus quosdam vel bonos daemones, vel nobiscum angelos nominant, quomodo credendi sint velle a nobis religionem pietatemque servari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi, an tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, vel aliqua nostra, seu nos ipsos religionis ritibus consecremus. Hic est enim divinitati, vel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus; propter quem uno verbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid velim dicere. Latriam (0201A)quippe nostri, ubicunque sacrarum Scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem. Sed ea servitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit Apostolus servos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet. Latria vero secundum consuetudinem qua locuti sunt qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut pene semper, ea dicitur servitus, quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi videtur. Dicimur enim etiam colere homines, quos honorifica vel recordatione vel praesentia frequentamus. Nec solum ea quibus nos religiosa humilitate subjicimus, sed quaedam etiam quae subjecta sunt nobis perhibentur coli. Nam ex hoc verbo et agricolae (0201B)et coloni et incolae vocantur. Et ipsos deos non ob aliud appellant coelicolas, nisi quod coelum colant; non utique venerando, sed inhabitando, tanquam coeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni, qui conditionem debent genitali solo propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor (Virg. Aen. I, 16): Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni. Ab incolendo colonos vocavit, non ab agricultura. Hinc et civitates a majoribus civitatibus velut populorum examinibus conditae, coloniae nuncupantur. At per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo, propria quadam notione verbi hujus omnino verissimum est. Sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo (0201C)Latine uno verbo significari cultus Deo debitus non potest. Nam et ipsa religio, quamvis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare videatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam quae Graece θρησκεία dicitur), tamen quia Latina loquendi consuetudine non solum imperitorum, verum etiam doctissimorum et cognationibus humanis, atque affinitatibus, et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo vocabulo vitatur ambiguum, cum de cultu deitatis vertitur quaestio, ut fidenter dicere valeamus religionem non esse nisi cultum Dei: « quoniam videtur hoc verbum a significanda observantia propinquitatis humanae insolenter auferri. Pietas quoque proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci εὐσέβειαν vocant. Haec tamen et erga (0201D)parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur. Quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus, eaque sibi vel pro sacrificiis vel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius: quem sane Graeci nullo suo sermonis usu εὐσεβεῖν vocant, quamvis εὐσέβειαν pro misericordia illorum etiam vulgus usurpet. Unde in quibusdam Scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non εὐσέβειαν, quod ex bono cultu, sed θεοσέβειαν, quod ex Dei cultu compositum resonat, dicere maluerunt. Utrumlibet autem horum nos uno verbo enuntiare non possumus. Quae itaque λατρεία Graece nuncupatur, (0202A)et Latine interpretatur servitus, sed ea qua colimus Deum: vel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; vel quam illi θεοσέβειαν, nos vero non uno verbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus qui verus est Deus, facitque suos cultores deos. Quicunque igitur sunt in coelestibus habitationibus immortales et beati, si nos non amant, nec beatos esse nos volunt, colendi utique non sunt; si autem amant et beatos esse volunt, profecto inde volunt, unde et ipsi sunt. » In eodem libro post pauca (Cap. 4): « Huic nos servitutem, quae latria Graece dicitur, sive in quibusque sacramentis, sive in nobis ipsis debemus. Hujus (0202B)enim templum simul omnes, et singuli templa sumus: quia et omnium concordiam, et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus, quam in singulis major: quoniam nec mole distenditur, nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum est, ejus est altare cor nostrum; ejus unigenito eum sacerdote placamus; ei cruentas victimas caedimus, quando usque ad sanguinem pro ejus veritate certamus; eum suavissimo adolemus incensu, cum in ejus conspectu pio sanctoque amore flagramus. Ei dona ejus in nobis, nosque ipsos vovemus et reddimus; ei beneficiorum ejus solemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacram usque memoriam, ne volumine temporum ingrata subrepat oblivio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne fervidae charitatis. Ad (0202C)hunc videndum, sicut videri poterit, eique cohaerendum, ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur, et ejus nomine consecramur. Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis appetitionis est finis. Hunc eligentes vel potius religentes, amiseramus enim negligentes; hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perveniendo quiescamus; ideo beati, quia illo fine perfecti. »
III. Quod inter Deum et homines nullus sit alius mediator quaerendus, nisi ille qui Deus et homo est, ex lib. IX sancti Augustini in opere superius memorato (Cap. 15): « Multitudo quae beata est, unius Dei participatione fit beata. Cujus participationis privatione misera multitudo malorum angelorum, (0202D)quae se opponit potius ad impedimentum quam interponit ad beatitudinis adjutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodammodo, ne possit ad illud unum beatificum perveniri, ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso cujus participatione simus beati, hoc est, Verbo Dei, non facto, sed per quod facta sunt omnia. Nec tamen ob hoc mediator est, quia Verbum; (maxime quippe immortale et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miseris), sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum, verum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores per quos arbitremur nobis perventionis gradus esse moliendos (0203A)quia beatus et pacificus Deus, factus particeps humanitatis nostrae, compendium praebuit participandae divinitatis suae. Neque enim nos a mortalitate et miseria liberans, ad angelos immortales beatosque ita perducit ut eorum participatione etiam nos immortales et beati simus, sed ad illam Trinitatem, cujus et angeli participatione beati sunt. Ideo quando in forma servi, ut mediator esset, infra angelos esse voluit, in forma Dei super angelos mansit: idem in inferioribus via vitae, qui in superioribus vita. »
IV. Ex libro X ejusdem operis, ubi evidentissime exemplo Domini Jesu Christi docet beatus Augustinus nulli creaturae sacrificandum, ita docens (Capp. 19, 20): « Qui autem putant haec visibilia sacrificia (0203B)diis aliis congruere, summo vero Deo tanquam invisibili invisibilia et majora majori, meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae voluntatis officia, profecto nesciunt haec ita signa esse illorum, sicut verba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus significantes voces, cui res ipsas in corde quas significamus offerimus; ita sacrificantes non alteri visibile sacrificium offerendum esse noverimus quam illi, cujus in cordibus nostris invisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. Tunc nobis favent, nobisque congaudent, atque ad hoc ipsum nos pro suis viribus adjuvant angeli quique virtutesque superiores, et ipsa bonitate ac pietate potentiores. Si autem illis haec exhibere voluerimus, non libenter accipiunt; et cum ad homines (0203C)ita mittuntur ut eorum praesentia sentiatur, apertissime vetant. Sunt de his exempla in litteris sanctis. Putaverunt quidam deferendum angelis honorem, vel adorando, vel sacrificando, qui debetur Deo; et eorum sunt admonitione prohibiti, jussique sunt hoc ei deferre, cui uni fas esse noverunt. Imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei. Nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis, putati sunt Dii, eisque Lycaonii victimas immolare voluerunt: quod a se humili pietate removentes, eis in quem crederent annuntiaverunt Deum. Nec ob aliud fallaces illi superbe sibi hoc exigunt, nisi quia vero Deo deberi sciunt. Non enim revera (ut ait Porphyrius, et nonnulli putant) cadaverinis nidoribus, sed divinis honoribus (0203D)gaudent. Copiam vero nidorum magnam habent undique, et si amplius vellent, ipsi sibi poterant exhibere. Qui ergo divinitatem sibi arrogant spiritus, non cujuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subjectoque dominentur, intercludentes iter ad Deum verum, ne sit homo illius sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter illum. Unde verus ille mediator, in quantum formam servi accipiens, mediator effectus est Dei et hominum homo Christus Jesus, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus est Deus, tamen in forma servi sacrificium maluit esse quam sumere, ne vel hac occasione quisquam existimaret cuilibet sacrificandum esse creaturae. »(0204A)
V. Item ex libro praefati operis X quod nulla creatura colens Deum velit pro illo coli cui et ipsa subdita est (Cap. 4): « Quaecunque igitur immortalis potestas quantalibet virtute praedita, si nos diligit sicut seipsam, ei vult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia privatur Deo. Illi enim potius divinae sententiae suffragatur, et dilectionis viribus favet, qua scriptum est. Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. Nam, ut alia nunc taceam quae pertinent ad religionis obsequium quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi, nisi Deo. Multa denique de cultu divino usurpata sunt, quae honoribus deferuntur humanis, sive humilitate nimia, sive adulatione pestifera; ita (0204B)tamen ut quibus ea deferuntur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et venerandi; si autem multum eis additur, et adorandi. Quis vero sacrificandum censuit, nisi ei quem aut scivit Deum, aut putavit, aut finxit? »
VI. Ex libro sancti Augustini de vera Religione, apud quos potissimum Deus verus quaerendus sit (Cap. 15): « Prius ergo sequendi sunt, inquit, qui unum summum solum verum Deum et solum colendum esse dicunt. Si apud hos veritas non eluxerit, tum demum migrandum est. Sicut enim in ipsa rerum natura major est auctoritas unius ad unum omnia redigentis, nec in genere humano multitudinis ulla potentia est nisi consentientis; ita in religione qui ad unum vocant, eorum major et fide dignior (0204C)esse debet auctoritas. »
VII. Ex homilia XXV sancti Gregorii papae super Evangelia, qualiter etiam apud sanctos Deus quaerendus sit: « Quaerentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem; quia sancti Patres, qui Ecclesiae statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo vel scripto nos doceant: quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus. Quia Redemptor noster, etsi humilitate homo inter homines, divinitate tamen supra homines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur: quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est, supra homines consideramus. » His inde sententia Cantici Canticorum (ubi ex persona (0204D)sanctae Ecclesiae dicitur: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem dilexit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea:) ex praedicta homilia breviter adnotatis, nunc videamus quid idem Pater in libro XVIII explanationis in Job de eisdem verbis dicat. Ait ergo (Cap. 33): « Cum redemptorem suum Ecclesia quaereret, in ipsis antiquis praedicatoribus spem figere noluit, quae dicit: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Illum quippe invenire non posset, si istos transire noluisset. » Consona huic intellectui beatus Augustinus in homilia prima Evangelii secundum Joannem loquitur dicens (Tract. I): « De ipsis montibus est Joannes; (0205A)de quibus paulo ante cantavimus, licentes: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. Ergo, fratres charissimi, si vultis intelligere, levate oculos ad istum montem, id est, erigite vos ad evangelistam, erigite vos ad ejus sensum. Sed quia montes isti pacem suscipiunt, non potest autem esse in pace qui spem ponit in homine; nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem vestram esse collocandam, et sic dicite: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: ut statim subjungatis: Auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram. Ergo levemus oculos in montes, unde veniet auxilium nobis. Et tamen non ipsi montes sunt, in quibus spes nostra ponenda est. Accipiunt enim montes quod vobis ministrent. (0205B)Unde et montes accipiunt ubi spes ponenda est, cum oculos nostros levamus ad Scripturas, quia per homines ministratae sunt Scripturae. Levavimus oculos nostros ad montes unde auxilium veniet. Sed tamen quia ipsi homines qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant; (sed ille erat lumen illorum qui illuminat hominem omnem venientem in hunc mundum; et mons erat ille Joannes Baptista, qui dixit, Non sum ego Christus, ne quisquam in monte spem ponens, caderet ab illo qui montes illustrat. Et ipse confessus, ait: Quoniam de plenitudine ejus omnes accepimus.) ita debes dicere: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Ne auxilium quod tibi venit, montibus imputes, sed sequaris et dicas: Auxilium meum a Domino qui fecit coelum et (0205C)terram. Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando erexistis cor ad Scripturas, cum sonaret Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et caetera. Quae lecta sunt ut intelligatis vos levasse oculos in montes. Nisi enim ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non inveniretis. Ergo ex montibus venit vobis auxilium, ut haec vel audiretis: si nondum potestis intelligere quod audistis, invocate auxilium a Domino qui fecit coelum et terram, quia montes sic potuerunt loqui, ut non possint ipsi illuminare, quia et ipsi illuminati sunt audiendo. Inde qui haec dixit accepit, Joannes ille, fratres, qui discumbebat super pectus Domini, et de pectore Domini bibebat quod nobis propinaret. Sed propinavit verba. Intellectum (0205D)autem inde debes capere, unde et ipse biberat, qui tibi propinavit. » Istis etiam paria hic idem doctor in praedicti operis homilia duodecima loquitur, cum verba Joannis Baptistae tractaret, qui ad discipulos suos Joannes respondit, dicens: « Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Ego non sum Christus. Tanquam dicens: Quid vos fallitis? Vos ipsi mihi quomodo proposuistis istam quaestionem? Quid mihi dixistis? Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui testimonium perhibuisti? Nostis ergo quale testimonium illi perhibui modo? Dicturus sum non esse illum quem dixi esse ego, qui aliquid accepi de coelo, ut aliquid essem. Inanem (0206A)me vultis esse, ut loquar contra veritatem. Non potest bomo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Ego non sum Christus. Non es tu Christus! Sed quid si major illo, quia tu illum baptizasti? Missus sum. Ego praeco sum, ille judex est. Et audi testimonium multo vehementius, multo expressius. Videte quid nobiscum agitur. Videte quid amare debeamus. Videte quia aliquem hominem amare prae Christo, adulterium est. Quare hoc dico, attendamus vocem Joannis. Poterat in illo errari; poterat ipse putari qui non erat: respuit a se falsum honorem, ut teneat solidam veritatem. Videte quid dicat Christum, quid se; Qui habet sponsam, sponsus est. Casti estote, sponsum amate. Quid (0206B)autem tu es? Quid nobis dicis? Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. » Et post pauca: « Vide, inquit, stantem in solido: Non sum dignus corrigiam calciamenti ejus solvere. Bene te humilias, merito stas, merito non cadis, merito audis, et gaudio gaudes propter vocem sponsi. Sic et Apostolus amicus sponsi zelat, et ipse non sibi, sed sponso. Audiat vocem zelantis zelo Dei. Vos zelo dixit, non meo, non mihi, sed zelo Dei. Unde? Quomodo? Quem zelas, cui zelas? Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Quid ergo times? Quare zelas? Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate, quae est in Christo. Omnis Ecclesia, (0206C)virgo appellata est. Diversa esse membra Ecclesiae, diversis pollere donis videtis atque gaudetis. Alii conjugati, aliae conjugatae; alti viduati, uxores ultra non quaerunt; aliae viduatae, maritos ultra non quaerunt; alii integritatem ab ineunte aetate conservant; aliae virginitatem suam Deo voverunt. Diversa sunt munera; sed omnes isti, una virgo est. Ubi ista virginitas? Non enim in corpore. In corpore paucarum feminarum. Etsi dici virginitas in viris potest, paucorum sanctitas. Integritas etiam corporis est in Ecclesia, et honorabilius membrum est. Alia autem sunt membra in corpore: sed omnia in mente servant virginitatem. Quae est virginitas mentis? Integra fides, solida spes, sincera charitas. Hanc virginitatem timebat ille qui zelabat sponso a serpente (0206D)corrumpi. Sicut enim membrum corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. »
VIII. Ex libro de Civitate Dei IX (Cap. 23) sancti Augustini: Quod licet sancti angeli atque homines nuncupentur dii, nequaquam tamen possint iidem sancti angeli appellari dii deorum, id est, hominum sanctorum. Ex qua consideratione colligitur, quia si angeli sancti non possunt dici dii hominum, multo minus homines. Ait itaque idem doctor: « Verumtamen cum a nobis quaeritur, si homines dicti sunt dii, quod in populo dii sunt, quem per angelos vel per homines alloquitur Deus; quanto magis immortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur beatitudine, (0207A)ad quam Deum colendo cupiunt homines pervenire; quid respondebimus, nisi non frustra in Scripturis sanctis expressius homines nuncupatos deos, quam illos immortales et beatos, quibus nos aequales futuros in resurrectione promittitur; ne scilicet propter illorum excellentiam aliquem eorum nobis constituere Deum infidelis auderet infirmitas. Quod in homine facile est evitare. Et evidentius dici debuerunt homines dii in populo Dei, ut certi ac fidentes fierent eum esse Deum suum, qui dictus est Deus deorum. Quia etsi appellantur dii immortales illi, et beati, qui in coelis sunt, non tamen dicti sunt dii deorum, id est, dii hominum in populo Dei constitutorum, quibus dictum est: Ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. Hinc est quod ait Apostolus: Etsi (0207B)sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra, (sicuti sunt dii multi, et domini multi) nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. »
IX. His ita se habentibus, est modus divinae, sive evangelicae, vel etiam humanae gloriae; sicut Alchimus Avitus episcopus Viennensis in Dialogo, ubi cum Gundobado rege loquitur, dicit: « Illud tamen quod ab aequalitate coelestis gloriae Patrem et Filium, perinde ut creaturam angelicam secludentes, quamdam mihi invidiam illicite supernis virtutibus delati honoris obtenditis, dicentes: Ergo et angelis, atque archangelis, et quaecunque in excelsis sunt, gloriam ferre debemus; licet minime pertineat ad causam, (0207C)etiam ad praesens non omnino sic renuo, quasi creaturae sublimi atque praestanti gloriam ferre timeamus. Est quippe divinae, est angelicae, est etiam humanae gloriae modus, quem in multis Scripturarum locis inveniamus et sanctorum meritis et apicibus regum sine vitio assentationis ascribi. Quae enim inter homines prima gloria, gloria haec est omnibus sanctis ejus; et in Evangelio Dominus dicit, quod nec Salomon in omni gloria sua sic vestitus est, sicut lilii flosculus specie naturali. »
X. Audiamus nunc his paria beatum Hieronymum praedicantem. Dicit enim in epistola quam pro schismate Vigilantii ad Riparium presbyterum transmisit: « Nos autem, non dico martyrum reliquias, sed nec solem quidem et lunam, et angelos, et archangelos, (0207D)non seraphim, non cherubim, et omne nomen quod nominatur in praesenti saeculo, et in futuro, colimus et veneramur; ne serviamus creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Honoramus autem reliquias martyrum, ut eum cujus sunt martyres adoremus. Honoramus vos, ut honores servorum redundent ad Dominum, qui ait: Qui vos suscipit, me suscipit. »
XI. Consonat huic beatus Augustinus in libro primo (0208A)de Civitate Dei (Cap. 13), ita loquens: « Nec contemnenda et abjicienda corpora defunctorum justorum, quibus tanquam organis et vasis ad omnia bona opera sanctus usus est Spiritus. Si enim paterna vestis et annulus, ac si quid hujusmodi, tanto charius est posteris, quanto erga parentes major affectus; nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque conjunctius quam quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornamentum vel adjutorium quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum justorum funera officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae, et sepultura provisa; ipsique cum viverent, de sepeliendis vel etiam transferendis suis corporibus, filiis (0208B)mandaverunt. Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus, religiosae mulieris bonum opus praedicat, praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum supra membra ejus effuderit, atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in Evangelio, qui corpus ejus de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verumtamen istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaveribus sensus; sed ad Dei providentiam, cui etiam talia pietatis officia placent, corpora quoque mortuorum pertinere significant, propter fidem resurrectionis astruendam. » Item Augustinus in libro octavo ejusdem operis (Cap. 27): « Nec tamen martyribus templa, sacerdotia, (0208C)sacra et sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum tanquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio, falsis fictisque convictis. Quod etiamsi qui antea sentiebant, timendo reprimebant. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare, etiam super sanctum corpus martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere in precibus: Offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule, vel Cypriane? cum apud eorum memorias offeratur Deo, qui eos et homines et martyres fecit, et sanctis suis angelis coelesti honore sociavit; ut ea celebritate et Deo vero illorum victoriis gratias agamus, et nos (0208D)ad imitationem talium coronarum atque palmarum, eodem invocato in auxilium, ex illorum memoriae renovatione adhortemur. Quaecunque igitur adhibentur religiosorum obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tanquam deorum. Quicunque etiam epulas suas eo deferunt; quod quidem a Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est consuetudo: tamen quicunque id faciunt, (0209A)quas cum apposuerint orant et auferunt ut vescantur, vel ex eis etiam indigentibus largiantur, sanctificari ibi eas volunt per merita martyrum in nomine Domini martyrum. Non autem esse ista sacrificia martyrum novit, qui novit unum, quod etiam illic offertur sacrificium Christianorum. Nos itaque martyres nostros, nec divinis honoribus, nec humanis criminibus colimus, sicut colunt pagani deos suos; nec sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra convertimus. »
Dicit etiam in libro quem de sex dierum opere scripsit (Quaest. in Gen. lib. I, cap. 84), quod statuit lapidem Jacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit. Non enim vel tunc vel (0209B)postea frequentavit lapidem adorando, aut ei sacrificando; sed signum fuit in prophetia evidentissime constitutum, quae pertinent ad unctionem. Unde Christi nomen a chrismate est. Non solum enim lapidi sacrificandum non est, sed nec ulli corporali incorporalive creaturae, nec in alicujus honorem praeter solius vivi Dei templum construendum. Quod cum in aliis, tum in disputatione quam cum Maximo Manichaeo incomminus habuit, probat beatus Augustinus his verbis: « Si Deus Spiritus sanctus non esset, templum utique nos ipsos non haberet. Scriptum est quippe in Apostolo: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Et iterum: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? Nonne si templum (0209C)alicui sancto angelo excellentissimo de lignis et lapidibus faceremus, anathematizaremur a veritate Christi, et ad Ecclesia Dei, quoniam creaturae exhiberemus eam servitutem, quae uni tantum debetur Deo? »
XII. Deus igitur solus est, sicut jam superius multoties ostendimus, in quo spem nostrae beatitudinis collocare debemus, sicut idem Pater in libro de Doctrina Christiana primo his verbis insinuat, dicens (Lib. I, cap. 32, 33): « Cujus nos miseremur, et cui consulimus, ad ejus quidem utilitatem id facimus, eamque intuemur. Sed nescio quomodo etiam nostra sit consequens, cum eam misericordiam quam impendimus egenti sine mercede non relinquit Deus. Haec autem merces summa est, ut (0209D)ipso perfruamur, et omnes qui eo fruimur, nobis etiam invicem in ipso perfruamur. Nam si in nobis id facimus, remanemus in via, et spem beatitudinis nostrae in homine aut in angelo collocamus: quod et homo superbus et angelus superbus arrogant sibi, atque in se aliorum spem gaudent constitui. Sanctus autem homo et sanctus angelus etiam fessos nos atque in se quiescere et remanere cupientes reficiunt potius, aut eo sumptu quem propter nos, (0210A)aut illo etiam quem propter se acceperunt, acceperunt tamen, atque ita refectos in illum ire compellunt, quo fruentes pariter beati simus. Nam et Apostolus exclamat: Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? Aut in nomine Pauli baptizati estis? Et: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Et angelus hominem se adorantem monet, ut illum potius adoret, sub quo ei Domino etiam ipse conservus est. Cum autem homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris. Illo enim frueris quo efficieris beatus; et ad eum te pervenisse laetaberis, in quo spem ponis ut venias. Inde ad Philemonem Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino. Quod si non addidisset, in Domino, et te fruar tantum dixisset, in eo (0210B)constituisset spem beatitudinis suae. » XIII. Quod autem sola rationalis creatura possit effici beata, et hoc ipsum bonum non habeat nisi a Deo, idem doctor testatur in libro de Civitate Dei XII (Cap. 1), ita loquens: « Non est creaturae rationalis vel intellectualis bonum, quo beata sit, nisi Deus. Itaque quamvis non omnis beata possit esse creatura (neque enim hoc munus adipiscuntur aut capiunt ferae, ligna, saxa, et si quid ejusmodi est), ea tamen quae potest, non ex se ipsa potest, quia ex nihilo creata est, sed ex illo, a quo creata est. Hoc enim adepto beata est, quo amisso, misera est. Ille vero qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo miser non potest esse, quia non se potest amittere. Dicimus itaque immutabile bonum non (0210C)esse, nisi unum verum beatum Deum: ea vero quae fecit, bona quidem esse quod ab illo, verumtamen mutabilia, quod non de illo, sed de nihilo facta sunt. Quanquam ergo summa non sint quibus est Deus majus bonum; magna sunt tamen ea mutabilia bona quae adhaerere possunt, ut beata sint, immutabili bono, quod usque adeo bonum eorum est, ut sine illo misera esse necesse sit. » Ex libro de vera Religione (Cap. 55): « Non sit ergo nobis religio cultus corporum aethereorum atque coelestium, sed ejus cujus contemplatione beati sunt. Neque enim et nos videndo angelum beati sumus, sed videndo veritatem, qua etiam ipsos diligimus angelos, et eis congratulamur. Nec invidemus quod eo paratiores et nullis molestiis interpedientibus (0210D)perfruuntur: sed magis eos diligimus, quoniam et nos tale aliquid sperare a communi Domino jussi sumus. Quare honoramus eos charitate, non servitute. Nec eis templa constituimus. Nolunt enim se sic honorari a nobis, quia nos ipsos, cum boni sumus, templa summi Dei esse noverunt. »
Nam et cum exaudiunt angeli, Deus exaudit tanquam in vero nec manufacto templo suo, sicut in omnibus sanctis suis, ejusque temporaliter fiunt (0211A)jussa aeterna sine lege conspecta. Nec movere debet, quod cum sit invisibilis, saepe visibiliter patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus qui auditur, sententia in silentio intelligentiae constituta, non est hoc quod ipsa, ita et species qua visus est Deus in natura invisibili constitutus, non erat quod ipse. Verumtamen ipse in eadem specie corporali videtur; sicut illa sententia ipsa in sono vocis auditur; nec illi ignorabant invisibilem Deum in specie corporali, quod ipse non erat, se videre. Nam et loquebatur cum loquente Moyses, et ei tamen dicebat: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum scienter, ut videam te.
XIV. Item Augustinus in libro quinto (Cap. 1) de Trinitate dicit: « Ea quae de natura incommutabili (0211B)et invisibili, summoque vivente, et sibi sufficiente, dicuntur non esse consuetudine visibilium, atque mutabilium, et mortalium, vel egenarum rerum metienda, sed etiam in his, inquit, etiam quae nostris corporalibus adjacent sensibus, vel quod nos ipsi in interiore homine sumus, scientia comprehendere laboremus, nec sufficiamus, non tamen impudenter in illa quae supra sunt divina et ineffabilia pietas fidelis ardescit, non quam suarum virium inflat arrogantia, sed quam gratia ipsius Creatoris et Salvatoris inflammat. Nam quo intellectu homo Deum capit, qui ipsum intellectum suum, quo cum vult capere, nondum capit? Si autem hunc jam capit, attendat diligenter nihil eo esse in sua natura melius, et videat utrum videat ibi ulla lineamenta (0211C)formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam, molis distinctionem, aliquas per locorum intervalla motiones, vel quid ejusmodi. Nihil certe istorum invenimus in eo quo in natura nostra nihil melius invenimus, id est, in nostro intellectu, quo sapientiam capimus, quantum capaces sumus. Quod ergo non invenimus in meliore nostro, non debemus in illo quaerere quod longe melius est meliore nostro. Ut sic intelligamus Deum si possumus, quantum possumus, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnimodo invenire (0211D)quid sit, pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de illo sentire quod non sit. » XV. Quantum autem visibilia noceant ad invisibilia capienda, et quantum amor corporearum rerum, etiam bonarum, ad spiritalia contemplanda, ipse Dominus demonstrat, dicens: Ego veritatem dico vobis. Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, (0212A)Paracletus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). In quibus verbis hunc sensum esse saepe nominatus pater Augustinus (docet) (Tract. XCV in Joan. cap. XVI): « Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis. Caro quidem factum Verbum habito in vobis; sed nolo adhuc me carnaliter diligatis, et isto lacte contenti, semper infantes esse cupiatis. Si alimenta tenera, quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis; si carnaliter esurire non destiteritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos? Nunquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde recessit. Quid est ergo, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos? nisi, (0212B)Non potestis capere Spiritum, nisi carnaliter desinatis diligere Christum. Unde ille qui jam ceperat Spiritum: Etsi noveramus Christum, inquit, secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Ipsam quippe carnem Christi, non secundum carnem vocavit, qui Verbum carnem factum spiritaliter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus, dicendo: Si enim non abiero, Paracletus non veniet. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Christo autem descendente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater, et Filius illis adfuit spiritualiter. Ac per hoc, cum ex carnalibus essent spiritales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. »
XVI. Nemo igitur sapientum ignorat, quod homo (0212C)fidelis, ut proficiat ab exterioribus, introrsus trahendus est, non ab interioribus exterius projiciendus, ut deficiat. Transire enim debet de carne ad animam, de corpore ad spiritum, de visibilibus ad invisibilia, de mundo ad Deum. Et iste dicitur profectus, si ad meliora quis transeat, non ad deteriora. Melius vero esse animum, deterius corpus, eminentius spiritum, infimam carnem, novit qui ea quae paulo superius sunt posita sancti Augustini verba legit et intelligit. Multo autem his deteriora esse quae humana et carnalis praesumptio fingit, etiam stulti consentiunt. In quo genere istae quoque inveniuntur, quas sanctas appellant imagines non solum sacrilegi, ex eo quod divinum cultum operibus manuum suarum exhibent; sed et insipientes, sanctitatem eis quae sine anima (0212D)sunt imaginibus tribuendo: nec hoc solum, sed sanctificationem quoque, quam per Verbum Dei fieri testatur Apostolus, eis quae nunquam locuta sunt simulacris dementer concedendo. Denique Gedeon, qui, teste angelo, virorum fortissimus exstitit, et mortuus dicitur in senectute bona, postulavit, ut narrat Scriptura divina, a sociis de praeda inaures (0213A)aureas, et accepit; fecitque ex eis Ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra; fornicatusque est omnis Israel in eo: et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. Licet enim ille hoc in honorem Dei fecerit, tamen quia non in loco quem Dominus elegerat, sed in sua illud voluit ponere civitate, quod utique lex vetuerat, non, ut putavit, elevationem consecuta exinde est domus ejus, sed eversionem. Et ut noverimus non diis alienis illud a Gedeone factum, statim sequitur: Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt cum Baalim. Ubi fornicati sunt in Ephod, nec aversi dicuntur, ut subaudiamus a Deo; nec Baalim, vel Astaroth aut aliquid idolum nominatur: ubi autem cum diis alienis, statim designantur Baalim, quod (0213B)apud Hebraeos pluralis numeri est, quod idola solet significare in Scriptura divina. Sicut etiam cum unum vitulum populus errans fecisset in eremo, dictum est: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
XVII. Non solum vero divinum deferre honorem quibus non licet, sed et ambitiose honorare sanctorum memorias ob captandam gloriam popularem, reprehensibile est. Arguit super his Dominus Pharisaeos in Evangelio, teste beato Hieronymo, his verbis: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum in sanguine prophetarum (Matth. XXIII, 29, 30). Dicit itaque (0213C)praefatus doctor prudentissimo syllogismo, qui arguit eos filios esse homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populo sepulcra aedificant prophetarum, quos majores eorum interfecerunt, et dicunt (In Matth. cap. 23): « Si fuissemus in illo tempore, non fecissemus ea quae fecerunt patres nostri. Hoc autem etiam si sermone non dicant, opere loquuntur, ex eo quod ambitiose et magnifice aedificant memorias occisorum, quos a patribus suis esse jugulatos non negant. »
XVIII. Verum ne quis putet spernendum testimonium singulorum sanctorum, libet non unius hominis, sed unius Ecclesiae hoc loco testimonium inserere, ex quo perspicue pateat quis antiquis fidelibus fuerit in divino honore cultus, vel quis (0213D)amor erga memorias sanctorum. Denique Ecclesia Dei, quae catholicis de passione Polycarpi inter caetera de veneratione sanctorum martyrum ita loquitur (Euseb. lib. IV, cap. 15): « Sed ille aemulus totius boni, et adversarius omnium justorum, postquam vidit quod et per martyrii gloriam et pro vitae egregiae virtutibus coronatus est, et per mortem praemia immortalitatis indeptus, satis agere coepit ut reliquias ejus ad sepulturam nostris desiderantibus non concederet. Instigabatur ergo Niceta Herodis pater, frater autem Dalcae, adire judicem, ut (0214A)peteret ab eo ne humandum concederet corpus; ne forte, inquit, relinquentes illum qui crucifixus est, Christiani hunc dolere incipiant; Judaeis maxime ista machinantibus, qui et nostros in tantis oculis observarunt, ne eum flammis adhuc ardentibus raperent, ignorantes miserrimi quia neque Christum aliquando possumus derelinquere, qui mortem pro totius mundi salute sustinuit, neque alium quemquam colere, quippe qui verum Deum, et qui solus colendus sit, noverimus; martyres vero tanquam discipulos Domini diligamus et veneremur, quasi integre fidem magistro servantes et Domino, quorum nos quoque in fide et perseverantia charitatis optamus esse participes. Ubi autem vidit centurio tam obstinatam Judaeorum contentionem, positum (0214B)in medio ipsum corpus exussit; et ita nos postmodum ambusta ossa, pretiosissimis gemmis chariora, et omni auro probabiliora per ignem facta, collegimus, ac, sicut conveniebat ex more, condidimus. Quo in loco etiam nunc praestante Domino solemnes agimus celebresque conventus; maxime quidem in die passionis ejus. Sed cum eorum memorias, qui prius passi fuerant, celebramus, ideo facimus, ut sequentium animi ad praedecessorum viam exemplis insignibus suscitentur. » Haec de Historiae Ecclesiasticae libro quarto sumpta, ut inter caeteras divinae legis vel sanctorum Patrum auctoritates teneant locum. Cumque omnium una sententia sit, cultum religionis soli Deo deberi, quid superest fidelibus, nisi ut purgatis ab omni (0214C)figmentorum profana servitute animis, totis viribus decertemus, quatenus veraciter illud quod scriptum est, dicere valeamus: Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores, cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. Malorum amatores sunt qui spem in talibus habent, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. Et iterum: Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere. Cum sit enim mortalis, mortuum fingis manibus iniquis. Melior est enim ipse his quos colit: quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam (Sap. XV, 4 seqq.).
XIX. Dicit forsitan aliquis non se putare imagini (0214D)quam adorat aliquid inesse divinum, sed tantummodo pro honore ejus, cujus effigies est, tali eam veneratione donare. Cui facile respondetur, quia si imago quam adorat, Deus non est, nequaquam veneranda est, quasi pro honore sanctorum, qui nequaquam divinos sibi arrogant honores, sicut multis jam supra testimoniis est ostensum. Illud quoque memoria dignum, quod, sicut memoratae historiae undecimus continet liber, destructis apud Alexandriam delubris ac simulacris idolorum, tantus fervor Christianitatis a daemonibus ad Christum (0215A)conversos inflammavit, ut unusquisque crucis Dominicae signum in postibus, in ingressibus, in fenestris, in parietibus, columnisque depingeret. O quam sincera religio! Crucis vexillum ubique pingebatur, non aliqua vultus humani similitudo; Deo scilicet haec mirabiliter, etiam ipsis forsitan nescientibus, disponente. Si enim sanctorum imagines hi qui daemonum cultum reliquerant venerari juberentur, puto quod videretur eis non tam idola reliquisse, quam simulacra mutasse.
XX. Quod autem imagines apostolorum et ipsius Domini ob amorem potius et recordationem, quam ob religionis honorem, aut aliquam venerationem more gentilium, ab antiquis expressae vel conservatae sint, Eusebius Caesariensis in libro septimo (0215B)(Cap. 18) Ecclesiasticae Historiae ostendit, interserens hujusmodi narrationem, cum de his quae apud Caesaream Philippi gesta compererat aliqua perstrinxisset. Ait ergo: « Verum quia urbis hujus fecimus mentionem, justum videtur commemorare etiam illud in ea gestum, quod historia dignum duximus. Mulierem quam sanguinis profluvio laborantem a Salvatore curatam Evangelia tradiderunt, hujus urbis civem constat fuisse; domusque ejus in ea etiam nunc ostenditur. Pro foribus vero domus ipsius basis quaedam in loco editiori collocata monstratur, in qua mulieris ipsius veluti genibus provolutae palmasque suppliciter tendentis imago aere videtur expressa. Astat vero alia aere nihilominus fusa statua, habitu viri, stola compte circumdati, (0215C)et dexteram mulieri porrigentis. Hujus ad pedem statuae, e basi herba quaedam nova specie nascitur; quae cum exorta fuerit, excrescere usque ad stolae illius aerei indumenti fimbriam solet; quam cum summo vertice crescens herba contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos languoresque conquirit; ita ut quaecunque illa fuerit infirmitas corporis, haustu exiguo madefacti salutaris graminis depellatur, nihil omnino virium gerens, si antequam aereae fimbriae summitatem crescendo contigerit, decerpatur. Hanc statuam ad similitudinem vultus Jesu formatam tradebant: quae permansit ad nostra usque tempora, sicut oculis nostris ipsi inspeximus. Et nihil mirum, si hi qui ex gentibus crediderant pro beneficiis quae a Salvatore fuerant consecuti, (0215D)hujusmodi velut munus videbantur offerre; cum videamus etiam nunc et apostolorum Petri vel Pauli et ipsius Salvatoris imagines designari, tabulasque depingi; sed et antiquas ipsorum imagines a quibusdam conservatas nos vidimus. Quod mihi videtur ex gentili consuetudine indifferenter observatum, quod ita soleant honorare quos honore dignos duxerint: insignia etenim veterum reservari ad posterorum memoriam, illorum honoris, horum vero amoris indicium est. Denique et Jacobi cathedra, qui primus in terris episcopus ab ipso Salvatore et ab apostolis in Hierosolymis est electus, quemque fratrem Christi volumina designant, usque in hodiernum inibi conservatur. Ita in ea sedent omnes qui (0216A)usque ad praesens tempus sedis illius sacerdotium sortiuntur. » Hactenus Eusebius.
XXI. Beda quoque, Anglorum gentis homo, et suo tempore divinis litteris non mediocriter imbutus, cum de mari quod in templo Domini a Salomone factum est pertractaret, intulit post haec verba: « Notandum sane quia sunt qui putant lege Dei prohibitum, ne vel hominum vel quorumlibet animalium sive rerum similitudines sculpamus, aut depingamus in Ecclesia, vel alio quolibet loco; eo quod in Decalogo legis dixerit: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. Qui nequaquam hoc putarent, si vel Salomonis opus ad memoriam revocassent, (0216B)quo et in templo intus palmas fecit et cherubim, cum variis caelaturis, et in columnis illius mala granata et retes, in mari quoque aeneo duodecim boves, et sculpturas histriatas, sed et in vasibus laterum, ut in sequentibus legitur, leones cum bobus, palmas, axes et rotas, cum cherubim et vario picturarum genere fecit; vel certe ipsius Moysi opera considerassent, qui, jubente Domino, et cherubim prius in propitiatorio, et postea serpentem fecit aeneum in eremo, cujus intuitu populus a ferarum serpentium veneno salvaretur. Si enim licebat serpentem exaltari aeneum in ligno, quem aspicientes filii Israel viverent; cur non licet exaltationem Domini Salvatoris in cruce, qua mortem vicit, ad memoriam fidelibus depingendo reduci; vel ad (0216C)alia ejus miracula et sanationes, quibus de eodem mortis auctore mirabiliter triumphavit; cum horum aspectus multum saepe compunctionis soleat praestare contuentibus, et eis quoque qui litteras ignorant, quasi vivam Dominicae historiae pandere lectionem? Nam et pictura Graece ζωγραφία, id est viva scriptura vocatur. Si licuit duodecim boves aeneos facere, qui mare superpositum ferentes quatuor mundi plagas terni respicerent; quid prohibet duodecim apostolos pingere, quomodo euntes, omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, viva ut dixerim prae oculis omnium designari scriptura? Si contra legem non fuit in eodem mari sculpturas historiatas in gyro decem cubitorum fieri; quomodo legi contrarium (0216D)putabitur, si historias sanctorum ac martyrum Christi sculpamus sive pingamus in tabulis, qui per custodiam divinae legis ad gloriam meruerunt aeternae retributionis attingere? Verum si diligentius verba legis attendamus, forte patebit non interdictum imagines rerum aut animalium facere, sed haec idololatriae gratia facere omnimodis esse prohibitum. Denique dicturus in monte sancto Dominus: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, praemisit: Non habebis deos alienos coram me. Deinde subjunxit: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. Atque ita conclusit: Non adorabis ea, neque (0217A)coles (Deut. v, 8, 9). Quibus verbis aperte declaratur quod illae similitudines fieri prohibentur ab hominibus, quae in venerationem deorum alienorum facere solent impii, quaeque ad colendum atque adorandum gentilitas errabunda reperit. Caeterum simpliciter haec fieri nulla, ut reor, legis divinae littera vetat. Alioquin et Dominus tentantibus se Pharisaeis de tributo Caesari reddendo, in quo nomen et imaginem Caesaris expressam esse dicebant, nequaquam ita responderet: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Sed potius eorum corrigeret errorem, dicens: Non licet vobis in percussura auri vestri imaginem facere Caesaris, quia talem sculpturam lex divina prohibet. Esset namque locus ut ostenso sibi numismate census hoc (0217B)diceret, si in eo Caesaris imago, cujus idololatriae, et non ad judicium magis regiae potentiae, esset formata. » Haec de praefati viri libello sumpsisse sufficiat.
XXII. Legimus vero in Gestis beati Silvestri papae, Constantinum imperatorem necdum fonte vitae renatum, sanctorum apostolorum Petri et Pauli vultus ostensis a praedicto papa tabulis, in quibus utriusque apostoli effigies antiquitus ad memoriam expressa servabatur, sicut visione nocturna sibi ostensi fuerant, cognovisse et illico adorasse. Sed nunquid hac auctoritate Constantini adorare sancti alicujus imaginem debemus, cum idem imperator magis hoc ex consuetudine idololatriae pestifera fecerit, quam ex consideratione verissimae rationis, (0217C)quam necdum ipse cognoverat? Et ne id praesumptive astruere videamur, beati Ambrosii Mediolanensis episcopi, viri doctrina et sanctitate praecipui, auctoritatem inserimus: qui in revelatione quae ei sanctorum martyrum Gervasii et Protasii fuit ostensa, refert beatum Paulum apostolum, qui illis duobus tacentibus loquebatur, ex recordatione picturae ipsius agnovisse; nec tamen usquam scribit, non dicam picturam illius, sed ne praesentem quidem apostolum, ac secum loquentem, ullatenus adorasse. Quemdam quoque presbyterum beatus Paulinus per epistolam acriter increpat, quoniam poposcerat ut ei suam et uxoris suae picturam transmitteret, ut hos, quos absentes amabat, praesentes eo modo semper haberet. Forojuliensem (0217D)etiam episcopum beatus papa Gregorius arguisse (0218A)legitur, ideo quod imagines apostolorum de sua basilica eraserat ob superstitionem vulgi eas contra regulam fidei adorantis, ac non potius rationabili auctoritate ejusmodi errorem correxit, pictura illaesa ad posterorum memoriam permanente.
XXIII. Beatus vero Augustinus in libro de Civitate Dei X (Cap. 8) dixit inter caetera: « Legimus serpentis morsus mortiferos, ad poenam justissimam peccatorum, in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subveniretur afflicto, et mors morte destructa, velut crucifixae mortis similitudine signaretur: quem sane serpentem, propter facti memoriam reservatum, cum postea populus errans tanquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo serviens, cum (0218B)magna pietatis laude contrivit. » Idem etiam Pater in libro primo (Cap. 10) de Concordia Evangelistarum, quem contra paganos edidit, disputat de illis qui Dominum Jesum Christum dicebant epistolari sermone librum scripsisse, et Petro ac Paulo tradidisse, et dicit: « Cum enim vellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitaverunt ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tanquam ad illos qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur. Et occurrit eis Petrus et Paulus. Credo quod pluribus locis simul eos cum illo pictos viderent, quia merita Petri et Pauli etiam propter eumdem passionis diem celebrius solemniter Roma commendat: et sic omnino errare meruerunt qui Christum (0218C)et apostolos ejus non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesiverunt. » Haec sanctus Augustinus. Ex quibus manifeste colligitur, quia si serpentem aeneum quem Deus fieri praecepit, quoniam errans populus tanquam idolum colere coepit, Ezechias religiosus rex cum magna pietatis laude contrivit; multo religiosius sanctorum imagines (ipsis quoque sanctis faventibus, qui ob sui honorem cum divinae religionis contemptu, eas adorari more idolorum indignantissime ferunt) omni genere conterendae et usque ad pulverem sunt eradendae; praesertim cum non illas fieri Deus jusserit, sed humanus sensus excogitaverit.
XXIV. Quod autem Deus castius absque simulacris veneretur, testis est etiam Quintus Lucilius (0218D)Balbus gentilis philosophus; sicut praefatus doctor (0219A)in quarto de Civitate Dei libro (Cap. 30) eum disputantem inserit his verbis: « Videtisne igitur ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis ratio sit tracta ad commentitios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles. Et formae enim nobis deorum, et aetas, et vestitus, ornatusque noti sunt; genera praeterea, conjugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur. Accepimus etiam deorum cupiditates, aegritudines, iracundias. Nec vero, ut fabulae ferunt, dii bellis praeliisque caruerunt. Nec solum, ut apud Homerum, cum duos exercitus contrarios alii dii ex alia parte defenderent, sed etiam ut cum Titanis aut cum Gigantibus (0219B)sua propria bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime, et plena sunt vanitatis, summaeque levitatis. Ecce interim quae confitentur qui defendunt deos gentium. Deinde cum haec ad superstitionem pertinere dicat, ad religionem vero quam ipse secundum Stoicos videtur dicere. Non enim philosophi solum, inquit, verum etiam majores nostri superstitionem a religione separaverunt. Nam qui totos dies precabantur, inquit, et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati. Quis non intelligat eum conari, dum consuetudinem civitatis timet, religionem laudare majorum, eamque a superstitione sejungere velle, sed quomodo id possit non invenire? Si enim a majoribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos dies (0219C)precabantur et immolabant, nunquid et illi qui instituerunt quod iste reprehendit, deorum simulacra diversa aetate et veste distincta, deorum genera, conjugia, cognationes? Haec utique cum tanquam superstitiosa culpantur, implicat ista culpa majores talium simulacrorum institutores atque cultores. » Et post pauca (Cap. 31): « Dicit etiam, inquit, idem auctor acutissimus atque doctissimus, quod ii soli ei videantur animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem; ac per hoc etsi nondum tenebat quod veritas habet (Deus enim verus, non anima, sed animae quoque est effector, et conditor), tamen si contra praejudicia consuetudinis liber esse posset, (0219D)unum Deum colendum fateretur, atque suaderet, motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo de hac re quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam, non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos plus quam annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse. Quod si adhuc remansisset, castius dii observarentur. Cujus sententiae suae testem adhiberet inter caetera etiam gentem Judaeam. Nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat qui primi simulacra deorum populis posuerunt, eos civitatibus suis metum ademisse, et errorem addidisse; prudenter existimans deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. »
XXV. Dicit etiam beatus Augustinus in libello de (0220A)vera Religione, ad percipiendam veritatem nihil magis impedire, quam vitam libidini deditam, et falsas imaginationes rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae varias opiniones erroresque generant; nec errorem ullum in religione esse putuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam, aut corpus, aut phantasmata sua, quae nihil sunt aliud, quam de specie corporis corporeo sensu attracta figmenta. Non ergo creaturae potius quam creatori serviamus, nec evanescamus in cogitationibus nostris. Haec perfecta religio est. Ait etiam (Cap. 25). « Cum enim Ecclesia catholica per totum orbem diffusa atque fundata sit, nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper visibilia quaereret, et eorum consuetudine (0220B)frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit. » Item ibi (Cap. 33, 34): « Animus perverse judicat cui ad contemplandam summam pulchritudinem mens non oculus factus est. Ille vult mentem convertere ad corpora, oculos ad Deum. Quaerit enim intelligere carnalia, et videre spiritalia: quod fieri non potest. Quare ista perversitas corrigenda est, quia nisi fecerit quod sursum est deorsum, et quod deorsum est sursum, regno coelorum aptus non erit. Non ergo summa quaeramus in infimis, nec ipsis infimis inhaereamus. Judicemus ea, ne cum ipsis judicemur; id est, tantum eis tribuamus, quantum species meretur extrema; ne cum in novissimis prima quaerimus, a primis inter novissima numeremur. » Item ipse (Cap. 55): « Non (0220C)sit nobis religio, cultus hominum mortuorum: quia si pie vixerunt, non sic habentur ut tales quaerant honores; sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante laetantur meriti sui nos esse consortes. Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem. Non sit nobis religio humanorum operum cultus. Meliores enim sunt ipsi artifices, qui talia fabricantur, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio in phantasmatis nostris. Melius est enim qualecunque verum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest. Et tamen animam ipsam, quamvis anima vera sit, cum falsa imaginatur, colere non debemus. Melior est vera stipula, quam lux inani cogitatione pro suspicantis voluntate (0220D)formata. Et tamen stipulam quam sentimus et tangimus, dementis est credere colendam. » Idem in epistola ad Consentium dicit (Epist. 85): « Cogitationis carnalis compositionem vanumque figmentum ubi veneratio labefactare incipit, continuo illo intus adjuvante atque illuminante qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non vult, ita ista confringere atque a fide nostra quodammodo excutere festinemus, ut ne pulverem quidem ullum talium phantasmatum illic remanere patiamur. »
XXVI. Quod verae temeritatis offensam incurrat, qui aliquid divinum in sacrilegos ritus usurpat, testatur idem doctor in epistola ad Januarium, ita dicens (Epist. 119, cap. 20): « Qui de paginis evangelicis sortes legunt, etsi optandum est ut haec potius (0221A)faciant, quam ad daemonia consulenda concurrant, tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad vitae hujus vanitatem propter aliam vitam loquentia oracula divina velle convertere. » Sic consimile quid beatus Hieronymus loquitur, cum verba Domini illa tractaret, quae ita se habent: « Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Pittaciola, inquit, illa decalogi phylacteria vocabant; quod quicunque habuisset ea, quasi ob custodiam et munimentum sui haberet; non intelligentibus Pharisaeis quod haec in corde portanda sint, non in corpore: alioquin et armaria et arcae habent libros, et Dei notitiam non habent. Hoc apud nos superstitiosae mulierculae in parvulis evangeliis, in crucis ligno, et in istiusmodi rebus (0221B)(qui habent quidem zelum Dei, sed non juxta scientiam) usque hodie factitant. » XXVII. « De talibus institutis (ut beati quoque Leonis papae verba ponamus [Serm. 7 in Nat. Dom.]) etiam illa generatur impietas, ut sol inchoatione diurnae lucis exsurgens, a quibusdam insipientioribus de locis eminentioribus adoretur: quod nonnulli etiam Christiani adeo se religiose facere putant, ut priusquam ad beati Petri apostoli basilicam, quae uni Deo vero et vivo dedicata est, perveniant, superatis gradibus, quibus ad suggestum arae superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se solem reflectant, et curvatis cervicibus in honorem se splendidi orbis inclinent: quod fieri partim ignorantiae vitio, partim paganitatis spiritu, multum tabescimus (0221C)et dolemus. Quia etsi quidam forte creatorem potius pulchri luminis, quam ipsum lumen, quod est creatura, venerantur; abstinendum tamen est ab ipsa specie hujus officii; quam cum in nostris invenit qui deorum cultum reliquit, nonne hanc secum partem opinionis vetustae tanquam probabilem retentabit, quam Christianis et impiis viderit esse communem? Abjiciatur ergo a consuetudine fidelium damnanda perversitas, nec honor uni Deo debitus, eorum ritibus, qui creaturis serviunt, misceatur. Dicit enim Scriptura divina: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Et beatus Job, homo sine querela, ut ait Dominus, et contines se ab omni re mala: Nunquid vidi, inquit, solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor (0221D)meum, et osculatus sum manum meam, quod est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Quid est autem sol, vel quid est luna, nisi visibilis creaturae et corporeae lucis elementa, quorum unus majoris claritatis, aliud minoris est luminis? Sicut enim alia diurna, alia nocturna sunt tempora, ita diversam in luminaribus qualitatem Creator instituit; cum tamen prius quam haec fierent, et dies sine solis officio, et noctes sine lunae ministerio praecessissent. Sed condebantur ista ad faciendam hominis utilitatem, ut rationale animal, nec in distinctione mensium, nec in recursu annorum, nec in dinumeratione temporum falleretur; cum per inaequalium horarum impares moras, et dissimilium ortuum (0222A)signa manifesta, et annos sol concluderet, et menses luna renovaret. Quarto namque, ut legimus, die dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signa et tempora, et in dies et in annos, et sint in firmamento coeli, et luceant super terram. Expergiscere, o homo, et dignitatem tuae agnosce naturae. Recordare te factum ad imaginem Dei: quae etsi in Adam corrupta, in Christo tamen est reformata. Utere quomodo utendum est visibilibus creaturis, sicut uteris terra, mari, coelo, aere, fontibus, atque fluminibus: et quidquid in eis pulchrum atque mirabile est, refer ad laudem et gloriam conditoris. Noli esse deditus ei lumini, quo volucres et serpentes, quo bestiae et pecudes, quo muscae delectantur, (0222B)et vermes. Lucem corpoream sensu tange corporeo; et toto mentis affectu illud verum lumen amplectere quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et de quo dicit Propheta: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Si enim templum Dei sumus, et spiritus Dei habitat in nobis; plus est quod fidelis quisque in suo habet animo, quam quod miratur in coelo. Non itaque vobis, dilectissimi, hoc aut indicimus, aut suademus, ut despiciatis opera Dei, aut contrarium aliquid fidei vestrae in his quae Deus bonus bona condidit aestimetis; sed ut omni creaturarum specie et universo mundi hujus ornatu rationabiliter et temperanter utamini. Quae enim videntur, sicut ait Apostolus, temporalia sunt; quae autem non (0222C)videntur, aeterna sunt. Unde quia ad praesentia sumus nati, ad futura autem renati; non temporalibus bonis dediti, sed aeternis simus intenti. Et ut spem nostram possimus propius intueri, in ipso sacramento natalis Domini cogitemus quid naturae nostrae gratia divina contulerit. Audiamus Apostolum dicentem: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. »
XXVIII. In quibus beati papae et orthodoxi doctoris verbis summopere pensandum est, quia si opera manuum Dei non sunt adoranda et colenda, nec in honorem Deo; quanto magis opera manuum hominum non sunt adoranda et colenda, nec in honorem eorum quorum similitudines esse dicuntur? (0222D)Nam si ulla imago esset adoranda vel colenda, creatoris potius esset quam creaturae. Nempe hominem fecit Deus ad imaginem et similitudinem Dei. Homo autem facere non potest quidquam, in quo sit similitudo hominis in mente ratione. Nam si exprimit utcunque sculpendo vel pingendo aliquam similitudinem corporis aut membrorum; hoc utique exprimit quod minimum est in homine, non quod maximum. Certe si adorandi fuissent homines, vivi magis quam picti, id est, ubi similitudinem habent Dei, non ubi pecorum, vel, quod verius est, lapidum sive lignorum, vita, sensu et ratione carentium. Dicit de his beatus Augustinus hoc modo in libro de vera Religione (Cap. 5): « Justi autem (0223A)homines, et in uno Deo habentes omnia gaudia sua, quando per eorum facta Deus benedicitur, congratulantur laudantibus. Cum vero ipsi tanquam ipsi laudantur, corrigunt errantes quos possunt; quos autem non possunt, non eis congratulantur, et ab illo vitio corrigi volunt. Quibus similes vel etiam mundiores atque sanctiores si sunt boni angeli, et omnia sancta Dei ministeria, quid metuimus ne aliquem illorum offendamus, si non superstitiosi fuerimus, cum ipsis adjuvantibus ad unum Deum tendentes, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus? » Et quibusdam interpositis: « Religet ergo, inquit, nos religio uni omnipotenti Deo: quia inter mentem nostram, qua illum intelligimus Patrem et veritatem, (0223B)id est, lucem interiorem, et illum, nulla interposita creatura est. » XXIX. In libro XXII (Cap. 10) de Civitate Dei: « Faciunt autem mirabilia martyres, vel potius Deus aut cooperantibus aut orantibus eis, ut fides illa proficiat, qua eos, non deos nostros esse, sed unum Deum nobiscum habere credamus. Denique pagani diis suis et templa statuerunt, et aedificaverunt aras, et sacerdotes instituerunt, et sacrificia fecerunt. Nos autem martyribus nostris non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus. Nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostri sacrificium immolamus; ad quod sacrificium, sicut homines Dei, (0223C)qui mundum in ejus confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur; non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur. Deo quippe, non ipsis, sacrificat, quamvis in memoria sacrificet eorum; quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum vero sacrificium, corpus est Christi, quod non offertur (0224A)ipsis, quia hoc sunt et ipsi. » Hactenus beatus Augustinus.
XXX. Haec est sincera religio, hic mos catholicus, haec antiqua Patrum traditio, sicut etiam ex Libro Sacramentorum, quem Romana tenet Ecclesia, facile comprobatur. Hunc venerationis modum qui supergreditur, aut relinquit, contemnit disciplinam Patris sui, dimittitque legem matris suae. Ideo nec gratia capiti ejus addetur, nec torques collo. Teneatur itaque via regia. Hanc docuerunt apostoli, Ecclesiae magistri; hanc tenuerunt arietes gregis. Dei ovis enim relinquens pastorem, aberrans a via qua praecedit aries, haeret in sentibus, devoratur a lupis. Soli Domino offeramus gloriam et honorem, nec cum simulacris fornicemur, his (0224B)effecti similes de quibus Deus dicit: Ego quoque contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos per res varias fornicantes. Et apostolus Petrus: Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Hierusalem quoque fornicata dicitur cum filiis Chaldaeorum, videns illos in pariete depictos. Adoretur, colatur, veneretur a fidelibus Deus; illi soli sacrificetur, vel mysterio corporis et sanguinis, quo sumus redempti; vel in sacrificio cordis contriti et humiliati. Angeli vel homines sancti amentur, honorentur, charitate, non servitute. Non eis corpus Christi offeratur, cum sint hoc et ipsi. Non ponamus spem nostram in homine, sed in Deo; ne forte redundet in nos illud propheticum: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, (0224C)et a Domino recedit cor ejus. Quod catholici doctores Ecclesiae etiam in illos redundasse confirmant, qui Dominum Jesum Christum purum hominem fuisse credebant, non etiam Deum, et idcirco erant confidentes in homine, ac per hoc maledicti.
XXXI. Nemo se fallat, nemo se seducat, nemo (0225A)se circumveniat. Quicunque aliquam picturam, vel fusilem sive ductilem adorat statuam, non exhibet cultum Deo; non honorat angelos vel homines sanctos, sed simulacra veneratur. Agit hoc nimirum versutus et callidus humani generis inimicus, ut sub praetextu honoris sanctorum rursus idola introducat, rursus per diversas effigies adoretur; ut avertat nos ab spiritalibus, ad carnalia vero demergat; ac per omnia simus digni ab Apostolo audire: O insensati, quis vos fascinavit ? Et: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? Ita enim Satanas, sicut dicit idem Apostolus, transfigurat se in angelum lucis. Denique comessationes et ebrietates introducit sub nomine charitatis, superbiam et duritiam inflexibilem constantiam imperturbati (0225B)animi esse simulat, caecumque furorem zeli rectitudinem vocat. Ideo dicit Joannes apostolus: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, utrum ex Deo Sint. Aspiciamus picturam quasi picturam, vita, sensu, et ratione carentem. Pascatur hac visione oculus. Deum vero veneretur animus, qui et sanctis suis victoriae coronam, et nobis intercessionis eorum tribuit adjutoria. XXXII. Habuerunt namque et antiqui sanctorum imagines vel pictas, vel sculptas, sicut etiam superius est ostensum; sed causa historiae, ad recordandum, non ad colendum; ut, verbi gratia, gesta synodalia, ubi pingebantur catholici veritate fulti et victores, haeretici autem pravi dogmatis mendaciis detectis convicti et expulsi, ob recordationem (0225C)firmitatis catholicae fidei, juxta morem bellorum tum externorum cum civilium ad memoriam rei gestae; sicut et in multis locis videmus. Sed nullus antiquorum catholicorum unquam eas colendas vel adorandas fore existimavit.
XXXIII. Nunc autem error invalescendo tam perspicuus factus est, ut idololatriae vel Anthropomorphitarum haeresi propinquum aut simile sit adorare figmenta, et spem in eis habere. At quae hujus erroris causa? Fides de corde ablata, tota fiducia in rebus visibilibus collocata. Sicut autem videntes pictos armatos viros, vel agriculturae intentos, sive metentes, vel vindemiantes, seu stantes in navibus piscatores, et retia jaculantes, nec non venatores venabulis extensis, cum canibus capreas (0225D)cervosque persequentes, nec augmentum exercitus, nec adjutorium annui operis, vel acervos tritici, seu rivulos musti, nec pisces, capreas et sues ab illis nos accepturos speramus; ita quoque, si viderimus pennatos angelos pictos, praedicantes (0226A)apostolos, martyres tormenta patientes, nullum ab imaginibus quas aspicimus auxilium sperare debemus; quia nec male possunt facere, nec bene. Recte nimirum, ob hujusmodi evacuandam superstitionem, ab orthodoxis patribus definitum est picturas in Ecclesia fieri non debere: Ne quod colitur et adoratur, in parietibus depingatur.
XXXIV. Illud vero qua praesumptione fit, ut sine basilica, sine altari, absque sanctorum reliquiis, super hujusmodi figmenta missae celebrentur; cum sancti Patres in concilio Carthaginensi statuerint (Cod. Canon. Eccl. Afric., tit. 83): « Ut altaria quae passim per agros aut vias tanquam memoriae martyrum construuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis (0226B)qui iisdem locis praesunt, si fieri potest, evertantur. Si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent; ut qui recte sapiunt, nulla sibi superstitione devicti teneantur; et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut aliquae reliquiae sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia et inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omnimodo improbentur. » Fuerunt illis diebus sufficientia haec statuta. Necdum enim error emerserat, quo nunc de carbonibus, minioque, vel sinopide figuratae effigies, sanctae imagines vocarentur, et adorandae praedicarentur.(0226C)
XXXV. Nec iterum ad sua latibula fraudulenta recurrat astutia, ut dicat se non imagines sanctorum adorare, sed sanctos. Clamat enim Deus: Gloriam meam alteri non dabo, nec laudem meam sculptilibus. Et Apostolus de Domino nostro mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu: Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Quale vero hoc nomen sit, consequenter exponit: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Hanc potestatem, laudem, dominationem, hoc nomen quod est super omne nomen, nullus sanctus angelus, nullus sanctus homo sibi usurpat. Angelus enim qui usurpavit, vel homo (0226D)quem usurpare suasit, uterque corruit. Si autem aliquis homo adoratur, vel angelus, praeter eum qui et Deus et homo et summi esse consilii angelus, Propheta testante, perhibetur, non est aliud nomen quod ist vel super hoc nomen quod est super omne (0227A)nomen, aut aequale illi. Sed quia nullus Deo aequalis, nullus alius essentialiter Jesus, id est, Salvator. existit, credamus Apostolo, cedamus divinae auctoritati; flectamus genu in nomine solius Jesu, quod est (0228A)super omne nomen; ne si alteri hunc honorem tribuimus, alieni judicemur a Deo, et dimittamur secundum desideria cordis nostri ire in adinventionibus nostris. Finit de Picturis Agobardus episcopus.